[ANNALES OTTAKARIANI]
1254, XIX Kalend. Januarii Prziemysl, filius regis Wenceslai, profectus est
in Pruziam signo crucis accinctus, pugnaturus contra Prutenos, quem multa turba
nobilium Bohemiae, Moraviae et Austriae secuta est et aliorum militum generis
inferioris. Veniens ergo Wratislaviam nativitatem domini celebravit, et cum
magno honore a ducibus Poloniae et nobilibus ac episcopo Wratislaviensi
decenter susceptus, et per aliquot dies cum omni exercitu suo decentissime
procuratus est. Eo igitur in Wratislavia commorante, accessit ad eum marchio
Branburiensis cum exercitu suo, et ambo pariter profecti sunt in Prussiam,
ducentes secum multitudinem copiosam.
1255. Interea potentes et maiores terrae Prussiae divino, ut credimus,
timore perterriti ac nomine principis Bohemiae audito, cum omni humilitate
venerunt ad eundem principem, se cum suis omnibus eius ditioni ac fidei
christianae dedentes. Quos piissimus princeps benigne suscipiens, ad baptismi
gratiam invitavit et unum potentiorem ex illis ipse princeps de sacro fonte
levavit; et eum suo nomine vocavit, appellans eum Otakarum, alium marchio
Branburiensis de fonte levavit, et eum suo nomine nominavit. Inde plures
nobiles de utero matris ecclesiae levaverunt, et eosdem nominibus suis
nuncupaverunt, ac eisdem vestimenta sua quamvis pretiosa donaverunt. Inde ad
quendam montem venientes, quem Montem Regalem appellaverunt, fecerunt
munitionem ad maiorem fidei christianae corroborationem. Inde plurimis
Prussorum populis a domino episcopo Olomucensi et ab aliis episcopis
baptizatis, princeps terrae Bohemiae et marchio Branburiensis, confortatis in
fide Christi Jesu neofitis, et obsidibus ab eisdem receptis, comissa terra et
populo in manus cruciferorum de domo Teutonica, redierunt ad propria cum omni
prosperitate et laetitia. Princeps ergo Bohemiae venit Opaviam VIII Idus
Februarii, inde properavit ad Austriam, ubi totam manendo transegit
quadragesimam. Postea in octava paschae venit in Bohemiam, et cum magno
tripudio cleri ac populi civitatis Pragensis, cum processionibus susceptus est
honorifice VI Idus Aprilis et in ecclesia kathedrali ab episcopo et eiusdem
ecclesiae canonicis. Principe autem exeunte de castro Pragensi magna vis
ventorum cum turbine exorta est. Unde quendam equitem sequentem principem deiecit
de ponte ante castrum, cuius equus mortuus est ex casu, ipse vero sanus evasit.
Campanarium etiam ligneum cum campanis infra muros sanctae Mariae corruit eadem
hora vi ventorum magna impellente, et aliae plures ruinae factae sunt in
civitate et per villas.
Anno dom. incarn. l26O inter principes et proximos alti sanguinis, Prziemysl
scilicet, dominum et heredem regni Bohemiae, ducem Austriae et Styriae et
marchionem Moraviae, ex parte una, et Belam et natum eiusdem Stephanum,
Ungariae reges, ex altera, data prius ante aliquot annos occasione, immo causa
ex parte ipsorum Ungarorum regum, rursus priore acrior est discordia suscitata.
Siquidem senior Ungarorum rex Bela contra initam compositionis olim formam cum
nepote suo, dicto domino regni Bohemiae, et utrimque sacramentis corporaliter
praestitis et publicis instrumentis exinde confectis firmatam, mox eodem anno
veniens, quo ipsa compositio celebrata, Moraviae, Austriae et partis Styriae,
quae per praehabitam compositionem in sortem praefati nepotis sui ceciderat,
visus est confinia occupare. Sed et natus eiusdem rex Stephanus, progenitorum
suorum tyrannidis et caedis in innoxium Christi gregem habundantior aemulator
existens, contra illustrem Karinthiae ducem Ulricum et fratrem eiusdem
Philippum, quondam Salburgensem electum, dicti regis Bohemiae consobrinos, paci
praenotatae inclusos, exercitum infidelium, inhumanorum scilicet hominum,
Comanorum, producens, in gravi et indifferenti strage monachorum, clericorum et
simplicium laycorum cum parvulis eorundem, raptu et violatione sanctimonialium
et matronarum, et abductione huiusmodi et iuvenum transformandorum in ritum
alterum, et conflagratione monasteriorum et aliarum ecclesiarum et magnae
partis terrae Karinthiae, stupenda nimium flagitia perpetrata perperam
perpetravit. Pro quibus forefactis contra iusiurandum et aliis, quae compendii
gratia praetermitto, quia nulla satisfactio est secuta, ad instantiam
Styriensium nobilium et civitatum, de concilio inclyti comitis Ottonis de
Hardek et quorundam Australium et perpaucorum admodum de Moravis, dictus
dominus regni Bohemiae Styrienses in suam protectionem recepit. Licet igitur in
potestate regis Stephani tunc pene fuisset Styria universa, et Ungari in ea
quaeque castrorum et civitatum praesidia obtinerent, tamen cum dicto comite de
Hardek et quibusdam Australibus et Styriensibus brevi tempore dictum regem
Stephanum et Ungaros de ipsa Styria supra opinionem humanam valide eiecerunt,
civitates et castra inibi capientes. Petovia tamen castrum, in quo dicti regis
Stephani uxor, natione Comana, sacramentis tamen fidei initiata, personaliter
tunc manebat, cum civitate et paucis quibusdam aliis castris ad tempus
remanserunt in dicti regis Stephani potestate. Unde in iniuriam praefati domini
regni Bohemiae per Moraviam et Austriam, immo in offensam Christi patratarum,
et livor odii atque zeli exinde concepti, et plaga doloris dolosa tumens
spiritu indignationis, quasi rupta cicatrice foras in publicum proruperunt. Nam
anno domini 1260 inchoante inter principes praenotatos denuo sunt inimicitiae
publicatae, adeo quod eodem anno sacro quadragesimali tempore validos utrinque
contra se invicem exercitus produxerunt. Verum cum ex utraque parte necessaria
exercitibus deessent, praesertim pro equis, coacti sunt principes memorati usque
ad festum beati Johannis baptistae proximo venturum treugas paci, ut
sperabatur, praeambulas prorogare. Sed in contrarium, proh dolor! res evenit.
Nam ni fallar, quod ante, et postmodum initia sunt dolorum, quae gesta sunt.
