[ANNALES GERLACI MILOVICENSIS]
Eodem anno et eadem expeditione intrante Augusto, cum esset estus
intolerabilis, nebulosa et pestilens aura, multi de primoribus regni obierunt,
inter quos Renoldus, Coloniensis archiepiscopus, Daniel, Pragensis episcopus,
ibidem mortui sunt, cuius carnes ibi recondite, sed ossa sunt Pragam delata.
[Fridericus etiam, filius Cunradi regis, et Theobaldus, frater W[ladizlai]
regis, et multi alii ibidem mortui sunt. Qui Theobaldus moriens reliquit post
se magnae indolis puerum, nomine Theobaldum, patrem istorum, qui nunc sunt
Dipoltici, quem nos in parte sua postea uidimus principantem.] Qui Daniel
episcopus, quantae fuerit sapientiae et eloquentiae, quamque utilis ecclesiae
dei et acceptus in curia imperatoris, ad enarrandum manet difficile, cuius
memoria in benedictione est non solum apud eos, qui eum uiderunt, sed et apud
eos, quicunque de eo audierunt. Hic inter cetera bona, quibus pollebat, habebat
et hanc gratiam diuinitus sibi collatam, quod quandocunque diuinis astabat altaribus,
ex humillima sui consideratione uelud totus defluebat in lacrimas. Psalterium
omni die compleuit usque ad finem, quod mirabile erat in homine sic occupato,
quod ut facilius perficeret, euocauerat et assumpserat sibi in capellanum
quendam Albertum, Syloensem canonicum, qui et psalterium et totum canonem sacri
officii optime nouerat cordetenus. Conciliabat quoque sibi per letanias
intercessiones sanctorum et hoc frequenter, in quorum kathalogo non modo patres
noui testamenti, sed et antiquos recitabat sanctos, qui sub lege fuerunt et
ante legem. Sed homo tantis preditus uirtutibus in hoc maxime offendit, quod
siue ob ignorantiam, cum tamen esset doctissimus, siue ob fauorem uel metum
imperatoris, scismatis illius usque ad mortem particeps extitit. Unde et post
obitum, quamuis sibi ecclesiastica non negaretur sepultura, memoria tamen
illius ad altare domni in missis et ceteris huiusmodi non deferebatur, donec
post annos aliquot sancto uiro Gothscalco, Syloensium abbati, quem ipse de
Steinveldensi ecclesia evocatum Syloe locauerat, per uisionem apparuit,
commemorans eum uerborum, que aliquando cum eo contulerat iens in expeditionem
illam, quibus significauerat se uiam illam aggredi non sponte sed inuitum,
corpore non corde, subiunxit autem obsecrans, ut per eum ecclesiae precibus
redderetur, quod et factum est. Nam ex tunc memoria sui facta est in
sacramentis Christi Prage et Syloe, nec non et in omnibus ecclesiis Boemiae.
Narrauit autem idem sanctus uir abbas Gothscalcus ex relatione predicti
Danielis episcopi quoddam memorabile factum contigisse in Francia, dum ipse
studeret Parisius, quod hic inserere uolo ad edificationem legentium. Dicebat
enim scire se claustrum ciuitati contiguum, in quo dum esset spiritualis abbas
propheticum habens spiritum, ecce quadam die uenit puer de scolis, nepos
prepositi maioris ecclesiae, querens suscipere religionis habitum, et quod
deuote quesiuit, ilico impetrauit. Erat interim absens memoratus prepositus,
reuersus quod factum est audiuit, sed cum indignatione irrisoria respondit: per
sanctum abbatem et abbatissam ipse non manebit ibi! Misit ergo primo, misit
secundo et tercio, ut puer sibi redderetur. Sed cum ab abbate responderetur,
requirendam esse pueri uoluntatem, non esse sui iuris abstrahere inuitum, qui
se ultro seruicio dei dicasset, tandem ipsemet magni furoris zelo succensus,
non timuit uiolentas manus loco sancto inferre et puerum inuitum ac renitentem
abstrahere. Quod uidens abbas, homo dei, dixit ei libera uoce coram omnibus:
Quia tu, inquit, locum sanctum temerasti et non nobis sed spiritui sancto
contumeliam ingessisti, ecce ab hodie post octo dies appello te ante tribunal
aeterni iudicis, ibi mihi respondebis super his ausibus tuis. Hec ille audiuit
quidem, sed aure surda pertransiens discessit. Cum ecce septima die
aduesperascente obiit ille bonus abbas, cui cum prepositus ille pulsari audiret
omnibus campanis, sicut moris est, misso nuntio interrogauit, quidnam hoc
esset. Sed cum de morte abbatis comperisset, uehementissime expauit et ilico
correptus febribus, solam noctem illam superuixit, ut prophetia eius
impleretur, qui predixerat, eum octaua presumptionis suae die moriturum et sibi
responsurum ante tribunal Christi. Narrauit et secundum simile huic, sed me
piget, hoc litteris inserere. Porro memoratus ac semper memorandus Daniel
prefuit feliciter Pragensi ecclesiae ab anno verbi incarnati MCXLVIII, quando
uidelicet IIII Kal. Augusti electus est, usque in annum item MCLXVII, cum
mortuus est in vigilia Laurentii, hoc est annis undeviginti et diebus undecim.
Quo mortuo uacauit episcopalis sedes [usque in sequentem annum. Sic pla]cuit
regi W[ladizlao] et consiliariis eius, quod et filii eius, Fridericus [et
Wladizlaus, recordantibus nobis fecerunt], cum quis episcoporum moreretur,
differentes in longum noui episcopi electionem.
Anno dominice incarnationis MCLXVIII.
Anno dominice incarnationis MCLXVIIII Gotpoldus, abbas de Zedletz grisei
ordinis, uir ualde idoneus et religiosus, eligitur in Pragensem episcopum, et
hoc magis de instantia reginae, cuius cognatus erat, quam de iudicio ecclesiae.
Cuius optima principia mors inmatura diremit, nam mortuus est in electione,
priusquam ordinaretur, [et electus solo uix mense superuixit].
[Anno dominice incarnationis MCLXX succedit] nobilis homo et diues de
Saxonia, Fridericus nomine, ignarus omnino boemicae lingue, cognatus et ipse
reginae, cuius fauore potius quam iudicio ecclesie factum est hoc in eum; [nam
sponte sua aduenam et linguae imperitum non eligerent, uigente adhuc et durante
predicto schismate, cuius fermento tamen non est ipse maculatus]. Require de
scismate.
[Anno dominicae incarnationis MCLXX. His diebus Zuatopulc, filius regis
W[ladizlai], frater Friderici, zelo ductus, quod pater suus comitem Woizlavm
supra omnes primarios nimis in altum subleuasset, occasionem, quam sepe
quesierat, nactus ex absentia patris, memoratum uirum inter manus reginae
cultellis confossum interfecit, et eam in manibus, sicut dicitur, cum ipsum
defendere uellet, uulneravit. Unde pater eius grauiter indignatus, quem capere
[non potuit], patria pepulit et usque in Vngariam fugauit. Inde namque ambo
germani, Fridericus scilicet et Zvatopulc, duas sorores, filias regis Vngariae
duxerant, vnde et illuc potius, quam alias fugit. [Qui recuperata terra nec non
et gratia patris, in Teutonia postmodum] peregre mortuus est. Narratum michi
est de eodem Woizlao a senioribus meis, quia cum magnae esset potentiae, sed
maioris heu superbiae, in ea nocte, quam uiuendi ultimam fecit, uidit somnium
infaustum male presagum futurorum. Putabat namque se uidere scalam ad caelum
usque erectam, seque innixum scalae peruenisse ad summitatem eius; cumque se
putaret vertice pulsare caelum, ecce ruit scala et ipse pariter cum ea, et sic
ruendo euigilans ipso die interfectus est, cadens in foueam, de qua non exibit.
[Anno dominicae incarnationis MCLXXI] Thomas, Canthuariensis archiepiscopus,
martyrio coronatur, cuius magna et stupenda miracula uniuerso mundo
innotuerunt, de quibus in presentibus nichil dicimus, quia gesta ipsius per se
apud nos habemus.
[Anno dominicae incarnationis MCLXXII].
Anno dominice incarnationis MCLXXIII. [His] diebus rex W[ladizlaus] senex
iam et infirmus, uidens se non sufficere laboribus expeditionum et curis
publicae rei, inuenit consilium interim, ut uidebatur bonum, quod sibi maioris
postea laboris seminarium fuit. Nam filium suum Fridericum solempniter
intronizatum prefecit dominio totius Boemie, solum Bvdim et alia nonnulla
reseruans sibi ad usum uitae. Fecerat quoque in Stragv sibi caminatam, quae
hodie dicitur abbatis, cum stuba et aliis appendiciis, in qua sibi manere et
finem dierum suorum uolebat expectare. Sed Fridericus, licet carus esset
imperatori, cuius cognatus erat, probatus etiam in multis expeditionibus
Italiae, contigit tamen ei, quod inexperto aurigae contingere solet. Nam utrum
Boemorum perfidia, an ipsius inercia, nescimus, hoc solum scimus, quod in breui
auersi sunt ab eo, querentes occasionem, quomodo eum euadere et alium domnum
possent habere. Quod diu inter se, sicut solent mussitantes, diu occultatum
tandem tali ordine, sicut dicemus, processit in publicum. Erat Oalricus, filius
antiqui Zobezlai, frater iunioris Z[obezlai], in curia imperatoris cum suis
profugis, qui habens et in Boemia multos occulte sibi fauentes, satagebat omni
conatu impetrare de gratia cesaris tum sibi panem, tum fratri suo Z[obezlao]
liberationem, qui iam fere tredecim et prius tribus annis uinculatus tenebatur
in Prinda. Qui Vdalricus, comperta regis infirmitate et substitutione
Friderici, ratus perinde optimam opportunitatem, monuit imperatorem seruicii
sui supplicans, ut accepto iam tempore misereretur et exilii sui et uinculorum
fratris sui. Cui cesar tale fertur dedisse responsum: Cum rex W[ladizlaus]
compos sui gubernaculis terre sufficeret, exaudire te noluimus propter antiquam
eius amiciciam, nec non et fidem nostram; modo uero, ex quo infirmatus ultro
cessit, et filium suum ad iniuriam nostram nobis inconsultis, substituit, salua
in omnibus fide nostra inueniemus uiam, qua et tibi satisfiat et nobis.
Annus erat dominice incarnationis MCLXXIIII et imperator multa predi[cti
Vdalrici] flexus instantia, misit et indixit omnibus Boemis curiam in Nvrberk
nec non et regi W[ladizlao], si posset cum filio Friderico, precipiens, ut [et]
Zobezlaum dimitterent et sibi presentarent. Qua legatione perorata turbantur
rex et F[ridericus], quid facto sit opvs, suos fideles consulunt. Visum est eis
mittere Fridericum episcopum et [comitem] Witkonem, uirum urbane eloquentiae,
cum quibusdam aliis in Nvrberk, qui et absentiam suam excusent et oblata pecunia
imperatorem ab hac intentione auertant. Breviter dicam, eunt et inacte redeunt,
secundo mittuntur et nihil proficiunt, imperator nec prece flectitur nec
pretio, instat, ut dimittatur Zobezlaus. Cuius voluntati non ausi resistere,
faciunt tandem, quod iubet, dimittentes eum et Pragam deducentes, ubi
Fridericus eius praestolabatur adventum. Quo eminus veniente revelantur iam ex
multis cordibus cogitationes; occursu enim et concursu multorum excipitur, ac
primo ad limina sanctorum cum magna humilitate nudatus pedes procedit, gratias
acturus, dein ad regem et Fridericum, a quibus in osculo pacis excipitur,
postremo ad hospitium progreditur. Cumque cubaret, sinistri ei rumores
dicuntur, videlicet quod Fridericus eum de mane caecare velit. Quibus ille territus
de nocte fugit et cum omnibus, quos habere potuit, pervenit ad curiam
imperatoris, quae in Erndorff celebranda fuit, Friderico cum suis alia via
subsequentibus. Dicitur etiam, quod rex Wladislaus eidem curiae affuerit. Acta
curiae illius haec sunt: Friderico ducatus Bohemiae per sententiam abiudicatur,
quem non legitime, sicut dicebant, sed tantum tradente patre sine consensu
Boemorum et non de manu imperatoris percepisset. Dein traditur dominium Boemiae
Udalrico in vexillis quinque, sed ipse cessit sponte fratri suo Zobezlao
tanquam seniori, iurantes ambo, mittere imperatori exercitum in Lombardiam,
unde postea suo loco plenius dicemus. Promittunt etiam regi panem honestum, sed
ipse non credens eis transtulit se, licet infirmum in praedium uxoris suae, quod
habebat in Tevtonia, valde bonum, nomine Mer[an]. Ubi cum ea et cum domna
Elisabeth uxore Friderici consistens misericordiae dei expectavit eventum. Et
Fridericus quidem quatuor integris annis, quibus deinceps principatur
Zobezlaus, modo in Ungaria, modo in curia imperatoris, sive ubicunque potuit,
molesto exercebatur exilio. At pater eius tantum eo loci, ubi dictum est,
spatio quatuor mensium demoratus, circa principium sequentis anni, hoc est XV
Kal. Februarii, mortuus est in senectute bona, et in Missen honestissimae
traditur sepulturae. Cuius ossa permittente duce Zobeslao Pragam sunt delata et
in monasterio suo Strahow, quod a primis fundamentis erexerat, sicut hodie
cernitur, debito cum honore sunt posita. Computantur autem anni ducatus sui
sive regni ab anno incarnationis domini MCXL, cum mortuo Zobezlao XVI Kal.
Martii ipse feliciter successit eidem, usque in annum dominicae incarnationis
MCLXXV cum mortuus est Wladislaus rex die Priscae virginis, numero ferme
triginta quinque. Sane rex Wladislaus, quoad vixit, decorem domus dei intime
dilexit et ampliavit, tum in personis religiosis, quas etiam de exteris
nationibus advexit, tum et in domibus religiosis, quarum constructor claruit
eximius. Eius prece et studio duo sancti ordines, Cisterciensis videlicet et
Praemonstratensis, venerunt in terram istam, quibus tanquam sole et luna
irradiata est Boemia. Ipse montem Ztrahow mutavit in montem Sion, et de
spelunca latronum faciens domum orationis erexit ibi talem fabricam, cui vix
similis invenitur in ordine nostro. Construxit et aliam ordini nostro domum in
Doxan, locans ibi religiosas feminas, quas de Dunewald, Coloniensis diocesis,
adduci fecerat, tertiam in Plaz griseo ordini, quartam in Teplicz religiosis
item feminis regulam beati Benedicti professis, cuius ecclesiae specialiter
regina Juditha fundatrix exstitit, quintam in Lytomissl. Cuius exemplo succensi
et alii primates Boemiae simili fervebant ardore, fundantes et ipsi
honestissimas ecclesias, quas brevitatis causa transeo, quarum omnium cooperator
sicut suarum operator fidelissimus existebat. Pro his et aliis operibus
misericordiae credimus eum invenisse misericordiam apud patrem misericordiarum,
domnum deum nostrum. Cuius anima requiescat in pace amen. Nunc ad Zobezlaum
reflectamus articulum, dicturi de ipso et de temporibus eius, quidquid de
veritate constiterit, partim ex nostra recordatione, partim ex relatione
seniorum nostrorum.
