[CANONICI WISSEGRADENSIS
CONTINUATIO COSMAE]
Anno dominicae incarnationis 1126 Sobieslaus dictus venit in Moraviam, et
ablata Ottoni provincia Dedalrici, restituit filium eius Wratizlaum in paternam
sedem. Otto, dux Moraviae, convenit Luderium in Ratispona. Sobieslaus vastavit
Moraviam, partem Ottonis.
Eodem anno IV Non. Januarii lucescente die signum visum est fulguris. Sed
quibusdam visum est ante natale domini, quibusdam in vigilia nativitatis domini,
sed plane visum est in nocte sancti Stephani prothomartiris. Eadem hieme tanta
multitudo nivis fuit, qualem nullus hominum se vidisse dicebat, in qua multi
homines mortui sunt. XIV Kalendas Martii inundatio aquae; glacies multis rebus
nocuit. Hic Luderius, rex Saxonum, seductus ab Ottone, duce Moraviae, inflatus
magna superbia et avaritia pecuniae atque malitia et iniquitate, cum suo
exercitu venit contra Bohemos iuxta oppidun nomine Chlumecz, ubi Sobieslaus dux
cum dei adiutorio et suo comitatu XII Kalendas Martii prostravit quingentos
primates illorum, exceptis scutiferis; inter quos ruit Otto dux memoratus. Et
in tanto bello tres tantum Sclavi perierunt; regi autem Saxonum cum ceteris
pepercit dimisitque eum in pace. Et sic dominus Sobieslaus et Bohemi cum magno
honore et gloria illaesi redierunt. Factum est autem inenarrabile gaudium tam
clericis quam laicis per totam familiam sancti Wenceslai, quia nec patres
nostri nec avi nec atavi habuerunt talem honorem, qualem omnipotens deus sua
gratia concessit nobis, suaque dextera et iusto iudicio vicit eos, amen. Nolo
autem vos latere patres et matres, quod audivi, annuntio vobis veritatem
auxilii omnipotentis dei, quae visa est pene ab utroque exercitu, quod aquila
volans ea die, antequam bellum fieret inter Saxones et Bohemos, sua voce
clamabat super Saxones, praesciens nutu dei cadavera eorum; et campanam
sonantem auditum est. Iterum circum astantibus et custodientibus primatibus
Bohemiensibus et praepositis et capellanis pene centum hastam sancti Wenceslai,
inter quos unus capellanus, probus, nobili genere, nomine Vitus, qui tenebat
hastam eiusdem sancti praememorati, ut mos est, indutus lorica et galea, ut
Achilles, lacrimans prae gaudio clamavit ad suos: O socii et fratres,
constantes estote, video enim sanctum Wenceslaum sedentem in equo albo et
indutum candida veste super cacumen sacrae hastae, pugnantem pro nobis; etiam
et vos videte. Illi autem stupefacti aspicientes hac et illac nichilque
videntes, quia non omnibus, nisi dignis datum est a deo illud miraculum videre,
tristantibus et lacrimantibus et ex toto cordo gementibus ad deum, et oculis et
manibus expandentibus ad coelum, et tamdiu clamantibus Kyrieeleison, dum deus
omnipotens sua misericordia et suo sancto nuntio Wenceslao, nostro protectore, vicit
nostros hostes. Amen. Haec duce Sobieslao omnia agente, misit suum capellanum
in villam, quae vocatur nomine Wirbcane, cui fuit nota res, qui invenit in
pariete ecclesiae vexillum sancti Adalberti pontificis, et suspensum est in
hasta sancti Wenceslai martyris in tempore belli contra Saxones, ubi deus vicit
eos. Amen.
Eodem anno V Nonas Octobris Zdik ad sedem Olomucensem episcopus secundum
instituta canonum electus, ab archiepiscopo suo Magontino ordinatur, et in
ordinatione, ablato nomine barbaro, Henricus appellatur.
Eodem anno Sobieslaus dux et Ungarorum rex Stephanus convenerunt ad
colloquium, et munera dederunt adinvicem; rediens Sobieslaus ad sua, cepit
Bracizlaum, kathenatumque duxit in castellum nomine Donin.
Eodem anno multi homines perierunt fame per totum mundum. Deinde transactis
tribus mensibus Bracizlaus in arce Jaromir retrusus est. Eodem tempore quasdam
munitiones Bohemi reaedificaverunt, quae sclavice Przimda, Yzcorelik, Tachow
appellantur. Eiusdem etiam temporis curriculo capellam in monte Rzip nuncupatam
Sobieslaus dux serenissimus destructam reconstruxit, quam Zdik, sanctae
Olomucensis ecclesiae venerabilis episcopus, pristino dotis iuri restauratam
cum summa reverentia consecravit.
Anno dominicae incarnationis 1127, VII Kalend. Martii, caput sancti
Adalberti martyris et pontificis in civitate Gnezden repertum est, eo quidem
loco, ubi martyr idem martyrio fuit coronatus et tumulatus. Sobieslaus vero,
dux Bohemorum, tunc temporis Lotario, regi Teutonicorum, fuit reconciliatus,
eiusque gratia et dilectione inductus, castrum Normberk cum magna manu obsedit,
et Bawariam fere usque ad Danubium vastavit et incendit. Decem hebdomadis
expletis perfecto negotio cum magna pompa et triumpho ad propria remeavit.
Bawari vero et Sweui furore et indignatione accensi, ducem Conradum sibi in
regem constituerunt, sicque novissimum errorem priore peiorem, proh dolor in
regno effecerunt.
Anno dominicae incarnationis 1128 Lotarius rex in die paschae levavit de
fonte baptismatis filium ducis Sobieslai, factique sunt intimi amici. Cui
parvulo post confirmationem, filius Wigberti in exitu vitae suae promisit totum
pheodum suum, astantibus ibidem primatibus Saxonum.
Eodem anno expeditio facta est a Sobieslao in auxilium compatri suo Lotario
regi contra regem Conradum, sequenti vero die rediit ad propria cum gratiarum
actione. Non post multum vero temporis Conradus, filius Liutoldi, captus est a
Sobieslao, et inclusus est in claustro Wissegradensis ecclesiae. Aestas sicca.
Eodem anno multi principes Bohemorum capti et catenati atque inclusi sunt in
custodia a duce Sobieslao. Bracizlaus ductus est in casatellum Daczin, et
Conradus ad Henricum, filium Wigberti.
Eodem anno V Idus Novembris et sclavonice Prosince eclipsis lunae rubea;
dicam, quod quidam viderunt particulam, quae remanserat iactantem se huc et
illuc, donec defecit, et multae stellae circumdederunt eam, quarum una
circumvolavit lunam, altera proiecit se ad aquilonem. Transactis decem diebus
ad noctem rubea signa apparuerunt in coelo ad aquilonem.
Anno dominicae incarnationis 1129 Wratislaus filius Dedalrici captus est a
Sebieslao, post haec in exilium missus est. Kladsko castrum renovatum est atque
firmatum a Sobieslao.
Eodem anno dux Sobieslaus renovavit Wissegradense monasterium, quod pater
eius, beatae memoriae rex Wratialaus, aedificavit pro anima sua et uxoris suae
prolisque suae, collaudante et authoritate gloriosissimi papae Alexandri atque
LXXII patrum. Qui sanctae Romanae ecclesiae praenominatus pontifex ad
corroborandam eiusdem sacrae institutionis dignitatem per Johannem,
Tuscolanensem episcopum, et per Petrum, praepositum sancti Georgii - martyris,
praedictae ecclesiae ministris, videlicet presbytero, diacono, subdiacono et
etiam praeposito transmisit, et ad insigne apostolicae authoritatis eis
perpetuo hiis uti concessit, sandalia et mitras. Hiis vero ita dispositis et
ordinatis, idem rex supra memoratus hoc praedictum monasterium subdidit sanctae
Romanae ecclesiae, quod tali modo fundavit, portans propriis humeris XII
cophinos plenos lapidibus in honore salvatoris, ut Constantinus imperator
fundavit Romanam ecclesiam. Ideo fecit eam liberam esse, quam Sobieslaus, ut
diximus, renovavit, et renovatam in melius auxit, quia parietes depingi fecit,
coronam auream in ea suspendit, quae ponderat XII marcas auri, argenti vero
LXXX, aes et ferrum sine numero, pavimentum pollitis lapidibus exornavit,
porticus in circuitu addidit, laquearia in lateribus duobus affixit, tegulis
summitatem totam cum tectis cooperuit, claustrum et omnes officinas cooperiri
iussit; insuper et canonicos eiusdem ecclesiae multiplicavit stipendiis,
praediis, aliisque bonis augmentavit.
Eodemque anno dominus Meynhardus, episcopus Pragensis ecclesiae, renovat
sepulcrum sancti Adalberti pontificis auro et argento et cristallo.
Eodem anno Wencezlaus, filius Suatopluk, missus est in Ungariam a duce
Sobieslao in auxilium regi Stephano contra Graecos, sicque cum pace rediit; sed
vivens per quatuor menses quartanis febribus excoctus pridie Kalendas Martii
exspiravit.
Anno dominicae incarnationis 1130 ipsa nativitatis die surgente aurora
Lucifer ortus est, quod nunquam visum vel auditum fuit. Hic dominus Meynhardus,
episcopus Pragensis ecclesiae, profectus est Ierozolimam causa orationis.