Igitur constituto treugarum tempore accedente, iunior rex Ungariae Stephanus
cum robustioribus et electis bellatoribus Ungaris et Comanis ad insidiandum
passim et separatim venienti de Bohemia et Polonia se paravit exercitui,
disponens irruere super incautos, quicunque sibi occurrerent priores. Qui cum
venerabilis domini Brunonis, Olomucensis episcopi, et Henrici Sleziae et
Wladislai Opoliensis illustrium ducum castra in pratis circa Pohorliz metata
clam invadere et percutere decrevisset, et ad hoc peragendum tota nocte
pluviosa et nubila processisset, errante ductore prope Walkenstein et Stozecz
praeter propositum in ortu diei devenit, ubi e vicino circa praesidium, quod
Lava nominatur, in pratis fuit locus, in quo iuxta condictum universus domini
regni Bohemiae exercitus mox circa festum beati Johannis baptistae debuit
congregari. Ad quem locum ingenui genere, inclyti probitate ac spectabiles
dignitate viri, uterini fratres Otto et Conradus, comites de Hardek et Playn,
primi cum suis omnibus advenere. Quibus cum suaderetur, ut usque ad adventum
exercitus se intra Lavensem reciperent civitatem, ne forte Comanorum et
Ungarorum insidiis ipsos praeoccupari contingeret immunitos, verum tanquam viri
animo et viribus fortes, immo ultra modum audaces id facere recusarunt, quin
post extensis in campo teutoriis, licet pauci, diebus et noctibus inibi
perdurarunt. Exinde cum die sabbati, quae fuit tertia dies post festum beati
Johannis baptistae, ad locum condictum in pratis circa Lavam a diversis
partibus confluens utcunque coepisset exercitus domini regni Bohemiae apparere,
et concurrentes armis pressi et laboribus fatigati, hii de Bohemia et Moravia
cum suo domino principe, alii de Saxonia cum marchione de Brandeburk, quidam
vero cum venerabili domino Olomucensi episcopo et illustribus Zlesiensi et
Opoliensi ducibus memoratis castra inibi metarentur, subito rumor insonuit in
castris, quod Comani nimium prope forent, vicinam juxta regionem spoliis et
strage vastantes et incendiis conflagrantes. Proinde universalis commotio fit
in castris, et mirum in modum animo voluntarii et armis instructi per ordinatas
acies ad pugnandum exeunt universi. Quibus taliter egressis in campum, utrum ex
industria an per errorem nescio, deus scit, subito nunciatur paucos infidelium
hostes praedicta fecisse, sed iam eosdem esse in fugam conversos. Tunc
cunctorum ad id assentione fallaci securitatem ipsis pessimam generante ad
castra singuli revertuntur, praenotati vero comites de Phleyn et strenuus miles
Cadoldus Orphanus cognonime cum paucis aliis, quasi pro custodia exercitus
remanserunt in campo. Qui licet frequenter experti dolos in certamine Comanorum
vel ceterorum, tamen, ut ait auctoritas: fata nolentem ducunt, volentem
trahunt, se in praeceps dederunt ad hostem fugam simulantes longius
persequendum. Quos aliqui ex nostris magni et nobiles passim sine ordine
prosecuti, cum eisdem per insidias latentes a tergo conclusis et taliter
postmodum interemptiis et ipsi quidam quidem mortis, quidam vero captivitatis,
tunc simul exstiterunt laqueis irretiti. Quod cum licet tam dubie quam varie
insonuisset in castris nuntiantibus quibusdam, quod praedicti comites et
Cadoldus et ceteri, qui cum ipsis erant, adversariis occupatis postularent
succursum, aliis vero e contra referentibus, quod ipsi ab hostibus potius
praeoccupati fuissent - quod et fuisse verius rei postmodum probavit eventus -
mox a mensis surgunt principes, ad arma festini anhelant milites et clientes,
et contra inimicos loricati, scutati et galeati, et nonnulli incoopertis equis
properarunt sine modo. Qui cum inclitos paulo ante dictos bellatores scilicet
Cadoldum et comites et quosdam alios reperissent in via, in loco pugnae absque
anima humi prostratos, et ex hiis plerosque prorsus nudatos, nonnulli fortes
ipsorum pavore concussi, obriguerunt prima facie quasi lapis, plurimis etiam ad
hostes terga vertentibus; nihilominus dominus regni Bohemiae cum paucis et
dominus Olomucensis episcopus priores omnium, et marchio Branburiensis cum suis
fugientes adversarios presequuntur. Quibus cum dictus dominis regni Bohemiae et
Olomucensis episcopus priores omnium proximassent, marchione Brandeburgensi
adhuc a remotis sequente, alii visi sunt subsistere et ex adverso acies suas
ordinare. Verum eodem marchione propius accedente, facta tunc magna
obscuratione aeris, et a commotione et voce tonitrui et sonitu grandis pluviae
cum fulgore choruscante, licet nemine persequente, eo quod supra modum
defecissent lassati equi christiani exercitus, in fugam sunt inpii conversi. Et
cum fluvius Morawa, quasi apertis coeli katharactis et velut facto desuper
kathaclismo, tunc nimium inundasset, in eodem hostium plurimi veraciter
feruntur perisse submersi. Nihilominus tamen propter Cadoldi et comitum et
aliorum lugubrem casum pene usque ad desperationem exercitus deiicitur
christianus.
O quantus luctus! et o quanta Lavensium lamenta fratrum Minorum, quando ad
ipsos cum eiulatu et planctu cunctorum fere, qui ceciderant, passim funera
differuntur! Amodo quid facturus esset dominus regni Bohemiae, tanti exercitus
caput ex dolore lanquidum, dubitatur. Aspirant plures ad reditum, sed notam
probitatis vitantes, tanquam filii huius seculi prudentiores filiis lucis,
praesertim principes et maiores barones singuli per alios satagunt id fore et
videri persuasum. Oritur exinde dissensio, per occasionem salubris unitatis et
victoriae demum paritura salutem.
Nam cum imponeretur dictis Henrico Zleziae et Wladislao Opoliensi ducibus,
quod ipsi primi a loco castrorum ad propria intenderent remeare, confusibiliter
solvendo exercitui causam taliter tunc daturi, hiidem tanquam viri strenui et
prudentes inficiantur dictum de ipsis, et huiusmodi concilii portum seu radicem
in Branburgensem referunt marchionem. Ex tunc omni controversia cessante,
communi concilio et pari voto illuc tendit exercitus universus, ubi nunciatur,
rex Ungariae sua castra fuisse metatus. Itaque concurrentibus simul ad idem
domino Philippo, quondam Salzburgensi electo, et fratre suo Ulrico, illustri
Karinthiae duce et Styriensi, cum die dominica infra octavas apostolorum Petri
et Pauli, post auditas in aurora missas; ex communi condicto et principis, qui
caput erat, et aliorum principum edicto, ad plenum, ut opus erat, armis
instructus, et per ordinatas acies incedens, et montana atque plana operiens,
apparuisset hostibus fidelium exercitus copiosus, saepe dicto domino regni
Bohemiae sub vexillo gloriosissimi martyris Wenceslai cum suis de quadam montis
declivi in suprema tamen plani altitudine castra adversariorum spectante,
hiidem infideles et ceteri, qui cum ipsis erant, sicut ipsi postmodum retulerunt,
statim tunc in fugam fuissent conversi, nisi in faciente chaos inter nos et se
fluvio dicto Morawa fiduciam habuissent; nec mirum, quia timor et tremor super
impios cecidere, cum Manaym, id est castra dei, contra se viderent venire.
