[ANNALES BOHEMORUM

VINCENTII PRAGENSIS]




Uvaladizlao, gloriosissimo et serenissimo regi Boemorum inclito et semper uictori, Vincentius licet indignus, dei tamen gratia et sua sancte Pragensis ecclesie canonicus et notarius, cum oratione et seruicio per longa tempora trihumphare feliciter, et post tot regales trihumphos in eterne beatitudinis coronari gloria. Plerumque ex negligentia scriptorum seu inopia regum et uirorum fortium gesta, quia scriptis non fuerunt mandata, sine memoria interiisse dubium non est. Multarum etenim urbium structuras, aliarum ruinas uidemus, sed quis earum constructor seu destructor extiterit, incertum est. Multorum autem fortium gesta uirorum ex uenerabili scriptorum memoria in perpetuum durare, tamquam nuper sint facta, est certissimum. Abrahe namque fides, Loth liberatio, Moysi miracula, Josue bella, uirtus Samsonis, fortitudo David, sapientia Salemonis, pulchritudo Absalonis, uellus Gedeonis et aliorum fortium uirorum gesta fortissima per omnia sopita essent, nisi scriptis commissa fuissent. Excellentiae itaque uestre gesta regalia scriptis digna, licet hoc opus supra nos esse sciamus, de gratia dei tamen et de excellentiae uestre misericordia plurimum confidentes, ut eterna potiantur memoria, scriptis mandare dignum duximus; lectores autem beniuolos pios et huic operi propitios esse rogamus. Si qua etenim in eo sunt corrigenda, nouaculum, et si qua augenda, calamum uelociter scribentem presto tenemus. Inuocata itaque sancti spiritus gratia, qui nos post tot labores ad hec tempora perduxit, ad laudem et gloriam nominis uestri eia dicamus.

Ivdite gloriosissime et serenissimae regine Boemorum, domine sue inclite, Vincentius clericorum suorum minimus, cum orationum instantia seruitium et karitatis habundare uisceribus. Ipsa serenitatis uestre opera gloriosa, ut ea aeternae committamus memorie, nos compellunt. Nec mirum quod per feminam talia exercentur opera. Per feminam etenim gloriosissimam et sanctissimam, reginam coelorum, matrem domini nostri Mariam salus humano generi collata est. Legimus etiam per Hester pacem et per gloriosam feminam Judith uictoriam populo Israel esse collatam; per Helenam etiam Constantini matrem lignum salutifere crucis toti seculo deus manifestari uoluit. Ecce secunda nostra Judith, gloriosissima et serenissima regina Boemie, quante sitis prudentie, nobilitatis et industrie uestra indicant opera, monasteriorum uidelicet diuersi ornatus, clericorum et pauperum solatia, et ut alia, que innumerabilia sunt, omittamus, ad Aquas calidas in honore sancti Johannis Baptiste regalis monasterii constructio, et quod hec supereminet omnia, Pragensis pontis opus imperiale. Quod etenim nullus principum, nullus ducum, nullus regum usque ad tempora uestra inchoare uel excogitare potuit, per uos gloriosam dominam nostram infra trium annorum spatium perficitur. Vestre itaque serenitatis inclita opera suo loco et tempore disponentes, quatinus hoc opus nostrum ad honorem et gloriam et ad perpetuam regalium gestorum uestrorum factum memoriam uultu benigno respicere, et post tot cruciatus et labores huius scriptori operis aliqua exhibentes solatia, per serenitatis uestrae manum domino nostro regi semper trihumphatori hoc ipsum opus ueatra porrigere dignetur clementia, excellentiam uestram suppliciter et obnixe deposcimus.

Anno dominice incarnationis MCXL Sobezlaus, dux Boemie, pater patrie, XVI Kal. Martii uiam universae carnis feliciter ingreditur, pro quo consensu totius Boemie nobilium Waladizlaus, filius Uvaladizlai ducis, paterna sede intronizatus collocatur. Siluester, abbas de Zazaua, qui fuit uiuente duce Zobezlao in Pragensem episcopum II Nonas Octobris electus, tanto labori et oneri se non posse sufficere considerans et coram omnibus renuntians, ad priora reuertitur, pro quo eodam anno Otto, Pragensis prepositus, VII Kal. Martii eligitur.

Anno dominice incarnationis millesimo CXLI dux Uvaladizlaus exulum experimento, quam res sit amara, non inmemor, cognatum suum principem Ottonem, qui post occisionem patris principis Ottonis in prelio Hilmec inter regem Lotharium et ducem Zobezlaum habito usque ad annos iuueniles in Ruzia exulando peruenerat, fraterna pietate commotus, maxime rogatu domni Henrici, Morauensis episcopi, qui alio nomine Sdico fuit dictus, et aliorum principum de exilio reuocat et Olomucensis prouinciae ducatu, quem pater suus male perdiderat, inuestit. Qui Heinricus quante religionis et quanti fuerit consilii, opera eius indicant. In ipsa etenim ciuitate Olomuc monasterium in honore sancti Wenzlai martyris Christi in ipsa arce a primis eiusdem terre ducibus inceptum ad unguem honorifice perduxit et ibi duodecim canonicis locatis sedem episcopatus ab ecclesia sancti Petri nichil inde ablatis licentia domini Innocentii pape transtulit. De ligno etiam uictoriosissimae sancte crucis per eum de Hierosolimis apportato et plurimis ecclesiasticis indumentis preciosissimis et rationali aureo honestissime decorauit. Qui etiam, quis in seculo hoc sit sibi aptus modus uiuendi, subtiliter inquirens, habitum et regulam sancti Augustini sub sanctis apostolis constitutam Hierosolimis assumpsit, et domno supra memorato duce una cum consorte sua felicis memorie domna Gerdrude, sorore regis Chvonradi, fauente et plurimam pecuniam subministrante, monasterium regalis operis in monte Ztragov, quem alio nomine montem Syon nominauit, et aliud quoque in introitu Boemie Lutomisl, ei nomen montem Oliueti imponens, construxit et uiris religiosis, qui deo die ac noctu famularentur, impleuit et plurimas ecclesias, quas enumerare longum est, uigilias, elemosinas et cetera bona opera, que sibi testimonium perhibent, post se heredes in hoc seculo reliquit.

Anno dominice incarnationis MCXLII a senioribus et nobilioribus Boemie plurimis, a quibus equitas oriri debuit, egressa est iniquitas. Cum etenim dux Waladizlaus secundum potestatem a deo sibi collatam, licet etate adhuc sit iuuenis, moribus tamen et sensibus, qui cani sunt hominis, ualde maturus, secundum consilium sibi fidelium ducatus sui gubernacula disponeret, quidam nobiles in terra hac meliora beneficia obtinentes cuncta secundum uoluntatem eorum disponere uoluerunt. Et cum hec adipisci non possent, conuenticula tractantes reuera de sanguinibus, dicunt se male elegisse sibi dominum, qui tanti ducatus gubernacula regere non posset. Et quorundam prauorum inito consilio in Morauiam quidam ad principem Chvonradum, quidam ad Ottonem, quidam ad Wratizlaum, ad hoc ipsum scelus Waldizlao, filio Zobezlai, Spitigneo et Lùpoldo, filiis Borywoy ducis, adhibito confugiunt et deo aliter disponente principem Chonradum ipso ad hoc aspirante sibi in ducem eligunt. Hec itaque dux Waladizlaus considerans ex quorundam nobilium sibi fidelium, qui timorem dei pre oculis habentes secum remanserant, ad domnum Chonradum et ad dominum Wratizlaum nuntios mittit precipiens, qui eos moneant, quatinus terras, quas ab eo habent, fidei ei sub iuramento promisse memores, in pace teneant, nec illorum exulum prauo consilio acquiescant. Domnum autem Heinricum, Morauiensem episcopum, in quo plurimum eius pendebat consilium, ad Ottonem, principem Olomucensis prouincie, mittit, cuius consilio patrium ei principatum reddiderat et eum monet et fraterne rogat, quod tante gratie eius non sit inmemor, quod nullo eius preueniente merito, sed sola eius gratia ducem tanti ducatus eum constituit, et quod consilio domni Chonradi et eorum, qui ad eum de Boemia confugerant, nullomodo acquiescat, sed pro honore eius armis et uita tuendo, secundum quod debet, stet fideliter. Quod si facere uelit, ei promittit, quod quamdiu uiuet, pro honore suo tuendo gladius suus, si opus esset, ei non deerit. Ipse autem tanti presulis, tanti patris et aliorum prudentum uirorum spreto consilio more Roboam iuuenum audiens consilium supradictis uiris adhesit nefariis. Quid plura? princeps Chonradus inuisibiles gunsos, uidelicet ducatum Boemie, mente concipit et tantos aspirat obtinere honores. Fortissimi undique parantur exercitus; dux Waladizlaus ne tantum ducatum, uidelicet Boemie, amittat, Conradus, ut eundem ducatum obtineat, quod nec pater eius mente aspirare ausus est, sacrilego ausu contra dominum suum arma sumit. Eis introitus Boemie patuit, sed dum fere in medium Boemie peruenissent, eos dux Waladizlaus ultra procedere non patitur, sed in monte, qui Vizoca dicitur, eis cum exercitibus plurimis occurit.

Aduenit itaque VII Kal. Mai dies illa, dies luctus et miserie, dies, in qua in Boemia plus quam ciuile bellum ortum est, dies, in qua dux Waldizlaus cribrauit sibi fideles sicut triticum. Cum etenim uexilla rosea, signa bellica, sibi inuicem iam de prope minarentur uictoriam, quidam nobiles perfidi, quia nondum fex eorum erat exinanita, in ipso congressu de exercitu predicti ducis W[ladizlai] effugiunt, signa condicta dantes et sese alta uoce esse iam per omnia uictos clamantes. Quid igitur? dux Wladizlaus et fratres eius, quod inter tam perfidos homines facere possunt, faciunt; exercitus ipsius Conradi ut leones fortiter irruunt et sic per medium hostiles exercitus eos uiriliter cedentes transeunt et plurimis ex parte sua amissis et plurimis ex aduersa parte occisis cum suis, qui secum remanserant, et cum domno Heinrico, episcopo Moraviensi, sibi fidelissimo Pragam redeunt. Nec mirum, hoc etenim uarius belli euentus exposcit. Ibi quantam fidem erga ducem dominum suum comes Velizlaus habuerit et comes Casta et comes Smilo cum filiis suis et Ben[essius] ceterique nobiles, alii morte, alii autem sanguinis effusione pugnando pro patria ostenderunt. Dux itaque W[ladizlaus] firmata predicta ciuitate fratrem quoque suum Thebaldum in ea cum domna Gertrude, uxore sua, cui maxime in hoc articulo confidebat, cum quibusdam militibus ualde bellicosis pro tuenda ciuitate et principali throno, quodam saxo, quod etiam nunc in medio ciuitatis [est], pro quo non solum nunc, sed etiam ab antiquo multa millia militum bello corruerunt, Prage dimisit. Heinricum uero Bùdisin pro colligendo exercitu misit, ipse autem ad regem Conradum cum comite Velizlao, qui ei a puericia sua fidelis extiterat, et ibi pro honore suo fideliter uite sue non parcens pugnauerat, quibusdam sibi adiunctis et cum Heinrico, Morauiensi episcopo, magni consilii uiro, maxime tunc necessario, pro petendo contra hostes auxilio uiam arripit.

Interim Conradus ciuitatem Pragam obsidione, prout plus potest, cingit et eam habere desiderans diuersis bellicis machinis inuadit. Princeps uero Tebaldus, qui pro tuenda ciuitate remanserat, cum uiris fortissimis in eos diuersos insultus faciens more Catonis pugnando pro patria, plurimis hinc et inde morte cadentibus, eam ab hostibus, qui defensores eius esse debuerunt, uiriliter defendebat. Rex autem Conradus peticioni domni ducis W[ladizlai] satisfaciens ad eius expellendos hostes collectis regalibus plurimis exercitibus uersus Pragam castra mouet regalia. Hic rumor fama uolante, qua nulla res uelocior esse potest, ad aures Conradi Moraviensis cito peruenit. Ipse uero, quod eum ultra facere oporteat inscius, sagittarios colligit et eis sagittas in ciuitatem mittentibus quidam nefarius, cui reuera melius erat, si natus non fuisset, sagitte sue igne per artem adiuncto eam uersus monasterium sancti Uiti dirigit, que tecto monasterii affixa predictum monasterium incendit. Et sic hoc malum antiquo hoste operante predictum monasterium cum maximo thesauro et plurimis ecclesiis combustum est. Monasterium autem sancti Georgii non solum combustum, sed et funditus euersvm fuit.

Dum talia geruntur, rex Chonradus, duce Wladizlao armata manu ei uiam preparante Boemiam intrat. Quod Chonradus audiens ei armata manu parat occurrere, exploratores ad explorandum, eorum quanta sit multitudo et utrum eis possint occurrere, uersus Plzen castrum dirigit. Qui cum usque ad campestria ultra Plzen perueniunt, tantam multitudinem exercituum conspiciunt, quod sole super clipeos eorum deauratos et super loricas eorum et galeas refulgente omnia montana adiacentia resplendere uidebantur. Quod cum domino suo referunt, Conradus exercitus suos ad pugnandum animat, tanquam contra regem Conradum bellaturus, verumtamen tuciori utens consilio in medio noctis silentio de Boemia fugam iniit. Nec mirum! mors etenim in tali articulo uel gladio uel pedibus uitanda est. Ceteri autem eius complices, qua quis potuit, de Boemia fugam iniit et sic desiderati honoris nichil inuenerunt in manibus suis. Rex autem Conradus Wissegrad ueniens cum processione in die sancto pentecostes honeste suscipitur et honestissime a duce W[ladizlao] et domina Gertrude sua sorore, predicti ducis coniuge, Teuthoniam feliciter revertitur.

Anno dominice incarnationis MCXLIII dux W[ladizlaus], illate sibi iniurie non inmemor, collectis exercitibus prouinciam Conradi Morauiensis, eius respondens meritis, ingreditur, vbi eius exercitus nimiam capientes predam cum his, que deuastare uel secum asportare non poterant, tam eius prouinciam, quam fratis eius Wratizlai crudeliter comburunt. Videns autem dux Waldizlaus, quod hoc placeret Boemis, apposuit eisdem flagellis cedere Ottonem. Et sic tota Morauia deuastata cum nimia preda Bohemiam revertitur et post tot labores suos milites electos per arma probatos plurimis ditavit beneficiis.