Anno igitur dominicae incarnationis MCLXXIIII mediante tali in loco, tali
ordine, sicut supra dictum est, Zobezlaus paterno insignitus ducatu Pragam
petit, ubi tam a clero, quam a populo magnifice susceptus iuxta morem patriae
solempniter inthronizatur, ac deinceps regnat feliciter. Qui bene inchoata
statim heu commaculat sanguinis effusione innocentis. Nam Sturmonem,
castellanum de Primberg, memor, quod eum in vinculis durius tractasset, sed
immemor fidei, qua ei postea gratiam suam et securitatem promiserat, capi fecit
et Pragam deduci, dein manibus truncatum crudeli morte necavit. Pro quo excessu
publice postea poenituit et nudatus pedes laneis indutus carenam exegit. Verum
quamvis in hoc scelere sibi praeripuerit inimicus, alias satis bonus publicam
rem Boemiae strenue administrabat. Tradunt de eo, qui eum noverunt, quod
optimus fuerit iudex, ecclesiis dei valde propitius, bonis bonus et terror eius
super facientes mala. Curae sibi fuit semper liberare pauperem a potente et
inopem, cui non erat adiutor, faciens iudicium omnibus iniuriam patientibus,
omnique populo terrae sine personarum acceptione. Quibus defendendis ita
tradiderat cor suum, ut propter pauperes non vereretur offendere nobiles, et
appellabatur vulgo princeps rusticorum. Quotiescunque immineret ei expeditio,
cum primates sui essent hi in curribus et hi in equis, non confidebat, nisi et
pauperes populi secum videret, alios super equis, alios pedestres, prout
cuiusque facultas fuisset. Quid multis immoror, omnis eius intentio, tota mens
erat tueri pauperes et conservare terrae suae iura.
Hoc anno appositus sum literis in cella iuxta Würzeburg et hoc in festo
omnium sanctorum de gratia sanctissimi viri Godscalci, Syloensis abbatis, qui
capitulo rediens me propter avunculum meum domnum Gerhardum recollegit.
Anno dominice incarnationis MCLXXV circa nativitatem beatae Mariae virginis
Zobezlaus dux mittit Udalricum fratrem suum cum exercitu in Lombardiam ad
imperatorem, obsidentem vel potius obsidere volentem tunc temporis Alexandriam
civitatem et quasdam alias, quibus iratus fuerat. Et profectus cum eis ipse
Zobezlaus usque Domaslich, ibi praedictum Udalricum fratrem suum in osculo
pacis et suos commilitones in pace dimittit, et sic eos de terra dimittit.
Quorum via fuit per Chamb, tenentes a sinistris Ratisbonam, per ascensum
Danubii usque ad civitatem Sveviae, quae appellatur Hulme. Est ibi pons per
praedictum flumen, ubi e regione civitatis metati castra multi ex iis abierunt
ad forum, vendere pecudes aliasque manubias, quas per totam viam praedati
fuerant. Factaque direptione, nescio quali, sic est gens nostra rapinis semper
intenta, cives et populus terrae versi in seditionem alios occiderunt, alios
male ceciderunt, nonnullos etiam vivos caeperunt et quosdam de ponte
praecipitaverunt, nullusque evasit, nisi qui vel fugam maturavit, vel in
palatium imperatoris transfugit. Mortui sunt in illo discrimine de Boemis fere
ducenti quinquaginta, multique vulnerati, qui eis sequenti die sunt redditi.
Qua iniuria permoti diversi diversa svadebant, alii domum redire, alii ulturum
se ire, ast alii, quibus erat sanior mens, neutrum approbantes, persvaserunt
tandem caepto itinere sequi cesarem atque ab eo postulare vindictam, quod et
factum est. Nam transalpinantes via nimis difficili invenerunt imperatorem
expugnantem Astam et aliam civitatem, cuius nomen est boemice Sussine, cum quo
simul euntes Alexandriam obsidione cinxerunt civitatem, sicut dicitur
munitissimam non murorum ambitu, sed positione loci et vallo incredibiliter
magno, in quo vicinum derivaverunt fluvium. Viri quoque virtutis in ea plurimi
fortiter ex adverso resistentes, quos imperator non tam cito, quam voluit,
expugnavit, sed multo labore magnaque suorum caede, interiectis etiam aliquot
annis. Erat autem tunc temporis fames in terra et Boemis nusquam vel copia
praedandi vel res ad praedandum, quando potius cum pro pabulo equis suis
acquirendo, tota die discurrerent, vespere redeuntes non annonam referebant,
sed stramen, aliquando etiam nihil. Unde deficientibus his, quae secum
attulerant, et ipsi egere et equi eorum caeperunt deficere. Dicebant ergo duci
suo Udalrico, ut impetret eis a gratia caesaris uel stipendium dari uel
licentiam repatriandi. Qua exspectatione diu frustrati, cum iam durassent in
terra illa spatio trium mensium uel paulo plus, multi ex eis clam duce suo
V[dalrico] fugam ineunt, recedentes, prima uigilia noctis illius, que
lucescebat in uigiliam dominice natiuitatis, tunc temporis feria quarta, et
pergentes tota nocte peruenerunt primo diluculo Papyam. Inde profecti sequenti
die natalis domni inciderunt custodias Mediolanensium, a quibus omnes quidem
nostri in fugam conuersi, multi uero sunt capti atque in Mediolano tamdiu
tenti, quamdiu speraretur, quod uitam suam possent pecunia redimere, quod ubi
desperatum est, dimissi ad terram suam sunt redire permissi. Reliqui uero, qui
tale discrimen euaserant, mercede nautica stagnam transfretantes Cumanum per
aliam uiam et inmanissimam in Alpibus niuem reversi sunt in Ratisponam ac
deinde in terram suam. Redditi uero suis delitescebant, ubi poterant, nec
usquam audebant apparere curiae, quamdiu Zobezlaus dominabatur Boemie. Proxima
aestate Vdalricus et sui reuertuntur, honeste quidem licentianti ab imperatore,
sed tam attenuati, ut assumpto peregrino habitu scutum et gladium commutauerint
in peram et baculum. Hec autem sunt nomina nobilium, qui clam duce suo taliter,
sicut dictum est, redierunt: [Zobezla, Zbrazla, Michal, Dirsata, Orazza, Spera,
Jetsubor et alii multi]. Eodem anno mortuus est Erleboldus, abbas montis Syon,
uir uenerabilis uite, cui successit prepositus de Doczan, Adalbertus nomine,
uir ualde probus et ydoneus, qui prefuit illi domui annis triginta duobus,
mensibus quinque.
Anno dominice incarnationis MCLXXVI Zobezlaus instinctu Boemorum missa
legatione ad ducem tunc Austrie, Henricum nomine, auum eius, qui nunc est,
questionem mouet de terris super magnam et finalem siluam cultis, quam mediam
et interiacentem siluam Boemi dicunt esse totaliter suam, Austriensibus e
contrario affirmantibus, quod ad eos pertineat ex parte sua, sicut ad nos ex
nostra. Legatis itaque, qui iussi fuerant, perorantibus respondent ille et sui,
quod super questione tam noua tam inaudita nichil sciant respondere, sed siue
nemus siue terram cultam in nemore sic uelint in pace possidere, sicut ea
patres eorum sine interpellatione possederunt. His et huiusmodi uerbis superbe
utrinque prolatis, tamquam de modica scintilla maximus nascitur ignis et tali
fine, sicut postea dicemus.
Erat eo tempore inter [ducem] Zobezlaum et Cvnradum, principem
[Znoimensium], uirum ualde probum et sapientem, simultas oborta, nescio unde,
in tantum, ut proponeret ille duci Austrie confederari et Zobezlao aduersari.
Quod amici aduertentes, scilicet socer eius palatinus imperatoris, et etiam
mater, nec non et episcopus Die[tlebus, ilico] ipsum ab hac intentione
auerterunt et Zobezlao ad integrum confederauerunt. Qui pacificati bonum pacis
mox uertunt in arma furoris, et congregantes omnem populum ditioni suae
subiectum, Boemos scilicet [et] Morauos, nobiles et ignobiles, milites et
rusticos cum his omnibus ingressi Austriam deuastant, incendunt atque
predantur, nec etiam ecclesiis dei parcunt. Factum est autem istud in messe.
Vastata itaque Austria praeter urbes et castella nullo sibi resistente, illesi
redeunt ad propria. Cum post discessum eorum eggressi Austrienses terram
predicti Cvnradi, uidelicet Znoimensem prouintiam, inuadunt, deuastant, ipsum
etiam oppidum Znoim solo dumtaxat die obsident, sed non optinent, post haec ad
propria redeunt. Quod postquam nuntiatum est duci Zobezlao, instigante Cvnrado,
egrediuntur iterum yeme cum maiori multitudine, quam prius in estate, et
quidquid fuerat residuum, flamma, cede, rapinis consumunt usque ad Danubium,
cum prefatus dux Austriae magnam habens militiam, hec omnia, sicut dicitur,
eminus prospiceret, nec tamen congredi auderet. Tradunt autem, quod in ponte
quodam equo sub eo cadente pedem fregerit, unde post in breui uitam finierit.
Dici non potest, quot greges animalium diuersi generis, quot persone diversi
sexus et etatis abducte sint in Boemiam, quas redegerunt in famulos et famulas.
Propter hoc factum tradunt ducem Z[obezlaum] ab Alexandro papa excommunicatum
et sine reconciliatione mortuum, quod utrum ita fuerit, non affirmo, quia non
recordor. Dum hec gererentur in Austria, erat ea tempestate imperator in
Lombardia, qui comperto excidiuo Austriae multum dicitur doluisse. Et ita hoc
factum primum fuit initium et quasi quoddam seminarium, unde Z[obezlaus]
perdidit gratiam imperatoris. Secundum autem simile est huic, quod sequenti
anno annotabimus.
Anno dominicae incarnationis MCLXXVII erat rex Ungariae, Bela nomine,
disceptationem habens cum fratre suo pro regno illius terrae, quem cum
coniecisset in uincula, euasit ille, nescio quomodo, et ueniens in Boemiam
sperabat per manum ducis Z[obezlai] adire imperatorem, suscepturus ab eo
coronam et subicere sibi Ungariam. Quem dux Z[obezlaus] fraudulentissime
deceptum pessimo usus consilio cepit et fratri suo in Ungariam uinculandum
remisit, derogans in hac parte tam fidei suae, quam etiam imperatori in magna
quantitate. His et aliis causis exstantibus, quibus gratiam cesaris
irrecuperabiliter amiserat, cum non auderet se praesentare curiis, quas ille
sibi indixerat; tali ordine factum est, ut Fridericus, qui contra eum in curia
laborauit, tandem obtineret, quod voluit. Nam donatur quidem uexillis de manu
cesaris, sed multum temporis intercedit, antequam fiat huius rei finis, quia et
imperatori non uacabat et Z[obezlaus] resistere parabat, de quibus in loco suo
plenius dicemus. Interea uenenatae linguae uirus discordiae seminant inter
Zobezlaum et Cunradum et ita inflammant hunc in odium illius, ut cui prius
dederat terram Bernensem, nunc uelit non solum datam retrahere, sed etiam suam
Znoymensem inuadere ipsumque, si possit, vita priuare. Congregatis itaque
Boemis suis predictam prouinciam ingreditur deuastandam. Cui occurrens Cvnradvs
non modo cum suis, sed etiam cum Austriensibus, quibus iam confederatus erat,
citius eum in fugam conuertit et in Boemiam redire coegit. Quo facto Cvnradus
et Austrienses Watzlaum, fratrem Z[obezlai] cepto itinere in Olomvtz usque
sequuntur, ciuitatem obsident, sed non optinent, et uastata prouintia
reuertuntur ad sua. Anno dominicae incarnationis MCLXXVIII dux Zobezlaus
aduentum Friderici sciens, sed quando veniret nesciens, preocupat introitum
terrae cum tanta multitudine militum et rusticorum, quanta in uno loco diu stare
non posset. Igitur post diutinam stationem dimissis singulis in domos suas et
redituris, sicut sperabatur, tempore opportuno, ecce subito uenit Fridericus
cum copiis tam Bohemorum, qui ad eum transfugerant, sicut eis semper moris est,
quam etiam Tevthonicorum, quos imperator addiderat, et tendit recto itinere
Pragam. Quid ad hec faceret Zobezlaus? Non habet tempus congregandi, quos
dimiserat, occurit tamen cum quibus potuit, sed cito uertitur in fugam et fugit
uersus Zcalam, quam munitionem amissa etiam Praga non amisit, faciens de ea
contra Fridericum, quicquit potuit. Sane predictus Fridericus, sicut dictum
est, tendens Pragam, diuertit in Stragov, quem fratres illius ecclesiae tanquam
aduocatum et filium primi constructoris sui magnifice suscipiunt, occurentes in
sericis capis et cantantes: Aduenisti. Quod eis postmodum a Zobezlao
improperatum eos cantasse penituit, dum ipsis et aliis claustralibus ita
propitius non fuit, sicut Z[obezlaus] fuerat, nedum sicut rex pater eius, qui
omnium religiosorum pater extitit. Susceptus itaque eo loci, sicut dictum est,
et Pragam obsidione cingens, in qua fuit et uxor Z[obezlai], optinuit eam in
brevi non audentibus illis, qui intus erant, uitam suam ponere impendulo et eum
offendere, cuius partem uidebant meliorem. Sic obtenta Praga nec non uxore
Z[obezlai] optinuit et domnium totius Boemiae, nondum tamen cum securitate,
quoniam et Zcala, sicut dictum est, in manu Z[obezlai] extitit et ipse parabat
ei undique malum. Mittit tamen Fridericus primarios quosdam in Altenburg pro
uxore sua domna Elisabeth, quae ab episcopo Friderico et canonicis Pragensis
ecclesiae honeste suscepta regnat deinde cum eo feliciter. His ita gestis in
messe et in autumno, deinceps in nativitate Christi Fridericus vocatione
imperatoris interest curiae ipsius celeberrimae tunc temporis in Svevia loco,
qui dicitur....... Et ita finis huius anni.
Anno dominicae incarnationis MCLXXIX inchoante Zobezlaus diu quaesitam
nactus occasionem ex absentia Friderici collecto exercitu temptat irrumpere
Pragam, sed frustratus est abs spe sua, quia hi, qui in castro erant,
praemoniti fuerunt et viriliter resistebant. Deinde pergit obviam Friderico a
curia revertenti, cogitans praeoccupare inparatum; sed uxor eius domna
Elisabeth praemisso velociter nuntio facit eum scire, quaecunque geruntur domi.
Quibus ille cognitis substitit statim in ipso introitu terrae mora fere decem
dierum et mittens nuntios alios in Moraviam ad Kunradum, cui iam confoederatus
erat, alios atque alios per Bohemiam nec non et in Tevtoniam ad amicos, quibus
bene confidebat, rogat, ut in tali articulo rerum ferant auxilium festinatum.