Siquidem domini regni Bohemiae et aliquorum principum, quam tunc conceperant
devotio et pia proposita et vota, quibus domino se astrinxerant, spondentes
vitam suam et terrarum suarum status suos in monetis et aliis in melius
commutare, et plurimorum baronum et militum aliorum ad confessionem et
signaculum sanctae crucis confugientium forsitan exorta conversio ex timore;
magnae autem a magna parte christianitatis usque ad Coloniam magnam et ultra
orationes pro ipsis sollemniter ad deum fusae ipsis, immo multo populo christiano
divina praesidia et angelica meruere. Quid multa? Quem delectat plenius
commissi postmodum belli processum et exitum (cognoscere), legat subiectam
epistolam ex parte domini regni Bohemiae sanctissimo in Christo patri ac domino
Alexandro, dei gratia papae quarto, exinde directam, quae talis est:
Sanctissimo in Christo patri ac domino Alexandro, dei gratia sacrosanctae
Romanae ecclesiae summo pontifici, Otakarus, eadem gratia dominus regni
Bohemiae, dux Austriae et Styriae et marchio Moraviae et cetera. Quia pium
pastorem suarum a lupis liberatio ovium delectat, ac beniguum patrem iocundum
reddit cum salute prosperitas filiorum, gravis belli, quod adversus Belam et
natum eiusdem Stephanum, Ungariae reges illustres, et Danielem, regem Rusiae,
et filios eius, et ceteros Ruthenorum ac Tataros, qui eidem in auxilium
venerant et Boleslaum Cracoviensem et Lestkonem iuvenem, Lasiciae duces, et
innumeram multitudinem inhumanorum hominum Comanorum et Ungarorum et diversorum
Sclavorum, Siculorum quoque et Walachorum, Bezzerminorum et Hysmahelitarum,
scismaticorum etiam, utpote Graecorum, Bulgarorum, Rusciensium et Bosnensium
haereticorum, auctore deo gessimus, et victoriae nobis datae coelitus, et post
victoriam inter nos ex parte una et dictos reges ex altera concordiae
reformatae processum non ab re paternitati vestrae duximus praevia veritate
praesentibus declarandum. Sane cum ad flumen, quod Morawa dicitur, circa locum
a castro et oppido Hemburk duobus milliaribus distantem, Ungariae ac Austriae
confinia inibi terminantem, cum nostris exercitibus venissemus, dictos reges et
exercitus eorundem illis castra metatos in opposita parte ripae invenimus ex
adverso. Sicque factun est, ut nostra et adversariorum castra solus duntaxat
divideret fluvius memoratus. Cumque sic loci positio se haberet, ut ad
adversarios sine irremediabili nostrorum iactura votivum non possemus consequi
accessum, et pro reformanda inter nos et eosdem reges pace fuisset utrimque
aliquoties multipliciter attemptatum, ipsis vero regibus de die in diem et de
hora in horam suus in diversas variantibus voluntates, non restaret aliquis
paci locus, haud dubium ad instar Pharaonis corda illorum indurante domino
ultionum; novissime unius duorum parti adversae obtulimus optionem, ut
videlicet vel illa nobis cederet, quatenus ad eandem gerendi belli causa
transire possemus, vel nos id parti adversae concederemus. E quibus disiuncte
partibus alteram pars adversa elegit, ut videlicet nos cederemus et nostra
cessione eisdem locum transeundi daremus. Et ut id posse fieri videretur quovis
impedimento cessante, dicti reges et eorum bani et comites treugas constitutas
et suis iuramentis firmatas per totum diem beatae Margaretae festum proximo
praecedentem et medietatem ipsius festi diei nobis mediantibus idoneis nunciis
remiserunt. Verum hiidem sua pacta et iuramenta soliti violare, per vada
inventa et sibi aptata clam noctu ad nostram partem cum omni suo exercitu
transierunt. Et cum diceremus: pax et securitas! subito cum inenarrabili
multitudine contra nos inprovisos apparuerunt in campo. Et cum in spe treugarum
vix decima pars nostri exercitus penes nos pro nostrae personae custodia
remansisset, eo quod plures de nostris transito Danubio oppidum Hemburk
intraverant, alii vero cum curribus descenderant ad stationes et loca
castrorum, hostes nostri fraude pleni in modum semicirculi per ordinatas acies
nos cingentes, nisi dominus adiuvisset nos, vivos nos forsitan deglutissent.
Igitur in tam inevitabili necessitatis articulo constituti, attendentes
potestatem esse coelestem, et quoniam non multitudine exercitus sed de coelo
victoria datur munere magni dei, totam in adiutorio altissimi spem ponentes,
nostros adiutores et commilitones primitus adhortati, in plurimos adversariorum
cuneos, data nobis de coelo fiducia, irruimus confidenter. Quos deus per manus
nostras et nostrorum immu suorum militum exterruit et prostravit et in fugam
convertit, ita ut fugientibus cum impetu et sese invicem comprimentibus dictus
fluvius Morawa iuxta sui praesagi nominis ethymologiam, tamquam mare rubrum
Aegyptiis, multo caesorum sanguine rubricatus, factus sic in se submersis et
intereuntibus mortis via. Siquidem in eodem fluvio fugientium a facie dei
peccatorum tanta periit multitudo, quod per cadavera hominum et equorum quasi
per factos pontes nonnuli ex nostris adversariorum castra intraverunt, et
occupantes currus, tentoria et expensas quoque pretiosas spolia acceperunt.
Quamvis igitur post triumphum divinitus nobis datum, quem admodum communiter
videbatur, regnum Ungariae nostrae ditioni potuerimus sibiugare, et idem in
perpetuam premere servitutem, advertentes tamen, quo melius sit bonum vicinum
habere concordem, quam superare et exterminare rebellem, pensantes etiam,
quoniam, ut ait imperator Constantinus: crebro suaviores fiunt amicitiae post
inimicitiarum causas ad concordiam restitutae, cum principibus et proximis alti
sanguinis nostri, dictis scilicet Ungariae regibus et domina regina et iuvene
rege Bela, secundum oblatam nobis a magno comite Rulando de Posonio formam,
maluimus pacis federa reformare, quam vastando et debilitando magnum Ungariae
regnum ad idem et nostri terras dominii Tataris aditum aperiere. Praenotatae
itaque compositionis formam praedictorum regum, reginae et ducis Belae sigillis
signatam vestro apostolatui transmittentes, suppliciter petimus eandem a sede
apostolica confirmari, et ut operae pretium est, apostolico in aevum patrocinio
communiri.
Itaque talis ac tanta victoria digne soli deo et sanctis eius est cum condignis
gratiarum actionibus et laudibus ascribenda, quod etiam ex quibusdam
revelationibus comprobatur. Siquidem a multis fertur, quod quidam viri, qui a
tergo ad custodiam exercitus fuerant deputati, imminente proelio referunt se
vidisse quandam avem in lineamentis ad modum aquilae figuratam, sed in colore
nive candidiorem, habentem aureum caput et collum, vexillum beati Wenceslai
quondam ducis, semper vero patroni Bohemorum, inclyti martyris, inseparabiliter
prosequentem; quae passim visa est eisdem crescere, quoad usque ad pugnam
procedentem universum corpore et plumis cooperuit exercitum christianum. Eodem
etiam die vir nobilis et devotus et omnimodis fide dignus Johannes miles,
filius Swoyslai, cum in domo propria aegrotaret, circa horam tertiam vidit in
exatasi se quasi in campo certaminis cum exercitu suo constitutum. Quem cum
cerneret esse modicum et inordinatum, simul vidit patronos Bohemiae gloriosos
ad quendam campum lucidum tali ordine procedentes, primum conspicit procedentem
sanctum Wenceslaum lorica indultum, habentem galeam suam in capite, gestantem
gladium suum in vagina auro et gemmis ornata sub ascella sinistra, in dextra
vero manu proprium vexillum praeferentem; quem immediate sanctus Adalbertus,
veluti vir magnus et robustus, decenter ornatus pontificalibus, sequebatur.
