[CRONICA FRANCISCI PRAGENSIS]
LIBER PRIMUS.
Incipit*) prologus
secundi tractatus cronice Pragensis, deinde capitula eius.
Venerabili in Christo patri et domino suo speciali, domino Johanni, Dei
gracia IIIIo, Pragensi episcopo XXVIIo, oraciones fideles
et in futuro essenciam sanctissime Trinitatis eternaliter contemplari. Mandatis
vestre reverende paternitatis toto cordis affectu cupiens obedire, vitam,
status, acta et mores regum Boemorum et episcoporum ac aliorum principum Boemie
et vestra precipue acta et opera salutifera ammiracione digna, que nullus fecit
antecessorum vestrorum, scriptis studiosius volo declarare, hoc opus subiciens
et committens vestre correccioni. Nam Deus gloriosus vos ditavit bonis
naturalibus et gratuitis, sciencia et sapiencia et mira discrecione, et quia
studiosarum mencium solet esse varia consuetudo, sunt enim multi, qui literali
intelligencia, ut illam complete habeant, efficaciter laborant; sunt et alii,
qui anagoicis, allegoricis et misticis intellectibus et tropoloicis sensibus
affectuoso studio se inclinant, alii in ystoriis et cronicis legendo
edificatorium solacium sibi parant. Et in omni materia, quam legit pia mens, ad
similitudinem argumentose apis semper invenire poterit, unde legens virtutis et
cognicionis suscipiat incrementum.
Bona enim mens in leccionibus velud in ortis deliciarum pascitur, in eis
quasi rosas vel lilia colligit, cum id, quod legit totum ad Dei vel proximi
dileccionem et propriam sui emendacionem applicat et reducit. Quamvis asserat
philosophus, quod de fabulis et fabulosis sermonibus non sit dignum studio
intendere, tamen aliquando seriosa veritas ex allusione iocosi sermonis fit
legentibus plus iocunda iuxta illud poeticum:
Dulcius arrident seria picta iocis.
Unde non solum pure theoloica, sed eciam alia conferunt legentibus
utilitatem. Et solet homo virtuosus studium suum secundum circumstancias
temporis alternare, ut nunc ad sublimia nunc ad humilia, nunc ad mistica, nunc
ad grossiora se transferat et exempla. Et quia in presenti tractatu multa sunt
bona documenta et exempla, que valent ad effectum utilem et multiformem, unde**)
pater reverende vestra virtus magnifica ad utilitatem aliorum se diffundit, cum
presens opus utile non solum pro ecclesia vestra Pragensi sed ad profectum
tocius cleri vestre diocesis et populi scribere procurastis tamquam excellens
causa efficiens, suos effectus ad finem optatum perducendo. Hic autem tractatus
est compilatus ac venerabili in Christo patri et domino, domino Johanni IIIIo,
Pragensi episcopo XXVIIo, presentatus anno Domini MCCCXLIo,
anno vero ordinacionis sue XLo.
Incipiunt capitula secundi
tractatus.
De actibus regis Wencezslai monoculi et de morte eiusdem - I.
De actibus regis Przsemisl - II.
Quomodo rex Przsemisl ad apices imperatorie dignitatia fuit vocatus et de
eius regali magnificencia, virtute et morte - III.
De malis, que post mortem regis Przsemysl acciderunt - IIII.
Quomodo rex Wencezslaus fuit ad regnum Boemie revocatus et de pluribus eius
actibus - V.
Quomodo rex Boemie ipsum regnum ab imperatore in feodo accepit et quomodo se
ipsum rexit - VI.
Quomodo iterum rex Boemorum regem Romanorum visitaverit et de circumstanciis
eius - VII.
Quomodo rex Boemie Crakouiam iuerit cum exercitu magno, et quomodo
precinctus fuit gladio militari - VIII.
Quomodo dux Austrie regi fuit reconciliatus - IX.
De solempnitate coronacionis gloriosi regis Wencezslai - X.
De apparatu precioso ad coronacionem regiam adaptato - XI.
Quomodo rex sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam fundavit - XII.
De morte inclite domine Gute, regine Boemie - XIII.
Qualiter rex Poloniam intraverit et in Gnesia fuerit coronatus - XIIII.
Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi nupserit et qualiter fuerit
coronata - XV.
Quomodo dominus Johannes quartus Pragensis episcopus XXVII, fuit in
episcopum electus et consecratus - XVI.
De morte incliti regis Wencezslai - XVII.
Quomodo iuvenis Wencezslaus patri successit in regno et quomodo fuit occisus
- XVIII.
Quomodo Rudolphus, dux Austrie, filius Alberti, regis Romanorum, electus
fuit in regem Boemorum et de eius morte - XVIIII.
Quomodo Henricus, dux Karinthie, in Boemiam sit reversus, et quomodo
regnaverit - XX.
Quomodo Elizabeth, filia regis Wencezslai, vocata fuerit ad presenciam regis
Romanorum - XXI.
Quomodo imperator filio suo in Spira et virgini Elizabeth solempniter
peregerit festum nupciarum - XXII.
De circumstanciis missionis in Boemiam Johannis primogeniti imperatoris -
XXIII.
Quomodo Johannes, filius imperatoris, cum exercitu valido Boemiam intraverit
et Pragam expugnaverit - XXIIII.
Quomodo rex Johannes pacem in regno Boemie ordinaverit et coronatus fuerit -
XXV.
Quomodo rex Johannes Morauiam intraverit ipsamque pacificavit - XXVI.
Quomodo rex Johannes in Nuereberch curiam celebravit - XXVII.
Quomodo idem cum exercitu magno in Vngariam processit - XXVIII.
Quomodo idem ex inductu baronum terre iussit Theutonicos multos exire de
regno - XXVIIII.
Quomodo idem cum suo patruo, archiepiscopo Trenerensi, adversus Fridericum,
ducem Austrie, pugnaverunt - XXX.
De vocacione ad curiam Romanam venerabilis domini Johannis IIII, Pragensis
episcopi XXVII, et de eius actibus gloriosis -XXXI.
[*) V rukopisu 2 jest až po slova: ammiricione digna znění
počátku kroniky této následující:
Incipit cronica Boemorum regum, ducum et dominorum.
Excellentissimo principi principum varioque stemate virtutum ornato domino
Karulo, Dei gracia Romanorum regi et Boemorum, oraciones fideles et in presenti
vita ecclesiam militantem feliciter protegere et in futura vita cum triumphante
ecclesia eternaliter conregnare. Vestre magnificentissime dominacioni status et
acta moresque regum Boemorum nec non aliorum principum diversorum et precipue
acta vestra et opera salutifera multiplici laude digna.]
[**) Místo Unde - ordinacionis sue XLo má ruk. 2 toto
znění: Unde gloriosissime princeps et inclite vestra virtus magnifica et
laudabilis fama ad utilitatem aliorum se diffundit et sic presens opus utile
non solum in regno vestro Boemie, sed in aliis partibus mundi erit acceptum et
fructuosum.]
Capitulum I.
De actibus Wencezslai monoculi et de
eius occasu.
Quoniam status et mores et actus in prima parte cronice Pragensis ducum et
principum et dominorum regni Boemie descripti sunt sufficienter, nunc vero in
secunda parte predicte cronice Pragensis serenissimorum principum et dominorum
regis Wencezslai monoculi et filii sui, dominorum episcoporum et aliorum
nobilium virorum regni Boemie secundum mandatum et informacionem vestram o
pater venerande scriptis studiosius cupio commendare. Qui quidem rex
Wencezslaus mira sollicitudine et frequencia in venacionum exerciciis
delectabatur. Quadam die eo in memore feram insequente ramo arboris in ocula
graviter fuit offensus, quem medici et cirurgici curare volentes ipsum lesum
oculum recuperacionis causa inciderunt, quapropter rex in eodem oculo virtute
visiva fuit privatus. Idem quoque rex habuit duos heredes, videlicet Wladislaum
et Przsemysl. Wladislao, seniori suo filio, contulit Morauie marchionatum, quem
cum pro tempore gubernasset, non post multum temporis spacium solvit debitum
nature. Post cuius decessum filio iuniori predicto prefatum contulit
marchionatum, qui quidem immemor preceptorum Dei et usus consilio pravorum,
patri suo, regi memorato, cepit esse inobediens et contrarius totoque conatu
rebellare, quem de regno Boemie expulit et eiecit cum auxilio baronum et
nobilium, qui sibi adherebant.
Qui transivit ad marchionem Misnensem consilium et auxilium ab ipso
petiturus. Qui sibi in auxilium dedit copiosam multitudinem armatorum, et
reversus in Boemiam cum filio suo circa Pontem civitatem prelium commisit et
ipsum cum suis devicit, et quia de bello effugerat, non fuit captivitati
mancipatus. Videns se patri resistere non posse, humiliter se gracie paterne
subdidit et submisit, et sic per barones sunt reducti ad concordie unitatem,
quem pater racione correccionis in castro Zwiekow posuit, ut penitenciam ageret
de excessibus pretaxatis. Et idem rex Wencezslaus pecunias et thesaurum non
dilexit, unde aurum et argentum pro nihilo reputabat. Nam cum aurifodine in
Gylowy tunc temporis vigerent et bene provenirent, quidam ibidem cultor et
fossor auri cognomine Sloiger unam massam auri, bene X marcas ponderantem regi
obtulit et presentavit, quam cubicularii recipientes ad lectum domini regis
posuerunt. In quo rex plures noctes insompnes duxit; tandem ait suis
cubiculariis, quid est hic, quod ego tribus noctibus oculos claudere non potui
nec dormire, forte aliqua sortilegia sunt hic posita, aut facte sunt incantaciones
ad sompnum meum impediendum? Et lectum suum iussit moveri, in quo aliud non est
inventum nisi massa auri predicta. Qua visa rex ait: ecce iste thesaurus
pessimus me in sompno inpedivit et occasio fuit vigiliarum; recipite et cito
ipsum a me alienate. Et ipsi cubicularii recipientes cum aliis familiaribus
regis inter se diviserunt. Unde propter hoc et alia apparet, ipsum regem non
fuisse avarum nec curasse pecunias. Cui eciam pulsus campanarum fuit contrarius
ipsumque nimium abhorebat; nam cum Pragensem aut aliam civitatem fuit
ingressus, nullus presumpsit pulsare, quamdiu mansit in civitate.
Tunc temporis Fridericus imperator volens cum suis principibus habere
colloquium et curiam celebrare literatorie eis mandando, ut omni dilacione
proculmota ad ipsum convenirent, specialiter ad regem Boemie literas dirigendo.
Cum autem illuc pervenisset, imperator conabatur, ut sibi castra et civitates
quasdam resignaret, qui racionabiliter prehabito consilio cum suis hoc facere
recusavit. Sed cum egressi fuissent de curia imperatoris abbas de Wlda tangens
leviter humerum regis ait ad eum: Si ego essem vicinus tuus, vellem compescere
te et obedientem imperio efficere, regulum humilem de te faciendo. Unus autem
ex militibus regis nomine Hogerius dedit predicto abbati alapam et ait ei:
Monache non habuisti bonum pedagogum, qui te docuisset reges et maiores te
honorare. Tunc cum magno rubore abbas cum suis recessit. Propter hoc igitur et
alias causas imperator voluit regem et prefatum militem detinere. Hoc intelligens
rex iussit suis, ut armate se ad iter prepararent. Cum autem fuisset vocatus ad
presenciam imperatoris, Hogerius predictus involuens gladium et cultellum cum
pallio regali viriliter fuit regem subsecutus. Imperator quoque ait ad regem:
Dudum de te male cogitavi, te volens humiliare, nunc autem perducam hoc ad
effectum. Rex vero ait ad eum: Nondum domine habetis me in vinculis, nec sum
impos membrorum meorum. Et mox arripiens cultellum imperatorem per superiorem
oram vestimenti tenuit et ait: aut me cum meis illesum sine omni impedimento
abire ad regnum meum permittas, aut nunc per me privaberis tua vita. Imperator
autem stupens ac tremens promisit sub iuramento facere, quod ipse vellet et
optaret. Miles quoque regis predictus stabat circa regem gladium tenens
evaginatum. Imperator vero vocatis suis omnibus sub obtentu gracie sue
districte mandavit, ut nullus regem Boemie nec verbo nec facto molestaret,
ipsum nequaquam impediendo. Rex vere pacifice in Boemiam reversus suo fideli
militi Hogerio contulit sibi et heredibus suis Belinam castrum et civitatem cum
suis pertinenciis perpetuo possidendam hoc firmans suis privilegiis et
instrumentis.
Et tempore ipsius fuit episcopus Pragensis dominus Mikussius, qui de humili
progenie de Vgiezd sub monte Petrino originem duxit, et quemadmodum rex
pecuniam odio habebat, sic episcopus aurum precipue ferventer et studiose
conquirebat et conquirendo diligebat. Quadam autem die audiverat in quibusdam
aurifodinis grande granum auri ad instar magni pomi seu pugni invenisse, pro
quo quam plures nuncios misit, et quociens quis portam curie aperuit,
inquirebat, utrum intrans cum dicto grano advenisset, affectans hoc magno
gaudio possidere, et cum sibi allatum fuit, cum magna diligencia id cum alio
thesauro fecit conservari.
Et rex Wencezslaus post multa acta et exercicia regalia et militaria, cum
tempore autumpnali insisteret venacioni, fuit valida infirmitate gravatus et
perveniens ad curiam suam Poczapel prope Weronam ibidem de hac vita migravit.
Milites vero quidam, qui tunc aderant, hoc celantes intestina sua omnia
excipientes, ibidem in ecclesia sepelierunt, corpus vero regale clam ad castrum
Pragense deduxerunt et ibidem sub magna custodia in turri posuerunt. Si quis
vero coram rege negocia sua vellet tractare, illi dixerunt, quod rex medicinam
sumpsisset et non valeret aliquibus negociis occupari. Et mox miserunt literas
regio sigillo signatas caute ad quosdam, qui castra regalia tenebant, et ad
stipendiarios, quibus rex obligaverat bona regalia, eum litem haberet cum filio
suo Przsemisl, marchione in Morauia existente. Qui visis literis quasi mandatis
regalibus obedientes, cum ad castrum Pragense venissent, sigillatim ad corpus
regale eos intromittentes captivitati mancipaverunt, et sic coacti bona regalia
restituerunt, et deinde pretaxatum corpus regale ad sanctum Franciscum in loco
sue fundacionis in Maiori ciuitate Pragensi honorifice sepelierunt.
Capitulum II.
De actibus regis Przsemisl.
Post obitum regis Wencezslai filius suus Przsemisl ei successit in regno Boemie,
potens et strennuus, qui ab adolescencie sue tempore viriliter egit et
generositatem mentis regie virtuosorum operum magnificencia undique decoravit.
Et ipse regnum suum sapienter cupiens gubernare fuit rei publice sedulus
instaurator, leges condidit et populum suum iusticie regulis illustravit, se
ipsum exemplum vivendi ceteris constituens et exemplar. Et regni sui incolis de
pace satagens providere, urbes cepit cingere muris, castra munire, et baronum
suorum liberos iussit tirocinia exercere, et hostes qualiter deberent expugnare
et ceteros actus exercere militares.
Temporibus quoque ipsius ecclesie Christi et monasteria in regno
profecerunt, et terra fructum suum faciente, in pace Deo iugiter servierunt. Et
ipse ecclesias fundavit eas sufficienter dotando et ab adversitatibus
protegendo. Cum maiori quoque diligencia monasterium, quod vocatur ad Sanctam
Coronam ordinis Cisterciensis, quod ipse fundaverat, sufficienter ditavit,
diversimode decorando. Et idem rex Przsemisl Margaretham, sororem Friderici,
ducis Austrie, in matrimonio duxit et fratre suo defuncto eidem ducatus Austrie
cessit. Vlricus quoque dux Karinthie heredes post mortem non habuit successuros
et predictum regem adiit et percepta pecunia Karinthiam, Karniolam, Marchiam et
Portum Naonis post obitum suum sibi iure perpetuo resignavit. Nobiles igitur
earundem terrarum confluunt ad regem et ei obedire fideliter prestito iuramento
promittunt. Unde Veronenses, Treuisini cum aliis opidis mari adiacentibus ipsum
pro defensore fideliter elegerunt, et sic quasi palmites suos usque ad mare
extendit et dilatauit et diuersos inimicos suos tunc temporis deuicit potenter,
vtiliter triumphum obtinendo. Et quia predicta Margaretha sterilis fuit et ipsa
obprobrium sterilitatis regi ascripsit, asserens ipsum propter hoc sterilem,
quia natus in die sancti Petri fuisset. Rex vero ait: Da michi unam de
virginibus tuis et infra annum ex ea puerum generabo, cui regina prebuit
assensum. Rex vero inter ceteras virgines familiares unam elegit, que habebat
tonsuram virilem et ideo Palczierzik vulgariter vocabatur, et generauit ex ea
primo anno filium nomine Nicolaum et postea filias plures, qui quidem filius
etate adveniente dux Opauie fuit factus. Unde ex dispensacione sedis apostolice
celebratoque divorcio, licet cum magno merore, nomine Chungundam, regis de
Mazouia filiam, coniugem duxit, cum qua heredes felices generavit. Et inter
ceteras virtutes, quas rex Przsemisl continebat, virtus largitatis in ipso
excellencius fulgebat. Nam omnes principes et prelatos suos, incipiendo ab
archiepiscopo Salczburgensi, bis in anno solempniter vestiebat, elemosinas
largissimas faciendo; de thelonio quoque, quod habebat in Danubio, multi panni
nobiles et diversi fuerunt sibi in Boemiam adducti, ipse vero noluit eos
convertere ad proprios usus, sed totum clerum, qui erat in regno Boemie
decentissime vestivit. Nam quicumque venit ad eum, habens coronam et tonsuram
clericalem, mox mandavit domino Gregorio de Drazicz, nobili viro, qui erat suus
dispensator, ut eum vestiret. Milites quoque et scutiferos bis in anno de
exquisitis vestibus vestiebat. Rex vero Thartharorum audiens de eius probitate,
magnificencia misit sibi dona regalia et valde rara asserens in literis suis,
quod ipsum tamquam fratrem suum diligeret, volens sibi in omnibus conplacere.
Rex autem Przsemisl magnifice nuncios honoravit, dona predicto regi preciosa
transmittendo.
Specialiter quoque castrum Pragense de firmissimis muris, turribus et
fossatis, munivit diligenter muros quoque disponens sic et cooperiens, quod de
una turri ad aliam per totum girum castri transitus erat sub tecto, et
civitatem eciam Minorem Pragensem muris et fossatis firmando ad ipsum castrum
continuavit. In quo quidem castro Pragensi habuit X castellanos sive
purcravios, viros strennuos et famosos, quibus ita bene duxerat providendum,
quod quilibet eorum circa minus poterat habere XXX armatos pro predicti castri
defensione vel causa alterius imminentis necessitatis. Inter quos nobilis vir
dominus Gregorius de Drazicz strennuus et famosus ibi purcravius erat
precipuus, cuius filius dominus Johannes IIII divina gracia disponente in
Pragensem episcopum fuit sublimatus. Et isti fuerunt eciam purcravii ibidem:
Mstydruh de Chlum, Onsso de Onssow, Vlricus de Krzsiwsud, Domaslus de Kworcz,
qui et subcamerarius erat, Rudolphus de Sbraslauicz, Rapoto de Borczonicz,
Sdislaus de Prohonicz, Vlricus frater suus, Andreas de Riczano et' plurima
castra et municiones in regno Boemie et alias in suo dominio construxit et
firmavit. Et loquebatur manifeste, quod tot et tanta castra, municiones et
comoda construere vellet, quod filii sui ea non sufficerent cooperire.
Vir fuit urbanus, constans sermoneque planus,
Prudens, discretus, semper studuit fore letus,
In verbis tutus, raro fuit ipse locutus
Aspera, vel verba, que turpe sonant vel acerba.
Raro fuit tristis, sic semper vixit in istis
Mundanis rebus, quod noctibus atque diebus
In Christum credit, nec ab eius laude recedit.
Capitulum III.
Quomodo Przemisl ad apices
imperatorie dignitatis fuit vocatus et de eius regali magnificencia, virtute et
morte.
Anno Domini MCCLXVo rex Przsemisl magnificum convivium celebravit
filie sue primogenite pro baptizmo, quam tres episcopi de fonte levaverunt,
Pragensis, Olomucensis, Bramburgensis, et hoc in die Purcificacionis beate
Marie Virginis, vocatis ad hoc festum omnibus nobilibus Boemie, Morauie et
Austrie. Et ipso die rex coronatus venit ad processionem et missas audivit ad
altare sancte Marie in ecclesia Pragensi, et biduo celebravit convivium cum
omnibus predictis in castro Pragensi. Et sequenti anno VII idus Augusti rex
processit versus Bauariam cum maxima multitudine armatorum Boemorum, Morauorum,
Polonorum, Australium, Karinthianorum, in quo itinere plurima dampna in regno
Boemie fecerunt rapinis, spoliis et incendiis. Terram Bauarie intrantes multo
graviora dampna intulerunt, ipsamque usque ad Ratisponam crudeliter
devastantes, viros et mulieres plurimos concremantes.
Et anno Domini MCCLXXIo, mense Augusto missus est Coloniensis
archiepiscopus et alii cum eo plures principes ad regem Przsemisl rogantes
ipsum ex parte electorum, qui habent eligere regem Romanorum sive eligendi
potestatem, quatenus dignaretur assumere apices imperatorie dignitatis, quos
rex benigne et graciose suscipiens, honestissime tractat infra aliquot spacia
dierum, et convocans suos barones et nobiles, etate et sapiencia fulgenciores,
quid in hoc negocio esset faciendum. Et consilio prehabito camerarius regni
Boemie, Andreas nomine, ait: O rex invictissime, quis mortalium in terris tue
potest potencie equiparari? Deus in celis, tu in terris dominaris, et non est,
qui resistat tue voluntati. Et incognite tibi sunt, ad que invitaris diversarum
gencium naciones, et rerum dubius est eventus. Sede in solio patrum tuorum,
tuum regnum et potestas per climata mundi famosius dilatatur. Rex autem hiis
sermonibus acquiescens et recusans ad tante dignitatis fasces assurgere,
remunerat nuncios muneribus magnificis in auro, argento, gemmis preciosis,
dextrariis, palefridis et aliis clenodiis diversis, vestiens eos et totam
familiam erorum, et remisit eos ad electores cum uberiori graciarum accione.
Venerunt et plures nuncii similia deferentes, quos rex benigne suscipiens
nequaquam peticionibus eorum acquievit, sed muneribus honoratos, referens
graciarum acciones remisit ad electores.
Et sequenti anno rex Rudolphus est ad imperium sublimatus.
Et eodem anno pons Pragensis est confractus IIII idus Marcii, et fuit maxima
inundacio fluvii Multauie, ita quod extendit suos meatus usque ad ecclesiam
sancti Egidii et sancti Nicolai in Foro pullorum et multa dampna fecit.
Et prefatus rex Boemie Przsemisl quocienscunque contra quemlibet regum vel
ducum movit aciem belli, semper cum laudabili triumpho ad propria remeavit, et
eciam in sui principatus regimine zelo pietatis succensus culpas suas
recognoscentibus pius indultor, viduarum non surdus auditor, orphanorum non
tardus adiutor. Tempore quadragesimali nocturno tempore solo servo contentus
latenter ecclesiam ingressus et super pavimentum prostratus tam diu in
oracionibus perseverat, quoadusque largo ymbre lacrimarum fuit madidatum, et
ante solis ortum vocat officialem, cui commiserat curam pauperum, requirit, an
parata haberet omnia pro pauperibus enutriendis; erat enim mos eius omni die
quadragesimali D pauperes pascere, et per dominum Gregorium de Drazicz nobilem
virum, in Parasceue eosdem vestivit et alios multos vestire solebat. Lavabat
eciam pedes pauperum in Cena Domini juxta numerum XII apostolorum, cuilibet
dans solidum denariorum. Veniens eciam ad ecclesiam Pragensem personaliter
aggreditur sacerdotes inducens eos suis precibus, ut missas cantent pro salute
vivorum alias pro fidelibus animabus defunctorum nec non et missas votivas de
sancta Trinitate, de sancto Spiritu, de beata Virgine, de patronis et alias
multas; ad manum autem cuiuslibet sacerdotis missam dicentis offerebat II
aureos vel XII argenteos. Et ita largus fuit, quod non potest de facili
enarrari erga principes, mediocres et pauperes, et semper multitudo magna
nobilium et militum et armatorum ipsum sequebatur. Et ornatus regie capelle
fuit de preciosissimis pannis auro textis et de purpura et bisso, et omnia
utensilia capelle et mense erant ex auro puro, quedam et ex argento
decentissime fabricata.
Et anno V elecionis sue Rudolphus misit nuncios ad regem Boemie petens sibi
restitui terras, videlicet Stiriam, Austriam, Karinthiam, Portum Naonis, forum
Julii, asserens ipsas ad imperium pertinere. Ipse vero asseruit propter causas
diversas ipsas iuste possidere. Huius rei gracia ambo reges cum exercitibus suis
circa Danubium in Austria convenerunt, ipsum vero flumen in medio eorum
decurrebat. Cumque septem ebdomadas morarentur ibidem, videntes personarum et
victualium defectus sub iuramenti interposicione convenerunt ad quandam insulam
dictam Chamberch cum parva comitiva et tractatu prehabito fedus inierunt in
contractu sponsalium, videlicet ut Wencezslaus, filius regis Boemie, filiam
domini Rudolphi electi accipiat in uxorem et e converso filius electi filiam
regis Boemie sibi accipiat in uxorem. Hic contractus confirmatus fuit et per
utriusque principis iuramenti interposicionem in presencia multorum episcoporum
et principum et nobilium personarum multarum. Fuerunt eciam instrumenta super
eodem contractu confecta et multorum principum pro testimonio sigillis
insignita. Unde rex Przsemisl suorum consilio inductus sub spe uberioris gracie
obtulit sibi V vexilla in signum subieccionis, sperans sibi eadem cum terris
restitui incontinenti. Ipse vero consilio prehabito duo vexilla sibi restituit
cum terris videlicet Boemie et Morauie, ponens eum sub spe restitucionis. Et
hiis peractis cum pace ad propria remearunt. Acta sunt hec anno Domini MCCLXXVIo,
XII kalendas Septembris.
Eodem tempore filia regis, nomine Chungundis, ad sanctum Franciscum in
claustro virginum sancte Clare precidit sibi tricas et vovit Deo virginitatem,
induens griseum mantellum, ex quo rex multum turbatur et nobiles regni. Verum
tamen de claustro recepta, postea ibidem tradita fuit religioni cum magna
solempnitate cum XII virginibus. Que excepta fuit de monasterio per regem
Wencezslaum, fratrem suum, et tradita fuit in matrimonio duci Mazouie, cum quo
plures pueros generavit. Ipso defuncto fuit facta abbatissa ad sanctum Georgium
in castro Pragensi, cui monasterio multa bona fecit.
Rex vero Przsemisl propter terras prefatas ira motus congregavit maximam
multitudinem bellatorum et cum eis Austriam intravit. Rex autem Rudolphus hoc
audiens cum maxima multitudine diversarum gencium transfretato Danubio venit in
eius occursum, et misit suos exploratores, qui viderunt, quod rex non curaret
de adventu inimicorum et sui essent dispersi valde huc et illuc pro preda
capienda. Unde repente irruit cum suis exercitibus super improvisos et inhermes
in modum semicirculi per ordinatas acies circumcingens, et cecidit super regem
et miliciam eius formido et pavor, et perterriti et stupefacti fugierunt; unde
quosdam vulneraverunt, et quosdam occiderunt. Nobiles vero et barones
captivitati mancipaverunt et multi in flumine vicino sunt suffocati. Rex vero
Przsemisl eciam ibidem fuit interemptus. Factus est timor magnus et ingens
turbacio per totum regnum; nam spolia multa et innumerabiles excussiones
ecclesiarum sunt perpetrate et monasteria diversorum ordinum sunt gravata, et
quedam destructa, unde omnes diversis doloribus sunt afflicte. Incendia eciam
diversa per totam Boemiam et Morauiam sunt facta.
Facta est autem discrasia et divisio regni Boemie juxta placitum regis
Rudolphi, electi Romanorum. Sed heu! afflictis affliccio additur, magnaque
indignacio Dei extitit in Boemos et precipue in rurenses, sicut aliquando
populum Israeliticum delinquentem punivit et afflixit. Errabant autem in
montibus et speluncis et cavernis terre, in silvis et nemoribus se abscondentes
et res suas, donec tempore hiemali nix descenderet, et non poterant inveniri
loca eorum habitacioni oportuna, [in quibus possent se ipsos cum rebus et
pecudibus confovere] quia ab inimicis persequentibus tamquam a canibus
indagatoribus per vestigia nivi impressa veluti fere silvestres inventi
capiebantur et multi cruciabantur propter pecuniam obtinendam, unde rebus
privati et denudati in hyeme ambulabant in saccis et mattis sua tegentes
pudibunda, torti aculeis diversarum penarum, et multi in fluminibus suffocati
sunt, alii trucidati, alii occisi gladio, alii vinculis mancipati, alii igne
cremati; nonnulli eciam fame valida et frigoris afflicti asperitate et variis
passionibus gravati spiritum exalabant, et licet Rome et in aliis partibus
mundi magna fuisset facta persecucio in christianos, hic maior causa videtur
extitisse. Illic homines disparis cultus, quia gentiles et Sarraceni contra
christianos, hic viri baptizati illos ut sic in crudelitate excedebant. Multi
eciam clericorum tam secularium quam religiosorum et laycorum, qui hospicia
convenerant in munitis civitatibus, rebus sunt exspoliati, turbacionibus
atriti, variis percussionibus afflicti, doloribus et gemitibus sunt arefacti,
et in castro Pragensi plurimi propter spem pecunie sunt mortificati, et ille
locus solempnis multis fedis actibus tunc erat pollutus.
Capitulum IV.
De malis, que post mortem regis
Przsemisl acciderunt.
Rege Przsemysl occiso rex Rudolphus Boemiam intravit. Per aliam partem Otto,
Bramburgensis marchio, cum magno exercitu eandem est ingressus, quem predictas
rex ad se fecit vocari. Diversis consumatis tractatibus de consensu baronum
Boemie tocius regni eidem gubernacula commendavit et Saxones cum principe suo,
recipientes se in municionibus, tutelam regni assumpserunt. Wecezslaus vero
filius regis predicto domino Gregorio de Drazicz fuit commendatus; tandem
marchio puerum de manibus ipsius accipiens ipsum in castro Bezdiez pro tempore
collocavit, et ibi ab extranea gente multa sustinuit adversa, et postea
septennis puer in Saxoniam ducitur, ubi diversas molestias cum defectibus
sustinuit et erumpnas, quas tulit humiliter et pacienter.
Incole vero regni Boemie rebelles Saxonibus esse ceperunt, unde gens genti
mollitur insidias, totaque terra subiecta periculis per incendium destruitur et
rapinas. Latrocinia plerumque frequentantur et spolia et in brevi tota terra
facta est deserta, divites capiuntur et pauperes occiduntur, juvenes et
virgines, senes cum iunioribus miserabiliter opprimuntur, et fame urgente tanta
pestilencia prevaluit in terra, quod homines variis herbarum generibus
vescebantur et veluti pecudes moriebantur et quidam cadavera cruda more canum
devorabant; et quedam mulier oppressa nimia fame puerum suum comedere non
formidavit, et in aspectu filiorum fame pereunt parentes. Ex fetore quoque
cadaverum aer inficitur et multi propter hoc suffocabantur; ecclesie et
monasteria, maximos et varios defectus paciebantur; cimiteria deficiunt pro
sepultura et maxime fovee fodiuntur, in quas defunctorum corpora proiciebantur.
Prostrati subito veluti pecudes moriuntur.
Maxima pars gentis moritur cito pane carentis,
Materiam flendi parat genus hoc moriendi.
Quo moriens comedit, et qui se vivere credit,
Ex ista gente moritur comedendo repente.
Capitulum V.
Quomodo rex Wencezslaus ad regnum
fuit revocatus et de pluribus eius actibus.
Clemencia divina favente regni Boemie nobiles regem suum remitti a marchione
Bramburgensi cum debita reverencia pecierunt; propter dampna vero, que ipse
sustinuit, quedam civitates sibi oblate fuerunt et castra in V milibus
marcarum. Et sic puer ductus est in Boemiam et leticia magna fit in populo
universo. Qui quidem a puericie sue tempore in se habuit timorem Domini,
sanctis debitum offerens honorem, eorum reliquias magno studio congregavit et
auro et argento gemmisque preciosis decoravit, in promissis se constanter
tenuit et avaricie vicium sibi nunquam permisit dominari, et sic transiit de
virtute in virtutem, et tempore tonitrui et fulgoris sub reliquiis sanctorum se
abscondebat et eorum semper adiutorium requirebat. Per duorum quoque annorum
spacium corpus suum veste cilicina castigavit, et hoc fecisset ulterius, si non
fuisset redargutus. Verum tamen ieiuniis et oracionibus carnem suam macerans,
inimicorum a se latenter insidias propulsavit, sacerdotibus exhibuit honorem.
Religiosos quoslibet iuxta suorum meritorum qualitatem honoravit et aliis
operibus adhesit virtuosis. Mater vero eius per quemdam baronem, nomine
Zauissium, decepta, stando in Morauia filium ex eo generavit. Hic, Johannes
nomine, seculum renuncians, in ordine Cruciferorum Christo militavit. Sed puer
Wencezslaus materno affectu superatus, ipsam ad propria revocavit. Ipsa quoque
ad filium pro dicto Zauissio intercessit, qui eius preces exaudivit et curam de
curia domine regine totaliter assumpsit et familiares suos in singulis officiis
subrogavit et de consensu matris regem in magna custodia coartavit, el nullus
de facti suis finale responsum labere potuit, nisi Zauissii patrocinio fuisset
adiutus. Rege tacente ipse loquitur et tocius regni solus pertractans negocia
plus rege frequenter timetur, solus disponit omnia, sibi soli obediunt
universa, et solus officia regni disponit, et amici eius magnas insolencias
facere ceperunt de ipso presumentes, hos conturbando et illos subpeditando.
Sed quia Wencezslaus, heres regni Boemie, Guta quoque, filia regis Rudolphi,
nondum erant apti connubiis, iste de loco, ubi convenerant, cum matre rediit ad
propria, illa cum patre mansit usque ad tempus etatis delicacius educanda. Sed
XV anno etatis regis sponsa ipsius ad regnum invitatur, et ipsa terram videns
desolatam vehementer expavit et pauperes est consolata et sponsus et sponsa
sunt causa gaudii generalis. Supradictus quoque Zauissius clamdestine fuit
persecutus et propter ipsum et alias causas rapine et spolia in terra
frequentantur. In magna angustia igitur cor regis extitit, dum ex parte una
Zauissii fraudulenciam cognovit et experimento didicit, ex alia vero parte
quorumdam nobilium suorum insolencias audit. Hoc rex caute dissimulans cum
Zauissio exercitu coadunato in Morauia multos latrunculos et malefactores
occiderunt et sic ibi castra impiorum contrivit et conventicula reproborum
dissipavit. Et XVI anno etatis regis regina puerum peperit et ipsum Przsemisl
nominavit, qui eodem anno de hoc mundo migravit. Prefatus vero Zauissius
sororem regis Vngarie matrimonio duxit, et sic rex in maxima permansit
anxietate, quem in castro Pragensi in brevi cum suis fidelibus captivavit, qui
cum magno labore longo tempore tentus a fratre regis Nicolao duce ante quoddam
castrum regale Hluboky, figens tentoria, quod cum rennueret resignare Zauissium
in suburbio mandavit decolare et ipsi quemdam nobilem nomine Czenkonem eciam
decolaverunt. Et quia ipsum et propter alios regis adversarios rex Vngarie et
dux Wratislauie dictum regem debellare voluerunt, mira divine ulcionis ruina
fuit subsecuta, num infra unius mensis spacium rex Vngarie gladio corruit
trucidatus. Dux Wratislauie veneno periit interemptus, et quidam mali ad cor
redientes a rege veniam obtinuerunt.
O rex atrite iam iam circumspice, si te
Quis queat eripere, vel ab istorum removere
Fraudibus, hunc quere, sed et inventum reverere,
Vt tibi solamen dignetur sive iuvamen
Ad presens ferre, quod cuncta gravamina terre
Fortis compescas, et ab eius fraude quiescas,
Qui te turbare vult, aut forsan trucidare.
Cor gere tranquillum, mentemque transfer ad illum,
Ut te non spernat regem, qui cuncta gubernat.