Cumque iam multos haberet, plures expectaret, visum est eis versus Pragam
procedere. Procedunt; ventum erat ad fluvium, cui nomen Misa, ibique in loco,
qui dicitur Brodt, figentes tentoria manserunt septem diebus. Erat tertia
feria, hoc est decimo Kal. Februarii, cum inde progressi pervenerant ad locum
et rivulum, qui dicitur Lodenitze, et ecce insperate occurrit Zobezlaus, et
captis sive detentis his, qui custodias observantes propter immanitatem
frigoris interim sese calefaciebant, his, inquam, detentis, nisi quod solus vix
evaserat, qui factum ceteris nuntiaret, Zobezlaus et sui agmen Friderici
penetrant, irruunt, prosternunt; et pugna nimis cruenta conseritur. Mortui sunt
in eo proelio Zezema comes, pater domni Hroznatae, et Aghna, et alii multi,
comes Witcho captus, capti etiam Teutonici maiores natu ex his, qui in
adiutorium Friderici venerunt, multi quoque ex eis occisi, residuique nasos
praecisi ludibrium mundo sunt effecti. Quid moror? vincit Zobezlaus, vincitur
Fridericus, omnesque sui ad fugam sunt conversi, ita ut non remanerent duo
pariter. Nocte insequente pervenit Fridericus in Pirtsich, ubi Cunradum
Moraviensem cum suis copiis invenit et cum eo ibidem per diem quievit. Sequenti
die mane, hoc est quinta feria, proficiscentes et circa Zazow loco, qui dicitur
Widvazoda , noctantes, sexta feria dietare volentes, ecce nuntius domnae
Elisabeth missus de Praga narrat eis, quod Zobezlaus de nocte paret irruere super
eos. Quo audito illico castra movent et tota nocte pergentes mane sabbathi orto
iam sole Pragam perveniunt. Illa nocte et pedes obriguerant prae nimio frigore,
qui infirmitate languerunt, quousque vixerunt. Quod Zobezlao narratum verum
constat fuisse, sed eos non invenit loco, quo putavit, et tandem comperto, quo
processerunt, e vestigio secutus est eos Pragam. Quem illi eminus venientem in
campis Wissehrad loco, qui nunc dicitur Bogisstie, excipiunt et concrepantibus
undique hinc tubis, inde campanis, Fridericus et sui primo agmine
congrediuntur, sed ne iterum superentur, illico Cunradus, qui ex adverso
stabat, impetum in hostes fecit et non sine suo suorumque periculo Zobezlaum et
suos in fugam coegit, quos fugientes longe ultra Prosek persecuti sunt, quamdiu
cum luce diei potuerunt. Commiserunt autem proelium, sicut dictum est,
sabbatho, hoc est VI Kal. Februarii, in quo bello mortui sunt multi, plurimi
vulnerati. Sane tanta erat inclementia frigoris, ut si quem forte vel leviter
vulnerassent vel vestibus nudassent, statim hunc vis algoris extingueret. Porro
domna Elisabeth voto se obligaverat ad domnum, ut si victoria donaret virum
suum, ecclesiam sibi construeret in ipso loco certaminis, quod postmodum devota
implevit, nam fundavit, dotavit et ditavit et ita cruciferis tradidit. - Ea
tempestate mortuus est Fridericus, Pragensis episcopus, pridie Kal. Februarii
anno uidelicet ordinationis suae decimo. - Interea Zobezlaus, sicut supra
tetigimus, amissa Praga, perdita Bohemia, in sola se Zkala refovebat, quam
deinde Fridericus per totam obsidens aestatem, tandem in fine huius anni
recepit. Qui quoniam imperatori pecuniam promiserat magnam, recordante me, de
ipsa obsidione misit et a populo terrae collectam gravem novorum denariorum
exegit.
Anno dominicae incarnationis MCLXXX inchoante mortuus est Zobezlaus peregre,
cuius corpus Pragam est delatum et in Wissehrad honorifice sepultum. Verum quia
Pragensis ecclesia pastore fuerat viduata, domna Elisabeth, quae publicam rem
Bohemiae plus quam vir regebat, coacto in unum totius terrae clero et maxime
abbatibus et canonicis, designat eis in episcopum capellanum suum nomine Wolis
seu Walentinum, qui erat, sicut comperimus, ignarus latinae linguae, nec de
gremio Pragensis ecclesiae, sed degener, obscurus et tali officio prorsus
indignus. Quod factum licet turbaret totum clerum, ipsa tamen scandalum
ecclesiae non curans, mittit electum suum ad imperatorem regalibus
investiendum, dein in Wirzeburg ad episcopos, quibus domnus Moguntinus
transalpinans vices suas commiserat in consecrandis episcopis. Quo perveniens
et episcopos inveniens, quamvis eius mantica bene fuerat farcita et multis
multa daret, tamen contradicentibus canonicis Pragensibus non erat, qui sibi
manus imponeret. Quos sane canonicos nec non et abbatem de Strahow domnum
A[dalbertum] domna Elisabeth secum ire coegerat, qui facientes ibi moram multi
temporis, arctabantur enim duobus, nolentes eum promovere propter conscientiam,
neque ausi redire infecto negotio propter ducissam. Erat inter eos domnus Pilgrimus,
praepositus tunc Pragensis, qui circumstantiam rerum prudenti perpendens animo,
postquam diu tacuit, tandem proposuit canonicis suis, quam sit durum resistere
potestatibus bonumque sibi videri, ut cedant tempori, nec pro incerto eventu
certis se ipsos exponant periculis. Talia perorans persvasit consensum, ita
tamen, si fratres eorum, qui domi remanserant, in hoc ipsum consentirent.
Cumque inter se quaererent, quem pro suis exequendis Pragam mitterent, obtulit
se ipsum laboribus, et quod de sene vix credi posset, quatuor diebus venit,
quatuor rediit et omnia in pace confoederavit. Sicque factum est, ut domnus
Valentinus de consensu canonicorum ordinaretur, qui ordinatus duos vix annos
supervixit, in quibus nihil memorabile reliquit.
Anno dominice incarnationis MCLXXXI. Erat in Moravia quidam comes nomine
Wilhalmus de gratia praedicti Kunradi, qui cum in vastatione Austriae manus non
continuerat ab incendiis ecclesiarum dei, pro his et aliis peccatis compunctus
Romam adiit et secreta cordis sui domno papae aperuit, qui iussit, ut claustrum
construeret et religiosas personas domno servituras adunaret. Quod ille diu
licet dilatum tali, sicut dicemus, ordine isto in anno perduxit ad effectum.
Non latuit eum opinio sanctissimi viri Gotscalki, Siloensis abbatis, quem
evocatum ad se videlicet in Cùnich rogat valde humiliter, ut in tali rerum
articulo adsit ei auxilio et consilio. Quod petit in domno, non valet negare
homo dei, sed in continenti concedit ei honestos de claustro suo viros, scilicet
istos: Mandruvinum, priorem suum, et Eberhardum subpriorem cognatum eiusdem
Wilhalmi et tertium puerum nomine Richvinum, qui domos interim ordinent et
mansionem conventui praeparent. Illis eo euntibus abiit eodem anno sanctus ille
abbas Gotscalkus in Franciam ad capitulum Praemonstratense, habens in comitatu
suo domnum Ciprianum cum cognato suo Joanne, nec non et domnum Petrum de
Lonewitz cum literis praefati domni Wilealmi, quae dum recitarentur patribus,
petitionem viri clementer exaudiverunt et loci eius susceptionem praedicto
abbati domno Gotscalko commiserunt. Sicut ergo positum est, hoc anno et tali
ordine Cvnicensis ecclesia inchoata, crescit usque hodie rebus et personis et
crescet cum adiutorio dei usque in consumationem seculi.
Anno incarnationis dominicae MCLXXXII inchoante mortuus est Dietlebus,
Olomucensis episcopus, cui successit Pilgrimus, Pragensis praepositus,
assumptus tam de choro, quam electus in capitulo Pragensi per manum Friderici
ducis, quo in loco solent assumi omnes ecclesiae illius episcopi, non quidem
electione cleri, sed designatione principis, sicut oculata fide saepe iam
vidimus fieri. Ea tempestate mortuus est etiam Wolis, Pragensis episcopus, de
quo supra diximus, cui successit praepositus Wissegradensis, patruelis Friderici
ducis, nomine Henricus, filius Henrici, fratris Wladislai regis, qui Parisius
nuper redierat, ubi profecerat in bonum clericum, bonae indolis adolescens, per
quem sperarent omnes ecclesiam huius terrae in meliorem posse reformari statum.
Hic cum esset subdiaconus, domnus Adalbertus, Salisburgensis archiepiscopus,
germanus Friderici ducis, de quo suo loco plenius dicemus, ipse, inquam,
promotionis eius cupidus, sabbatho medianae quadragesimae, quando canitur:
Sitientes, in choro Pragensi ordines fecit et eum in diaconum consecravit. Dein
in coena domni electio ipsius celebrata est, in qua miro dei favore omnia
convenerunt in unum, quae huiusmodi solemnitati noscuntur fore necessaria,
videlicet electio cleri, principum assensus, votum universale populi. Abbates,
qui electioni eius affuerunt, imminente die paschali domum non potuerunt
reverti, quorum unus et praecipuus memoratus abbas Gotscalkus sermones nobis
fecit in Strahow, unum in coena domni praesente et audiente praedicto domno
Adalberto, Salisburgensi archiepiscopo, alterum in pascha, cuius thema fuit:
Haec est dies etc., qui scriptus habetur. Post hoc instante festo pentecosten
domnus electus proficiscitur Moguntiam ad consecrationem, ubi sabbatho quatuor
temporum in presbyterum, ac sequenti dominica consecratur in episcopum. Domnus
quoque Pilgrimus, Olomucensis electus, abiit cum eo consecrandus et rediit
consecratus, et quia imperator transalpinaverat, ambo electi praesentantur
imperatrici; utrum ante vel post consecrationem, non satis recordor.
Henricus in episcopum Pragensem consecratus domum revertitur et Pragae cum
tripudio totius Bohemiae suscipitur. Suscepto itaque episcopatu dici non
potest, quam benignum exhibuerit se omnibus et gratiosum, nullum parvipendens,
nulli derogans vel invidens, sed in commune omnibus exhibens, quod iuris esset
et honestatis. Hospites ad se venientes et maxime spirituales in osculo pacis
semper suscepit, bene tractavit et dimisit. Cumque foret omnibus affabilis,
nulli tamen erat facile familiaris, nisi notissimis, vir valde sobrius, quem
raro coenantem, sed nunquam ebrium experti sumus, quod nimirum homines non
virtuti adscribunt, sed parcitati. Sed aliud est iudicium hominum, aliud dei,
attamen inter multas virtutes, quibus claruit, vitio parcitatis non caruit. Canonem
servitii dei devote complebat, missarum vero solemnia raro licet, tamen
devotissime et nonnunquam cum multo imbre lacrimarum, quibus nunquam se audebat
ingerere, nisi facta prius confessione ad genua cuiuslibet familiarissimi
sacerdotis. Sane de occultis ipsius hoc compertum habemus, quia coelibis vitae
sicut professor ita fuit et sectator, omni quidem tempore sui pontificatus, sed
maxime diebus Friderici ducis, in quibus multis angebatur adversis, sicut loco
suo dicemus. Post cuius excessum pace iam ecclesiae reddita, si forte interdum
cecidit, non miramur, scientes, quod virtus, quae in bello acquiritur, in pace
quandoque amittitur. Rediit tamen in id ipsum timoris dei, quo fundatus erat et
signatus in diem redemtionis aeternae, pertinens in eorum consortium, de quibus
scriptum est: Quoniam, qui natus est ex deo, non peccat, hoc est, non permanet
in peccato, sed generatio eius contra eum. Porro pauperibus defendendis ita
tradiderat cor suum, ut pro eorum defensione non vereretur incurrere offensam
primatum terrae, abterrens eos ab huiusmodi ausibus, modo gladio spirituali,
hoc est anathemate, modo gladio materiali, hoc est manu laica, quam interdum
tanquam potens et princeps pro tempore, causa et persona exercebat. Dux
Theobaldus, patruelis et ipse tam episcopi quam Friderici ducis, de cuius
gratia per quartam partem principabatur, sic laxaverat lora villicis suis,
quibus licebat, quidquid libebat. Quod episcopus diu non ferens terram ditionis
suae sub interdicto posuit et eum cum suis ad satisfactionem coegit. Similiter
et dux Fridericus cum ducissa Elisabeth per officiales suos similia, imo peiora
praesumebat in ecclesia dei, quibus episcopus resistere uolens, sed non valens,
adiit imperatorem Fridericum et eius imploravit praesidium. A quo benigne quidem
suscipitur, sed causa ipsius in longum differtur, hoc est fere per dimidium
annum, videlicet usque ad curiam, quae circa medium quadragesimae fuerat
celebranda Ratisbonae cum principibus totius imperii. Qua expectatione
suspensus demoratur in curia cum septuaginta equis, cuius expensas imperator
miseratus praecepit ei dari ad quotidianum sumtum triginta quinque praebendas,
tam equis quam hominibus, et hoc tam large, ut et reliqui, qui extra numerum
erant, frequenter inde participarent. Saepius quoque ipsum imperator ad
prandium invitavit, nec non et capellas de licentia tamen diocesani episcopi
consecrare fecit et in omnibus honeste tractavit. Post hoc instante iam
praefato termino cum legatis imperatoris episcopus Bohemiam ingreditur et
assumptis secum abbatibus et canonicis Pragensibus ad curiam progreditur. Quid
moror? venit dies, in qua praesidente serenissimo imperatore Friderico causam
intrat episcopus cum duce Friderico coram principibus totius imperii. Advocatus
episcopi erat marchio nomine Dedo, vir eloquentissimus, qui pro episcopo agens
contra ducem, dum multas ab eo expostularet iniurias, fertur ille ita
respondisse per procuratorem suum: Cum sit, inquit, omnibus notum, Pragensem
episcopum meum fore capellanum, sicut omnes praedecessores sui patrum et avorum
meorum fuerunt capellani, decernite quaeso, si liceat ei agere contra domnum
suum, vel si tenear ex aequo respondere capellano meo. Quod dictum statim et ab
omnibus contradictum, maxime ab archiepiscopis et episcopis decernentibus, quod
Pragensis episcopus more Tevtonicorum episcoporum ab omni subiectione ducis
debeat esse liberrimus, soli tantum imperatori subiectus vel obnoxius, cuius
imperii est princeps, cuius visitat curias, a quo suscipit sceptrum et
investituram. Super qua libertate petivit episcopus et accepit sacrum
pragmaticum, hoc est regale privilegium, aurea bulla munitum, quod diebus
illius episcopi multum valuit, postea vero nihil causis extantibus, quas modo
legimus in libris experientiae, de quibus melius est tacere, quam inutiliter
garrire. Talibus et huiusmodi taliter decisis articulis, deinceps de iniuriis
ecclesiae illatis, Fridericus dux convincitur, coram omnibus arguitur et
confunditur, ab omnibus argutus et confusus emendationem pollicetur. Qua iurata
et per magnos fideiussores firmata concilium solvitur et in osculo pacis
confoederati ad propria revertuntur. Facta sunt haec anno ordinationis suae
quinto, et dux Fridericus duobus postea supervixit annis, in quibus neque, quod
promiserat, recte implevit, neque ab iniuriis ecclesiae dei suos officiales
coercuit. Reliqua sermonum episcopi pauca quidem de multis, et quomodo postea
ducatum assumpsit cum episcopatu, ecce haec annotata sunt ultimo vitae suae
anno. Verum haec omnia per anticipationem dicta locum suum desiderant.
Igitur post consecrationem episcopi Henrici eadem aestate Bohemi, nostri
maiores natu, persecutionem diutinis odiis conflatam excitaverunt in ducem
Fridericum et eiicientes eum extra terram mille persecutum opprobriis, Kunradum
Moraviensem, qui et Otto, de quo supra multa diximus, sibi eligunt in
principem, cum quo Pragam multo tempore obsident et tandem obtinent. Interea
Fridericus dux adierat imperatorem praedictum Fridericum semper augustum, qui
eius condolens iniuriis palatinum Bavariae, socerum praedicti Cunradi, Pragam
mittit, et tam Kunradum, quam Boemos omnes cum eo ad curiam suam, quae
Ratisbonae celebranda fuerat, venire praecipit. Qui accepto mandato imprimis
recalcitrant, contradicunt, venire nolunt, postea usi meliori consilio eunt.