Post haec vidit beatum Procopium, quasi abbatem cum suo baculo pastorali
sanctum pontificem a vestigio comitantem; novissime cernit sequi quinque
fratres martyres, quasi propriis tunicis vestitos.Tunc idem miles audivit sanctum
Wenceslaum praedictis gloriae suae consortibus sic clara voce dicentem: Debilis
est noster exercitus, ad dei praesentiam mox tendamus. Quo dicto vexillum suum
contra hostes extendit, qui statim in fugam universaliter visi sunt converti.
Exterioribus quoque oraculis interior consolatio concordavit. Nam sicut
saepedictus princeps Bohemiae et alii principes, barones et milites communiter
retulerunt, quod, quamvis paulo ante pene emortui et totis viribus destituti,
in ipsa tamen hora conflictus cum inexperta spiritus et corporis laetitia intra
semet ipsos de assequenda victoria fere universi et singuli acceperunt
responsum, parati non solum in hostes irruere, verum etiam muros ferreos
audacter irrumpere. Jarosius etiam, purcravius Pragensis, vir fide dignus,
coram episcopo Pragensi et praeposito et decano et canonicis in capitulo
Pragensi retulit viva voce, quod exercitus eius, in cuius medio ferebatur
vexillum sancti Wenceslai martyris, nullam laesionem aut iacturam sustinuit in
equis et hominibus, sed quovis locorum se divertebat, adversarii a facie eorum
terga vertebant fugientes. Ferrum etiam hastilis eius, in quo dependebat
praedicti martyris vexillum, visum est a pluribus splendere velut radius solis
praelucidus. Nuntii regis Ungariae, qui missi fuerant ex parte eius ad
principem Bohemiae, retulerunt coram eodem principe et baronibus eius, quod
hora congressionis exercituum ad invicem, Bohemi valido clamore in coelum
exaltato canentes hymnum a sancto Adalberto editum, quod populus singulis
diebus dominicis et aliis festivitatibus ad processionem cantat, equi
adversariorum invitis sessoribus fugam arripuerunt.
Anno dominicae incarnationis 1264, IV Kal. Octobris in festivitate gloriosi
patroni sancti Wenceslai idem rex Prziemysl currens ad ecclesiam maiorem,
devotissime recommendans se orationibus tam clericorum quam laicorum, occurrit
genero suo Ottoni marchioni et sorori suae, dilectissimis de Bramburk Czaslaw,
qui filiam eorum secum duxerant, quam dominus rex, ne aliqua scintilla
discordiae inter eum et regem Ungariae, patruum eius, remaneret, pro treugis
retro habitis et pro pace perpetua terrarum suarum, dictam puellam filio regis
nomine Belae, ante Posonium coram tribus episcopis, Pragensi, Olomucensi,
Bramburgensi matrimonio destinavit copulandam. Nec est praetermittendum,
qualiter sumptus epularum ducibus et marchionibus diversarum terrarum nec non
terrigenis per suas terras, Bohemiam, Moraviam et Austriam, usque ad
consummationem festivitatis fuerint ministrati. Quid plura? Venit rex Ungariae,
portans aureas murenulas iuxta timpora dependentes, paucis comitantibus, videre
sponsam filii sui, ad tentoria regis Bohemiae et ordinat dotem propter nuptias.
Quo recedente filius suus Bela, speciosus forma prae filiis plurium, auditis
missarum sollemniis, capiti puellae matrimonialiter sibi traditae coronam
auream superponit, quam quidam suorum nobilium, evaginato gladio et vibrato de
capite sponsae, abstrahit iuxta ritum suae gentis. Deinde navigio ducit ad
propria non sine maximo parentum eiulatu.
Eodem die rex Bohemiae in quodam tentorio novo, ad modum ecclesiae
praeparato et diversis pannis quasi de lateribus tecto, fecit milites quatuor
marchiones et quintum ducem Poloniae, praeter alios comites et nobiles
nobiliter decoratos; cum quibus exercens ludos militares et diversos actus,
ponit ad mensam Ungariae regem seniorem in thabernaculis ad hoc sumptuose
praeparatis cum diversis principibus, gratiose ministrans et habunde III Non.
Octobris. Quis autem non possit mirari de tam magnifico principe, qui ab utero
matris suae vocatus est rex aureus, qui auro et argento nec non sibi desuper
data sapientia pontem trans Danubium iam altera vice suis exercitibus
transeundum et redeundum mirabiliter super naves magnas artificiose fabricavit.
Sic autem festo consummato, rex Otakarus Pragam revertitur sanus et incolumis
cum suis omnibus.
Anno domini 1271 obiit Vitus, decanus Pragensis, Kal. Maii. Hic verbum vitae
praedicando et docendo fideles Christi salutarem disseminavit scientiam, spe
uberioris fructus suis pro meritis et laboribus, coelestia pro terrenis
comparando. Illuminabat enim mentes hominum utpote lucerna lucens, et
confluebant ad ecclesiam Pragensem occasione sermocinationis ipsius singulis
diebus dominicis et festivis nobiles terrae et burgenses, ceteri etiam
artifices et operarii, ut possent in arcella memoriae suae ad laudem et honorem
dei et profectum ipsorum verbum salutis conservare. Contulerat enim sibi
dominus gratiam non modicam eloquentiae proponendi verbi sui, spiritus
sapientiae repleverat eum et intellectus, et ipse tamquam imbres misit eloquia
sapientiae suae, per quos arida corda hominum irrigabat. Iste vir totum
exposuit se ad opus ecclesiae et sua pro nomine Jesu Christi. Compilavit
lectionarium, quod matutinale appellatur, cum magnis laboribus et vigiliis. Nam
antea singuli libri, quibus ecclesia utitur per circulum anni, in voluminibus
singillatim conscripti exhibebantur ad matutinas iuxta distinctionem temporum
et determinationem; videlicet Isaias in adventu domini, post octavas epiphaniae
epistolae Pauli, tempore quadragesimali omiliae sive Genesis, in passione
domini Jeremias, et sic de singulis, per quam mutationem dispendium et error
circa minus officiatos generabatur. Procuravit etiam libros plures musicos
scribi ad officium divini cultus pertinentes suis propriis sumptibus,
invigilans, ne quid omitteretur, adiiciens epistolas et euangelia, quae in
solemnibus festivitatibus cantantur. Erant enim libri antiqui usuales et
simplices, quidam etiam iam vetustate consumti, inutiles, nullum fructum
proferentes, per quos error et confusio frequens in officio divino accidebat.