Anno dominicae incarnationis MCXLIIII princeps Otto cum fratre suo Wratizlao sese contra dominum suum ducem inique egisse recognoscentes, relicta temeritate Conradi fratris sui, per interventum domni Henrici, Moraviensis episcopi, gratiam ducis Wladizlai, colla sua eburnea gladio suo submittentes, acquirunt et provincias suas licet devastatas habere permittuntur. - Eodem anno Welizlaus comes, Trojanum filium habens unicum optimae indolis, a duce Wladizlao Wissegradensi donatur castro, quod usque ad finem vitae suae obtinuit.

Anno dominicae incarnationis MCXLV domnus Henricus, Moraviensis episcopus, causa orationis una cum principe Ottone Romam iter arripuit, quem Conradus Moraviensis sub simulata pace et amicitia in exitu terrae illius convenit et, ut per eum gratiam domini ducis Wladizlai obtinere valeat, suppliciter orat, et sic ad telonium Vzobren ante ecclesiam eum dulcissima allocutione circumveniens, tanquam de omnibus, quae ad pacem sunt, secundum consilium ejus finem facturus, ad proprias sedes revertitur. In primo autem noctis silentio ipse cum suis nefariis complicibus, tanquam contra hostes loricis et ceteris bellicis armatur instrumentis, et sic ad praedictum pastorem suum vel occidendum vel capiendum progreditur. Et cum jam ad ipsam villam, in qua episcopus tanquam de pace securus dormiebat, processissent, solo ibi rivulo satis difficili transitu eos impediente, quidam spiritum domini habens, quod praedictus episcopus posset evadere, signum dans, carmen bellicum incipit. Eo audito primo Mukar, Grisii ordinis monachus, eum silentium tenentem excitat, et ut cito mortem evadat, clamat et solummodo pelliculis, quibus tunc coopertus erat, vestitum et vilibus calceatum calceolis, quidam de suis viri timorati ultra sepem domus jaciunt, qui parum inde progrediens inter fruteta et algores nivium se in orationibus jacit. Illi autem gravi impetu thalamum eius ingrediuntur, eiusdem ordinis ibidem quosdam regulares canonicos inveniunt, ex quibus quendam Lucam nomine, ipsum putantes episcopum esse, gladiis caedunt, sed cum eum non esse comperiunt, ei colaphos et plurimas alapas superimponentes cum ceteris fratribus spoliatum semivivum relinquunt. Quidam autem curiam cum facibus, ne evadere posset, circumdederant, equis brachia eius calcantes et ardentes carbones super eum de facibus excutientes, eum angelo dei bono coelitus protegente in dumetis videre non potuere. Dux autem scelesti exercitus domos comburi praecipit, ut si qua absconditus lateat, comburatur. Sed postquam eum evasisse sciunt, pecuniam, cum qua Romam erat iturus, capellam, palefridos, militum dextrarios, pauperum jumenta, eorum possessores, prout quisque poterat, spoliantes diripiunt et tanquam fausta victoria potiti maximo foco in medio curiae posito ducem suum circumstantes diversis poculis, quae ibi invenerant, post tantos sese labores reficiunt et admodum, quod votum suum non expleverant, tristes inde recedunt.

Quod si pastor bonus manus ovium suarum sic non evasisset, quem affectum oves erga eum habeant, effectus ostenderet. Post has vero miserias, dum quidam rusticus boves suos media nocte quaerens ad locum, in quo praedictus episcopus latitabat, pervenisset, eum episcopus de familia sua esse cognoscens clanculo vocat et ut patrem suum Guozdlam nomine cum aliquo runcinulo aut jumento, si fieri possit, ei adducat, rogat. Qui cum hoc patri referret, domini sui miserti et super eo misericordia moti jumentum, quod habebant, secum adducunt et ipso rogante, quod citius eum extra terram educant, pro ocreis pedes tanti principis faeno circumdantes et vesticulis suis rusticalibus eum vestientes super jumentum eum imponentes per devia et pessimos algores nivium usque Lutomisl cum magno labore deducunt, et sic diversa pericula mortis vir bonus, eum dextera dei protegente, evadit. Hi autem rumores cum ad aures domini ducis Bohemiae Waladizlai perveniunt, de illatis tanto viro calumniis dolet et ad eum consolandum cum palefridis et aliis necessariis nuntios dirigit, ipse quoque ei cum militia pro tutela occurrens eum Pragam deduxit. Nec mirum! eum etenim tanquam virum bonum et patrem spiritualem diligebat.

Anno dominicae incarnationis MCXLVI praedictus episcopus querelis de illatis sibi calumniis domno Waladizlao peractis Romam pro eadem causa movet et de eadem causa querimoniis domino papae Eugenio delatis, de excommunicatione Conradi ab ipso apostolico facta literas deportat et eum Pragae ex parte domini apostolici et sua cum suis complicibus excommunicat. Hoc facto dux Waladizlaus collectis exercitibus suis terram Conradi intrat et eam villas comburens miserabiliter devastat, castrum munitissimum Znogem obsidione circumdat et plurimis peremtis optata potitur victoria. Castrum etenim praedictum in manus ejus traditur, ipse autem tam nobilium quam pauperum misertus, eos cum suis omnibus illaesos exire permittit. In tantis autem miseriis constitutus ad dominum regem Conradum se confert et ut pro restitutione suae terrae ducem Bohemiae roget, eum suppliciter expostulat. Cuius precibus dux commotus Conrado terram licet devastatam restituit. - Eodem anno felicis memoriae dominus Alexander, frater domini Danielis, Pragensis praepositi, ad imperatorem Graeciae a duce Waladizlao dirigitur, et ibi feliciter in bona confessione in festo sancti Lucae evangelistae migravit a seculo.

Anno dominicae incarnationis MCXLVII nimia commotio christianorum ad defendendam Hierosolimitanam ecclesiam contra regem Babilonicum facta est. Rex namque Franciae Ludovicus prior omnibus per praedicationem domini Bernardi Clarevallensis abbatis, bonae conversationis viri, qui etiam, ut ejus praedicatio apud homines rata haberetur, plurimos aegros orationibus suis sanare referebatur, commonitus crucem cum plurimis terrae suae ducibus, comitibus, primatibus et baronibus in nomine domini ultra mare assumit. Cum autem ejusdem viri praedicatio tam literis quam viva voce ad dominum Conradum regem pervenit, ob amorem domini cum infinita regni sui militia contra paganos dimicaturus crucem ultra mare assumpsit. Cum haec itaque praedicatio supra memorati viri per epistolam transmissa ad aures domini Wladislai ducis Bohemiae et ad ejus principes et primates pervenisset, et coram eo et episcopo et clero et populo in publico lecta fuisset, supradictus dux intra cordis sui secretum compunctus, ob amorem domini in remissionem criminum suorum cum fratre suo germano domino Henrico et cum patruele suo domino Spitigneo et cum plurima procerum suorum militia, fratri suo juniori domino Theobaldo, viro prudenti, et in armis strenuo, ducatus sui gubernacula relinquens, ultra mare iturus et contra paganos pugnaturus crucem assumpsit. Dominus autem Henricus, Moraviensis episcopus, pro nomine Christi cruce assumpta cum plurimis Saxoniae episcopis et plurima Saxonum militia ad fidem christianam pro convertendis Pomeranis Pomeraniam adiit. Verum ubi ad metropolim eorum Sthetin nomine perveniunt, illud prout possunt armata militia circumdant. Pomerani autem cruces super castrum exponentes legatos suos una cum episcopo suo nomine Alberto, quem dominus felicis memoriae Otto, Bambergensis ecclesiae episcopus, qui primo eos ad fidem christianam convertit, eis dederat, ad eos mittunt, quare sic armata manu venerint, causam exquirunt. Si pro confirmanda fide christiana venerunt, non armis sed praedicatione episcoporum hoc eos facere debuisse referunt. Sed quia Saxones potius pro auferenda eis terra quam pro fide christiana confirmanda tantam moverant militiam, episcopi Saxoniae hoc audientes cum Ratibor principe et cum Alberto terrae illius episcopo consilio de his, quae ad pacem sunt, habito, plurimis amissis militibus, una cum principibus suis ad propria redeunt. Ubi etenim dominus non fuit in causa, bono fine terminari difficillimum fuit. Princeps autem Theobaldus terram a fratre suo sibi commissam, latrones, praedones, ecclesiarum vastatores, pauperum oppressores, quosdam suspendio, quosdam diversis poenis cruciando, interficiendo, feliciter gubernabat. Interea Zobezlaus, filius Zobezlai ducis, qui exul in Thevthonicis manebat partibus, audiens fratrem suum, ducem Bohemiae, tam longam viam arripuisse, paternum ducatum affectans, Bohemiam cum suis, quos habebat, intrat et dulcibus verbis et promissionibus quos poterat sibi allicit. Quod cum domino Theobaldo fuisset relatum, diversas insidias, ut eum caperet, ponit, ad ultimum eum in quadam villa ultra Uzdic cum magna militia de nocte circumvenit et tandem in quadam curia captum Pragam deducit et in turri majori et firmiori positum usque ad ducis Waladizlai adventum custodibus fidelibus tradit.

Anno dominicae incarnationis MXLVIII rex Conradus et Ludevicus, rex Franciae, de expeditione, quam contra Turcas habuerant, plurima militia suorum ferro peremta, alia a Turcis captiuata, ad propria redeunt. Nec mirum! etenim frangit deus omne superbum. Predicti namque reges cum uxoribus suis, aliique barones consortia muliercularum non repudiantes talem uiam arripuerunt, ubi plurime deo abhominabiles oriebantur spurciciae. Non autem bene conueniunt, nec in una sede morantur arma bellica et muliercularum contubernia. Eodem anno dux Wlad[izlaus] de eadem expeditione reuertitur, in qua Jùrik eius agaso, uir nobilis et strennvus, filium nomine Jùrik habens unicum optime indolis, cum aliis plurimis interfectus est. Bartholomeus autem, predicti ducis cancellarius, cum plurimis aliis a Turcis captus est, de quo nichil plus certi scire potuimus. Predictus autem dux per Ruziam ad propria remeans dominum Spitigneum, fratrem suum patruelem, pro quibusdam suis excessibus captum et uinculis astrictum, genero suo firmissime custodiendum tradidit. Qui cum maximo gaudio tam ab episcopis, quam ab nobilibus suis honestissime Prage susceptus filium Zobezlai in castrum Primda firmissime custodiendum transmittit. - Eodem anno Otto VI Idus Julii obiit, pro quo Daniel IV Kal. Augusti eligitur et II Kal. Februarii Mogontie magnifice susceptus in episcopum consecratur.

Anno dominice incarnationis MCXLVIIII Waladizlaus, dux Polonie, collecta maxima tam Sarracenorum quam Rutenorum multitudine, Poznan, fratris sui Bolezlai ciuitatem, obsidet. At Bolezlaus cum Meskone, fratre suo iuniore, plus in deo quam in numero hominum spem ponens, tantam multitudinem eorum militia ferro aggreditur, et maxime Sarracenos et Rutenos cede crudeli prosternens ciuitatem ab obsidione liberat, et maximam eorundem hostium cum suis rapiens predam inopinata potitur uictoria. Wladizlaus autem ad ducem confugiens Boemie, eius consilio ad regem Conradum, cuius sororem sibi iunctam habebat matrimonio, se confert et pro restituenda sibi terra eius postulat auxilium. Rex autem Conradus militia collecta una cum duce Boemie intrauit Poloniam. Poloni uero quorundam sapientum utentes consilio, regem Conradum pecunia leniunt et ad curiam eis indictam se uenturos et in eius stare mandato se promittunt. Nam quid promittere ledit? Et sic rex Conradus lenitus cum suo exule ad propria reuertitur.

Anno dominice incarnationis MCL filius Zobezlai, a suis quibusdam fautoribus castellano Bernardo de nocte interfecto et in inferiorem turris carcerem miserabiliter detruso, de carcere Prinda euasit.

Anno dominice incarnationis MCLI dominus Heinricus, Maraviensis episcopus, in senectute bona, plenus operibus bonis et elemosinis, circumstantibus fratribus plurimis et pro ipso deum orantibus, VII Kal. Julii reddit deo spiritum feliciter. Qui prout optauerat, in monasterio montis Syon, cuius maxime constructioni et tam religiosorum uirorum in ipso collocationi operam adhibuerat, sicut usque nunc rei probat exitus, cum diuersis deo precum exhibitionibus in pace sepelitur. Pro quo domnus Johannes, sanctissime uir conversationis, priusquam predictus episcopus sepeliretur, eiusdem monasterii canonicus, in episcopum eligitur et eodem anno Maguncie consecratur. -Eodem anno domina Gertrudis ducissa ipsam suam regalem genealogiam morum honestate exsuperans, II Nonas Augusti uiam uniuerse carnis ingreditur et in eodem montis Syon monasterio, sicut optauerat, sepelitur, multa siquidem bona illi monasterio contulerat. Dux autem Wlad[izlaus], sicut diuine dispositioni placuit, sua orbatus coniuge, filium suum Adalbertum in montem Syon et filiam suam Agnen Doksan sacris litteris et sancte conuersationi ad erudiendvm tribuit, seniores autem filios, Fridericum et Suatopluk, militie et patrio ducatui deputat, qui utrique deo id disponente unusquisque in suo ordine de die in diem melius et melius proficere ceperunt.

Anno dominice incarnationis MCLII comes Groznata, filius Ermanni comitis, bone et sanctae conuersationis uir, Jerosolimam proficiscitur et casulam preciosissimam et multa donaria patriarchae et aliis sanctis patribus, archiepiscopis, episcopis, que domnus Heinricus, Moraviensis episcopus, moriens destinauerat, rogatv domni Johannis, Morauiensis episcopi, fideliter deportat et eodem anno uoto, quod domino deo uouerat, fideliter expleto ad propria feliciter reuertitur.

Anno dominice incarnationis MCLIII predictus dux Wlad[izlaus] consilio episcopi svi Danielis et aliorum terrae suae primatum et principvm domnam Juditam, specie et decore quodammodo quasi humanas formas superantem, tamquam diuinam sobolem, sororem domni Ludwici de Turinga langrauii nobilissimam et honestissimam, litteris et latino optime eruditam eloquio, quod maxime domizellarum nobilium exornat decorem, sibi iungit matrimonio.