Nec cessare piam velis inplorare Mariam,
Ut te turbatum faciat cito letificatum.
Capitulum VI.
Quomodo rex Wencezslaus Boemie ipsum regnum
ab imperatore in feodo accepit, et quomodo se ipsum rexit.
Anno Dominice incarnacionis MCCXCo, ipse est annus Wencezslai,
regis Boemie, XXIus, Rudolphus Romanorum generum suum regem Boemie
voluit videre, qui ad ipsum venit cum regina in Egram, quam pro dotalicio filie
sue obligaverat regi imperator. Et fit magnum gaudium de eorum mutua visione et
varia ostentantur solacia deduccionis. Et in medio letancium rex Boemie regio
cultu decoratus prodiit et ut regnum sibi iure feodali Romanorum rex conferat
cum reverencia postulavit. Ipse vero graciose hoc fecit et vexillorum adaptatis
insigniis leta facie lege perpetua confirmavit. Tandem peractis diebus convivii
socer generum ad se vocans, presente filia ipsum regulam vivendi docuit et
multa salutaria documenta informavit, quomodo ad Deum et ad homines deberet se
habere et iusticiam et ceteras virtutes iugiter fovere et omnia mala fugere et
bonis operibus adherere. Reversusque rex in regnum, dominum Arnoldum,
Bramburgensem episcopum, ad se vocavit et juxta suum consilium statum regni
ordinavit. Rex quoque in cunctis agendis Deo studuit conplacere et divine legis
verba et sacre scripture cum summa diligencia consuevit auscultare, quatenus ex
frequencia sacre leccionis proficeret in actibus bonis et temporalium
cogitacionum impetum motusque illicitos refrenaret et manuum innocenciam
conservaret cum mundicia cordis. Et tantam graciam ei contulerat virtus diuina,
quod licet elementa literarum non nosceret, omnia tamen et singula, que de
divina pagina vel de aliis facultatibus audire contigerat eum, ceteris sanius
intellexit iugi memorie commendando, et congrue protulit suam latinitatem alios
errantes in litteratura corrigendo. Ex naturali industria racionabiliter
contulit cum magistris diversarum facultatum eis varias questiones opponendo:
cum theologis de historiis, de iuribus, de casibus et cum phisicis disseruit de
antidotis morborum, et notariis perfecte tribuit materiam literarum
scribendarum.
Et assidue circa se habuit confessorem, quoniam pecandi occasio evidenter
tollitur, quando confessoris intuitu perpetrato scelere in mente hominis
erubescencia renovatur, et tanto quisque plus in actibus proficit virtuosis,
quanto plures maculas criminum lavacro confessoris frequencius abluit et
abstergit. Horas quoque beate Virginis cottidie cum summa diligencia
decantavit, missam cum nota de presenti die integraliter studuit audire, qua
durante tres vel quatuor missas votivas sibi legi per ordinem procuravit.
Communia Dei et sanctorum officia cordetenus didicit missas audiendo.
Alloquentibus eum nunquam vel raro voluit respondere, sed flexo poplite et
erectis sursum non tantum oculis quam eciam manibus Deum devote consuevit
exorare, nam sepe oracionis virtus perditur, dum terrenarum cogitacionum mens
strepitu detinetur, et sine omni accidia aliquando XVI, aliquando XX vel plures
missas audire consuevit die una et post offertorium ad quamlibet missam obtulit
unum grossum manum sacerdotis osculando.
Hic rex audivit multas missas, quia scivit,
Quod mala commissa mox abluit hostia missa
Obsequio cleri; studeas ergo revereri
Servos altaris, ne morte mala moriaris.
Horas cottidie rex decantare Marie
Virginis attente consuevit, ut ipsa repente
Tempore mortis ei tribuat sedem requiei.
Capitulum VII.
Quomodo iterum Wencezslaus, rex
Boemie, regem Romanorum visitaverit et de circumstanciis eius.
Erat autem regi Romanorum filius nomine Rudolphus, dux Austrie et Sueuie,
cui Agnes, regis germana, quondam nupserat, ipsum rex invitavit in Boemiam et
dux cum rege sic pluribus in solacio mansit diebus et in vigilia Ascensionis
Domini eodem anno de hac vita decessit et in ecclesia Pragensi sepelitur et
obsequie solempniter peraguntur.
Et hiis temporibus cives quidam Pragenses nobilem virum Zbislaum, cognomine
Leporem, propter quasdam molestias occiderunt.
Mortuo quoque duce Crakouie maiores natu regem Wencezslaum pro domino
elegerunt; ipse vero tunc ad eos personaliter venire non potuit quibusdam
causis occupatus, sed dominum Thobiam, Pragensem episcopum, cum multitudine
militum Crakouiam destinavit, ut se nomine suo inromitteret de terra.
Eodem anno rex Romanorum moritur et in Spirensi civitate sepelitur. Quo
audito rex cum regina in gemitu vehementi fuerunt, exequiasque magnas et
eleemosinas largas fecerunt studiose.
Et eodem anno igne familiari consumitur tota civitas Pragensis et civitas
Akaron capitur a Sarracenis; et hoc factum est propter dissensionem
Cruciferorum, que multa mala operatur.
Et eodem tempore rex, ubi fuerat curia sue venacionis, Zbraslaw nomine,
monasterium ordinis Cisterciensis fundavit et Aulam Regiam appellavit, et quia
dominus Thobias episcopus asseruit, dictam curiam esse Pragensis ecclesie, unde
rex alias hereditates dicte ecclesie assignavit, juxta nobilium terre
estimacionem, et abbate cum fratribus intronizatis anno Domini MCCXCII, ipse
est annus regis XXII, in dominica Misericordia Domini, que tunc fuit XII
kalendas Magii, a domino Thobia, episcopo Pragensi, locus ibidem consecratur.
Et rex convocatis abbate cum fratribus CD marcarum redditus cum XXIIII araturis
et sufficiencia nemorum Deo et beate Virgini coram suis nobilibus obtulit ex
regia liberalitate instrumentis regalibus roborando, et XII fratribus et eorum
abbati predicta devocius assignavit. Sed nunc ipsorum laudabilis numerus est
excellenter multiplicatus et monasterium ipsorum miro et efficaci opere
construitur et diversimode decoratur. Et predictis fratribus rex dedit crucem
auream cum gemmis preciosis ornatam, quam pro mille et CD marcis argenti
comparaverat, et multas monstrancias ex auro et argento cum reliquiis sanctorum
et ornatum multiplicem ecclesiasticum preciosum cum multis calicibus argenteis,
CC quoque marcas argenti obtulit pro libris comparandis, et patribus ordinis
misit dona multa et preciosa, ut fundacio sua approbaretur, et ut ordinis ei
conferrent fraternitatem, quod factum est cum graciarum accione, et pro salute
eius creatori omnium preces fundunt
Dicentes: Christe fac rex pius vivat iste
Letus et illesus, exaltetur quasi Cresus
Diviciis, vite fac hunc consumere rite
Cursum presentis, furor hostis cum vehementis
Nunquam turbare valeat, sed magnificare
Ipsum digneris, qui corda fidelia queris,
Et tibi sint grata sua munera Virgo beata,
Protege, defendas hunc et sibi cuncta rependas,
In facie Christi, quem virgo manens peperisti.
Capitulum VIII.
Quomodo rex Crakouiam iverit cum
exercitu magno et quomodo precinctus fuit gladio militari.
Ad regem nuncii veniunt, qui ducatum Crakouie, de quo se noviter
intromiserat, non tam circumsedencium principum quam incolarum nobilium
insidiis incessanter vastari lingua et literis narraverunt. Rex igitur domino
Ottoni, marchioni de Bramburch, literas dirigit et, ut sibi in auxilium veniat,
postulat cum instancia et requirit. Ipse vero armatorum multitudinem congregat
indilate et regi in auxilium propria in persona venit, cui rex magna munera
largitur. Et Opuliensis, Ratiboriensis, Butunensis, Thessinensis, quatuor
uterini fratres, ad regem venerunt, qui ducatus suos ab ipso in feodo
suscipientes suis imperiis amodo voluntarie parere promittunt. Et cum venisset
Crakouiam ab universis eiusdem ducatus nobilibus cum ingenti leticia fuit
susceptus; consiliis autem pacis ibidem pertractatis ulterius proposuit
proficisci. Et mox quadrigis adaptatis et equitibus in Zyradiam venit; ubi
tentoria sua figens in die sancti Wencezslai potenter ipsum opidum expugnavit,
turbatores quoque pacis, videlicet Loketkonem cum fratre suo, captivitatis sue
legibus mancipavit, et reversus est ad propria cum victorie palma.
In illo quoque tempore, quo Rudolphus, Romanorum rex, Gutam, filiam suam,
regi tradidit pro consorte, ipse ducatum Austrie a Morauie metis usque ad
margines Danubii eidem dotalicii nomine assignavit. Albertus vero, eiusdem
regis filius, quem pater in Austria locaverat pro cepitaneo et tutore, ipsam
partem Austrie suis usibus potenter applicavit, quapropter controversie occasio
oritur inter ipsos. Regina vero Guta, cum esset circumspecta, maritum vive
vocis oraculo fratrem vero suum scriptis et nunciis ad concordiam cum summa
diligencia invitavit. Ipsa quippe intercedente dies placitandi de parcium
statuitur voluntate, quod circa Znoymam in metis terrarum unusquisque veniat et
XX personas tantum secum ducat ad locum. Dux vero, dum ad campos venire debuit
cum paucis, immemor promissorum innumeram multitudinem armatorum secum duxit et
sic terruit regem, ipsum quoque universis suis beneplacitis annuere verborum
inportunitate conpulit et coegit. Rex vero de ignominia sibi illata doluit
vehementer et ex illa hora profectum sui sororii impedivit. Nam defuncto patre
ipsius licet electores propter eius instanciam vota eorum in ipsum direxissent
et assignato eleccionis tempore anno Domini MCCXCIIo in mense Maio
electores cum principibus Almanie in Frankenwyrde convenerunt. Rex vero quia
unus de electoribus fuit et personaliter interesse non potuit, eum per legatos
suos impedivit, et comitem de Nasau, nomine Adolphum, pro rege Romanorum
elegerunt. Quo facto dux Austrie spe sua frustratus ad suam terram revertitur
et ut coronam imperii adipisci valeat, mente sedula meditatur; maluit namque
vitam perdere quam de promissis sibi factis ab electoribus cum tanta ignominia
resilire.
Qui quidem rex Adolphus vacante marchionatu Misnense de eodem maiorem partem
potenter suis legibus subiugauit. Et idem rex regem Wencezslaum, ut ad eum
veniret, deprecatur, qui cum ingenti solempnitate circa Grunhaym in nemoribus
ipsum visitavit, et variis inter se consumatis tractatibus decenter perpetuo
duraturam amiciciam pariter pepigerunt fedusque contractum heredum suorum
matrimonio firmaverunt. Ruperto namque regis Romanorum filio Agnes regis filia
ibidem traditur et sic principum colloquium fine commendabili terminatur. Rex
vero Rupertum, generum suum, a se discedere non permisit et in vigilia sancti
Laurencii matrimonium modo, quo inter pueros fieri potuit, consumatur.
Sic consumantur iuvenum sponsalia festa
Ac consolantur populi precordia mesta,
Sed quia durare nequeunt presencia, quare
Mox Agnes moritur et in ecclesia sepelitur
Aule Regalis. Perit hinc connexio talis,
Quam contraxerunt reges simul et pepigerunt.
Capitulum IX.
Quomodo dux Austrie regi fuit
reconciliatus.
Albertus, dux Austrie, cepit gentem Sueuicam fovere et multiplicare,
indigenas quoque opprimere suamque gentem exaltare. Hoc tolerare nequiverunt et
occasionem evadendi ducem et gentem diligenter quesierunt; unde nuncios ad
regem dirigunt, ipsum pro domino eligentes, et si potenter ad eos veniret,
totam Austriam sue dicioni subdituros se promittunt. Rex autem annuit et
consensit eorum legacioni et se venturum in Austriam in brevi cum exercitu
promittit. Regina anxia fuit pro sui fratris destitucione, unde nuncios ad eum
mittit, ut se culpabilem profitendo fiducialiter committeret se gracie regali.
Qui cum paucis veniens, regis pedibus se prosternens veniam ab ipso postulauit
subdens se sue gracie et suum ducatum. Rex autem ipsius non distulit misereri,
sed humi prostratum benignus elevans omnia petenti condonavit.
Eodem tempore magister Allexius inter regem et Romanos amiciciam procuravit;
nam inter Gutam filiam regis, que adhuc fuit in annis infancie, et inter filium
domini Gentilis Romani senatoris infantem similiter ex parte altera matrimonium
ordinavit, et ille nexus amicicie dissolvitur per mortem puelle. Et hoc dictus
Allexius dolose egit, maxime propter suam utilitatem, et contra regem
procuravit, quod dux Calisiensis per sedem apostolicam in regem fuit coronatus,
qui quidem paulo post a suis occiditur. Rex autem Wencezslaus in regem Polonie
cum solempnitate maxima coronatur, predictus autem magister Allexius a famulo
suo in via est interemptus.
Et illo tempore rex vocaverat magistrum Goczium utriusque iuris tam canonici
quam civilis ydoneum professorem, volens instaurare scriptas leges in suo
regno. Quidam autem nobiles hiis auditis non modicum doluerunt, ne vigor
scripti iuris invalesceret et ne utilitas aliquorum in iudiciis deperiret, unde
rex propter eos distulit facere suum inceptum.
Et ipse eciam generale studium Prage decreverat instaurare, et sui sibi
iterum disuaserunt, et hii non intendebant paci principaliter consulere, sed
pocius clericalis dignitatis protectibus contraire.
Consilium tale studium revocat generale,
Unde statum cleri rex proposuit revereri.
Miror, quod mille plagas non percipit ille,
Quem cuncti nostis cleri tam publicus hostis,
Qui studii flores et cleri tollit honores.
Quoddam notabile de Celestino papa.
Anno Domini MCCXCVo sanctus Celestinus papa maxime humilitatis
ipsum impellente gracia anno primo sedis sue in Neapoli civitate apostolice
dignitatis apicem voluntarie resignavit. Hic quidem antea Petrus de Marcone
dictus fuerat sub regulari degens habitu monasticam vitam et heremiticam diu
duxerat, sic ut celibis vite sanctimonia istum virum celestem dignum Celestini
nomine non immerito faciebat. Et licet ex isto sanctissimo quam sanissimo
capite se feliciora membra universalis ecclesie reputarent, ipsa tamen
humilitas, que alta nescit sapere, sed timere, pastorem pervigilem quasi pro
servo docuit se habere. Deus tamen, cui accepta sunt vota humilium, suum, qui
se ipsum contempsit, clarificare dignatus est famulum in miraculorum operibus
et signorum. Quadam namque vice, cum post resignacionem sedis apostolice ad
quoddam castrum duceretur, mulier quedam infantulum ab utero matris sue claudum
viro Dei in itinere obtulit ad benedicendum, et prece prelatorum tunc
presencium inclinatus manu sua edidit crucis signum et mox membra pueri sunt
distracta et totaliter fuit sanatus. Et in vigilia Assumpcionis beate Virginis
in ipsa nocte sacra successor suus, dominus Bonifacius VIII, qui erat in
secundo comodo sibi contiguus et vicinus, audivit eum cantantem missam
defunctorum, videlicet: Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit.
Et cantores erant super morem humanum dulciter et suaviter cantantes, qui per
quandam rimam introspexit, neminem vidit nisi solum sanctum Celestinum circa
altare decenter ornatum. Interrogatus vero a domino Bonifacio, cur cantaret
missam de nocte, cum hoc solum sit licitum nisi in Natiuitate Christi, et cur
cantaretur missa defunctorum in tali solempnitate, ipse vero respondit: quia
sic Deo placuit et sic habere voluit, ideo hoc est factum. Et ipse canonizatus
est per dominum Clementem papam V anno Domini MCCCXIIIo et sanctorum
kathalogo annotatus.
Et Bonifacius VIII, qui sibi successit, fuit utriusque iuris sciencia
preditus ac in omni temporali negocio valde bene eruditus, qui prius vocatus
proprio nomine Benedictus. Hic domino Celestino sub pretextu pie ammonicionis
consuluit et suggessit, ut de papatu cederet, quia spem de eodem habebat.
Timens vero Bonifacius, quod vivente Celestino aliquod posset scisma in
ecclesia suboriri, ei in quodam castro iussit fieri habitaculum, ibique ipsum
usque ad ipsius obitum fecit cautissime custodiri. Iste Bonifacius vir
magnanimus sextum librum edidit decretalium, annum quoque centesimum fore
instituit iubileum, ipse quoque Romanos dictos de Columpna dampnavit et per hoc
humiliavit et contra Philippum, regem Francie, graviter cepit procedere; unde
factum est, quod anno eodem, quo et mortuus fuit Bonifacius papa, per eosdem
Columpnenses et per marssalcum regis Francie in Annania, sua scilicet natali
civitate, in domo clauditur, capitur et usque ad diem tercium fugatis ab eo
suis omnibus custoditur.
Anno Domini MCCXCVIo quedam monstruosa fuerunt, videlicet, quod
duo pape conconditer vixerunt, duo eciam reges in Almania pro imperio
certaverunt; nam Fridericus, dux Austrie, a quibusdam electoribus Imperii
electus contra Adolphum, regem Romanorum comitem de Nasau, valide surrexit
ipsumque occidit in bello campestri et pro eo regnavit.
Eodem anno quidam crudelis homo, nescio quo zelo impellente ductus,
congregatis multis satellitibus in diversis civitatibus, multa milia Judeorum
interfecit, qui autem ad castra vel ad municiones confugerant, hos fumus et
ignis consumpsit. Irruit tunc timor super Judeos in aliis terris constitutos.
Et rex Wencezslaus in suo regno omnes Judeos detinuit, et ab eis recepit
pecuniam infinitam: sic et diversarum terrarum principes fecerunt. Nam quidam
ex Judeis acubus et clavibus corpus Christi pupugerunt, quod de ipso sanguis
manifeste stillavit et effluxit.
Capitulum X.
De sollempnitate coronacionis
gloriosi regis Wenczeslai Boemie.
Rege pacifico, qui de excelso celorum habitaculo humana sub specie ad vallem
nostre miserie descendens in terra hominibus bone voluntatis pacem nunciare et
dare venerat, misericorditer disponendo, post turbulentas discordiarum
tenebras, grata tranquilitas et pacis status Boemie exoritur in regno. Regi
naturali superoptato divini doni beneficio gaudium nascitur, populus regni in
suo rege gaudet uberius et letatur. Sic itaque mitigatis adversitatis
algoribus, flante austro felicitatis vento in terra Boemie apparuerunt flores
consolacionis et leticie et pacis. Unde rex statum suum et regni sagaciter
perpendebat et quod honori suo et regni advertebat. Igitur omnibus in unum
convenientibus dies et terminus satis prolixus regie coronacionis prefigitur,
ut ad festum tam celebre rerum omnium opulenta copiositas procuretur. Sciens
autem rex, quod omnis potestas est a Deo, quia ipse est rex regum et dominus
dominancium et princeps regum terre, et Salomone testante: In manu Dei est rex
et cor eius et quocunque voluerit, vertet illud, et ut gradualiter ascenderet
ad fastigium sui regni, primum cepit querere regnum Dei. Statim igitur ad sedem
apostolicam ad Bonifacium VIII, qui sextum decretalium composuit et edidit, rex
destinat ambassatores pro eo, quod sanctam benediccionem accipiat, et quod
regis pium propositum, ut obedientis filii Romana ecclesia non ignoraret, et
factum est, quod auctoritate apostolica rex et regina ab omnibus peccatorum
suorum nexibus absolvuntur et sic purificatis conscienciis susceperunt regalis
unccionis sacramentum. Et Maguntinus archiepiscopus, cuius officii interest
reges Boemie coronare, per sedem apostolicam suspensionis ab officio et
interdicti laqueis fuerat irretitus, unde papa ad instanciam regis concessit
metropolitano, quod per illum diem duntaxat debeat fungi suo officio, quo regie
coronacionis celebranda esset coronacio. Et consueverunt reges Boemie suis
coronatoribus C marcas liberaliter assignare.
Omnibus igitur ad huius famosi festi gloriosa solempnia per provisores regni
et alias ydoneas personas necessariis procuratis dies exspectate leticie
instabat, per presenciam quoque venerandissimorum patrum et dominorum, domini
Gerhardi sancte Maguntine sedis et Burchardi sancte Maydburgensis sedis
archiepiscoporum, domini Gregorii, Pragensis episcopi, Theodrici Olomucensis,
Alberti Misnensis, Henrici Constantinensis, Petri Basiliensis, Frisiensis,
Johannis Cracouiensis ac Lubucensis dominorum episcoporum et multorum abbatum
Cisterciensis, Premonstratensis et beati Benedicti ordinum, nec non per omnium
prepositorum, priorum, decanorum, canonicorum, plebanorum et ecclesiarum
rectorum, quacunque preemineant dignitate, de regno Boemie et de aliis pluribus
terris convenit multitudo ad dictam solempnitatem. Insuper per gloriosam
principum illustrium presenciam domini Alberti Austrie, Bolconis Slesie,
Glogouie, Opulie ducum et aliorum, necnon et per aspectum gloriosorum principum
domini Hermanni Bramburgensis, domini Ottonis cum telo, domini Friderici
Misnensis marchionum gaudium festive leticie augmentabat, et eciam preclara
multarum terrarum comitum, liberorum baronum et militum et innumerabilium
aliorum presencia nobilium et militum festum illustrabat. Adest igitur festum
celebre, quia illuxit tempus glorie, quo refulsit rex quasi sol in regno Boemie,
qui prius erat quasi in nubilo nunc autem ut in solis radio.
Unde anno Domini MCCXCVIIo, etatis vero regis Wencezslai XXVI, in
die sanctissimo Penthecostes, que tunc fuit IV nonas Junii, in figura anni
iubilei universo populo iubilante, in Pragensi ecclesia iuxta summum altare
beati Viti martiris, circumstantibus predictis principibus et prelatis,
serenissimus princeps dominus Wencezslaus secundus, rex Boemie sextus, una cum
coniuge sua illustri domina Guta, domini Rudolphi regis Romanorum quondam filia,
invocata et cooperante Spiritus sancti gracia, sancta consecracione et unccione
previa, leganiter insignitus est et solempniter coronatus. Unde omnes ympnum
leticie sunt personantes et Te Deum laudamus cantantes, et erat omnium oracio
et vox una: Vivat rex Wencezslaus cum regina!
Letantes mente de rege novo sapiente
Dicunt: Rex divus sit vita perpete vivus,
Regnet, proficiat, felix super omnia fiat.
Quis non gauderet et gaudia mera teneret,
Quando conspiceret, quod concio leta studeret
Non nisi letari, nequit os hec gaudia fari,
Que pellunt triste. Benedic regem pie Christe.
Amen.
Capitulum XI.
De apparatu precioso ad coronacionem
regiam adaptato.
Ne coronacionis debitum officium dignitatisque decus et regie opulencie
maiestas, que claris titulis ad excelsum apicem est erigenda, debitis
circumstanciis careret, factum est pro regali curia et commodo inter montem
Petrinum et ripam fluvii Multauie in loco campestri et ameno pallatium mire
magnitudinis et structure de serratis arboribus et dolatis compaginacionibus et
ferramentis connexis, tamquam semper duraturis; atque hoc aliquantulum a terra
in altum elevatum fuerat, ut ascensum preberet et aditum per gradus. Mense,
sedilia et omnia, que pertinebant ad convivium hoc magnificum celebrandum, et
nil de contingentibus erat pretermissum. Insuper et tocius palacii et ambitus
palacii regalis circumdatus erat preciosissimis pannis diversi generis et
coloris, qui interpollati multiformitate auri et argenti gemmarumque decore
fuerant. Unde non parum inter serenas facies principum rutillabant. Sed quid de
multitudine est dicendum, cum honor regis sit in multitudine populi testante
Salomone. Certe quia longe lateque fuerat legacio diffusa et sonus exiverat in
omnem terram, unde congregatus ibi fuerat populus maximus et quasi
innumerabilis, ita quod magnitudo civitatis Pragensis ad capiendum eundem non
sufficiebat, unde bene ad ipsam hoc dici poterat: Leva in circuitu oculos tuos
et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; omnes fines iam honorant te
propter dominum Christum tuum, qui unctus est tibi in gloriam et laudem. Et
maxima opulencia fuit tunc in ipsa civitate et decor; nam intus domorum facies
et latera bisso vestiebantur et purpura et platee miro modo fureant decorate;
forinsecus autem ubique fixis tentoriis campi replentur florida iocunditate et
tabernacula in circuitu eius fuerunt gloriosa. Et que estimacio valet capere
vel racio, quanta tunc expensarum fuerit magnitudo? Nam notarius pabuli pro
certo retulit, quod pro solis hospitibus et advenis pabulum de curia regis
dabatur pro equis, quorum equorum fuit numerus centum milia et XC milia,
insuper et equi mille. Ad hoc non computabatur pabulum, quod dabatur pluribus
indigenis et hiis, qui inter cottidianam familiam fuerant computati, quorum
numerus non est parvus. In novo quoque foro per ocultum meatum subterraneum
fontes facti fuerunt, de quibus vinum more fluminis, qui voluit, hauriebat. Et
notarius coquine retulit, quod pro ovis pullorum expense fuerant marce gravis
ponderis DCCC.
Hinc ac inde gira, si queris cernere mira,
Regi congaude, que sunt dignissima laude
Curia regis habet, ubi nullus eget neque thabet,
Omnes letantur gradibusque suis sociantur.
Conspicis hic multa pulchra specie bene culta.
Tunc et honorati domini sunt, sunt onerati
Servi per dona, regis facit ista corona.
Hic se barones clypeis per brachia trudunt,
Illic tirones per tirocinia ludunt,
Vibratas hastas tangunt, si non procul astas,
Hoc caveas multum, quod non tangat tibi wltum.
Non est platea, que non sit plena chorea,
Hic etenim Muse propriis sunt artibus use.
Tympana nabla chori, thuba sambucique sonori,
Rocta, figella, lira resonant dulcedine mira.
Omne genus ludi fuit hic: currunt ibi nudi,
Ut fiant abiles, pugiles non sunt ibi viles.
Hic scit cantare, quidam carmen recitare,
Talis saltare, manibus scit ille meare.
Oremus Christum, quod regem protegat istum,
Det sibi solamen, homo dicat quilibet amen.
Capitulum XII.
Quomodo rex sequenti die coronacionis
sue novam ecclesiam fundavit.
Referente regum historia dicitur, quod plurimi reges ex Juda non solum pro
adepta de hostibus victoria verum eciam pro suscepta honoris gloria olym ad
templum sanctum, quod erat in Iherusalem, venisse et ibidem obtulisse
sacrificia, victimas et hostias pacificas. Quid? Minus fecit iste rex? Solus
enim ex eis rex Salomon, que Dauid pater suus sibi reliquerat, donariis templum
in Iherusalem construxerat, in quo populus Deum adorabat, et reges, qui fuerunt
postea, offerebant quidem in templo, sed non templum. Iste vero rex non solum
obtulit acceptabile sacrificium in templo, verum eciam obtulit et templum
Domino pro sacrificio. Unde ne rex gratissimus vicium ingratitudinis
incurreret, sciens, quod ingratitudo fontem pietatis, rorem misericordie et fluenta
gracie exsiccat, et eciam ut de accepto beneficio consecracionis et sue
unccionis primicias domino Deo offerret, completo igitur die regie coronacionis
statim die sequenti, hoc est feria secunda post Penthecosten, que tunc fuit
anno Dom. MCCXCVII XII kalendas Junii, cum universa curia et turba principum et
nobilium et omnium aliorum, qui convenerant ad diem festum, rex ex novo
coronatus venit ad fundacionem suam ad Aulam Regiam valde mane, orto iam sole,
ubi statim rex regalibus ornatus insigniis in loco aptato et fundamento prius
disposito, novum monasterium fundavit. Nam ad imperium regis dominus Hermannus,
Maidburgensis archiepiscopus, cum rege et primo abbate choris astantibus et
cantantibus primum lapidem ponunt cum magna devocione, in quo lapide aureis
litteris scriptum fuerat: Ihesus Christus. Quo posito et ipsis de fundamento
exeuntibus iam dictus archiepiscopus solempniter pontificalibus indutus in
loco, ubi maius altare beate Virginis est factum, assistente rege in regalibus
ornamentis et assistentibus reverendis episcopis et dominis Gregorio Pragensi,
Theodrico Olomucensi, Johanne Crakouiensi, Alberto Misnensi, Petro Basiliensi,
Henrico Consta[n]tiensi, Lublicensi et Frisiense (sic) missam de Annunciacione
beate Virginis, scilicet: Rorate celi desuper, cum maxima solempnitate
celebravit, septem episcopi ibi cantaverunt alleluia. Missa vero illa finita
rex coronatus sceptrum manu tenens processit in circuitu fundamenti iam fundati
monasterii, ducentos et XL barones et nobiles regni Boemie ac multarum aliarum
terrarum cinxit baltheo militari larga dona eis tribuendo.
Adolescentes quoque tres regi fuerunt presentati et nullus potuit
intelligere eorum ydioma, tandem unum ex eis rex tradidit literis imbuendum, et
idem narravit regi, unde esset, dicens: Pater meus, rex transmarinus, quendam
regem vicinum habuit, cuius terram intrare voluit cum valido exercitu, et dum
ad mare venissemus honustis navibus navigantes, subito exorta tempestas naves
concussit et cum patre meo omnibus ibidem submersis, me cum paucis ad litus
cuiusdam insule impetus tempestatis deportavit, et assumptis hiis duobus
clientibus periculis me exposui et fortune, et sic mundum perambulando tandem,
domine rex, ad tuam curiam perveni. Et ipsum rex cum sociis suis magnifice
honoratum ad propriam terram redire permisit.
Magnum quoque affectum et amorem habuit rex ad predictam suam fundacionem,
ita quod nunquam munere vacuus et solacio ipsam visitavit.
Accipe rex Christe bona dat nova rex pius iste.
Fert cito productum rex hesternus tibi fructum,
Rex hic in exemplum voti sancti modo templum
Incipit exstruere, postquam nova sceptra tenere
Incepit regni, non hoc ex pectore segni.
Capitulum XIII.
De morte inclite domine Gute, regine
Boemie gloriose.
Gaudia mundana pereunt quasi sompnia vana,
Et velud in sompnis honor est fantasticus omnis,
Tristia succedunt nobis, cum leta recedunt,
Et perit ut fenum, quicquid tu cernis amenum.
Et Salomon ait: Extrema gaudii luctus occupat, unde ipsa verita, que in se
essencialiter est incommutabilis, dixit: Regnum meum non est de hoc mundo,
mundus enim transit et concupiscencia eius. Sic versa est in luctum cythara
nostra et organum nostrum in vocem flencium. Nam inclita domina Guta regina
invalescente morbo, quem in infantuli partu tunc noviter precedente
contraxerat, ex vehementibus doloribus cognovit, quod ei ultimus vite terminus
advenisset, sapienter de domo sua et rebus cepit disponere et que prodessent
anime cogitare. Et omnibus sacramentis ecclesie susceptis et finaliter
testamento consumato, animam suam cum magna emisit devocione anno Domini
MCCXCVII, XIIII kalendas Julii, et sepulta est in ecclesia Pragensi circa
sepulchrum regis Ottakari. Et fecerunt omnes planctum magnum super eam. Vixit
autem post coronacionem suam nisi XVII diebus, et tunc quasi fulgida et
excellens lucerna fuit extincta ex Dei permissione.
Auspicium letum deplorat nobile festum;
Principium letum cecat veniens cito letum,
Namque coronata, post tam solempnia grata
Proch dolor! exuta nexu carnis bona Guta.
Nomen habens a re, vivens sine crimine clare.
Inclita regina fuerat, cui sit medicina
Dextra larga Dei, sibi dans sedem requiei.
Et quis non fleret et toto corde doleret,
Quando conspiceret, quod mortua forma iaceret.
Et speculum verum preclarum hoc mulierum,
Servans virtutem tribuens aliisque salutem.
Laude fuit digna, generosa, pudica, benigna.
Et eodem tempore rex misit Florenciam pro viris idoneis et discretis, qui
venientes ad mandatum regis novum nummisma fabricaverunt. Anno igitur Domini MCCC
mense Julio moneta fuit facta grossorum pragensium et denariorum parvorum, quia
prius fuit frequens variacio monete et pauperibus valde dampnosa, et precipue
mercatoribus non expediebat, quia denarius, qui heri et nudius tercius fuerat
bonus et datilis, post breve dierum spacium esse desineret usualis.
Corda facit leta quam pluribus ista moneta.
Grossum denarium multi reputant quasi divum.
Hunc qui conservant pluresque simul coacervant.
Et quasi pro sanctis venerantur eos, quia tantis
Grossis de multis spes est permaxima stultis.
Hic grossus nummus iam iam manet undique firmus,
Quem scio dispersum longe, sed raro reversum.
Capitulum XIV.
Qualiter rex Poloniam intraverit et
in Gnesia fuerit coronatus.
Boni cuiuslibet proprietas hec existit, quod longe lateque se diffundit et
stare nescit inter angustias terminorum paucorum. Unde virtus eximia ac morum
legalium decencia et bonitas, quam in se rex Wencezslaus habuit fama
preconizante se ubique dilatavit, quod alie gentes sub istius regis pacifici
regimine degere affectaverunt. Unde factum est, postquam primus rex Kalisiensis
occisus fuisset, nullum heredem masculum superstitem reliquit, unde cuncti
nobiles terre illius in regem nostrum vota sua direxerunt, et mittentes nuncios
supplicant ipsi, ut ad eos venire dignaretur et puellam, que regni heres
exstitit, duceret in uxorem. Quibus rex consenciens congregato valido exercitu
Poloniam intravit anno Domini MCCCo, et ibidem adversarios suos
expugnavit et dominio suo civitates et castra subiugavit. Veneruntque ad ipsum
de Opulia, de Tessyn, de Cuyauia ac plures alii de Polonia duces et principes,
qui se serviciis regalibus applicaverunt fidemque et omagium regi humiliter
prestiterunt. Tandem ut regalis potencia terram Kalisiensem, Gnesnensem, Pomeranam,
Posnaniam ac omnia illa loca confinia obtinuisset, ad Gnesiam civitatem
metropolim pervenit et ibidem cunctis principibus et nobilibus viris petentibus
per dominum Petrum, Gnesnensem archiepiscopum, previa benediccione corona regni
Polonie et dyademate solempniter est insignitus. Et ibidem plurimi barones et
nobiles per regem militari baltheo cingebantur. Et dominum Henricum dictum de
Duba pro capitaneo ibi dum statuisset, cum gaudio Boemiam est reversus.
Sed anno Domini MCCC primo, filius Wencezslai, regis Boemie sexti, in regem
Vngarie est electus. Mortuo namque Andrea, rege Vngarie, unicum filiam heredem
reliquit, et omnes barones et nobiles illius terre regis filium in regem et
dominum concorditer elegerunt. Venerunt igitur quidam magni nobiles ad regem et
filium suum in regem postulaverunt; qui tamen de maturo consilio suorum eorum
peticioni consensit et hoc fecit, quia consolacionem patrie et pauperum ex hoc
previdit profuturam. Unde iuvenis rex Wencezslaus XIIIo etatis sue
anno in Vngariam cum innumera multitudine est profectus. Eodem quoque anno per
Colosensem archiepiscopum in civitate Alba regum Vngarie corona et dyademate
cum preclara solempnitate est coronatus, et peracto festivitatis gaudio in
Budinam ipsum honorifice deduxerunt.
Et licet Bonifacius papa VIII Karulum adolescentem, Karuli regis Sicilie
filium, in Vngariam pro rege transmisisset et rex Romanorum Albertus eciam sibi
opposuit, verum tamen proficere non potuerunt. Rex autem filium suum, regem
Vngarie, cum magno exercitu visitavit et dulci presencia et allocucione cum
amplexibus fruebantur, et causis eorum feliciter peractis in Boemiam pater cum
filio feliciter sunt reversi.
Ecce Boemorum rex fit rex Vngariorum.
Plaude Boemica gens, tua sit letissima iam mens.
Vngara, Polona tibi subiacet ecce corona.
Hunc lauda regem, iam regna tenent tria legem,
Ipsis quam rex dat, unus cum laudibus exstat.
Hic commendandus princeps et semper amandus,
Qui regnat late de magnifica probitate.
Rex merito crevit, cuius virtus inolevit
Et fulgens vita claro stat honore polita.
Capitulum XV.
Qualiter Elizabeth, filia regis
Polonie, regi nupserit et fuerit coronata.