Sunt autem hi libri, qui conscripti sunt Viti decani pretio et expensis,
missalia, gradualia, antifonaria musica, psalteria, ymnaria, collectaria,
baptisteria, breviaria et alii plures sermonum libri, per quos illuminavit et
decoravit Pragensem ecclesiam in officio divino. Multae etiam et aliae
ecclesiae conventuales et parochiales emendatae sunt in officio divino per
transscriptionem librorum Pragensium et illuminatae, quod domino Vito decano,
auctori huius operis, meritorium etiam et animae ipsius proficuum esse non
haesitamus. Ampliavit etiam Pragensem ecclesiam construendo altaria. Erexit
enim pulpitum facultatibus propriis testudinatum, et locavit altare sanctorum
euangelistarum ad latus chori sanctae Mariae a sinistris. Erexit etiam et aliud
pulpitum, ubi solent vicarii cantare in coena domini: Domine, miserere, in
matutinis parasceue et vigilia paschae; et construxit altare sancti Mathiae,
provisione competenti ministro altaris deputata. Per ipsum etiam consumatum est
opus claustri in longa via versus aquilonem in columnis sculptis et
testudinibus et pictura totius claustri. Capellam sancti Michaelis, in qua
vestiuntur ministri ad missas celebrandas, amplificavit subtus cameris
testudinatis et supra, et locavit altare sancti Michaelis; quam etiam depingi
procuravit, competentique provisione dotavit, assignans terram in villa
Horneticz et aliam in Przieboy, quas propria pecunia comparavit. Instituit
etiam vicarium perpetuum decaniae Pragensis, assignans terram in villa Bicos,
de qua idem vicarius possit commode sustentari. Induxit etiam idem dominus
decanus Czieczonem, iudicem totius regni Bohemiae, ad construendam ecclesiam
omnium sanctorum, quae sita est in exitu claustri versus curiam regalem, quae
ecclesia aedificata est, procurante et conducente lapicidas et alios operarios
eodem decano usque ad perfectionem operis praenotati. In qua instituti sunt duo
presbyteri ad officiandum. Quibus etiam provisum est in agriculturis et in dote
mobili et immobili, et hominibus censualibus in duabus villis, videlicet
Dyrhkow et Visin. Iste vir Vitus affectu pio, largitate prodiga fervebat in
eleemosynis erogandis; stabilita enim erant bona ipsius in domino, et
eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Colligebat enim ad
mensam suam singulis diebus tres pauperes scolares, aliquando quatuor, quibus
et abunde praecipiebat ministrari. Dividebat etiam denarios pauperibus laicis
viris et feminis in sequestro et in angulis ecclesiae in obscuriori loco,
visitando altaria pro veneratione reliquiarum, memor verbi euangelici: Nesciat
sinistra tua, quid faciat dextera tua. Non quaerebat laudes humanas iuxta illud
philosophicum: Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus
in gloria; nam sapiens contentus conscientiae praemio gloriam non quaerit. Hic
vir non tantum scolaribus Pragensi ecclesiae deservientibus subveniebat, verum
etiam in generali studio existentibus pro possibilitate suarum facultatum
affectuose, ut in plurimis patuit, providebat. Cognatos et consanguineos et
quoslibet propinquos speciali dilectione amplectebatur, defectibus et
necessitatibus ipsorum competenter subveniendo, non immemor auctoritatis:
Cum tibi divitiae superant, in fine senectus,
Munificus esto, vivas non parcus amicis.
Hic, qui sui memores alios fecit esse merendo - aetas quippe sibi matura
inerat et vicinata senio, et competebat sibi illud sapientiae: Senectus
venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata; cani sunt enim sensus
eius, et aetas senectutis vita immaculata. Iste vir multa pia officia peregit
in domo domini, ad laudem eius perferens pondera diei et aestus, et non
incongrue comparatur prophetae Samueli, qui postquam ablactatus fuit, oblatus
est in domum domini cum tribus modiis farinae et anfora vini ad serviendum
domino omnibus diebus vitae suae. Iste etiam a pueritia sua nullo cogente, quia
coacta servitia exacerbant deum sed proprii motus voluntate obtulit se in
templum domini, videlicet Pragensi ecclesiae ad serviendum indefessa mente,
virili et constanti animositate, praesentia continua ad serviendum ad laudem et
gloriam Jesu Christi et beatorum martyrum Viti, Wenceslai atgue Adalberti
omnibus diebus vitae suae et ad finem usque complevit. Unde de Samuele dictum
est: Cognoverunt omnes a Dan usque Bersabeae, quod fidelis Samuel propheta
esset domini. Viro vero de isto gratia virtutum, quae micabat in ipso,
divulgavit nomen eius occasione exercitationis operum ipsius in laudem domus
dei per totam Pragensem dyoecesim et in omnibus finibus eius cunctisque
terminis totius regni Bohemiae. Effulsit enim in templo dei velut lucerna, non
sub modio, sed super candelabrum posita. Consurgebat etiam media nocte de
strato suo ante tempus matutinarum, lustrans omnia altaria pro veneratione
reliquiarum cum veniis et orationibus. Aliquando etiam perlegebat tertiam
partem psalterii, quam nos quinquagenam vocamus, si tantae prolixitatis tempus
ante pulsationem matutinarum se offerret. Deinde suscitabat campanarios ad
pulsandas matutinas, et infra pulsationem campanarum egressus de ecclesia,
girabat circumquaque pulsando ad cameras clericorum, excitando ipsos ad
matutinarum officium. Postmodum intrans ecclesiam veniebat ad chorum, et si
ebdomadarium sacerdotem cernebat, annuebat eidem, ut inciperet matutinas;
absente vero ebdomadario officia ipsius personaliter perferre non dedignabatur.
Delectabatur enim in officio divino omnem defectum ecclesiae per ministros
neglectum personaliter supportare. Hic vir nunquam audiebat iudicia secularia
suorum subditorum, sed aliis commitebat audienda. Culpas vero horum, qui per
determinationem iudicum damnabantur ad poenam solvendam, nunquam exegit nec
oblatam recepit, sed paterna pietate tanquam filios corripuit, quandoque etiam
asperioribus verbis, ne similia committant, acrius increpavit. Attendebat enim
illud euangelicum: Nolite iudicare, ut non iudicemini etc. Secularibus negotiis
ne se inmisceret, omnibus modis evitabat. In villa, quae vulgariter dicitur
Velikawes, in qua Ebrhardus, felicis memoriae canonicus Pragensis, comparavit
quaedam bona pro remedio animae suae, et assignavit ecclesiae Pragensi pro
enutriendis et vestiendis XII scolaribus, qui bonifanti sive boni pueri
appellantur, qui continue tenentur in ecclesia memorata deservire in cantu,
legenda et psalmodia, idem Vitus decanus erexit in altum ecclesiam in honore
sancti Laurentii, in qua et turrim exstruxit decori operis propriis sumtibus et
expensis. Obtinuit etiam ab episcopo Johanne indulgentiam XL dierum, fidelibus
Christi advenientibus in dedicatione ecclesiae et aliis summis festivitatibus
largiendam. Erexit et aliam ecclesiam in Cogieticz villa suis sumptibus in
honore sancti Viti, in parietibus lapideis et tectura et turrim exstruxit in
altum. In villa Sluhach fama volante intellexit, quod esset ecclesia totalier
diruta et desolata, ita quod nec ostia remanserant in ipsa; porci, lupi, canes
frequentem ingressum et patulum habebant in ipsa. Hanc dominus Vitus, decanus
Pragensis, a fundamento reaedificavit de nobilissimi operis structura propriis
facultatibus, et turrim pulcherrimam exstruxit in ea ob venerationem sancti
Adalberti martyris. Construxit etiam altare in ecclesia Strahowiensi sub turri
in honore sancti Matthiae apostoli. Idem decanus melioravit dimidiam praebendam
in Strachkow villa comparando pecunia propria curiam et hereditatem cuiusdam
militis nomine ----, per quem multa mala inferebantur eidem dimidiae
praebendae. Multa dicenda essent de virtutibus ipsius, quae digna sunt
relatione, de castitate, de continentia, de observantia ieiuniorum, de
sobrietate, fidelitate ac pietate, de compassibilitate proximorum, de divinorum
mandatorum observatione, veritatis et iusticiae imitatione. Sed ne videar
singularum virtutum ipsi divinitus collatarum plenius facta prosequendo notam
adulationis incurrere, stylo amoto malui posteris relinquere, quia sunt
nonnulli, quorum memoriae ipsius facta impressa sunt multo meliora. Omnia
quippe dona virtutum confluxerant in ipsum omnipotenti domino largitore, nec
inde gloriabatur; erat enim ei mundus mortuus, et ipse mundo. Nam mundus
dicitur ei mortuus, quem suis illecebris non astringit, et ille dicitur mundo
mortuus, qui nihil mundi concupiscit. Non inhiabat vaniloquiis, non
spectaculis, non hystrionibus. Epitaphium ipsius:
Da deus aethereos Vito conscendere coelos,
Astrigerumque sacro sub nomine noscere coelum,
Perpetuoque frui sine mortis legibus aevo. Amen.