Nobiles soli praesentantur imperatori, quos ille terrere uolens dolabra multa
nimis fecit afferri, tanquam uellet eos facere decollari. Cum illi pedibus eius
se prouoluunt, ueniam petunt et necessitate mutata in uoluntatem Fridericum in
domnum et ducem recipiunt et cum eo Pragam redeunt, magnum arbitrantes lucrum
tam ipsi, quam Cunradus, quod crimine lesae maiestatis non sunt puniti. Sic
sapiens imperator coniurationem rebellium sapienter repressit et isti quidem
Boemiam reddidit, illum uero Morauia contentum esse precepit.
Eodem anno Stragouiensis ecclesia secundarie dedicata est, uidelicet VI Kal.
Maii a predicto Alberto, uenerabili Salceburgensis ecclesiae archiepiscopo, et
hac de causa, quia maius altare motum et chorus fuerat subleuatus. Presentes
erant canonici Pragensis ecclesiae fere omnes et abbates multi, quorum unus et
precipuus, licet suo iudicio humillimus, abbas Godsalcus, tantam solempnitatem
sermone suo adornans inter alia, que locutus est, hoc quoque dixit: Assum,
inquit, o fratres karissimi, en alteri dedicationi uestrae, qui primae quoque
interfui, et uideor mihi uidere statum domus huius ualde diuersum ab eo, qui
tunc erat. Tunc enim rebus pauper et meritis fuit diues, modo uersa uice rebus
creuit et disciplina deperiit, atque in hunc modum reprehendenda reprehendens
et ad honesta prouocans monita salutis porrigebat eis. Porro memoratus
A[lbertus], Salcburgensis archiepiscopus, tempore scismatis, sicut supra
diximus, faciente imperatore episcopatum suum perdiderat et contentus
prepositura Melnicensi in Boemia manebat, factitans ordines clericorum nec non
et consecrationes basilicarum sine preiudicio tamen diocesani episcopi. Et
quamuis legatione fungeretur apostolica, nullum tamen ex hoc commodum sibi uel
incommodum queritabat, utpote homo gravis et quietis appetens. Sic extra
possessionem sui episcopatus multo tempore, et ut reor, fere quindecim annis
deguit, donec isto primum anno uocatione imperatoris curias eius tercia uice
uisitauit et tandem episcopatum recepit, in quo usque ad finem dierum suorum feliciter
permansit. At domnus Cvnradus frater palatini, [qui palatinus socer erat
Cunradi de Morauia], qui actenus in possessione fuerat predicti episcopatus,
iubente imperatore legitimo possessori cessit, promisso sibi alio episcopatu,
qui primitus uacaret.
Anno dominicae incarnationis MCLXXXIII Christanus, archiepiscopus
Moguntinus, moritur in transalpinis partibus, preliator, sicut dicunt,
opinatissimus, qui uicem gesserat plenam imperatoris siue in expedicionibus,
siue in omnibus regni negociis. Cui successit C[unradus, qui preterito anno,
sicut dictum est, de Salzburgensi archiepiscopatu, quem tenebat, iubente
imperatore legitimo possessori domno A[lberto] cesserat.
Eodem anno memoratus et semper memorandus abbas Godscalcus conuentum sororum
de Lonewitz mittit in Cunitz ad petitionem Wilhelmi comitis, de quo supra
latius disseruimvs. - Erat festum sancti Dionisii, tunc in dominica cum post
missarvm solempnia emissae transmissae sunt, sicut dictum est, ad locum sibi
destinatum cum ingenti fletu et rugitu omnium suam inuicem separationem ferre
non ualentium. Abbas ipse omnibus circa se flentibus, siccis quidem oculis eas
dimisit, sed post discessum earum sextam mecum cantando grauiter ingemuit,
compatiens suis filiabus, tamquam propriis uisceribus, intimo karitatis
affectu. Commisit autem tam eas, quam omnia, que fuerunt illius loci, domno
Petro Lunwitcensi priori, quem de prioratu Lunwitcensi transtulerat in
prioratum Cunitsensis ecclesiae, uirum sane ualde idoneum et litteratum,
honestum et castum. Qui sub tali patre Lunwitcensi domui multis prefuerat annis
ac deinde sub abbate Ottone Cunitcensem rexit ecclesiam annis fere tribus, post
quos e[um deposuit et praedictum] Eberhardum, cognatum fundatoris, ipsi
substituit, causis exstantibus non aliis, nisi quod homo spiritualis in causis
temporalibus non prosperabatur, sicut dicebant. Depositus uero uix annum et
mensem superuixit, sortitus a domno sicut religiosam uitam ita et felicem
transitum. Obiit autem XIII Kal. Maii.
Anno verbi incarnati MCLXXXIIII, XII Kal. Martii memoratus ac semper
memorandus abbas Godsalcus migravit a seculo, uicturus coelo cum perhenni
premio. Hic Syloensis ecclesiae primus pater, celeberrimus et optimus abbatum
Boemiae, honor magis extitit prelationis, quam prelatione honorificus. Qui in
diebus suis placuit deo et inuentus est iustus, cuius memoria in benedictione
est, quamquam eo ipso non attingat eum lavs temporis, quo meruit monimentum
eternitatis. Oleum effusum nomen eius, nomen notissimum per Boemiam, Morauiam
et Austriam, immo per totum ordinem nostrum, quamuis suo iuditio humillimus
omnium, non est inuentus sicut iste nostro in tempore, qui sic quereret domnum
deum patrum nostrorum estu cordis tam infatigabili, desiderio tam inexplebili,
ut ne ad horam quidem tepidior umquam deprehendi potuisset. Cuius ego uitam per
singula non didici, sed pauca, que narro, partim relatione seniorum, qui eum ab
initio nouerant, partim ex ore ipsius cognoui, quedam etiam oculata fide
perspexi, qui eram capellanus eius licet ultimus, sicut tempore ita etiam et
uitae merito. Pater eius Bernerus, mater dicebatur Herca, ambo Coloniensis
diocesis ministeriales sancti Petri, clari satis genere, sed multo clariores
religiosa conuersatione, qui talem filium diuinitus sortiti tradiderunt eum
scolaribus disciplinis Coloniae imbuendum, in quibus studens et bene proficiens
pueritiam suam sic innocenter agebat, ut iam tunc a collegis suis presago
quodam cognomine modo abbas modo monachus appellaretur. Factus adolescens
iamque nobiliter fundatus in grammatica, transmissione parentum Parisius
deuenit ibique in artibus aliquot annis studuit, habens in proposito, sicut
nobis postea dicebat, post epotatas artes accedere ad medicinam, nec umquam
desinere a studio discendi, donec attingeret arcem humanorum studiorum. Interea
cum esset annorum ferme uiginti domum reuersus pro reparandis sumptibus,
disponentem redire febris inuasit grauissima, nec non et morbus fistulae in
collo, quo flagello foris tactus sicut et intus uisitatus a domno, illico
mutatus est in alterum uirum et uota eius facta sunt alia, atque despecto mundo
despectis mundanis studiis deuotauit se ad portum monasterii. Quod deuoto
conceptum affectu taliter peruenit ad effectum. Superuenit nutu dei desideratus
hospes prepositus Steinweldensis nomine Euerwinus, uir consumatae religionis,
habens secum quendam canonicum suum Heinricum nomine, literatum uirum
medicumque peritum, qui postea sub eodem, de quo loquimur, abbate G[odscalco]
Lùniwitcensis ecclesiae fundator extitit strennuus. Hii ergo tunc illo aduentantes,
petitionem iuuenis gratanter admiserunt et susceptionem ei compromiserunt.
Verum quia erant in procinctu itineris tendentes Premonstratum et ille post
tantam egritudinem satis adhuc debilis, uolebat eum prepositus domi dimittere,
donec rediret. Sed domno Heinrico aliter uisum est, dixitque ad prepositum: Cum
constet cor adolescentis esse tamquam nauem in fluctibus maris, nolite, ait,
differre, sed desiderium sanctum statim perficite, quia quamuis sit bonae spei,
quamuis honestae indolis, timendum est tamen lubricum etatis. Ad hanc uocem
misit eum protinus in Steinwelt sancto habitu induendum. Quo [insignitus
quantae humi-]litatis, quante sanctitatis extiterit, qualiterque ascendendo
virtutum scalam cantaverit canticum graduum, non est meae tenuitatis exponere.
Vixit enim non solum sine crimine, sed etiam absque macula irreprehensibilis
coram deo et hominibus, mansitans inter fratres suos non modo sine querela sed
etiam cum gratia. Sic vivendo continuavit tredecim annos, infra quod spatium
sic virtutum, sic et honorum ecclesiasticorum gradus ascendit cum sacerdotio.
In diebus illis regnante in regno Romanorum rege Kvnrado, et in Boemia
principante duce Zobezlao, Zdico qui et Heinricus, bonae memoriae Olomucen sis
episcopus, habitum nostrum, quem Hierosolymis viderat super sepulchrum vitae,
susceperat cum multo, sicut traditur, imbre lacrymarum, et abdicatis ibi tam
esu carnium, quam ceteris vitae blandimentis, reportabat memorato duci et
Bohemis sicut novum hominem ita et novum ordinem. Quo duce post in brevi
defuncto successor ipsius illustris Wladizlaus nec non et uxor sua, nobilissima
Gertrudis, soror praedicti regis Kunradi, succensi exemplo et exhortatione
praefati episcopi novam ecclesiam novo condunt ordini, erigentes fabricam
venustissimam in monte Ztragow, mutato nomine ipsius in montem Sion. Quibus
optime cooperabatur idem episcopus, maxime in spiritualibus coadunando
undecunque posset religiosos fratres, quibus et praefecit imprimis quendam
Blasium. Postquam vero liquido comperit de institutione Praemonstratensis
ecclesiae, quod inde initium ordinis, quod inde esset magisterium vitae
regularis, illico habita deliberatione cum ipsis fundatoribus unanimi voto
miserunt et de Steinveldensi domo conventum postularunt. Et quidem tunc
temporis ordo noster licet nondum dilatatus, magno fervebat zelo, tum in
Praemonstrato, tum in omnibus ecclesiis nostri iuris et maxime in Steinveldensi
ecclesia, quae nullam habuit vel habet in religione secundam. Cuius tunc
suavissimo tracti odore principes terrarum undique gaudebant ecclesias fundare
novas, et personas ordinis evocare ad illustrationem provinciarum suarum, inter
quos et isti fundatores, de quibus modo sermo est, porrigentes petitionem suam
prius capitulo dein Steinveldensi ecclesiae, quod pie postulant, pleno
comprehendunt effectu; nam committitur Steinveldensi praeposito, ut negotium
eorum promoveat et desiderata concedat. Literas capituli ad memoratum episcopum
require, si placet in fine libri, cuius est titulus: Epistolae Ivonis, et
invenies. Porro praepositus, vir deo plenus, non tardat in his, quae in
mandatis acceperat, sed assumptis secum fratribus et domno Godscalco, pro cuius
occasione ista inserimus, proficiscitur in Bohemiam, Pragam venit, devote
suscipitur, obligat se susceptione loci, tandemque repatrians dimittit ibi a
latere suo memoratum Godscalcum cum fratribus, qui conventui habitacula
praepararent interim lignea. Quibus paratis iterum post anni circulum idem
praepositus revertitur adducens secum conventum clericorum una cum abbate, quem
elegerant, cui nomen Gezo, qui domnum Godscalcum libenter apud se retinuisset,
sed praepositus suus iubet eum redire in Steinveld ad id expectandum, quod ei
divinitus fuerat praeordinatum.
Nec absurdum puto, si paucis exprimam, qualiter idem Gezo, primus Stragoviensium
abbas, primum in Steinweld ad conversionem venerit. In hoc enim confitebuntur
domno misericordiae eius, qui miris modis praedestinatos suos vocat. Cum esset
ipse in Colonia canonicus et custos maioris ecclesiae, vir dives et delicatus,
quadam nocte per somnium putabat fratres suos concanonicos tanquam in gyro
considere, seque in medio eorum, cum ecce astitit ante eos quidam horribilis
aspectu, qui de virga, quam manu gerebat, percussit primum in capite, dein
alterum, tertio tertium, et ita singillatim omnes hinc et inde a dextris eius
et a sinistris; postremo cum vellet percutere et istum, declinavit ictum, et
sic evigilavit. Quam visionem secuta est mors eorum et omnes in brevi ex hac
luce sunt subtracti, eo videlicet ordine, quo in visione fuerunt percussi. Quod
ille videns et mori timens fugit tanquam a facie unicornis et confugit in
Steinveld ad portum monasterii, conversatus ibi iuste atque regulariter usque
in diem, quo assumptus est in abbatiam. Sane idem Gezo erat vir totius
probitatis et industriae, providus dispensator tam in temporalibus quam in
spiritualibus, magnus zelator disciplinae, cuius institutione viget adhuc et
regitur hodie Ztrahoviensis ecclesia. Ita memoria eius in benedictione est, cum
post mortem non moritur, et opera eius rediviva semper eum loquuntur. Sed de
his hactenus satis. Modo revertamur ad seriem narrationis, dicturi de abbate
Godscalco, quomodo in Bohemiam redierit et quali occasione adeptus sit
Syloensem abbatiam.
Notum est omnibus in Bohemia commorantibus, quod Siloensis ecclesiae primus
constructor erat quidam abbas Reinardus nomine, nigri ordinis professor, qui
condensam aggressus silvam et de nemore faciens campos, ecclesiam ibi
construxit in honore beati Petri apostoli satis habilem, quam per manus domni
Ottonis, Pragensis episcopi, dedicavit et debito fine perfecit, basilicam
quoque in veneratione sanctae Mariae semper virginis cum duabus absidibus et
quatuor altaribus erigens ad medium usque atrium deduxit et episcopali
similiter benedictione dedicavit. Post haec et huiusmodi praeclara opera cum
iam multum temporis et laboris eo loci exegisset, tandem Ottone, Pragensi
episcopo, ex hac luce subtracto, quidam, nescio qua intentione, quosdam ex
monachis eius coram Daniele, Pragensi tunc electo, multis et magnis criminibus
infamaverunt, quorum ille verbis nimium credulus et rem neque discutere nec
praeterire volens, in tantam exarsit vehementiam, ut in abbatem pariter et
monachos non confessos aut convictos sententiam iacularet eiectionis
irrevocabilem. Et quia ordo noster in Ztrahow multum ei complacebat, cuius ad
instar Syloensem domum informare gestiebat, missa legatione in Steinveld
petivit inde conventum cum abbate in locum, quem haberet, sicut dicebat,
amoenum, vacantem, religioni habilem, sed de personis eiiciendis omnino tacuit.
Breviter dicam, quod petivit, obtinuit, et electis iam fratribus, cum de abbate
eligendo ageretur, cecidit prima sors super priorem illius ecclesiae nomine
Adolphum, virum sane maturum et sanctum, sed ipse nullo modo acquievit adiurans
eos et contestans per nomen domni Jesu, ut cessarent ab eo. Cumque nec sic
quiescerent, sed ungeretur obedientiae vinculis, ille inter duo contraria
elegit, quod minus videbatur, et maluit ad horam esse inobediens, quam onus
assumere, quod sibi videbatur importabile. Pro quo reatu postmodum nudatus
humeros et pedes veniens in capitulum cum virga humiliter satisfecit secundum
disciplinam ordinis nostri, dans per hoc bonum exemplum iunioribus, ne quis
refugiat poenam, cum inciderit in culpam. Ceterum desperantes de isto omnes in
communi aggressi sunt domnum Godscalcum, hunc fratres eligunt, inde obedientiae
lora constringunt, quibus non erat fas resistere viro humili et mansueto et
maxime ordinationi divinae. Qui tandem cum fratribus sibi designatis destinatum
arripientes iter pervenerunt Moguntiam, ubi domnus Daniel consecrandus eos
expectaverat, sed iam consecratus decesserat. Reliquerat autem in expectatione
ipsorum quosdam alios cum equis sufficientibus, in quibus eum sequerentur. Quos
prima nocte superventus sui videntes, contentionem inter se habuerunt, quis
quem equitare deberet. Cum ecce fures de nocte contentionem diremerunt et
sublatis equis fere omnibus contentionis simul et equitationis finem fecerunt.