Anno Domini MCCC cum Elizabeth, filia regis Polonie, XIV etatis sue anno
Pragam fuisset adducta, sed per tres annos rex protraxit festum nupciarum, ex
quo regnum Boemie et Polonie graviter fuerat conturbatum; tandem de consilio
suorum fidelium ipsam sibi in matrimonium copulavit et coronari in reginam
Boemie et Polonie auctoritate Maguntini et consecrari in ecclesia Pragensi
solempniter procuravit. Et fuit facta maxima structura inter ecclesias beati
Viti et sancti Georgii in castro Pragensi, tamquam semper duratura. Sedilia
quoque et mense et omnia, que pertinebant ad regale convivium celebrandum,
preparata fuerant et totus circuitus erat circumdatus pannis diversi coloris et
interpollata varietate auri et argenti delectabiliter fulgebant, et sic hoc
festum fuit decenter consumatum. Anno quoque tercio post nupcias filiam
peperit, quam Agnetem nominavit, mortuo quoque rege Wencezslao, quam reverendus
pater et dominus, dominus Johannes III, Pragensis episcopus XXVII, baptisavit.
Eodem tempore Tasso de Wissenburch, regni Boemie camerarius, qui Prage fuit
cum rege, ante ecclesiam sancti Clementis inter suos multos familiares a quodam
paupere cliente propter iniuriam magnam sibi factam est interfectus, et sic
ille per totam turbam attonitam fugiens obtinuit vitam.
Miles quidam animo conturbato exposuit coram rege Wencezslao, quod iniuste
paciebatur, allegat sibi factam violenciam postulans querimoniis dari sibi
iudices ad iusticiam exequendam. Tunc rex propriis intentus commodis causam
querulantis non advertit, sed a se mestum iussit abire. Et in brevi rex
recurrens ad conscienciam se ipsum intranee multum redarguit et culpabilem
reddit et solus intrans in cubiculum clauso hostio candelam ardentem cruribus
applicavit et acriter se combussit et ait: Sic caro ardeas, ne in futuro
perpetuum ardorem sustineas et in quinque locis quasi cauterium fecit propter
huius peccati penitenciam et correccionem.
Tales cocture carni fuerant nociture,
Sed prosunt anime, quia sunt eius medicine.
Et eodem tempore Albertus, rex Romanorum, Boemiam intravit et ibidem multa
mala perpetravit. Causa autem fuit hec ipsius adventus: Nam licet noster rex ipsius
sororis fuerit maritus et fuit ipsius promotor ad imperium Romanum et multa
bona fecisset, tamen idem rex Romanorum avaricia corruptus, que multorum
malorum est operatrix, a rege nostro postulavit, ut sibi Chutnam cum suis
argentifodinis concederet sex annis vel LXXX milia marcarum in redempcionem
eiusdem persolveret tam pro annis preteritis quam futuris, que dicebat ad se
pro parte decimarum iure Imperii pertinere, et petivit sibi resignari Egram,
Misnam, Vngariam, Crakouiam et totum Poloinie regnum. Cui rex ad predicta cum
consilio suorum sapientum veraciter et racionabiliter respondit: Primo quod
decimas de iure dare non deberet et quasdam terras dotis nomine et quasdam iure
successionis, quasdam autem vocacionis titulo possideret, ideo ipsas resignare
non deberet. Rex vero Romanorum hiis auditis cum magno exercitu venit et circa
Budwoys, sua tentoria collocavit, et ibi filium suum ducem Austrie expectavit,
qui cum Vngaris, Bulgaris et paganis per Morauiam transivit et ibi multa mala
exercuit; nam circiter quatuor milia hominum ferro et igne interfecit. Virginum
quoque ac matronarum ac ceterarum mulierum greges plures a paganico exercitu
extra terminos terre sunt educti, et nulli etati pepercerunt: capita infancium
infixa sunt lanceis et corpora eorum ad subsellia ligaverunt et alia diversa
mala fecerunt. Et post ea pater cum filio cum suis circa Chutnam convenerunt.
Incole vero ipsius fuliginem purgamentorum scoriarum argenti alias quoque
inmundicias fluvio ibi currenti miscuerunt, unde homines et iumenta de exercitu
bibentes sine numero interierunt. Rex vero Boemie congregaverat inclita
bellatorum agmina et illa in civitatibus et municionibus collocavit. Videns
quoque, quod exercitus adversariorum deficeret propter diversas causas, admovit
exercitum suum ad Chutnam in crastino bellum cum hostibus commissurus. Rex vero
Romanorum cum suis percussus metu in primo noctis galli cantu fugam arripuit et
abscessit. Rex vero noster transitum ipsius dissimulavit.
O rex Alberte clamat tota gens super te!
Hec incepisti mala, quorum causa fuisti.
Nam cum venisti, tunc stare sibi omine tristi
Terra Boemorum cepit, quia turba tuorum
Nunc bellatorum dampnum cumulat spoliorum.
O quot tristantur per te nunc et lacrimantur,
Qui sunt nudati, rebus simul excoriati.
Capitulum XVI.
Quomodo dominus Johannes IV,
Pragensis episcopus XXVII, fuit in episcopum electus et consecratus.
Rebus raritas precium facit, unde nil preciosius et nil optabilius in
ecclesia Dei bono utilique pastore et pontifice, qui tamquam angelus Domini
illustrans, purgans et perficiens dirigit suos subditos in viam saluti eterne
ipsisque providens et disponens in hiis, que ad animam et corpus dinoscuntur
pertinere. Et de tali intelligitur illud ewangelicum: Fidelis servus et
prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Divina igitur gracia
providente venerabilis pater dominus Johannes IV, Pragensis episcopus XXVII,
filius domini Gregorii de Drazicz, regnante serenissimo principe domino
Wencezslao secundo, rege Boemie et Polonie sexto, anno Domini MCCC primo in
Pragensem episcopum fuit electus. In cuius eleccione rex cum regni nobilibus,
clerus et populus gratulando et exultando regi celorum graciarum uberes
referunt acciones. Donavitque dominus rex domino electo annulum aureum cum
preciosissimo lapide smaragdo pro DCCC marcis estimatum, cum quo fuit in
consecracione ab ordinatore suo subarratus. Dominus quoque Vlricus, prepositus
Pragensis, ait ad regem: Quia dominus episcopus Pragensis potest licite venari
in silvis regalibus, placeat vestre magnificencie, ut ego ad solempnitatem
domini electi de ferinis providerem. Cui rex respondit: Propria in persona
volumus ei venari; quod effectui muncipavit. Nam ante diem consecracionis tres
currus variis ferinis refertos, domino electo transmisit et alia plura
providendo, que erant necessaria future solempnitati. Et consecratus est cum
maxima decencia et honore in dominica, qua cantatur: Populus Syon, in ecclesia
Pragensi rege assistente cum ingenti iocunditate et aliis principibus et
magnatibus regni, clero et populo universo. Rex vero dedit graciose domino
episcopo sceptrum suum et pomum cum cruce auro fulvo decoratum eidem conferendo
regalia sive principatum. Deinde rex allato libro ewangeliorum iussit eundem
dominum episcopum librum cum dextra manu aperire, et occurrit ewangelium, quod
legitur in XII dominica, et in eodem continebatur: Bene omnia fecit, surdos
fecit audire et mutos loqui. Cuncti vero hoc intuentes gracias Deo referebant
de tam insigni et magnifico principe et pontifice, regem celi affectuose
laudantes. Officioque divino consumato rex cum domino episcopo pontificalibus
induto et infula coronato cum maxima multitudine nobilium ad curiam episcopalem
equitavit et accipiens equum domini episcopi per frenum introduxit eum in
portam clara voce hec verba proferendo: Dominus custodiat introitum tuum et
exitum tuum ex hoc nunc et usque in seculum. Et post leta et dulcia colloquia
instaurantur convivia, mense ponuntur, copiositate ciborum lautissima
decorantur, et in illo laudabili conventu multorum virorum ac prelatorum
electorumque clericorum spectabilique varietate ornatorum omnes sensus
interiores et exteriores reficiebantur. Pauperes quoque, qui venerant ad diem
celebrem solempnitatis, non solum spiritualem sed eciam corporalem receperunt consolacionem.
Domino quoque episcopo digne et laudabiliter in suo presulatu existente,
advertit et vidit inter ceteros defectus defectum maiorem et dampnabiliorem,
quem antecessores sui nequierunt exstirpare, nec suos subiectos ad statum
salutis et rectitudinis revocare, videlicet quia plebani et rectores
ecclesiarum erant quasi mercenarii, non ut pastores, ex quo sequebatur ingens
periculum animarum; nam tunc auctoritate suorum patronorum, que in hoc facto
non habebat vigorem, missas celebrabant et ecclesiastica sacramenta
ministrabant. Si quis autem de plebanis patrono suo non obtemperavit, mox ab
ecclesia fuit repulsus et alter iterum ad spacium unius anni a festo sancti
Georgii usque ad sequens festum fuit subrogatus. Dominus vero episcopus maluit
suam vitam periculis et morti exponere quam talia nefaria acta tollerare. Unde
mox regi et baronibus regni se opposuit, ipsos de tali errore arguendo et
consulendo, ut a talibus illicitis cessarent et animas suas et subditorum
suorum a dampnacione perpetua liberarent et specialiter tales plebanos tamquam
mercenarios a divino suspendit officio. Quidam vero de baronibus cum nimio
furore accensus et indignacione coram multis baronibus et nobilibus ait domino
episcopo prefato: Magis eligeremus iterato ad paganismum redire quam talia ad
velle vestrum admittere. Verum tamen venerabilis pater virtute constancie
roboratus, metum abiciens et terrorem pretaxatum radicitus exstirpavit errorem.
Deinceps ad presentacionem patronorum plebanos ad ecclesias rite et legittime
confirmavit, sicut spectat ad officium et episcopalem dignitatem, ita ut
amplius curas animarum sibi commissas auctoritate domini episcopi sollicite
gubernarent, officium divinum licite celebrando et sacramenta ecclesie populo
ministrando.
Postquam hec et alia sagaciter et salubriter disposuisset, deinde fuit per
dominum Clementem papam V ad concilium vocatus Wiennense, qui illic profecturus
milites suos et capellanos totamque familiam suam excellenter vestivit, sicque
stipatus magna milicia ac decenti familia dum ad predictam urbem pervenissent,
cum maximo honore ab uniuersis prelatis et clero fuit susceptus. Dominus quoque
papa ipsum dominum episcopum suis exeniis magnifice honorabat, eadem de Wienna
in Lugdunum solempniter transmittendo. Cumque omnia acta sua ibidem prospere
terminasset, ad suam diocesim magno cum gaudio fuit reversus, in qua in brevi
synodum solempniter celebravit, constituciones saluberrimas faciendo, clerum
suum a pravis actibus retrahens, laudabilibus operibus iussit insudare. Regem
quoque ac cunctos magnates et regni nobiles monitis salutaribus instruebat,
prebens se ipsum cunctis veluti clarum exemplar, operibus quoque pietatis
studiosius insistebat, non solum viduas et orphanos tamquam pius pater fovens
et protegens, verum eciam pauperes pavit, nudos vestivit et statutis diebus
cuilibet pauperi ad suam curiam venienti denarium dedit. Et pauperes in
ecclesia Pragensi clerici et layci adventum suum cum gaudio prestolabantur; nam
cuilibet fuit largitus denarium per magistrum Michaelem, suum dispensatorem. Et
sic sex opera misericordie tam corporalia quam spiritualia devocius exercebat;
unde Deo, que Dei sunt, reddebat, et que regis sunt restituebat. Nam
quocienscunque ad expedicionem sive bellum properabat, mox secum in propria
persona cum magno exercitu vel loco sui electam miliciam optime expeditam cum
propriis sumptibus transmittebat. Ecclesias quoque plures in sua diocesi et
precipue in episcopatu construxit, municiones ac varia commoda et edificia
instaurando. Specialiter curiam suam circa pontem Pragensem venustissime
reformavit; nam prius porta eius de rudi opere cum lignis et septis et alia
commoda intrinseca facta fuerunt, ipse vero in porta turrim de lapidibus sectis
et dolatis fortissimam erexit et granaria usque ad turrim pontis cum aliis
pluribus edificiis valide perfecit, lateribus ea firmiter tegendo. Capellam
pulcherrimis picturis depingi procuravit, in qua ymagines omnium episcoporum
Pragensium secundum ordinem sunt situate. Palacium vero sive cenaculum
scripturis et picturis extat repletum, multi quidem versus doctrinales et
morales sunt ibi notati, et multi clipei principum, baronum ac regni nobilium
sunt decenter depicti. Speciale vero commodum suum variis ymaginibus fuit
decoratum et simbolum prophetarum et apostolorum cum suis propriis figuris et
scripturis exstat signatum in optima proporcione, quod de curia cum prefatis
versibus attulit romana.
Tunc vrbs letatur, Johannes quando creatur
In dominum, plaudit gens tota, libencius audit.
Pastor fit iste, putat ex hoc, quod sibi triste
Nullum succrescat, sed gaudia sola capescat.
Sic plebs exultat, clamoribus aula resultat.
Fit totusque chorus clero psallente sonorus;
Letantes mente de pastore sapiente
Canonici cuncti, clerici carmen cecinere.
Parvuli cum magnis pariter hylaresque fuere.
Pastor hic divus sit vita perpete vivus.
Regat, proficiat, felix super omnia vivat. Amen.
Notabile quoddam de ordine dominorum
episcoporum Pragensium.
Advertendum est, quod tempore regis Przsemisl fuit Johannes tercius
episcopus Pragensis XXIIII, qui prefuit ecclesie Pragensi XXIIII annis cum
dimidio. Defuncto quoque rege Przsemysl dominus Johannes episcopus eodem anno
ad dominum migravit, cui successit dominus Thobias, Pragensis episcopus XXV,
qui tempore regis Wencezslai sedit in epicopatu XVII annis cum dimidio, qui
primus ad servitutem regis se dedit, et per eum incepit servitus in milicia
armatorum ad regalem expedicionem, quod prius per suos antecessores fieri non
consuevit. Quo defuncto rex Wencezslaus dominum Johannem, fratrem suum
bastardum et non legittimum, prepositum Wissegradensem, nitebatur ad
episcopatum promovere, quod facere non potuit sine papali dispensacione. Sed
dominus Johannes, Saccensis prepositus, consulit domino regi, ut dominus
Gregorius, decanus Pragensis, qui tunc erat sexagenarius, in episcopum
promoveretur sub hac spe, ut post discessum ipsius prefatus frater regis
promoveretur. Sed Deus aliter ordinavit, quam homo cogitavit, quia ille cicius
existens iuvenis decessit quam antiquus; et predictus dominus Gregorius sex
annis Pragensem rexit ecclesiam, post cuius obitum dominus Johannes quartus,
Pragensis episcopus XXVII, filius nobilis viri domini Gregorii de Drazicz,
divina gracia providente in episcopum Pragensem est electus et confirmatus, de
quo in sequentibus plenius continetur et de suis actibus et operibus
saluberrimis omni laude dignissimis, que nullus fecit suorum antecessorum, qui
fuit temporibus istorum regum: regis Wencezslai sexti, regis Wencezslai
iuvenis, regis Rudolphi, ducis Austrie, filii domini Alberti, regis Romanorum,
regis Henrici, ducis Karinthie, regis Johannis comitis de Lucenburch, filii
regis Romanorum.
Capitulum XVII.
De morte inclyti regis Wenczeslai
Boemie.
Postquam rex filium suum, regem Vngarie, manu valida in Boemiam reduxisset,
morbus tisicus ipsum invasit et illa infirmitas protelata regi cessit ad
interitum, nobis autem prodiit in exemplum. Nam omnem ornatum totumque lecti
apparatum regalem mox in ipso debilitatis inicio ad usum hospitalis Pragensis
rex distribuit infirmis et egenis. Tunicam de panno vili griseo cum amplis
manicis et stratum suum cum eodem panno superducit, vestes quoque regales
pauperibus et egenis distribui mandavit et capillos de capite radi permisit, et
magnam humilitatem verbis et exemplis evidenter ostendit et dixit suis
familiaribus, quod si convalesceret, filio suo resignato regno in Aula Regia,
sua fundacione, semper disposuerat habitare. Et vocavit suos familiares et
fecit conscribere debita et ea sine dilacione soluere. Et ad filium convertit
faciem suam et ait: Fili mi, tibi iure hereditario debetur tocius dominacionis
mee possessio, det tibi Deus prudenciam et intellectum, ut bene regere posses
populum; Deum time, virtutes cole, pacem et iusticiam dilige. Et iuravit filius
patre iubente super caput sancti Wencezslai, ut pro patre cuncta debita
solveret, et lesis satisfacere promisit. Similiter et nobiles, qui aderant, hoc
facere promiserunt fideliter et iuramento hoc confirmaverunt. Et coniugi sue
domine Elizabeth XX milia marcarum legavit nomine dotis, et ornatus sue capelle
diversis ecclesiis divisit, et sicut solus sanus existens consueverat opera
misericordie exercere, scilicet nudos vestire et esurientes reficere, ita mandavit,
ut nomine suo hec fierent per suum fidelem. Et missas, licet infirmus esset,
consuetas cum devocione audiebat et mire paciencie fuit in suis molestiis et
doloribus, nec aliquid contra Deum stultum est locutus, et monita salubria a
viris religiosis cum lacrimis audiebat et cum magna contricione extremam
unccionem postulavit, et si non potuit horas consuetas dicere, tunc eas devote
attendebat.
Taliter est unctus, et Christe magis tibi iunctus
Hic rex devotus, a cuncto crimine lotus.
Et peccata sua cum lacrimis uberrimis cepit deplorare, sic quoque dignos
fecit penitencie fructus, et suum cor Deo obtulit contritum et humiliatum. Et
anno Domini MCCCVo cum rex sex mensibus dolore valido fuisset
thabefactus, cognovit, quod resolucionis sue terminus iustaret, convocatis suis
familiaribus ait ad eos: Fratres congaudete mihi et congratulamini, quod tam
diu manum Domini, que tetigit me, correptus sufferre merui. Ecce cito hora
resolucionis mee advenit, nunc igitur anime mee egredienti oracionibus vestris
subvenite et vos capellani ad missas legendas vos aptate. Et fecit passionem
Domini secundum Matheum legere, quam erectis manibus devote audivit, et XI
kalendas Julii ad extremam horam veniens, seculo valedicens, facie serena in
manus Domini suum commendans spiritum in presencia omnium exspiravit et
spiritum tradidit Domino, qui dedit illum, illum inquam spiritum, per quem
regebantur multa milia populorum. O quanta turbacio exoritur populo pro eo,
quod tam sublimis hominis unius accidit sublacio; sed de oculis multorum rivuli
lacrimarum profluentes oculos obnubilabant, et legerunt missas cum gemitibus et
suspiriis singultuosis et amplectentes corpus regale iam exanime stratum
lacrimis fluentibus rigant et ipsum corpus decenter lavant et nobilissimis
vestibus regalibus ornant. Corona capiti, sceptrum et pomum manibus inponitur,
digitus annulo redimitur, et peractis solempniter regalibus exequiis in Aula
Regia solempniter ac honorifice sepelierunt. Et fuit in regno magnus ululatus
et ploratus, et multi pectora tundentes solotenus cucurrerunt, et multis
lacrime defecerant pre magno et nimio fletu. Et omnes pariter tristem
querimoniam proponebant.
O mors, sors dira, tuus ut quid morsus in ira
Tam mira sevit, quod regem, qui duo suevit
Regna pie regere, sibi subdita rite tenere,
Ad te traxisti, confunderis hac nece tristi.
Plange Boemia, fle Morauia, Slesia, Misna,
Tu Pomerania, Basna, Crakouia, fundere Gnesna
Sic lacrimas prona, cecidit namque tua corona.
Hasque necis metas mestas omnis fleat etas.
Anno milleno Domini moriturque triceno
Quinto, mors prior es triduo quam festa Johannis.
Preter menses tres triginta quatuor annis
Vixerat; eterna sibi sit pax ede superna. Amen.
Advertendum est, quod rex in brevi post mortem apparuit domino Johanni,
Brixiensi episcopo, in visione facie serena, veste prefulgida insignitus, cui
dixit: Johannes, quem queris, quid ploras? Cui ille: Tuum, inquit, interitum,
domine mi rex, et populi tui gemitum deplango. Ad quem rex ait: O miser,
numquid non legisti verba hec: Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer
et habebis fiduciam proposita tibi spe, et defossus securus dormies et
requiesces, nec erit, qui exterreat, et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Et
evigilans invenit hoc scriptum in XI capitulo libri Job.
Capitulum XVIII.
Quomodo iuvenis Wencezslaus patri
successit in regno et quomodo fuit occisus.
Erat trium regnorum rex Wencezslaus iuvenis, Vngarie, Boemie et Polonie, et
erat aspectu decorus, forma speciosus et nature dotibus perfecte preditus,
gentem suam diligens. Et anno Domini MCCCV, III nonas Octobris contraxit
matrimonium cum Phiolca, filia ducis de Tessyn, et sequenti anno rex sororem
suam seniorem Annam Henrico, duci Karinthie, Prage in matrimonio copulavit. Et
quia consorcia prava corrumpunt bonos mores; nam regi adhuc adulescentulo in
Vngaria quidam nobiles filios suos servicio applicuerunt, qui ex iniquo
contubernio ad multa illicita flexibilem iuvenis regis animum inclinaverunt.
Incepit enim cum eis lascivire, vinum usque ad ebrietatem bibere, noctes insompnes
deducere in potacione, commensacionibus intendere, pravis moribus et perversis
consuetudinibus insistere. Et noctis tempore filii nobilium cum regem vino
estuare conspicerent, ab eo regalia bona petebant et plurima ab eo obtinebant
et nonnunquam privilegia super donacione ebria receperunt. Coronam quoque regni
Vngarie cum pluribus aliis regni insigniis Ottoni, duci Bauarie, qui eciam de
prosapia regum Vngarie processerat, voluntarie resignavit, omnique iuri regio,
quod habuit in Vngaria, coram pluribus principibus et nobilibus liberaliter
resignavit, qui Vngariam intrans, licet cum magno labore, in regem Vngarie est
coronatus.
Interea dux Loketko in preiudicium iuvenis regis plurima mala perpetravit.
Ipse vero congregata multitudine armatorum et bellatorum iter in Crakouiam
arripuit et cum in Olomucz pervenisset, ibidem in domo decani Olomucensis
letalibus percussus wlneribus tamquam flos amabilis et lumen gentis Boemie
interiit et decessit. Nam quidam Theutonicus Duringus, auctor sceleris et iniquitatis,
fex omnis malicie, ipsum tribus wlneribus sauciavit et sic interemit, qui
quidem pessimus homicida in partes fuit dimembratus et a canibus devoratus. Sed
huius iuvenis regis ruina innumerabilium malorum tribuit incrementa, et dolor
universum populum vehemens apprehendit et pauperibus ubique fuerunt violencie
illate per maliciam et potenciam tirannorum, et bona ceperunt occupari
religiosorum ac secularium clericorum et difficile esset conscribere illa
maxima dampna sive gravamina ac mira crudelitatis exempla. Occisus est autem a.
Dom. MCCCVI, pridie nonas Aug., etatis sue anno XVIII.
Per morsum mortis regum generacio sortis
Sic est devicta, stirps mascula nulla relicta.
Femineus sexus mansit tantummodo nexus.
Hinc mestum thema dic gens orbata Boema
Heu naturalis fit nunquam rex tibi talis.
Regnum iure gemis quia regibus ecce Boemis
Septem privaris et sic misere viduaris.
Heu doleo, qui scripsi, et quivis doleat legens.
Capitulum XIX.
Quomodo dux Austrie Rudolphus, filius
Alberti, regis Romanorum, electus fuit in regem Boemorum et de eius morte.
Anno Domini MCCCVI electoribus non concordantibus vulgaris favor clamorem
excitat et Henricum, ducem Karinthie, regem fieri Boemie votis optat. Porro
Albertus, rex Romanorum, audiens, quod filius sororis sue mortuus esset,
congregato exercitu ad terram Boemie se applicat et quod Rudolphus, filius
suus, dux Austrie, eligi in regem debeat affirmat per nuncios solempnes, qui
quidem, patris suscepta legacione cum armatis regno Boemie appropinquat. Huius
rei gracia barones cum civibus in regem eligunt ipsum Rudolphum, ducem Austrie.
Videns autem Karinthianus, quia non proficeret, latenter de Praga una cum
coniuge sua aufugit. Generosa quoque virgo Elizabeth, filia regis, cum pluribus
aliis multum ex hoc turbatur, quia libenter vidisset, quod ille dux cum sorore
sua regnum obtinuisset.
Igitur Rudolphus in regem Boemie electus civitates et municiones quasdam
baronibus contulit et civibus donaria distribuit, sicut promiserat ante suam
eleccionem. Dominam quoque Elizabeth, relictam regis Wencezslai, in matrimonio
sibi copulavit. Qui quidem rex multas iniurias venerabili in Christo patri
domino Johanni quarto, Dei gracia episcopo Pragexsi XXVII, intulit et genti
Boemice multa incommoda fecit et varias oppressiones et sicut rex Wencezslaus
fuit gentis Boemice fidus zelator, ita iste sevus persecutor.
Huius rei gracia barones quidam et nobiles predicto regi Rudolpho se
viriliter opponebant et Henrico, duci Karinthie, adherebant. Et ex hoc regno
varia dampna et incommoda multa acciderunt et inter cetera mala, que fecit, cum
magno exercitu ante Horazdyeyowicz civitatem domini Bauari de Strakonicz castra
metatus est volens ipsam expugnare. Et ex percussione divina propter
dissenteriam nimis debilitatus de hac vita decessit. Quidam vero nobiles
adduxerunt predictum dominum Bauarum ad tentorium obscurum, ubi corpus iam
defuncti regis iacebat, et compulsus timore castrum Zwiekow resignavit, et mox
dominus Henricus de Rosenberch se de eodem intromisit et usque hodie id filius
suus dominus Petrus de Rosenberch possidet et tenet. Et idem rex Rudolphus
caput sancte Margarete virginis et alia multa clenodia et sanctuaria ab
ecclesia Pragensi alienavit, propter quod Deus iustus iudex dies eius
abbreviavit. Mortuus est igitur anno Domini MCCCVII, V nonas Julii anno primo
sui regni et nullum heredem superstitem reliquit, et sicut rex Wencezslaus, sic
et ipse XX milia marcarum coniugi sue nomine testamenti assignavit. Sepultus est
autem in ecclesia Pragensi.
Eodem anno fuit siccitas magna, ita quod semina perierunt et magnus
victualium fuit defectus.
Capitulum XX.
Quomodo Henricus, dux Karinthie, in
Boemiam sit reversus et quomodo regnaverit.
Anno Domini MCCCVII mittitur pro duce Karinthie, et ut festinanter in
Boemiam redeat invitatur. Cum autem Albertus, Romanorum rex, audivisset filium
suum mortuum, filium suum Fridericum, ducem Austrie, volens ad regnum
promovere, cum armatis in Boemiam iter dirigit festinanter. Et tunc facta est
dissensio inter nobiles terre de eleccione. Unde quidam dominum Tobiam de
Bechina in curia venerabilis patris et domini Johannis, episcopi Pragensis, nam
ibi colloquium erat, in favorem et promocionem ducis Karinthie occiderunt, et
propter hanc causam quidam cives Pragenses Hilkmarum, virum honestum eciam
mactaverunt, et in malum tocius regni pars ducis Karinthie prevaluit et nomen
regis Boemie obtinuit. Romanorum vero rex cum filio suo duce Austrie inter
Chutnam et Coloniam, sua tentoria collocavit et Coloniam hostiliter impugnavit
et omnia bona in circuitu devastavit. Quidam vero nobiles regi Romanorum ac
suis viriliter resisterunt et plurima dampna intulerunt et multi a facie
Karinthiani de Praga fugierunt. Videns autem rex Romanorum, quod hyems
instaret, in civitatibus sibi adherentibus viros bellicosos in presidio
reliquit, ipse vero cum filio suo versus Austriam est profectus, sed pacto
firmaverat, ut estatis tempore in manu forti iterum in Boemiam rediret. Sed
homo cogitat, Deus autem ordinat. Nam eodem anno in kalendis Maii per Johannem
nepotem et per quendam suum militem, cui multa mala fecerat, est occisus. Illi
vero, qui ex parte sua in Boemia remanserant, multi detenti fuerunt et multi
interierunt, et Karinthianus cum multis de morte regis est gavisus.
Et sub istius regimine status regni vilescit, impii resurgunt, cadunt
innocentes, regnat violencia, dominatur iniquitas, iudicium et iustitia exulat
a patria. Ecclesie spoliantur, monasteria calcantur, voluntas omnium malorum
habetur pro lege, frequentantur spolia viduarum et orphanorum clamoribus nullum
remedium adhibetur, luget clerus, ululat populus et ista tribus annis, quibus
Karinthianus regnavit, quassacio non cessavit. Unde tempore ipsius Boemia non
fuit salvata, sed pocius plagata.
Et eodem tempore quidam cives Pragenses et Chutnenses monasterium Czedlicz
ingressi quosdam nobiles regni captivaverunt et iudicem de Monte occiderunt et
magnam violenciam ibidem fecerunt. Sed in brevi illi discordaverunt et captivi
nobiles liberi remanserunt, et illis hoc pervenit in malum, istis vero
conversum est in bonum.
Terra Boemorum fert pondera magna malorum.
Que non sensisset, istum si non habuisset
Regem, quem primo dilexit et odit in ymo.
Nam sub eo rapiunt plures, homicidia fiunt,
Lis crescit, pax decrescit, ius omne tepescit.
Agri deserti remanent, paucique reperti
Sunt in eis fructus, quia non crescit nisi luctus
In tota terra, cum pululet vndique guerra.
Quando regit male rex, errat grex, deficit et lex
Inficit hos fex, ingruit hiis nex, dampna manent sex,
Mors solet hunc rapere, reliquum captiva tenere,
Liber servire, seges incipit ampla perire,
Pupillus flere, de sponso sponsa dolere,
Et crescunt plura plerisque gravamina dura.
Capitulum XXI.
Quomodo Elizabeth, filia regis
Wencezslai, vocata fuit ad presenciam regis Romanorum.
Anno Domini MCCCX fuit malus status in regno Boemie; nam propter iusticie
inopiam facultates pauperum rapte fuerunt violenter. Nec fuit, qui vidue aut
pupillo de iusticia et iudicio responderet, et status regni fuit totaliter
confusus, quia Karinthianus vocabat alienigenas ad terram in preiudicium
terrigenarum et destruccionem. Et tunc temporis magnum disturbium et dissensio
in Praga oriebatur, quia exercitus magnus de Karinthia advenit in subsidium sui
ducis et pauperes suis rebus sunt depredati et multos in ore gladii occiderunt,
diversa mala violenter perpetraverunt. Misnenses eciam eis in adiutorium
advenerunt. Et ipsi de Praga mane armati tamquam contra hostes pugnaturi
catervatim exierunt, de vespero vero redeuntes diversa pecora et multa spolia
pauperum reduxerunt et in circuitu ciuitatis et in villis sanguinem innocentem
effuderunt. Johannes autem de Wartemberch et quidam alii nobiles cum exercitu
Boemorum ante pontem castri Pragensis Karinthiano aspiciente in muris castri
cum Karinthianis bellum commiserunt et nostrates ipsos vicerunt, capitaneum
exercitus cum aliis pluribus vulnerantes captivaverunt. Unde predicti nobiles
statum regni cupientes emendare et oppressionibus pauperum et vocibus eorum
lamentabilibus compacientes, miserunt ad regem Romanorum postulantes et
supplicantes, ut heres regni virgo Elizabeth filio suo primogenito Johanni
matrimonialiter copularetur. Rex vero difficilem se reddidit ad hoc faciendum.
Verum tamen dominus Petrus, archiepiscopus Maguntinus, describens studiose
circumstancias regni Boemie induxit regem ad consensum, ut virgo Elizabeth ad
presenciam eius adduceretur, ut ipsam conspiceret, famam et mores indagando. Et
ait rex: Sacrum Imperium, cui favente Deo presumus, consuevit esse divinarum
legum et iusticie inviolabile armarium, ab ipso enim omne iniustum eminus est
elongandum, cum sit caput regnorum et terrenarum potestatum. Unde absque
consilio fidelium minime velim quidpiam aggredi vel attemptare, verum tamen
adducatur puella, ut ea conspecta cum consilio advertatur, quid sit faciendum.
Nuncii vero reversi Boemiam intencionem regis virgini et eius fautoribus
narraverunt, unde ipsi aput diversos mercatores et cives Pragenses virgini et
eius familie ornamenta et alia necessaria nomine mutui procuraverunt. Et virgo
Elizabeth supplicavit venerabili patri domino Johanni quarto, Pragensi episcopo
XXVII, ut ei equum ambulantem ad viam donare dignaretur, qui tribuit ei
ambulatorem album bene expeditum et ornatum et duos ciphos argenteos, altos et
magnos, auro decenter ornatos, et infra sex dies post redditum nunciorum cum
decenti familia et congrua decencia ipsa ad suum exitum fuit expedita. Die
autem septimo, hoc est XVIIII kalendas Septembris, de Praga palam est egressa.
Et cum coram rege conparuisset, ipse benigne eam suscepit, et regina fecit eam
adducere ad suam presenciam, quam graciose pertractavit. Rex autem cum haberet
tractatum de isto matrimonio cum suis principibus, quidam clam hoc impedire
voluerunt, asserentes puellam non esse aptam neque dignam et quod incole Boemie
suum regem male conservantes nostris temporibus perdiderunt. Ad hoc rex
respondit: In regno Boemie hactenus fuerunt reges potentes, quorum gloria
partes mundi longinquas illustraverat, quomodo ergo potentes fuissent, si
fidelem populum non habuissent? Verum tamen rex propter verba illa in
ambiguitate et dubio permansit. Advertens hoc prefatus dominus Petrus,
archiepiscopus Maguntinus, ait: Non indignetur michi dominus rex super hiis,
que sum locuturus: Antequam de manu filii vestri tale et tantum dimitteretis
regnum, copulare filio vestro deberetis adhuc ignobiliorem virginem, quam est
ista, vel matronam, que quinquagesimum attingeret annum. Hiis verbis et aliis
rex fuit finaliter ad consensum inclinatus. Assignavit igitur rex nupciarum
locum et tempus: Ab illo enim die scilicet ab VIII kalendas Augusti usque ad
kalendas Septembris tempus veniendi in Spiram imperialem civitatem illi puelle,
filii nostri sponse, statuimus et finaliter terminum assignamus.
Omnes discamus, in hoc alios doceamus,
Quantum sit mitis rex celi, qui quasi vitis
Florida dat fructum, pellens cum vult cito luctum.
Contra se bella timuit nimis ista puella,
Atque gemens mente, gemino spoliata parente
Stabat turbata, tamen est nunc letificata.
Cum sit adoptata regi quasi filia grata.
Capitulum XXII.
Quomodo imperator filio suo in Spira
et virgini Elizabeth solempniter peregerit festum nupciarum.
Cum rex Romanorum vellet celebrare filio suo primogenito solempniter festum
nupciarum, misit servos suos et vocavit principes multos et comites et barones
et cum gaudio in Spiram pervenerunt. Et ibidem mandavit rex, ut se et sua
singuli habilitarent ad augendam et agendam gloriam illius festivitatis, et
precipit rex suis procuratoribus omnia necessaria aptari, sicut congruebat
regie maiestati. Omnibus tandem apparatibus et indigenciis ad festum hoc
celebre adaptatis et parietes domorum bissus et purpura vestiebat. Et audite
sunt voces multorum dicencium: salus, honor, virtus et imperium sit tibi rex
noster, quia tu es rex pacificus et magnificatus, et vultum tuum desiderat
videre universa terra. Clamant enim iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
una voce dicentes: vivat rex cum filio suo in eternum. Et fuit ibi convivium
solempniter peractum: rex cum principibus, regina cum sponsa et suis
iocundissime epulabantur. Circa vero nonam diei illius horam rex coram
principibus ait: regnum, ut consuluistis, Boemorum Johanni, filio meo, confero;
ut autem ius forcius sibi competat, hodie sibi virginem eiusdem regni heredem
legitime copulare matrimonialiter nos delectat et iusticia dictat, ut hoc
regnum ab Imperio in feodo accipiat, aliorumque principum tytulum ex hoc
legaliter obtineat et nomine. Verbum regis placet omnibus, quia prius fuit
deliberatum. Et assumptis rex cunctis electoribus et principibus et aliis
comitibus ad hostium ecclesie maioris in Spira rex regalibus solempniter
indutus vestibus venit, sceptrum habens in manu, sedebatque in solio, in capite
suo gestans auream coronam. Et factus est repente sonus ex clamore letancium
populorum et ex concursu ex omni genere musicorum. Et venit filius cum maxima
comitiva cum vexillis regni Boemie, et facto per filium iuramento, sicut ceteri
principes facere consveverunt Imperio sacro, ipse sibi regnum Boemie contulit
et titulum et principis nomen et omnibus suis heredibus dedit legaliter et
donavit et postea ipsum est osculatus. Dominus vero Johannes, Coloniensis
archiepiscopus, premissis verbis ad matrimonium requisitis Johanni, regis
filio, Elizabeth virginem in matrimonio legitime copulavit et in crastino
dominus Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, coram sponso et sponsa missam de
sancto spiritu solempniter cantavit et munus benediccionis ab ipso susceperunt.