Eodem etiam anno dux Sobieslaus proficiscens Ratisponam ad colloquium Lotari
regis, in quodam rivulo nomine Regen dei gratia evasit mersionem, in illaque
urbe manens per septimanam destruxit 20 munitiones, sicque sanus et laetus
rediit ad sua. Haec domino duce Sobieslao agente et ante et adhuc per omnia
incolomi existente, pervenit in castrum Cladsko cum multo comitatu, quo
solertius quam antea et robustius munito, in Moraviam proficisci disposuerat.
Sed dei misericordia revelante, ut ipse ait: Nihil opertum, quod non reveletur,
neque absconditum, quod non sciatur et cetera, insidiae et traditiones, quae
longe ante in eum machinatae erant, tunc in ipsa via patuerunt, sicque inceptum
iter Moraviae ad tempus impediverunt. Proxima itaque die dominica XVII Kalendas
Julii in ipso itinere cognoscens duos satellites, vitae eius insidiantes,
vocavit comites suos, Zdeslaum, filium Blagonis, alterum Divis, rogans ab eis
fidem, ne voluntati suae in quodam secreto contradicerent. Illi vero duci fidem
pro velle dederunt. Quibus sub oculis traditores manifestans ait: Hii sunt
vitae meae traditores, insidiatores et interemptores. Sicut mihi paulo ante
promisistis, impunitos usque ad praesentiam nostram ducatis, quatenus omnis
traditionis tam suspectae quam manifestae veritatem plenius et lucidius
cognoscamus. Quorum alter cum hasta et sicca toxicata deprehensus fuit ferme
duorum cubitorum longitudine, alter vero fuga elapsus est. Tunc dominus
Sobieslaus per dei sapientiam, ut Salomon praemonitus, quibusdam venatoribus
suis advocatis rem tamen dissimulans ait: Cuidam ex meis armigeris furata est
mantica, mittite indagatores canes, ut sequantur vestigia praedonis. Illi non
spernentes iussa domini, velociter insecuti sunt, atque in quadam villa
ceperunt eum, vinctumque ad ducem adduxerunt, habentem gladium infectum veneno.
Qui praesentibus primatibus Bohemiae interrogavit nefandos latrones dicens:
Quam ob causam et cuius consilio tale et tam nefarium scelus perpetrare
voluistis? cuiusve milites estis? Qui filii iniquitatis tam nefandam rem celare
non potuerunt, sicque alter se militem esse Miroslai, filii Johannis comitis,
alterque fratris eius iunioris Strezimir professus est. Haec autem verba
fuerunt exordium maledictae orationis: O bone et pie princeps, si causam
quaeris et ordinem, omni nube mendacii remota haec est: Miroslaus nos infelices
misit ad perdendam vitam inclitam tuam. At Miroslaus, qui in eodem itinere
erat, vinculis durissimis est constrictus, Strezimir vero inito consilio cum
fratre finxit matrem suam valde infirmam, licentiam domum eundi a duce de expeditione
quaesivit. Qui similiter in quadam villa captus est, atque ambo cum fratre
ducti sunt in Wissegrad. Hiis ita transactis dominus Sobieslaus proficiscitur
in urbem Pragam metropolitanam causa orationis, discalciatis pedibus et
vestibus mutatis, ut rex Ninivitarum, et ingredientem omnes laetanter cum
ingenti triumpho et honore eum suscipiunt, de eius salute quidem ut merito
gaudentes, hymnumque angelicum cantantes, nec non et campanis sonantes.
Factaque ibi oratione discessit in Wissegrad, ibique a canonicis patris sui,
scilicet regis Wratizlai, cum inenarrabili gaudio susceptus est. Altera vero
die, quemadmodum apes convolare solent ad ducem et ad matrem suam, ita
Bohemienses primates rescientes suum principem evasisse tanta pericula,
convenerunt in altiorem urbem Wissegrad, ibique invenientes eum, gaudent de
eius salute, ut mater de unico filio. Sequenti vero die dux Sobieslaus
congregavit nobiles et ignobiles in palatium Wissegradense, etiam Pragenses
canonicos, atque nos ibidem fuimus. Fuit multitudo magna virorum in concilio
illo, pene tria millia. Ipseque monarcha Boemorum, stans in medio omnium
nostrum, sicut filius supplicans patri de omni inobedientia sua, ita elevans
vocem suam, sic cum lacrimis ait: O Bohemienses proceres et scutum Bohemicae
terrae! Non laudo neque extollo me, sed veritatem dico: quando fui profugus,
dei gratia ubique felix fui, et habui de hiis sufficienter, quae mihi
necessaria fuerunt; nunc autem flens dico, vivente fratre meo et duce Wladizlao
neque scuto neque alia vi istum ducatum et honorem percepi, sed dei
misericordia et electione fratrisque mei adhuc viventis vestrique omnium sum
adeptus, hacque ratione et iustitia me iuste et rationabiliter arbitror
possedisse. Quidam vero ex huius provinciae nobilioribus instinctu sathanae
commoti, me, proh dolor! perimere voluerunt, veluti quondam illorum
antecessores fratrem meum Bracizlaum, ducem prudentissimum, occiderunt,
Suatopluk quoque sine causa perimerunt. Me vero, qui ad utilitatem patriae
pariterque ad vestrum honorem enisus sum, nescio ob quam causam me perdere
voluerunt, sed dei gratia auxiliante perficere non valuerunt. Nonne videtis,
quanta duritia quantaque impietas cordis eorum fuit? Quibus etenim uberiora
dona meae gratiae impertiebar, et quos prae aliis cariori affectu venerabar,
atque lateri meo decenter assidere faciebam, horum maligna voluntas mihi
exitium molita est. Ceterum ne vel ambitiose vel pro invidia eos dampnare
videar, proprii oris eorum alloquio dignitati vestrae audire complaceat. Post
haec autem praedicti filii sathanae praesentati sunt principi simulque
discumbentibus; illi vero qui vitam ducis a maioribus suis quaerere iussi
fuerant, nefandam rem celare non potuerunt, sed Miroslaum, filium Johannis, in
hiis omnibus accusaverunt, iussu cuius omnia, quae facere voluerant, sibi
iniuncta esse dicebant; nam et servientes eius fuerant. Miroslaus autem
conspectui ducis astare iussus est, praeceptumque est, ut unus de primatibus ab
eo hanc causam inquireret, suane malitia an aliorum suggestione tale crimen
excogitare ausus esset, quisve huius coniurationis magister fuisset. Ipse vero
ad haec respondit: Princeps piissime, nullatenus grande peccatum meum celare
possum, quod per maximum infortunium praemeditatus sum, sed in praesentia
vestri atque simul discumbentium manifestare volo. Nam quodam tempore unus de
militibus Bracizlai nomine Bolesa causa huius mihi iniungendi peccati ter me
visitavit, cuius ego consilio consentire nolui. Ad ultimum vero venit ad me
Bosik, vester capellanus, atque tali modo me monere coepit: Nonne, charissime
fili, patre tuo in hac provincia nullus nobilior nullusque sapientior fuit? tu
autem inter alios huius terrae primates pro minimo haberis, insuper et germanum
tuum tamdiu in vinculis pro nihilo multa mala perferre pateris? Ergo melius est,
ut hoc duce superbissimo peremto, talem inthronizemus, a quo sine dubio cuncta,
quae nobis placuerint, habere poterimus. Quod si mihi non credis, ad talem te
deducam, cui indubitanter credere poteris. Hoc sermone finito ego pro peccato
meo admonitioni eius acquievi, et ita perduxit me ad episcopum Meynhardum, qui
in quadam villa manebat, quae sclavice Zircinaues appellatur. Hoc autem fecit
ceu praesuli me cupiens in ministerium commendare, ibique totum initium huius
coniurationis factum est. Deinde a duce interrogatus de praedicta coniuratione,
episcopum graviter in omnibus ita dicens accusavit: Praesul Meynhardus ob hanc
causam, ut nos in hoc negotio constantes haberet, duos digitos super reliquias
sanctorum posuit, et verba huiuscemodi mecum habuit: Si vitam ducis perdideris,
inter ista quinque scilicet Zatecz, Liutomirzicz et inter cameram et mensam et
agazoniam, quodcunque elegeris, me promittente duceque Bracizlao donante, sine
dubio cum honore possidebis. Deinde postquam se ipsum cum aliis proprio ore
accusavit, de consilio cum sociis eductus est, sequentique die cum fratre
Strezimiro et cum quodam medico omnibus membris in foro privati sunt. Duo autem
praedicti filii sathanae inauditum tormentum subierunt, scilicet in rotam
strictius implexi, oculis erutis, manibus cum lingua amputatis, cruribusque
confractis super columpnas positi, quae interitui eorum apparatae fuerant,
miseram vitam finierunt. Kriwosud vero, qui patruus Miroslai fuerat, atque alii
duo, quorum unus Waczemil alter Henricus vocabatur, isti quidem, qui a praefato
Miroslao coram duce atque praedicto conventu accusati fuerant, ad iudicium
destinati Pragae per ferrum incesserunt, et sic ab omnipotente deo damnati
veraciter rei reperti sunt, ac proinde quatenus capitalem subeant sententiam
decretum est; tanden ducti ad forum IX Kal. Julii cum securi decollati sunt.
Bosik capellanus, inter cetera populi multitudine quasi ad spectaculum affuit.