Hoc etiam epitaphium lapidi ipsius tumbae superposito scriptum erat:
Nomen sortitus fuit a vita vere Vitus,
Cuius erat vita morum fidei redimita.
Anno dominicae incarnationis 1271, mense Augusto missus est Coloniensis
archiepiscopus, et alii cum eo plures nobiles ad regem Otakarum, rogantes ipsum
ex parte electorum, qui habebant potestatem et ius eligendi in imperatoriam
dignitatem, quatenus dignaretur assumere apices imperatoriae dignitatis. Quos
Otakarus, rex serenissimus, benigne et gratiose recipiens, honestissime tractat
infra aliquot dierum spatia, et convocans nobiliores milites Bohemorum et
maturiores aetate ac sapientia fulgentiores, quid opus sit facto in huius modi
negotio studiosius inquirit. Congressis itaque in unum locum magnatibus et
primis iuxta mandatum regium, consilio habito unus ex ipsis eminentior
dignitate, qui eo tempore erat camerarius regni et facundior, Andreas nomine et
talibus dicitur usus fuisse sermonibus: O rex invictissime et excellentissime,
quis mortalium tuae potest in terris aequiparari potentiae! Deus in coelis
regnat, tu in terris ex permissione eius, et ducibus et terrarum principibus
dominaris, et non est, qui resistat tuae voluntati. Incognitae enim tibi sunt,
ad quas invitaris, diversarum gentium nationes, et rerum dubius eventus. Sede
in solio patrum tuorum; tuum regnum et potestas per climata mundi famosius
dilatatur, et ad mare nomen tuum insonuit, iam et nutibus tuis cuncti terrarum
principes famulantur. Ipse etiam, si necesse fuerit, imperator tuis parebit
mandatis scuto et clypeo in auxilium tuae necessitatis. Rex itaque Otakarus
auditis his sermonibus, consideransque potentiam suam extolli et magnificari,
acquievit sermonibus, et recusans ad tantae dignitatis fasces assurgere,
remunerat nuncios muneribus magnificis in auro, argento, gemmis pretiosis,
annulis, dextrariis, palefridis et diversis ac variis clenodiis, vestiens ipsos
et totam curiam eorum, remisit ad electores cum uberiori gratiarum actione.
Venerunt et pluries nuntii similia deferentes, quos rex benigne suscipiens
petitionibus ipsorum nullo modo acquievit, sed muneribus ornatos ad electores
remisit, gratiarum actiones referens pro evocatione ad apicem tantae
dignitatis.
1276. Anno quinto electionis suae Rudolfus misit nuntios ad Otakarum, regem
Bohemiae, petens sibi restitui terras, videlicet Stiriam, Austriam, Karinthiam,
Portum Naonis, Fioletum, Forum Julii, asserens eas ad imperium pertinere et suo
dominio subiacere. Rex autem Otakarus, vir magni cordis, in ordinandis regni
sui negotiis singulari solertia praeditus, et rebus bellicis a pueritia
deditus, cui audaciam dabat invicta soror fortunae Bellona et felix bellorum
successus, confidens potentiae suae affectansque semper bellare et praeliari,
tale fertur nunciis Rudolfi electi in imperatorem dedisse responsum. Terras,
quas Rudolfus repetit, nunquam possedit nec possidebit; sed mihi quaedam datae
sunt in dote, ratione matrimonii contracti cum Margareta, filia Leupoldi, ducis
Austriae, quasdam etiam manu victrici et gladio acquisivi et dominio meo
subiugavi. Unde in terris sui imperii imperet, terris autem, quas a me repetit,
nunquam imperabit. Videns itaque rex Rudolfus, considerans se verbis non posse
proficere, post primam et secundam monitionem furore iracundiae succensus,
concepit in animo suo armis vincere regem Otakarum, et praeparat se, prout
celerius potest, ad bellum. Comperiens itaque rex Bohemorum, quod Rudolfus attemptaret
ingredi terminos suos, misit exercitus in occursum eius versus Teplam ad
repugnandum, ne intraret metas eius; ipse autem rex morabatur in venationibus,
deditus ludis et aliis curialium delectationibus.
Sciens itaque rex Rudolfus, quod Otakarus rex in occursum suum exercitus
Bohemorum armatos, ne intraret terram Bohemorum, venire decrevisset, aliorsum
divertit gressus suos, et processit ex alia parte Danubii versus Austriam,
occupans castella et quaeque oppida, civitates et villas, omnia subiiciens
ditioni suae, transiens per Pataviam usque Lincam, et ibi castra metatus est
cum exercitibus suis. Quod audiens rex Otakarus mandavit exercitibus suis, qui
erant circa Teplam, ut, quanto citius possunt, veniant usque in Droznovicz.
Transeuntes itaque de Tepla per provincias Pilznensem, Bechinensem, Prachnensem
et per silvas ac nemora, multa mala perpessi sunt, errantes in invio et non in
via, tamen a spoliatione pauperum per innatam malitiam non cessabant, nulli
omnino sexui parcentes vel aetati, quod melius experti sunt illarum
provinciarum viri claustrales. Tandem venientes ad condictum locum Drozndorf,
occupaverunt fines provinciarum confinii illius in longitudine et latitudine
quatuor milliariorum, et ibi tentoria tetenderunt et castra metati sunt, rege
Otakaro inter ipsos iam commorante, et rege Rudolfo ex altera parte Danubii cum
exercitibus suis circa Clincz existente. Cumque iam septem hebdomadis
morarentur praedicti principes cum exercitibus suis in locis antedictis ex
utraque parte Danubii, videntes homines debilitari et deficere prae nimia
anxietate et carentia victualium atque nimio defectu pabuli equorum, per
nuncios ab utroque principe hinc inde missos treugis interpositis et securitate
data sub iuramenti interpositione, elegerunt locum insulam quandam dictam
Kamberk ad tractandum pro amicabili compositione et reformatione pacis, nutrice
concordia mediante. Deinde statuto die intrante insulam supradictam utroque
principe cum paucis ad hoc specialiter evocatis, tractatu prolixiori habito,
tale foedus inierunt in contractu sponsalium: videlicet ut Wenceslaus, filius
regis Bohemiae, filiam Rudolfi electi accipiat in uxorem sibi, et e converso
filius Rudolfi filiam Otakari accipiat sibi in uxorem. Hic contractus
confirmatus fuit per utriusque principis iuramenti interpositionem in
praesentia multorum episcoporum et aliorum plurium nobilium eccleaiasticarum et
secularium personarum. Fuerunt etiam instrumenta super eodem contractu confecta
et multorum principum pro testimonio sigillis insignita. Videns itaque rex
Otakarus tali confoederatione et amicitia Rudolfo electo se iunctum, ad
instantiam ipsius et petitionem, quorundam etiam suorum consilio inductus sub
spe uberioris gratiae obtulit sibi vexilla quinque in signum subiectionis,
sperans sibi eadem vexilla cum terris, quas resignaverat, incontinenti
restitui. Rudolfus vero, ut vir providus et discretus, cum suis primatibus
interlocutoria habita, usus maturiori consilio regi Otakaro vexilla duo
restituit cum terris Bohemiae et Moraviae, ponens eum sub spe restitutionis et
aliarum terrarum, asserens se necessitatibus et indigentiis ac rerum carentia
esse praegravatum. His ita peractis vinculo pacis firmissime inter ipsos
durante, inconvulsis radicibus amicitiae ad proprios lares laeti remearunt.