Mane facto nihil invenerunt in manibus suis et dici non potest, quanto labore
et miseria pedestri itinere media hieme post natales dies per immanissimas
nives Pragam usque et in Strahow pervenerint. Adventus eorum circa festum
sanctorum Fabiani et Sebastiani. Cum in crastino die, videlicet beatae Agnetis,
abbas Godscalcus rogatus dicere verbum dei, inter alia, quae intulit verba,
quoque beati Ambrosii ad se traxit, et alludens materiae secundum tempus
conversionis suae, ita locutus est dicens: Beata, inquit, virgo Agnes, cuius
hodie solemnia colimus, decimo tertio aetatis anno mortem perdidit, et vitam
invenit; ego autem eosdem vitae habens annos versa vice vitam perdidi et mortem
inveni. Annos vitae apellavit illos, ex quo coeperat vivere deo, non eos, quos
in vanitate seculi consumpserat; quorum tamen omnium summa poterat esse tunc
circiter triginta tres anni. Itaque transacta in Strahow aliquanti temporis
mora comperiunt ibi certa relatione, quod locus evocationis eorum non sit
vacuus, quod ad introitum eorum oporteat eiici antiquos habitatores eius. Hoc
illi aegre ferentes referunt ad episcopum Danielem, quibus ille tale fertur
dedisse responsum: Non propter vos, inquit, eiiciuntur, sed propter excessus
suos, cum etiam, si vos non essetis, mallem potius ibi lupos ullulare, quam
tales habitare. Ita episcopo perseverante in sententia fit illorum exterminium
et nostri succedunt eis usque in hodiernum diem. Sic contigit et tali ordine
processit illorum eiectio et istorum introductio, utrum bene vel male, non est
mei iudicii, sed episcopus viderit. Unde si quis ignorat, quid iuris habeat
Pragensis episcopus in Syloensi ecclesia, sciat, quod sicut in aliis ecclesiis
ius dioecesanum, ita et in Syloensi vendicat sibi ius patronatus, quod
accidisse creditur ratione concambii, ex eo videlicet, quando domnus Otto,
Pragensis episcopus, duci antiquo Zobezlao dedit Podywin in concambio pro
Syloensi circuitu. Porro fratres nostri Syloensem locum, sicut dictum est, sunt
ingressi. Credi non potest, quantam deinceps famem, quantam penuriam omnium
rerum pertulerint, quia et monachi, qui depulsi erant, tanquam ex industria,
cuncta distraxerant, omnia consumpserant, nihil minus fecerant a vastitate
hostili, nisi hoc solum, quod ignem non miserunt in moenia. Episcopus quoque
Daniel, qui eos introduxerat, nihil unquam misericordiae fecit in eos, quo
illis eleemosinam impenderet, tanquam hoc solum satis esset, quod eos in vacuam
miserat possessionem. Sed qui pascit volatilia coeli, non deseruit humiles
servos suos, sed pavit eos primo per elemosinam pauperum, dehinc et quam maxime
per domnum Heinricum, Olomucensem episcopum, cuius supra mentionem habui. Qui
cum dominicum natale celebraturus esset in Ihenicow, intellecta patrum istorum
paupertate per fratres, quos abbas Godscalcus ad eum direxerat, illico
misericordia motus, apparatum suum, quem ibi copiosum habebat, totaliter
transmisit eosque abundantissime recreavit. Fecit hoc semel et saepius. Sed
talem amicum tanquam fidum solatium mors inimica praeripuit, nam mortuus est
proxima aestate VII Kal. Julii, plenus operibus bonis et elemosinis. Qui agens
in extremis binas ex ebore tabellulas, alteram cum imaginulis pulcherrimis
opere sculptorio, alteram vero cera impletam et tanquam ad scribendum paratam
misit domno Godscalco in signum et memoriale sincerissimae amicitiae, commendans
animam nec non et obitum suum in manus et orationes suas et suorum. Cum quibus
et scripsit duo paria literarum, quae hic subiungere dignum duxi:
Godscalco, domno et fratri venerabili, de Syloa abbati, Henricus miser,
infirmus. In manus vestras commendo spiritum meum. Quia iuxta voluntatem
divinam vehementi infirmitate afflicti morti nos appropinquasse cognoscimus.
Fraternitatem vestram, quam erga quosque humanitatis officia non segniter
impendere non ignoramus, humiliter et obnixe petimus, ut etiam iugem nostrae
peccatricis animae memoriam in orationibus vestris faciatis.
Domno Godscalco, Syloensi venerabili abbati, ceterisque fratribus in Christo
dilectis Henricus miser et infirmus, si quid valet miseri et infirmi oratio.
Quoniam divinae maiestatis pietas secundum suam propitiationis clementiam
carnem nostram suae visitationis flagello castigans castigavit, nec tamen adhuc
morti tradidit, vestrae sinceritati, in vobis prae ceteris mortalibus animae
nostrae plurimum spei habentes, significare non distulimus. Et quia ex
apostolico eloquio, quem diligit pater, corripit, flagellat autem omnem
hominem, quem recipit, humilitati nostrae non modicum solatii subintrat, sive
pristinae incolumitati restituamur, sive secundum coelestis voluntatis, cui
nemo resistere potest, placitum separemur a corpore, ut in sanctitatis vestrae
orationibus memoriam nostri, licet peccatoris, habere non abnuatis, suppliciter
et obnixe deposcimus.
Hic est Henricus, qui et Zdico, septimus ecclesiae Olomucensis episcopus,
flos episcoporum illius temporis, vir acceptissimus deo, et notissimus in
utraque curia, videlicet papae et imperatoris, columna et lucerna Boemiae atque
Moraviae in diebus suis, cui merito religionis et honestatis suae Moravia
similem non habuit episcopum, cuius auxilio et consilio, sicut supra dictum
est, fundata est Strahoviensis ecclesia nec non et Lithomysslensis, quam
appellavit montem Oliveti, insuper et Gradissensis in Olomucz restaurata per
ordinem nostrum, quem illic introduxit, cuius elemosinas enarrabit non modo
Syloensis, sed etiam omnis ecclesia sanctorum. Praefuit autem ecclesiae sanctae
dei pastor et episcopus annis viginti quatuor et beato fine dormivit cum
patribus suis sepultusque est in ecclesia montis Sion, sicut semper optaverat.
Pro cuius felici commemoratione abbas Godscalcus solemne servitium instituit
fratribus suis in anniversario eiusdem, non solum in his, quae sunt ad deum,
sed etiam in carnalibus, verbi gratia medone, piscibus, albo pane et huiusmodi.
Cuius anima requiescat in pace, amen.
Facta rememoratione memorandi antistitis occasione Godscalci abbatis,
revertor, unde digressus sum, dicturus de vita ipsius nec non et de morte
pretiosa, quod ille dedit, cui fideliter servivit. Parum est, quidquid de vita
eius supra dixi, parum quidquid modo addidero. Qui ab utero matris suae
baptismalem tunicam conservasse creditur immaculatam, qui, ex quo portum
monasterii adiit, a prima devotione nunquam refriguit, sicut heu multi faciunt,
qui charitate Cbristi vulneratus et cantando canticum graduum ibat semper
proficiendo de virtute in virtutem. Omnibus diebus vitae suae ad omnes horas
diei et noctis primus fuit et ultimus in choro; non dormiendo vel dormitando
sicut multi, sed vigilando et vigilanter cantando in psalmis domino. Qui
praeter canonicum cantum horas sanctissimae trinitatis nec non et sancti
spiritus nunquam omittebat, insuper poenitentiales psalmos cum letania et
quindecim gradus cum vigiliis novem lectionum nec non et commendationem maiorem
tanquam quotidianam synaxem usitabat, labori manuum nunquam se subtraxit, in
quo supra modum, supra virtutem miserum corpus affligens; nunquam acquievit vel
sedere, cum fatigatus esset, vel bibere, cum exaestuatus esset etiam aliis
bibentibus non, tantum in prandio et in coena, et hoc ipsum valde tenuiter. Post
vesperas hiemales et collationem aestivalem non loquebatur alicui verbum, nisi
forte magna esset necessitas, et tunc stando et breviter; verum a competorio
usque post capitulum non vidimus eum aliquando locutum, nisi forte duabus de
causis, quarum prima fuit in articulo alicuius morientis, altera in
exhortatione confitentis, hoc est, cum quis sibi confiteretur peccata sua. Quam
exhortationem dici non potest, quanta fecerit lenitate, uerborum mansuetudine,
cordis pietate, misericordia ineffabili. Qui quemlibet prolapsum, sed
penitentem non grauauit penitentia numero annorum computata secundum rigorem
canonum, sed euangelicam poenitentiam: uade et amplius noli peccare semper in
ore, semper tenuit in corde. Missarum sollempnia inpretermisse frequentabat et
infra quadraginta annorum curricula numquam diem pretermisit ex industria,
sicut ab ipso et ab aliis comperi, in quo non uictimaret filium patri. Huic
operi diuino ita tradiderat cor suum, ut siue domi siue foris, nullo unquam
commodo uel incommodo, negotio uel ocio reuocaretur ab hoc proposito, quin omni
die introiret ad altare dei, qui letificabat iuuentutem eius, mactaturus ibi
uetustatem suam. Quod in magnis itineribus socii eius non exspectantes
quandoque precesserunt, quos ipse postmodum secutus e uestigio usque in
hospitium domno dirigente uias eius, sepe precessit eos, qui eum precesserant.
Cui erat iugis consuetudo semper in mane celebrare post primam, nisi tantum in
summis festiuitatibus, et tunc in conuentu post terciam: at in itinere,
ubicunque noctasset, ibi celebrabat, uel si ecclesia defuisset, capellani eius
precedebant et in proxima ecclesia, quae occurrisset, ei preparabant. Proinde
ferebatur cum eo uiaticum altare cum omni apparatu ad missam pertinente, ut
sicubi forte uel ecclesia non esset, uel ara consecrata defuisset, pro hoc
tamen non careret deificis sacramentis, in quibus bene placitum erat deo et
spiritui eius. Quod opus sanctum, si quandoque cogeretur omittere, cogente
illusione nocturna, tristabatur amodum et illa die inquietum erat cor eius,
donec sequenti luce statim rediret in id ipsum. Inuenerat sane preciosam
margaritam, quam uenditis omnibus compararat, cuius desiderio mundi huius
desideria calcauerat tamquam stercora, pro hac retinenda uolebat habere cor
suum liberum non modo ab odio et inuidia, sed etiam ab ira et memoria
iniuriarum. Verum complexio ipsius talis erat, quod facile mouebatur et in
modum straminis incandescebat, sed ira eius fuit momentanea, non diuturna, non
occidit sol super eam, nec apud eum pernoctauit. Norunt omnes, qui eum
nouerunt, quod multus fuit ad ignoscendum, quod facile dimisit graues etiam
excessus, dummodo ille, qui peccauerat, prostratus diceret: domine peccaui.
Quam bene conualuerat apud eum sermo apostoli dicentis: Mortificate membra
uestra, etc. Abdicata quippe omni carnis cura, ex quo ad conuersionem uenit,
carnem non comedit, balneis non est lotus, pellicio et femoralibus non est
indutus, sed neque usum habuit, aut moliorum aut lautiorum escarum pre minimo
quolibet fratrum suorum. Ad hec ieiunabat bis aut ter in sabbatho in pane et
aqua, nec non et in uigiliis sanctorum solempnibus. Quod sciens in uia se non
posse implere, tum fatigatione corporis, tum etiam importunitate petentium, cum
sciret imminere iter, preueniebat et cumulatis ieiuniis corpus miserum
attenuabat. Positus in itinere non dormiuit super culcitra, non est usus
linteamine, non equitauit in scapulari uel cuculla ob releuandum aliquando
nimium calorem, sed semper in cappa; non soluit umquam ordinis ieiunium aliqua
necessitate uel alicuius instantia, nisi forte precipiente aliquo prelato, et
tunc prandebat non in uicio gulae, sed in meritum obedientiae. Reuersus de uia
domum, si hospitem secum haberet authenticum, comedebat in caminata, sed non
dormiuit, recubans in ecclesia nobili illo suo strato, uidelicet super pellem
ursinam et mattam, super quibus non iacens, sed sedens aut stans, uel certe
procumbens, in oratione sompnum capiebat, quantum naturae satis erat. Mansi
apud eum puer septem fere annis ante obitum eius, quibus non uidi eum in alio
stratu, quo et ante me multis annis usus fuit, sicut illi perhibent, qui eum ab
inicio nouerunt. Et quia quod caret alterna requie, durabile non est, pro hac
assiduitate standi, sedendi, procumbendi, cum nulla requie corpus miserum
refoueret, infirmata sunt genua eius, pedes etiam et crura grandi inflatione
intumuerunt, quam plagam homo dei tamquam flagellum patris patienter sustinuit
et omnia committens diuine prouidentiae, nullam umquam medicinam apposuit.
Preter has et alias animi uirtutes fuit et aliud in eo insigne martyrii,
mirabile quidem in oculis nostris, sed non imitabile. Afflixit se frigore
spontaneo et uehementi, adeo ut nec yeme quamlibet aspera umquam se nocte
calefaceret, uidelicet a completorio usque post capitulum uel certe post
terciam continuatam cum capitulo, cum tamen esset tenuiter uestitus carens,
sicut supra dixi, pellicio, femoralibus, nocturnalibus calceis, contentus
diurnalibus, qui tamen erant sine corrigiis, et laneum pannum ferebat in capite
pro pileo duplicatum. Quod nos uidentes merito mirabamur, qui habentes stubam
tota nocte calidam, sicut est moris Syloe, insuper et melius uestiti
nichilominus tamen nocte sicut die, quotiens libuit, calefactorium intrabamus.
Nec tacendum reor, quod inter alias spirituales gratiae dotes lectioni
uacabat diuinorum librorum omnibus horis, quas a choro et a labore manuum
uacuas habebat, a quo studio, si quis eum auocaret, dicebat, sibi fieri non
minorem injuriam, quam fit famelico, cum aufertur ab eo panis. Lectioni diuine
continuauerat meditationem sanctam, ex quibus edificabatur in timore dei, et
consolatione spiritus sancti replebatur. Ex his profecerat in theologia supra
multos, qui magistri uidebantur in litteratura, et multum sapiebat in diuina
pagina, quamuis eius sapientia destituta eloquentia uerbis affluentibus non
posset aperire se ipsam. Dicebat de ipso sepius dominus Cyprianus, bonae
maemoriae Wratyzlauensis episcopus: O si esset, inquit, domnus Godscalcus ita
eloquens, sicut est sapiens! O si eloquentia suffragaretur eius sapientiae!
Norunt omnes, qui sermones eius uel legerunt, uel audierunt, quam fundatus
fuerit, subtilis et acutus, in tractatibus diuinorum eloquiorum plenus, sed
minime planus, ita ut quandoque in Steinueld, quandoque in Stragou cum sermonem
edidisset, auditores eius dicerent: Iste homo locutus est deo et sibi, nos eum
non intelleximus. Proinde sicut beatus Gregorius inter fialam et cyatum
distinguit, assignans fialam esse exuberantem doctrinam, cyatum uero paruam et
interclusam; sic iste, de quo sermo est, fuit in domo domni uas sanctum, uas
mundum, uas plenum sapientia, qui etsi non habuit fialam exuberantis
eloquentiae, sed non caruit cyato salubris doctrine. Verbum enim dei usque ad
ipsam suam egritudinem inpretermisse, alacriter et fortiter, siue domi Syloae,
siue Lovneuvicii, aut ubicunque fuisset, omnibus dominicis et celebribus diebus
praedicavit imitans in hoc beatum Augustinum, quem similem fecit domnus in
gloria sanctorum. Porro de lectione hoc solum adhuc addo, quod, ex quo eum
agnoui, semper studere uidi, quam maxime in canonibus euangeliorum, hoc est in
libro, qui dicitur de quatuor unum; insuper et libros sancti Bernardi,
Clareuallensis abbatis, frequenti lectione usitabat. Ex his et huiusmodi ortis
colligebat flores morum, spicas bonorum operum, herbas salubres, inimicas
serpentibus, spirantes odorem uitae et disciplinae.