Illud autem nescio, an ad abolendum sibimet scelus impositum venerit, an sicut
diabolus inventor huius negotii fuit, atque ductor ipsius per omnia extitit,
ita ad spectandum interitum sodalium suorum eum adduxit; volendo agonistam suum
non diutius a consortio sociorum vagari. Nam qui antea conscius sibimet vagus
et exul extiterat, modo per dei gratiam manifestus omnibus apparuit. Quem
videns unus de primatibus tentum perduxit ad ducem, et interrogatus de causa,
sermoni sociorum in nullo discrepuit, sicque catena ferrea constrictus ad
custodiam villico regis deputatus est. Sequenti vero septimana II Kal. Julii
Braczislaus obcoecatus est.
Eodem anno VIII Idus Octobris quoddam monstrum ad similitudinem serpentis
uno momento, scilicet circa occasum solis, visum est volare per totam Bohemiam
et per plurima alia loca. Post haec autem aliud signum visum est a quibusdam
nimis lucidum matutinali hora. Wratizlaus, filius Dedalrici, reductus est de
exilio.
Anno dominicae incarnationis 1131, IV Kal. Aprilis, id est in dominica, qua
cantatur Laetare, Lotarius rex cum multo comitatu tam clericorum quam laicorum
in civitate, quae Leodium vocatur, convenit. In quo conventu Innocentium
profugum papam elegerunt, illum videlicet, quem Petrus, Leonis filius, cum
clero et populo Romanae ecclesiae de pontificali sede pepulit. Quam ob rem
episcopum Monasteriensis ecclesiae miserunt, qui Petro papae omnibusque Romanis
regem Teutonicorum cum exercitu post quinque menses ad eos venturum nunciaret.
Qui ob metum falsi regis Conradi una a recta via deviando venit in Bohemiam, et
in Wissegrad metropolitana civitate missam de inventione sanctae crucis magno
cum honore nec non cum canonicis eiusdem ecclesiae celebravit; tandem a duce
Sobieslao decenter donatus, per regionem Racudsis marchionis transiit, sicque
per multas provincias transiens rediit ad sua. Sed illa res ad nichilum redacta,
quasi pulvis a vento raptus deperiit.
Interea transcurrente tempore dux Sobiealaus ad radicem cuiusdam villae
nomine Tachow in finibus Mesco castrum aedificavit, quod ex nomine adiacentis
villae appellavit; aliud quoque aedificavit in partibus Milesko iuxta flumen
Niza, appelavitque nomine Yzhorelik, quod antea Drenow vocabatur. Hic dominus
Meynhardus episcopus sanus et incolumis ad sedem episcopatus sui remeavit, se
duci Sobieslao cum omnibus primatibus Bohemiae causa expurgandi sibi impositi
sceleris ad omnia iudicia tradidit. Quam ob rem duo de canonicis Pragensis
ecclesiae, unus ex parte domini episcopi, videlicet ydiota, qui vocabatur
Heroldus, qui vicarius et capellanus Bambergensis epiacopi et archipresbyter
Pilznensis, quod non decebat, fuit, quem Miroslaus, filius Johannis, in capella
Zirczinewsi, ubi iuramentum inter episcopum Meynhardum et Bosik et Miroslaum
factum est, affuisse dicebat, alter Tutha ex parte ducis; hi duo ad
archiepiscopum Magontinum et episcopum Bambergensem missi sunt, ut qualecunque
iudicium Meynhardo episcopo imponerent, ipse aequanimiter susciperet.
De duabus stellis vobis o Bohemi ante XI annos memoratis, de ipsis postea
nullo modo sermone meo aliquid explicare potui, quia diverse ibant. Sed interim
dum ab aliis negotiis penitus otior, quantum Spiritus sancti gratia sensui meo
administraverit et qualiter vidi, explanabo. Stella, quae surgente aurora VIII
Kal. Martii instante vere orta est, quam vos, Bohemi, Luciferum esse dicebatis,
quae VII Kal. Januarii in hiemali occasu solis adveniente die occubuit.
Eodem autem anno altera stella lucidior VIII Kal. Augusti in ortu solis
apparuit, quae paulatim inferius descendendo II Idus Januarii non apparuit.
Quae igitur inter illas Lucifer diceretur, non credo homines esse, qui sciant,
sed deus, qui est creator omnium, per quem multa signa et prodigia videntibus
nobis facta sunt, de quibus quaedam superius praenotavi, ipse scit. Eclipsis
lunae; sed parva pars remansit, donec tota impleta est.
Redeamus ad superiora. IV Kal. Octobris praesul Bamberiensis et antistes
Olomucensis cum septem Bohemiensibus abbatibus, astante duce Sobieslao, cum
populo et clero Meynhardum, sanctae Pragensis ecclesiae episcopum, ab omni
culpa, quae prius illata sibi fuerat, per depositionem suarum stolarum expurgaverunt,
profitendo videlicet Meynhardum episcopum nihil adversi duci Sobieslao
cogitasse, nisi ad hoc solummodo elaborasse, quomodo Bracizlaus a vinculis
possit liberari. Meynhardus episcopus remissa causa ad concilium perrexit, in
qua synodo Innocentius papa profugus supra memoratus cum quinquaginta episcopis
praeter abbates fuit, ibique Petrum papam, qui tunc Romanae ecclesiae praeerat,
et Conradum regem extinguendo lumina excommunicaverunt.
Anno dominicae incarnationis 1132, XIX Kal. Februarii rubea signa varie in
coelo apparuerunt ad septemtrionalem plagam. XIV Kal. Februarii domino
Meynhardo in quodam villa Chuchel manente, in cuiusdam diei crepusculo
inauditum horrendumque nimis accidit portentum. Cum enim iam sopore gravatus
lectum conscenderet, et servientes sui coram eo starent, subito strepitus
horribilis, quasi de spelunca veniens, domui, in qua erat, imminebat, auribus
eorum insonuit; quo strepitu perterriti solo domino relicto fugierunt, ipse
vero nescius, quid faceret, saliens de lecto, velut in extasi positus, iuxta
murum camini constitit. Et ecce, lapis mirae magnitudinis de monte veniens,
duos parietes simul cum lecto episcopi contrivit ibique resedit; et ita dominus
episcopus illaesus evasit. Amen.
Eodem anno IV Nonas Martii, eclipsis lunae, et tota sanguinea fuit. Dux
Sobieslaus ad concilium regis Lotari Bamberk profectus est. Cumque conventus
totius concilii in regale palatium convenisset, et rex Lotarius cum Sobieslao
duce privatim in quadam camerula iuxta palatium posita sedisset, ecce, nescio,
si vetustate loci vel aliquo malo homine regii pavimentum palatii cum omnibus
intus manentibus corruit, in qua ruina multi Theutonicorum vulnerati sunt, alii
graviter laesi interitum mortis vix evaserunt, Bohemi vero omnes incolumes
extiterunt. Non multo post tempore rex Lotarius causa concilii in castro Plysn
cum multis Theutonicis convenit, rursum palatium in quo convenerant, cum
omnibus corruit, sed gratia dei omnes sani evaserunt.
Eodem tempore Goslarii concilium a rege factum est, ubi cum palatium cum
omnibus ruisset, nullum dei gratia vulneravit. Sequenti septimana post
resurrectionem dominicam tonitrua horribilia et inaudita fulgura apparuerunt,
ex quibus turris sancti Wenceslai, succensa est, sed dei gratia protegente et
sanctorum martyrum Wenceslai, Adalberti oratione iuvante, sola turris
tantummodo combusta est, ecclesia autem tuta ab igne permansit. Beatus
Gothardus, confessor et episcopus, insignibus virtutum miraculis, quae per
merita eius in Hyldensi urbe operata sunt, claruit. Quo facto per multas
fidelium gentes diffuso, plures propter videnda eius miracula, et maxime ut
eius meritis et precibus universis criminum nexibus relaxatis, inter filios dei
computari mererentur, Hyldense castrum petierunt.
Eodem tempore Ratispona civitas potentissima fere tota combusta est, praeter
quadraginta domos, quae vix evaserunt. Multis etiam in locis ipso anno ignis
maxime nocuit. Dux Sobieslaus regi Lotario Romam proficiscenti CCC milites in
auxilium misit, Jaromirum, filium Borivoy, ducem praefecit, qui de terra sua
egressi, dum ad quendam locum Omberk vocatum venirent, ibi cum Theutonicis foro
praedicti loci pugnaverunt, quos deo iuvante devicerunt. Wratizlaus dux de
parte Moraviae, quae vocatur Brninzco, filius Dedalrici, duxit uxorem de Rusia,
pulchritudine sua Helenam, Graecorum reginam, superantem, quae quoniam albi
coloris specie nimium splendebat, ut rutilus fulgor auri albedinem corporis
eius quibusdam rubeis notis inficeret.
Eodem anno dux Polonorum cum infinito exercitu in Ungariam profectus est,
volens filium Colmanni, expulso rege coeco, qui vocatur Bela, invitis Ungaris
intronizare. Mater enim praefati iuvenis a marito suo, rege videlicet Colmanno,
repudiata dum esset praegnans, rediit ad patrem, atque ibi puerum peperit. Hunc
ergo dux Polonorum regem Ungaris praeponere cupiebat, sed eius propositum
divina providentia destruxit; nam coecus rex cum exercitu suo ei occurrit, et
Boleslaus cum suis perterrius, expectata nocte fugam iniit; quem Ungari
insecuti, deo auxiliante multos in ipsa fuga interfecerunt. Interea dux
Sobieslaus dei misericordia precibusque sancti Wenceslai munitus, Poloniam cum
exercitu suo XV Kal. Novembris intravit, totamque partem illius regionis, quae Slezsko
vocatur, penitus igne consumpsit. Multos etiam captivos cum innumera pecunia
nec non indomitarum equarum greges non paucos inde secum abduxit, et ita dei
gratia favente cum ingenti triumpho atque tripudio repatriavit.