Anno dominice incarnationis MCLIV rex Conradus debita carnis persoluit, pro quo Fridericus frater suus patruelis, dux Sueuie, armis strennuus, in regem eligitur, qui eodem anno plurimis suis principibus et duci Boemie Mersburk curiam indicit, ad quam dominus dux W[ladizlaus] tamquam nouelle creature obaudire nolens ire rennuit, ex consilio tamen domnum D[anielem] episcopum cum quibusdam terrae sue sapientibus ad ipsum dirigit. Interea Ovlricus, filius Zobezlai ducis, ex consilio quorundam ad nouellum regem se confert et plurimam ei promittens pecuniam, ut sibi ducatus tribuatur patrius rogat, ad quod amore pecunie facilis ei tribuitur promissio. Uerumtamen dum domnus D[aniel] Pragensis hec animaduertit, ex consilio procerum, quos tunc secum habebat, eius lenit animum et eum a curia illa ad gratiam ducis Boemie secum adducit, cui castrum Gradek ultra Albim cum suis appenditiis in beneficium tribuitur.

Anno dominice incarnationis MCLV Ovlricus predictus domicellus in Poloniam cum suis complicibus fugit. - Eodem anno W[ladizlaus] dux a rege Friderico in maximam recipitur gratiam, filiam marchionis Alberti de Saxonia, dominam honestissimam, optimis ornatam moribus, sibi iungit matrimonio.

Anno dominice incarnationis MCLVI rex Fridericus collecta plurima multitudine principum et aliorum militum, Heinrico duce Saxoniae et Friderico filio regis Conradi aliisque principibus sibi adiunctis, Romam ad papam Adrianum, ut eum in cesarem iure debito consecret, iter cum forti manu militum arripit. Cum autem in exitu Alpium ante ipsam Veronam ciuitatem ad Guardum castellum inexpugnabile perueniunt, Ueronenses tanquam ex suo iure transitum sibi et suis prohibent dicentes, eum esse nondum cesarem sed regem, propter hoc eum ex eorum iure eis debere pecuniam persoluere, si inde Romam transire uelit. Postquam uero eum in cesarem consecratum receperint, ei tunc honorem cesari debitum persoluent, non ante. Hec rex Fridericus audiens iram reprimit et eam dissimulans, verba dans bona, pecuniam, quam exquirunt, eis promittit et tamquam super hec securitate data, Veronam illesis exercitibus suis transit. Regalibus itaque ultra positis exercitibus mandat Veronensibus, ut pro debita pecunia ueniant, qui uerbis eius credentes duodecim meliores et nobiliores et aliis pluribus nobilibus adiunctis pro pecunia promissa ad regem dirigunt, quos ipse rex hilari uultv suspiciens de promissa pecunia uerbis datis optimis eos capi precepit et plurimis ex eis trucidatis duodecim nobiliores suspendi precipit. Et cum quidam de propinquiori linea cognatum eius esse se diceret et hoc testimonio comprobaret, propter hec altius tanquam nobiliorem suspendi precepit, posteris suis hoc relinquens et ceteris timorem incutiens, ne talia contra dominos suos agere presumant. Interea Papienses et Cremonenses ei tanquam domino suo karissimo cum multa electa militia occurrunt et in seruitium eius regiam uiam proficiscuntur. Tandem rex opatam ingreditur Romam et in constituto tempore a domno papa Adriano in imperatorem consecratur. Cumque consecratione peracta in stationibus regalibus in planitie pulcherrima ante regiam urbem Romam positis de eorum iure cibos sumerent, Lateranenses antiquum fastum somniantes de domini imperatoris consecratione, tamquam contra eorum uoluntatem facta, indignati forti manu contra ipsum armantur. Quid plura? armate acies ultra Tyberim progrediuntur. Hec dum imperator audit, contra armat exercitus et nullum in eos insultum fieri precipit, quoad usque in planum progrediantur. Lateranenses contra imperatoris exercitus in planos campos egrediuntur, a primis aciebus congreditur, fit pugna. Verumtamen cum imperator Fridericus cum filio regis Conradi et aliis principibus eos in fronte viriliter cederet, Heinricus, dux Saxonie, per fractos muros, quos quondam Heinricus imperator fregerat, Romam intrat et ab ipso ponte a tergo eos uir bellicosus inuadit. Et cum ad ferream portam, que in medio pontis est, fere peruenissent, Lateranenses hec conspicientes et inter duo mala minus malvm eligentes, tam ab hostibus quam a suis ferream portam claudunt, et sic miserabiliter prostrati quidam gladio, quidam naufragio interierunt; reliqui capti domno imperatori numero trecenti sunt presentati. Quos imperator domno Petro, Romane urbis prefecto, qui ei fideliter adheserat, tradidit, cuius ipsi tam Rome palacia quam alias munitiones propter hoc destruxerant. Ex quibus prefectus urbis quosdam pro tanto ausu puniuit suspendio, a quibusdam uero plurimam accepit pecuniam. Et sic imperator in tam planissimis campis, quos nos ipsi nobis hec referentibus, qui huic uictorie aderant, uidimus, deo auxiliante optata potitus est uictoria. Post hanc itaque uictoriam imperator cum domno papa Adriano federe et pacto inito, quod Romanos, qui hostes imperii se fecerant, nec ipsum regem Sicilie, qui imperio non obaudiebat, sine consilio et uoluntate domni pape, nec e conuerso domnus papa sine consilio et uoluntate domni imperatoris, in gratiam eos reciperet, feliciter in Lonbardiam revertitur. Mediolanensium itaque offensae non inmemor Terdonam ciuitatem regiam, que contra imperatorem cum Mediolanensibus iurauerat, obsedit et forti militia eam cingens, Papiensibus, Cremonensibus et aliis Lonbardie ciuitatibus auxilium ei prestantibus, plurimis ex utraque parte peremptis, funditus destruit, uictis solam tribuens salutem. Nullus etenim tam episcoporum, quam aliorum mvltitudinem ab hoc retrahere potuit. Hec Hasta, regalis et fortissima ciuitas, Terdone uicina, quae cum ea iuramentis Mediolanensium assibilauerat, considerans ad domnum imperatorem confugit et omnes excessus suos pecunia placat, quae apud imperatores et principes plurimum ualet et plurima disponit, sic tamen, quod omnes turres tam paruas quam maximas ad laudem domni imperatoris eos destruere oportuit. Quorum ruinam ipsi uidimus, totam etenim fere Italiam in seruicio domni Danielis cum imperatore peragrauimus. - His itaque peractis domnus imperator ex consilio suorum principum Veronenses in gratiam suam recipiens per Ueronam Teutoniam cum trihumpho feliciter reuertitur.

Anno dominice incarnationis MCLVII imperator Fridericus generalem curiam Wirzburk in festo pentecostes [1156, 3 Jun.] conuocat, ubi dominam Beatricem, filiam ducis Burgundie, matrimonio sibi copulat. His nuptiis dux Wlad[izlaus] cum episcopo suo, domno Daniele, et domno Thebaldo, fratre suo, ex uocatione domni imperatoris adest. Quid igitur? sicut tanti imperatoris decent, nuptie celebrantur. In his nuptiis inter imperatorem et domnum Danielem, domnum Geruasium, prepositum Wisegradensem, ducis Boemie cancellarium, uirum magni consilii, talis oritur machinatio, quod si dux Wlad[izlaus] in persona sua cum militia sua, prout melius potest, ad obsidendum Mediolanum imperatori auxilium prebere promiserit, cum regio diademate decorare et in augmentum honoris sui ei castrum Bùdisin se reddere promittit. Tantam utilitatem ex hoc sibi fore dux considerans, quod imperator petit, se facturum promittit, et hoc nullis Boemorum scientibus preter supradictos duos uiros iuramento confirmat. Et hac fabricatione inter se sepulta post celebratas nuptias leti ad propria redeunt.

Anno dominice incarnationis MCLVIII imperator Fridericus ducis Wlad[izlai] exulis Polonie et sororis suae, quae ei matrimonio iuncta fuerat, misertus, eum ad restituendvm in Poloniam parat exercitus, ad fratres eius Bolezlaum et Meskam, qui eum expulerant, legatos mittit precipiens, ut ei ducatum reddant uel ei armis respondeant. Legati in precepto eius nichil proficiunt, ad introitum Polonie super flumen magnum et profundum, transitu difficile, quod Odra dicitur, ad castrum Glogov dictum ponunt exercitus. Ad hanc expeditionem Wlad[izlaus], dux Boemie, ab imperatore uocatus cum fratribus suis domno Heinrico et Thebaldo et principibus Morauie et aliorum baronum cum forti militia uenit, et primus cum omni militia sua supradictum flumen forti impetu transit. Hoc Poloni cernentes in defensionem contra eos et imperatorem ire non ualentes castrum suum Glogov fortissimum ipsimet comburunt. Post hec imperator cum omni militia flumen transiens progreditur inantea. Talia Poloni cernentes, quid facto opus sit, suos consulunt sapientes. Interea quecunque inueniuntur, ab exercitibus destruuntur. Sapientum itaque suorum inito consilio, ut eos Wlad[izlaus], dux Boemie, eorum consanguineus, conueniat, exquirunt. Dux autem uoluntati eorum satisfaciens pro securitate ex utraque parte datis obsidibus eos conuenit, et tanquam fratribus fidele dat consilium, ne imperatorem usque in campestria uenire paciantur, sed eius uoluntati satisfacientes, quoquomodo possunt, eum placent, ut redeat. Huic consilio Poloni consentientes inter imperatorem et eos eum mediatorem pro bono pacis fieri expostulant. Dux itaque medium se inter eos conferens imperatorem pro eis, ut eis parcat iam subiectis, rogat. Imperator autem ex consilio suorum principum eis respondet, quod pro tali audatia, quod domino suo imperatori se opponere presumpserint, talem prius satisfactionem faciant: dux eorum discaltiatis pedibus, nudum super se ferens gladium, in conspectu domni inperatoris publice ueniens, se pecasse confiteatur, condignam poenam suscepturus, et quod fratrem suum exulem recipiat uel quare eum de ducatu suo eiecerit, ad curiam condictam domni imperatoris ei respondeat. Dux Polonie tali necessitate cum suis astrictus hoc totum se facturum promittit, et ad curiam imperatoris se uenturum et fratri suo se responsurum. Quid plura? imperator in condicta curia suis circumdatus principibus suo sedet pro tribunali, dux Polonie cum suis discalciatis pedibus nudum supra se ferens gladium, duce Boemie ei securitatem prebente, coram progreditur, inperiali maiestati presentatur, se contra imperialem dignitatem male fecisse confitetur. His ita expletis plurimam in gratiam imperatoris in osculo pacis recipitur, curia ei ad respondendum fratri de iniuria illata in natali domni Maidburg indicitur.

Eodem anno domnus Daniel, episcopus Pragensis, in legationem ad regem Ungarie Deucam dirigitur ad rogandum militiam ex parte eius contra Mediolanenses, qui in festo sancti Stephani regis eorum legatione peracta, impetratis uidelicet quingentis Sarracenis, cum multis muneribus in Boemiam reuertitur.

Eodem anno domnus Johannes, VIII Olomucensis ecclesiae episcopus, feliciter obiit, pro quo Dragon, ducis Wlad[izlai] capellanus, electus fuit, sed supra se hoc onus esse considerans in breui per omnia publice recusauit. Ottone autem, duce Moravie, ex parte totius Olomucensis ecclesiae domnum Johannem, de Lvtomisl abbatem, uirum optimum et conuersationis bone, modestum, nominatim poscente secundum uoluntatem eorum in festo sancti Michaelis in choro Pragensi in episcopum eligunt. Dominus autem Daniel, Pragensis episcopus, qui ad curiam domni imperatoris ad respondendam legationem Vngaricam Wirzburk ire debebat, religiosorum uirorum in hoc desiderium considerans, hanc electionem adiutorio dei ad effectum perducere desiderans, predictum electum ab imperatore more solito inuestiendum ad imperatorem secum honorifice adducere non distulit. Obsides quoque Polonorum, quos pro bono pacis domno imperatori per ducem Boemie Wlad[izlaum] se daturum promiserant, ex mandato predicti ducis ad curiam domni imperatoris Wirzburk adducit, ex quibus bone indolis puerulus, filius unicus principis Lakse, Prage obiit. Quid igitur? domnus Pragensis episcopus cum domino Moraviae electo ad curiam condictam peruenit, vbi quod uolebat, cito secundum uoluntatem eis occurrit. Nam domnus imperator secundum peticionem ducis Boemie et domni episcopi et aliorum domnum Johannem electum regalibus inuestit et inuestitum ad domnum Arnoldum, Maguntie sedis archiepiscopum, cum litteris suis et legato suo Alberto marchione ad consecrandum in episcopum dirigit. Archiepiscopus autem tam honeste petitioni annuens, eum Ebrffordie consecrat et consecratum una cum domno Pragensi episcopo gregi suo remittit. Qui a canonicis Olomvcensis ecclesiae et omni clero et populo honorifice susceptus et in kathedra sua locatus, supercilia Phariseorum contempnens, episcopatus sui gubernacula feliciter regere cepit.

Eodem anno Wlad[izlaus], dux Boemie, Radisponam ad curiam imperatoris marchionibus et aliis principibus indictam cum suis uenit principibus, ubi quod clanculo agebatur, in publicum producitur. Nam domnus imperator predictum ducem ob fidele eius seruicium coram omnibus suis principibus III Idus Januarii regio ornat diademate et de duce regem faciens tanto exornat decore. Pro tanta svi ducis exaltatione omnes principes et proceres letantur Boemie, canonici et totus clericalis ordo cum suo presule D[aniele] maximo tripudiant gavdio, omni populo applaudente tanto decori. Rex itaque Vlad[izlaus] tantis se decoratum uidens honoribus, quomodo tantis eius respondeat honoribus, in propria persona cum suis principibus et forti militia ad obsidendum Mediolanum, regalem Lonbardie ciuitatem antiquissimam, situ loci munitissimam et mirabili militia fortissimam, se iturum et contra eos, qui colla sua eius imperio subdere nolunt, armis suis se pugnaturum promittit. Tanto audito adiutorio imperialis militia plurimum exhilaratur et ad suos hostes deuincendos diuersi pugne modi iam in eorum cordibus preparantur. Regi autem nouo Boemie in adiutorium tota Boemie fremit iuuentus.