Et ante prandium oriuntur verba contraria inter archiepiscopos, quis deberet
eorum recumbere ad dextram regis, rex vero hec sapienter sedavit. De hiis vero
archiepiscopis hoc tenetur: Maguntinensis, Treuerensis, Coloniensis, quilibet
Imperii fit cancellarius. Horum Maguntinensis per Germaniam, Coloniensis per
Ytaliam, Treuerensis per Galliam archicancellarii titulum habet; precedit autem
Maguntinus dignitate, Coloniensis potestate, Treuerensis antiquitate.
Treuerensis autem longe fuit ante Romam. Et in hac nupciali solempnitate
milites, qui ad mensam ministrabant, precedentibus et precinentibus tubis,
buccinis, timpanis et choris, phaleratis dextrariis insidentes, quelibet
fercula decentissimo ordine servato apportabant. Transibat inter mensas
convivarum validus exercitus armatus milicie predicte, qui ad conservacionem
leticie fuerat deputatus. In medio epulancium ante mensam regiam erectum est
vexillum regni Boemie habens signum. Decorabat has nupcias tanta diviciarum
deliciarumque gloria, sicut a multis temporibus [non] fuit visa [in curia]
regum Romanorum. Et post opulenta convivia convivis innovantur solacia,
diversis tamen diversa, alii quidem tripudiis, alii choreis, alii hastiludiis
se exercent, et tota Spirensis civitas exuberanti resultat leticia et vox
resonat leticie et exultacionis. In illo autem tirocinio hastas terentes et
robustas, quas gestabant Boemi vibratas, cuncti astantes mirabantur. Sed alii
de alia gente galeati contra eos equitare formidabant; et adventui Boemorum
nullus se ultroneus offerebat, et si forsitan quis metas exiverat incautus, ne
venienti occurreret, devia in equo querebat. Si vero aliquis obvius fuit,
tantum ictum haste pertulit, quod de equo cecidit, aut hasta fuit in partes
confracta minutas. Hec facta sunt ad nove sponse gloriam et honorem. Et ad
vesperum benediccione previa sponsus et sponsa in lecto adunantur. Mane altero
surgitur et gaudiis insistitur, et sic dies illa et tota ebdomada iocundis
gaudiis expenditur et finitur.
Quivis in hoc facto poterit tunc temporis acto,
De quo laudetur celorum rex et ametur.
Laudatur digne Deus, a quo virgo benigne
Sic sublimatur et in alta sede locatur.
Capitulum XXIII.
De circumstanciis missionis in
Boemiam Johannis, primogeniti imperatoris.
Imperator missurus Johannem, filium suum primogenitum, ad regnum Boemie,
advertit id satis perplexum et gravatum et obligacionibus obrutum. Unde
precepit omnibus circa Renum principibus et comitibus, ut essent omnes ad
prelium parati et ut omnes VIIIo kalendas Octobris circa Nuernberch
constituti filio suo versus Boemiam conducentes ferrent auxilium. Et mox
stipendia plurimi susceperunt, novoque regi constanter et fideliter obsequia
promiserunt. Et tunc temporis tres exercitus imperator in Spira disposuit,
primum in Italiam, secundum contra comitem Eberhardum de Wiertenberch, tercium
filio suo versus Boemiam, et omnes Domino opitulante sunt bene prosperati.
Nuncii de Boemia regi dixerunt: Populus, inquiunt, domine rex, qui in Boemia
est, adventum filii tui, regis sui, desiderat nimis et expectat, ipsum namque
pars adversa infestat, unde si moram fecerit filius tuus in veniendo,
adiutoribus nostris supercrescet desperacio, contradictoribus vero consolacio.
Mitte igitur nunc regem nostrum cum paucis et secure de nostris triumphabimus
inimicis. Ad quod rex ait: Nolite, inquit, tale consilium michi dare, ut meum a
me tam subito mittam filium et filiam, quos Deus omnipotens michi dedit ad
consolacionem. Fruar ergo pro tempore dulci presencia puerorum istorum et
delectabitur in eis anima mea. Nec tamen hac causa de manibus meis Boemia
labetur. Ecce nunc ascendam Alsaciam in civitatem Columbariam, et pueri mei
mecum ibunt et vos ibitis illuc. Et non erat, qui auderet contradicere verbis
regis. Et cum venissent in predictam civitatem, VIII diebus manserunt ibi et de
bono statu Imperii tractans, magno solacio cum pueris fruebatur. Et in recessu
in tantum naturalis dileccionis affectum filius unigenitus turbavit per suum
discessum, quod pater et mater plorantes, lacrimas uberrimas emiserunt et mater
ultimam noctem propter amaritudinem et mesticiam totaliter duxit insompnem, nec
ab aliquo sustinuit consolari. Et postquam nuncii recepissent licenciam a
flente regina, postea intraverunt ad regem habentem plus solito vultum seriosum
in dextra sua filium tenentem, et commisit nunciis filium eum diligencia magna.
Qui responderunt: Fides nostra, domine rex, circa Johannem, filium tuum
primogenitum [non nutabit], stabimus semper cum eo integro corde et toto posse.
Et recesserunt nuncii a rege et a regina cum filio facie serena et mente leta.
Deinceps ab illa die filius non vidit faciem suorum parentum usque ad diem
extremum mortis eorum. Processit denique tunc rex Romanorum versus Lombardiam,
filius vero versus Boemiam. Et in brevi nuncios terruit pravus rumor, videlicet
quod Praga fuisset tradita a Karinthiano Friderico, marchioni Misnensi, et suo
exercitui. Et factum est hoc anno Domini MCCCX in die exaltacionis sancte
crucis.
Eodem anno vina et vinee quasi penitus perierunt.
Eodem eciam anno Karinthianus de Monte Chutnensi cum Misnensibus processit
Pragam, quam hostiliter in giro circumcinxit, plurima vero turba de civitate
plus Karinthiano quam regi venturo de sorte favebat. Huius autem fuit causa
favoris diversa. Quidam enim Karinthiano pecunias concesserant, alii propter
suam discordiam, quia sub eo sine timore se de hostibus vindicabant, et alii de
spoliis pauperum ditari querebant; et hii omnes ad ipsum zelum habebant. Inter
quos Wolframus, civis Pragensis, hospitale Prage incastellavit et ut victualia
Misnensibus civitatem impugnantibus venderentur, consuluit; et qui inimicum
munit, se ipsum punit. Domina quoque Anna, coniunx Karinthiani, in domo Nicolai
de Turri in Nouo foro residenciam habebat. Unde dux Karinthie pro libitu
permittitur intrare et exire. Huius rei gracia totus ille malignus Misnensium
exercitus hostiliter Pragam intravit et eam humiliavit. Unde multi videntes
dolum et tradicionem in civitate latenter de ipsa fugierunt; fidem namque, quam
Johanni, venturo regi, servare promiserant, violabant. Et multi, qui fuerant de
civitate eiecti, cum isto exercitu sunt reversi; multi quoque pauperes et
divites plurima dampna ex ista tradicione sustinebant. De illis autem, qui
civitatem intraverant, quilibet, prout voluit, domum cuiuslibet hominis occupat,
quicquid ibi invenit, spoliat, renitentes cruciat, et illa Misnensis perfida
gens muros et parietes in hospiciis suis perforat, pavimenta dilaniat,
thesaurosque absconditos reperire se sperat. Et in quadam cloaca V milia
marcarum invenerunt. Et omnes illi dant sceleri operam; quia nulla pena
consequitur culpam, et non solum civitas, sed et eius confinia spoliis
gravabantur. Facta est civitas inclita velud latronum spelunca: per discordias
vero et violencias continuas vino conpunccionis facta est velud ebria et
viribus suis fuit exinanita. Et eodem tempore ecclesie et monasteria diversa
gravamina paciebantur.
O quantum mordes, mala tu discordia sordes.
Disrumpit fedus actus tuus undique fedus;
Prelia confortas, tu plura gravamina portas,
Qui discordare consuevit vel spoliare,
Nunquam ditatur, sed cum luna variatur.
Invidias miras retinens in pectore diras.
Quam mala sit plaga litis, monstrat bene Praga.
Et expugnata bis in anno, lite gravata.
Istud civilis fecit discordia vilis.
Capitulum XXIV.
Quomodo Johannes, filius imperatoris,
cum exercitu valido Bohemiam intraverit et Pragam expugnaverit.
Postquam rex Boemie Johannes a patre suo, rege Romanorum, in Columbaria
civitate separatus fuisset et posthoc in Nuernberch de Reno veniens per dies
XIIII congregacionem principum et validi exercitus habuisset, et in die beati
Luce Evangeliste a Nuernberch exiret, versus Boemiam processit. Fuerunt autem
in suo exercitu: dominus Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, Rudolphus, dux
Bauarie, comes palatinus, dominus Philippus, Eynstensis episcopus, abbas de
Wlda, Fridericus purcravius de Nuernberch, Bertholdus purcravius de Henberch,
Lodeuicus comes de Hoting, Albertus comes de Hochlok, Henricus de Brunek,
advocatus de Castello Sueuie, pluresque alii comites et nobiles libere
condicionis. Erat autem exercitus horum magnus et fortis valde, electus ex omni
milicia florida germinantis Germanie; recensiti sunt autem plures quam tria
milia pugnatorum, exceptis hiis, qui cottidie affluebant. Et in die Omnium
sanctorum rex Johannes cum suo exercitu flumen, quod Egra dicitur, transivit
difficulter cum rerum iactura. Cum autem esset in Budyna, misit rex ad
venerabilem patrem dominum Johannem quartum, episcopum Pragensem XXVII, in
Rudnycz, ab ipso adiutorium petens. Qui propria in persona ad ipsum venit cum
exercitu magno et robusto. Et in die beate Elizabeth ante Montem Chutnam
pervenerunt et [eum] impugnare viriliter ceperunt. Erant autem ibi quidam
nobiles ex parte Karinthiani, qui ibi residebant, et plurimos gladius consumpsit
et plurimi de parte adversariorum sunt captivati. Videns autem rex, quod non
esset tempus aptum actibus bellicis, nam yemps horrida advenerat cuncta arva
graviter constringens; dominusque Petrus Maguntinus archiepiscopus cum verbis
pacificis misit Coloniam, suadens, ut rex intromittetur. Cives autem
responderunt: Quicquid Praga metropolis fecerit, hoc similiter faciemus. Deinde
Pragam totus exercitus venit cum impetu magno. Unde Karinthianus, qui se pro
rege gesserat, cum hominibus marchionis Misnensis hii ad resistenciam se
aptabant; plures autem nobiles et cives regi Johanni adherebant. Unde secrete
mittunt nunccios ad amicos suos, ut communi bono intendant et regi Johanni
adhereant. Et variis exortacionibus hoc procurant; quibusdam munera promittuntur
et aliis terrores incuciuntur; et sic multorum animus ad regem Johannem
inclinatur. Unde latenter conveniunt et quid agendum sit, inquirunt, et secreta
consilia sua amicis demandant et signum dederunt: quando maior campana die
crastina ad sanctam Mariam in Leta curia pulsabitur, mox de castris surgite et
civitati cum festinacione appropinquate. Si autem secundo et tercio sonus
campane invaluerit, nequaquam moram facite. Et talis ordinacio maxime fuit
necessaria; frigus enim erat valde intensum et magnum; tunc nix, gelu, pruina
[cum] glacie terre superficiem operiebant. Unde homines et iumenta nimium
ledebant: habitabant enim in tabernaculis et tentoriis, deficientibus quoque
lignis raro fuit visus ignis; magni enim dextrarii et alii equi plurimi ex lesione
frigoris fuerunt excoriati; deficiebant quoque tam animalibus quam hominibus
alimenta. Die autem crastina, hora quasi nona III nonas Decembris multi viri
armati regi Johanni adherentes, fuerunt conglobati, quorum unus mox turrim
beate Virginis ascendit et campanam pulsavit. - Ad hunc sonitum se movit
exercitus et ad civitatem festinat. Ad diversas autem partes civitati exercitus
se applicat et ubi ingredi urbem debeat, diligenter explorat. Interea hinc inde
iacula volant et aliquos vulnerant. Milites vero venerabilis patris domini
Johannis quarti; episcopi Pragensis XXVII, irruentes ad portam circa Longam
platheam, eam potenter et viriliter excusserunt et primi civitatem intraverunt.
Deinde totus exercitus post ipsos subintravit; et maximus erat ingrediencium
fragor et tumultus. Ingressus est igitur rex Johannes Pragam et cum eo magnus
exercitus pugnatorum, omnes quidem tenentes galeas in humeris et in manibus
extractos gladios fulgurantes. Karinthianus autem et Misnenses ad castrum
Pragense confuse fugierunt. Clamabatur statim ex iussu regis ab omnibus: pax,
pax, pax. Singuli autem incole civitatis mox aperiunt hostia, que prius fuerunt
clausa, et gaudenter conspiciunt novi regis magnalia, depulitque priorem
violenciam felix nova pax. Eadem die quilibet, qui male fuit depulsus, ad id,
quod suum est, rediit, timorem deponit, securus dormit, arma cives deponunt,
concorditer mox ambulant, domino Deo, gracias agentes.
Et V idus Decembris nocte media cum coniuge sua domina Anna ac tota sua
familia Karinthianus latenter aufugit de castro Pragensi. Recessit igitur
omnibus dormientibus de regno confusus, qui plus quam tribus annis in ipso
regnaverat regimine sat confuso et ignominioso.
Felix hec hora fuerat, quando meliora
Tempora venerunt, que lites deposuerunt.
Felix introitus fuit hic regis, quia ritus.
Pacis portavit, cum qua Pragam relevavit.
Felix es terra, tu tota Boemia, guerra
A te cessabit, tecum pia pax habitabit.
Felix, invictus sit, et ipse Deus benedictus
Qui delere vilem vult per regem iuvenilem.
Felix vox resonat, que pacis munera donat.
Pax, pax clamatur ex hocque rapina fugatur.
Capitulum XXV.
Quomodo rex Johannes pacem in regno
Boemie ordinavit et quomodo coronatus fuerit.
Rex novus primam curiam indicit et ut omnes Boemie magnates in festo
Nativitatis Domini Pragam veniant, cunctis scribit. Omnes itaque barones ac
nobiles regni obediunt huic edicto et in Pragam pacifice, ut rex imperaverat,
concorditer veniunt et iocunde portantes vestimenta militaria, dimittentes domi
arma bellica, que prius cottidie ferre consueverant, ubique prelia suspicantes,
regem quoque proni suscipiunt et honorant, servicia prompta regi suo exhibent,
fidelitatisque perpetue iuramenta cum omagio sibi prestant et promittunt pacem
in regno facere et servare. Pax igitur fit, quia Deus auctor pacis et amator,
sic facere tunc disposuit. Replentur campi ex hoc ubertate, ex illa salubri
tranquilitate. Qui enim sua deserentes tempore guerre fugierant, revertentes
agros seminaverunt, vineas plantaverunt et fructum diversum fecerunt. Reliquias
quoque Karinthianorum et Misnensium, qui in quibus[dam] urbibus et municionibus
fuerant dimissi, rex Johannes mox de finibus Boemie eos exterminat et expellit,
plurimas quoque regni municiones dissipatas et a nobilibus occupatas rex
recuperat et reformat.
Congregati quoque in unum omnes barones et magnates ac nobiles regni cuncti
dixerunt ad dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum: Regem nostrum Johannem,
quem dominus Deus dedit nobis, sacrum quoque Imperium regno nostro legaliter
prefecit, ipsum domine reverende sacre uncionis et beneficio coronacionis ex
vestro officio dignemini benedicere et consecrare. Quibus mox suum prebuit
consensum; unde ad huius festivitatis leticiam, qua poterant decencia se
disponunt. Cum itaque omnes nobiles regni et persone graviores Pragam
venissent, ecce pridie nonas Februarii, que fuit dominica dies proxima post
Purificacionem beate virginis Marie, dominus Johannes rex cum coniuge sua,
domina Elizabeth in ecclesia Pragensi ante altare sancti Viti regali diademate
una cum sua conthorali per prefatum dominum Petrum archiepiscopum fuit
solempniter coronatus. Advenerant tunc omnes regni officiales sua officia
legaliter exsequentes. Venerabilis quoque pater dominus Johannes quartus,
Pragensis episcopus XXVII, cum predicto domino Petro archiepiscopo regi astitit
immediate, principaliter ad hoc festum de necessariis providendo.
Plebs tunc letatur et regi congratulatur.
Quando coronatur rex, gens gaudens animatur.
Post misse officium rex cum regina cum magna descendunt gloria, et maxima
turba preciosis vestibus induta antecedebat eos et sequebatur.
Rex autem et regina electis dextrariis erant insidentes et super eos velum
velut celum rutillans erectum, quatuor epistiliis ferebatur, et cum tubis,
cytharis et organis, tympanis et choris et in omni genere musico letabunda
concio deducebat. Et ad sanctum Jacobum in refectorio fratrum Minorum et in
aliis pluribus locis splendide sunt epulati et multi de hoc mirabantur, quod
rex Johannes, qui Pragam intraverat mense Decembri, in sequenti mense Februario
decenter regni diademate fuit coronatus.
Omnes letantur lautosque cibos epulantur,
Et qui cernebant solempnia tanta stupebant,
Ac admiratur, quod gloria tanta paratur.
Capitulum XXVI.
Quomodo rex Johannes Morauiam
intraverit ipsamque pacificaverit.
Cum sub manibus regis Johannis omnia prosperarentur totaque Boemia suis
pareret mandatis, placuit regi de statu Morauie, qualis esset, videre. Mense
igitur Maio eodem anno, ipse est annus Domini MCCCXIus, rex Johannes
intravit Morauiam in manu valida, ipsam dispositurus. Venerabilis quoque pater
dominus Johannes IIIIus, Pragensis episcopus XXVIIus,
misit cum eo validum ac robustum exercitum armatorum; pressure namque continue
ipsam graviter molestaverant, sicut et Boemiam. In Olomucz quoque primo
applicuit, ubi cum ingenti gaudio ab universo populo est susceptus et per XII
dies ibi, que pacis sunt, sagaciter ordinavit. Venitque tunc ad regem
Boleslaus, dux Wratislauiensis, et terram Opauie regi voluntarie resignavit.
Nobiles enim illius terre ducem Nicolaum repulerant et se predicto duci
subdiderant. In eadem quoque concordia rex promisit duci Boleslao dare et
solvere in certis terminis VIII milia marcarum argenti non solum propter terram
Opauie, sed ut de cetero de regno Boemie domine Margarethe, uxoris sue,
dotalicium dux ille non exigat vel requirat. Regis namque Johannis et ducis
Wratislauiensis uxores regis Wencezslai filie fuerunt et mutuo sibi sorores.
Consuetudo namque hactenus fuit regum Boemie unicuique filiarum suarum, cum
nubet consorcio virili, in sponsali dotalicio X milia marcarum argenti
assignare.
De Olomucz quoque rex exiens gressus dirigit versus Brunam, ubi non solum a
clericis et ab universo populo christiano, sed eciam a tota synagoga Judeorum
magnifice fuit susceptus et ibidem pacem intus et foris ordinat et ex hoc tota
congratulans plebs exultat. Et tunc inter regem et Fridericum, ducem Austrie,
concordia et amicicia cum mutuo presidio promittitur. Reformata igitur pace per
totam Morauiam rex regreditur in Boemiam, terram universam peragrat, civitates
singulas visitat, castella et municiones, unde latrocinia fiunt, humo coëquat.
Postea in Morauia insurrexerunt viri maligni, qui prius latrocinia plurima
comittere consueverunt.
Nam quod consuescit quis, post dimittere nescit.
Incole igitur Morauie, qui mala a malis paciebantur, regi insinuant et
regale presidium deprecantur. Mense igitur Julio, adventus sui anno tercio,
ipse est annus Domini MusCCCusXIIus, rex
Johannes de Praga exivit et in subsidium Morauis procedit. Venerabilis quoque
pater dominus Johannes, Pragensis episcopus, cum eo dirigit electam
multitudinem armatorum. Unde aggressi inimicorum castra viriliter impugnant et
expugnant et multi malefici, qui fuerunt in eisdem castris, ex iussu regis
capitibus sunt privati et alii plures vario modo sunt interempti.
Eodem tempore execrabilis fuit frugum terre sterilitas tam in Boemia quam in
Morauia, ita quod multi pauperes pre fame discederent ex hac vita. Nam mensura
siliginis, que vulgariter strich nuncupatur, solvebat XXX grossos pragenses.
Capitulum XXVII.
Quomodo rex Johannes in Nuerenberch
curiam celebravit.
Anno Domini MoCCCoXIIIo, in festo Epiphanie
Domini Johannes, rex Boemie, quia vicarius generalis erat sacri Imperii per
Germaniam, curiam solempnem in Nuernberch celebravit, in qua fere omnes
principes Alamanie et comites affuerunt, et qui per se ipsos adesse non
poterant, illuc solempnes suos nunccios transmittebant. Venerabilis quoque
pater dominus Johannes IIIIus, Pragensis episcopus XXVIIus,
fuit specialiter ad hoc rogatus et transivit cum magna et solempni milicia
ingentique honore cum rege et ibidem regi fecit magnum honorem et baronibus
Boemie et multiplicem consolacionem. Et inter cetera ibi preceptum erat, ut
domino Henrico imperatori, qui tunc obsederat Florenciam civitatem,
transmittere deberent homines pugnatores, et hoc mandatum pariter omnes
obedienter susceperunt et estate tunc sequente congregatis exercitibus
processerunt. Sed heu, morte imperatoris audita ad locum certaminis non
pervenerunt. Nam cum Mediolanum, Cremonam, Brisnam et alias plures civitates
cesar magnificus vi prelii subpeditasset, et maxime Pisanorum et Januensium
suffultus auxilio, qui sibi ingentem copiam auri et argenti offerebant, tandem
ad urbem Romanam pervenit. Plures vero Romanorum, quia de adventu cesaris
doluerunt, Roperto, regi Apulie, quem vocaverant contra imperatorem, astiterunt
et non modicum impedimentum prestiterunt. Unde in urbe Romana cesar cum
adversariis habuit prelia multa et semper fretus est victoria. Et anno Domini MoCCCoXIIIo,
in die beatorum Petri et Pauli apostolorum a quatuor cardinalibus, quibus
dominus papa suas vices commiserat, ad sanctam Mariam rotundam decenter,
reverenter et legaliter fuit cesar coronatus. Et cum suo exercitu trans Tiberim
transiit potenter, et hostium cuneos strennue penetravit et ecclesiam beati
Petri intravit et tota concio cleri solempniter cecinit: Te Deum laudamus.
Deinde transiens contra Florenciam, ipsam obsedit. Inclita autem urbs Neapolis
cesari instanter suplicat, ut se de ipsa intromittat. Unde relinquens magnam
miliciam ante Florenciam iter arripuit versus predictam urbem. Cum autem esset
ante civitatem Senis in vigilia Assumpcionis beate virginis Marie prehabita confessione
a fratre Bernhardo de ordine Predicatorum accepit corpus Christi, qui digitos
lavans venenum vino miscuit et cesari bibituro porrexit, qui mox dolore fuit
gravatus et post dies sex feliciter ad Dominum migravit. Ille autem maleficus
ad hostes fugit in continenti.
Sequenti vero anno impletum est domine Elizabeth pariendi tempus et peperit
filiam primogenitam, quam nomine imperatricis Romanorum Margaretham appellavit.
Cum autem rex Johannes et dominus Petrus archiepiscopus Maguntinensis cum
aliis pluribus principibus cum maximo exercitu ad Sueuiam pervenissent,
venerunt tunc legati et utique ingrati, qui mortem cesaris nuncciaverunt et hoc
literis in oculis gemencium declarabant. Tunc acerbi doloris aculeus transfixit
cor regis Johannis et multorum principum aliorum. Dixerunt quoque principes ad
regem: Ex quo domine rex pater vester, qui causa nostri itineris extitit, ex
hoc seculo migravit, nil aliud restat, nisi quod cum festinacione revertamur.
Sic igitur tum rex cum suo exercitu revertitur, hunc latrunculorum rapacitas
passim latenter aggreditur et qui sequestratim ab exercitu graditur, mox
capitur et aufertur.
Anno Domini MoCCCoXIIIIo, XIIo
kalendas Maii obiit dominus Clemens papa Vus IXo anno
sedis sue. Hic papa, prius Burdegalensis episcopus, et fuit de Vasonia nacione,
qui omni tempore papatus sui ad urbem Romanam non pervenit, sed in locis
occidentalibus, ubi et prius fuerat, Philippo, regi Francie, in pluribus
obtemperans usque ad obitum suum ibi mansit. Hic eciam papa anno Domini MoCCCoXIo
Wienense concilium celebravit, in quo sub pretextu pietatis et sub opinione
passagii generalis decimam imposuit generaliter toti clero. Et quia rex Francie
ibidem crucem assumpsit cum duobus suis filiis promittens, quod personaliter
illi passagio vellet interesse, unde papa sibi omnem decimam colligendam de
clero assignavit. Predictus eciam papa potentem ordinem, per totum mundum
celebrem, ordinem cruciferorum Templariorum, ascribens eis quosdam errores
heresis, abrasit de gremio ecclesie totaliter et delevit. Cuius ordinis
magister anno Domini MoCCCoXIIIIo non
contradicente papa per regem Francie miserabiliter mense Aprili Parisius est
igne crematus, alie vero eiusdem ordinis persone plurime aut tormenta passe aut
relicto habitu regulari seculum intraverunt. Opinio tamen dictabat plurimorum,
quod dictum ordinem non pestis heretica, sed ipsorum possessio latissima et
malorum hominum avaricia delevisset. Predicto concilio dominus Johannes,
Pragensis episcopus, interfuit; sed dominum Petrum, archiepiscopum Maguntinum,
qui tunc cum Johanne, rege Boemie, in Boemia fuit, propter preces domini
Henrici imperatoris papa ab illo concilio habuit supportatum. Factum est autem
post mortem pape, quod secundum constitucionem sexti libri decretalium omnes
cardinales in Carpentarato positi fuerant in conclavi. Et quia inter cardinales
inclusos, quorum quidam fuerunt Ytalici, quidam Francigene et aliqui Vascones,
facta est dissensio, ita quod in pape eleccione non poterant concordare, et
sunt ab invice sine omni fine ad regiones varias sequestrati.
Et anno Domini MoCCCoXVo, [XIII] kalendas
Junii nata est domino Johanni, regi Boemie, nomine Guta filia secunda.
Capitulum XXVIII.
Quomodo rex Johannes cum exercitu
magno in Vngariam processit.
Ad compescendam proterviam et acerbam violenciam, quam terre Morauie
spoliis, incendiis hominumque abduccionibus nequicie fomes comes Matheus de
Trencz multis modis intulerat, copiosam multitudinem armatorum tam indigenis
quam alienigenis dominus Jonannes, rex Boemie, convocavit et anno Domini MoCCCoXVo,
XIIo kal. Junii de Praga exiens versus Vngariam procedebat. Et cum
ingressus fuisset Morauiam, Vngari quidam audita fama, tacti metu municiones,
quas in metis Morauie occupaverant, igne apposito voluntarie concremaverunt.
Rex vero primum castrum inimicorum aggrediens viriliter expugnavit; quo facto,
ante illud castrum, quod Alba vocatur, exercitus collocatur. Predictus vero
comes cum suis coadunatus satis hostiliter exercitui regis appropinquat, et cum
magna vociferacione iacula sive sagittas ad modum nivis vel cineris spargunt et
in prima congressione multos de exercitu [regis] invaserat terror. Quidam vero
barones Boemie cum exercitu venerabilis patris Domini Johannis quarti,
Pragensis episcopi XXVII, in unum conglobati hostium cuneos veluti telam aranee
dissipantes penetraverunt, et corruerunt ipso die et necati sunt bene CC de
Vngaris et nisi unus de Boemis. Qui quidem comes videns, se regi resistere non
posse, quesivit per amicos suos amicabilem composicionem, quam, licet cum
magnis laboribus, invenit.
Et eodom anno post magnam siccitatem nimia inundacio diluviosa fuit aquarum,
specialiter tamen fluvius Albea proprium excedens alveum per loca
circumiacencia villas et stabula inebriat, horrea et molendina secum deducens
evulsit. Porro in tantum se flumina in altum crescencia elevaverant, quod in
villis circa sepes et hostia navigio remigabant.
Et sequenti anno duo reges Romanorum sunt electi. Unde cum prius electores
concordare non potuissent, dominus Maguntinus, qui est quasi decanus eorum,
terminum peremptorium prefixit, in quo dominus Petrus Maguntinus, Baluinus
Treuerensis archiepiscopi, Johannes, rex Boemie, Woldemarus, Bramburgensis
marchio, Lodeuicum, ducem Bauarie, in regem Romanorum elegerunt. Ex parte vero
altera Johannes, Coloniensis archiepiscopus, Rudolphus, dux Bauarie, Lodeuici
tunc electi germanus, et Johannes, dux Saxonie, Fridericum, ducem Austrie,
regem Romanorum proclamaverunt. Et dominus Lodeuicus electus Aquisgrani per
dominum Maguntinum in sede regum collocatur, nec non regio diademate una cum
Margaretha, sua coniuge, solempniter insignitur. Et dominus Maguntinus ostendit
ibidem per papalia et imperialia privilegia, quod per ipsum regum Almanie
coronacio esset celebranda. Coloniensis autem archiepiscopus hoc audiens eciam
ducem Austrie coronavit. Ex horum duorum regum discordia ubique surgunt
discidia, committuntur passim prelia et in partibus Almanie oriuntur pericula
infinita.
O quantus strepitus tunc fit, quantusque mugitus
Pars fremit adversa, clamant alii viceversa.
Efficitur multus mox in populoque tumultus.
Hii Lodeuicum laudant, alii Fridericum.
Et nisi fluxisset ibi Moganus, inde fuisset
Mox ingens bellum generatum sive duellum.
Capitulum XXIX.
Quomodo rex Johannes ex inductu
baronum terre jussit Theutonicos multos exire de terra.
Rex Johannes plurimos Theutonicos comites et alios nobiles habere
consueverat, quorum fretus consilio singula sui regni negocia disponebat,
quibus vicissim regalia beneficia et officia conferebat. Videntes autem hoc
regni Bohemie barones, se nonnunquam a regalibus tractatibus sequestrari,
lucrumque et pecunias, quas prius tollere consueverant, extere nacionis manibus
atrectari, gravi animo hec ferebant.
Unde prehabito familiari colloquio regalibus aspectibus pariter et affatibus
se presentant. Domine rex, inquiunt, vestra naturalis industria liquido regni
statum intelligit et hominum condiciones; et hoc plenius exponere nostra fides,
qua vobis astringimur, enucleacius nos compellit. Ecce isti hospites, qui in
regno sunt, avaricie student, fiscum regium eviscerant, solum eos ad hoc cura
frequens sollicitat, ut pecunias per phas nephasque congregent et usurpent
ipsas de regno vestro deducentes. Castra et beneficia regni plura occupant et
tamen pacem in stratis facere non sufficiunt nec laborant. Nobis autem, qui in
regno nati et vobis famulari sumus parati, si beneficia regni committere
curaretis, per nos pax fieret, rex et regnum proficeret, et pecunia, que extra
ducitur, remaneret. Tocies huius importune peticionis instancia repetitur cum
adieccionibus minarum, quod tandem, quod petitur, exauditur. Dominus itaque
Bertholdus comes de Henberch, Vlricus lantgravius de Leuthenberch cum aliis
pluribus Theutonie nobilibus exeunt et ad propria redeunt; nec iustum fuit nec
congruum racioni, quod ipsi habentes propria occuparent contra Deum aliena.
Huius rei gracia magnates Boemie de regis et regni negociis se intromittunt.
Anno igitur Domini MoCCCoXVo, mense Aprili
Henrico de Lipa in Boemia, Johanni de Wartenberch in Morauia conscientibus
regni nobilibus per regem sunt eis omnia negocia regalia recommissa.
Hiis itaque gestis pax non venit, que sperabatur; nam expedicio expedicioni,
exaccio exaccioni cottidie succedit, profectus regi, ut putabatur, non
succrevit, sed de urbura Chutnensi et moneta, que tunc singulis septimanis D
aut DC marcas solvebat, sepe marcas XVI rex septimanatim suscepit pro expensis;
reliqua vero pecunia, prout camerarius disposuit, fuit distributa. Excrevit
idcirco Henricus de Lipa super omnes, qui erant in regno. Cum ergo esset
amicorum et famulorum valida multitudine circumfultus, ita quod se putabat
falli aut deici non posse, et quidam regni magnates sub cuiusdam fidelitatis
velamine regem adeunt et ei dixerunt: Fraudis dolose vobis, domine rex,
Henricus de Lipa latentes insidias mollitur inferre, quibus si non maturius
occurritur, a vobis sanitas ac regalis dignitas auferetur. Quibus
suggestionibus rex et regina aures credulas prebuit et ut opportune Henricus
capiatur, uterque consensum apposuit. Qui in castro Pragensi coram rege per
Wilhelmum de Waldek dictum Leporem, strenuum virum, capitur manu armata et in
Thirzow castrum mox deducitur, ubi in turri sub XII virorum custodia mancipatus
vinculis custoditur. Quo facto in cunctis finibus regni surgunt varia
disturbia, ubique videntur spolia et incendia.
Interea Boleslaus, dux de Hayna, Elizabeth, regine sororius, venit ad regem,
ipsum verbis consolatoriis forcius animavit. Verum tamen rex reginam ad
Lodeuicum, qui se gessit pro rege Romanorum, regine avunculum, transmisit,
petens consilium et auxilium ab ipso. Interim rex cum auxilio venerabilis
patris domini Johannis quarti, Pragensis episcopi XXVII, tres civitates,
videlicet Mutam, Policzkam, Jermir, quas Elizabeth regina dicta de Grecz,
noverca Elizabeth regine, dotis nomine tenuerat, viriliter expugnavit. Ista
namque duorum Boemie regum relicta dominum Henricum de Lipa precipuo favore
graciosius fuit subsecuta et ideo stetit cum parte adversa. Et Johannes de
Wartenberch precipuus inter adversarios fuit, qui cum municionem prope Grecz
expugnaret, que Kostelecz nuncupatur, ibidem in facie tactus iaculo baliste
subito est extinctus.
Et dominus Petrus de Rosenberch hec considerans filiam Henrici de Lipa, que
sibi desponsata fuerat, repudiavit et dominam Fiolam, Wenceslai regis iuvenis
relictam, annuente rege Johanne matrimoniali federe sibi copulavit. Tandem
licet rex in locis campestribus ante castrum Budinam esset cum valido exercitu,
tamen oculte molimina tradicionis sibi metuit inferenda. Unde missis nunciis ad
Treuerensem archiepiscopum, suum patruum, ut in Boemiam veniat, magnis precibus
invitavit. Qui patris more amantis succurrere desiderans filio angustiato una
cum domino Petro, Maguntino archiepiscopo, venit in Boemiam cum DC magnis
dextrariis et exercitu glorioso et coram ipsis tractatu prehabito obligatis IX
castris et VI nobilibus terre sic regi obsidibus assignatis Henricus de Lipa a
vinculis liberatur.
Et anno Domini MoCCCoXVIo, pridie idus Maii
in civitate Pragensi natus est regi et regine primogenitus filius nomine
Wencezslaus. Hic puer in die Spiritus sancti in ecclesia Pragensi in presencia
domini Baluini, Treuerensis archiepiscopi, et domini Johannis, Pragensis
episcopi, per dominum Petrum, archiepiscopum Maguntinum, sacri fontis
baptismate solempniter est renatus.
Capitulum XXX.
Quomodo rex Johannes cum suo patruo,
archiepiscopo Treuerensi, adversus Fridericum, ducem Austrie, pugnaverunt.