Anno dominicae incarnationis 1133, VIII Kal. Martii luna passa est eclipsim
sed quarta pars eius denigrata fuit, et ita imminente ortu solis occidit; hanc
eclipsim nimia mortalitas hominum secuta est. XVII Kal. Februarii acer dux
Sobieslaus secundo Poloniam invasit, eamque insigni trophaeo devastavit, multos
inde captivos abduxit, villas fere trecentas succendit, tandem cum victoria deo
praestante ad propria remeavit.
Eodem tempore legatus apostolici veniens, Meynhardum episcopum in multis
detestandis criminibus accusavit, et accusatum ad audientiam apostolici, ut de
imposito sibi crimine se expiaret, venire iussit; coniuraverant enim quidam ex
eius monasterio perversi fratres contra eum, quatenus privatum sua dignitate
turpiter pellerent a sede. Horum execrabile iniquumque molimen gratia dei ad
effectum venire non permisit. Dux Sobieslaus Ungariam leviro suo regi Ungarorum
proficiscens, cis pagum nomine Vag castra metatus est, ibique multo tempore
moratus, tandem perfecto negotio suo ad propria rediit.
IV Nonas Augusti eclipsis solis mirum in modum apparuit, qui paulatim
deficiens in tantum diminutus est, ut corona quasi crescentis lunae ad
meridianam plagam perrexerit, quae postea in orientem convertit, dehinc in
occidentem, tandem in pristinum statum reformatus est. Per multa loca etiam in
Theutonicis partibus, si famae creditur, sanguis in hoc ipso die quasi imber
defluere visus est. Fertur quoque in quodam loco Theutonicarum partium in eadem
hora particula carnea simul cum sanguineo imbre descendisse, quae tantae
magnitudinis fuit, ut vix XII viri eam levare quivissent.
Post haec praesul Meynhardus, sanctae pietatis alumnus, Maguntiam causa
excusationis ad archiepiscopum suum profectus est, ubi etiam plures episcopi
convenerant, in quorum audientia de imposito sibi crimine se decenter
expurgavit, et accusatoribus suis omne facinus, quo in se insurgere
praesumpserant, misericorditer condonavit.
Eodem anno rex Lotarius imperatoria insignia adeptus, a papa Innocentio est
in Laterano sancti Johannis Baptistae in monasterio consecratus. Non enim ad
ecclesiam sancti Petri apostoli pervenire praesumpsit, timens Petrum Leonis
filium, qui tunc sanctae Romanae ecclesaiae praesidebat.
Eodem anno effrenae indolis tyro Wladizlaus, egregii patris aequivocus,
multis Bohemicae terrae inclitis cum tyronibus Bavariae in partes fugam iniit.
Anno dominicae incarnationis 1134 Polonia male fortunata improvidi ducis
Bolezlai sub munimine constituta, iam saepius a Bohemis nec non Moravis
hostiliter depopulata, rursus depopulanda utrisque supradictis ab exercitibus,
Bohemis videlicet et Moravis, aditur atque hostili manu diripitur, penitusque
igne et ferro usque ad flumen, quod dicitur Odra, devastatur; sed de Bohemis
praeter Gradicenses, Chrudimenses, Boleslavienses, Czaslavienses, Gladcenses,
plures non fuerunt. Inclitus princeps Sobieslaus tam virtute animi quam vi
corporis conspicuus et quo frequentius praedicandus, in civitate, quae Plzen
vocatur, cum imperatore Lotario pro colloquio convenit, cuius rei causa quidem
talis fuit. Rex Pannoniorum coecus episcopum Albae civitatis nomine Petrum ad
imperatorem magnis cum muneribus, et ut iniurias a Polonico duce sibi illatas
coram audientia imperatoris eiusque principum proclamaret, miserat. Sed quia,
ut solet in talibus negotiis fieri, parum aut nihil legatio minoris apud
maiorem proficit, nisi mediator intersit, praefatus episcopus ad Sobieslaum
ducem in Bohemiam venit, quatenus eo mediatore ac intercessore legatio sua
proficua fieret. Hanc igitur ob causam dux Sobieslaus profectus est ad
imperatorem. Quo postquam pervenit benivole ac honorifice ab imperatore
susceptus est, omnemque petitionem benigne consecutus est, videlicet ut de rege
Ungarorum et duce Polonorum secundum voluntatem ducis Sobieslai imperatoria
voluntas procederet. Dona autem Ungarorum imperatori oblata haec sunt: duo albi
equi decenter fallerati, quorum sellae XXVI marcas auri in se continebant, et
alia quam plurima. Praedictus ergo Petrus, Albae civitatis episcopus, optata
legatione potitus, insuper ab imperatore ac ab eius contectali multis muneribus
pretiosis donatus, laetus repatriavit.
Interea Bohemi, quieti subiacere nescii, IV Kal. Martii, et forte
quinquagesimae feria secunda evenerat, Poloniam intraverunt. Poloni vero iam
propinquante initio guadragesimae nullum hostem iam venturum aestimantes, de
castris diversisque munitionibus exierant atque in villis suis morabantur. Cum
ergo quasi securi ab hostium incursu secunda cuperent ducere tempora pacis,
subito ac impraemeditate hostes superveniunt, et velut oves de caulis nullo
tutante diripiunt. Et licet Bohemi sine duce Sobieslao terram hostilem
introissent, praedam tamen inde tantam reduxerunt, quae omnium Bohemiae ducum
praedas, quas in Polonia fecerunt, exsuperat. O miserabilis regio duci subdita
fatuo! Quidquid enim delirant reges, plectuntur Achivi. Saepe dictus rex
Pannoniorum Bela, impietate coecatus fraterna, a genero suo, duce scilicet
Sobieslao, petivit, ut infantem eius de fonte sanctae regenerationis levaret.
Ob hoc autem mirari quispiam non debet, cum huiusmodi compaternitas inter
levirum et generum eius, inter germanam et germanum componitur; adhuc enim
posteri nostri mirabilius immo miserabilius secula procedere videbunt, dum, ut
iam in multis rerum eventibus claret, genitor nati sui compater efficitur. Nunc
etenim alma fides, licet relictis mundialibus praesidiis astra petierit,
aliquantulum tamen de supernis terrena contuetur, sed post haec, dum
calamitiosior perfidiae pestis magis inoleverit, tunc altiora petens latibula,
ne visum quidem ad nos convertere voluerit. Rex vero Bela generum suum de
infante sollicitavit, cuius petitioni dux Sobieslaus non abnuens, venerandum
Pragensis ecclesiae praesulem Meynhardum ceterosque primates quam plurimos cum
infante in Ungariam misit. Quo postquam ventum est, non minori honorificentia praesul
Meynhardus a rege Ungarorum susceptus est, quam cum primum pontificalibus
infulis decoratus ad principalem episcopatus sui sedem venisset. Baptizato
itaque in die penthecostes infante, cum praedictus pontifex plurimis pretiosis
muneribus a rege remuneratus ad propria remearet, dumque servorum benignus
remunerator fidelium deus, imminente die, qua familiae suae fidelem ac idoneum
dispensatorem Meynhardum huius vitae de angustiis educens, in gaudium
transferre disposuerat perpetuum, in hoc ipso reditu infirmitate astrictus est.
Invalescente vero aegritudine longius progredi nequiens, in villa ad
episcopatum suum pertinente, quae Sekyr vocatur, in lecto se deposuit.
Interea dux Sobieslaus levirum suum, regem Ungarorum, rogabat, quatenus
sororem coniugis suae, videlicet reginae, principi Conrado Znoymensi in
coniugium traderet, quo percussum foedus invicem huiusmodi causis corroboratum
firmius perduraret. Qua desponsata, et audito antistite languore detento,
primum quidem utpote visceribus pietatis redundans condoluit, dehinc quantotius
redire festinavit, quatenus eum, quem intimo diligebat affectu, vivum invenire
potuisset. Rediens igitur iam dictus princeps de Ungaria, venit ad episcopum
suum, cui infirmitate laboranti solatia pietatis, prout competens erat,
impendit. At episcopus imminentem sui corporis dissolutionem praesentiens,
cuncta, quae a rege Ungarico susceperat dona, suo duci tradidit, quibus
acceptis et visitato suo pastore dux ad sua rediit. Post huius discessum
venerabilis antistes Meynhardus, pio amore semper recolendus, talenti sibi
commissi lucra duplicato fructu cumulata summo creditori referens, de
periculosis humanae vitae perturbationibus ad felices beatorum mansiones
praemio laetaturus aeterno migravit. Cuius venerandum funus postquam metropolim
pontificatus sui adductum est, Henricus, Olomucensis episcopus, qui exequiis
eius debitum exhibebat officium, lacrimabiliter obtestatus est ducem Sobieslaum
omnesque ibi astantes tam clericos quam laicos, ut si aliquid maligno potius
instinctu quam aliquo iure veritatis commoti, cum misero alienigena, dum vixit,
quamlibet dissensionem habuissent, saltem miserando funeri indulgerent. Expleto
itaque funeris obsequio, in ecclesia sanctorum martyrum Viti, Wenceslai atque
Adalberti decenter sepelivit eum. Huius vitae seriem et multiplices
adversitates, quas, machinante generis humani adversario bonorumque omnium
destructore diabolo, in episcopatu suo pertulit, si quis cognoscere desiderat,
ad superiora recurrat.