His itaque peractis rex Wlad[izlaus] tanto honore decoratus, letus cum suis in regalem ciuitatem Pragam reuertitur, et ad hoc propositum, videlicet uersus Mediolanum iter mouendum, Boemie baronibus generalis curia Prage celebranda indicitur, in qua domnus uoluntatem suam in propria persona ad obsidendum Mediolanum se uelle ire omnibus ostendit. Quod quidam nobiles de senioribus Boemie audientes, non bene hoc esse factum dicunt, quod sine eorum consilio tale quid actum est, et eum, cuius hoc actum est consilio, uera dignum cruce referunt, hec omnia domino Danieli, Pragensi episcopo, qui ex maxima parte huius rei fabricator exstiterat, inponentes et in eum crvdeliter seuientes. Rex hec eos domno episcopo eorum obicere considerans: Nullius, inquid, consilio hoc domno imperatori promisi, sed sic eius honoribus mihi ab eo impensis propria uoluntate respondeo; qui me in hoc negotio iuuare intendit, hunc honore debito et pecunia ad hec necessaria, ut decet, exorno; qui uero negligit, mulierum ludis contentus et ocio, mea pace securus propria sedeat in domo. Hec a rege suo Boemi audientes contra Mediolanum seuiunt in arma et maxime nobilivm ad hoc strennua fremit iuuentus. In eorum cantibus et in eorum sermonibus Mediolani resonat obsessio, arma undique preparantur et reparantur arma, et non solum nobilium iuuentus, sed et de populo plerique ruris opera reicientes manus suas plus ligonibus et uomeri aptas scutis, lanceis et ceteris aptant armis militaribus. Hic rumor dum ad aures domicellarum, quae uiros suos tenero diligebant amore, peruenit, earum corda perturbabat et cum magno dolore et gemitu diem ad hoc iter mouendum expectant. Ad eligendam contra Mediolanum militiam curia Prage Boemis indicitur, ad hoc idonei eliguntur milites. Primo itaque ipsius domni W[ladizlai] regis uexilla procedunt rosea, post leta militum iuuentus fremens in arma progreditur. Domnus autem Geruasius, Wisegradensis prepositus et cancellarius, in quo maxime domni regis pendebat consilium, cum domino suo rege magis labores eligens et exilium, quam ocium et delicias, eandem expeditionem et labores arripit. Plurime domicelle, quae uiros suos diligebant tenerrime, uiros suos iam Mediolani iam in corde habentes, et tamquam contra illud dextrarios suos urgentes eos cum fletu reuocant et eis quasi aliquid secrete locuture eis dulcia figunt oscula, eis filios suos salutandos offerentes, qui parentes suos flere uidentes, flere non cessant, causam fletus ignorantes. Per mediam Radisponam regii egrediuntur exercitus inde innumerabilem predam pecudum et aliarum rerum capientes gladiis suis sibi uiam parantes ad fauces Alpium perueniunt, et quia omnes incole regionis Alpium a conspectu tantorum exercituum fugerant, uictualium et potus nimia exercitus laborabant inopia. Tandem ad montem Pausanvm, qui nostro uocabulo Pocyn dicitur, perueniunt, ubi optimi uini maximam inueniunt habundantiam, qua defatigati exercitus recreantur et reficiuntur. Post hec infra montana, Brixiensibus, Tridentinis per nuncios domni regis data securitate, forum uictualium et aliarum rerum necessariarum datur optimum. Inde ad preceptum domni imperatoris ponte super Attasim flumen nauibus facto ultra Ueronam regiam ciuitatem progrediuntur, et super lacum circa Wardam inter oliuas speciosissimas sua figunt tentoria, ubi oliuas pretiosissimas ad focum et ad equorum stabula, et malogranata tanquam salices cedi uidimus. Veronenses autem bec considerantes, domino regi plurimam offerentes pecuniam, eum exorant, ut in campestria Brixiensium, qui contra imperatorem cum Mediolanensibus fuerant confederati, suos moueat exercitus. Qui eorum peticioni satisfaciens uersus Brixiam suos mouet exercitus, circa quam campos inuenit planissimos exercitibus aptissimos. Volens itaque considerare, quantam exercituum habeant fortitudinem, armari suos exercitus precipit, qui armati ordine suo dispositi, in medio eorum ipsius domni regis exercitu fortissimo existente contra Brixiam progrediuntur, et fere usque ad portas eorum progredientes leta in armis iuuentus dextrariis insidens, Brixienses ad arma prouocat. Ipsi autem plus saluti sue consulentes extraire non presumunt, solummodo muros suos defendunt. Hec Boemi considerantes non longe a Brixia in mediis frugibus sua ponunt tentoria, et totam prouinciam illam penitus destruunt, maximam predam pecudum et aliarum rerum in sua castra ducentes. Brixienses dum hec considerant, domno Daniele, Pragensi episcopo, qui in seruicium domni sui regis Boemie cum militia sua et cum Dezlao, Peregrino, Detlhebo, Vincentio, Ottone et aliis capellanis comitatus in eandem expeditionem uenerat, mediante, per domnum Odonem cardinalem et per consules suos domnum regem conueniunt, rogantes, ut per eius interuentum gratiam domni imperatoris obtinere possint, plurima ei offerentes munera, quod eis rex se facturum promittit.

Interea imperator cum exercitibus suis maximis aduenit, duabus etenim septimanis, antequam imperator Lonbardiam intrasset, Boemi prouinciam Brixiensem totam destruxerant, cui rex Boemie cum suis occurrit exercitibus. De aduentu domni imperatoris plurimo gaudio omnes tripudiant exercitus, qui super Oleam fluuium non longe a Brixia sua imperialia figi precipit tentoria. Brixienses autem tante fortitudini resistere non ualentes, per regem Boemie ad gratiam domni imperatoris adducuntur, domno imperatori et regi plurimis datis muneribus, obsidibus et iuramentis datis, quod ad obsidendum Mediolanvm electam domno imperatori mittant militiam. His ita peractis uersus Mediolanum mouentur exercitus, uenitur ad Aduam flumen rapidissimum, nullo uado transmeabile, vbi pontes destructos inuenimus, ad quos plurimam Mediolanensis prouincie hominum multitudinem reperimus, qui contra imperatoris exercitus sagittas mittentes, clamoribus suis exercitibus plurima inferebant obprobria; arcatores et balistarii plurimas contra eos pretemptant sagittas, sed propter latitudinem fluminis nichil proficiunt. Super ripam iuxta predictum pontem imperiales ponuntur stationes, quibus undique plurimi replentur campi. Infra autem has stationes per unum miliare domni regis W[ladizlai] Boemie et domni Theobaldi fratris eius et domni Danielis, Pragensis episcopi, ponuntur tentoria. Post tot labores dulces capiuntur cibi. Interea [Berinnardus, filius Zobezlai], Odolen filius Ztris, miles strennuus, cum duobus militibus uadum inuenire pretemptat, quod non inueniens mediis fluctibus se committit uno tantum socio eum sequente, quos mediis fluctibus sic rotari uidimus, quod nunc ipsi super equos, nunc equi super eos rotari uidebantur; tandem deo eos adiuuante incolumes flumen transeunt, tercius uero eorum socius, uel quia equum uel quia cor debile habuit, ad ripam reuertitur. Hec dum regi referuntur, uidelicet duos milites uadum inuenisse et iam torrentes fluctus transiisse, abiciuntur tabule, tympanum bellicum percutitur, armantur milites. Ipso rege Wald[izlao], strennuo et illustri milite, eos precedente, inter medios fluctus precipites suos impellit dextrarios, et sic diuina pietate eos conseruante, tam duros, tam precipites superant fluctus, nonnullis tamen militibus ibi naufragio perditis. Sic rex Boemie superatis fluctibus sua forti armata militia suos irruit in hostes, eos ex omni parte circumdans militia; ceduntur, ligantur, capiuntur plurimi. Ex utraque parte ad coelum leuantur clamores, Boemorum leti de uictoria, Mediolanensium funesti de inopinata miseria.

Dvm hec geruntur, quidam sacerdos ruricola superpellicio pro lorica indutus, caluicio pro galea, canus, uentre rotundo, funda sua, qui capiebantur super ripam stans liberare uiriliter laborat; sed et ipse captus in superpellicio ante regem Boemie adducitur, quem dominus Daniel suis precibus, super hac pugna risu maximo facto, quod funda sua regales exercitus a transitu fluminis repellere nitebatur, pro remedio anime domni regis a captiuitate liberat. Imperatoris autem exercitus primo Mediolanenses putant suis in adiutorium uenisse, ueruntamen cum tympanum signum Boemorum audiunt, suos aduersarios eos uiriliter cedere considerant, leti de tanta uictoria letos ad coelum clamores leuantes, quomodo uel qua arte tam precipites fluctus transierint, mirantur. Boemi uero reliqua parte hostium fugata plus de leta uictoria quam de preda curantes castella, uillas et que possunt, igni committunt. Rex interea ad pontem imperatoris se transfert pro reparando solicitus. Ex utraque parte, tam imperatoris quam regis, trabes comportantur ponti utiles. Interea tantum laborem nox dirimit. Rex ex parte Mediolanensi tuciori posita custodia, cum suis illam noctem sub diuo peragit. His ita peractis dies aduenit inopinatam eis apportans uictoriam. Dum etenim summo diluculo ad reparandum pontem domno imperatori instanter darent operam, nunciatur, quod exercitus Mediolanensium, qui ad defendendum ei transitum missi fuerant, iam super eos ueniant. Non fit mora: armatur militia, et quia exercitus maiores ex alia parte aque remanserant, ex consilio, qui in hoc negotio periti fuerant, longe extra castra progreditur exercitus, ibi cum eis pugnaturus. Ad considerandum quanta sit eorum militia, electi mittuntur milites, qui majori et fortiori exercitui Mediolanensium occurrentes, eos fortiter ut milites fortes aggrediuntur, Mediolanenses victi fugam ineunt. Nec mirum! mors enim in tali re vel ferro vel pedibus vitanda est. Quos Bohemi insequi, quam diu possunt, non cessant. Ubi plurimis vulneratis Bohemis Zuezt, castellanus Melnicensis, interficitur, Diva vero, miles honestus, mortale vulnus in fronte recipit. Hoc Bernardus, filius sororis ejus, considerans de avunculo suo, ulcisci desiderans, eum insequitur et cum gladio suo ut leo fortis medium dividit. Bohemi vero plurimos ad terram ferro prosternentes et ibi neci relinquentes, septuaginta ex melioribus et nobilioribus militibus captis ad domnum regem suum cum triumpho laeti redeunt et eos regiae tradunt potestati, quos rex forti tradens custodiae domni imperatoris pro perficiendo cum plurima militia insudat ponte. Quo perfecto domnus imperator cum electis militibus rapidissimum flumen superans in auxilium sicubi opus esset domni regis advenit. Alii vero Bohemorum alium pontem ad opus suae militiae reparant, verum pro nimia ex utraque parte pressa magna parte pontis ruente, multi tam Boemi quam Ungari naufragio interierunt. Dominus autem Daniel, Pragensis episcopus, praedicta audita victoria etiam ibi domno suo regi debitum paratus exhibere servitium, in tanta se committens pericula, per pontem praedictum aquam transiens, in praedicto ponte vulneratis spiritualia praebet solatia. Rursus autem cum per reparatum pontem Boemi transirent, propter maximam multitudinem pressam ponte majorem ruinam faciente plures naufragio perierunt. Nullus etenim eorum vehementiam retrahere poterat. Ego autem Vincentius hoc malum considerans in tale periculum me praecipitare animum retraho, quid factu opus sit in tali negotio cogitans et potius saluti quam audaciae consulens, cum Papiensibus, qui forum exercitibus imperatoris adducebant, quibus viae et pontes noti erant, ad stationes ducis Karinthiae, qui in superiore parte fluminis quandam fortem munitionem contra castrum Trek ceperat, me cum familia meorum contubernalium confero et sic illam noctem, sicut status illius temporis se offerebat, exegi. Crastina autem die, in festo videlicet sancti Jacobi, cum supradicta familia salvis omnibus nostris rebus existentibus, per pontem domni imperatoris secure flumen transivimus, et sic ad stationes domni nostri regis et domni episcopi venimus, ubi multos naufragio et Mladorkam scutarium episcopi nostri interiise reperimus.

Imperator vero praedicto flumine superato Trek, castrum Mediolanense, valde forte obsidet, quod infra paucos dies cepit et ad custodiendum illud ibi forti posita militia diu inceptum iter progreditur. Venitur ad Laudam, civitatem quondam valde nobilem, quam Pompeius, sicut ab incolis civitatis eius audivimus, struxerat, locans in ea pyratas, quos navali bello vicerat, eam a Lauda principe illorum pyratarum Laudam vocans. Laudenses itaque magis domno imperatori et principibus eius miserias suas manifestare volentes, ut in medio civitatis desertae imperatoris et suorum principum figantur tentoria, exorant. Mediolanenses etenim tam Laudam quam Cumas regales civitates funditus destruxerant et incolas earum sibi in servitutem redegerant. Quod ad voluntatem eorum fit, in medio civitatis destructae figuntur tentoria. Tantae civitatis imperator destructionem considerans, magis destructionem parat Mediolani. Interea domno imperatore cum rege Boemiae et aliis principibus, quid de tanta audacia Mediolanensium faciendum sit pertractante, Laudenses episcopo, canonicis, monachis, clericis, monialibus, viduis et aliis pauperibus sibi adhibitis in conspectu domni imperatoris et suorum principum progrediuntur, et secundum consvetudinem eorum singuli singulas cruces portantes, ad pedes domni imperatoris prosternuntur, et ut civitatis suae destructionem et eorum miserias aspiciat et emendare dignetur, exorant. Quem ad hoc emendandum non solum eorum movent lacrimae, sed etiam civitatis eorum destructio, ecclesiarum quoque desolatio. Imperiale etenim monasterium, sedes episcopalis, in quo sanctus Bassianus, gloriosissimus confessor et illius loci episcopus, quiescebat, et alia plurima monasteria tam monachorum quam monialium semiruta a divino officio vacabant. Dum hec geruntur, Mediolanenses ad curiam domni imperatoris cum eius conductu veniunt, de his omnibus domno imperatori satisfactionem offerentes. Principes eorum verba humilia et satisfactionis promissionem audientes, ut ea recepta eos in gratiam suam recipiat, citius ad propria redire cupientes, dant consilium. Surgens autem Anshalmus, Ravennatensis ecclesiae archiepiscopus, contra hoc respondit: Non est, inquiens, vobis nota astutia Mediolanensium, dulcia, quidem vobis verba et humilia offerunt, sed astutam vulpem sub pectore servant. Mensura, qua aliis mensi sunt, remetiatur eis. Ecclesias dei, civitates liberas imperii destruxerunt, destruantur et ipsi, nullam in eis misericordiam fecerunt, nec eam consequantur. Haec dominus imperator cum suis principibus audiens, ejus acquiescit consilio, et per suae objectionem cerotecae ex more antiquorum imperatorum eos publice in suum bannum mittit, per hoc ostendes esse manifestos hostes imperii. Haec considerans laeta iuventus, fremit in arma. Post haec proxima die vix duobus milliaribus a Mediolano ponuntur exercitus in arma promptissimi, et cum positis stationibus plurima militia huc et illuc equitando tempus deduceret, Herkenbertus, princeps de regia stirpe, ipsius imperatoris cognatus, assumptis plurimis militibus quasi indignans, quod Boemi tot et tanta fecerint, uersus Mediolanum progreditur. Verumtamen cum vult abbatiam Vallem Claram monachorum Clarevallensium lorica sua quoquomodo superposita dorso suo tanquam securus spatiando deambulare, Mediolanensis super eum irruit militia. Alii tam subito et inopinato rei eventu perterriti, subterfugiunt, ipse vero nobilis princeps Herkenbertus hoc considerans, cum eis pugnaturus de suo descendit dextrario, aliis subterfugientibus paucis scutiferis et suo agasone, viro nobili et strenuo milite, eum iuvante, supranominatus princeps a Mediolanensibus victus humi prosternitur, supradictus marscalcus eius, ne interficiatur, armis prohibet, qui cum ipso interficitur. Abbatiae supradictae monachi, ne corpora tantorum virorum a bestiis consumantur, pietate ducti in monasterium deportant. Quorum carnes ibi sepultae fuerunt, ossa, miserabile obsequium, in terram eius sunt deportata. Ibidem Diva, miles strenuus, qui super Aduam flumen mortale vulnus acceperat, sepelitur.