Jam uero de disciplina eius quid dicam, in quo totum disciplinarum, totum
insigne uirtutis et forma perfectionis? Sed ut taceam de interiore homine,
cuius pulchritudinem et fortitudinem mores ipsius et uita loquuntur, suum
exteriorem gessit uno modo et ipso decentissimo, ita ut nemo in eo reperiret,
quod reprehendere posset, immo quid non edificans in eius incessu, aspectu,
habitu, uultu. Etenim, qui non peccauit in uerbo, hic perfectus est uir. Sed
quis umquam audiuit ab ore ipsius uerbum ociosum siue nutum, etiamsi diligenter
aduerteret? Quis umquam uidit uel manum frustra mouentem? Proinde fuit omnino
serius, sed non austerus, remissus interdum, nunquam dissolutus, quietus
aliquando, nunquam ociosus; a die primo conuersionis suae usque ad extremum
uitae sine proprio uixit in ipsa etiam abbatia. Non portauit aliquando clauem,
non habuit cistellam, non redditum, non censum sibi specialiter attinentem, sed
contentus semper communi uita et mensa. Cum iturus aliquo longe uel prope
indigeret sumptibus, officiales sui sibi prouidebant; non fuit in uictu, non
fuit in uestitu, in quo potuisset inter ceteros fratres dinosci, taliter et in
tantum, cum maior esset, humiliauit se in omnibus. His et huiusmodi studiis
homo dei deditus gubernabat Syloensem et Luniuvitcensem ecclesias magisterio
sanctitatis, in quibus, quod predicauit uerbo, anticipauit exemplo et fecit
multa opere, quae alii non attingerent imitatione. Sane a primordio aduentus
sui huc in Boemiam secutae fuerant eum de Doneuvalt, Coloniensis diocesis,
sorores bonae atque religiosae cum deputata custodia uirorum bonorum, quas in
Luneuvic locauit, diligenter clausit et omni disciplina informauit. Quarum
longum exilium, uoluntaria paupertas et religiosa conuersatio erat tunc
presentibus bonus Christi odor, et odor uitae in uitam est hodie et erit usque
in seculum secuturis pia recordatio antiquae uenustatis, ut sequantur earum
uestigia, quae uoluerint participari cum eis in gloria. Ex his sororibus
auctore deo, cooperante abbate Godsalco, emanauit primus conuentus Bernicensis
ecclesiae, sicut de Syloe Jarossensis, quibus in locis sunt usque hodie, hic
mulieres, ibi uiri, domno seruientes et primi pastoris sui uestigiis pro modulo
suo inherentes. Ceterum hec duo claustra inchoata sunt ab eo in dimidio dierum
suorum, uerum Cunicensem ecclesiam circa finem dierum suorum, hoc est triennio
ante mortem suscepit, sed ultimo uitae suae anno conuentum sororum transmisit.
Post quarum emissionem menses quatuor et dies decem superuixit, sicut hec supra
in loco suo plenius digessi. Igitur ultimo uitae suae anno cepit homo dei plus
solito languescere, ambulando deficere, nunciisque precurrentibus uicinam
mortem presentire. Cuius interior homo de exterioris ruina quodammodo fortior
infirma membra cogebat seruire spiritui, exigens ab eis non minus quam antea in
laboribus, in ieiuniis, in uigiliis et ceteris huiusmodi. Ad hec probanda unum
de multis insero argumentum. Aestate, quam Syloe fecit ultimam, noluit carere,
quin iret ad messem post fratres suos, cumque in uia deficeret ac per hoc
sepius resideret, conuersus ad me, qui eum more capellani sequebar, ita
prorupit in uerba: Estimo, inquit, te fore ultimum capellanum nostrum. Cui cum
responderem: Domine, quomodo ultimum, utrumne tempore, uel merito? Illico
respondit: De tempore, inquit, loquor, quod te inueni ultimum resolutionis mee
ministrum. Interea causa extitit, qua Cunicensem uisitaret ecclesiam, quia
sorores illae nuper emissae presentiam illius lacrimabiliter expetebant, quam
eis et ipse affectuose promiserat. Profecturus ergo in die beati Nicolai
celebrauit mane ante lucem, non quidem sua uoluntate, sed meo nec non et
fratris Amlungi errore, qui me a sompno excitauerat, cum putaret diescere.
Peracta missa ualefaciens omnibus et tamquam ultimum ualedicens profectus est
primo in Luneuvic, deinde per Kynou et per Morauiam in Cunitz, vbi commoratus
paucis diebus consolatur exilium fratrum suorum et sororum. Vnde mox progressus
Jarossensi et Bernicensi ecclesiis filiabus suis gratiam suae uisitationis
similiter impendit. Deinde reuertendo domum diuertit in Betov ad nobiles
quosdam, qui ei magnum honorem impendebant, cuius presentiam diu
desiderauerant, diuertit etiam ad episcopum Olomucensem, nomine Pelegrimum, qui
tunc morabatur circa marchionem Morauiae Cunradum, qui et Otto dicebatur,
consecraturus eidem ecclesiam in uilla, que uocatur Dassyce. Hij sanctum uirum
tamquam angelum dei excipientes et optime tractantes infirmitati eius debitis
fomentis subuenire gestiebant, sed ille nullo modo acquiescebat. Qui ambo
principes, dudum ei noti, dudum deuoti extiterant, magis autem marchio, qui ubi
copiam sui habere potuit, ex eius ore uerbum uitae libenter audiuit. Similiter
et in Boemia, quotquot erant duces, episcopi, barones in tempore suo, magna eum
colebant reuerentia, ut ei quoque recte aptetur, quod de quolibet iusto
legitur: Glorificauit eum deus in conspectu regum et magnificauit eum in timore
inimicorum, etc.
Ceterum ut ad ordinem redeam narrationis. Postquam deuictus multa prece
predictorum principum apud eos demorando natales dies egisset, tandem dimissus
Luneuvic deducitur et circa epyphaniam domini, hoc est post quintam egressionis
suae septimanam, eo regreditur, languens grauiter et magis infirmus, quam
exierat.
Vbi morbo increscente quadam die subito deficiens cepit anhelitum trahere,
tamquam iam moriturus, quod seniores Syloensis ecclesiae comperientes, scilicet
prior Cunradus, Arnoldus, Christianus, me pariter assumentes uenerunt et inuenerunt
eum paulisper refocillatum. Tunc illi uisitato eo et consolato, consolati et
ipsi non mediocriter redierunt ab eo domum, me remanente ad preceptum eius, ad
cooperandum ei tum in missis et horis, tum in omni obsequio temporali uel
spirituali; quod et feci, quantum potui, usque in finem. Interea dominus
Albertus, bone memoriae Stragouiensis abbas, uir sane probus et ualde idoneus,
audiens infirmari coabbatem suum Godsalcum, uenit ad eum in Luneuvic et uidens
hominem nimis exhaustum carere iam propemodum sicut edulio ita et appetitu
edendi, multa elegantia uerborum suasit ei corpus reficere lautioribus cibis,
hoc est esu carnium. Sed cum non persuaderet, tunc precepit ei auctoritate dei
et sanctorum patrum, et sic primo acquieuit. Cum ergo huiusmodi escae sibi
apponerentur, primo quidem uisu abhorruit, deinde appositam sepius reuocans
manum ostendebat, se se non gulae satisfacere, sed obediéntiae. Vnde et
dicebat, se quandoque pecasse magis in pisa, quam modo in carne, significans
vicium concupiscentie ibi aliquando affuisse, hic omnino defuisse. Qui
paucissimis diebus tali usus esu, nou tam edendo, quam aut gustando, aut ius
sorbendo, cum in nullo melius haberet, conuersus ad nos, qui ei ministrabamus,
ita est locutus: Videtis, ait, quia nihil proficimus, en satisfeci charitati
vestrae, non in concupiscentia gulae, sed in meritum obedientiae. Sed quia
voluntate dei agitur, quod caro nostra inde non juvatur, sinite me jam carnis
curam transferre ad spiritum. Haec dixit et carnis epulum postmodum nec videre
voluit. Verum inter haec quis putas fuerit affectus in nobis videntibus
aegrotare patrem nostrum, et talem patrem, qui per euangelium omnes nos
genuerat. O quam dulce illum videre, quam dulce assistere et ministrare illi! O
quam non darem pro aliquo emolumento temporali partem ministerii, quod sibi
ultimum impendi!
Quis autem digne prosequatur ingentem luctum, miseriam et calamitatem
sororum, quibus afficiebantur super dilecto patre suo, quem post domnum unicum
habebant solatium? Inter has erant quaedam cognatae nec non et filiae sororum
eius prae aliis sicut diligentes, ita et dolentes, quarum in numero quaedam
Juditha, filia germanae suae, germanitate spiritus affinior, quam carnis, sicut
viventi convixerat, ita morienti quodammodo commoriebatur. Quae omnes muris
separatae ab eius aspectu pariter et affatu, pro magno habebant solatio, quod
nos inter eum et eas medii deferebamus eis ab eo benedictionem et referebamus
diversa medicamenta. Et adhibentes fomenta, rogabamus saepius, ut aliquid
gustaret. Ad quod ille respondit: Sine causa, inquit, haec, sed facio charitati
vestrae, quidquid injungitis. Sciebat enim imminere tempus migrationis suae;
nam in ipsa infirmitate sua per visum audivit vocem oraculi coelestis ita
dicentis: Venite, ascendamus ad montem domni et ad domum dei Jacob. Et rursus
in alia nocte sic: Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi, in domum dei
ibimus. Alia quoque visione per revelationem domni ostensum est ei palatium,
mirabile pulchritudine, altitudine incomparabile, in quod ascendebant
distinctis gradibus, licet difficilibus, beatorum multitudo, secundum quod
scriptum est in psalmo: Illuc enim ascenderunt tribus etc. Is autem, cui haec
domus ostendebatur, ut ascenderet in eam, videns, quia gradus sunt difficiles
et longe ab invicem positi, ascendere desperavit, diffisus suis viribus et
meritis. Cum ecce sanctus Bernardus hilariter ei apparuit et duos baculos, quos
cruccas vocant, exhibuit, quibus suffultus secutus est eum intra jucundissimum
palatium, ubi vox exultationis et salutis, ubi sonus epulantium sicut
laetantium omnium. Porro in dextra parte huius palatii apertura ingens visa est
ei in modum arcus testudinati, per quam, quotquot erant de ordine Cisterciensi,
intraverunt in splendidissimum domicilium, aliis alias locatis, secundum
diversitatem mansionum in domo patris. Vidit haec ille non oculo carnis, sed in
spiritu, vidit in extrinseca domo, ubi et sermonem memorati abbatis audire
gestiebat. Et ecce idem Bernardus per manum apprehendens eum secum duxit, secum
collovacit in medio Cisterciensium, ubi taliter cum talibus collocatus putabat
se frigus aliquantulum pati, sicut postmodum ab ipso audivi, sed unus
assidentium pellibus valde bonis eum texit, sicque ab eo frigus fugavit.
Haec est visio abbatis Godscalci, quam ego credo esse authenticam et
divinitus sibi ostensam. Hanc moriens literis inditam direxit ad capitulum
Cisterciensium expetens fraternitatem eorum, quam et accepit. Et ecce hoc est
exemplar epistolae: Sanctae Cisterciensis ordinis univertitati frater
Godscalcus, vetustissimus veterum abbatum Boemiae et Moraviae, eorum sicut
aquila renovari meritis et precibus. Quod vivens non praesumpsi, jam moriens
appeto, vestro videlicet desideratissimo associari collegio. Ad hanc
confidentiam quadam visione me animatum vestra scire dignetur sanctitas. In
somnis enim nuper me videbam ductum ad quoddam magnum ac mirificae fabricae
aedificium, in quod, quia gradus difficiles erant, eo quod longe ab invicem
positi essent, ascendere desperavi. Cum ecce subito flos et gemma ordinis vestri,
sanctus Bernardus, quem nunquam in carne videram, hilariter apparuit et
instrumenta duorum baculorum, quos cruccas vocant, ostendit, quibus suffultus,
eum intra jucundissimum palatium secutus sum. Porro in dextra parte huius
palatii ingens apertura in modum arcus testudinati visa est mihi, per quam,
quotquot erant ordinis vestri, introiverunt in splendidissimum domicilium. Mihi
autem in extrinseca domo ista cernenti et sermonem venerabilis abbatis audire
cupienti, ipse me homuncionem per manum suam apprehendens secum duxit, ac secum
collocavit in medio conventus vestri. Per hoc, quid aliud intelligam, nescio,
nisi vestrae benignitatis benevolentiam, per quam in vestri ordinis consortium,
quem semper dilexi, et quantum salva obedientia poteram, imitari conabar,
admisceri exopto. Unde vestrae sanctitatis pedibus provolutus obnixe deprecor,
ut non meae parvitatis merita, sed vestrae pietatis considerantes viscera, in
vestrum me consortium admittere dignemini.