Acta sunt haec anno domini 1276, II Kal. Septembris usque ad Kalendas
Decembris. Quaedam autem, quae ibidem in Kamberk acta sunt, malui subticere, ne
forte singula, ut fuerunt, prosequendo aliquorum odium incurram.
Anno domini 1277, VI Idus Septembris rex Otakarus, immemor sponsionis suae,
filiam suam, quam desponsaverat N. filio Rudolfi, electi Romanorum, reclusit
eam in monasterium sancti Francisci, subiiciens eam regulae et religioni, quae
vocatur religio pauperum dominarum. Intraverunt et aliae cum ipsa decem virgines
sub eadem regula victurae, cupientes coelibem vitam ducere, et omnipotenti deo
pro viribus, et sicut regula eiusdem conventus praecepit, deservire. Huius
puellae ingressus et assumptio monasticae vitae non solum a sapientibus, verum
etiam a simplicibus rurensibus laicis reputabatur initium fuisse totius mali et
ruina regni Bohemiae. Cuius instinctu seu consilio rex Otakarus allectus ista
fecerit vel facienti consenserit, quia inter sublimes personas versatur factum,
ad enarrandum difficile manet. Nec in aliis defuit hostis antiquus, qui fraudis
suae fomenta subministrans et semina discordiarum spargens, irretire non
desinit humanum genus, qui etiam in tantum succendit animum regis Otakari ad
belli studium, ut obliviscens omnium promissionum suarum, quas pollicitus est
electo Romanorum, vix diem expectat, quo in ipsum suam possit effundere iram.
Mittit ad eum literas magis rixam provocando, quam pacis osculum offerendo.
Eodemque anno molendinum ventosum est erectum in orto Strahoviensi.
Anno domini 1278, V Kal. Julii rex Otakarus profectus est ad expeditionem
contra Rudolfum electum versus Moraviam, reseditque in Brunna, expectando duces
Poloniae et militiam ipsorum, nobiles etiam Bohemiae atque Moraviae, quorum
auxilio sperabat se victoriam obtinere, et terras sibi ablatas iterum dominio
suo subiugare. Non attendebat intra se dubium esse eventum bellorum; varius est
enim eventus in proelio, et nunc isti, nunc illi praevalent bello. Et quem
premunt sua fata, hunc continuo nolentem ducunt, volentem trahunt. Collectis
itaque exercitibus processerunt ad Lavam, ibique immorati sunt, quamdiu
poterant pabulum pro equis et victualia per spoliationes pauperum habere.
Deinde venientes applicuerunt munitioni, quae dicitur Drozndorf, et ibi metati
sunt castra, et vallaverunt praedictam munitionem, et locaverunt machinas et
alia varia instrumenta ad expugnandum. Videns quoque haec, quae fiebant
Messover, miles strenuus, qui praeerat eidem munitioni, quod resistere
nequiret, subdidit civitatem, se etiam ipsum et omnia, quae possidebat, dominio
regis. Cumque haec innotescerent electo Rudolfo, iam enim dudum collegerat
multitudinem copiosam Ungarorum, Comanorum, Suevorum, Saxonum, Australium,
Stiriensium, Coloniensium, Renensium et aliarum diversarum nationum, et transfretato
Danubio venit in occursum eius. Rex autem Otakarus iam erat circa eum locum,
qui dicitur vulgariter W sadu u kralowa Lovistie, et est mons nemorosus circa
flumen Moravam.
Interea electus Rudolfus, ut vir providus et prudens in rerum discrimine, sciens
arcum suum tendere et relaxare tempore opportuno, comperiens per exploratores
suos, quod rex cum exercitibus suis nullam spem haberet de adventu inimicorum,
et essent dispersi huc atque illuc, sicut consuetudo Bohemorum est, causa
praedae rapiendae, et rege cum paucis commorante, repente irruit cum
exercitibus suis super inprovisos et inhermes, et in modum semicirculi per
ordinatas acies circumcingens eos multitudine innumerosa, contrivit tentoria
ipsorum et exercitum eorum; et cecidit super militiam regis Otakari formido et
pavor in magnitudine brachii electi Romanorum, et perterriti ac nimium
stupefacti non valentes resistere potentiae ipsorum, fugierunt, sicque fieri
solet, ut quando homines prae timore fugiunt, etiam ad motum aurae pavent et
ipse pavor timorem eis auget; in Rudolfi exercitus fugientes insecuntur forti
et armata militia, et quosdam interfecerunt, quosdam vulneraverunt. Nobiliores
vero multi Bohemiae, Moraviae et Poloniae capiuntur ab eis, circumdati ex omni
parte et velut sues in stabulo conclusi; eliguntur potiores, ditiores et
meliores, et deducuntur ad oppida et munitiones, et reclusi in carceribus, in
manicis ferreis et compedibus, gravisimis cruciatibus et poenis variis
torquebantur, ut darent pecuniam non modicam argenti et auri detentoribus suis.
Captivi vero videntes se undique angustiis et tribulationibus ac cruciatibus
magis magisque affici, nec aliquo remedio vel auxilio evadere manus
persecutorum, quibus pecunia deposita deerat, vendentes bona progenitorum
suorum, redemerunt semet ipsos cupientes vitam conservare. Et quid est, quod
non daret homo imminente cervicibus gladio? Quis in angustia constitutus non
libenter daret pro se, quidquid haberet? Nonnulli etiam fugientium sperantes se
praesidio fugae evadere hostium persecutionem, se ipsos praecipitaverunt in
flumen Moravam, quia circa ipsum fluvium conflictus pugnae gerebatur, et mox
suffocati sunt. De interitu autem regis Otakari nihil certi dicere possumus,
quia diversi diversa dicunt, et sic multis haesitantibus vulgo proclamatur,
quod infra exercitus delituit et amplius non comparuit. Capta est autem praeda
innumerabilis a parte regis Rudolfi in curribus partis adversae, in auro,
argento, cifis, scutellis argenteis, balkinis et aliis clenodiis et diversis
rebus, ornatu capellae regiae, armis, nobilium dextrariis et aliis equis
maioris et minoris valoris, cuius damni et iacturae rerum ratio humana
aestimationem computare non valet.