Haec fama ad aures domini imperatoris pervenit, unde maximo dolore commotus, plus in Mediolanenses saevit, ut in arma ad signum domni imperatoris tota sua militia sit praeparata, indicitur. Dies oritur, multis mortem multis apportans victoriam. In campis planissimis iam ante Mediolanum exercitibus aptissimis ad bellum imperiales armantur exercitus. In prima itaque fronte militiae Ludovicus, frater domni imperatoris, palatinus comes de Rheno, in primo iuventutis suae flore, iuvenili decore et fortitudine praeclarus, ex antiqua antecessorum suorum dignitate Swevorum armata militia, Papiensium et Cremonensium, qui huius expeditionis fabricatores exstiterant, sibi militia adhibita in campestria progreditur. Secundum locum Fridericus, filius regis Conradi, in annis iuvenilibus, dux de Rotenburg cum forti militia possidet. Ad hunc exercitum augendum Ugo marchio Montisferrati, qui materteram imperatoris matrimonio sibi iunctam habebat, cum Veronensium, Brixensium, Mantuanensium forti militia accedit. Tertium locum Wladizlaus, rex Boemorum, cum suo exercitu, quem de tota militia sua in unum collecta collegerat, valde magno et forti sine Lombardorum additamento possidet. Quarto loco Henricus, dux Austriae, cum aliis principibus de Austria ponitur. Quinto loco ipse imperator Fridericus cum suo exercitu, cuius longitudinem et latitudinem comprehendere difficillimum erat, valde terribili progreditur. Sextus exercitus de Bavarorum militia et aliarum regionum Alamanniae constructus procedit, cui rector princeps Otto palatinus comes cum suis fratribus de Ratispona praeficitur. Septimus exercitus ex Tevtonicorum et Lombardorum principum militia collectus procedit. Sic tanti et tot exercitus candore ferri horribiles uersus portam Mediolanensem, quae Romana porta dicitur, procedunt et sic nullo impediente ad urbem diu optatam perueniunt. Mediolanenses autem in campis contra tot et tantos imperatoris exercitus bello se committere non presumentes, fossata sua et munitiones, quas circa muros suos fecerant, armata manu custodiunt. Dominus autem imperator uidens extra munitiones suas eos non audere procedere, ante portam predictam, que Romana porta dicitur, nomine et re maior, sua figi precipit tentoria forti pro cautela circumposita militia, et ut ad alias portas Mediolanenses aliorum principum figantur tentoria precipit. Et in breui fit, quod precipit. Ad diuersas portas diuersorum exercituum figuntur tentoria. Interea W[ladizlaus], rex Boemie, non longe a Mediolano sua figi precipit tentoria, expectans, que porta ad obsidendum ei ab ipso imperatore deputetur. Mediolanenses uero, ex qua parte eos inuadere possint, considerant. Et in prima militia exercitum Ludwici, fratris imperatoris, inuadendum, qui ad portam sancti Dionisii eorum episcopi fuerat positus, suum ponunt studium et circa horam uespertinam armata manu, ut fortius possunt, progrediuntur. Quibus predictus princeps in primo flore sue iuuentutis, ut strennuus miles cum sua occurrit militia. Fit pugna, ex utraque parte fortissimi ceduntur milites, nunc hii uincuntur, nunc illi. Videns autem predictus princeps, se eis sufficere non posse, ad regem Boemie plurimos mittit nuntios rogans, ut ei sua subueniat militia. Hec audiens rex Boemie tympanum signum bellicum percuti precipit. Non fit mora, armatur militia, pugnantibus in auxilium progreditur. Hec audiens Ludwicus Mediolanenses a se repellere armis fortius instat. Interea ipse rex Boemie in suis splendidis armis cum sua forti militia primam militiam Mediolanensem aggreditur, ipsum principem eorum et uexilliferum Dacium medium lancea perfodit, qui ibi mortaliter perfossus occubuit. Ceteri uero milites Boemie, qua quis potest, irruunt in hostes; vmbo vmboni alliditur, pes pede teritur, fortium uirorum fortissimi resonant ictus. Mediolanenses pro libertate aduersariis suis fortissime resistunt, ex utraque parte fortissimi ceduntur milites. A vespertina hora usque ad crepusculum durat prelium. Mediolanenses tandem plurimis amissis et captis Boemorum ictus plus non ualentes sustinere, inter muros se retrahunt, quos Boemi uictores usque ad ipsas portas cedentes insequuntur. Interea nox prelium dirimit, quod nisi diremisset, Boemi uictores una cum eis ciuitatis muros intrassent. Rex uero letus de uictoria cum suis uictoribus ad sua reuertitur tentoria. Plurimi autem milites plurima ad stationes suas reportauerunt uulnera. In hoc autem prelio in iuuenili aetatis suae flore Mikus, Otto, Zueztec, Gerardus, nepos magni Grabisse, ut leones fortes occubuerunt, quos cum domino nostro Daniele, Pragensi episcopo, in abbatia Vallis Clare non longe a Mediolano cum maximo planctu sepeliuimus. Mediolanenses tantam fortitudinem Boemorum considerantes extra has portas exire non presumunt, immo sese ab eis fortius munientes lapidibus eas omnino obruunt sola ex hac parte contenti portula. In palatiis abbatis sancti Dionisii optimis ante ipsam portam rex Boemie suas ponit mansiones, militum suorum ex omni parte stationibus positis. Mediolanum ex omni parte forti circumdatur militia.

Huic itaque tante et tam forti obsidioni in seruicio domini imperatoris hi affuerunt principes: Wl[adizlaus], rex Boemorum, cum domno Thebaldo, inclito fratre suo, et aliis principibus et primatibus. De principibus autem Alamannie hii huic negotio affuerunt principes: Fridericus, filius Conradi dux de Rotenburk, Heinricus, dux de Austria, Ludwicus, frater imperatoris palatinus comes de Sueuia, Otto, palatinus comes de Bawaria, cum suis fratribus, duo filii marchionis Alberti et alii principes de Saxonia cum forti militia, plurimi quoque totius Teutonie principes. Affuit quoque Peregrinus, patriarcha Aquilegensis, Fridericus, Coloniensis archiepiscopus, Wikmannus, Maigdburgensis archiepiscopus, Ansalmus, Rauennatensis archiepiscopus, Ermannus, Verdensis episcopus, Daniel, Pragensis episcopus, Ratisponensis, Wirzburgensis episcopus, Cicensis episcopus, Wormacensis episcopus, Alexander, Laodicensis episcopus, Metensis episcopus, Camaracensis episcopus, Treuerensis episcopus, Argentinensis episcopus, Augustensis episcopus, Curensis episcopus et alii Tevtonie episcopi. Lonbardie etiam huic obsidioni hii affuerunt principes: Vgo, marchio de Monteferrato, Gvido comes Blandratensis cum filiis suis, Obico marchio Malaspina, Gerardus de Carpeneto, Gerardmus de Ferraria, Vgo, Albertus, Vgolinus, Albertinus et plurimi alii Lonbardie principes. Maximum uero auxilium ad hoc negotium conferentes, tam forti militia, quam aliis instrumentis et necessariis domno imperatori Papienses, Cremunenses, Laudenses, Kùmani, qui maxime huius obsidionis fabricatores exstiterant, accurrunt. Alie quoque Lonbardie ciuitates cum sua forti militia huic affuerunt operi, uidelicet Veronenses, Brixenses, Mantuani, Bergamenses, Parmenses, Placentini, Genuenses, Terdonenses, Astenses, Albani, Vercellenses, Nouuarienses, Yporienses, Paduani, Teruisiani, Aquilegenses, Ferrarienses, Reginenses, Mutinenses, Bolonienses quoque cum suis legistis et sapientibus, Immolenses. Maritime quoque ciuitates: de Cisena, de Seruia, de Foro Julii, Rauennates, de Foro Liuii, Ariminienses, Fanenses, Anconitani, Firmenses, Senegonenses, Esculani, aliarum quoque Lonbardie ciuitatum plurima militia. Plurime etiam ciuitates Tuscie et Romaniae, quedam cum militia, quaedam domno imperatori debitum offerentes affuerunt seruicium, Lucenses scilicet, Pisani, Lunenses, de Aquispendentibus, Senenses, Biterbienses, Florentini, Sutrienses, Nepenses, Flagentini, Anangientes, Tusculani, Tiburtini, de Orto, de Perusio, aliarum quoque ciuitatum Tuscie circa Romam adiacentium plurima et fortis aduenit militia. Harum ciuitatum nomina, in quibus episcopatus sunt, ex quibus peragrauimus et pedibus nostris triuimus, quasdam ipsas, quarundam consules uidimus, describere non incongruum duximus. Ipsi quoque Romani harum ciuitatum commotionem in auxilium domni imperatoris uenire considerantes, domnum Petrum urbis prefectum cum suis senatoribus in seruicium domni imperatoris transmittunt.

Hac forti militia domnus imperator fretus Mediolanenses obsidet. Ad portam, quae Romana dicitur, ad quam domnus imperator militiam suam posuerat, nullus Mediolanensium militiam pretemptare presumit, solummodo portas suas defendunt. Turris maxima de fortissimo opere marmoreo, quae arcus Romanus dicebatur, ad honorem antiquorum imperatorum facta, non longe a porta illa inter staciones domni imperatoris et portam illam stabat, in qua Mediolanenses milites suos posuerant ad defendendum ibi stationes imperatoris, homines stultissimi. Quos imperator militia sua circumdans turrim illam maximam cum eis ad terram deici precepit, qui solam uitam ab imperatore exorantes turrim predictam domno imperatori reddunt, in qua domnus imperator fortem locat militiam. Papienses, Cremonenses Lomellum, castrum fortissimum Moyce et plurima alia castra Mediolanensium et aliorum aduersariorum suorum destruunt. Boemi uero castra, uillas comburunt, mulieres quoque pulchras iuuenculas multas rapiunt, secum in castra deducunt, quas domnus Daniel, Pragensis episcopus, de manibus eorum, quasdam precibus, quasdam pecunia liberans domno Peregrino archidiacono suo custodiendas committebat, qui eas in tentorio suo fideliter custoditas, recreatas, consolatas in ciuitatem Mediolanensem fideliter deducebat. Heinricus autem dux Avstriae ad portam suam facit insultum, a tercia hora diei usque ad noctem fit prelium, ex utraque parte percutiuntur plurimi, ignes ante ipsam portam iaciuntur, quos Mediolanenses se uiriliter defendentes extinguunt. Tali chorea et ioco Mediolanenses undique cinguntur, domnus autem imperator singulis diebus cum exercitibus, ne aliqui inde exirent, Mediolanvm circumire non cessat. Interea machine, per quas muros eius deicere intendebant, preparantur. Dum hec geruntur, Peregrinus, Aquilegensis patriarcha, Ebrehardus, Babenbergensis episcopus, Daniel, Pragensis episcopus, Mediolanenses de his, quae eis ad pacem sunt, conueniunt, qui ex consilio suorum fidelium in consilio domni Wl[adizlai], regis Boemie, se ponunt, et ut per eum ad gratiam imperatoris perueniant, exorant. Hanc eorum uoluntatem rex imperatori insinuat. Imperator his auditis principum suorum super hec communicat consilia. Ansalmus, Rauennatensis ecclesiae archiepiscopus, interea moritur. Per omnes exercitus sonat, quod deus ideo evm percusserit, quod Mediolanum obsidere imperatori dederat consilium. Principes de uictoria et de pace gaudentes talem uiam in gratiam eos recipiendi inueniunt, rege Boemie inter eos mediante, et hec iuramentis confirmant et hec dictante: quod Laudam, Kumas et alias ciuitates imperatoris ita liberas esse permittant, sicut ipsum Mediolanum ab eis liberum est, et quod decem millia marcarum imperatori pro suis excessibus soluant, omnes captivos tam Cremonenses quam Papienses per manum regis Boemie dimittant, fidelitatem domno imperatori iurent, omnem iusticiam ab antiquis imperatoribus constitutam imperatori soluant, pacem omnibus ciuitatibus iurent, coronam et honorem imperii gladio suo custodiant, palatia imperialia secundum honorem imperatoris reedificent, et ut militiam, quo imperator uoluerit, tribuant; duodecim eorum consules, quos imperator elegerit, imperatore pro tribunali suo sedente nudipedes ad satisfactionem domno imperatori nudos gladios super colla sua portent; et ut hec et alia imperialia instituta rata et firma teneant, trecentos obsides filios nobilium et proborum uirorum in potestatem imperatoris tribuant. Dies, in qua hec fieri debeant, dies natiuitatis sanctae Marie virginis instituitur. De pace futura ex utraque parte gaudent, Mediolanenses etenim foris uastabat gladius, intus pauor, estus autem, puluis, fetor cadaverum intollerabilis ex utraque parte omnes cruciabat exercitus, ita quod iam plurimi plurimis cruciabantur egritudinibus. Optata dies nativitatis beate Marie uirginis ad pacem faciendam aduenit. Ante omnia in potestatem regis Boemie trecenti dantur obsides, centum quinquaginta nobiles et centum quinquaginta de populo; captivi quoque Papiensium et aliarum ciuitatvm mille et ultra, quorum quidam decem annis in captiuitate manserant, filios, quos paruulos dimiserant, iam factos milites lacrimabiliter salutabant, qui in monasterio sancti Dionisii sub custodia domni regis Boemie militum ea conditione ponuntur, ut si ad gratiam imperatoris per regem Boemie reducerentur, captivi liberi dimitterentur, quod si non fieret, Mediolanensibus remitterentur.