Haec de visionibus eius breviter perstrinxi, ut insinuarem eum suum quoque
praesciisse obitum. Quibus id solum adiicio, quod ab ore ipsius audivi, cum
adhuc sanus esset; dicebat enim, quia priusquam convalesceret in timore dei,
priusquam virtutes duceret in habitum, si quando forte dormitaret animo, si
quando lassesceret in sancto studio, illico per visum, aliquis defunctorum,
quem nosset vitam suam bono fine terminasse, sibi apparebat et redargutum ad
normam rectitudinis reformabat. Scio etiam ex multorum relatione, quia in
diebus juventutis suae interior ille habitator pectoris sui postulabat ex ep
gemitibus inenarrabilibus et flebat vehementer tum in missis, tum in aliis
orationibus, ac postquam senuit, siccatus est fons lacrymarum, manente tamen
eadem devotione. Sed his omissis revertar ad historiam aegritudinis suae nec
non et mortis pretiosae, qua glorificavit eum domnus. Advenit festum
purgationis Mariae, in quo languido nostro tantam gratiam domnus contulit, ut
praeter solam processionem, quam sequi non potuit, missam, quam eatenus
ministro se sustentante difficilline legendo celebraverat, tunc solemniter
decantaret, sorores propria manu communicaret, sermonem faceret, licet heu
ultimum in conventu fratrum et sororum, in quo magnam aedificationem
audientibus exhibuit. Thema sermonis fuit: Homo erat in Hierusalem, cui nomen
Simeon etc., in quo fecit collationem quandam de sancto Simeone ad suam
personam, sicut legerat beatum Gregorium fecisse in sanctum Job, dicens: quod
nemo posit magis intelligere affectum infirmi quam infirmus, senis quam senex,
dolentis quam is, cui est in doloribus experientia magistra, et multa in hunc
modum, quae modo non amplius recolo. Exinde undecima die fuit quinquagesima, et
huius diei missa, videlicet Esto mihi, sibi extitit ultima, quam celebravit
solito difficilius in magna defectione corporis, sui duobus hinc inde
sustentantibus, quorum unus ego, alter Marsilius, qui postmodum fuit abbas
Syloae. Hic nota lector, quanta fuerit in eo vitae sanctitas, vivacitas fidei,
animi fortitudo, qui a festo beati Nicolai usque in hanc quinquagesimam
languens et deficiens, ne uno quidem die pretermisit immolationem diuinj,
sacrificii, seruans fortiter in infirmitate uirtutem, quam sanus et incolumis
diuino munere obtinuerat. Sane peracta ultima et finali missa, sicut dictum
est, ter in uia resedit, redeundo ad stratum suum, de quo postea non surrexit,
nisi subleuatus alienis manibus. Deinde feria secunda deinceps tote septimana
usque in sabbathum mane superuixit, et qui missam celebrare non potuit, omni
tamen die communicauit. Eadem secunda feria sorores super incommodis eius ualde
dolentes supplicant ei per fratrem Marsilium, quoad hostium claustri accedat et
eis ultimum uale dicat. Quod cum pie annuisset, deductus est inter manus
nostras, per uiam licet breuissimam, bis defecit et tociens pausauit. Dehinc
tercio conatu ueniens in claustrum, postquam est in sede locatus, ilico fuit
exanimatus, trahens ultimum spiritum tamquam iam moriturus. Quod cernentes hii,
qui praesentes erant, festinauerunt eum inungere per manus domni Manduuinj prioris,
et hoc facto post pusillum releuatus est, confessionem publicam dixit, sicut
apud nos moris est, in audientia fratrum et sororum amare flentium, et sic ad
lectum reportatur. Quatuor adhuc dies restabant usque ad obitum eius, in quibus
diligentem habuit tractatum cum senioribus suis de successore, cuius erat
consilium super domnum Petrum, priorem prius in Lùnewiz, sed tunc in Kvniz,
uerum cum ille inexorabiliter recusaret, consensit in domnum Ottonem, non
quidem ualde ydoneum, sed quia tunc in illa professione non esset melior. Qui
etiam, cum uenisset ad uisitandum eum, recedenti fertur ita dixisse: Sicut fui
cum Moise etc. Literas quoque superiores a domno Petro dictatas hoc spatio
dierum fecit sibi praesentari, uidit, legit, correxit et cum esset premortuus
in ceteris membris, pollebat tamen integro aspectu atque auditu, insuper et
expedita loquela usque in horam obitus sui. Sexta feria, que in hac luce sibi
extitit ultima, ultimam percepit communionem, filiis suis post finalem sibi
factam confessionem tunc ad se intrantibus, propriis benedixit benedictionibus.
Post hec omnibus egressis, cum solus assisterem, michi quoque benedixit
sollicite suadens ea, que dei sunt et que pertinent ad salutem animae, cum tali
fine uerborum, ut diceret: Dilige, inquit, decorem domus dei et oppone murum
pro domo Israel. Moueor ad lacrimas, cum recordor lacrimarum mearum, quas tunc
fudi ad uerbum exhortacionis eius. Quo facto sexta feria mane, deinde circa
horam nonam leuantes eum more infirmantium super sellam, ilico in tantam uenit
mentis inopiam, ut eadem hora crederemus exspiraturum. Sed post breue
refocillatus est et in se reuersus edidit hunc uersiculum: Nescio, quid metuam,
metuam tamen omnia merens. Sequentem noctem duximus insompnem nos foris circa
eum, sorores intus psalmis, ymnis, letaniis, que morientibus dici solent, cum
fletu sepius et lacrimis repetitis deducentes et conducentes patrem agonizantem
et iam iamque repatriantem.
Facto itaque mane sabbati, duo ex fratribus eius, Marsilius scilicet et
Wilhelmus, missam pro eo in honorem sanctae Mariae semper uirginis
decantauerunt. Quod cum ei predictus Marsilius indicasset, inclinato capite
gratias egit et ita respondit: Bene, inquit, fecistis. Cumque sorores misso
nuncio instarent, ut etiam tunc communicaret, sicut eatenus fecerat, humiliter
renuit ita dicens: O quam libenter, sed non presumo, scilicet pre nimia
debilitate. Quem ego uidens iam in extremis agentem, affatus sum ita dicens:
Domine, inquam, ecce hora, quam semper expectastis, modo leuate caput uestrum,
ecce appropinquat redemtio uestra. Ad quod ita respondit: O utinam! Inter hec
et huiusmodi, que breuitatis causa transeo, uenit hora tercia, et infra
actionem missae duo priores, Manduinus Lvnewicensis, et Cunradus Syloensis,
ceterique fratres nostri, qui mecum presentes fuerunt, uidentes eum iam itinere
suo pergere ad domnum, leuauerunt eum de lecto super cilicium cinere aspersum,
quo facto sancta illa anima carne soluta est. Cuius beatum spiritum carneis
uinculis absolutum multi ex circumstantibus audierunt in modum auiculae dulci
modulasse iubilo atque ab ore ipsius aeris alta penetrasse. Post hec parantur
exequie solito quidem more, sed ei utpote patri ampliori deuotione, corpus
etiam indutum non sacerdotalibus, sed sui habitus indumentis defertur in ecclesiam;
missarum solempnia rite celebrantur. Quibus completis et post egressionem
nostram clausis ianuis fit copia sororibus accedendi ad feretrum, ubi quid
egerint, quibusue lamentis dolori suo satisfecerint, manet inexplicabile. Ille
manus osculantur, ille pedes, aliae maxillas, aliae oculos, et in huiusmodi
studiis residuum illius diei spatium consumunt. Uespere uigilias
solempnizauimus interpolatas tamen multis lacrimis, nocte uero psalterium
tonaliter peregimus. Quo finito pariter cum matutinis laudibus nondum illuxerat
dies, et missarum solempnia sunt celebrata. Post missam commendatio, deinde
luctus et rugitus ineffabilis sororum et omnium ibi remanentium, cum uiderent
corpus sui cari aufferi et Syloam deferri.
Erat tunc dominica Inuocauit me, nosque sublato corpore descendimus in
Nathseraz, ubi missam interim popularem cantabat quidam sacerdos nomine
Radozlaus, qui animam eius populo commendans dicebat, quod ipsi magis
indigerent ab eo commendari, quam ut eum commendarent domno. Postea profecti cepto
itinere in media fere uia obuiam habuimus multitudinem copiosam clericorum et
conuersorum Siloensium, extinctum patrem flentium, dolentium, deducentium usque
ad illum locum, ubi communem resurrectionem expectat. Interea transsitus eius
domno Heinrico, venerabili Pragensi episcopo, nunciatur, quique mandauit, ut
nequaquam eo absente sepeliretur, quod et factum est. Nam uenit feria quarta,
et quinta eum sepeliuit, portans propriis humeris uenerabilem glebam cum
Theobaldo, glorioso duce, collaborantibus quatuor abbatibus, quos tunc affuisse
recordor. Affuit autem ibidem magna multitudo nobilium et ignobilium uirorum,
pariter et mulierum, sanctum funus cum planctu prosequentium, cui planctui non
uidi similem in diebus meis. His ita peractis reuersi sunt unusquisque in sua,
spiritu eius et anima in sua receptis. - Dormiuit autem uenerabilis dei famulus
abbas Gotscalcus anno etatis suae sexagesimo octauo, sacerdotii quadragesimo,
cum rexisset Syloensem ecclesiam pastor et abbas triginta quinque annis et
mense uno, sub Friderico, imperatore Romanorum, et Friderico, duce Boemorum,
sub Heinrico Pragensi et Pilgerimo Olomucensi episcopis, anno ab incarnatione
domni nostri Jesu Christi MCLXXXIIII, cuius regni non erit finis in secula
seculorum, amen. Successit autem eidem in regimine Syloensis ecclesie domnus
Otto custos, qui fauente sibi occasione temporis et aduentu memorati antistitis
statim in domo sua pastoralem suscepit uirgam, consecratus in abbatem VI Kal.
Martii, hoc est in die Mathie apostoli.
Sequenti crastino erat sabbatum quatuor temporum, in quo idem episcopus
ordines clericorum celebrauit in Syloensi ecclesia, in quibus et ego promotus
in diaconum legi ewangelium coram episcopo, notus existens et carus eidem
episcopo extunc et deinceps, quamdiu uixit.
Eodem anno mediante dux Wathzlaus, filius antiqui Zobezlai, frater noui,
leuauit clipeum contra ducem Fridericum et congregata multitudine perfidorum
obsedit Pragam, sed non obtinuit, quia qui deintus erant, pariter cum domna
Elisabeth, uxore Friderici, fortiter resistebant. Interea Fridericus in
Teutonia exercitum colligebat per amicos suos, quorum unus et precipuus dux
Austriae Lupoldus cum magnis copiis Boemiam intrare uolebat, uerum domnus
Albertus, Salzburgensis archiepiscopus, germanus Friderici ducis, cum suis
armatis iam intrauerat et transiens per Mylevzk non sine graui dispendio illius
ecclesie Pragam usque peruenerat. Quod cernentes Boemi maiores natu, simul et
ex parte imperatoris peiora verentes, post multas tergiversationes tandem ab
illo resilierunt et ad Fridericum redierunt, sicque dux Fridericus victoria
potitus revocavit peregrinum exercitum, ne intraret et patriam deleret.
Anno domnicae incarnationis MCLXXXV Fridericus dux iratus Cunrado de
Moravia, tum pro antiqua iniuria, qua eum ante tres annos, regno pellere
tentaverat, tum etiam pro alienatione Moraviae, quam non ab eo, sed de manu
imperatoris tenere gestiebat, ratus opportunitatem temporis de absentia
imperatoris, qui transalpinaverat, mittit fratrem suum Przemyslonem cum
exercitu valido in Moraviam, ut disperdant eam. Qui venientes in Betowensem et
Znoymensem provincias, obvia quaeque metunt caede, rapinis, flammis omnia
consumunt. Kunicz intrantes praeter ecclesiam et claustrum alias aedes
comburunt, Pulm ecclesiam similiter; sorores ante faciem eorum fugerunt in
Betowe. Qui postquam omnia consumassent, quae sibi et diabolo placuerunt, nullo
resistente absque bello reversi sunt in Boemiam.
Quo facto in aestate, hoc est anno mediante, rursus in hieme, scilicet post
festum beati Clementis, memoratus dux Fridericus praedictum fratrem suum
Przemyslonem cum maiori exercitu secundarie mittit contra eundem Cunradum in
exterminium Moraviae. Quorum adventu comperto Cunradus excepit eos cum valida
manu Teutonicorum et Moraviensium. Sicque in loco, qui dicitur Ludonicz,
commiserat bellum cruentum et diu anceps cum tanta feritate, ut clamor et
vociferatio bellantium, strepitus hominum et equorum, et collisio armorum
audirentur in Kunicz, quod ab inde distat plus quam magnum milliare. Wilhelmus,
fundator eiusdem ecclesiae vulpinum pelliceun superinduerat loricae suae, quod
conscissum est plus quam in mille foramina. Ipse tamen evasit vivus et sanus
pariter cum fratre suo Ulrico, meritis fratrum et sororum, qui pro eo in Kunicz
domno supplicabant. Juro quoque dapifer Georgii de Milevsk in eodem bello
excepit lethale vulnus, unde reductus domum in brevi post obiit, delegans
hereditates suas deo et sancto Aegidio, quibus venditis inde comparatum est
Ztancou a Witigone seniore. Item in eodem bello sub Georgio nostro equus
occisus est, cui mox duo ex militibus eius, videlicet Mzton et Plausin alium
providerunt et de proelio eduxerunt, alioquin ibidem diem clausisset extremum.
Mortui sunt in eodem congressu ex proceribus Boemiae atque Moraviae multi
numero et tanti, ut cum post a vivis sepelirentur, in unam foveam decem aut
quindecim vel circiter viginti proiicerentur, et sic obruerentur terra et
lapidibus. Boemi tamen victores extiterunt, et qui post victoriam credebantur
ulterius progressuri et facturi, quidquid libuisset, contra spem omnium domum
redierunt.
Anno domnicae incarnationis MCLXXXVI vexatio dedit intellectum saepe dicto
Cunrado et videns, se non posse resistere duci Friderico et Boemis, mediantibus
bonis viris venit ad eum in Knin, et facti sunt amici ex tunc et deinceps. -
Eodem anno fuit ecclipsis solis. - Sabbatho quatuor temporum in pentecoste
promotus sum in sacerdotem, annos natus viginti unum, ego Jar[loch], qui post
Vinc[entium] haec scripsi, amen.
[[Anno, quo hec facta sunt, hoc est domnicae incarnationis MCLXXXVII, ego
G[erlacus) suscepi locum istum regendum et nomen abbatis, in quo usque hodie
laboro inter multa aduersa et fere nulla prospera misericordiam dei expectans.
- In quadragesima huius anni habita est contentio Heinrici episcopi contra
Fridericum ducem cominus in curia Ratisponensi coram imperatore F[riderico] et
primoribus totius regni.
De curia Christi habita Moguntiae anno verbi incarnati MCLXXXVIII. - Ad hanc
curiam cum episcopus Heinricus uenire non posset, misit Ricolfum de Stragov,
uirum litteratum, qui reuersus omnia, que ibi uidit et audiuit, prius episcopo
deinde omnibus nobis fideliter narrauit.
(MCLXXXIX.) Hoc anno mortuus est Fridericus, dux Boemiae, uidelicet VIII
Kal. Aprilis et Pragae apud sanctum Vitum sepultus, cui successit Cunradus qui
et Otto, de quo supra diximus, fauore interim dominae Elisabethe, que castrum
Pragense sibi dedit in manus receptis ab eo sacramentis pro Olomutzensi, sed
ipse adeptus, quod voluit, postea eam fefellit. Taliter ergo adeptus primo
castrum deinde Boemiam nec non et fauorem Boemorum, Ratisponam adiit et de manu
imperatoris in ultima eius curia, de qua supra agitur, uexilla percepit. Qui
Cunradus vel Otto propter ducatum Boemiae nuper adeptum viam hanc Christi
omisit et eadem aestate jussu Heinrici Zirbiam vastavit, incendit et fere totam
delevit.
(MCXCI.) Hac tempestate et hac quadragesima moritur Romae Clemens papa, cui
successit Celestinus, qui et Jacinctus, electus circa hanc mediam quadragesimam
et sabbato: quo canitur: Sitientes, sacerdos factus, deinde in ipso paschali
die papa est consecratus. Qui mox sequenti die Heinricum regem et reginam
augustali dignitate sublimavit, presentibus quos supra nominavimus principibus,
hoc est duce Boemiae et arhiepiscopo Coloniensi Philippo. - Hoc anno claustrum
nostrum in Myl[evsk] combustum est.
Anno domnicae incarnationis MCLXXXXI, V Idus Septembris mortuus est
predictus dux Boemiae Cunradus in Apulia circa Neapolim, cuius carnes in Monte
Cassino positae, sed ossa Pragam sunt deportata. Cui successit breui licet
tempore Watzlaus, filius antiqui, frater noui Zobezlai, spatio trium uel
quatuor mensium.
Facta sunt hec anno verbi incarnati MCXCII, quo inchoante predictus Henricus,
Pragensis episcopus, contra Watzlaum ducem cesarem Henricum adiit, et cognatis
suis Premizlao et Wadizlao, illi ducatum Boemie, alteri vero Morauiam obtinuit,
promittens et fide iubens pro eis sex millia marcarum.]]