Anno Domini MoCCCoXVIo dominus Lodeuicus,
qui se gerit pro rege Romanorum, audiens, quod Fridericus, dux Austrie, suus
adversarius, per Sueuiam in Reno cum magna multitudine militum et pugnatorum
descenderet, domino Johanni, regi Boemie, et domino Maguntino et Treuerensi
dirigit in Boemiam suos legatos et eorum sibi petit fieri auxilium; et mox,
quod petitur, accipitur, et quod queritur, invenitur. Unde rex dominum Petrum,
archiepiscopum Maguntinum, pro se constituit capitaneum regni. Ipse vero cum
patruo suo exiens proficiscitur ad regem predictum et simul congrediuntur; et
ipsos et ducem Austrie fluvius, qui dicitur Neckarus, dividebat. Porro cum
principes hii V diebus contra se hostiliter iacuissent et hinc inde passim
plurima dampna percepissent, et ecce subito XIIIo kal. Octobris clamor
extollitur, milites armantur, omnia ad bellum aptantur, vexilla eriguntur. Et
qui ex parte domini Lodeuici fuerunt, bellum inceperunt. Totumque pondus prelii
in medio flumine vertebatur, et quosdam aqua absorbuit et quosdam gladius
occidit et quosdam detinuit inimicus. Durat hoc bellum usque ad solis occasum.
Et domini Lodeuici exercitus prevaluit Deo opitulante. Et dux Austrie cum
fratre sunt detenti et ducem Austrie Fridericum tenuit dominus Lodeuicus;
fratrem vero Henricum rex Boemie. Et hiis quoque, qui cum eo fuerant XII
comites cum aliis C et XL militibus et viris militaribus sunt captivati, M vero
et D dextrarii in eodem prelio sunt occisi. In congressione huius certaminis
rex Boemie fuit cinctus baltheo militari et alii cum eo plures. Et in brevi
dominus Petrus Maguntinus ad regem Lodeuicum per literas et nuncios fuit
vocatus.
Et anno Domini MoCCCoXVIo cometa in parte
aquilonari apparuit et plurima pericula nunciavit. Estatis namque tempore
contra naturam temporalem facta est ex continuatis ymbribus tam copiosa
habundancia aquarum et more diluvii in locis pluribus subvertit edificia muros
et castra. In partibus Saxonie in tantum fluvius Albea excrevit, quod CD et L
villas aque vicinas cum hominibus et peccoribus pariter delevit; et in aliis
terris multa pericula sunt facta per diluvium aquarum fenum et semina
destruendo; et que rapuit, secum violenter deduxit. Et secuta est mors hominum
lacrimosa et facte sunt in civitatibus et villis fovee profunde, que mortuorum
plurima corpora velud morticinia vel cadavera operirent. Et retulit dominus
Petrus, Maguntinus archiepiscopus, quod in civitate Metensi infra unum annum
quinquies C milia hominum mortua sunt, et diversa animalia et peccora campi
intereunt huius anni pestilencia; et hyemps durissima et acerrima fuit
subsecuta, que duravit usque Vo kal. Aprilis.
Eodem anno dominus Petrus, Olomucensis episcopus, VIIo idus Julii
moritur et in ecclesia Pragensi sepelitur; et licet valde diviciis habundasset,
in morte vix tantum mansit sibi, quod poterat sepeliri. Unde quidam hoc videns
scripsit hos versus:
Se facit hic stultum, qui thesaurum sibi multum
Congregat et nescit, quis eo moriente capescit
divicias istas; tibi consulo, desine cistas
Nummis implere, sed tu nitaris habere
Gemmas virtutis, ex hiisque porta salutis
Lete pandetur, cum spiritus egredietur.
Eodem anno circa festum beati Jacobi, postquam per mortem domini Clementis
pape V usque ad tercium annum vacaverat sedes romana, dominus Johannes XXIIus,
qui prius Jacobus dictus Auinionensis fuerat episcopus, in partibus Francie a
cardinalibus est creatus anno Domini MoCCCoXVIo.
Notabile. - Dominus Henricus, filius domini Bolkonis, ducis Slezie de
Swidnycz, duxit legittime sub matrimoniali federe Agnetem virginem, domini
Wenceslai regis, fundatoris Aule Regie, filiam, quam ex domina Elizabeth
regina, sua secunda coniuge, generavit. Hanc puellam tenere etatis sue anno XIIo
absque consensu et consilio sororis sue, videlicet Elizabeth, Boemie et Polonie
regine, mater sua predicto principi desponsavit sibique cum filia civitatem
Grecz, quam tunc habuit, pariter resignavit. Predictum autem matrimonium per
Henricum de Lipa et per alios terre nobiles, ut dicitur, est contractum et de
hoc fides accipitur, quia tunc de Grecz regnum Boemie spoliatur.
Isti fuerunt pape ab anno Domini MoCCoXCIIIIo:
Primus Celestinus, secundus Bonifacius, IIIus Benedictus, IIIIus
Clemens, quintus Johannes.
Isti fuerunt reges Romanorum ab anno Domini MoCCoXCIIIIo:
Primus Adolphus de Nasau, secundus Albertus de Austria, tercius Henricus
imperator, quartus Lodeuicus et Fridericus simul.
Capitulum XXXI.
De vocacione ad curiam Romanam
venerabilis in Christo patris et domini, domini Johannis IIII, Pragensis
episcopi XXVII, et de eius actibus gloriosis.
Aliene felicitatis dolor est invidia; et sicut caritas virtutum est
excellentissima, sic invidia est viciorum pessima. Licet per omne vicium virus
antiqui hostis humano cordi infundatur; in zelo invidie omnia interiora
concuciuntur et virtutes eiciuntur. Et est sicut grecus ignis aquis non valens
extingui. Hoc vicio accensus nullum scelus perhorescit, non parcens innocenti
neque nocenti. Hoc denique vicio refertus malicie auctor, fraudis inventor
pessimus Duringus Henricus spurius de Sonburch, qui se gerebat pro preposito
Lithomericensi, procuravit, quod venerabilis pater dominus Johannes quartus,
Pragensis episcopus XXVIIus, ad curiam fuit vocatus Romanam, tempore
sanctissimi in Christo patris et domini, domini Johannis pape XXIIi,
qui tunc in Auinione, civitate imperii, residebat. In qua curia prefatus
dominus episcopus reverendus multas sustinuit adversitates, que quidem, velud
ignis aurum, lima ferrum, tribula frumentum ipsum purgaverunt et in omnibus
virtutibus corroboraverunt, de quibus eum Deus gloriosus eripuit potenter et a malis
protexit universis. Verum tamen cum predicto spurio Henrico de Sonburch per XI
annos extitit in accione. Qui quidem dominus episcopus existens innocens et
iustus predicto spurio adversario suo devicto cum emulis suis universis et
inimicis. Unde cardinales quam plures, archiepiscopi, episcopi et prelati,
zelatores et amatores fidei, ei congratulabantur. Sicque victoria obtenta et a
summo pontifice licencia et benediccione cum multis graciis recepta ad suam
Pragensem diocesim in anno Domini MoCCCoXXIXo,
anno vero ordinacionis sue XXVIIIo, procul omni impedimento est
profectus ecclesiamque suam et civitatem Pragensem in die beatorum Processi et
Martiniani, martirum cum maximo honore itravit cum ingenti quoque exultacione
occurrentibus prelatis universis, exemptis et non exemptis, baronibus,
nobilibus, civibus et alia cleri et populi multitudine copiosa. Et specialiter
prelati et canonici cum suo clero et reliquiis sanctorum et vexillis de
ecclesia sua Pragensi sibi processionaliter obviam euntes occurrerunt. Demum
cum ipso in prefata ecclesia existentes omnes: Te Deum laudamus cantaverunt cum
concentu organorum. Insuper populi omnes ecclesiarum, universique religiosi de
civitate Pragensi similiter cum reliquiis sanctorum laudantes Deum ei obviam
processerunt. Et quia bona episcopatus in absencia diuturna domini episcopi
reverendi fuerunt distracta et per nobiles regni occupata, cum magnis impensis
et laboribus eadem recuperavit, municiones munivit et multa comoda et edificia
in variis locis instauravit. Et non solum cultum divinum amplificavit sanctis
doctrinis et constitucionibus erudiendo, verum eciam in suo episcopatu et in
aliis locis sue diocesis ecclesias multas construxit, ipsas devocius Deo et
suis sanctis, ubi prius non erant, cum solempnitate magna dedicavit. Et non
solum villas et opida pro augmento bonorum ecclesie, verum eciam castra valida
et famosa laudabiliter comparavit, videlicet Hiersensteyn et Montem
episcopalem, quod prius Gyersperch vocabatur, cum omnibus possessionibus ac
circumstanciis universis.
Ceterum advertens venerabilis pater et dominus, dominus Johannes Pragensis
episcopus, quod opera bona hominem glorificant, ministrando materiam eterne
corone et hominem adinstar vestimenti decorando et ipsum in perpetuum non
deserendo, adauxit igitur operibus salubribus opera salutifera. Nam in quarto
anno reversionis sue de curia Romana et a. Dom. MoCCCoXXXIIo,
anno vero ordinacionis sue XXXIo, feria tercia in festo
Penthecostes, convocatis ad se in Rudnycz venerabili suo fratre Przibislao, Sadoronensi
episcopo, et honorabilibus ac religiosis viris Brewnouiensis et de Porta
apostolorum abbatibus et aliis prelatis, nobilibus regni et civibus quam
pluribus, ipso die monasterium sive ecclesiam collegiatam ibidem in Rudnicz ad
laudem et gloriam omnipotentis Dei et beate virginis Marie cum magna
solempnitate fundavit et deinde construxit lapidibus quadris et dolatis, muros
in altum erigendo et testudine solida et decora ipsos continuando. Fenestras
quoque miris et artificiosis celaturis celte sculptis, vitris pulcherrimis
decoravit; et ibidem constituit prepositum et alios dominos et fratres
canonicos regulares ordinis sancti Augustini, quibus et prefato monasterio sue
fundacionis in presencia predictorum prelatorum et dominorum ac alia cleri et
populi multitudine copiosa dominus episcopus contulit et donavit bona sua
patrimonialia et alia personaliter empta et acquisita intuitu persone, ut in
privilegiis dicti monasterii continetur. Ipsumque decoravit ymaginibus lapideis
excellenter, artificialiter sculptis, auro et argento decoratis ac coloribus
preciosis et picturis variis ac delicatis multipliciter distinctis. Et
extrinsecus circa fenestras iussit sculpi in lapide clipeos proprios et
ecclesie Pragensis auro claro superductos. Et pretaxate ecclesie sue et dominis
ibidem donavit libros varios, calices et ornatus diversos et preciosos et omnia
necessaria eis lautissime ministrando.
Memoratus quoque dominus Johannes, reverendus Pragensis episcopus,
considerans, quia per misericordiam specialiter Deo conplaceret et beati
misericordes et ipsa obstat et resistit peccato a servitute dyabolica liberando
et eterne glorie coniungendo. Unde ipse videns multa in Albea flumine pericula
et hominibus et maxime pauperibus evenire dampna et incommoda, misericordia motus
ibidem in Rudnicz pontem fieri disposuit ultra flumen. Et quia magistros ad
tale opus peritos in regno Boemie nec in vicinis provinciis potuit reperire,
unde misit ad curiam Romanam pro magistro Guilhemmo, optime in huiusmodi arte
perito. Cum quo dominus episcopus, cum adhuc ibidem stetisset, de hac materia
fuerat locutus, cui promisit ad regnum Boemie ad suam instanciam se transferre.
Unde visis nunciis et litteris domini episcopi assumptis tribus sociis mox sine
omni dilacione ad ipsum est profectus. Et anno Domini MoCCCoXXXIIIo,
anno vero ordinacionis eiusdem domini episcopi XXXIIo, in festo
sancti Bartholomei apostoli cum reliquiis sanctorum et magna devocione ac
solempnitate in medio fluminis Albee pro fundamento aptatos et magnos lapides
posuerunt. Prefatus quoque magister cum suis complicibus duos pilares pontis et
unam testudinem perfecerunt. Et anno sequenti una cum suis copiose a domino
episcopo remuneratus et honoratus ad propriam patriam est reversus. Dominus
vero episcopus per alios artifices gentis nostre, qui ab illis advenis complete
fuerant informati, de lapidibus solidis et dolatis ipsum pontem cum maximis
sumptibus et expensis excellenter et laudabiliter complevit.
Et anno Domini MoCCCoXLo, anno vero
ordinacionis sue XXXIXo, vocatis prefatis viris religiosis ac
honorabilibus viris et dominis Pragensi, Curimensi, Gradicensi, Bechinensi nec
non suo thesaurario Horssouiensi archidiaconis ac pluribus nobilibus regni in
die Assumpcionis beate Marie virginis gloriose ecclesiam sue fundacionis in
Rudnicz in honore sanctissime Trinitatis et in honore beatissime virginis Marie
propria in persona dedicavit; et de cunctis partibus regni multitudo maxima
venit populorum ad hanc solempnem dedicacionem, in qua magnos sumptus fecit et
expensas. Ad hoc ipsum movit amor divinus et regine celorum.
Et eodem anno venerabilis dominus episcopus continens virtutem constancie et
perseverancie, que inter ceteras virtutes sola meretur coronari et in ipsa
constat tota salus animarum et omne bonum opus per ipsam consumatur. Huius rei
gracia tres prebendas canonicorum in ecclesia sua Pragensi ad gloriam et
honorem sancte Trinitatis et trium sanctorum patronorum solempniter creavit et
devote, large quoque et habundanter providit, quod alii canonici in cottidianis
distribucionibus et alii ministri ecclesie nullum penitus detrimentum
perceperunt. In quibus impendit M et D marcas argenti annexis pluribus
sumptibus, largissimisque expensis de bonis sui episcopatus nichil in hoc facto
impendit. Primam vero prebendam contulit domino Paulo de Cladna, fratri domini
cancellarii sui, secundam domino Buskoni de Brasskow, suo vicario, terciam vero
thesaurario suo domino Sdeslao, archidiacono Horssouiensi.
Et quia salus nostra consistit in adimplecione decalogi sive Dei decem
mandatorum, si quis autem ex hiis prima duo adimplet, omnia alia adimplevit,
quia in hiis duobus pendet lex et prophete: reverendus quoque dominus episcopus
dileccionem Dei habuit et hoc in edificacione claustri et multarum aliarum
ecclesiarum ostendit et in aliis pluribus sanctis operibus, quia probacio
dileccionis est exhibicio operis. Dileccionem eciam proximi veraciter habuit,
clare patet, quia videns multos pauperes in Rudnicz fame deficere et in
platheis perire, hospitale solempne circa suum novum pontem propter eos
edificavit et laudabiliter ac sufficienter dotavit et locupletavit. Nam villam
Wetlam cum omnibus suis circumstanciis a quinque fratribus, filiis Potonis,
emit pro DCC marcis et ultra; qui quidem fratres multa mala et incomoda racione
vicinitatis hominibus fecerant in suo episcopatu. Regimen autem hospitalis
commisit preposito suorum regularium canonicorum. Ad hec autem omnia et singula
facienda induxit eum sua magna bonitas, que quidem paucis terminis nescit
contineri, quia bonum est diffisivum et communicativum sui ipsius, sicut Deus
est optimus et imo liberalissimus, quem dominus Johannes quartus, reverendus
Pragensis episcopus XXVIIus, in sua liberalitate est laudabiliter
imitatus et largitate.
Lilia candoris pupulant, rivique decoris.
Erumpunt valde, cuncta gens tu modo plaude
Presuli preclaro Johanni florido, caro.
Cum sis ornata, grandi titulo venerata,
Preclara cunctisque Boemia fabrica pontis,
Cuius structura sistit semper valitura
Ob quam australis plaga, pariter borealis
Fert se ruralem, quia nescivit dare talem.
Presul in exemplum voti sancti modo templum
Fecit, sic die cupiens placere Marie
Atque suo nato; petat, ut sua vita beato
Claudatur vita per virtutes redimita.
Istis alludit hospitale quoque prodit,
Te fore preclarum, cum sit miseris bene carum.
A te constructum, ut per dominum benedictum
Amen finem comitatur.
LIBER SECUNDUS.
Incipit secundus liber
secunde partis cronice Pragensis, scriptus ad venerabilem patrem, dominum
Johannem IIII, Pragensem episcopum XXVII.
Incipiunt capitula predicte secunde
partis.
De statu regni Boemie et de redditu regis - I.
Qualiter dominus Petrus de Rosenberch cum quibusdam baronibus se a rege
averterunt - II.
De concordia inter regem et barones et de fame magna - III.
Quod Karulus, rex Ungarie, duxit Beatricem, Boemie regis sororem - IV.
De curia sive foresta regis et de impugnacione Pragensis civitatis - V.
De congressu duorum regum Romanorum - VI.
De recessu regis Boemie et de eius preliis - VII.
De processu et eventu regis Boemie - VIII.
Quomodo virgo Maria, regis Boemie germana, est regina Francie facta et de
matrimonio filiarum regis - VIIII.
De bello duorum regum Romanorum et de victoria regis Boemorum - X.
De liberacione ducis Austrie et de exilio regine Boemie - XI.
De processu domini pape contra Lodeuicum regem - XII.
De obsidione Metensis civitatis per regem Boemie - XIII.
De adventu regis et regine in Boemiam - XIIII.
De decima regali et de incursu populi paganorum - XV.
De processu regis Boemie et de rege Lodeuico - XVI.
De Lodeuico Bauaro et de papa scismatico - XVII.
De victoria regis Boemie contra paganos - XVIII.
De novitatibus morum, que tempore regis Johannis ortum habuerunt - XVIIII.
De fundacione domine regine Elizabeth et de ipsius decessu - XX.
Quomodo rex filio suo secundogenito Henrici, ducis Karinthie, filiam
procuravit matrimonialiter copulari - XXI.
De hiis, que egit rex Johannes in partibus Lombardie - XXII.
De bellis inter Boemos et Australes - XXIII.
De bellis, que rex cum suo primogenito filio habuit contra inimicos -
XXIIII.
Capitulum I.
Incipit primum capitulum secundi
libri secunde partis cronice Pragensis, et primo de statu regni Boemie et de
reditu regis.
Tempore, quo disertus et expertus venerabilis pater dominus Petrus, sancte
Maguntinensis ecclesie archiepiscopus, in regno Boemie manebat et Johannem
regem reginamque Elizabeth regebat, florebat pax in Boemia iusticiaque vigebat.
Tractabat enim solerter cum quibusdam de Reno illustribus et cum nobilibus et
baronibus terre negocia regni et regis non tantum armis, sed animis, consilio
sapienti innixus. Plures autem nobiles de Boemia ipsum archiepiscopum oderunt
pretendentes, quod de regno magnum thesaurum reportaret. Igitur revertitur ad
suum archiepiscopatum. Unde regi et regine gubernacio regni incumbebat, sed rex
nondum reversus fuerat, sed in Lucenburch sua comicia manebat. Quidam vero, qui
tunc erant regine consiliarii, de recessu domini Maguntini gaudebant, putantes,
quod ex illius absencia status regni deberet in melius mutari; sed res venit in
contrarium. Incepit namque in regno ubique succrescere maius malum previo
consilio, non sano. Stipendiarii de vicinis terris vocantur, qui tunc nobilibus
regine obsequentibus sociati igne et gladio perturbant terminos, quos regine
inimici possidebant. Hii vero in consilio regine principales fuere: dominus
Conradus, Olomucensis episcopus, Henricus cancellarius, Wilhelmus de Waldek
dictus Lepus, regni Boemie subcamerarius, et quidam de partibus Reni de Buches.
Adversarii vero regine hii sunt: Henricus de Lipa cum filiis suis, Benesius de
Wartemberch, Benesius de Michelsperch, Albertus de Zyeberch, Wilhelmus de
Landenstayn, Berka de Duba cum fratre Henrico de Luchtenburch, Sdeslaus de
Stermberch cum aliis multis. Verum tamen Petrus de Rosenberch, Bauarus de
Strakonycz et filii Thobie magni, Marquardus et Hermanus de Gablona, Johannes
de Dobrusca cum quibusdam nobilibus de Morauia permanent cum regina. Est autem parti
uni altera pars adversa, ex quo spolia incessanter surgunt et bella. Cum vero
discordia tam hostiliter inchoata magis ac magis cottidie succresceret et pars
utraque ad bellandum acrius se disponeret, regina, ne tanta mala oculatim
cerneret, assumptis sibi tribus pueris suis, Margareta, Guta et Wencezslao, suo
primogenito filio, conducente eam Wilhelmo Lepore XIIo kal. Julii ad
castrum Cubitum perrexit ibique tribus mensibus permansit. Interea anno Domini
MoCCCoXVIIo, in festo beati Johannis Baptiste
congregantur nobiles ex utraque parte in civitate Pragensi et in hoc concilio
duo eliguntur arbitri et duo superarbitri, ut dissensionis causa discrete
discuciatur et pronunciata a partibus inviolabiliter debeant observari; et de
hoc expediuntur nuncii ad regem et reginam. Interim Henricus de Lipa verbis
humilibus graciam querit regine et de suis excessibus emendam promittit
condignam, sed non invenit, quod querit. Ipse namque virginem Agnetem, regine
sororem, non consenciente regina Henrico, duci Polonie, matrimonialiter
tradidit in favorem domine Elizabet, que vocatur regina de Grecz, et ei in
preiudicium regis et regine plus quam decuit adhesit, atque Johannem regem, cum
ipsum regeret, non legaliter educavit et plus propria quam regalia negocia
procuravit; sic et sibi et suis municiones, que ad regem pertinent, usurpavit.
Ex hiis et similibus animus regine ita provocatur, quod ad faciendam vindictam
pocius quam ad dandam graciam inclinatur. Hec itaque iusta duricia aut verius
dura iusticia in mente feminea taliter indurata effecit in Boemia multa mala.
Generose enim huius regine nobilis animus, que et qualis sit, que patitur et a
quo et a quali iniuriam paciatur, advertit. Ut puta: regina a vasallo, domina a
famulo, princeps a milite inmerito se iudicat talia sustinere; vindictam
condignam expostulat, mallens pro tempore quassari regnum quam indebite
contempni se et regium statum. Videns itaque regina, quod adversariorum
contemptus contumaciter cresceret et quod ipsis sine virili consorcio resistere
non valeret, regem in Boemiam postulat et invitat. Veniente itaque rege
venerabilis pater dominus Johannes, Pragensis episcopus, cum pluribus baronibus
ipsi ad Cubitum usque occurrerunt et de regalibus negociis diversa ibi consilia
pertulerunt et XIIIIo kalend. Decembris Pragam venit, ubi quidam
fideles barones cum decenti familia se exhibent ad servicia regi facienda. Die
quoque sexto post regis adventum, ipse cum venerabili patre domino Johanne,
Pragensi episcopo, et cum pluribus aliis baronibus, licet hiemps esset,
municiones plures inimicorum expugnavit et cum contra Sdeslaum de Stermberch
rex movisset exercitum, ipse occurrens graciam regis invenit et fidem et
servicium promittit.
Eodem anno dominus Egidius nacione Romanus, magister theologie maximus, per
papam Bonifacium Bituriensis archiepiscopus factus, qui in sacra theologia et
philosophia plurima volumina conscripsit, transiit ex hac vita.
Capitulum II.
Qualiter dominus Petrus de Rosenberch
cum quibusdam baronibus se a rege averterunt.
Anno Domini MoCCCoXVIIIo statim in eiusdem
anni principio contra Wilhelmum de Landenstayn, qui regalia bona occupans regem
sprevit, acies regalis procedit; super quem rex audacter irruit, ipsius
provinciam transiens exterminat et ignibus devastat. Porro Petrus de Rosenberch
eiusdem Wilhelmi patruus pro ipso ad regem intercedit. Rex vero cum sua regalia
expeteret, Petrus a rege avertitur et Wilhelmo adheret. Cumque adversariorum
suorum duabus ebdomadis rex graviter possessiones lesisset, rex in Morauiam
transiit, ibique quorumdam rebellium obtinuit municiones. Deinde bella
augmentantur et multi pauperes et inopes efficiuntur, alii denudantur, alii
captivantur et diversorum tormentorum gueribus amici pariter et inimici
miserabiliter trucidantur. Sterilitas gravissima ex parte una populum cruciat,
ex parte altera discordia, vite humane noverca, homines ledit acrius et
tormentat. Porro rege existente in Morauia fama fallax volare incipit, quod
omnes Boemos intendat rex excludere de terra. Huiuscemodi sermonem quidam
nugigeruli finxerunt, volentes regem universitati reddere exosum. Hinc inter
barones fit conspiracio et ab universo populo adversus regem fit malediccio, et
regi barones omnes contradicunt et aiunt: Melius est, quod occidamur, quam a
nativitatis solo viliter expellamur. Unde inimicicie, quas inter se quidam
nobiles habuere, sedantur, ut conglobati forcius regi adversentur. Henricus
quoque de Lipa, Petrus de Rosenberch et alii plures nobiles acceptis treugis
sub pretextu concordie valida manu intrant Brunnam, dicentes se non aliud
querere, nisi graciam et pacem. Porro rex, quia regni commodum desiderat et
pacem, iniurias illatas sibi relaxat, omnibus, qui crimine obnoxii fuerunt lese
maiestatis, dat et offert regium favorem. Sed statim dolus fit publicus, qui
fuerat ocultatus; qui enim pacem postulant, pacem recusant. Domine, inquiunt,
rex, scire vos cupimus, quod nullam vobiscum concordiam volumus inire, nec
valemus, nisi pari modo Fridericum, ducem Austrie, quem legittimum asserimus
regem Romanorum, huic concordie inseramus; taliter cum ipso constringimur, quod
ipsum non deserimus. Hiis auditis rex graviter provocatur et tractatus, qui
pacem pretenderat, ad acriorem seviciam commutatur. Primitus namque Johannes
rex cum Lodeuico, qui se gerebat pro rege Romanorum, adversus Fridericum de
Austria adeo compromiserat, quod illo incluso cum suis baronibus concordiam
facere non valebat. Videns itaque rex, quod Henricus de Lipa cum suis non
ageret secum sincere et quod exercitum haberet forciorem, cupiens periculum
evitare Pragam cum regina IIIo kal. Marcii est reversus. Interea rex
per dictum regem Lodeuicum in Egram vocatur et ad concilium invitatur. Cumque
circa civitatem Sacz homines regis pervenissent pro pabulo equorum, Wilhelmus
Lepus super eos irruit et multos vulneravit et CXLIIII captivavit. Inter quos
fuit marssalcus regis et alii milites plures. Porro rex abinde recedit turbatus
et sub magno disturbio regnum post se dereliquit. Et tunc ita malus status fuit
in regno, sicut umquam fuit a sui primaria plantacione. Rex vero Johannes cum
domina Elizabeth regina ad regem Lodeuicum Xo kalend. April. in
Egram pervenit et ibidem sua negocia pertractavit. Et die septimo, cum rex
esset reversus in civitatem Cubitum, illuc Wilhelmus Lepus vocatus venit et pro
se et pro suis obtinuit pacis treugas per tres ebdomadas duraturas; et Petrus
de Rosenberch civitatem Budways potenter obsedit, sed hiis auditis ab obsidione
recedit.
Capitulum III.
De concordia inter regem et barones
et de fame magna.
Dum multa mala in Boemia invalescerent crebrescendo et iam homines miseria
thabefacti de omni consolacione desperarent, quia omnes modi concordie fuerant
refutati, dextera Dei obstetricante accidit, quod rex Ludeuicus regem cum
regina nec non barones Boemie, qui fuerant discordie auctores, in Tust
civitatem convocavit et in die beati Georgii inter partes contrarias
reconcilians concordiam sub temporis brevis conpedio ordinavit et universos
barones et nobiles gracie regie reformavit. Unde ipsi novo iuramento ad fidem
regi servandam se firmiter obligaverunt. Et ibi Henricum de Lipa ex communi
consilio nobilium rex regni fecit subcamerarium. Et ibi rex Johannes iuravit et
statuit, quod omnes Rynenses et hospites, qui sibi auxilium in bellis
prestiterant, a se debeat excludere et a regno, nec alicui advene beneficia
committere, sed cum Boemorum consilio universa velit regni negocia pertractare.
Ibi concordia ordinatur, pax proclamatur, populus quasi de morte resurgens
letatur; perierant quippe multa milia hominum propter defectum concordie. Nam
discordia durante nimia famis invaluit et miseria; in omnibus locis magne fovee
fodiebantur, que mortuorum cadaveribus replebantur. In tantum enim fames
invaluerat, quod quidam rustici cum uxoribus eorum propria domicilia
deserentes, petunt silvas, homines, quos reperiunt, occidunt et eos comedunt et
sic se misere pascunt.
Et anno Domini MoCCCoXVIIIo venerabilis
pater dominus Johannes IIIIus, Pragensis episcopus XXVIIus,
ad curiam Romanam fuit vocatus et quomodo ibi magnifice et honeste steterit et
victoriam gloriose de inimicis suis obtinuerit et cum gloria ingenti reversus
fuerit, in primo libro huius secunde partis est sufficienter pertractatum.
Eodem anno dominus Johannes papa delevit becardos girovagos et beginas,
quorum secta omnes fere civitates in magna multitudine repleverat; quos ipse
sub anathemate reprobat et condempnat.
Capitulum IV.
Quod Karulus, rex Vngarie, duxit
Beatricem, Boemie regis sororem.
Eodem anno Karulus, filius Karuli, regis Sicilie, factus rex Vngarie, sua
prima absque liberis viduatus uxore, misit comites Vngarie ad regem Boemie,
petens, quod unam de sororibus suis velit pro coniuge sibi dare. Hac legacione
amicabiliter suscepta misit in Lucenburch pro suis sororibus, quarum maior
Maria vocabatur, iunior vero Beatrix. Rex igitur peticioni nunciorum regis
Vngarie annuens liberam opcionem eis dedit, ut unam de sororibus suis eligant.
Ipsi vero Beatricem iuniorem filiam sibi postulant assignari dominam Vngarie et
reginam. Unde mox puella ad manus comitum presencium regi Vngarie licet absenti
legittime desponsatur; que sibi deducta rite festiva solempnitas nupciarum
celebratur et in brevi in reginam Vngarie coronatur.
Eodem anno rex Boemie ducatum Opauie contulit Nicolao, filio senioris ducis
Nicolai. Qui quidem senior dux Nicolaus illegittimus frater extitit regis
Wencezslai.
Eodem anno in die beate Cecilie virginis secundus filius regi Johanni
nascitur et in ecclesia Pragensi baptisatur et Przsemysl nominatur.
Et anno Domini MCCCXIXo insurrexerunt quidam homines iniqui pacis
et concordie adversarii, filii scelerati, qui lingua dolosa et odii sermonibus
inter regem et reginam sunt conati discordiam seminare. Dixerunt enim: Domine
rex, vos scitis, quod honor regis exigit et requirit, ut rex quilibet regere
debeat et non regi; videmus vero contrarium, quod mulier vos regit, vos
circumdedit, vos adeo fascinavit, quod aliud non facitis, quam quod ipsa dicit.
Fallimini in hoc facto, illa malum vestrum cogitat et vos separari a regno
sagaciter laborat. Seniorem, inquiunt, filium vestrum Wencezslaum vult tradere
quibusdam baronibus, ut ipsum pro rege habeant et vos exludant, et quamdiu
consiliis uxoris vestre adhesistis, nunquam pacem in regno habuistis. Nunc
igitur nostris consiliis intendatis, hanc reginam coniugem vestram non
attendite, sed iubete, ut opus exerceat muliebre, unde adhereatis nobis et nos
stabimus et pugnabimus pro vobis. Hec hii consuluerunt, qui reginam odio
habuerunt. Credidit igitur rex eorum verbis et commisit totaliter cum iuramento
illis. In consiliis istis Henricus de Lipa fuit principalis. Et idem Henricus
dominam Elizabeth, novercam nostre regine, cum scandalo multorum valde dilexit.
Unde ut illi amplius placere posset, istam plus despexit. Iste enim due regine
habebant inter se odium singulare.
Erat autem tunc regina cum tribus pueris in castro Cubitensi, quod sue tunc
fuerat subditum potestati. Rex itaque iam perversus animo exiens de Praga cum
armatis multis ad predictum castrum venit et se velle reginam visitare pacifice
simulavit et turres castri dari petiit, et turrium custodes tanta inportunitate
perterritos et aliquantulum reluctantes missis iaculis acriter impugnavit.
Regina de hoc impetu miratur et videns regis vesaniam spiritu turbatur. Et
altera die, intervenientibus quibusdam tractatibus, castrum ad manus regis
totaliter resignatur. Demum regina in castro pueris suis derelictis turbata cum
familia pauca recedit et in Melniko se recepit. Et statim post rex quasdam
personas regine familiares et que eidem diu serviverant gravissime fuit
persecutus et quasdam a servicio eius alienavit. Et ecce, quos Deus coniunxit,
consilium pessimum disiunxit. Unde rex quasi iam rupto freno racionis et
cassato vinculo matrimonialis dileccionis totus efficitur effrenis, vincitur
voluptate, regitur perversa voluntante et sic in ipso tyrannidis operacio
reperitur. In alea talis ludendo irascitur, proferens verba inhonesta, nocturno
quandoque tempore cum solo famulo discurrit per vicos et platheas in Pragensi
civitate et semel fuit fere a servis judicis interemptus, sed cognitum per
vocem illesum dimiserunt. Et si missas audivit, non ex devocione, sed ex humane
verecundie compulsione non instat oracionibus sed vanis confabulacionibus, et
non solum in verbis sed eciam in factis inconstanciam ostendit.
Qualis adhuc crescens fuerit post hec adolescens,
Nemo potest scire, solet illud sepe venire,
Quod puer angelicus post in senio fit iniquus.
Hoc est deflendum, tali sit conpaciendum,
Cui sic decrescit sua virtus, quando senescit.
Plus conmendatur, qui sub puero reprobatur
Et post laudatur, cum vir bonus efficiatur.
Capitulum V.
De curia sive foresta regis et de
inpugnacione Pragensis civitatis.
Accesserunt ad regem eodem anno quidam iuvenes filii baronum, plus moti
fatuitate, quam strennuitate et aiunt: Domine rex, per torneamenta et
hastiludia, nec non per alia exercicia militaria vestra diffundetur gloria et
admirabile erit nomen vestrum in universa terra. Edicite itaque tabulam
rotundam, Arthusii scilicet curiam, et ex hoc reportabitis gloriam perpetuis
temporibus memorandam. Igitur rex juvenilibus rectus consiliis, principibus,
comitibus, nobilibus scribit per Almaniam universis, multa spondens in literis
et publicis instrumentis. Accipit itaque rex a civibus et claustralibus magnam
pecuniam propter hujusmodi fatuitatem celebrandam. Fit itaque in orto ferarum
iuxta Pragam quedam structura lignea, que pro spectaculo publico foret apta.
Siccine festum beati Johannis baptiste, quod pro termino illius festivitatis
assignatum fuerat, appropinquat. Sed de aliis terris nobiles non venerunt.
Unde:
Edictum festum finem non sumit honestum.
Non incepisse melius fuit et tacuisse,
Quam sic confundi sine re per climata mundi.
Eodem tempore diversis monasteriis magnam violenciam rex iste fecit et suam
tyrannidem exercendo multis indebite et iniuste abstulit possessiones, illasque
inter suos satellites divisit et sic de salute anime sue non curavit.
Factum est quoque illo tempore, [quod] cum cives Pragenses et seniores
populi conspicerent, quod per regem iniquis sugerentibus consiliariis pene
omnibus regni incolis violencie et gravamina fierent, convenerunt unanimiter et
dixerunt: Videmus et experimento didicimus, quod rex noster regitur consilio
pernicioso, regitur et seducitur, regnum destruitur, omnibus violencia
infertur. Quid igitur faciemus, quamdiu talia sustinere debemus? Igitur
cognaciones singule, que Prage alicuius dissensionis materiam inter se
habuerunt, amicabiliter ratis compromissionibus concordaverunt, et sic pariter
confederati ad promovendam rem publicam et bonum Boemice gentis, qui forciores
animis et armis esse possent, elegerunt. Non erat intencio eorum, quod regi
vellent rebellare, sed eum de communi statu regni fideliter informare. Venerunt
itaque ad regem, qui tunc Brunne erat, viri mendaces dicentes:
Cives Pragenses acuunt iam fortiter enses;
Conducunt gentes contra vos stare volentes;
Jam non tardate, Pragam subito properate
Et compescatis tales et eos capiatis.
Hiis verbis rex statim credidit et exercitum congregavit et VIIIo
idus Julii castrum Pragense, civitatem invasurus cum armatis ascendit.