Factus est autem timor magnus et turbatio per universam Bohemiam et
Moraviam, qualis non fuit ex eo, ex quo regnum Bohemiae sumpsit initium. Nam
spolia multa et infinitae excussiones ecclesiarum perpetratae sunt in
monasteriis monachorum, Cruceferorum, sanctimonialium, in domibus fratrum
Minorum et aliarum diversarum religionum collegiis. Theutonici, expulsis et
eiectis atque per colla extrusis de Insula monachis, commorati sunt in claustro
sex septimanis, et omnia victualia, quae comparata fuerunt ad usus monachorum,
qui ibidem deo sedulum exhibebant officium et orationes suas incessanter pro benefactoribus
et salute vivorum deo non desinebant fundere atque defunctorum, expenderunt.
XXIV villas eidem monasterio spoliaverunt in mobilibus et in immobilibus, ita
ut nec pilus nec granum posset inveniri. Quid dicam de aliis religiosorum
domibus? In Corona, quae erat nova aedificatio domus, nec signa possunt, ubi
domus monasterii constructa erat, inveniri. Quid dicemus de Griseis in Ossiek,
in Brzewnow ordinis sancti Benedicti, de dominabus in Teplicz et in Swietecz?
Omnes in dolore et amaritudine paribus cruciatibus et similibus doloribus
afflicti sunt. De remotioribus monasteriis a civitate Pragensi, quod similia
perpessi sunt loqui non audeo, quia multa graviora. Ex quibus Wylemow
potissimum laesum est, quia circa ipsum rex Rudolfus cum omni sua potentia bis
stetit, et Brandeburgensis marchio et duces Poloniae convenerunt. Incendia
etiam innumera per totam Bohemiam facta sunt per villas et urbes, pauperum
spoliationes in pecoribus, iumentis et ceteris animalibus ac altilibus diversi
generis, in vestibus, in frumento et pabulo quadrupedum. Facta est autem
distractio regni Bohemiae et divisio iuxta placitum et voluntatem regis
Rudolfi, electi Romanorum. Branburiensis marchio obtinuit Pragense castrum cum
maiori parte Bohemiae, dux Poloniae Kladsko provinciam, regina partem cum filio
Wenceslao. Et impletur illud ewangelicum: Omne regnum in se divisum
desolabitur. Adhuc Bohemis peiora in futurum vanae mentis praestigia
auguriantur. Moravia etiam in plures partes fertur esse distracta. Proh dolor!
quanta anxietate, quantaque commotione Bohemia et Moravia agitatae sunt, nec
ego nec pluralitas facundiorum hominum valet explicare.
Eodem anno XII Kal. Novembris obiit Johannes, Pragensis episcopus vicesimus
quartus. Hic vicem sedis pontificalis gerens rexit ecclesiam Pragensem annis
XXII. Erat enim forma spectabilis, incognitis formidabilis, domesticis
affabilis, veritatis imitator, iustitiae sectator indefessus, in iudicio
providus, in universa morum honestate praeclarus et qualitate incomparabilis,
moerentium pius consolator, hospitum et peregrinorum benignus susceptor et
visitator. Facundissimus in eloquentia utriusque idiomatis bohemici et latini,
lucerna lucens in mundo et ardens non sub modio, sed super candelabrum posita,
illuminabat corda hominum verbo veritatis, factis et exemplis. De cuius et
aliis claris actibus, licet plura digna relatu eniteant, tamen ea intacta
relinquimus, quia quidam ipsi nihil boni operantes aliorum benefactis invidere
non desistunt. Usus sibi maximus erat quaerere et amplecti consortia peritorum,
per quorum eloquentiam laetificabat animum suum, et hauriebat colores
sententiarum dulcius nectare liquido.
Micabat namque et aliud lumen quasi sol meridianus praecellens fulgore omnes
reges, duces et principes suae magnificae potentiae, videlicet Otakarus,
serenissimus rex Bohemorum. Hic Otakarus ab ipso aetatis suae tyrocinio omnem
spem ponens in solius dei patrocinio, virili animositate sui regni rexit
dominium. Erat enim princeps spectabilis, rex inexpugnabilis, dux in castris
acceptabilis. Hic quotiescunque contra quemlibet regum vel ducum aciem belli
movit, semper cum magno triumpho laetus ad propria remeavit. Erat etiam in sui
principatus regimine zelo pietatis succensus nimio, culpas suas
recognoscentibus pius indultor, viduarum non surdus auditor, orfanorum non
tardus adiutor. Tempore quadragesimali nocturno solo servo contentus, latenter
ecclesiam ingressus, et super pavimentum humi prostratus, tamdiu perseverat in
precibus, quoad usque largo imbre lacrimarum madida fuit, cui incubuit, humus.
Inde surgens ad agapen faciendum ante ortum solis vocat officialem, cui
commiserat curam pauperum, et requirit an parata habeat omnia pro pauperibus
enutriendis. Erat enim mos eius omni quadragesimali tempore quingentos pauperes
pascere et in parasceue eosdem vestire. Lavabat etiam et pedes pauperum in
coena domini iuxta numerum XII apostolorum, dividens illis cuilibet solidum
denariorum. Veniens etiam ad ecclesiam Pragensem tempore quadragesimali
personaliter aggreditur sacerdotes, inducens eos petitionibus suis, ut missas
cantent pro salute vivorum, alias pro animabus fidelium defunctorum, nec non et
missas votivas de sancta Trinitate, de sancto Spiritu, de Domina, de patronis,
de sancto Nicolao et alias quam plures, dum tantummodo tot possent inveniri
sacerdotes. Ad manum autem cuiuslibet sacerdotis missam dicentis offerebat duos
aureos vel duodecim argenteos denarios. Haec vidimus, et testimonium
perhibemus. Iste princeps quantum fuerit largus, mens humana nec apprehendere
nec enarrare potest. Quam innumera dona dedit extraneis ducibus, principibus in
auro, argento, equis, annulis, vestibus, exprimere non valeo. Qualis comitatus
sequebatur eum cottidie militum, principum, balistariorum, dinumerari non
poterat. Nobiles terrae, in amaritudine cordis flete regem vestrum, qui
vestiebat vos coccino in deliciis, et praebebat ornamenta aurea cultui vestro,
accincti velamine ornamentorum pretiosissimorum, quibus etiam fucatis ostro
fimbriis radiantia fila pendebant, quibus seculi arridebat pompa et altitudo
mundana tumescebat. Ornatus capellae regiae non nisi de pretiosissimis balkinis
purpura et bysso contextus erat in casulis, dalmaticis, cappis et aliis
ornatibus; calices quidam aurei, argentei, et alia vasa, quae ad officium
divinum destinata sunt, usque ad pelves omnia in auro et argento confecta sunt.
Scutellae etiam mensae eius ex auro puro et argento subtili opere fabricatae,
ad omnia fercula licet infinita mensae eius deferebantur. Quid plura? a solis
ortu usque ad occasum inter reges eo tempore non inveniebatur, qui tanta
largitate et potestate atque morum fulgeret honestate. Quam largus fuerit et
prodigus in suis donativis muneribus, stylo submoto, ne videar adulationis
notam incurrere veritatem prosequendo, eius facta melius et verius explananda posteris
relinquo. Largitionum enim eius immensitas fuit mensura.