His ita dispositis ad adducendum in gratiam imperatoris archiepiscopum Mediolanensium Ebrhardus, Bambergensis episcopus, et dominus Daniel, Pragensis episcopus, mittuntur. Primo itaque cum crucibus, cum plenariis et thuribulis bini et bini procedunt clerici, deinde canonici, monachi et abbates ordine disposito cappis ecclesiasticis, casulis et albis induti progrediuntur, quorum tantam multitudinem uidimus, quod licet tentoria imperatoris a portis Mediolanensium satis fuerint remota, processio tamen illa a predictis portis usque ad tribunal imperatoris durabat. Predictus archiepiscopus a predictis episcopis adductus in osculo pacis recipitur et uerbo facto, quod erga Mediolanum, imperialem ciuitatem antiquissimam, agat misericorditer, inter alios archiepiscopos collocatur. Post hec duodecim Mediolanenses consules electi gladios suos super colla sua ferentes nudis pedibus, licet enim plurimam offerrent peccuniam, quod eis calciatis hanc satisfactionem facere liceret, nullo modo tamen obtinere potuerunt, suo ordine progrediuntur, coram tot et tantis principibus imperatori suo sedenti pro tribunali super colla sua nudos offerunt gladios. Ex quibus Obertus de Orto consul, uir sapiens et lingue tam lonbardice quam latine eruditus, in hec uerba prorupit: Peccauimus, inique egimus, ueniam petimus, colla nostraque ditioni et gladiis uestris subdimus omnium Mediolanensium, et in his gladiis omnia tela eorum imperiali potestati subdita esse.

Imperator uero singulorum recipiens gladios suis tradit ministris eos in gratiam suam recipiens. Eorum archiepiscopus ad celebranda diuina preparatur in ipso die natiuitatis beate Marie modo extraneo, modo Ambrosiano, quo soli ex antiquorum concessione apostolicorum utuntur Mediolanenses. Vbi cantorem eorum, uirum statura procerum, canum, uetustissimum, in albis, cappam choralem de serico in humero portantem, baculum de aneto maximum rubricatum cum minis ferentem, mirabiles in circuitu canentium gyrationes et saltus facere uidimus, cuius gestus plus quam eorum cantus ab omnibus ammirabantur. Domnus autem imperator imperiali diademate exornatus in medio tentorio suo tribunali residens, ubi hec fiebant diuina, quod ei rex Anglie miserat maximum et de opere mirabili, domnum Wl[adizlaum], regem Boemie, post tot labores et regales trihumphos coram tot tam Alamanniae, quam Italiae principibus, regio donat et exornat diademate. Et sic finitis diuinis omnibus Mediolanenses ad edes proprias, alii ad sua redeunt tentoria. De pace facta tam Mediolanenses quam alii exercitus maximo trihumphant gaudio.

Imperator Mediolanensibus sua conlata gratia exercitus suos uersus preposituram Moyce, que ad imperialem spectat coronam, mouet et ibi ex iure antiquorum imperatorum regiam portat coronam, quanquam locus ille a Papiensibus esset combustus. Rex Boemie in infirmitate satis graui arreptus, in terram suam post tot labores cum suis exercitibus ab imperatore licentiam querit redeundi, quem ipse in persona sua uisitans ei per Brixiam dat licentiam redeundi. Preter alia munera eum mille donat marcis, quas a Mediolanensibus acceperat; Mediolanenses enim eum decem millibus marcarum placauerant. Domno Danieli, Pragensi episcopo, imperator secum in Italia remanendi querit licentiam, qui eodem tempore acutis tenebatur febribus; erat enim italice lingue peritus et in curia imperatoris acceptus et utilis. Quam quidem obtinet uerumtamen contra eius uoluntatem. Ea nocte media predictus rex in terram suam suas mouet stationes. In curia imperatoris predictus episcopus remanet, conualescit, per ciuitates Italie pro recipiendis obsidibus et iuramentis eorum mittitur. Quantos et quales dolores et gemitus in remanendo cum episcopo et caros nostros in terram suam dimittendo habuerimus, deus nouit. Rex feliciter cum suis in terram suam reuertitur, qui Prage in ciuitate sancta a clero, principibus, nobilibus et populo receptus, laborum Italie non inmemor feliciter regnauit. Has autem ciuitates, earum iuramenta et obsides et plurimam domno nostro episcopo ab eis pro expensis et pro honorario recipientes pecuniam peragrauimus: Brixiam, Mantuam, Ueronam, Cremonam, Papiam, Parmam, Placentiam, Regium, Mutinam, Boloniam. Alii domni imperatoris nuntii pro eodem negotio exequendo per alias ciuitates mittuntur. Imperator autem Mediolanensibus sua conlata gratia generalem curiam omnibus urbibus Italie Runkalie supra Padum non longe a Placentia in festo beati Martini indicit, vbi antiquorum imperatorum confirmatis legibus et suis ascriptis Mediolanenses in suum uocat consilium, quomodo urbes Italie sibi fideles habeat, querit. Qui ei tale dant consilium, quod eos, quos per ciuitates Italie sibi fideles habet, per suos nuntios eos ibi suas constituat potestates, quos ipsi consules nominant. Quod imperator laudans usque ad tempus huic rei competens in corde suo recondit. Ea finita curia principes Italie ad propria redeunt. Imperator uero nullo prohibente per Lonbardiam, qua uolebat, ibat. Imperator denique Fridericus in ciuitate Alba, non in ea, quam Eneas construxit, sed in alia inter ciuitates Vercellas et Astam, natale domni cum suis principibus celebrat et ibi suum imperiale portat diadema feliciter.

His ita peractis consilii Mediolanensium non immenor pro ponendis suis potestatibus per ciuitates Lonbardie suos dirigit nuntios, uidelicet domnum Danielem, episcopum Pragensem, Regnaldum cancellarium, qui eodem anno Coloniensis archiepiscopus factus fuit, Ermannum, Verdenensem episcopum, uirum sapientissimum, Ottonem, palatinum comitem de Ratispona, Gidonem, Blandratensem comitem, uirum eloquentissimum, qui Cremone, Papie, Placentie et in aliis ciuitatibus iussa domni imperatoris exequentes, ueniunt nouam Laudam, quam predictus imperator non longe a ueteri Lauda super flumen Aduam paruo adhuc fossato circumdederat. Vbi incolas paucos pauperes et casas eorum pauperrimas, et ubi monasterium eorum dispositum fuerat, altare eorum cratibus uilibus de frutice circamdatum et campanulam solam, que ad diuinvm officium et ad consilia incolas illos conuocabat, et episcopellum eorum pauperem, inopem, contractum, sed uitae sanctissimae, invenimus. Ibi Mediolanenses de potestatibus iussa imperatoris nullo modo velle facere audivimus. Tandem Mediolanum venimus, consules eorum convocantur, eis voluntas domni imperatoris aperitur, pro consilio cum suis nobilibus et populo capiendo inducias quaerunt, quas obtinent, in dominico die responsuri. Dies responsionis advenit, nullo modo se hoc facere posse respondent, verumtamen sicut in privilegio imperatoris habebatur, quod ego Vincentius ex parte imperatoris et regis Boemiae scripseram, se per omnia facturos promittebant, scilicet quod ipsimet, quos vellent, consules eligerent et electos ad imperatorem vel ad eius nuntium ad hoc constitutum pro iuranda imperatori fidelitate adducerent. Contra hoc nuntii imperatoris respondent, quod ipsi Runkaliae hoc imperatori dederint consilium, quod per suos nuntios in civitatibus Lombardiae ponat potestates, eo consilio utantur et ipsi, attamen quos velint eligant, sicut volunt consules vel potestates eos appellent, solummodo per nuntios imperatoris eos eligi permittant. Cum hanc voluntatem eorum tam populo quam aliis in summo monasterio sanctae Mariae virginis referunt, repente fit clamor: fora, fora! mora, mora! quod in vulgari eorum sonat: trahantur foras, moriantur. Firmiter curiae claudimus portas, per fenestras in palatia nostra iaciuntur lapides, consules eorum accurrunt, sedatur populus, tantus quiescit tumultus. Haec populum ebrium sine eorum consilio fecisse referunt, ne hoc usque ad imperatorem perveniat rogant, plurimam eis pro satisfactione promittentes pecuniam. Nuntii imperatoris secundum voluntatem eorum bene respondent, ad sua quisque vadit hospitia, iniurias sibi illatas dissimulant et in medio noctis silentio, qua qui poterant, de supradicta civitate effugiunt, ad imperatorem veniunt, haec omnia ei referunt. Ex hoc tam modico fermento, tam modica scintilla excidium tantae urbis, tam antiquae, tam nobilis Mediolani ortum esse, quilibet lector sciat. Posita solemni principibus curia de illata nuntiis suis et imperatori iniuria conqueritur. Ex consilio principum Mediolanenses ad curiam imperatoris de hoc responsuri vocantur, veniunt, de hoc se satisfacturos ad eius voluntatem humiliter promittunt. In octava paschae huic rei terminus ponitur. Mediolanenses hoc jurato, quod omnibus civitatibus imperatoris pacem habeant, ad sua redeunt. Imperator de iuramentis eorum tanquam securus cum exercitibus versus maritima pergit, Mutinae pascha celebrandum disponitur. In sabbatho palmarum non longe vix per unum milliare a Bolonia in burgo ad sanctam Helenam tentoria eorum figuntur. Ea nocte capella domni Danielis, Pragensis episcopi, et camera tota penitus comburitur, Dietlebus, eius fidelis capellanus, per totum dorsum duriter combustus incendium vix evasit. Hoc autem strictum et durum deo id disponente convivium feliciter evasi; pro emendis enim decretis et aliis libris ab eodem episcopo Boloniam missus fueram. Rem gestam scribo, ipsum episcopum in solo mantello, quo coopertus fuerat, et cum solo cothurno incendium evasisse inveni. Imperator et sui principes hoc audito plurimum dolent et plurima ei offerunt donaria. In ipsa civitate Mutina imperator pascha solemniter celebrat, et cum tertia feria pasche in media curia imperatoris principes eius iuniores et alii milites more suo eos ipso imperatore de imperiali suo palatio prospectante choreas suas luderent, ad imperatorem venit nuntius referens, castrum imperatoris Trek, in quo Tevtonicorum habebat magnam militiam, esse a Mediolanensibus obsessum. Rumpuntur choreae, arma rapiuntur bellica, summo diluculo obsessis in adiutorium pergitur. Paucis transactis diebus alius nuntius venit dicens, castrum Trek funditus esse deletum, et qui intus fuerant, captos et turpiter Mediolanum deductos. Hoc imperator audiens Laudam se confert, qualiter eis ad hoc respondeat, disponens. Omnibus civitatibus Italiae obsidio Mediolani indicitur; ad hoc innumerabilis militia tam Tevtonicorum, quam Italorum convocatur. In ipsa secunda feria prima die rogationun imperialia rosea vexilla et exercitus suo ordine dispositi ante ipsas portas Mediolanenses progrediuntur, fruges, vineas, oliveta, castaneas et alias arbores fructiferas nullo prohibente funditus destruunt, villas, castra, turres igne comburunt et destruunt. Sic provincia Mediolanensis tota in circuitu usque ad ipsum Ticinum destruitur. Imperator autem sic terra illa desolata et destructa, ex consilio Cremonensium et Papiensium Kremam, castrum natura et militia fortissimum, qui Mediolanensium amicissimi fuerant, cum multa militia obsidet, qui innata sibi probitate contra exercitus imperatoris egrediuntur, ex utraque parte pugnatur acriter, plurimi hinc et inde vulnerantur, capiuntur, occiduntur. Nox pugnam dirimit. Kremenses infra muros sese retrahunt, ex parte imperatoris marchione de Anchona, milite honestissimo interfecto. Imperator Krema obsessa Laudam revertitur, et assumpta sibi fideli militia nocte clanculo cum quibusdam Papiensibus versus Mediolanum progreditur. Papienses autem in quadam silva in quibusdam latibulis imperatore cum sua militia posito pro rapiendis gregibus Mediolanum saliunt, plurimos greges rapiunt, fugam cum eis ineunt. Haec res Mediolanensibus innotescit, fit clamor undique, signa dantur bellica, pro gregibus suis eripiendis armata militia progreditur, cum Papiensibus ad hoc constitutis pugnant, nunc vincunt, nunc vincuntur. Papienses interdum fugam simulant, ubi imperatorem cum militia latere sciebant. Interdum a Mediolanensibus vulnerantur, capiuntur plurimi. Interea iam imperatore prope existente a Papiensibus tuba ductilis sonat, signum imperatori notissimum. Hoc audiens imperator cum militia in auxilium Papiensium prosilit, Mediolanenses sternuntur impie, nonnulli vulnerantur, occiduntur, capiuntur, Laudam deducuntur. Imperator cum trihumpho ab episcopis suis susceptus eis et aliis principibus suis inquit: Eamus et videamus hodiernam venationem nostram, si tantis laboribus nostris sit competens. Ivimus, vidimus tantam multitudinem eorum, iuvenum, senum, adolescentum in longissimis chordis in carceres deduci, sicut greges albarum ovium.