Anno domnicae incarnationis MCXCIII Heinricus, Pragensis episcopus, qui
priore anno, sicut dictum est, cognatis suis Premyzlao et Wadizlao, isti
Boemiam et illi Morauiam obtinuerat, pro quibus tali se sponsione obligauerat,
ut si tempore statuto pecuniam non soluerent, ipse captiuitatem imperatoris
intraret et mandatis eius staret usque ad solutionem debiti. Qua necessitate
coactvs est, dimidium preteriti et dimidium presentis anni, hoc est, fere
integrum annum partim in Egra partim in curia imperatoris consistere, cum neque
imperator ipsum ab hac fideiussione absolueret, neque illi persoluerent. Eo ibi
degente domi domestici canes sibi oblatrant et ducem Premyzlaum in odium eius
inflammant, ita ut iam non esset sibi tutum Boemiam intrare, sed domi uel pugne
timores, foris curae. Accidit ea tempestate, ut quidam principes de Saxonia
opponerent se imperatori, et quia sicut dicitur: nullus in regno sed quilibet
in errore consortem sibi querit, hoc illi sequentes miserunt ad ducem
Premizlaum rogantes, ut id ipsum cum eis saperet, quod illico se facturum
promisit.
Non latuit hoc episcopum, quod statim ad aures detulit imperatoris, cuius
ille uerbis nimium credulus, prefatum ducem P[remyzlaum] tanquam lesae
maiestatis et ledendae personae reum ducatu Boemiae abiudicauit, et pro eo
episcopum cum uexillis, sicuti mos est, solempniter inuestitum in Boemiam
remisit, insuper et omne debitum dimisit. Fama huius facti aduentum eius longe
ante precesserat, cum ecce Boemi nostri maiores natu, ut ipsi oculata fide
perspeximus, ducem suum uanis seducebant spebus iurantes et filios suos dantes
obsides, quod eum nullo modo desererent, nulla necessitate dimitterent. Verum
ubi nunciatus est aduentus episcopi, procedunt quidem cum duce suo facturi
fidem uerbis suis. Sed cum uenissent ad locum na [Beron], in quo multorum
reuelandae fuerant cogitationes, illico [cum episcopus esset na Zdice],
transfugiunt ad episcopum unus post unum, incipientes a senioribus. Et dux
quidem P[remyzlaus] fugae presidio saluatus est, at episcopus magno
precedentium ac comitantium tripudio deductus est Pragam. Quam post quatuor
mensium obsidionem tandem in quinto recepit, scilicet imminente festo domnicae
natiuitatis, et presente domno Kain, Olomucensi episcopo, pro quo hac de causa
missum fuerat, ut castrenses uinculo anathematis innodatos absolueret, sicut et
fecit. Qvi etiam ordinationem fecit clericorum in choro Pragensi sabbatho
quatuor temporum, sed melius fuerat, si non fecisset, quia ecclesiam Christi
misit in errorem per sacerdotes et leuitas, quos omnes sine impositione manus
ordinauit. Super hoc articulo magister Arnoldus legatione fungens predicti
ducis et episcopi consuluit papam felicis memoriae Celestinum, qui precepit,
sicut ille narrauit, ordinatos non reordinari, sed solummodo inter ordinandos
stare ad ordinem et solam manus impositionem recipere, quam minus acceperant.
Retulit hec ex ore domni apostolici et quamuis auctenticum super his non
haberet, nichilominus tamen creditum est ei, tamquam honesto uiro et fideli
nuncio. Factumque est ita, sicut dixerat, per manum domini Engelberti,
Olomucensis episcopi, qui predicto Kayn in breui post mortuo successerat. Quo
facto deinde post annos tres et semis domnus Petrus, diaconus cardinalis titulo
ad sanctam Mariam in Uia lata, melior de mundo clericus, legatione functus
apostolica in Bauvariam, Boemiam et Poloniam, factum hoc uehementer corripuit
et tam ordinatorem grauauit, quam ordinatos suspendit et reordinari fecit. Sed
de his hactenus satis. - Ceterum epistolas summi pontificis predicto episcopo
et duci missas hoc loco insererem, sed ad manus non habeo.
Anno domnicae incarnationis MCXCIIII, sicut supra tetigimus, Heinricus dux
et episcopus abiit cum exercitu in Morauiam et terram illam siue castra terrae
suo dominio subiugauit. Dehinc eodem anno cum copiis utriusque terrae profectus
est in Zyrbiam iussu imperatoris Heinrici, qui offensus fuerat marchioni illius
terrae Adelberto, in qua profectione, qualia uel quanta facta sint mala, primo
in populo christiano, dein in ecclesiis Christi, postremo etiam in claustris,
ad enarrandum manet difficile. Pro quo reatu postea uidimus episcopum
compunctum fleuisse in synodo et intercessiones omnium assidentium quesisse. -
Hic obiit Witcho cemes.
Reliqua huius anni require supra.
(MCXCIV.) [[Hoc anno Heinricus dux et episcopus Morauiam obtinuit et Zirbiam
precepto imperatoris deuastauit.]]
Anno domnicae incarnationis MCXCV, H[einricus] dux et episcopus crucem
accepit, et cetera huius anni require supra.
Anno domnicae incarnationis MCXCVI.
Anno domnicae [incarnationis) MCXCVII, sicut supra tetigimus, domnus Petrus,
diaconus cardinalis tytulo ad sanctam Mariam in Uia lata, uenit in Boemiam et
me cum Georgio comite ipsum deducentibus susceptus est Pragae in die sancti
Gregorii solempni processione ab episcopo et duce iam infirmante et a canonicis
Pragensis ecclesiae, ubi deinde diu demoratus sabbatho medianae quadragesimae,
quando canitur Sitientes, ordines clericorum per manum domni Engelberti,
Olomucensis episcopi fieri precepit. In quibus ipse cardinalis a sacerdotibus
plebanis ob uotum [castitatis, quod ab ordinandis exigebatur], uersis in
seditionem fere fuerat occisus, et licet pro huiusmodi ausibus condigna sint
pena coerciti, tamen ex hac occasione ordines fuerunt impediti. Qui postmodum
synodum celebrans elegantissimos nobis edidit sermones et depositis Brevnoense
et Procopense abbatibus, consummatisque omnibus, quae officii sui fuerant,
profectus est in Poloniam, transactis in Boemia octo fere septimanis. - Eodem
anno memoratus Heinricus dux et episcopus correptus est languore, quo diu detentus
et tandem est mortuus, scilicet XVII Kal. Julii, nocte sancti Viti, quae tune
fuit in domnica. Factique sunt omnes dies eius, quibus Pragensem rexit
ecclesiam sub Friderico duce septem anni, sub Cunrado duo anni et semis, sub
Waczlao tres soli menses, sub Premizlao duce annus et dimidius, quo depulso,
sicut dictum est, presumpsit ipse ducatum pariter cum episcopatu, et regnauit
in eo usque ad mortem suam feliciter per annos fere quatuor. Summa horum
quindecim anni et duo menses, uidelicet ab eo tempore, quo electus est, usque
ad diem obitus sui. Causam suscepti ducatus loco suo plenivs diximus, hoc modo
subiungentes, quod magnum honorem non absque magno animae suae detrimento
tenere potuit, quia qui prius didicerat bonus esse bonis, dux factus cogebatur
malus esse malis et non tolerare, sed ferire malos. Qui cum adhuc egrotaret,
dux Premyzl eius comperta infirmitate temptat cum suis irrumpere Pragam, sed
conatus eius fuit inutilis, quia primates, qui erant cum episcopo, aciem ex
aduerso direxerunt et multis hinc inde cadentibus eum et suos in fugam
conuerterunt. Porro episcopus, quamuis in morte positus triumphasset, ueritus
tamen dubios euentus fecit se transferri in Egram, tanquam habiturus ibi
meliorem requiem. Ubi non post multos dies morbo ingrauescente ad extrema
peruenit, factaque confessione cum multis lacrimis sumptisque redemptionis
nostrae muneribus, nec non et sacri olei liquore perunctus, multis coram
astantibus, flentibus et orantibus dormiuit cum patribus suis, sicut supra
dictum est XVII Kal. Julii. Cuivs corpus Doczan est deportatum et iuxta matrem
suam officiosissime sepultum. Sic cecidit aureus flos Boemiae, munimentum
populi, decus cleri, religiosorum uirorum propugnator eximius, cui post beatum
Adalbertum nullus exstitit in ista terra secundus. Cuius anima requiescat in
pace, amen.
Ea tempestate, qua hec gerebantur, erat Prage in captiuitate domnus
Wladizlaus captus ab episcopo in infirmitate sua propter germanum ipsius
Primizl. Uerum postquam mortuus est episcopus, Boemi maiores natu exemptum de
uinculis domnum ac principem terrae constituunt, non ausi uota sua transferre
in fratrem eius sepe dictum Primizl duabus de causis, quarum prima fuit, quia
contra eum pugnauerant, secunda, quia gratiam imperatoris non habebat. Tali
ordine nec non et tempore, hoc est in octauis beati Viti, domnus Wladizlaus
sublimatus in ducem, deinde in Kal. Nouembris misit et conuocauit clerum et
populum in Pragam, abbates, etiam prepositos et canonicos omnes iussit adesse,
tanquam tractaturus cum eis de pontificali electione. Itaque conuenimus et
inuenimus iam sibi persuasum a suis familiaribus, ne talem poneret, qui posset
aliquando recalcitrare. Quod et factum est. Nam quendam ex cappellanis suis,
nomine Miliconem cognomento Danielem, nobis eatenus incognitum, designauit in
episcopum, negata omni electione clero, quem in odium defuncti episcopi, non
multum diligebat. Ibi uidimus, unde satis doluimus, quod idem Daniel episcopatu
inuestitus flexo poplite fecit ominium prefato duci Wladizlao in preiudicium antique
libertatis et in derogationem priuilegiorum imperialium, que inuestituram
Pragensis et Olomucensis episcoporum ad imperatorem pertinere, sed et Pragensem
episcopum principem fore testantur imperii, quod usque ad istum episcopum
antiquitas transmisit, sed in isto deperiit. Sane domnus Daniel adeptus
episcopatum multas inuenit contradictiones, maxime a quodam Arnoldo, preposito
tunc Sacense et canonico Pragense, qui contra eum Rome agens compulit subire
peregrina iudicia et diuersa, primo quidem Magdeburgensis et Salzburgensis
archiepiscoporum, illius in Halla, alterius in diuersis locis, postea
Patauiensis et Ratisponensis episcoporum, similiter et sui metropolitani
Magunciae archiepiscopi, deinde multarum mediocrium personarum, quas breuitatis
causa pretereo. Postremo coegit eum ire Romam, in quo itinere et in quibus
itineribus, quantam expenderit pecuniam, pro qua conquirenda, quae uel qualia
episcopatui fecerit dispendia, manet inexplicabile. Taceo de canonicis Bononie
mortuis, qui ob fauorem eius se ipsos obligarant pro pecunia, quae statim
concepit et peperit usuram, lucrum et fenus usque in inmensum. Durauit autem
hec quassatio fere per quinquennium inter episcopum et memoratum Arnoldum, cui
postquam satisfactum est, tum de prepositura, tum etiam de rebus ablatis,
deinceps ambo confederati sunt et ecclesia dei quieuit. Reliqua operum eius et
dierum non fuit necesse scribere. Tantum parcat ei deus et requiescat in pace,
amen. - Computantur autem ab electione ipsius usque ad diem mortis sue anni
sedicim et semis. Sed de his hactenus satis. Porro, sicut supra dictum est,
Wlad(izlaus] subleuatus in ducem regnauit ab octauis sancti Viti usque ad
festum sancti Nicolai. Interea mortuo imperatore in Apulia Henrico, domnus
Primizl et sui fautores, uidelicet Scirnin et alii multi eius morte comperta
procedunt uersus Pragam armati, parati aut mori, aut obtinere panem sibi, et
domno suo Primizl principatum. Quorum in occursum progressus Wladizlaus dux cum
episcopo suo, cum abbatibus et aliis boni consilii uiris, licet haberet
incomparabilem miliciam, cessit tamen hinc propter bonum pacis, inde propter
affectum germanitatis, et confederatus est germano suo sub tali forma
compositionis, ut ambo pariter, ille in Morauia, iste in Boemia principarentur
et esset ambobus, sicut unus spiritus, ita et unus principatus; quod usque
hodie inter eos illibatum manet.
Anno ab incarnatione domni MCXCVIII Philippus, dux Sueuie, frater
imperatoris Henrici defuncti, nec non et Otto, filius Henrici ducis quondam
Saxonie, per contencionem sibi usurpant imperium et imponentes sibi singuli
coronas, Otto Aquisgrani per Coloniensem, Philippus Maguntie per Maguntinum
archiepiscopos consecrantur, et quilibet eorum adiacentes sibi prouintias sue
subicit ditioni. Sed Renus eos disterminat. Initia malorum hec; nec potest
uerbis exprimi, quanta ex hoc mala euenerint ecclesiae dei et omnibus
religiosis domibus in imperio constitutis. Nam quotquot ecclesiae habebant
possessiones in alterius dicione, toto tempore discidii census earum non
ecclesiasticis personis ad utilitatem, sed diripientibus cedebat ad rapinam.
Scio ecclesiam quandam in parte Ottonis, habentem uineta et lata predia in
parte Philippi, quam hac occasione constat dampnificatam plus quam ad tria
millia marcarum, quod ideo insero, ut ex unius ecclesiae dampno pensentur
aliquomodo cunctarum ecclesiarum dispendia.
Sic mortuo imperatore mortua est simul iustitia et pax imperii. Cuius mortem
secuta est breui mors Celestini pape, cui successit in Romana sede domnus
Innocentius, uir sicut iuuenis et in utroque iure doctissimus, ita et
immobiliter tenax sui propositi. Qui ad cumulum tanti mali offensus Philippo,
nescimus quibus de causis, partem tuebatur Ottonis in tantum, ut
archiepiscopos, episcopos sibi fauentes foueret et contradicentes deprimeret,
quorum plures corruisse ab honore suo et inter duos reges, tanquam inter duas
sedes medio cecidisse recordamur. Pars tamen Philippi, aduersante licet papa,
semper melior erat, tum in numero et ualore prouinciarum, tum etiam in robore
militum, quorum fultus auxilio sepius transiuit Renum, penetrauit regnum
Ottonis, Coloniam obsedit, Nusiam cepit, castrum firmissimum, quod dicitur
Lantscrone, in medio regni sui edificauit, solium suum Aquisgrani posuit, cum
ille contra eum nec cominus pugnare, nec eminus aduersari sufficeret. Durauit
autem hec quassatio non paruo tempore, sed fere undecim annis, donec mors
Philippi litem diremit, de cuius morte loco suo plenius dicemus. Sane imperator
H[einricus] frater Philippi moriens relinquerat filiolum nomine Fridericum,
heredem imperii, quod Philippus patruus eius non ei seruare, sed sibi usurpare
intendens, mox in ipso exordio discidii pepigit fedus amiticiae cum rege nostro
Primizl tunc duce, nec non et cum Boemis suis. Quos euocans de terra sua cum
infinito exercitu transiuit Renum, transfretauit et Mosellam, uolens Aquisgrani
conscendere solium regni, simul et pugnare contra Ottonem, qui regnum inuaserat
in partibus illis, sicut supra dictum est. Itaque Boemi Teutoniam ingressi mox
circa Wirtzburc uersi sunt in sedicionem, et orta inter eos graui simultate,
militares uiri fere omnes relictis domnis suis baronibus abierunt retro et
redierunt in Boemiam. Vnde satis debilitatus est exercitus, nichilominus tamen
barones amissis licet satellitibus suis fideliter perstiterunt cum duce suo.
Accessit ibi ad magnam gloriam comiti nostro Georgio, quod pares sui uel etiam
maiores carebant militibus, et ipse ne unum quidem perdiderat ex suis. Et
uenientes Maguntiam, ibi Philippus consecratur in regem Romanorum, simul et ducem
nostrum consecratum creat regem Bo......