Interea praesule Meynhardo, ut iam dictum est, de seculo mortis lege
sublato, perplures extitere, occulti tamen, quorum quidam familiarium ac
propinquorum interventu, quidam vero censu etiam sanctos corrumpente, ducem
Sobieslaum et Lotarium imperatorem sollicitavere, eorum concessu divina sine voluntate
sancti martyris Adalberti sedem aestimantes obtinere. Horum omnium iniquos
deoque odibiles affectus judex supernus, cunctorum inspector verissimus,
occultorum vota destruendo iniusta, cuius providentia in sui dispositione non
fallitur, cuius certa praedestinatio minime in quibuslibet frustratur, ducem
Sobieslaum ab eorum molimine procul avertit, et ut suis fidelibus idoneum
pastorem exquireret, suae potentia deitatis compulit. Itaque praedictus
princeps discretionis spiritu refertus, ne ultra suo pontifice proprio careret,
III Kal. Octobris in sua metropoli Praga concilium facit, in quo cuncti
Bohemiae optimates tam clerici quam laici fuerunt; nam forte propter festum
beati patroni nostri, Wenceslai martyris, ibidem convenerant. Cum ergo rumor
divinae contrarius rationi per concilium curreret, ut illi illum, et illi illum
pontificatu dignum clamitarent, nullus ex hiis idoneum inveniret, tandem ante
secula electus a deo advocatur Johannes. Hic eo tempore sanctae Wissegradensis
ecclesiae praeposituram regebat, in persona cunctos praecellens, omnibus
affabilitate complacens, et in ceteris moribus deo acceptus et hominibus;
merito itaque in culmen pontificatus eligi, atque subditorum pastor rectorque
institui promeruit.
Hiems instabilis, ita ut nunc gelaret, nunc vernalis more temporis terra
resolveretur, adeo ut Albis fluvius bis glacie astringeretur bisque
liquefieret. Flumen vero Wltawa, quod metropolitanas nostras urbes Pragam et
Wissegrad alveo suo dividit, quater gelatum est, et quater glacies eius dissoluta
est; nivis autem penuria fuit. Haec intemperies aeris a mense Novembri
incipiens, per totum circulum sequentis anni nullum mensem praeterivit, quin
aut intrante aut exeunte unoquoque mense magno impetu saeviret. Tandem in
altero anno V Kal. Novembris vespertina hora per totum mundum saevissima
tempestas ventorum orta est, quae ita saeviens usque ad noctem in primo
crepusculo noctis ecclesias tam lapideas quam ligneas, nec non aedificia,
sepes, cumulos in horreis, ita ut nec manipulus super manipulum remaneret,
destruxit, arbores per silvas funditus eradicavit.
Anno dominicae incarnationis 1135 electus sanctae Pragensis ecclesiae
Johannes ad imperatorem profectus est, quatenus electio sua imperiali assensu
et approbatione corroboraretur. Quo postquam ventum est, tanto culmine honoris
honoratus est, ut imperator cum processione fecerit eum suscipi, dehinc ipse ei
obviam exierit. Postquam vero pontificales dignitates, id est baculum et
annulum sibi tradidit, ad archiepiscopum Magontinum misit illum, ut deo dignum
praesulem ordinaret. Itaque praesul Johannes XIII Kal. Martii ab archiepiscopo
suo ordinatus cum laetitia et gaudio magno remeavit. Sed antequam in metropolim
episcopatus sui venisset, cuiusdam de primatibus ecclesiam consecravit, quae
venienti forte in via erat. Peragente autem eo ex more mystica dedicationis
officia, Nonis Martii signum in sole apparuit, erant enim quatuor circuli
quibusdam complexionibus invicem colligati, unus in medio, qui erat aliis
maior, secundus ad orientem, tertius ad occidentem, quartus ad aquilonem, infra
quos multa signa quasi falsi soles circa verum solem apparebant, et ita fere
trium horarum spatio permanserunt, vestigia quoque signi usque ad undecimam
horam diei visa sunt. Praesul autem Johannes praedicta ecclesia dedicata, dum
ad sedem sui pontificatus venit, cum magno cleri plebisque tripudio susceptus
est.
Eodem anno metropolis Bohemiae Praga more Latinarum civitatum coepit
renovari. Permanentibus itaque duce Sobieslao atque Boleslao in discordia, qua
machinante humani generis inimico invicem dissidere coeperant, cum nemo de
comparibus eorum inter eos congrue mediando pacem reformare potuisset,
imperator Lotarius, utique deo inspirante compulsus, utrumque ad curiam suam
venire statuto tempore fecit. Dum autem imperatoria iussa peracturi, festino
cursu unusquisque suo cum ducatu pergeret, imperator multos per legatos
adhortatus est compatrem suum Sobieslaum et fidelissimum regni fautorem,
quatenus prius quam Boleslaus veniret. Id vero gratia huius rei praecipue faciebat,
ut compertum habuimus, in suo arbitrio ponere volens, quo vel quali honore
ducem Boleslaum reciperet. Veniente itaque duce Boleslao, cum consilium de
praedicta re ab imperatore ac principibus eius fieret, assurgens dux Sobieslaus
cunctis, qui aderant, audientibus dixit: Quia duci Boleslao nullus honor a deo
congruit, quam ut lictor imperatoris efficiatur. Haec cum dixisset, cuncti
principes Theutonici inanimiter responderunt, nullum imperatori adeo fidelem et
familiarem ut ducem Sobieslaum, et cum prius pro infideli et inimico coram
imperatore reputatus fuerit, in hoc praesenti negotio amicissimus et
fidelissimus eius fautor liquido patuit. Venit ergo Boleslaus, cumque in
concilio sessum fuisset, dux Sobieslaus a dextris imperatoris sedit, ac ex altera
parte alii principes, Boleslao autem ante conspectum eius sedes posita est
tamquam lictori; tandem de multis causis multis consiliis ibi pertractatis,
imperfecta pace, sed positis induciis, unusquisque ad propria remeavit.
Eodem tempore legati regis Graeciae ad imperatorem venerunt, multa et magna
ferentes dona, hanc videlicet ob causam. Quidam enim dux nomine Rocherius,
manens ultra Siciliam, partes Graecorum infestabat, et ut hunc imperator
compesceret, rex Graecorum postulabat. Apud Duringiam in quodam plano campo
lapis mirae magnitudinis, ad modum magnae domus, per aëra descendit, cuius
sonitus praecedentium trium dierum spatio ab adiacentibus circa locum illum
hominibus auditus est; hic postquam deorsum decidit, dimidia pars sui in ima
terrae descendit, atque triduo fervidus tamquam calebs ex igne retractus
iacuit.
Anno dominicae incarnationis 1136 festum sancti Benedicti confessoris in die
magno sabbati, hoc est in vigilia resurrectionis domini celebrandum evenit,
quod raro evenire solet. Rem detestabilem et raro auditam dicam, prout
compertum habeo. Quodam tempore episcopus Olomucensis Henricus in villa, quae
Blansko vocatur, ecclesiam constructurus erat; haec enim villa multo ante
tempore sub potestate praedecessorum eius fuerat; Wratizlaus autem, unus de
ducibus Moraviae, bonum propositum boni pontificis, ut cognovit, curiose
pertractare coepit, qualiter hoc propositum destruere posset. Hoc autem maxime
moliebatur, quia plurima bona in apotheca sui pontificis in eadem villa
reposita esse cognoverat, quae, si quoquo modo rapere quiret, avidissime
curabat. Factum est itaque, ut praefatus praesul nec non dux Conradus et dux
Wratizlaus in quodam coenobio, quod Reyhrad vocatur, quaelibet consilia
tractaturi convenirent. Peractis autem negotiis dux Wratizlaus praesuli Henrico
interdixit, ne ecclesiam in supradicta villa construeret, asserens eam sibi
magis quam pontifici attinere; tandem post multa consilia ibi habita positis
induciis imperfecta pace unusquisque ad propria redierunt.
Imperator Lotarius Romam iturus auxilium a Sobieslao duce petiit. Ille
imperatoriae petitioni annuens, congregato exercitui Wladizlaw paulo ante de
exilio reductum praefecit, cumque donativum militibus erogaret, Wladislao
nongentas marcas denariorum tradidit, quibus ille acceptis cum suis complicibus
fugam latenter iniit.
Eodem anno XVII Kal. Augusti stella, quae Lucifer vocatur, ad hiemalem ortum
solis apparuit, quae superius cursum tenens ad eum locum tandem pervenit, quo
sol VIII Kal. Julii oriri solet, ipso videlicet die, quo dies decrescere,
noctes incipiunt augeri. Cum autem per aliquantum temporis in eo loco
moraretur, quaedam nova stella post eam apparuit, quae nec nobis nec patribus
nostris immo nec attavis nostris visa est, et in brevi spatio temporis priorem
praecessit, et non multo post prior eodem itinere ad locum suum regressa est
ibique occidit, haec vero recto tramite ad partes occidentis perrexit. Hoc ideo
maxime tam modernis quam posteris recitandum praenoto, quatenus qui minus
studiosi sunt, novam stellam apparuisse noverint; si quo vero id ipsum
pervigili studio notaverint, noverint deum mirabilem in operibus suis et
gloriosum praedicare, simulque orent, ut cuncta, quae visibiliter operatur, sic
ordinare dignetur, quatenus in omnibus omnipotentiam eius laudantes, promissae
ab eo salutis dona percipere mereantur. Ipsius enim haec opera sunt, de quo
ille egregius autor dicit: Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus, Signa,
potestates, cursus, loca, tempora nosti.