Precedenti vero die regina per cives vocata de Melnyko Pragam venerat et quia
regem malo consilio corruptum timuit, ideo in civitate Pragensi Maiori cum
civibus remanebat. Wilhelmus quoque Lepus, Petrus de Rosenberch, Wilhelmus de
Landenstayn, hii et plures alii regine et civibus adherebant. Porro dux
Nicolaus de Opauia, Henricus de Lipa et multi nobiles regni in castro erant cum
rege. Qui omnes consuluerunt, quod rex deberet se de civibus atrociter
vindicare, et quidam contra reginam regis iram procaciter excitabant. Cives
quoque Maioris civitatis Pragensis ex utraque parte occupaverant pontem.
Civitas vero Minor cum rege stabat coacta.
Ecce novum bellum surgit rarumque duellum.
Ex una parte rex stat regnareque Marte
Contra reginam gestit, querendo ruinam
Urbis Pragensis, en sevit regius ensis.
Uxor contra virum, servus dominum modo mirum
Bellum suscepit, hinc lucrum nemo recepit.
Si caput et reliquum corpus discordat, iniquum.
Estque repleta malis multis discordia talis.
Igitur per regem et per eos, qui cum eo erant, dampna cottidie bonis civium
inferuntur et hinc inde passim plura prelia particulariter comittuntur ex
utraque parte. Plures autem cives de cognacione Jacobi clamdestine regi
adheserunt. Tandem in die septem fratrum rex cum septem panneriis sive vexillis
et CCC galeis de castro egrediens ante Maiorem civitatem versus claustrum
Sderaz venit et plura edificia cremando civitatem hostiliter impugnavit et
propter scisma, quod erat inter vulgares, rex civitatem obtinuisset, si
Wilhelmus Lepus cum suis non resistisset. Venit autem Petrus de Rosenberch die
altera cum CD pugnatoribus in subsidium civitatis. Demum elapsis octo diebus
inter regem et reginam et cives concordia est facta. Post dies vero XIIII rex
sex illos, qui capitanei electi fuerant in civitate, a regno excludere volebat
et a reliquis civibus cepit pecunias extorquere. Et hoc usque hodie per modum
coaccionis et nove adinvencionis a civibus exigitur et in pluribus populus
cruciatur.
Capitulum VI.
De congressione duorum regum
Romanorum.
Eodem anno mense Septembri Ludwycus de Bauaria et Fridericus de Austria, qui
se ambo reges Romanorum asserebant, cum copiosis exercitibus contra se venerunt
et prope civitatem Mulendorf castra sua sunt metati. Et quia Ludeuicus
copiosiorem turbam pugnancium habuit, voluit ipsum invadere, sed fluvius in
medio fluens ipsum impedivit. Demum Ludeuicus tradicionem et perfidiam
quorumdam, quos secum habuit, intelligens, ad superiores partes disposuit se
transferre et quia Fridericus ipsum insequi non valuit, circa Danubium Bauariam
prope Ratisponam, gravibus incendiis et spoliis conturbavit. Venerant autem
tunc de Boemia in auxilium Ludeuico aliqui barones cum armatis, inter quos precipuus
erat dominus Wilhelmus dictus Lepus, qui vir bellicosus extitit et ideo factus
famosus. Qui quidem inter familiares contencione exorta thelo vulneratur et die
VIIIo moritur et in Boemia in monasterio, quod suus avus fundaverat,
sepelitur.
Anno et mense predicto pius et pacificus princeps Wolframus, marchio
Bramburgensis, moritur sine liberis, qui excreverat in diviciis et potencia
suos antecessores. Igitur circumsedentes principes mox inceperunt occupare
civitates sibi viciniores, Johanni vero regi Boemie barones et cives de
districtu Budisinensi homagium prestare promiserunt et ipse cupiens plura de
bonis dicti marchionatus possidere, cum CCC galeis cepit fines Saxonie
visitare. Opidum, quod Sumerweld dicitur, tunc obtinuit, Gubny civitatem rex
fortiter inpugnavit, sed abinde modicum utilitatis reportavit.
Hoc anno obiit Beatrix, regina Vngarie. Hic annus de gracia Dei uberrimus in
vino et blado fuit in pluribus locis; mensura, que stricho vulgariter dicitur,
pro uno grosso vendebatur.
Capitulum VII.
De recessu regis Boemie et de eius
preliis.
Anno Domini MoCCCoXXo in die sanctorum
Innocentum in crepusculo sub silencio Johannes, rex Boemie, cum paucis de Praga
egrediens versus Lucemburch iter arripuit, ubi per unius anni circulum manens
cum Remensi ac Leodiensi episcopis atque cum aliis principibus, comitibus et
aliis vicinis prelia multa commisit. Henricus vero de Lipa, capitaneus regni
constitutus, pacem competenter ordinavit in regno et humane nature necessaria
in habundancia habentur. Revixit gens et exsultat, que ante annos tres quasi
mortua pre fame iacebat.
Eodem anno XII kal. Maii regis Boemie filius Przsemysl secundogenitus
moritur et in Aula Regia sepelitur. Et tunc nonis Junii obiit venerabilis pater
dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, qui fuerat sapiencia et sciencia
preditus et potencia.
Eodem anno Loketko, dux Sandomerie, a sede apostolica obtinuit coronam
regalem Polonie et in preiudicium regis Boemie insigniri regio dyademate super
regnum Polonie a Gnesnensi archiepiscopo in Crakouia se permisit. Incepit
statim denarium sancti Petri de unoquoque capite humano sedi apostolice solvere
decimaliter, qui longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto, non de
iure. Verumtamen, quia duces Slezie hunc denarium apostolico denegant, ipsorum
dominia usque hodie stant sub interdicto.
Surrexit hiis temporibus quidam plebeyus populus de Gallie diversis
partibus, congregatus circiter XL milia virorum, qui se pastores nominabant,
transfretareque mare gestiens et passagium facere devota concepcione tamen
erronea intencione proponebat. Qui cum in Avinione ante domini Johannis pape
palacium venisset cum turmis suis et thesauros ecclesie pro generali passagio
reservatos cum impetu requisisset, papa mox huic errori resistens, hunc
errabundum exercitum dispergi mandavit et ipsum sub anathemate reprobavit. Hic
populus sic dispergitur, pro quo venerit, ignoratur.
Hoc anno iterum duo exercitus validi duorum regum Romanorum, videlicet
Ludeuici de Bauaria et Friderici de Austria prope civitatem Argentinam in
Alsacia convenerunt et non conflictum sed multitudinem pauperum in suo transitu
fecerunt.
Capitulum VIII.
De processu et eventu Johannis, regis
Bohemie.
Anno Domini MCCCXXIo rex Boemie de comicia sua Pragam veniens in
octava Purificacionis beate Virginis. Qui elapsis XV diebus torneamentum, ad
quod plures nobiles vocavit, habuit in foro Pragensi; in quo de dextrario
graviter cecidit in luto diucius volutatus, equorumque pedibus multum
conculcatus, tandem tamquam semivivus scenolentis armis et vestibus totaliter
deformatus de multitudine fuerat vix extractus. Per hanc sinistram sortem
suscepit rex in corpore gravem dolorem.
Eodem anno iterum rex in vigilia beati Johannis Baptiste ad comiciam suam
revertitur clamdestine cum paucis. Interrogatus, quare in regno non remaneret,
respondit, quod solum natalis patrie dulcissimum sibi foret.
Hoc anno in die beatorum Petri et Pauli apostolorum feria sexta eclipsis
solis exstitit, que ab hora prima usque ad horam terciam perduravit. Qua facta
statim postea omnium in terra nascencium, grana et semina, que antea fuerant
bene disposita, sunt quasi visibiliter diminuta, subsecuntur magne inundaciones
fluminum, que fecerunt in villis et in campis magnum dampnum. Verumtamen quidam
de Boemorum fuerant ipsa die Rome et nullum signum eclipsis solis viderunt.
Eodem anno in partibus Reni et Gallie omnium leprosorum habitacula igne sunt
concremata et ipsi pariter sunt cremati. Insonuerat namque fama publica, quod
ipsi leprosi per Judeos et Saracenos corrupti christianis darent et oculte
ministrarent in aquis, puteis et fontibus toxicum et venena; ob hanc
calamitatem plures putei in partibus Gallicanis humo sunt repleti vel superius
caute cooperti.
Hoc anno generosa et Deo devota domina, quondam regis Przsemysl filia,
abbatissa ad sanctum Georgium in castro Pragensi dicta Chunegundis moritur et
in suo monasterio, ubi multis annis abbatizaverat utiliter, sepelitur.
Capitulum IX.
Quomodo virgo Maria, regis Boemie
germana, est regina Francie facta et de matrimonio filiarum regis.
Anno Domini MoCCCoXXIIo, IIIIo
idus Aprilis Maria, virgo elegantissima, Boemie regis germana, de regno Boemie,
in quo tribus annis cum Elizabet regina decenter permanserat, in Lucenburch est
deducta. Demum in festo beati Bartholomei dicta virgo Karulo, regi Francie, in
coniugio legitime copulatur et anno sequenti in die sancti Spiritus Parisius in
reginam Francie solempniter coronatur. Verumtamen regine priori, ducis Burgundie
filie, per eundem regem prius repudiate, apostolice sedis concedit dispensacio,
ut ipsa nubere valeat alteri viro.
Eodem anno regi Boemie filius tercius nascitur ex regina Elizabet et in
octava beati Viti baptizatur et binomus efficitur, quia Johannes et Henricus
nominatur.
Eodem anno virtuosa domina Margareta, Wenceslai sexti regis Boemie filia,
Boleslai, ducis Slezie de Lignycz, uxor legittima, in Grecz in puerperio
moritur et in Aula Regia sepelitur.
Eodem anno, mense Julio, Johannes rex in regnum de Lucenburch est reversus,
ardua negocia tractaturus et ipse Margaretam, maiorem filiam suam, Henrico,
duci Bauarie, matrimonialiter copulavit; Gutam vero filiam suam minorem,
Friderico, marchioni Mysnensi, legittime desponsavit. Regina quoque Elizabet cum
maiori filia sua in Bauaria longo tempore morabatur, quia rex bona ad eam
spectancia pluribus obligacionibus inbrigavit. Altera quoque regina Elizabet de
Grecz dicta multum est ante regis oculos non sine multorum scandalo graciosa.
Eodem anno, XIIo kal. Augusti, quoddam inopinabile accidit
factum. Num honorabilis vir Johannes, Wencezslai regis filius, licet
illegittimus, regni Boemie cancellarius et Wyssegradensis prepositus, a rege
Prage capitur et per eum a dignitatibus degradatur et ut unam mortem eligat,
compellitur et coartatur. Imponitque ei rex fraudem et dolum et quod prebuerit
ei consilium iniquum, per quod posset rex et regnum periclitari. Ille
verecundia et terrore vehementer concutitur, et quid respondere debeat,
ignorat. Ipsum nobiles instigant, ut verba regis fateatur esse vera, ut sic
saltem mortem evadat. Hiis assentit, se reum dicit et graciam regis querit.
Post multas contumelias et terrores, quas passus est a rege et a suis
consiliariis, custodie mancipatur et noctis tempore clamdestine fugit et in
Bauariam venit. Rex vero omnes prebendas et dignitates suas de facto aliis
contulit, non de iure. Postquam vero graciam regis est adeptus, episcopus
Olomucensis est effectus et sic de inimicis suis honorifice triumphavit.
Capitulum X.
De bello duorum regum Romanorum et de
victoria regis Boemorum.
Regum duorum Romanorum, videlicet Ludeuici de Bauaria et Friderici de
Austria dampnosa contencio, que octo annis totam Almaniam graviter oppressit,
hoc anno interveniente conflictu durissimo conquievit. Nam hii duo reges
fortissimis coadunatis exercitibus, iuxta opidum Muldorf, situm in diocesi
Salzburgensi, pariter convenerunt et in die beati Wencezslai martiris acerrimum
prelium commiserunt. Porro Ludwicus regem Boemie, Henricum ducem Bauarie, generum
eius, ac Bernhardum, ducem Slesie, habuit pro sua parte, comitum vero et
nobilium de diversis partibus exercitus fuit magnus. Fridericus eciam cum
fratre suo duce Austrie de diversis regnis exercitum habuerunt copiosum. Cumque
isti exercitus ex adverso contra se iacerent, irruit spiritus fortitudinis in
regem Boemie et regem Ludeuicum incitat ad prelium; universumque exercitum
iubet in crastino esse paratum. Mane facto munitus sacrosancte eukaristie
sacramento, missa completa bellum cum suis viriliter inchoat, feliciterque
consumat, triumphum reportat. Haut dubium, quin sanctus Wencezslaus, Boemorum
patronus, cum suo affuerit presidio, in cuius festo princeps sue patrie pro
vita, pro pace et pro patria dimicavit in hoc bello durissimo, quod fere die duravit
integro. Fridericus rex cum suo fratre capitur magnaque pugnancium occiditur
multitudo. Sic itaque Lodeuicus rex divino fretus auxilio ex opitulacione regis
Boemie hac die palmam victorie de hostibus obtinent gloriose. De parte
utriusque exercitus MC viri in loco prelii mortui sunt inventi. Equorum tria
milia sunt occisa. Et ibidem Plichta, baro strennuus, Boemus est occisus. De
exercitu Friderici preter interfectos MCD viri nobiles sunt capti et reliqui
fugierunt. Fridericus rex per regem Lodeuicum detinetur. Henricus vero, frater
eius, dux Austrie, a rege Boemie in Burgelino vinculis mancipatur, cui
presignatum fuit, quod rex Boemie fieret, quia Australes quasi certi fuerant de
victoria adversariorum et terras veluti iam captorum inter se quodam funiculo
distribucionis ante inicium prelii diviserunt nescientes, quod varii sunt
eventus bellorum et quod victoria est de celo. Adhuc liberos hee terre habent
duces tres uterinos fratres, Leupoldum, Ottonem, Albertum; hii laborant
diligenter, ut duos captos de vinculis educant suos germanos. Rex Boemie XXo
die Pragam ingreditur, post triumphum letanter suscipitur, clerus cantat, sonus
campanarum resonat, populus letatur, tota civitas iocundatur.
Est igitur leta Praga leticiaque repleta.
In terra tota fit et hec victoria nota.
Omina sunt gentis sub nutibus omnipotentis,
Cui benedicamus, et ei laudes referamus.
Eodem anno inundacio maxima fuit aquarum et in quibusdam terris maximus fuit
panis defectus.
Eodem anno rex Boemie de civitate et prouincia Egrensi pro XX milibus
marcarum per Lodeuicum regem sibi obligatis pro debitis se nomine imperii
intromittit et abinde iterum versus Lucenburch procedit et Henrico iuveni de
Lipa regni gubernacula recommittit.
Capitulum XI.
De liberacione ducis Austrie et de exilio
regine Boemie.
Anno Domini MoCCCoXXIIIo, in die
Nativitatis Christi Henricus, dux Austrie, de Burgelino Pragam fuit adductus et
intervenientibus pactis et tractatibus diversis altera die procedens, fratres suos
visitavit in Austria, qui cum condicionibus et pactis ab ipso duce capto factis
nollent quiescere, prefatus dux pristine se captivati cepit ultroneus
mancipare. In festo autem beati Bartholomei per Vngarie et Boemie reges inter
alios amicabiles tractatus tractatum est, quod idem dux Austrie regi [debeat]
novem milia marcarum argenti dare et quedam ardua privilegia resignare. Unum
erat, in quo maiores barones Boemie temporibus Alberti, Romanorum regis, ducum
Austrie genitoris, plura incaute fecerant iuramenta et promissa. [Hec omnia
simul] cum privilegiis Henrici, ducis Karinthie, que habuit super regnum
Boemie, resignare duces Austrie promiserunt; et quedam civitates cum
municionibus regi obligantur et civitas Znoyma cum castro, que prius a regno
fuerat abstracta, regi et regno iterum adunatur.
Eodem anno in die Pasche Elizabet, regina Boemie, duas gemellas filias,
Annam et Elizabet in Cambia Bauarie pariter est enixa.
Eodem anno Wenceslaus, regis primogenitus, de Boemia patre iubente ad regnum
Francie deducitur, ubi Parisius per Mariam, reginam Francie, materteram suam,
suscipitur et legaliter educatur. Eidem octenni puero ibidem puella nomine
Blancza, soror fratris Philippi regis, de stirpe regia desponsatur.
Circa idem tempus in die sancti Spiritus Elizabet, dicta regina de Grecz,
monasterium sanctimonialium ordinis Cisterciensis prope Brunnam fundavit, quod
Aulam Marie nominavit.
Circa idem tempus Ludeuicus rex, filio suo primogenito Bramburgensem
marchionatum contulit naturalibus principibus orbatum. Et eidem Cristofori,
regis Dacie, filiam, matrimonialiter copulavit. Eodem anno rex Boemie de
Lucenburch Pragam venit et decimam pecunie recepit ab universis regni
civitatibus bernamque recepit ab omnibus, et sic cum eiulatu pauperum maximam
pecuniam congregavit. Cum autem aliqua debita persolvisset et municiones
aliquos a baronibus redemisset, iterum exivit de regno. Unde hoc anno Boemia
facta est velut acephala et pupilla. Caruit enim domino episcopo, rege et
regina; et ipsa licet vera esset heres Boemie heredibusque pulcherrimis
decorata, tamen aliquorum baronum invidia graves persecuciones est perpessa.
Ipsa enim regi instat, ut dispersum regnum colligat, caste, iuste et pie vivat.
Hoc regni occupatoribus odii fomitem ministrabat. Ideo exulat in terra aliena.
Luduicus vero rex necnon Henricus, dux Bauarie, gener ipsius regine, multe
legalitatis officia ei liberaliter impendere studebant.
Hoc anno in vigilia beati Urbani in nocte tantum gelu fuit, quod segetes,
vites vineasque destruxit.
Notabile quoddam.
Anno Domini MoCCCoXXIIIIo propter hyemis et
estatis in calore et humore temperanciam bladum et vinum fructusque arborum et
principaliter propter bonam influenciam celestium corporum et universa terre
nascencia optime provenerunt, nisi quod grando et fulmina in diversis mundi
partibus, tam in occisione hominum quam lesione fructuum passim maxima dampna
fecerunt; et quod rarum est, in vigilia beati Galli coruscaciones et ictus
horribiles fulgurantis tonitrui fuerunt in aliquibus locis. Et circa festum
Annunciacionis Maria, regina Francie, cum partu moritur et ad sanctum Dionisium
honorifice sepelitur. Et rex Boemie vehementer expavit, cum hunc florem
iuventutis, habentem morem senectutis audivit tam cito precisum.
Hoc anno in die beati Georgii sole oriente eclipsis eius fuit facta; sed vix
ad unius hore spacium perduravit, et circa festum Penthecostes rex Ludeuicus
filiam comitis Holandie duxit legittimam uxorem.
Hoc anno inter dominum Johannem papam XXII et inter Loduicum regem
discordia, que latuerat, omnibus innotescit, et ex hac in sancta matre ecclesia
cum scandalo maximum crescit scisma. Hii contra se alterutrum faciunt
processus, quos ubique publicant et in ipsis processibus leges et iura
allegant. Dominus papa in suis processibus Luduicum non regem, sed imperii
nominat occupatorem; ac vice versa Luduicus de domino papa pronunciat contraria
diversa. Sic itaque papa contra ipsum reges et principes suscitat et ipse
contra eos repugnat. Uterque ipsorum episcopatus in Almania confert et ut heu
hodie apparet, in multis kathedralibus ecclesiis error manet et non tantum in
Almania, verum eciam in Lombardia illustres plurimi viri et plures civitates
pape se opponunt, clavesque ecclesie sub excomunicacionis astricti vinculo
vilipendunt et contra aliquos utpote contra Canem, dominum Veronensem, et
civitatęm Mediolanensem dominus papa tamquam contra rebelles exercitus
bellatorum pluries transmisit, ut saltem gladio domaret materiali, quos sibi
subiugare non poterat clave spirituali. Et proch dolor, aliquociens papalis
exercitus ab adversariis fuit prostratus. Unde pariter petamus et dicamus:
Ecclesiam rege Christe; piam rege naviculamque
Petri, ne mersa pereat, sed abinde respersa
Scismata fac cedant, hanc ne de cetero ledant.
Capitulum XII.
De processu domini Johannis pape
contra Luduicum regem.
Ut autem causa discordie, que inter dominum Johannem papam et Luduicum regem
possit patere, hic processus continetur: Johannes, episcopus, servus servorum
Dei. Dilectis filiis Johanni, Pragensi epicopo, ac capitulo ecclesie Pragensis
salutem et apostolicam benediccionem. Nuper contra dilectum filium magnificum
virum Luduicum, ducem Bauarie, super eo, quod eleccione sua in regem Romanorum
promovendum imperatorem per quosdam, qui vocem in eleccione huiusmodi habere
dicuntur, in discordia celebrata per sedem appostolicam, etc. - indignacionem
omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum.
Datum Avinione VIIo idus Octobris, pontificatus nostri anno VIIIo.
Capitulum XIII.
De obsidione Metensis civitatis per
regem Boemie.
Eodem anno integro rex Boemie extra suum regnum permansit et in diversis
Reni partibus multa prelia commisit, archiepiscopum Coloniensem graviter
impugnavit. Tandem in vigilia beati Mathei ewangeliste Metensem civitatem
potenter obsedit, quam diebus XIIII vallavit et variis molestiis conturbavit et
in recessu in suis municionibus civitati vicinis validos inpugnatores
ordinavit.
Hoc anno dominus Johannes papa XXIIus fratrem Thomam de Aquino
ordinis Predicatorum, sacre theologie magistrum, anno mortis sue quinquagesimo
solempniter in Avinione canonizavit et ipsum sanctorum kathalogo annotavit. Hic
sanctus Thomas cum in quadam capella Parisius ante ymaginem beate virginis
devotus oraret, ymago dixit: Thoma, quid petis? At ille: Vitam eternam peto. Et
Christus ei eciam apparens dixit, quod bene de corpore suo et sangwine
scripsisset. Iste sanctus in theoloicis et in philosophicis scienciis tanta
docuit et libros multos scripsit, quod nomen doctoris excellenter sibi
usurpavit. Porro sanctus Thomas per dominum Gregorium X papam vocatus ad
Lugdunense generale concilium in itinere constitutus iuxta abbaciam
Cisterciensis ordinis, que dicitur Noua fossa, graviter est infirmatus et de
hac vita migravit ad dominum. Hora eadem abbas vicini monasterii in choro stans
sub nocturnis vigiliis sompno premitur, eidemque in visione una stella
prelucida, ardens quasi facula ostenditur, que quasi de celo cadens ante altare
maius in sanctuario se abscondit, et quid hoc esset, dum miraretur, audivit
sanctum Thomam esse defunctum. Qui corpus ipsius in eodem loco sanctuarii
sepelivit.
Grate Deo Thoma, quasi thus flagrans et aroma
Nomen odoriferum retinens, clarescere verum
Doctrine lumen fecisti, tu quasi flumen.
Hanc diffudisti, quia totum scibile scisti.
Sidus in ecclesia fueras, nunc vera zophia
Ad se te traxit, ibi quod perpes tibi fax sit.
Jam legis absque sono librum vite, quia throno
Doctorum celo resides et ibi sine velo
Cernis divinam faciem. Michi fer medicinam
Culpis languenti, propria virtute carenti.
Et michi solamen anime, pie fer pater, amen.
Hoc anno mense Augusto Elizabeth, Johannis regis filia, [que] gemella fuit
nata, moritur et in Aula Regia sepelitur.
Capitulum XIV.
De adventu regis et regine in Boemiam.
Anno Domini MoCCCoXXVo domina Elizabeth,
regina Boemie, de partibus Bauarie ad regnum proprium est reversa. Igitur in
adventu ipsius tripudiat populus universus et in crastino Circumcisionis Domini
suscipiunt cum leticia hanc reginam. Ipsa namque duobus annis cum dimidio
fuerat in Bauaria cum Margareta sua filia, ubi per regem Ludeuicum et ducem
Henricum, suum generum, fuit satis legaliter pertractata. Causa autem huius
absencie fuit principalis, quod quidam barones contra ipsam regis animum odiose
concitabant.
Venit eciam rex in die beati Gregorii pape non solum ob hoc, ut reginam
videret, sed ut pecuniam ab hominibus extorqueret. Igitur per duos menses,
quibus tunc rex in regno permansit, per diversos exaccionum modos XCV milia
marcarum argenti congregavit; partem vero huius pecunie ad Renum secum detulit
et partem creditoribus deputavit. Multi autem de incolis regni ex hoc turbantur
advertentes terre destruccionem et nolentes sibi de huiusmodi gravaminibus
consentire, et multi aiunt, quod non esset verus rex, sed tyrannus, qui
destrueret statum reipublice et nisi quereret utilitatem suam et rei private.
Eodem anno Ludeuicus rex castrum Burgouo dictum, quod ad Fridericum regem
adhuc captum respectum habuit, cum exercitu magno valavit, frater vero suus
Leupoldus, dux Swewie, veniens eciam cum magno exercitu, obsessos valide
liberavit et in brevi post rex Ludeuicus intervenientibus quibusdam
tractatibus, regem Fridericum, qui usque ad tercium annum captus fuerat, a
vinculis absolvit. Et hii duo principes, qui se nominant reges, simul pacifice
habitant, et filius Ludeuici duxit filiam Friderici, licet hii pueri sint in
tercia linea consanguinitatis constituti. Et est satis mirabile, quod uterque
eorum scribit se regem Romanorum.
Et eciam mirabilis tunc fuit status in regno Boemie; nam rex extra regnum
frequenter consuevit morari, et regnum uni capitaneo vel duobus committitur et
pro determinata pecunia ad annum vel ad duos regnum exponitur, et incole regni
quasi tributarii reputantur. Et regina residet Prage quasi vidua et liberis
suis non liberaliter sed tenuiter providetur, et hereditates regine sunt
ablate, vix tantum a regno suscipit, quod necessitatibus non dignitatibus suis
valet providere. Igitur iam vulgariter dicitur: Rex, regimen, regula iuris iam
exulat a regno, quilibet propria utitur voluntate. Jam pro lege officia regalia
iam a consuetudine multum cessaverunt et aula. Non solum autem in temporalibus
verum eciam in spiritualibus est debitus ordo permutatus. Sedes enim Pragensis
proprio tunc carens pastore regitur per administratores et bona ecclesie a
pluribus per violenciam occupantur.
Regnum divisum, confusum, sicque recisum
Omnes heu cernunt, iam ius regaleque spernunt.
De regno plures consurgunt undique fures,
Res aliis rapiunt, passim mala plurima fiunt.
Absentem regem non curant, hinc sibi legem
Formant pro libito, mala tot sunt, quod modo vito
Omnia proferre. Finem des huic cito gwerre
Rex regum Christe, depellas omneque triste.
Capitulum XV.
De decima regali et de incursu populi
paganorum.
Anno Domini MoCCCoXXVIo hyemps fuit dura et
aspera, propter quam plurime arbores fructuose cum vinearum vitibus in Almanie
partibus quasi radicitus perierunt. Estas sicca sine pluvia, inde semina
estivalia defecerunt. Hoc anno per totum regnum Boemie et per dominium
Lucenburgensis comicie propter mandatum domini Johannis pape Johanni regi totus
clerus cogitur decimam ecclesiasticorum proventuum per triennium solvere, quod
non fuit cuncto tempore retroacto.
Nam consueverunt reges, qui ante fuerunt,
Clero plura dare, de reque sua decimare,
Templaque fundare, locare, dotare, sacrare.
Sed contrarius ordo nepharius est modo visus,
Regibus additur, abditur legibus, ecce recisus
Est pulcherrimus, ordoque pessimus exit in orbem.
Qui dare debuit et sua prebuit, hanc sibi sordem,
Sumit, ut auferat et scelus aggregat es repetendo
A clero, cui sincero rex conpaciendo
Pectore deberet pocius dare, quicquid haberet.
Hoc fecit David, cum Melchisedech decimavit.
Et istis temporibus in Italie et Lombardie partibus homines tenentes cum
ecclesia et quidam cum imperio, videlicet Gwelfi et Giblini, plus solito
innovant odium antiquum et contra se acerrime cotidie pugnant. Tantus sanguis
inter eos modo effunditur frequenter, quod pia mens hoc advertens merito
conturbatur. Et Rome multa bella committuntur inter Vrsinos et Columpnenses.
Huius rei gracia dominus Johannes XXIIus papa multos armatorum
exercitus hoc anno inter diversas Italie partes contra Giblinos pro stipendio
pugnaturos transmittit, quos frequencius in pluribus civitatibus et in campis
pars adversa victrix superat, vulnerat, detinet atque mactat. Nam de papalibus
armigeris, ut asserit publica fama, in diversis locis corruerunt plus quam XL
millia pugnatorum. Flebile est hoc dicere, vel audire et quis valet causam
huius interitus scire, nisi ille, qui cuncta creavit. Psalmus: Judicia Domini
abyssus multa.
Eodem anno dux Crakouie dictus Loketko, magnas turbas Lytwanorum sibi
associans marchionatum Bramburgensem invadit et iuxta civitatem Frankenwrd in
confinio ipsius universo plagam in christianos exercuit et tyrannidem nimis
magnam. Monasteria plurima destruuntur, opida et ville cremantur et homines
velud pecudes innumerabiles ad paganorum patriam deducuntur.
Eodem anno Beatrix regina, uxor regis Karuli, Parisius coronatur et rex
Boemie ibidem in actibus militaribus se exercuit et maximam pecuniam expendit
ab incolis regni Boemie persolvendam. Non solum autem ibi, sed alibi in
partibus Gallie et Reni per Johannem regem loca aliena frequencius visitantem
pluraque prelia commitentem extra suum regnum inestimabilia debita
contrahuntur, ad quorum solucionem tam clerus Boemie quam seculares cum gravi
reluctacione et murmure compelluntur.
Hoc anno in die beati Sixti domicella Guta, Johannis regis filia
secundogenita, filio comitis de Bar ducitur desponsanda.
Eodem anno VIo idus Augusti obiit dominus Conradus, episcopus
Olomucensis.
Eodem anno per reginam Elizabeth corpus fratris sui Wenceslai de Morauia transfertur
et in Aula Regia sepelitur.
Hoc anno Elizabeth regina multas reliquias sanctorum cum gemmis preciosis in
tabulis et monstranciis aureis et argenteis decenter decoravit et ad ipsius
devotam peticionem Karulus, rex Francie, sibi unam spinam ad unius digiti
longitudinem de corona Domini destinavit.
Hoc anno propter regis absenciam iusticieque carenciam fere in omnibus regni
Boemie partibus pauperum fit oppressio, villarum, opidorumque desolacio.
Et hoc anno in pluribus terris fit terre motus magnus.
Capitulum XVI.
De processu regis Boemie et de rege
Lodewico.
Anno Domini MoCCCoXXVIIo in octava beati
Johannis Evangeliste iterum de Reni partibus rex Boemie venit, ad cuius
adventum totus clerus et populus magno terrore conturbatur; didicerat enim iam,
quod huius regis ingressus non est pacificus sed molestus. Advenit itaque rex
iste nunc ut pridem, ut peccuniam ab omnibus regni incolis per tyrannidem
extorqueret, ipsas secum deferat et in aliis terris inaniter has expendat, unde
gravissima exaccio est facta. Cunctis namque claustralibus nec non universis
habitatoribus regni cuiuscunque condicionis iste rex grave iugum imposuit
extorsionis et pecuniam, quam per triennium tollere debuit, ista vice pariter
in sua marsupia congregavit, partem vero creditoribus suis, qui cum ipso
venerant, tradidit solvendo, partem alteram secum deportandam servavit; habet
iste rex nunc magnum studium ut aggeret cumulum thesaurorum. Unde collecta
berne inponitur omnibus et invenitur novus modus in pauperum aggravacione.
Vocavit namque rex quosdam de Florencia in sciencia lucrandi pecunias valde
gnaros. Ad horum consilium rex permisit parvos denarios monetari. Cepit ex hoc
clamor in vulgo non modicus elevari, quoniam cuprea materia et corrupta earum
forma omnium rerum venalium fora impedivit. Unde multi ex hoc diversi status
homines magna dampna perceperunt.
Eodem anno Henricus, dux Slezie, dominus Wratislauiensis civitatis, ad regem
venit Boemie habuitque secum tractatum de ducatus sui resignacione. Huic rex
provinciam Glacensem ad tempora vite ducis possidendam assignat pro ducatu,
sibique deputat M marcarum argenti annis singulis de camera regia, quoad
vixerit, percipiendas. Igitur in die beati Ambrosii rex cum duce Wratislauiam
pervenit et se de civitate et de omni ducis dominio perpetuo iure intromisit,
ita sane, quod dux ducatum suum regis nomine ad vitam suam debeat possidere.
Qui quidem herede caruit masculino et plus regi quam fratri suo Boleslao favit
de ducatu, nam malum suum querebat.
Eodem tempore plures duces Polonie ad regem venerunt eique fidem et dextram
sub forma homagii ultronei prebuerunt. Erat enim tunc rex sub tali intencione,
quod Crakouiam cum regno Polonie sibi ablatum cuperet in manu valida
recuperare. Incipiebant namque premissi exercitus Crakouiam hostiliter
impugnare. Rex vero Loketko, qui erat in civitate, adventum regis Boemie
significat Karulo, regi Vngarie, suo genero, eum pro consilio et auxilio
inplorando. Unde rex Vngarie regem Boemie de federe concordie amonuit, que fuit
prius inter ipsos, et ut suum socerum non offendat, postulavit. Cessavit igitur
rex adversarium suum impugnare. Hiis itaque perpetratis cunctisque regni Boemie
incolis maximis exaccionibus aggravatis plenis marsupiis rex de Praga in die
beati Barnabe egressus ad partes Reni iterum est reversus. Quo recedente clamor
plebis extollitur et post ipsius tergum malediccionis iacula iaciuntur.
Audiuntur tamen de rege isto frequenter mirabilia testimonia, qualiter se in
omni exercet milicia, frequentat hastiludia, agat torneamenta, donat larga
munera, instaurat convivia largissima cum expensis, nec manet in loco uno
stabilis, sed totus variabilis graditur huc atque illuc, et quando a nunciis
queritur, difficulter ivenitur; ipso absente regnum Boemie maiori pace fruitur
quam presente, timetur a pluribus et plurimos ipse timet. Ideo ad evitandum
periculum raro manet in suo regno. Gubernacula vero regni ei committit, qui
plura sibi dare poterit aut promittit. Venerabilem quoque patrem dominum
Johannem quartum, episcopum Pragensem, multociens conturbat, magnas pecunias ab
eo exigendo et multa gravamina sibi inferendo, non advertens, quam episcopatum
excellenter melioravit et facta magnifica sive acta non tantum in ecclesia
Pragensi, verum eciam in multis aliis locis legaliter ac magnifice consummavit.
Priores quoque Boemie reges episcopis suis et aliis prelatis ac viris
religiosis magnifica dona conferebant, ipsos laudabiliter vestiendo et ut
patres spirituales non inmerito honorando. Iste vero rex eos diversis
exaccionibus gravat, inhonestat, conturbat et rebus crudeliter spoliat. Et heu,
ut dicitur a sapientibus, regni Boemie status non est legaliter et regulariter
ordinatus.
Eodem tempore regina Elizabeth misit domino pape tabulam auream cum
reliquiis sanctorum gemmis preciosissimis decoratam. Gracias dominus papa pro
graciis reddidit et peticiones ipsius, quas direxerat plurimas exaudivit.
Hoc anno mense Marcio Ludeuicus per sedem apostolicam reprobatus a
vulgaribus vero et a suis rex et imperator Romanorum nuncupatus ad partes
Ytalie proficiscitur, ad quas per dominum Canem de Werona ducitur et invitatur.
Irruit itaque timor ex adventu Ludeuici super omnes sedi apostolice adherentes;
bella inter Gwelphos et Giblinos frequenter committuntur et plurimi occiduntur
et quod non fit gladio, fit veneno; interierunt enim multi de exercitu Ludeuici
de vino intoxicato. Ideoque Romani in hoc periculo constituti hic insertam
epistolam domino apostolico scripserunt in hec verba: Sanctissimo in etc.
Qui nuncii Romanorum legacione peracta sine fine optato ad urbem Romanam
sunt reversi.
Ingens est error, et maximus undique terror
Surgit in ecclesia, quem tu delere Maria
Scis, si vis, quia tis nati donata tibi vis.
Hinc velut ipse pater est noster, tu quoque mater,
Tu fac materne, faciet pater ipse paterne.
Vos in corde facem detis cum tempore pacem.
Nam oraciones cum genuflexionibus pro ecclesia universaliter instituit
dominus papa et in subsidium pro sede apostolica dimicancium a toto clero
exigit decimam et requirit gladium spiritualem et temporalem evaginando.