Hoc itaque peracto ad obsidendam Kremam revertitur, et ita eam exercitibus circumdant, quod nullus Mediolanensium ire intro, nec Kremensium extra ire poterat; arctantur undique, molendina, forum et currentes aquae auferuntur. Pergamenses fidelitatem suam imperatori ostendere volentes, cum eis proelium ineunt, a tertia hora usque crepusculum pugnatur acriter. Kremensium septem optimi capiuntur milites, quos imperator ante portas eorum fecit suspendi, licet pro vita sua redimenda ei plurimam offerrent pecuniam. Propter hoc Kremenses quatuor imperatoris suspendunt homines, unde imperator iratus pro sexaginta eorum mittit obsidibus, quos Papiae vinctos habebat, eos omnes suspendere volens. Interea Laudenses ei nepotem archiepiscopi Mediolanensis cum aliis tribus militibus electum iuvenem bello captum adducunt, quos imperator multorum principum preces spernens, ibidem suspendi praecepit. Plurima proelia inter eos exercentur talia. Interea ad imperatorem advenit quidam de Hierosolimis, qui cum Hierosolimitanis multa castra Saracenorum instrumentis suis destruxerat, qui promittebat turrim, quam ipse de lignis faceret, in medio castro cum militibus se positurum. Ad haec pecunia et omnia instrumenta ad hoc utilia ei promittuntur a Cremonensibus, qui Kremam capere modis omnibus laborabant. Haec omnia in brevi fiunt, omnia necessaria huic rei utilia magistro operis adducuntur, in hunc modum maxima de maxinis lignis quernis erigitur turris. Primo duae ponuntur quadratae trabes quernae in modum rhedae, inprimis eius latitudo et longitudo in terra disponitur, et quae post mirabili ingenio, sicut in castrum deduci debebat, erigitur; in ipsa sex domicilia, in quibus milites pugnaturi debebant stare, disponuntur. Primum domicilium aequale castro, in quo pons magnus factus positus fuerat a magistro turris in castrum ponendus militibus pugnaturis et in castrum ituris; a terra, sicut trabes erant dispositae, lata, in altum strictior, aliis trabibus ad hoc dispositis et ferri laminibus et firmissimis clavis firmatis ad decem milites in altum structa, infra ad mille per inferiora domicilia. Hoc instrumentum cratibus de ilicibus factis a fronte a dextris et a sinistris circumdatum usque ad fossatum, quod circa castrum factum fuerat, maximum, aquis currentibus plenum, obsidibus eorum de domiciliis illis circa turrim illam in sedilibus positis, quod si velint, illos interficiant. Ab his, qui in illo domicilio in terra positi erant, circa quingentos, [qui] per fustes trabibus eas impingentes turrim illam, quo volebant, ducebant et reducebant, in ripa fossati ponitur; illis enim duabus trabibus, quas supra in modum rhedae positas diximus, totius turris illius fundamentum erat; aliae trabes in latum multis instrumentis et ferro firmissime affixae fuerant, per quas hanc turrim, quo volebant, deducebant per aequales trabiculas saepo pro leuitate unctas et reducebant. A superiori domicilio usque ad inferius sagittarii in castrum mittunt sagittas et multos vulnerant, plurimos interficiunt. Kremenses hoc sibi malum imminere videntes contra hanc turrim machinas, quas ad hoc fecerant, erigunt, maximos lapides molares et quos habere poterant contra praedictam turrim mittunt, diabolo svadente cognatis amicis et fratribus suis circa turrim positis non parcunt. Obsides, viri nobiles, quidam iuvenes, quidam aetate pleni, cruces et candelas, ut videantur de nocte, cognatos et amicos nominant, rogant, ut eis parcant...

Deest, require gesta MCLIX et MCLX.

Anno dominice incarnationis MCLXI predictam turrim reparantes muros castri frangunt, et quia aliam munitionem fecerant de lignis et propugnacula super eam fecerant, Kremenses ignem super turrim proiciunt, nostri quoque idem faciunt, sic ille cattus ex utraque parte comburitur, iam etenim officium suum exegerat. In loco cuius turris supradicta sic uestita ponitur, contra quam septem maximae eriguntur machinae, die et nocte percutitur nec leditur. In die sanctae Agnetis militibus de predicta turri super Kremam pugnaturis bellum indicitur. Dies condicta aduenit. Magister turris de predicta turri arte pontem paulatim et paulatim producit, supra muros predicti castri iacit, milites fratris imperatoris palatini comitis de Reno ad pugnandum procedunt. Primo uexillifer cum uexillo suo roseo, cum fratre suo germano ceteraque militia armata progreditur. Super pontem fit pugna, sagittariis tota cingitur Krema, super pontem ex utraque parte fortium militum crebrescunt ictus, iam decem milites initia malorum hic uiam sibi gladiis preparantes castrum conscendunt. Interea Kremenses septem machinis turrim percutere non cessant et ex huiusmodi collisione lapidum maximo per pontem lapide cadente in medio pons rumpitur. Kremenses hec dum uident eos, qui per pontem in antea processerant, turpiter lanceis deorsum deiciunt, eos autem, qui iam castrum conscenderant, alios capiunt, alios interficiunt. Tali alea, tali trocho inter imperatorem et Kremenses ludus exercetur; sic bellum dirimitur. Pro reparando ponte turris a muro remouetur, in breui pons reparatur, Kremenses malum mortale sibi imminere uidentes misericordiam querunt, castrum reddunt. Imperator principum suorum audiens consilium, eos incolomes extra abire permittit, qui omnibus rebus ibi dimissis per diuersas ciuitates disperguntur. Sic Krema regale castrum funditus destruitur et in cineres redigitur. Sic ueritas antiquorum uersuum Kremonensium adimpletur:

Audio, Kremonam cupiat quod Krema kremare;

Sed uerum fateor, Kremam Kremona cremabit.

Imperator tam forti castro destructo funditus Papiam se confert, ubi ad determinandum Romane ecclesiae scisma archiepiscopis, episcopis et aliis principibus curiam posuerat. Ibi coram his principibus de predicto scismate querelas mouet. Hoc iudicium ab archiepiscopis, episcopis, abbatibus et clericis septem diebus celebratur. Cardinales, qui Octauianum elegerant, consecrauerant et cum eo ad iudicium uenerant, actiones suas et testimonia et cetera instrumenta in medium proferunt ad hec utilia, quod Octauianum katholice electum et in papam Victorem canonice consecratum asserebant, et hec instrumentis suis et maxime sub stola iuramentis comprobabant, et sicut in huiusmodi re fieri solet, alii hunc, alii illum uerum papam et katholicum proferunt. Plurimi episcopi Lonbardie in absentem Rolandum sententiam non debere mitti dicunt, trina uocatione eum uocare debere asserentes. Contra hec plurimi Alamannie episcopi respondent, episcopos Lonbardie has omnes uocationes et curias cum quinque solidis posse celebrare dicunt. Verumtamen, quia quidam eorum ab oriente, quidam ab occidente, quidam a desertis montibus ad hoc determinandum uocati ueniant, hanc peremptoriam uocationem utriusque partis esse asserentes dicunt, qui ad hoc uenire neglexit, negligatur et ipse, qui hoc spernit, spernatur et ipse, et qui de trina uocatione in hoc articulo aliquid sompniant, dormierunt sompnum suum et nichil inuenerunt in manibus suis. Peregrinus, Aquilegensis patriarcha, Arnoldus, Maguntiensis archiepiscopus, Renaldus, Coloniensis archiepiscopus, et alii episcopi surgentes dicunt: Quia Rolandus uocationem imperatoris et iudicium ecclesiae spernit, spernatur et ipse, et quia Octauianus se humiliauit et eorum iudicio se obtulit, uerum esse papam et katholicum iudicio ecclesiae dei referunt. Hoc episcopi plurimi singillatim interrogati laudant, id ipsum imperator in ultimis interrogatus laudat; it clamor ad astra Theutonicorum cantibus; patriarcha et archiepiscopi pro Octauiano mittuntur; extra enim castrum iudicium ecclesie Victor in quodam claustro morabatur expectans, qui multa tam cleri turba, quam militum, cum papalibus insigniis ad maius monasterium adducitur. Imperator de solio suo descendens ei debitam exhibet reuerentiam, deposita uidelicet ueste, equum eius albissimum ornatum usque ad gradus monasterii adducit, eique descendenti strepam tenet, deinde per dexteram manum, patriarcha uero per sinistram usque ad altare adducunt et ibi laudibus deo solutis et Uictore iam papa supra kathedram suam residente, domnus imperator pedem eius salutat, munera offerunt, aliis principibus id ipsum facientibus. His ita perfectis per diuersa regna ad diuersos reges, qui hoc annuntient et confirment, diuersi mittuntur nuntii. Coloniensis archiepiscopus in Franciam ad regem Francie, Mantuanus in Angliam, Daniel, Pragensis episcopus, in Ungariam ad regem Ungarie mittitur, et alii nuntii in diuersas regiones mittuntur. In festo pasche predictus episcopus Pragensis a Luca archiepiscopo et ab aliis Vngarie episcopis, sicut nuntius pape et imperatoris papalibus ornamentis insignitus cum processione suscipitur, deinde ad regem eum cruce precedente adducitur, a quo honeste suscipitur, salutatur, legationem profert, qua relata ad hospitivm honeste deducitur, benigne tractatur. Tempus et dies responsionis advenit. Rex ipsemet respondet, non posse se de tam arduo negotio tam cito respondere, nisi prius super hoc clerum suum consulat et principes; quod si hoc nolit expectare, per nuncios idoneos omne super hoc ei se dare responsum promittit. Hac responsione episcopus accepta, plurimis a rege muneribus acceptis, in terram suam progreditur. Tandem Pragam uenit eum cruce precedente papalibus ornatus insigniis, qui honestissime a presbyteris, canonicis et omni clero cum solempni processione suscipitur et ibi legatione imperatoris domino regi relata in gratiam domni sui regis recipitur; ualde etenim eum offensum habuerat, quia tamdiu contra uoluntatem eius in seruitio imperatoris fuerat. Nos autem, qui in seruitio domni nostri episcopi totam Italiam ultra Romam usque in Apuliam peragrauimus, beneficiis et diuersis muneribus exhilarati deo et martyribus nostris, qui nos de tantis miseriis ad nostra reduxerunt, gratias agentes feliciter dies nostros exegimus.

Anno dominice incarnationis MCLXII in auxilium contra Mediolanenses domno imperatori Fridericum, filium suum, et Theobaldum, fratrem germanum, cum multa militia dirigit, et cum iam ad exitum terre sue cum militia educenda ueniret, nuntius de Morauia uenit referens, Zobezlaum, filium Zobezlai, Olomuc nocte fraudulenter cepisse. Et licet regi tam aduersa accidissent, predictam tamen militiam ad domnum imperatorem dirigit, querelas de Zobezlao referens. Ipse autem alia collecta militia Morauiam intrat, Olomuc obsidet. Zobezlaus uidens se domno regi non posse resistere, per Conradum et Ottonem principes et per alios primates gratiam domni regis querit, ut ei tamdiu miserias in exilio passo aliqua portiuncula Boemie detur, rogat. Quod ei facile promittitur, in gratiam domni regis in osculo pacis recipitur, Olomuc in potestatem regis redditur. Rex cum Zobezlao Pragam reuertitur et post celebrata diuina in superiori palatio domni episcopi Zobezlao residente et beneficia expectante, que rex in inferiori caminata uidebatur disponere, capitur et in maiorem ibi turrim ponitur, catenatur, sui, qua quis potest, effugiunt, inde in castellum Prindam deducitur, Conrado Stvrm, cuidam carnifici, custodiendus committitur. Imperator interea cum Boemis, Theutonicis, Lonbardis et aliarum nationum plurima militia Mediolanum circumire non desinit, fruges eorum, vineas et arbores fructiferas destruit, pecudes, armenta et quae potest eis aufert, castella, turres, quas potest, eis destruit, ex eis, quos capere potest, capit, suspendit, interficit. Tali militia Fridericus, filius regis Boemie, circa Mediolanum domno imperatori expleta in festo beati Venzezlai Pragam feliciter reuertitvr et a patre suo, domno nostro rege, et a Boemie primatibus honestissime suscipitvr.

Anno dominice incarnationis MCLXIII Fridericus et Thebaldus a domno rege imperatori rursus in auxilium mittuntur, Mediolanenses autem tante fortitudini iam resistere non ualentes, crebris uastationibus, fame, siti, diuersis captionibus, fratrum quoque et amicorum suorum diuersis cruciatibus et interfectionibus defatigati, a principibus tam Lonbardie, quam Tevthonie inueniendi gratiam domni imperatoris modum querunt. Quibus sic a principibus respondetur, quod nullo modo gratiam domni imperatoris obtinere ualeant, nisi prius Mediolanum in manum domni imperatoris reddant. Et ex consilio suorum fidelium Laudam ciuitatem ueniunt et imperatore pro tribunali suo cum suis principibus sedente, claues omnium portarum Mediolanensium ante ipsum portantes, coram eo et tantis principibus nudis pedibus ad terram se prosternunt. Ex mandato imperatoris surgere iubentur, ex quibus Aluherus de Vimakato sic incipit: Peccauimus, iniuste egimus, quod contra Romanorum imperatorem, domnum nostrum naturalem, arma mouimus, culpam nostram recognoscimus, ueniam petimus, colla nostra imperiali maiestati uestrae subdimus, claues ciuitatis nostrae urbis antiquae imperiali maiestati uestrae offerimus, et ut tante urbis, tam antiquorum imperatorum operi antiquissimo, pro dei et sancti Ambrosii amore et eorum, qui intus requiescunt, sanctorum misereri subditis, pacem dare subiectis imperialis dignetur pietas, uestigia pedum uestrorum adorantes, humili et supplici prece rogamus. His eorum imperator auditis precibus claues portarum Mediolanensium recipit et sic contra respondet: Quod sicut per quatuor partes orbis terrae innotuit, quod contra domnum imperatorem, orbis terrae domnum, arma mouere presumpserunt, sic per quatuor partes orbis terrae eorum poena innotescat. Per quatuor partes circa Mediolanum ad orientem, ad occidentem, ad aquilonem et austrum, qua quis uult, sua ponant domicilia, pacem habeant et secure, quo quis uult, suam deportent pecvniam, Mediolanum, urbem imperatoris, in potestatem reddant imperatoris. Hoc audito Mediolanenses eivs assentiunt uoluntati et licet inuiti, eius obtemperant imperio. Per predictas quatuor partes sua ponunt domicilia: ad orientem, occidentem, aquilonem et austrum. Mediolanum in potestatem domni imperatoris redditur. Imperator autem Theutonicorum, Papiensium, Cremonensium et aliorum Lonbardorum collecta militia, Mediolani suo residet pro tribunali, quid de tanta urbe faciendum sit, consilivm querit. Ad quod a Papiensibus, Cremonensibus, Laudensibus, Cumanis et ab aliis ciuitatibus respondetur: Qualia pocula aliis propinauerunt ciuitatibus, talia gustent et ipsi; Laudam, Cumas, imperiales destruxerunt ciuitates, et eorum destruatur Mediolanum. Hoc audito imperator ex eorum consilio tali in Mediolanum data sententia, extra progreditur in campestria. Primo dominus Thebaldus, frater domni regis W[ladizlai], deinde Papienses, Cremonenses, Laudenses, Cumani et diuersi de diuersis ciuitatibus ocius dicto ignem ex omni parte in Mediolanum iaciunt, hoc ipso imperatore cum suis exercitibus spectante. Sic Mediolanum urbs antiqua, ciuitas imperialis, diuersis attrita miseriis destruitur.