Anno dominicae incarnationis 1137. Libet supra dictis paulisper omissis
quoddam novum mirandum divinae pietatis ac potentiae opus inserere, quod relatu
veridicorum cognovi. In partibus Caslaw est quaedam villa Beztwina vocata. In
hac mulier quaedam a virginitate sua per plures annos cum marito suo vixerat,
fidem ei et dilectionem, prout decet, observans; longo autem post tempore,
aetate videlicet sua iam in senectutem vergente, morbo invasa est adeo gravi,
ut nullo modo erecta procedere vel stare potuisset, sed manibus aliorum
efferebatur et referebatur in grabato. Quid multa? Detenta est ab hac
infirmitate per aliquot annos. Factum est autem, ut solemnia dominicae
nativitatis, atque uti moris nostrae gentis est communibus vacare conviviis,
praedicta mulier officio destituta, sola domi iacebat. Igitur vicinae mulieres
convenientes ad eam, rogaverunt, ut delata ab eis, et si sedere nequiret,
saltem in conventu eorum utcumque accumberet. Ipsa vero petitioni eorum non
abnuens spopondit. Deportata ergo inter convivantes tamdiu iacuit, donec murmur
multus et strepitus, uti inter convivas fieri solet, oriri coepit. Advocans
itaque quendam sibi familiarem, petiit, quatenus domum deportaretur, quod et
factum est. Ipsa die festum erat beati Stephani prothomartyris et dies sabbati;
cumque sola domi sederet nec aliquis alius cum ea, subito suavem sonum audivit
quasi sonum campanae, et aliquantulum indignans: Heu, inquit, quantum frater
meus comessationibus inhiavit, quia tam intempestive officium divinum peragit!
Nam germanus suus parochianus ecclesiae ibidem constructae erat. Haec dum
dixisset, ecce, ostium domus, in qua sedebat, apertum est, sonus autem, quem
audierat, quasi campana in domo eius suspensa resonabat. Unde pavefacta cum ad
ostium respiceret, vidit duos viros nobiles pontificali vultu et habitu indutos
astare, quorum unus tangens eam baculo, quem tenebat: Surge, inquit, da gloriam
deo, ego sum Johannes euangelista, cuius solemnia per orbem terrarum a
fidelibus in crastinum celebranda sunt. Hic est frater meus sanctus Gotthardus.
Scias, te nostra prece sanatam; et elevantes eam eduxerunt, assumptamque
deduxerunt, ut divina virtus voluit, in villam, quae vocatur Zlapi, in qua
quidam nobilis et potens nomine Mladota basilicam in honore beati Gotthardi
episcopi et confessoris construxerat. Quo postquam ventum est, deposuerunt eam
ante templum, quae ita firmo gradu stetit, acsi nunquam ab infirmitate tacta
fuerit. Tenentes itaque ipsam per manum introduxerunt intus, et ecce, viri
praeclara facie candidis vestibus amicti deo laudes canentes dicebant. Sed quantum
odorem quantumve splendorem ipsa dixerit se ibidem sensisse, humana lingua
effari nequit. Dum haec geruntur, maritus suus veniens de conventu vicinorum,
non inventa uxore, aliqua maligni temptatione seductam aestimavit; et
convocatis vicinis omnem circa villam per paludes et frutices quaerebant eam.
Sed non invenientes, congregati domum lamentabantur sedentes. Interea illa
oratione facta acceptas inaures super altare oblatura erat, quod sanctus
Johannes euangelista prohibuit dicens: Cras populo conveniente ad missam in
loco, tunc offer has inaures super altare in ecclesia tua, et narra magnalia
dei, quae per nos gratia dei in te operata est, nec ulterius cum viro maneas.
Hiis ita gestis iidem sancti reduxerunt eam, et ante portam domus suae
statuerunt, statimque evanuerunt. Illa vero laeta domum suam ingressa invenit
plorantes, narransque eis potentiam dei, ostendit, quae et quanta deus in illa
operatus fuisset. At illi mutata vice non tantum de reditu suo, quantum de
sanatione gaudentes fleverunt. Cumque crastina dies illuxisset, et tota vicinia
mysteria missarum auditura concurreret, praedicta mulier, ut sibi a sanctis
iussum fuerat, inaures suas coram omnibus illic astantibus super altare posuit,
atque cuncta ordine, quae in ea divinitus gesta fuerant, enarravit. Qui haec
audientes, illamque sanam videntes, immensas deo et sanctis eius gratias
egerunt.
Venerabilis antistes Henricus ad sepulcrum domini ire disposuit, sed accepta
a duce Sobieslao licentia festum natalis domini Pragae cum fratre suo praesule
Johanne celebravit. Quo peracto uterque eorum Moraviam adierunt, ibique Olomuc
in sede pontificatus festum epiphaniae egerunt. Johannes quidem repatriavit,
Henricus vero iter arripuit, cum quo pariter multi de utraque regione profecti
sunt, inter quos et familiaris noster et fidelissimus huius ecclesiae fautor
erat Boleslaus. Verum quia Constantinopoli diu detenti sunt - nam forte
imperator in longinquis partibus bella peragebat - ante sabbatum sanctum
paschae Ierozolimam venire non potuerunt. Sed postquam ventum est, praesul
quidem ibidem remansit, aliud festum paschae expectaturus. Porro socii itineris
adorato sepulcro domini remearunt, multa pericula in mari propter tempestates
passi sunt. Unde plures eorum per mare errantes obierunt, inter quos praedictus
Boleslaus defunctus, in quadam deserta insula tamulatus est, reliqui cum magno
labore evaserunt.
Eodem anno dux Sobieslaus in quadragesima levirum suum, regem Ungariae,
convenit, cum quo multis causis diversisque pertractatis sanctum pascha in
castro Olomuc celebravit; non enim in metropolim suam Wissegrad ante pascha
venire potuit. Egregia ductrix Adleyta ardenter cupiens festo beati Stephani
regis et confessoris adesse, Pannoniam petiit, sed ibi diutius a fratre retenta
est, donec patrem suum Almum sepelivit. Hic enim Almus a fratre suo Colmanno
coecatus, in partibus Graeciae exulando vitam finivit, sicque intumulatum funus
eius per decennium mansit, donec rex Bela, filius suus, ab eodem praedicto
tyranno luminibus orbatus, in regnum suum illud asportavit. Sepulto autem patre
Adleyt ductrix, quia ad festum sancti martyris Wenceslai repatriare nequivit,
in praefato castro Olomucz eius festum egit. Princeps Sobieslaus et dux
Boleslaus in castro Kladsko, quod est in confinio Bohemiae, in festo pentecosten
convenerunt, ibique foedus pacis inierunt, quo peracto ad propria redierunt.
Post festum autem filius Bolezlai Wladislaw infantem filium ducis Sobieslai in
castro Nemci de fonte suscepit, cui Wencezlaus nomen indidit.
Sed dum causas mortalium rerum seriatim describimus, restat, ut de supernis
aliquantisper subiungamus. Et quia praecedenti anno de duabus stellis diximus,
nunc etiam de tribus dicemus. Nam tertia stella claritate similis duabus
praedictis III Idus Septembris apparuit, quae ante crepusculum diei orta est eo
loco, quo sol in Leonis signo graditur. Secunda, quae Lucifer dicebatur, V
Kalend. Januarii orta est similiter ante crepusculum diei; tertia, quae priori
anno visa fuerat, cum istis non apparuit. Imperator Lotarius principi nostro
Sobieslao compaternitate iunctus, mortis iure de medio sublatus, in castello
Rodburk migravit ad superos, sepultusque in castello quodam nomine Brunsvik.
Anno dominicae incarnationis 1138, IV Kal. Martii quoddam signum ad modum
serpentis post occasum solis per totam Bohemiam volare ad occidentalem plagam
visum est, ipsumque subito evanescens, signa quasi rubea post se reliquit.
Infra festum paschae V Idus Maii in aquilonali plaga rubea signa in coelo in
modum columnarum apparuerunt, quae in duas partes divisa, quasi certantia modo
concurrere, modo refugere videbantur.