Hoc anno Johannes quinquennis infans, regis Boemie filius secundogenitus, de
Praga versus Karinthiam deducitur, ut sibi filia ducis Karinthie Henrici
matrimonialiter copuletur. Et facti sunt amici, nam propter regnum Boemie
discordia facta fuerat inter ipsos. Displicuit autem hec copula principibus
Austrie, quia ex consanguinitate ad prefatam terram ius asserebant se habere et
propter hoc hec copula fuit facta, quia predictus dux caruit herede masculino.
Et hoc anno dominus Hinco, domini Hinconis de Duba filius, factus est
episcopus Olomucensis.
Capitulum VII.
De Lodewico Bauaro et de Petro, papa
scismatico.
Anno Domini MoCCCoXXVIIIo in die Domini
Epiphanie, Ludeuicus Bauarus per dominum papam ab ecclesia reprobatus Romanis
consencientibus urbem Romanam est ingressus. Et in die beati Petri in basilica
per quosdam episcopos imperiali diademate est in preiudicium domini Johannis
pape et tocius ecclesie katholice de facto insignitus. In illo die clamor
populi in urbe Romana extollitur: Vivat, vivat noster imperator in eternum.
Miratur de hoc curia pape et acriores contra Ludeuicum processus innovantur et
excomunicacionum fulgura cumulantur. Et e contra Ludeuicus superbo inflatus
spiritu ausu temerario non cessat contra dominum papam procedere detractorie,
se iustificat, dominum papam dampnat.
Habet tamen idem Ludeuicus nonnullos tam inter principes quam alios viros
nobiles validos defensores et omnes conterit, quos adherere sedi apostolice
scit vel audit. Legati duo a latere domini pape in Italiam missi eidem
resistere satagunt, quantum possunt, istorum namque et Ludeuici exercitus
bellantes congrediuntur; sed varius est bellorum eventus.
Eodem anno IIo idus Februarii domina Margaretha, regis Boemie
filia primogenita, per matrem suam Elizabeth reginam de Praga sollempniter
educta in Tust suscipitur per Henricum, ducem Bauarie, suum maritum, abhinc cum
gloria ad suum ducitur ducatum.
Eodem anno in plenilunio mensis Marcii luna eclipsatur, ventus validissimus
per ebdomadas IIIIor continuatus subsequitur. Post hanc eclipsim
mense Aprili moritur hominum multitudo et in pluribus mundi partibus
pestilencia pecorum oritur valde gravis. Porro Elizabeth regina metu tante
plage perterrita processiones cum reliquiis sanctorum universo clero et populo
Pragensi indicit, quibus factis notabiliter quassacio cesavit et dominus Deus
populo suo factus est placatus.
Eodem anno Noe archam Petri naviculam mergere tunicamque Christi
inconsutilem findere, sacrosanctam videlicet ecclesiam scindere, quidam mali homines
contumaciter presumpsere. Non suffecit enim Ludeuico Bauaro, quod avaro
ambicionis animo absque approbacione sedis apostolice sibi asciverat nomen,
titulum apicemque regie et imperialis dignitatis, sed in magnam presumpcionem
demersus iniquitatem apposuit iniquitati, ita quod in universali ecclesia
scandalum et detestabile scisma fecit, ipse utique urbem et orbem in periculum
posuit et errorem. Quoniam in festo Ascencionis Domini ordine prepostero
gestiens ascendere ab alto, descendit, intentus operi monstruoso, viso rarius
vel audito. Ecee enim Johanne papa XXIIo in apostolatus sui officio
annum XIIum iam agente, sancto quoque collegio cardinalium sibi
assistente ipse prefatus Ludeuicus cum consensu sibi adherencium quendam Petrum
de Corbaria de ordine fratrum Minorum de cognacione Columpnensi Rome novum
papam constituit, qui se Nicolaum quintum mutato proprio nomine appellavit.
Indignum se successorem Petri veraciter demonstravit, quia se Petri nomine
spoliavit. Idem fictus antipapa statim fecit XII cardinales, sicut arbitror
dictos non a cardine sed cardone. Episcopus Venetorum Hostiensis tunc factus,
qui istum antipapam in die sancti Spiritus supervacue consecravit, fuit
cardinalis unus, alii quoque cardinales de canonicis sancti Petri et sancte Marie
maioris pro parte maxima sunt assumpti. Eodem tempore Ludeuicus Bauarus ante
basilicam sancti Petri Rome in loco publico processum multa continentem
convicia contra Johannem papam fecit.
Eodem anno Karulus, rex Francie, post duos fratres mortuos Philippum et
Luduicum et ipse moritur sine herede masculino, in quo per directam
successionis lineam regum Francie stirps mascula terminatur. Successit eidem in
regno Philippus de stirpe regia procreatus et huius regis Philippi sororem
Wencezslaus, primogenitus regis Boemie filius duxit legittimam in uxorem.
Eodem tempore Otto, dux Austrie iunior, videns a Friderico et Alberto, suis
fratribus, se contempni, cupiensque equaliter eis in Austria dominari,
allegans, quod Fridericus nomine regis Romani debeat contentari, adversus eos
incepit habito aliquorum nobilium consilio preliari. Huic Ottoni Karulus, rex
Vngarie, consilio et auxilio astitit et in Austriam LXXX milia Vngarorum in
eius adiutorium introduxit, et hoc bellum fecit Australibus magnum dampnum.
Tali itaque audita discordia rex Boemie, qui tunc extitit in sua comicia,
qui cum magna festinacione venit in Pragam XVIo kalendas Augusti,
sexto vero die sue reversionis rex procedit in Morauiam contra Australes pugnam
facturus. Unde magno exercitu congregato Austriam circa Danubium maxime
devastavit et ex alia parte Danubii rex Vngarie iacuit cum suo exercitu
Austriam lesit et dissipavit. Et in brevi tempore rex Boemie circiter XL
municiones obtinuit et muro cinctas civitates expugnavit. Non modicam vero
ignominiam Fridericus rex et dux sustinuit, quia contra hostes suos in campis
nil ostendit audacie et virilitatis. Quesivit itaque necessitate conpulsus cum
inimicis suis concordiam, quam tamen obtinuit, licet cum magno labore; nam idem
Fridericus in bellicis actibus non fuit fortunatus. Et ante prefatam concordiam
Pragenses cives edictum regis audientes infra triduum circiter X milia virorum
pugnancium tam in curribus quam in equis regi suo in auxilium transmittunt, et
ipse rex victoria potitus XV kalendas Decembris Pragam est reversus.
Eodem anno Johannes, rex Boemie, reversus de partibus Austrie congregata
magna parte pecunie precipue per colleccionem berne generalis et diversa specie
exaccionis VIo die mensis Decembris versus Prusiam procedit cum
magno exercitu contra Litwanos paganos pro nomine Christi pugnaturus; a multis
quoque hoc iudicatur, quod Johanni, regi Boemie, plus fortuna quam racio in
suis actibus suffragatur. Nam isto anno Philippus, rex Francie, nequaquam
Flandrensi bello vicisset, si regis Boemie adiutorium non habuisset.
Hoc anno mense Septembri Mathia, Maguntino archiepiscopo, mortuo Bandwinus,
Treuerensis archiepiscopus, est a domino Johanne apostolico per Maguntinense
capitulum concorditer postulatus. Erat enim iste archiepiscopatus sedi
apostolice reservatus. Et quia papa hoc non admisit, Treuerensis reservacionem
sedis parvipendens se de Maguntina sede intromisit et has sic kathedras de
facto regit ambas.
Hoc anno circa festum beati Martini Elizabeth spiritu devocionis repleta
Boemie regina propter plurima virtutum opera et miracula, que dominus Deus
circa corpus et sepulchrum venerabilis virginis Agnetis ad sanctum Franciscum
in sua scilicet propria fundacione Prage sepulte diversis temporibus est
ostendere dignatus, totum clerum Pragensem et cives convocavit, ibique
devocionem et intencionem suam de canonizacione dicte virginis explanavit.
Literas quoque intercessorias ad dominum Johannem papam pro eodem negocio
obtinuit tam prelatorum quam civium, quas cum suis domino apostolico
destinavit.
Capitulum XVIII.
De victoria regis Boemie contra
paganos.
Anno Domini MoCCCoXXVIIIIo rex Boemie de
partibus Prussie et Litwanie cum triumpho reversus in Pragensi solempniter
suscipitur civitate, qui strenua valde et magnifica opera in actibus bellicis
exercuit contra Litwanos et paganos; ipse namque ad remociores transivit
terminos paganorum et ibidem per eum sunt multa milia trucidata et interempta
et circiter tria milia paganorum baptizata. Ad hec omnia fratres Cruciferi de
domo Theutonica sua auxilia prebuerunt fideliter et consilia procurando
vehiculorum XLV milia portancium pro exercitu necessaria et pro rege. Unus
procerum tunc gentilis occiditur, qui habuit XII pedes in longitudine. Mansit
namque rex post suum reditum in regno XV diebus et visitavit patruum suum
dominum Baldwinum, Treuerensem archiepiscopum, a quo propter Maguntinense
negocium fuerat vocatus.
Et eodem anno in pluribus terris fuit terre motus magnus et quedam epistola
de astronomia fuit in multis regnis publicata, que quia multorum simplicium
animos turbaverat, de verbo ad verbum duxi presentibus inserendam:
Magister Johannes Davidis Toletanus etc.
Et ipsa rerum et eventuum docet experiencia, quod fere omnia, que in eadem
epistola spiritu phseudigrauo sunt scripta, existunt falsa, quia iste annus
quietus fuit et temperatus, in fructu et blado multum fructuosus, ideoque talia
pericula futura ex suo astralabio prophetantem redarguit poëta, cum dicit:
Mitte archana Dei, celum inquirere, quid sit,
Cum sis mortalis, que sunt mortalia cura.
Autumo, quod plures sese faciunt quasi fures,
Cum plus clarere querunt quam vera tenere.
De summis fantur, sed in ymis infatuantur.
Multi multa sciunt, fatui tamen hii sibi fiunt.
Discuciunt talia, licet hiis sit nulla sophia;
Esto tibi primo sapiens aliis sed in ymo.
Eodem anno in die beatorum Processi et Martiniani martirum venerabilis in
Christo pater et dominus, dominus Johannes IIIIus, Pragensis
episcopus XXVIIus, ab urbe Auinionensi, scilicet a curia domini
Johannis pape, in qua annis XI steterat et omnibus adversariis suis victis cum
maximo honore ad suum revertitur episcopatum et cum ingenti sollempnitate a
toto clero et ab universo populo suscipitur et excellentissime honoratur, de
quo plenius in primo libro continetur.
Eodem anno Boleslaus dux Slezie, dominus Brigensis, civitatem Lignicz cum
suis pertinenciis, quam a fratre suo Wladislao clerico vi abstulit et subdidit
sue dicioni, et a rege Boemie iure feodali suscipit quasi coactus et ad eius
obsequia perpetuo cum suis heredibus se astringit; et hoc plures duces Polonie
fecerunt. Insuper Gorlicz civitas, que ab antiquo abstracta fuerat propter
nupcias racione dotis, ad regem Boemie revertitur et suo vero capiti reunitur.
Eodem anno in die Ruffi martiris obiit Brunne senior Henricus de Lipa, qui
fuerat pre ceteris baronibus regni Boemie sublimatus.
Capitulum XIX.
De novitatibus morum, que temporibus
regis Johannis ortum habuerunt.
Temporibus hiis incepit notabiliter fere in cunctis hominibus et precipue in
Boemie et circumadiacencium terrarum partibus quedam nova curiositas et curiosa
novitas tam in vestibus quam in consuetudinibus et moribus suboriri. Nec desunt
de sapientum numero, qui huiuscemodi considerant cum admiracione et ea in
carminibus et dictaminibus redarguunt subsanando. Unus ex istis reprehensoribus
nuper in Montibus est occisus et alii quam plures sunt male tractati. Sunt
quidam de hiis inventoribus, qui more barbarorum nutriunt longas barbas, non radentes
ipsas. Sunt et alii, qui dignitatem deformando virilem morem secuntur in
crinibus per omnia muliebrem, alii crines suos in latum more lanificum
percuciunt in rotundum auretenusque diffundunt; alii crines tornant calamistro,
ut comis crispantibus et circumvolantibus humeros suos ornent. Mitrarum usus,
qui primitus fuit, modo penitus est abrasus, cantus fractis vocibus per
dicessaron et diapente modulatus iam in choreis ubique resonat et plateis.
Choree magistrales morose et delicate iam non curantur, sed lagii cursorii et
breves nunc frequentantur. Variisque linguariis in contratis plurimi iam
locuntur. In vestibus tanta est diversitas et deformitas, quanta deformium
mencium varietas dictat. Se quisque reputat feliciorem, qui excogitat novum
morem. Curta est vestis et arta circa cubitum quasi auris asinina aliquibus
dependens usque ad terram; duo famuli induunt dominum propter vestis
artitudinem cum labore. Capucia vero sunt lata, quorum fines a tergo ad terram
protenduntur, quibus multi capita sua circumvolvunt, quidam nodulos in eis
ligant more fatuorum. Unde et rustici lata capucia deferunt et oblonga. De
caligis et sotularibus crura et pedes artissime stringentibus senibus et
prudentibus sepe admiracio fit et risus. Cingulis vero utuntur latis, lana
ovina contextis et metallis decoratis, et alii cordas ferunt adinstar fratrum
Minorum. Ferunt quoque tracto cingulo deorsum circa femorale. Femine quoque et
virgines specialiter in ornatu suo superbiam demonstrabant; pepla namque
preciosa sericea deferebant cum multis finibus sive extremitatibus densis et
crispatis. In palliis quoque et tunicis maximas et latas fimbrias deferebant,
et earum tunice superius erant valde stricte, inferius in fimbriis multis
plicis dilatate et ad terram protense et in calceis eciam strictis et artis
ambulabant. Unde tanta et talis surrexit invencio novitatum, quod de singulis
prolixum esset scribere. Non enim cernentem vel legentem ista novitas edificat,
sed signat et significat regni Boemie magnam mutacionem; nam post naturalium
regum interitum passa est Boemia dominium diversum, de quo accepit morum
consuetudinem diversorum, unde exiit proverbium nunc generale: Admodum simee
Boemia habet se; facit enim, quicquid alios viderit exercere. Verumtamen
sapientes et seniores in Boemia cum admiracione despexerunt has multiformes
novitates, ipsas vanas reputantes.
Capitulum XX.
De fundacione domine regine Elizabeth
Boemie et de ipsius regine decessu.
Anno Domini MoCCCoXXXo domina Elizabeth, Boemie
et Polonie regina, cum devocione et congrua solempnitate sanctimoniales ordinis
fratrum Predicatorum de Olomucz adductas ad domum suam, quam habuit in Vgezd
largam et spaciosam ante civitatem Minorem Prage sitam, in qua eiusdem ordinis
sorores, que sunt nunc ad sanctum Laurencium, plus quam X annis [habitaverant],
introduxit, ibique cenobium iterum fieri instituit. Cui capellam sancti
Michaelis prope Wissegradum cum suis proventibus applicavit, instituto tamen in
ipsa capella sancti Michaelis, iuxta disposicionem sedis apostolice perpetuo
ministro sive capellano, Michaele, notario venerabilis in Christo patris et
domini, domini Johannis IIIIti, episcopi Pragensis XXVII. Cui
Michaeli ministro de proventibus seu reditibus dicte capelle, quos habet in villis
scilicet Oslinicz, Radieyouicz, Kowarzouicz, Nedussow, Lubnie, Ostassouicz et
Wahlonicz XII marcarum grossorum denariorum pragensium redditus annis singulis
et suis in perpetuum successoribus, ministris dicte capelle, iuxta
disposicionem eiusdem sedis apostolice deputantes, prout in literis dicte
sedis, apostolice et eciam prefati domini Johannis, Pragensis episcopi,
auctoritate apostolica sibi concessa super hoc confectis plenius continetur,
quos redditus seu proventus XII marcarum censualium grossorum pragensium
prefatus Michael, minister dicte capelle sancti Michaelis, percepit et percipit
sine omni impedimento de bonis memoratis. Reliqui quoque redditus et proventus
dictarum villarum ad sorores dicti monasterii pertinent et debent modo simili
pertinere.
Eodem anno Fridericus dictus rex Romanorum, dux Austrie, qui propter
imperium occasio et materia exstitit maxime discordie in omnibus partibus
Almanie, vexatus onere diversarum infirmitatum moritur et in Maurbach
monasterio Cartusiensis ordinis, quod ipse fundaverat, sepelitur et tres
fratres suos Rudolphum, Leupoldum et Henricum breviter ante defunctos iste est
subsecutus. Reliquit post se suam coniugem, regis Arragonie filiam, excecatam
et nullum heredem masculinum.
Eodem tempore Ludeuicus Bauarus a multis imperator Romanorum appellatus de
Ytalie et Lombardie partibus cum uxore sua, filia comitis Sabaudie, revertitur
et in Bauaria coronatur.
Eodem anno idus Julii hora diei VIIIa fuit solis eclipsis et
siligo in multis locis periit et de vino modicum crevit.
Eodem anno Karulus, rex Vngarie, cum coniuge sua, filia regis Crakouie,
sedens in suo pallacio a quodam Vngaro graviter vulneratur et regine volenti
regem protegere per illum tyrannum manus totaliter amputatur. Siccarius ille
mox capitur et mactatur.
Eodem anno IIIIo kalendas Octobris in Wissegrado in domo
prepositi serenissima domina Elizabeth, Bohemie et Polonie regina, febribus ac
morbo tysico diucius fatigata etatis sue anno XXXVIIIIo, regnorum
vero eius anno XXo ecclesiasticis sacramentis devotissime premunita
atque digna penitencia prehabita ostensaque auctoritate papali cum bulla, quod
a suo confessore absolvi deberet in fine a pena et a culpa, emigravit feliciter
sibi sed flebiliter aliis ex hac vita. Et mox magnus luctus fit multorum et
specialiter de Aula Regia monachorum, quia omni tempore pro ea stetit ante
reges et presides, dirigens promovensque negocia velut fidelis mater et patrona
et fundatrix. Rege quoque in Karinthia tunc existente ipsa biduo per nobiles et
barones Prage ad ecclesias deportata die quarta mortis sue in Aula Regia cum
debita reverencia sepelitur. Septem hec regina cum rege habuit liberos, duobus
scilicet ante mortem matris Przemysl et Elizabeth in Aula Regia sepultis,
quinque alii, scilicet Wenceslaus, Johannes, Margaretha, Guta et Anna adhuc de
gracia Dei feliciter vivunt.
Hec fuit extrema regni regina Boema,
Ultima scintilla gentis periisset in illa,
Si sic transisset, quod fructum non protulisset,
De sexu duplici, per quem meruit benedici.
Nec Deus hanc linquit, quare post se quinque relinquit,
Pignera natorum, qui captant culmen honorum.
Capitulum XXI.
Quomodo rex filio suo secundogenito
Henrici, ducis Karinthie filiam, procuraverit matrimonialiter copulari.
Rex de regno isto toto anno defuit Franciam et Renum et fere tocius Almanie
partes pertransiens, inter Ludeuicum Bauarum et alios principes, comites et
barones multa brigosa negocia sagaciter et efficaciter expedivit; iam enim
proverbium exit: Sine rege Boemie nullus valet finaliter expedire suum factum.
Quem vult, exaltat, quem non vult, ipse recalcat. Sic solet loca varia
circuire, quod rarus nuncius ipsum faciliter potest invenire. Unde rex
peragratis partibus superioribus Sweuie et Bauarie Karinthiam intravit, ubi Johanni,
filio suo secundogenito, Henrici, ducis Karinthie, filiam ordinavit
matrimonialiter copulari et prestari sibi omagium a nobilibus Karinthie
procuravit. Et morabatur in civitate Tridentina et ad eum confluunt de partibus
Lombardie et Tuscie multi viri potentes et ut efert fama, quod Mediolanum,
Brixia et Arecium se regi subdiderunt. In tantum rex iste prosperatur, quod
vulgaris populus admiratur.
Eodem anno scisma perniciosum, quod de duobus papis in ecclesia fuit ortum,
ex divina providencia misericorditer conquievit. Nam antipapa, de quo prius
mencio est facta, se videns per Ludeuicum Bauarum, qui eum creaverat, penitus
derelictum et a Romanis reprobatum, domini Johannis pape graciam humiliter
quesivit, quam tamen invenit cum labore. Et sic hoc anno tam de ecclesia quam
de imperio Deus amputavit misericorditer duo capita monstruosa, que tamquam duo
hyrcina cornua plurimos ventilabant et plurima corda fidelium turbabant, hoc
est Petrum et Fridericum, hunc ecclesie, illum imperii inimicum.
Capitulum XXII.
De hiis, que egit rex in partibus
Lombardie.
Anno Domini MoCCCoXXXIo in nocte illa, que
diem Nativitatis Christi sequitur, eclipsis lune post mediam noctem videtur,
quam eclipsim multi venti et validi precesserant per tres menses et diebus
pluribus sunt secuti.
Eodem anno rex Johannes Boemie ingreditur partes Lombardie. Ingressus iste
inopinabilis et res mirabilis admiracionem induit tam principibus quam
nobilibus universis. Hec res precipue Ludeuico displicet. Hoc enim factum in
suum preiudicium esse refertur. Igitur rex exercitum fortem de Almania
congregat, cum quo Lombardie partem magnam in brevi tempore sibi subiugavit.
Hec sunt nomina principalium civitatum, que cum castellis et oppidis suis regi
prestant omagium et faciunt iuramentum: Brixia, Pergamus, Cremona, Placencia,
Cume, Parma, Regium, Modna, Lucka, cum earum districtibus omnibus et castellis;
item Mediolanum, Nauarria, Papia; harum civitatum quedam pro tempore, alie iure
perpetuo se regis dominio subdiderunt. Lucka et Brixia regi prestant perpetue
subieccionis iuramentum. Cernens autem rex suum prosperum successum episcopos
et clerum per regem Ludeuicum depulsos ad proprias revocat sedes. Legatum sedis
apostolice prope Bononiam visitat divinumque cultum in ecclesiis sub interdicto
iacentibus fieri ordinavit et procuravit; in urbibus quoque singulis sibi
subiectis intendit civium concordiis, revocans omnes a discordiis veteranis;
omnibus enim precipit et inhibet, ne quis se Gwelphum nominet vel Gyblinum;
omnes enim rex hortatur, ut pari lege Boemie sint sub rege. Unde eis rex
efficitur amabilis et gratus et a pluribus iustus predicatur. Septem autem
elapsis mensibus, quibus rex in Lombardie fuit partibus, negociis tam Almanie
quam Francie ipsum multis urgentibus civitates prefatas filio suo primogenito
Wencezslao, quem de Lucenburch pridem vocaverat ad se, recommittit et venire in
Ratisponam previis nunciis se disponit, [et Ratisponam], ubi Ludeuicum regem
reperit, est ingressus. Et ipsi duo in insula, que in medio Danubii est sita,
se frequenter recipiunt ad colloquia secreta, pertractantes mutuo cum suis
consiliariis XXII diebus sua facta, et quod inopinabile erat omnibus, in
omnibus concordant et inter heredes suos matrimonium debere fieri ordinant et
conportant. Ibique per ipsos eodem tempore inter inferiores duces Bauarie
Henricum, Ottonem fratres et Henricum ipsorum patruum est divisio facta terre.
Igitur variis in Bauaria negociis expeditis rex in vigilia Assumpcionis in Tust
venit, ad suam, quam fecerat vocacionem, pluribus ibidem tam principibus quam
baronibus congregatis. Cum vero facta regni rex ibidem ac principum, qui
aderant, disposuisset, ecce nuncii de Morauia venientes aiunt: Karulus, rex
Vngarie, cum Ottone, duce Austrie, totam Morauiam incipiunt rapinis et
incendiis occupare. Unde rex mox Pragam suum dirigit gressum. Inveniens autem
rex, hoc fore mendacium de rege Vngarie, missis nunciis ab eo petit mutuum
parlamentum. Interea vero rex exercitum congregat et ad bella, si necesse
fuerit, se coaptat; generalem steuram, que dicitur berna, rex ab omnibus
recipit et super hoc exacciones claustralibus et civitatibus gravissimas
inponit.
Causa autem huius est, quare contra se ita magni adversarii insurrexerunt,
ista: Nam Ludeuicus Bauarus, qui sibi titulum imperii usurpat, coram pluribus
principibus proposuit querulose, quod Johannes, rex Boemie, in preiudicium suum
et imperii intravit terminos Lombardie, ibique plurima loca sibi indebite
usurpavit et iura, que ad imperium dinoscuntur pertinere, et super hoc
principum et aliorum nobilium consilium quesivit. De illis plurimi taliter
consulebant: Ex quo, inquiunt, regem Boemie delectat sibi usurpare, que vestra
sunt, indebite ultra montes, hic circa, que sua sunt, vobis subicere modo
consimili poteritis pleno iure. Propter ista Ludeuicus cum Ottone, duce
Austrie, qui eciam in predicto consilio in Nuerenberch fuit, taliter ordinavit,
quod ipse Karulum, regem Vngarie, et Loketkonem, regem Crakouie, ad hoc
inducere deberet, ut ipsi una secum deberent Johannem, regem Boemie, potenter
et hostiliter debellare. Et ut hec omnia dux Austrie ardencius procuraret,
ipsum vicarium imperii Ludeuicus fieri ordinavit, licet hoc postea negocium per
regem Boemie fuerit impeditum. Prefatus itaque dux Austrie dictos reges
concitavit adversus Boemie regem, ita quod cum maxima multitudine tam ex
Australibus quam Vngaris quam aliis nacionibus congregata contra regem Boemie
facere querit mala, et comunis fuit fama, quod de Vngaris fuerunt L milia
pugnatorum, de quibus tria milia cum D habent capita galeis cooperta;
Australium vero M cum DCCC fuerunt galeati, XX vero milia instrumentis variis
bellicis ad prelium sunt parata. Hunc magnum adunavit exercitum tempus longum.
Dominus vero rex Boemie brevi hoc sub tempore MD congregavit viros galeatos cum
XX milibus optime ad pugnandum preparatos, cum quibus iacuit ante civitatem La
in campestribus, expectans cottidie cum hostibus congressum. Huius rei gracia
rex misit domino Johanni, episcopo Pragensi, literam in hec verba:
Johannes, Dei gracia Boemie et Polonie rex etc.
Mox quoque venerabilis pater dominus Johannes, Pragensis episcopus, annuens
regis precibus cum valido exercitu ad locum prefixum pervenit. Unde rex cum
omnibus suis principibus, baronibus et nobilibus, cum magno gaudio ipsum
suscepit. Insuper et civibus Pragensibus et aliis multis civitatibus epistole
consimiles sunt transmisse, qui pariter literis parendo regalibus ad
expedicionem illam cum armorum decencia processerunt. Maxima enim formido et
opinio est de bello inter predictos principes affuturo et a pluribus refertur,
quod reges Vngarie et Crakouie sunt cum duce Austrie confederati et quod eum
velint adversus regem Boemie adiuvare. Sed cum plures de exercitu regis Boemie
a tam copiosa adversancium multitudine perterriti regi dicerent, ut
retrocederent et municionibus se aptarent, eo quod tante multitudini hec
paucitas resistere non valeret, et rex, quid ageret, ignoraret, misit Deus
terrorem suum super adversarios regis Boemie et eos dissipavit, sic quod sine
bello ab invicem sunt separati. Videns autem dominus noster rex hostium fugam
et manifestam Dei virtutem plus est animo confortatus contra Australes, aliquos
per ducem Austrie circa Danubium causa exercendi prelii derelictos nobiles
Boemie ordinat et Morauos, qui pugnent cottidie contra eos. Et cum Pragam
venisset, innumeram a toto populo recepit pecuniam, magna dat promittitque
nobilibus stipendia, ut in eius absencia contra Australes et Vngaros gerant
bella. Hiis dispositis circa festum sancte Lucie tempore nocturno rex secrete
cum paucis de Praga exivit. Quibusdam vero in via sibi occurrentibus et de
ipsius festino processu mirantibus et interrogantibus rex dicit: "Ideo
festino, quia in vigilia Christi in Francia Parisius esse volo." Miratur
omnis etas, quod tam longas frequenter solet facere rex dietas. In via cernitur
non ut equitans sed liocius quasi volans.
Hoc anno in die beati Andree apostoli hora tercia sol patitur eclipsim et
post quindenam in plenilunio luna similiter post noctem mediam eclipsatur.
Hyemps huius anni fuit calida et ventosa. In qua usque ad Epiphaniam Domini
rustici in agris cottidie cum aratris laborabant. Status regni Boemie rege
presente et absente non est totaliter regulatus, quia in eo perfecte non fuit
ordo pacis et iusticie confirmatus; deest enim rex a regno, sui pariter et
heredes, et exulat iusticia et pax cum illis.
Notabile quoddam.
In priori parte cronice Pragensis historie referunt, quod ad regendam terram
Boemie quidam rusticus nomine Przemysl assumptus sit ab aratro pro primo
principe et duce. Si nos ad illa preterita comparare volumus presentis statum
temporis, fere respondent ultima primis. Nunc enim per Vlricum, virum providum,
qui vulgariter Pluh dicitur vel literaliter Aratrum nuncupatur, prout in signo
sui clipei ostenditur, tota Bohemia regitur. Quid aliud quam presens tempus
esse simile preteritis perhibetur? Nam sicut inprimis status regni Boemie
multum fuit inordinatus, cum constet in eo non bene iusticie legalis ordinem
exstitisse. Ad evidenciam huius rei facit hoc fortasse, quod sicut Libusse, terre
Boemie domina, incognitum sibi virum ad eius connubium legitur invitasse, sic
Elizabeth virgo, regis Wencezslai sexti filia, heres regni Boemie, sibi
alienigenam invitavit pro consorcio maritali. Horum temporibus, ut cernitur
evidenter, defecit tantum regni Boemie status et publice rei est ordo
inmutatus, quod necesse, quod fiat quasi totus a principio innovatus.
Labilis, instabilis status est mundi, quia vilis,
Nec locus est pacis, quia vivitur hic in opacis
Et velut errore. Quapropter quod sub honore
Semper vivamus, celi patriam siciamus.
Pax ibi secura, nil ibi nisi gaudia pura.
Hoc nobis presta, pie Christe repelleque mesta.
Capitulum XXIII.
De bellis inter Bohemos et Australes.
Anno Domini MoCCCoXXXIIo propter regis
absenciam et ob priorem discordiam magna conmocio turbat Boemiam et Morauiam
fere totam. Surgit gens contra gentem et Boemus contra Vngarum et Australem et
ex hoc terrarum incole non habent pacem. Frequenter enim in terminis
provinciarum committitur conflictus et multi ex utraque parte interimuntur.
Hiis diebus Henricus de Lipa post multa gravamina illata Australibus ab eisdem
cum Johanne, fratre suo, et cum pluribus nobilibus in bello capitur per
Australes, ubi Benesius de Wartenberch, baro strenuus, occiditur et in
monasterio Gradicensi sepelitur. Pro predictorum captivorum liberacione regem
Australibus multa dare opportebat et municiones plures resignare. Demum de
huiusmodi bellis ex utraque parte affecti tedio magnates, quidam regni Boemie
nobiles de regis consensu Wiennam ad Albertum et Ottonem, duces Austrie,
venerunt et inter Johannem regem et Elizabeth, virgine Friderici, regis et
ducis Austrie filiam, matrimonialem copulam conportaverunt, si tamen in hoc
contractu sedes apostolica dispensaret. Nam eadem virgo cum Elizabeth, priori
Boemie regina, in tercia linea consanguinitatis est coniuncta.
Eodem anno post festum Pasche Ludeuicus Bauarus a vulgo cesar dictus odio
habens Henricum, ducem Bauarie, propter socerum suum Johannem, regem Boemie,
unde Ottonem fratrem et Henricum patruum duos duces concitat adversus ipsum et
inter eos bellum et discordiam parat. Et hiis duobus Ottoni et Henrico auxilium
prebuit et cum eis Stroubincam cum DCCCC galeis mensibus duobus obsedit. Quod
audiens rex Boemie cum Bandwino, patruo suo, Treuerensi archiepiscopo, in
Nuerenberch de Reno venit et prefatos principes concordavit. Ibique Ludeuicus
cum rege Boemie amicicias renovat et filium suum filie regis Boemie per verba
matrimonialiter copulat et desponsat. Ibique rex Boemie Ludeuico promittit, quod
pro reconciliacione pro ipso ad dominum apostolicum velit fideliter et
personaliter laborare. Deinde rex Boemie ad celebrandum militare exercicium,
quod vulgo dicitur torneamentum, Parisius procedit. Causa autem hec fuit
festive principum congregacionis, quia rex Francie Philippus Johannem, suum
filium primogenitum, cui hoc anno in die beati Sixti Guta, filia regis Boemie,
fuit nupta, voluit cingi baltheo militari, et propter hoc fuit factum hoc
celebre festum. Iam prefata Guta, Johannis regis Boemie filia secundogenita,
satis mirabilis habuit vite sue fata. Primo quidem adhuc etate tenera
Loketkonis regis Crakouie filio, posthec Friderici, marchionis Misnensis
unigenito, demum comitis Barensis nato, tandem Luduici Bauarie primogenito,
posthec Ottoni, duci Austrie, suo consanguineo fuerat diverso tempore non sine
racionabilibus causis desponsata. Sed aliter gracia divina disposuit, cum sit
modo regis Francie filio matrimonialiter et corporaliter copulata. Peracto
festo cum genero et cum filia sua Parisius, Johannes, rex Boemie, Johannem
papam personaliter visitat, a quo et ab universis cardinalibus cum reverencia
est susceptus. Cardinales plures ipsi ad quinque leucas occurrerunt et ipsum in
Auinione cum tripudio adduxerunt. Mansit in curia diebus XV, infra quem
terminum cum domino papa fere omnia sua negocia pro suo libito expedivit, et
expendit in curia X milia florenorum. Quem recedentem iterum cardinales ad unam
leucam de curia sollempniter deduxerunt. Negocium vero Ludeuici Bauari rex non
consumavit, quia nimis contra ecclesiam et dominum papam graviter excessit.
Capitulum XXIV.
De bellis, que rex cum suo
primogenito filio Wencezslao habuit in Ytalia contra inimicos.
Anno Domini MoCCCoXXXIIIo pridie idus Maii
hora vespertina eclipsis solis est facta, quam maxima siccitas et estivalium
segetum sterilitas nec non et vini defectibilitas est subsecuta.
Eodem anno fere toto rex Boemie cum suo filio Wencezlao primogenito in
partibus mansit Lombardie, ubi cum legato sedis apostolice, qui moratur
Bononie, contra Canes Weronenses et contra quosdam Giblinos prelia multa
constituit et in pluribus victor fuit et multa mirabilis fecit, que difficulter
possent enarrari. Et filius suus primogenitus prefatus, quem pro capitaneo rex
in civitatibus Lombardie et Tuscie posuerat, preterito anno de suis hostibus,
videlicet Cane et suis complicibus bello campestri gloriose triumphavit,
plurimos occidit et plurimos captivavit et magnam ibi ostendit audaciam et
magnanimitatem. Et ibidem inter acies belli est cinctus baltheo militari,
pugnat animo non puerili sed virili, de duobus dextrariis deiectus fit
aliquantulum in brachio vulneratus. Vicit, ipse campos obtinuit, pars hostium
occisa cecidit et pars aufugit, sed antequam rumor de hac victoria filii ad
patrem veniret, pater exercitum de diversis partibus Gallie et Almanie
congregaverat magnum, cum quo paratus erat filium visitare et rex Francie fuit
sibi cooperatus.
Barones vero regni Boemie propter diutinam regis absenciam contrahunt sibi
ampliorem in diviciis et in viris potenciam, usurpantes sibi multas municiones
et castra; nec est iam exceptis paucis civitatibus municio aliqua aut castrum
in regno Boemie, quod rex in sua habeat potestate. Hec enim per regem aut
nomine pignoris sunt obligata aut distracta. Unde in regno rege absente pax
deficit et iura non observantur.
Eodem anno dominus Loketko, rex Polonie et Crakouie, inveteratus dierum
multorum viam subiit carnis universe. De gestis et preliis huius principis
plurima sunt in suis locis notata. Huic in regno successit Kasimyr, filius
suus, qui filiam regis Litwanorum pagani matrimonialiter duxit pro uxore. Hanc
vir eius fidem instruxit et ipsam baptizari et cristianam fieri ordinavit. Et
filius dicti regis potenter cepit regnare et ad hoc gracia sedis apostolice et
Johannis pape necnon amicicia Karuli, regis Vngarie, aminiculum fecit magnum.