Imperator autem Mediolano destructo in tota Italia imperialem exercebat potestatem, tota etenim in conspectu eius tremebat Italia; et in urbibus Italie suis positis potestatibus uersus Siciliam cum Siculo de ducatu Apulie rem acturus suos disponit exercitus. Rex autem Franciae de destructione Mediolani his auditis rumoribus, quia contra uoluntatem imperatoris partem tenebat domni Alexandri, legatos suos, generum uidelicet... Deest, require.

Anno dominice incarnationis MCLXIIII Vngari filium regis Deuce paruulum sibi regem constituunt et regem Boemiae W[ladizlaum] rogant, ut eis ueniat auxilio, quod eis rex promittit fideliter et ad maiorem inter se confirmandam concordiam alteram filiam reginae filio suo Svatopluc sumit in coniugem, et plurimis suis inter se datis muneribus ad propria redeunt. - Talia dum geruntur, imperator Greciae cum Stephano et puerulo fratre regis nouelli Ungariam intrat cum exercitibus plurimis et fortissimis. Regina cum filiolo rege nouello hoc audiens ad regem Boemiae nuntios mittit, ut in tanta necessitate ei et filio suo armis suis subueniat rogans, quod si non fit, regnum Ungariae se amisisse dicit. Hec rex audiens in persona sua se eis auxilium ferre promittit. Nuntii leti hoc reginae et Ungaris referunt. Non fit mora; expeditio et conuentus primatibus Prage indicitur, fit, rex uoluntatem suam eis aperit, uidelicet quod contra imperatorem Greciae in adiutorium regi in Ungaria arma mouere uelit. Hoc quibusdam optimum, quibusdam uidetur absurdum, quidam etenim nobiles dicebant, a seculo se non audiuisse, quod rex Boemie regem constituat in Ungaria, nec quod rex Ungarie regem constituat in Boemia. Quibus rex respondit: Regem in Ungaria constituere non intendo, sed regem constitutum contra eius hostes iuuare uolo. Qui me ad hoc iuuare intendunt, laudo, qui uero negligunt, mulierum ludis et ocio intendant feliciter. Hec a rege suo Boemi audientes, quocunque uoluerit, et ultra Sauromatas se cum eo esse paratos referunt. Contra Grecos in Ungariam mouentur exercitus, tam cum suis, quam cum filii sui Friderici, ducis Moravie, exercitibus plurimis et maximis intrat Vngariam. A dextris et a sinistris et ante per longissima terrae spacia nullus Ungarie incola inuenitur; omnes, quo quis poterat, fugerant, in conspectu enim eius tota tremebat Ungaria. Boemi plurimi, quibus hic amor erat, per Ungariam discurrunt, quae possunt rapiunt, innumerabilia armenta, iumenta abducunt, interficiunt, uillas cum suis rebus comburunt. Rex Vngariae, qui ultra flumen Tiza fortitudini Grecie contraire formidans cesserat, tanta multitudine Boemorum sibi in adiutorium uenientivm audita, contra eos cum suis exercitibus progreditur, cum Grecis pugnaturus, obuiam regi Boemie principibus suis missis. Vngari leti cum suo rege de tanto adiutorio regi Boemie occurrunt et eum pro tantis laboribus sibi gratias agentes, in osculo pacis suscipiunt, et ut tantum regem decet, honestissime tractant. Imperator Grecorum aduentu regis Boemie et factis eius horribilibus auditis, si hoc uerum sit, scire uolens, quendam Morauum Bogutam nomine, qui pauper de familia Conradi, ducis Moraviae, Greciam intrauerat et per probitatem suam ad tantum honorem deuenerat, quod apud imperatorem Grecum inter primos habebatur, castro quodam ditissimo donatus erat, ad regem Boemie mittit et eum monet, ut amiciciae antiquae, quam tempore Iherosolimitanae expeditionis a rege Conrado facte inter se contraxerant, sit memor et quod nunc maxime eam intra se teneat, rogat et cetera tamquam secreta tractat negotia, maxime exercitus Boemie considerans. Qui imperatoris peracta legatione ad ipsum reuertitur, refert, ipsum regem Boemie in persona sua in auxilium regi Vngarie uenisse et huius moris esse, etiam in terra sua nullo modo de prelio cedere, in terra uero aliena nullo modo de uita curare, nisi de uictoria. Interea Wl[adizlaus], rex Boemiae, ante omnes exercitus Vngarie suos mouet exercitus et sua tentoria non longe ponit a Grecorum exercitibus, tanquam summo diluculo cum eis pugnaturus. Imperator Grecus relatione Bogùte audita ipsam in corde suo firmiter retinet, et in medio noctis silentio de solio glorie descendens, sapientum suorum usus consilio, ultra Danubium, quem transierat, cum paucis exercitibus reuertitur, reliquos exercitus ibi cum Stephano, cui in auxilium uenerat, dimittit. Stephanus autem plenus timore, uacuus fortitudine, nulla prelia faciebat in Vngaria, sed tante fortitudini Boemorum resistere non ualens, fugam cum suis iniit. Hic rumor ad aures Boemorum in ipso crepusculo peruenit, qui ocius dicto eorum castra irruunt, quos inueniunt uel insequi possunt, capivnt, interficiunt, uexillum eorum auferunt, predam innumerabilem rapiunt, plurimos Grecorum nobiles captos ad regem adducunt et eius tradunt potestati. Rex autem Boemorum de tanta letvs uictoria in mediis eorum castris figi precipit uexilla et poni tentoria. Grecorum imperator hec considerans, electos nuntios ad regem Boemie mittit, bona pace et antiqua amicicia eum salutans et refert, pro bono pacis se Vngariam intrasse, cum iuniorem fratrem regis manuteneat, et non hoc esse mirum, si hoc facit, cum et ipse regem Vngarie rogatu patris eius manuteneat, laborans, ut paterni regni aliquam partem obtineat et ut ad hoc ipsum pari desiderio regio iure laboret, eum monet et rogat. Interea domnus Daniel de suo rege sollicitus pro eo et exercituum eius incolomitate et prosperitate usque ad aduentum eius Prage manens, singulis septimanis sexta feria cum canonicis, clericis et populo celebrat ieiunia, orationibus et obsecrationibus uacans. Domna etiam Jvdita, regina Boemie, de domno suo rege sollicita die et nocte orationibus uacans, de monasteriis non recedebat et pro domni regis domni sui dilectissimi salute per omnia monasteria orationes fundi exorat. Uerba predictorum legatorum Greci imperatoris rex Boemie regi Vngarie et principibus refert, qui sese in eius ponunt consilio. Ipse autem ad ea, quae pacis sunt, laborans, electos principes et primates suos ad imperatorem mittit, ea quae pacis sunt, pertractans. Ex utraque parte crebro mittuntur nuntii pacem fabricantes, vtraque pars de pace futura gaudet. Rege Boemorum mediante et consulente quaedam pars Vngariae fratri regis Vngarie datur, pax componitur et iuramenta ex utraque parte confirmantur. His ita peractis rex Boemie domnum Martinum, curiae suae notarium, quem maxime fidelem sibi dilectum habebat, nepotem domni Geruasii, Visegradensis prepositi et regalis palatii cancellarii, uiri uenerabilis et coram deo et hominibus approbati, clericum honestum, eloquentem, cum plurimis et electis regalibus muneribus ad imperatorem Grecum in legationem mittit, quem imperator honorifice susceptum et optime tractatum imperialibus ei plurimis datis muneribus ad regem Boemie remittit feliciter. Imperator ampliorem amiciciam inter se et regem Boemie confirmare uolens, neptem eius, filiam domni Friderici, nepoti suo in matrimonium querit, quam rex ex consilio suorum ei se daturum promittit. Hec predictus imperator considerans preciosissima pallia diuersi generis et uestes operis mirabilis, auro et lapidibus preciosissimis ornatas, ad opus tam regis, quam domne regine, et alia munera diuersi generis transmittit. Sic inter imperatorem et regem Vngarie per domnum regem Boemie pace composita Greci et Vngari ad propria reuertuntur.

His ita compositis rex Boemie cum rege Vngarie ad reginam matrem regis leti redeunt, ubi tam a rege quam a regina matre eius et Vngaris diuersis et innumerabilibus donatur muneribus. Quod et quales palefridi ei dati fuerunt, scribere superfluum duximus; etenim pauperis est numerare pecus; vasa namque auri et argenti pondera, uestes, pallia diuersi generis nonnisi in plaustris ducebantur. Tantis honoratus muneribus in terram suam feliciter reuertitur et a domno Daniele, Pragensis ecclesiae episcopo, canonicis, abbatibus, presbyteris et omni clero, militibus et populo maximo tripudiantibus gaudio post tot regales trihumphos honorifice suscipitur, qui pro suo felici reditu monasterium sancti Venzezlai et alias ecclesias plurimis palliis preciosissimis exornat. Domna uero Judita, regina Boemiae, gloriosissima et serenissima domna, tam Grecorum quam Vngarorum auro, argento, palliis et indumentis preciosissimis ditata et ornata, domnum regem post tot labores in suis lenit amplexibvs.

Anno dominice incarnationis MCLXV rex Wlad[izlaus] neptem suam, filiam domni Friderici filii sui, maximo Grecorum imperatoris rogatu, per comitem Zezemmam, domnae nostrae reginae summum camerarium, uirum nobilem, uita et moribus honestum, nepoti eius in coniugem transmittit. Qui expletis feliciter nuptiis pluribus preciosis donatus muneribus incolumis gratia dei ad propria reuertitur, et pro tantis laboribus in maximam tam regis quam reginae gratiam recipitvr.

Eodem anno Fridericus, imperator Romanorum, offense et schismatis in Romana ecclesia per eos facti non inmemor, exercitus per totum imperium, prout plus potest, preparat et ad eius auxilium innumerabilis preparatur exercitvs.

Anno domni MCLXVI domnus Daniel, Pragensis episcopus, ex uocatione domni Friderici, Romanorum imperatoris, qui ad sedandum schisma in Romana ecclesia, quod maxime eo tempore bulliebat, iter mouerat Romam, progreditur et ultra Augustam ad ipsum peruenit et cum maximo labore superatis Alpibus Laudam, regalem ciuitatem, quam ipse fundauerat et forti ualo circumdederat, cum suis exercitibus peruenit et eos ibi post tot labores recreat.

Anno dominice incarnationis MCLXVII imperator uidens Brixienses in sua persistere audatia, non enim uolebant secundum eius uoluntatem ei dare obsides pro pace exercitibus eius conseruanda, per unvm milliare a Brixia in parochia Banol suos locat exercitus et ibi natale domni et epyphaniam celebrat. Brixienses uidentes sic ciuitatem suam destrui, sexaginta obsidibus et multa ei oblata pecunia eius inueniunt gratiam. Imperator ibi Kristanum archiepiscopatu Maguntino et Philippum cancellario inuestit, et sua expleta uoluntate uersus Placentiam progreditur, inde Boloniam cum suis sapientibus uisitat, Mediolanum etenim, Tordonam et Cremam funditus euerterat. Brixiae autem, Placentie, Bolonie et in aliis ciuitatibus et castris muros firmissimos et turres altissimas funditus deleuerat et sic in Lonbardia, quod uolebat, faciebat. A Boloniensibus centum obsidibvs et plurima accepta pecunia Immolam progreditur. Quod scimus loquimur, et quod uidimus scriptis mandamus. Uerdensis episcopus predictum electum in presbyterum, et Rauennatensem et Ratisponensem et alios plurimos sabbato quatuor temporum quadragesimalium in diaconos consecrat. In proximo dominico die eundem Maguntinum electum domnus Daniel, Pragensis episcopus, cum aliis episcopis in archiepiscopum consecrat. In crastino Kristanus archiepiscopus a domno Daniele, Pragensi episcopo, consecratus predictum episcopum et suos plurimis et optimis donat muneribus.

His Immole dei gratia expletis imperator Regnaldum Coloniensem, Kristannum Maguntinum, Philippum cancellarium, Heinricum notarium cum plurima militia et Brabantinis, quos mille quingentos habebat, uersus Romam ad preparandam exercitibus suis uiam dirigit. Qui tamquam piscatores optimi domni per Lonbardiam rete suum extendentes, Maguntinus usque Genuam, Coloniensis usque Pisam, imperiales ciuitates maritimas, inde per totam Tusciam usque Romam innummerabilem predam marcarum ad stipendia militum ceperunt. Inde Regnaldus Coloniensis precucurrit Kristanvm Maguntinum, et prior cum suis exercitibus Tvsculanum uenit, ciuitatem optimam per unam rastam ultra Romam. Romani eos uenire audientes, bene habeat, inquiunt imperator, quod duos presbyteros suos et diaconos ad cantandam Romanis missam direxit; ueniant, ueniant, cantent, sed aliter eis ad cantandum transponemus ordinem. Hoc modo deridebant eos. In cena domni Daniel, Pragensis episcopus, in quodam monasterio ante Ariminon krisma consecrat. Interea imperator Rauennam et alias ciuitates transiens, Anchonam, ciuitatem firmissimam supra mare sitam, obsidet. Imperator in altiori monte sua poni precipit tentoria et suorum exercituum decuria, a mari autem ad sinistram Fridericus dux de Rotenburk ponitur cum sua forti et honesta militia, inde Lonbardi et Tusci, quorum innumerabilis erat multitudo, post hec Bawarorum et Ratisponensis episcopi militia ponitur; post hec domnus Daniel, Pragensis episcopus, cum sua militia sub stationibus imperatoris ponitur ad primum Anchonitarum insultum. Domni quoque Ermanni, Verdensis episcopi, militia, uiri uenerabilis et coram deo et hominibus approbati, qui semper in curia domni imperatoris, domni Danielis episcopi contubernialis et cum eo in ea expeditione imperalis curiae in tota Italia iudex extiterat, qui Papiam ab imperatore, ut eos consilio suo in fide erga imperatorem stabiles efficiat, missus fuerat, in contubernio domni D[anielis], Pragensis episcopi, dimissa militia, cui domnum Hvgonem, capellanum suum, uirum honestum, preponit.... Deest require.

Hucusque Vincentius, Pragensis ecclesiae canonicus, historiam suam deducit, uidelicet ab anno dom. incarn. MCXL usque ad annum MCLXVII.