Electo itaque rege Conrado omnes principes et quique primates ac familiares
regni sui statuerunt, quatenus in sancta sollemnitate penthecostes, quod erat
XI Kal. Junii, curiam et concilium Bamberk in civitate facerent, et ut omnes ad
regnum suum spectantes ibidem in praedicto tempore conveniant, et ut electio
sua pariter corroboretur ab omnibus, et insignia regalia coram cunctis
principibus a Ratisponense duce reciperentur. Cumque, ut statutum erat, cuncti
simul convenirent, Ratisponensis dux inesse conventui nec ipse voluit nec
regalia insignia reddidit. Habito igitur concilio multisque negotiis
pertractatis, cum unusquisque ad propria repedaret, regem adhuc in eodem loco
morantem, noster dux Sobieslaus infra iam dictum festum adiit eum, receptusque
a rege magno cum honore per aliquot dies ibidem stetit. Gratia quoque regis
sibi favente id obtinuit, ut filius suus Wladizlaus in regimen ducatus ei
succederet. Cui licet puero vexillum praesente patre a rege traditum est, ad
quod confirmandum omnes Bohemi proceres super reliquias sanctorum coram rege
sacramenta fecerunt. Hiis ita peractis dux Sobieslaus gaudio pro velle
repletus, cum suis repatriavit. Cum autem solemnitas apostolorum Petri et Pauli
celebranda fidelibus adventasset, dux Sobieslaus primi et secundi ordinis
militibus suis edicet, ut quantotius Saczka ad se conveniant; quod cum factum
fuisset, dux ipse partim rogat partimque imperat, quatenus fidem, quam filio
suo poœt mortem eius servare velint, se praesente sub sacramento confirmarent;
quod et factum est.
Eodem anno imminente festo beati patroni nostri Wencezlai, dux Sobieslaus
filiam suam nomine Mariam filio Leupoldi, Orientalis marchionis, legitimo
coniugio coniunxit, quam quingentis marcis argenti donavit. Factae sunt autem
hae nuptiae in Moravia in Olomucensi parte. Pridie Idus Octobris primo
crepusculo noctis rubea signa ad aquilonem apparuerunt. Secunda nocte Idus,
videlicet eadem hora, similiter factum est. Tertia nocte XVII Kal. Novembris
circa auroram eodem modo apparuerunt. Dux Boleslaus obiit.
Anno dominicae incarnationis 1139 dux Sobiealaus ab uxore Wigberti aliquot
castra DCC marcis argenti redemit. Addidit ei praeterea tertium denarium in
castro Donin. Confirmatis igitur militibus, qui castra custodierunt, redeunte
duce Sobieslao cum exercitu suo quodam die, cum esset in introitu terrae suae
in media silva, vehementissimus flavit ventus, qui non solum aedificia seu
quaelibet obstacula, sed etiam grandes silvarum arbores radicitus eruebat.
Interea in magno periculo Bohemi constituti, adeo territi fuerunt, ut unus de
castellanis appropinquans duci diceret: Ecce, domine dux, coram deo et sanctis
eius, vestra quoque gratia teste promitto, si omnipotentia dei ab hoc periculo
vita comite eripere dignabitur, quantocius monasticae professionis habitum me
subiturum noveritis. Sed deo protegente nonnisi septem homines de toto exercitu
casu arborum interierunt, ceteris cum incolumitate remeantibus. Septimo Nonas
Martii rubea signa insueto loco a principio noctis usque ad finem visa sunt.
Hoc anno solemnia sanctorum martyrum Adalberti atque Georgii IX Kal. Maii a
fidelibus celebrata sunt. Ipsa dies resurrectionis dominicae sollemnitate
clarebat.
Eodem tempore dux Sobieslaus levirum suum Belam, regem Pannoniae, convenit,
nam idem rex Bela filiam suam filio regis Theutonicorum Conradi tradebat. Hae
nuptiae in festo penthecosten celebratae sunt.
Quarto decimo Kal. Augusti obscuritas aeris facta est; fumus enim inusitati
foetoris quasi nebula exhalabat, sed neque die neque nocte fumigare cessabat,
ea obscuritate sic per septimanam durante, IX Kal. eiusdem mensis nigredo
densior solito circa meridiem aerem obfuscavit putridissimo foetore, et velut
ab inferis exeunte odoratus hominum persufflante. Fuerunt etiam nonulli, qui
dicebant se quasi fissuram in sole vidisse.
Repugnantibus regi Conrado Saxonibus, suaeque electioni asaensum et favorem
praebere recusantibus, proposuit bellis temptatos regno suo subiicere. Cumque
per plures familiares supplementa exercitus colligeret, inter reliquos ducem
nostrum Sobieslaum expetivit, ut cum suis praedicto bello interesset; plurimum
enim spei de victoria in fortitudine pugnatorum eius reponebat. Congregatis
igitur rex et dux Sobieslaus diversis aditibus Saxoniam cum intrarent, illi vim
adventantium non ferentes ad castra confugierunt, nec prius vultui regis
apparere praesumpserunt, quam mediante duce Sobieslao se ditioni regis
subdentes, per omnia pacem eius adepti sunt. Sic salvo regis honore victoria
sine armis peracta, inde redeuntes quendam locum vastaverunt et magnam praedam
reduxerunt.
Ea tempestate Johannes, Pragensis episcopus, longa maceratus aegritudine, VI
Idus Augusti migravit ad superos. Hic mense Martio languore tactus usque ad VI Idus
Augusti, ut diximus, infirmitate detentus est. Sepultus est autem in capella
sancti Gothardi episcopi et confessoris, quam ipse perforato pariete ecclesiae
sancti Wencezlai ad aquilonem construi iusserat. Cui Silvester, abbas
Sazaviensis, infausto omine successit. Huius electio III Kal. Octobris facta
est, sed quia consecratus non est, prius quam dux vitam finiret, cuius
voluntate fuerat electus, electio sua breviter duravit, ut in sequentibus
clarebit. Post haec Sobieslaus dux curtem suam adiit, quae Chwoyno dicitur,
ibique manens castrum renovare coepit, quod Hostin Hradecz dicitur. Cogitabat
enim, si deus voluisset inter se et duces Poloniae dissensionem facere, et
fortasse ex aliqua parte ut suo dominio eos subiugare posset, et ob hoc castra,
quae sunt ex parte illorum, firmabat. Sed aliter convenire providentia divina
disposuerat. Nam prius quam praedictum castrum ad perfectionem duxisset,
proxima dominica ante natalem domini infirmitate tactus letifera, lecto
prosternitur.
Anno dominicae incarnationis 1140, dum gravius graviusque infirmitas
invalesceret, sublatus de Chuoynow portatus est in castrum iam supra dictum.
Interea quanti rumores, quanta consilia Bohemiae proceres actitarent, silentio
praeterire sanioris consilii aestimavi, ne forte singula, ut fuerunt,
prosequendo odium fortasse alicuius incurram. Confluxerant enim cuncti primates
Bohemi in urbem Wissegrad, et die noctuque consilia tractantes, illi illum et
illi illum eligere et inthronizare contendebant. Omnis tamen ille conventus
solum Naczerath intendebant, ut cuicunque ipse faveret, huic omnes pariter
unanimiter subiacerent. Dum haec geruntur, hii, qui circa ducem Sobieslaum
erant, pariter cum domina coniuge eius nullum signum recuperandae sanitatis in
eo notantes, oleo perunxerunt eum. Deinde magis magisque debilitate corporis
invalescente, percepto viatico XVI Kal. Martii migravit a seculo. Proh dolor!
quanta anxietate, quanta commotione Bohemia fuerit tunc agitata, ad enarrandum
difficile manet. Merito quidem angebatur amisso tanto defensore et patre,
quippe tanto patriae amore constrictus erat, ut omnium gerens curam
paratissimus esset mori pro libertate subditorum et honore. Unde et lasciviam
carnis omnibus modis devitabat, quae plurimos virorum enervare solet.
Sobieslaus acer dux prae omnibus in persona egregius, in loquela amabilis, in
militia strenuus, in consilio providus, in eleemosyna largus. Noverat enim
referentibus sibi collateralibus suis capellanis beatum Gregorium dixisse: Ad
tribuendum ergo cur pigri estis, quando hoc, quod iacenti in terra porrigitis,
sedenti in coelo datis? Pauperum quoque curan sollicite et diligenter gerebat,
quippe non surdus euangelici praecepti auditor erat: Quod uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Nam licet magna sollicitudine non solum sui
principatus esset occupatus, verum etiam curam Moraviae et Sirbiae impenderet,
regi quoque Pannoniorum, sicut supra satis ostendi, in plurimis consilium suum
praestaret, saepius tamen in semetipso retractabat, ne huiusmodi occupationibus
anima irretita improvide periret. Quapropter, velut instructus verbis sapientis
cuiusdam dicentis: Munera, quae donat moriens, haec munera non sunt, cum
contectali sua domina Adleyta salutiferum aggreditur consilium, quatenus ante
diem exitus sui summum iudicem et inspectorem conscientiarum placare
festinaret, praecipue reputantes post mortem suam nullum adeo fidelem, adeo
familiarem sibi futurum, qui sic bona eorum pauperibus et deo servientibus
erogaret, ut ipsi viventes fecerunt. Quid plura? advocant Vincentium capellanum,
quo alter fidelior sibi non erat, cui sanctae cogitationis omne consilium
ordine manifestant, et simul eundem iubent atque rogant, quatenus ex parte
ipsorum sanctae Vissegradensis et Pragensis ecclesiae canonicos, nec non
commilitones sancti Benedicti, moniales quoque rogaret cum omni clero intra
urbem commorante, ut, sicut mos est, pro defunctis officia peragerent, scilicet
prima et secunda et tertia et septima die, et cetera usque ad anniversarium sic
commemorationes facerent pro ipsis, alii missas pro salute vivorum, alii pro
peccatis, alii pro fidelibus defunctis. Placuit itaque primum diem in festo
omnium sanctorum statui. Ad comprobandum ergo, quam affectuose quamque devote
hanc eleemosynam laudabilis dux Sobieslaus faceret, veniente anniversario ipsemet
in claustro Wissegradensi cum canonicis eiusdem monasterii et cum omni clero
devoto e suburbio collecto refectionem habuit, ibique in divite apparatu
divitem voluntatem ostendit. Idem egregius dux Sobieslaus inter cetera gestorum
suorum magnalia Lotario imperatori et regi Conrado Saxones et Bavaros nec non
ceteros Romano imperio aliquando contrarios subiugavit. Hiis et pluribus
huiusmodi honoribus circumfultus. XVI Kal. Martii dux praedictus est morte
praeventus. Retributor ergo omnium bonorum deus, pro cuius amore hoc bonum opus
praedictus dux operatus est, secundum largam hilaris datoris voluntatem nunc
animam eius confovere dignetur. Amen. Cui Wladizlaus successit. Silvester abbas
amisit episcopatum. Wladislaus cum suis convenit regem Conradum, levirum suum,
in urbe Bamberk, et ibi accepto vexillo a rege rediit ad sua.
Eodem anno Otto processit ad ordinationem episcopatus, quo accepto V Kal.
Junii in metropolitana urbe Magontia ab archiepiscopo Alberto cum magno honore
et laetitia rediit ad sua.
Eodem anno ductrix Adleyta moribus honesta et praeclara, non post multos
huius vitae curriculos tacta cordis sui doloribus, siquidem vivens post obitum
mariti sui septem mensibus, XVII Kal. Octobris migravit de hoc seculo.
Flumen Sazaua XIII Kal. Decembris, quod vadit iuxta coenobium eiusdem
nominis Sazawa, discerptionem passum est, plus quam 20 stadiorum longitudine a
summo usque deorsum; molendinum eiusdem coenobii, quod ab antiquo nunquam
defecerat aquis, tunc stetit in sicco. Abbas et fratres illius coenobii et
servientes venerunt ad litus, et miraculum considerantes, ad maiorem notitiam
eiusdem miraculi contra morem solitum magnos pisces et cancros in sicco fundo
collegerunt. A prima autem hora usque ad sextam hac in mutatione praedictum
flumen divina dispositione continebatur.
Anno dominicae incarnationis 1141 Wladizlaus dux habuit festum natalis
domini in villa, quae vocatur Siwohost, ubi puer Wladizlaus ipso festo die, dum
nox occupaverat totum mundum, iniit fugam ad avunculum suum nomine Bela, qui tunc
regnabat in Ungaria. Hiems tunc varia fuit. Bela, rex Ungarorum, obiit, et
nostrates profugi submissis capitibus doluerunt.
Hoc anno in quadragesima per totam regionem Bohemiae multi suspensi sunt in
patibulo, praecipui autem in monte Sibenica, ex quibus plures evaserunt et
fugam inierunt. XVII Kal. Maii inundatio fluminis Wltaue, quae fluit inter
urbes Wissegrad et Pragam, nimia facta fuit, et vicinis rebus multum nocuit. IX
Kal. Maii novus Lucifer ortus est, sed dissimilis varietatibus priori Lucifero,
quem ante memoravi, ille XVII Kal. Augusti ortus est, iste IX Kal. Maii visus
est et sic varios cursus peragit.
Hic praesul Zdico Olomucensis ecclesiae accipiens crucem de sancto altari
sancti Petri, lacrimans prae gaudio et cantans hanc antiphonam: Qui vult venire
post me, abneget semet ipsum et tollat crucem suam etc. ascendit equum cum suis
contra paganos, qui vocantur Pruzi, ut fidem sanctae Trinitatis eis insinuaret
baptizaret eos; quod tamen melius est silere de eius itinere, quoniam in vanum
laboravit, et de eius reditu gaudere.
Anno dominicae incarnationis 1142 regnante Conrado necdum imperatore Romano,
inthronizato autem principe Bohemorum Wladislao, qui patruo suo successerat
illustri viro Sobieslao, oritur inter Bohemos vesana seditio, quae eos
perfidiae stimulo turbatos in duas turmas divisit, et melior nobiliorque pars
ad Conradum, ducem Moraviae, perrexit, inferior vero et iunior cum Wladislao
remansit. Hiis ita gestis subito pax abicitur, bellumque festinum indicitur; in
condicto loco conveniunt, de Wladislai depulsione et Conradi electione armati
consulunt, et nullam concordiae pacisque firmitatem statuunt. In crastino autem
Moravienses cum profugis Bohemis in Wladislaum et fratrem Theobaldum et
Henricum ex improviso insurgunt, in fugamque cum omni exercitu compellunt.
Quibus resistentibus, quantum valuerunt, maiores belli ductores Naczerath,
Smil, Ben et alii quam plures ex utraque parte ceciderunt. Tunc Bohemi videntes
Moravos invalescere seque auxilio dei carere, omnes in evasionem fugierunt;
Pragam vero metropolim civitatem ingressi cum Theobaldo, munitiones
firmaverunt, Wladislaum propere ad regem Theutonicorum pro auxilio adipiscendo
direxerunt. Igitur Conradus ducatus concupiscentia accensus, fugitivos
prosequens, Pragam obsidet, armatos circumquaque adhibet, machinas, balistas,
sagittarios instruit, ad ultimum in monasteria, in claustra, in aedificia ignes
mittit. Proh dolor! nefas invisum, inaudita angustia, tristitia insolita,
curae, timor et tremor cives suburbanos affinesque eorum invaserunt, et
moniales dilectae deo et hominibus de coenobio sancti Georgii martyris
sanctaeque Ludmilae martyris, omnia sacraria et habitacula sua combusta
videntes, territae cum gemitu gravique suspirio semivivae, vix valentes oculos
et manus ad coelum levare, clamaverunt: Domine, miserere nostri et respice nos.
Et subito invento exitu de civitate fugientes, in locum unum sub Petrzin monte
secesserunt, ac in ecclesia sancti Johannis Baptistae, quoad restaurationem
proprii loci viderent, quasi exules, tristes et flebiles manserunt.
Evolutis igitur paucis diebus pro dolore et afflictione non computatis,
regis Theutonicorum Conradi conductorumque eius Wladislai ducis et episcopi
Zdiconis, venerabilis et sanctae memoriae viri, adventus cum forti manu intonuit.
Quo audito Conradus tetrarcha cum suis sequacibus in terram suam latenter
effugit, et amplius non comparuit. Veniens ergo rex Conradus ducem restituit
firma pace, sumpta promissa pecunia in propria profectus est. Tunc omnes, qui
in tristitia fuerant, quasi de gravi somno excitati, laetati sunt, coeperunt,
quae violata erant, reaedificare, quae vero omnino consumpta, renovare. Itaque
dominae moniales, sanctae et fidei catholicae filiae, in loco praedicto
conversantes, die noctuque flebili voce secundum desiderium iusti Simeonis
dicebant: Quando hinc exibimus? quando in claustro manebimus? quando cum pleno
gaudio deum orabimus? Mox exauditae a domino audierunt relatione custodum
murorum piscatorumque et pauperum in noctibus laborantium, vidisse flammas de earum
ecclesia exiisse et usque in coelum se protendisse. Hac auditione per spiritum
sanctum commonitae claustrum visitant, ecclesiam lustrant, altaria inspectant,
et maxime reliquias sanctae Ludmilae patronae suae cum lacrimis quaeritant,
accersito Wernhero lapicida et caementario, ut inter saxa et titiones requirat,
sollicitant. Ecce volente deo Wernherus sarcophagum incorruptum nec igne tactum
reperit, ad dominas laetus rediit, et prae gaudio remunerationem postulans,
laetitiam nunciavit. O sancte deus! o mirabilis in sanctis suis! o benedicte in
operibus tuis! quanta exultatione famulas tuas dignatus es replere, quali
visitationis solatio perfundere, quam magno gaudio praesentationis laetificare!
In terram deo gratificantes corruunt, lacrimis loca perfundunt et oblitae
tristitiae ad levandam thecam currunt, sed quasi stupefactae praesumptionem
reprimunt, et vocato sacerdote Pudone, cuius consilio et auxilio foras temptant
efferre, et exeuntes ad portam civitatis inveniunt obstructam, serratam et
quasi exitui oppositam, quam multo conamine quassatam nimiisque laboribus
temptatam nullo modo aperiunt. Et hoc miraculo compunctae in locum, unde
exierant, regressa esunt, missoque nuncio ad episcopum Ottonem supplicant, ut
veniat, quid agendum sit, decernat. Qui respondit, se non audere facere, nisi
prius mittat Romam. Iterum autem praesulem Moraviae Zdiconem implorant, ut
desiderium ipsarum impleat. Qui se facturum promittit, si antistitis earum
licentiam inveniat. Non cessantes ergo claustricolae a proposito, domini decani
Pragensis Henrici Petrique archidiaconi ceterorumque de conventu consilio
sarcophagum relevant, aperiunt, et praevisum iuxta altare laetanter recondunt.
Nec hoc quoque praetereundum est, quod mirabile et in seculis praedicandum
furtum Wernheri declaratur, qui ablata latenter parte corporis beatae Ludmilae,
athletae Christi, repatriat, ad construendum teplum deo duos conducit, qui
coepto opere mortui sunt, in sequenti enim alii duo, in tertio ipsemet
defunctus est. Hiis visis filius eius iussu vicinorum propinquorumque Bohemiam
intrat, Gervasio cancellario, consanguineo suo, gesta replicat, per quem
ammonitus ablata ecclesiae reddidit, in nomine domini nostri Jesu Christi, cui
est honor et gloria in secula seculorum. Amen.