Iste enim iuvenis rex paterna sequens vestigia tributum prius negatum sedi
apostolice, denarium videlicet sancti Petri, libens solvit. Et rex Vngarie
ipsius sororem in legittimam coniugem duxit; qua defuncta, domina Margaretha,
Johannis, regis Boemie filia, quondam Henrici, ducis Bauarie relicta, fuit
prefato regi matrimonialiter desponsata. Sed cum ipse ad celebrandum nupcias
Pragam cum apparatu sollempni et decenti venisset comitiva, invenit sponsam
suam gravi infirmitate gravatam. Unde pro salute ipsius ambo reges et marchio
Morauie, frater eius, cum toto clero et populo Pragensis civitatis per XIIII
dies cum reliquiis sanctorum et vexillis incedentes, Deum exoraverunt pro
ipsius salute, sed nec beneficium medicine potuit ipsam relevare. Unde gravi
egritudine oppressa animam Deo et beate Virgini Marie recommendans de hoc
seculo migravit. Et sic suo sponso suisque omnibus gaudium nupciarum est
conversum in planctum exequiarum. Quo autem anno et die decesserit, in
sequentibus continetur.
Explicit secundus liber secunde partis cronice Pragensis, scriptus ad
venerabilem in Christo patrem et dominum Johannem IVtum, Pragensem
episcopum XXVII, qui finitur a. Dom. MCCCXXXIIIo, et in se continet
gesta X annorum.
LIBER TERTIUS.
A.
Incipiunt capitula tercii
libri secunde partis cronice Pragensis.
De reditu domini Wencezslai, regni Boemie heredis capitulum I.
De contencione cleri et religiosorum valde gravi capitulum II.
Qualiter rex Boemie alienavit regnum Polonie cap. III.
De transposicione altaris s. Siluestri in ecclesia Pragensi cap. IV.
De magno conflictu Christianorum et paganorum cap. V.
De adventu Tartharorum Poloniam et de morte domine Margarethe, filie regis
Boemie, cap. VI.
De ruina pontis Pragensis et de aliis pluribus tunc temporis peractis cap.
VII.
B.
De reditu domini Wenceslai, regni Boemie heredis, capitulum I.
De adventu domine Blanze, conthoralis regis Boemie heredis, cap. II.
De contencione cleri et religiosorum valde gravi cap. III.
De obitu Domini Johannis pape vicesimi secundi, et de aliis pluribus actis
cap. IV.
Collacio domini Johannis pape de questione visionis Dominice cap. V.
De eleccione domini Benedicti pape cap. VI.
Quomodo dominus Wenceslaus sorori sue Anne nupcias solempniter procuravit
cap. VII.
De secundo matrimonio regis Johannis Boemie, et de aliis ipsius actis cap.
VIII.
Qualiter rex Boemie alienavit regnum Polonie cap. IX.
De adventu nove regine Boemie; contra Austriam de regis expedicione cap. X.
Quomodo Luduicus Bauarus venit in auxilium ducibus Austrie contra regem
Boemie cap. XI.
Qualiter Johannes, rex Boemie, Prusiam secunda vice venerit, et de
coronacione nove regine cap. XII.
De magno conflictu christianorum et paganorum, et de interempcione Judeorum
cap. XIII.
De adventu Tartarorum Poloniam et de obitu Margarethe, filie regis Boemie
cap. XIV.
De vaticinio astrologorum et ruina pontis Pragensis, et de aliis pluribus
tunc temporis peractis cap. XV.
De creacione ecclesie collegiate in castro Pragensi et de obitu domini
Johannis episcopi Pragensis cap. XVI.
De eleccione primi archiepiscopi ecclesie Pragensis cap. XVII.
De creacione collegii clericorum in ecclesia Pragensi cap. XVIII.
Quomodo rex Boemie repulit regem Polonie de finibus suis et de victoria
ultramarina miraculosa cap. XIX.
De creacione collegii clericorum in ecclesia Pragensi cap. XX.
De quibusdam actibus notabilibus in aliis partibus mundi perpetratis cap.
XXI.
De eleccione et coronacione domini marchionis in regem Romanorum cap. XXII.
De instauracione et institucione in regno Boemie studii generalis cap.
XXIII.
De anno gracie et jubileo cap. XXIV.
De graciis a domino rege Romanorum in curia impetratis et obtentis cap. XXV.
De coronacione domini Karuli, regis electi Romanorum, in regem Boemorum cap.
XXVI.
De fundacione Noue civitatis Pragensis, et de epydemia valde gravi et
perniciosa cap. XXVII.
De secundo matrimonio domini Caroli, regis Boemie ac Romanorum, cap. XXVIII.
De consummacione studii generalis in civitate Pragensi cap. XXIX.
De allacione magnarum reliquiarum imperii ad Pragensem civitatem cap. XXX.
De circumstanciis anni gracie ac jubilei cap. XXXI.
A.
Incipit tercius liber secunde
partis cronice Pragensis, scriptus venerabili in Christo patri domino Johanni
IIIIo, episcopo Pragensi XXVIIo.
Capitulum I.
Anno dominice incarnacionis MoCCCoXXXIIIo,
III kalendas Novembris, hoc est tercia die ante festum Omnium sanctorum,
dominus Wencezslaus, qui et Karulus vocatus, heres regni Boemie, primogenitus
Johannis regis, ipsius regni occurrentibus et gaudentibus toto clero Pragensi
et populo universo cum reliquiis sanctorum et vexillis, campanis pulsatis, cum
magna solempnitate etatis sue anno XVIIo per monasterium Aule Regie
pertransiens et sepulchra avi et matris visitans, Pragam, regni metropolim, cum
multis militibus et copiosa nobilium multitudine est ingressus, et multi eius
pulchritudinem laudantes et decorem, domino Deo benedicebant. Iste quidem heres
regni Prage natus, in castro Burgdlino septem annis educatus, puer septennis de
regno Boemie ad Karulum, regem Francie, deducitur, ipsius affinem, per quem
ipsius nomen Wencezslaus, quod in baptismate receperat, mutatur et in
confirmacionis sacramento ad similitudinem regis Francie Karulus nuncupatur.
Propter hoc iste sponsus iuvenis bone indolis Deo disponente in Franciam fuerat
missus, ut ibi sapienciam et vitam habere virtuosam disceret et ordinatam, quam
pater suus, proch dolor, non ducebat. Ipse quoque heres regni prefatus magne
fuit industrie et bonis moribus et virtuosis adornatus. Quadruplex scit
linguagium vel quintuplex. Lombardicum, Francicum, Latinum, Boemicum et
Theutonicum; in hiis linguis scit scribere, legere et intelligere et se optime
expedire. Hic itaque adolescens inclitus ad suum regnum hereditarium et
successione stirpis materne suum proprium cum ingressus fuisset, ipsum regnum
confusum nimis reperit et divisum et a debito regimine desolatum. Nam non fuit
aliquod regni castrum, quod non fuisset per patrem ipsius obligatum. Sed et
civitates, ville et villicaciones et silve fere omnes erant tunc obligacionis
aut commissionis titulo imbrigate. Mansit autem Prage in domo matris sue fere
duobus mensibus, dehinc ad castrum Pragense se transtulit, in quo cum sua curia
morabatur. Incepit ibi mox ruinosa edificia regalia, que prius ante multos
annos fuerant destructa et quedam igne concremata, construere et reedificare et
omnia in castro prefato, sicut de regibus quibusdam Israel legitur, ingenioso
studio restauravit. Et in brevi domum regiam construxit admirabilem, nunquam
prius in hoc regno talem visam, ad instar domus regis Francie cum maximis
sumptibus edificavit, de qua in sequentibus plenius dicetur. Et non tamen hic,
verum eciam in Grecz et in aliis locis idem fuit factum ex eius ordinacione.
Heres quippe est laudabilis et genti Boemice fidelis et pro hereditatis sue
profectibus magno cepit studio cogitare et effectuose consummare. Mandante vero
ipsius patre rege Boemie, ut reciperetur collecta regia, que dicitur berna, per
quam pars regni, que fuerat nobilibus obligata, per hunc amabilem et laude
dignum heredem liberatur. Burglinum et Cubitum castra obligata liberat ad se
trahens, Grecz, Mutam cum aliis civitatibus pluribus per barones regni tam in
Boemia quam in Morauia occupatas subicit sibi et suo hereditario regno. Pater
vero istius virtuosi heredis, quia sibi nomen et tytulum regis Boemie voluit
obtinere et antiquus rex appellari [noluit], marchionatum Morauie filio
primogenito contulit et ipsum marchionem precepit nominari et ab omnibus
deinceps mandavit vocari. Et ipse gloriosus marchio omni, quo potest, studio,
ut pax in suo habetur dominio, viriliter et strennue laboravit. Nunc quidem Boemie,
nunc Morauie, nunc Polonie civitates et oppida visitat et statum in eis bene
ordinat et reformat.
B.
Incipit tercius liber secunde
partis cronice.
Capitulum I.
Anno dominice incarnacionis MCCCXXXIIIo, IIIo kalendas
Novembris, hoc est tercia die ante festum Omnium sanctorum, dominus Wenceslaus,
qui et Karulus vocatus, heres regni Boemie, primogenitus Johannis regis,
occurrentibus et gaudentibus toto clero Pragensi et populu universo cum
reliquiis sanctorum et vexillis, campanis pulsatis, cum magna solempnitate
etatis sue anno XVIIo Pragam, regni metropolim, cum multis militibus
et copiosa nobilium multitudine est ingressus, et multi eius pulchritudinem
laudantes domino Deo benedicebant. Iste quidem heres regni Prage natus, puer
septennis de regno Boemie ad Karulum, regem Francie, deducitur, ipsius affinem,
per quem ipsius nomen mutatur et in confirmacionis sacramento Karulus
nuncupatur. Cur autem extra regnum suum decem annis mansit, ista causa dicitur
fuisse, ne ipsum nobiles et barones raperent et in preiudicium patris sibi
regem facerent; et eciam propter hoc fuerat missus Franciam, ut ibi sapienciam
et vitam habere disceret virtuosam et ordinatam, quam pater suus, proch dolor,
non ducebat. Ipse quoque heres regni prefatus magne fuit industrie bonisque
moribus adornatus, et quintuplici idiomate extitit imbutus, et hiis linguis
scit scribere, legere et intelligere et se optime expedire. Hic itaque
adolescens inclitus suum regnum hereditarium reperit nimis confusum et divisum,
debitoque regimine desolatum; nam non fuit aliquod regni castrum, quod non
fuisset per patrem ipsius obligatum. Sed et civitates, ville et villicaciones
et silve fere omnes erant tunc obligacionis aut commissionis titulo imbrigate.
Manens autem in castro Pragensi incepit mox ruinosa edificia regalia, que ante
multos annos fuerant destructa, construere et reedificare, sicut de quibusdam
regibus Israel legitur, ingenioso studio restauravit. Et in brevi tempore domum
regiam construxit numquam prius in hoc regno talem visam, ad instar domus regis
Francie cum maximis sumptibus edificavit, et non tantum hic, verum eciam in
aliis locis idem fuit factum ex eius ordinacione. Hic quippe heres laudabilis
et genti Boemice fidelis pro hereditatis sue profectibus magno cepit studio
cogitare et effectuose consummare. Et accepta collecta regia, que dicitur
berna, plura castra regia et civitates per ipsum liberantur, que per patrem
ipsius fuerant nobilibus obligata. Pater vero eius volens sibi nomen et titulum
regni Boemie obtinere, contulit sibi Morauie marchionatum marchionemque ipsum
cepit nominare. Et idem gloriosus marchio omni, quo potest, studio, ut pax
haberetur in suo dominio, viriliter et strenue laboravit, nunc quidem Boemie,
nunc Morauie, nunc Polonie civitates et oppida visitat et statum in eis bene
ordinat et reformat, nihilominus ipse peccunias, quas congregavit, pro maiori
parte patri transmittit propter bella, que in aliis terris habuit cottidiana.
Prefatus quoque marchio gloriosus laudabiliter statum regni disposuit et
ordinavit, unde versus:
Karulus ut carus sit cunctis menteque gnarus,
Ad bona, quod crescat, quod cum virtute senescat,
Quod valeat regere bene, reqni jura fovere;
Et pacem facere, cunctos hostes removere.
O Deus, hoc presta, fac sic, quod et eius bonesta
Fama sit et vita magna virtute polita.
B. Capitulum II.
De adventu domine Blanze conthoralis
domini regis Bohemorum et Romanorum.
Anno Domini MCCCXXIVo, pridie idus Julii die dominico inclita
domina Blanza, ex regia stirpe genita, conthoralis domini regis Romanorum ac
Boemorum, veniens de Francia Pragam suscipitur ab universo clero et populo
magnifice et gloriose. Hec itaque domina ante annos decem decens puella, est
domino marchioni legitime copulata; est autem hec domina moderni regis Francie
Philippi germana, ex duabus autem matribus rex Philippus et domina Blanza
geniti, sed ambo ex uno patre, scilicet Karulo generati, qui Karulus pater
eorum germanus uterinus extitit Philippi, quondam regis Francie magni. Hic est
ille Philippus potentissimus, cuius tres filii reges Francie mortui sunt sine
heredibus masculis, et inde ad prefatum Philippum tanquam ad propinquiorem de
regia prosapia exortum regnum est Francie devolutum. Huius itaque Philippi
regis Francie germana in Boemiam est data et adducta, ut cum sponso suo
regnaret et imperaret suo tempore ut regina. Gaudet autem sponsus propter
sponsam, et Prage in deliciis et leticiis diebus pluribus fecit magnam
solempnitatem, unde versus:
O Deus, eterne rex, o tu Christe superne,
Nunc super hos cerne, facias ipsisque paterne,
Horum protector dux, custos, estoque rector,
Ut te rectore pariter sic stent in honore.
Quod pacem terre possint et commoda ferre,
Nam nimis est stratum regnum nunc et reprobatum.
Eodem anno dominus Hynko, Olomucensis episcopus, moritur et in ecclesia
Pragensi sepelitur. Post hunc dominus Johannes, Wissegradensis prepositus,
regni Boemie cancellarius, in ecclesia Olomucensi eligitur, et a domino Mathia,
Maguntino archiepiscopo, cum magna solempnitate confirmatur.
A. Capitulum II.
De contencione cleri et religiosorum
valde gravi.
Eodem anno res quedam, que prius velud prophetata sepe terruit auditores,
Prage in scandalum multorum contigit et evenit. Nam in vigilia beati Jacobi
apostoli omnes unanimiter plebani et rectores ecclesiarum parochialium omnibus
suis convocatis plebezanis, ut convenirent in unum, et ipsi adversus
Predicatores, Minores et Augustinenses ceperunt literas papales, quas in Romana
curia clerus de novo obtinuerat, de quarta porcione per Bonifacium papam
ordinata populo publice ostendere, que cedit de funerum sepultura, et quod ipsi
fratres de ordine mendicancium sepe super hoc per judices a sede apostolica
datos amoniti, ipsis aquiescere nollent, sed pocius contumaciter resisterent et
proterve. Ideoque illi sacerdotes, qui ad hoc erant deputati, altis vocibus
ceperunt extinctis candelis, pulsatis campanis prefatos fratres auctoritate
sedis apostolice acriter excomunicare, mandantes omnibus in virtute sancte
obediencie et sub excomunicacionis sentencia, ut ipsos debeant evitare. Et ipsi
fratres mendicantes, quia istud negocium esse venturum presciverant, contra
ipsos se occultis armis munierant et amicis, et venientes plures ipsorum ad
ecclesias, in quibus excommunicabantur, cum impetu venerunt altisonis in
audiencia universi populi vocibus clamantes et dicentes: O vos miseri, non
sacerdotes, sed sacrilegi homines, animarum occisores, populorum deceptores!
Quid facitis? cur contra nos vestras sentencias promulgatis? vos ipsi estis
excomunicati, adulteri, lusores, ebriosi, dolosi, omnibus criminibus irretiti.
Nos iusti, vos iniusti; nos omnibus portamus lumen, vos in tenebris ambulatis,
duces ceci in foveam simplices deducendo. Et quidam ex ipsis mendicantibus
audacter per medium populi accurrebant, ut illos, qui sentencias proferebant,
raperent et lederent et ab eis litteras aufferrent, quas legebant, et ipsi a
clero eciam inieccione manuum graviter offendebantur. Ex huiusmodi convicio, in
quo ipsi se mutuo confundebant, fit rumor et thumultus in populo magnus, partim
clericos, partim religiosos verbis et verberibus adiuvando, quidam percuciunt
pugno impie, alii lapides tulerunt, ut iacerent in eos, alii evaginant
cultellos; alii cum gladiis et fustibus currunt tamquam ad latroles; hic
begardi, begine et layci quam plures sunt fratrum adiutores. Alii vero adiuvant
clerum et specialiter femine seculares, hic revelantur ex multis cordibus
cogitaciones, hic frater truditur, alter percutitur, alius vulneratur, alius
lapidatur. Illic clericus trahitur, leditur et alter sanguine rubricatur;
thumultat iuvenis contra senem, senex contra iuvenem, surgit gens contra gentem
et tantum fit cunctis scandalum, quod secundum ewangelium videtur inicium hoc
malorum. Multi visi sunt karakterem capitis tegere et de templo exire, ut se
absconderent a calore tante furie, ne cum prothomartire Stephano obruerentur
lapidibus violenter. Non enim celos apertos videbant; nam oculos suos
statuerunt declinare in terram, multo magis ut observarent capita quam viderent
ad celos. Tandem post moram magni et longi certaminis omnes mente confusi pre
ammiracione stupidi ad sua loca redeunt singuli. Ubi duo vel tres congregati
fuerunt, nil aliud locuntur nisi de hoc prelio, quod viderunt. Surgunt denique
singulis diebus dominicis et festivis clerus contra fratres, fratres contra
clericos excomunicacionis sentencias fulminantes. Fratres quidem quandam
appellacionem allegant, quam in principio opposuerunt, cui clerici deferre
recusant. Tres ordines predicti se concorditer uniunt in hoc facto et clero
pariter sic resistunt et dicunt: Papalis illa constitucio nostros ordines in
Boemia non tangit eo, quod non sit idem fructus nec funeralium usus in isto
regno, qui in Lombardie partibus habentur. Hec contencio usque ad festum beati
duravit Nicolai. Sed tunc interveniente arbitrio hec causa ad sedem apostolicam
est relata. Interim prefati fratres in civitatibus singulis, in villis et
oppidis sunt passi ignominiam, dampnum et turbacionem. Nam ipsis tam verbis
quam elemosinis communicare plurimi noluerunt. Tandem ultimo diversis laboribus
et expensis consummatis amicabiliter concordaverunt. Consueverant autem prefati
religiosi diebus dominicis in ecclesia Pragensi ad populum facere sermonem,
quos venerabilis in Christo pater dominus Johannes IIIIus, Pragensis
episcopus XXVIIus, amplius hunc faciendum non admisit. Commisit
autem ibidem officium predicacionis suo capellano et penitenciario Francisco,
quodam rectori scole in Wissegrado, qui ob reverenciam et mandatum ipsius
scripsit hanc secundam partem cronice Pragensis.
Eodem anno mense Maio gelu magnum omnes vineas in partibus Almanie tantum
destruxit, quod post vindemia luxit. In Ytalia vero et Francia et in Burgundia
non fuit in vineis magnum dampnum. Aliam autem plagam Deus his terris intulit
utique propter peccata, quia mortalitas, pestilencia plurimos homines tunc
percussit. Parisius namque infra tres menses estivales in hospitali regis XVI
milia hominum sunt mortua et in cimiterio Innocentum sepulta. Et in aliis
civitatibus ibidem maxima multitudo hominum decessit.
Et Francia est felix terra, nam ibi est pax et iusticia sine gwerra,
Et tibi Francia summa potencia, copia rerum,
Non violencia, sed sapiencia paxque dierum.
Dicque Boemia mesta prohemia, dic michi de te,
Que tua gloria, que tua gaudia vivere lete
Nescis, nam dura te plura prelia ledunt,
A te gracia, grata solacia cuncta recedunt.
En tua tempora sunt modo pessima quidque futurum,
Nescio, sed scio, quod populo modo vivere durum.
Eodem anno honorabilis vir dominus Petrus, abbas de Aula Regia, audivit a
venerabili viro domino Baldewino, Treuerensi archiepiscopo, hec verba: Scio,
inquit, quod multi me de hoc iudicant, quod Treuerensem, Maguntinensem et
Spirensem teneo ecclesias et rego ipsas, sed michi pro minimo est, si ab humano
iudicer die. Nam qui me iudicat, Dominus est, et dominus papa, quem quasi pro
Deo in terris colimus, iudicat me et tamen intencionem et excusacionem meam
dissimulat et non vult audire. Deus autem noster, qui est in celis, scit
propositum mei cordis et desideria interiora, quod non ex ambicione sed pura
intencione est de dictis ecclesiis michi cura. Nimia namque in his partibus
fierent disturbia, si non tegeret et regeret manus mea ecclesias memoratas; et
specialiter Maguntinam ecclesiam multis possessionibus ampliavi et in centum
milibus librarum ipsam a creditoribus debita solvendo liberavi. Et ecce patruus
meus, dominus Johannes, rex Boemie, suscipit a duce Brabancie centum
quinquaginta milia regalium aureorum denariorum pro eo, quod ipsum pro ducatu
in Limburk nec per se nec per suos heredes debet deinceps inpetere et inpedire.
Hanc quidem peccuniam et multas suscipit alias, nec ad solucionem sufficit
debitorum.
Eodem tempore plures de Boemia nuncii dictum nostrum regem in illis partibus
cum variis litteris et negociis quesiverunt, sed eum ut circumvolantem cum
paucis undique nullatenus invenire potuerunt. Et multis sapientibus non placuit
huius regis instabilis et tam frequens circumgiracio et discursus. Hastiludia
et exercicia militaria ubique querit, expensas maximas gerit. Huius rei gracia
terram Boemie destruit et bona regalia inutiliter dissipavit.
B. Capitulum III.
De contencione cleri, et religiosorum
valde gravi.
Eodem anno res quedam, que prius velud prophetata conterruit auditores,
Prage in scandalum contigit multorum. Nam in vigilia beati Jacobi apostoli
omnes unanimiter plebani ecclesiarum parochialium rectores, omnibus suis
convocatis plebezanis, ut in unum convenirent, et ipsi adversus Predicatores et
Minores et Augustinenses ceperunt literas papales, quas clerus ex novo
obtinuerat, de quarta porcione per Bonifacium papam ordinata populo publice
ostendere, que cepit de funerum sepultura, et quod ipsi fratres de ordine
mendicancium sepe super hoc per judices a sede apostolica ammoniti ipsis
acquiescere nollent, sed pocius contumaciter resisterent. Ideoque illi, qui ad
hoc erant deputati, altis vocibus ceperunt extinctis candelis, pulsatis
campanis prefatos fratres auctoritate sedis apostolice acriter excommunicare,
mandantes omnibus in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis
sentencia, ut ipsos debeant evitare. Et quia fratres istud negocium venturum
presciverant, contra ipsos se occultis armis munierant et pluribus armis (sic),
et venientes plures ipsorum ad ecclesias, in quibus excommunicabantur, in audiencia
universi populi cum impetu clamantes et dicentes: o vos miseri, non sacerdotes,
sed sacrilegi animarum occisores, populorum deceptores! Quid facitis? cur
vestras sentencias prowlgatis? vos ipsi estis excommunicati, adulteri, lusores,
ebriosi, dolosi et in omnibus viciosi; nos justi, vos iniusti, nos omnibus
portamus lumen, vos in tenebris ambulatis, duces ceci in foveam simplices
deducendo. Et quidam ex ipsis audaciter per medium populi accurrebant, ut
literas, que erant contra ipsos, raperent et auferrent, qui a clero injeccione
manuum graviter offendebantur. Ex huiusmodi convicio fit rumor et tumultus in
populo partim clericos partim religiosos verbis et verberibus adiuvando. Quidam
percuciunt pugno impie, alii lapides tulerunt, ut jacerent in eos, alii
evaginant cultellos, alii cum gladiis et fustibus currunt tanquam ad latrones;
hic begardi et begine et layci quam plures sunt, fratrum adiutores, alii vero
multi adiuvant clerum. Hic revelantur ex multis cordibus cogitaciones, hic
frater truditur, alter percutitur, alius vulneratur, alius lapidatur, illic
clericus trahitur, leditur, et alter saguine rubricatur, tumultuat juvenis
contra senem, senex contra juvenem, surgit gens contra gentem et tantum fit
cunctis scandalum, quod secundum evangelium videtur inicium hoc malorum. Multi
visi sunt karacterem capitis tegere et de templo exire, ut se absconderent a
calore tante furie, et ne cum prothomartire Stephano lapidibus obruerentur. Non
enim celos apertos videbant, nam oculos suos statuerunt declinare in terram,
multo magis ut observarent capita, quam respicerent ad celos. Tandem post moram
magni et longi certaminis omnes mente confusi pre ammiracione stupidi ad sua
loca redeunt singuli. Ubi duo vel tres congregati fuerunt, nil aliud nisi de
hoc prelio loquuntur, surgunt denique singulis diebus dominicis et festivis
clerus contra fratres, fratres contra clerum excommunicacionis sentencias
fulminantes. Fratres quidem quandam appellacionem allegant, quam a principio
opposuerant, cui clerus deferre recusat, fratres quoque dicunt: papalis
constitucio nostros ordines in Boemia non tangit, quod non sit idem fructus nec
funeralium usus in isto regno, qui in Lombardie partibus habetur. Hec contencio
diu duravit, sed tunc interveniente arbitrio hec causa ad sedem apostolicam est
relata. Interim prefati fratres in civitatibus singulis, in oppidis et villis
sunt passi ignominiam, dampnum et turbacionem. Nam ipsis tam verbis quam
elemosinis communicare plurimi noluerunt. Tandem ultimo diversis laboribus et
expensis consummatis amicabiliter concordarunt. Consueverant autem prefati
fratres in ecclesia Pragensi diebus dominicis ad populum facere sermonem, quos
venerabilis pater Dominus Johannes, episcopus Pragensis, vocaverat, sed amplius
hunc faciendum non admisit. Commisit autem ibidem officium predicacionis suo
capellano penitenciario Francisco, quondam rectori scole ecclesie
Wissegradensis, qui ob reverenciam et mandatum ipsius scripsit hanc secundam
partem cronice Pragensis.
B. Capitulum IV.
De obitu domini Johannis pape, et
aliis pluribus actibus.
Eodem anno pridie nonas Decembris in dominica, qua populus Syon cantatur,
secundum ewangelium eiusdem dominice: "Facta sunt signa in sole et
luna", hoc est in vicario Christi et ecclesia. Nam dominus Johannes papa
XXII obiit in Auinione et ibidem est sepultus; sedit autem anni fere decem et
novem. Plura autem facta sunt per ipsum, de quibus aliqua in precedentibus sunt
scripta:
Papa stupor mundi non cavit, quin furibundi
Mortis eum morsus morderent; nunc scio prorsus,
Quod mors non curat aliquem, sed lex sua durat
Omnibus equalis. Non est vivens homo talis,
Quem mors non tanget et quem non passio franget.
Eodem anno obiit Otto junior, dux Bauarie, sine heredibus, et sic ad ducem
Henricum tocius ducatus dominium applicatur.
Et tunc obiit venerabilis vir magister Vlricus de Pabyenycz, doctor
decretorum, qui providit, quod missa de beata Virgine cottidie canitur in
ecclesia Pragensi.
Eodem anno de ecclesia Herbipolensi et de aliis pluribus episcopatibus
provisioni sedis apostolice reservatis, Luduicus de Bauaria episcopos papales
eiecit violenter et pro sua voluntate alios locavit. Eodem anno honorabilis vir
dominus Petrus, abbas de Aula Regia, audivit a venerabili viro domino Balwyno,
Treuirensi archiepiscopo, hec verba: Scio, inquit, quod multi de hoc judicant,
quod Treuerensem, Maguntinensem et Spirensem teneo ecclesias et rego ipsas, sed
mihi pro minimo est, ut ab humano judicer die. Nam qui judicat me, dominus est
et dominus papa, quem quasi pro Deo in terris colimus, me judicat et tamen
intencionem et excusacionem meam dissimulat et non vult audire. Deus autem
noster, qui est in celis, scit propositum mei cordis et desideria interiora,
quod non ex ambicione, sed pura intencione est de dictis ecclesiis mihi cura. Nimia
namque in his partibus fierent disturbia, si non protegeret et regeret manus
mea ecclesias prefatas, et specialiter Maguntinam ecclesiam multis
possessionibus [ampliavi] et in centum milibus librarum ipsam a creditoribus
debita solvendo liberavi.
Eodem tempore plures de Boemia nuncii regem Boemie in illis partibus cum
variis literis et negociis quesierunt, sed eum, ut circumvolantem cum paucis
undique, nullatenus invenire potuerunt. Et multis sapientibus non placuit huius
regis instabilitas et discursus; hastiludia et exercicia militaria ubique
querit, expensas maximas gerit, huius rei gracia terram Boemie destruit et bona
regalia inutiliter dissipavit.
B. Capitulum V.
Collatio domini pape Johannis de
inquisicione visionis dominice.
Anno in prefato dominus Johannes papa XXII adhuc vivens de questione
visionis dominice locutus est sub ista forma verborum ad cardinales et ad
clerum universum curie Romane: Vos videtis, que et quales auctoritates sunt
recitate in materia ista ad partem affirmativam et negativam simul cum suis
racionibus; unde mirari non debetis, si certa questio est mota. Videtis enim,
[quod] Gregorius, Augustinus, Ambrosius, Jeronimus, Bernhardus et multi alii
doctores movent eam. Sed aliqui moderni doctores habent quosdam libros suos
compositos et illos habent pro ewangeliis, epistolis, et pro sanctis
doctoribus, et quidquid dicitur extra illos libros, totum est in eis vanum et
inane. Ego autem, postquam fui in isto statu, occupavi me libenter in studio
originalium, et maxime Gregorii et aliorum doctorum, et libenter fui secutus
eos et recitavi decreta eorum, et ideo videtur michi, quod, qui vult bene
investigare veritatem istius questionis, debet [eam] invenire in sacra
scriptura, et in dictis sanctorum, et non per viam dyalecticam. Ego sum
vicarius domini nostri Jesu Christi, licet indignus, et ideo non sum positus ad
impugnandum fidem, imo, ad defendendum pro viribus et roborandum, et teste Deo,
qui omnia novit, quod libencius audiam partem affirmativam et raciones ad illam,
quam oppositam. Fecitque unam revocacionem dominus papa sub ista forma: Ego non
credidi, nec credo dixisse me umquam [aliquid] contra fidem, et si aliquis
diceret, quod a me esset preter fidem dictum vel contra fidem, libenter audiam
et discuciam cum fratribus et prelatis et magistris et paratus sum revocare, et
ex nunc revoco, et de hoc peto fieri publicum instrumentum, et adjecit, ad Deum
sitis, et recessit. Verum tamen dominus papa pridie ante mortem suam in
presencia omnium cardinalium et multorum prelatorum sic fuit publice
protestatus et dixit expresse se credere, quod anime separate a corporibus et
purgate a peccatis sunt in regno celorum cum Christo et suis sanctis et cum
consorcio sanctorum angelorum aggregate, et vident divinam essenciam facie ad
faciem clare, in quantum status et condicio requirit.
Vera magistrorum cunctorum dicta sacrorum:
Celis gaudere, sanctas animasque videre
Divinum vultum dicunt, cupiuntque sepultum
Corpus ut hiis detur, per dotes glorificetur.
Fine Deus faciet hoc, duplaque gloria fiet
Corporis ac anime, prope sunt cause quia prime.
B. Capitulum VI.
De eleccione Benedicti pape.
Postquam dominus Johannes papa XXII de hac vita decessit, die XI dominus
Jacobus, presbyter cardinalis episcopus tituli sancte Prisce, qui in ordine
Cisterciensium fuit abbas et monachus, magister sacre theologie perfectus, in
omni statu suo semper laudabiliter conversatus, in virtutibus famosus ex
graciis sibi datis divinitus, in summum pontificem Romanum et apostolicum, in
caput ecclesie, Christi vicarium ab omnibus scilicet XXIV cardinalibus canonice
per modum scrutinii concorditer est electus, qui mutato secundum sortem nomine
Benedictus XII est nunc dictus. De hac eleccione gratuita et concordi digne
debet letari ecclesia universalis. Et cum eleccioni eius omnes cardinales
consensissent, ipse solus per longam moram noluit consentire. Tandem victus
omni instancia invite consenciens ita dixit: Domine Deus, quis similis tui,
suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem, ut sedeat cum
principibus et solium glorie teneat, domini enim sunt cardines terre et ecce
hic tui cardinales; et quid faciam? Fiat voluntas tua. Et adiecit: Quis sum
ego? Non sum, inquit, principis filius, nec de nobili prosapia genitus, sed sum
de humilibus et pauperibus parentibus, me judice alter esset dignior ista sede.
Infudit autem sermo iste audientibus non modicam devocionem, et quanto plus se
ipsum humiliabat, tanto magis coram Deo et hominibus sua crevit celsitudo. Die
vero tercia sue eleccionis laudabilis dominus vinee, scilicet sancte ecclesie,
in ipsa vinea incipiens operari, vocavit primo omnes cardinales ad occultum
consistorium, in quo omnes hortabatur, ut secum in vinea domini Sabaoth, quam
Dei plantavit dextera, ut multum fructum faceret, fideliter laborarent. Demum
addidit: Thesaurum ecclesie temporalem minorem invenimus quam putavimus, de quo
ex nunc pro reparacione sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Johannis
in Laterano Rome ecclesiarum centum milia florenorum deputamus. Vobis quoque
cardinalibus, ut nobiscum amplius vacare possitis profectibus ecclesie
universalis, inter vos dividenda centum milia florenorum similiter assignamus.
Et alia plura negocia utilia, ibidem determinavit. Die quarta secundum fecit
consistorium semipublicum; in hoc enim [tantum erant] cardinales,
archiepiscopi, episcopi et prelati et quatuor ordinum mendicancium summi et
generales magistri. Et cum multa pro profectu et statu generalis ecclesiae
fuissent pertractata, generalis magister fratrum Minorum dixit: Pater sancte,
decretalis illa Bonifaciana super cathedram et cetera multum gravat nostros
ordines, quia quartam instanter a nobis exigunt clerici seculares, petimus
igitur, ut ipsam aut revocacionis aut pie interpretacionis remedio dignemini
mitigare, alias nostri ordines multum gravabuntur. Dominus papa respondit: Cum
constitucionem illam ex maturo utique consilio et racionis libramine editam
revocari per nos aut interpretari non convenit ista vice, sed successu
temporis, quod expediens fuerit, provide faciemus. Deinde dominus papa
subiunxit hec verba prophete Zacharie secundo [ita dicens]: Ostendit mihi
dominus quatuor fabros et dixi, quid isti volunt facere, qui ait, hec sunt
quatuor cornua, que ventilaverunt Judeam per singulos viros, et nemo illorum levavit
caput suum. Et verba ista prophetica applicavit ad quatuor ordines mendicancium
explanans: Qualiter ipsi fabricarent supra dorsa peccatorum, peccata et hereses
exstirpando, et quasi cornua contra inimicos ecclesie erigendo. Judeam, id est
confitentes et incipientes dirigendo; Jerusalem, hoc est proficientes et pacem
sectantes confortando; Israel, id est perfectos diligendo. Insuper et quasi
quibusdam cornibus, id est disputacionum argumentis, quasdam questiones
supervacuas, scilicet de paupertate Christi et de divina visione [in] patria
animarum sanctarum et consimiles ventilando, quas vento similes esse judicavit.
Asseruit enim tales questiones dudum per sanctorum orthodoxorum patrum
sentencias diffinitas, et nihil aliud fore senciendum, [nisi] quod tenet sancte
Romane ecclesie vera fides. Volumus igitur, quod ulterius ab huiusmodi
questionibus cessetis, que plus scandalum generant quam doctrinam; sed state in
fide vera, viriliter agite et omnia vestra fiant in karitate. Tercium
consistorium habuit dominus papa publicum, in quo plurima bona dixit, et
diversas constituit laudabiles constituciones. Huius rei gracia omnes, qui sunt
in curia, dant huic domino pape laudabile testimonium, gloriam et honorem.
Insuper mandavit, ut nullus cardinalium amodo haberet redditus abbaciarum vel
prioratuum, nec munera reciperent ab homine quocunque, sed redditibus suorum
beneficiorum et obvencionum camere essent contenti, et quicunque inter eos
esset egens, quod illius supplere vellet egestatem. Et quia invenit multas peticiones
ante multa tempora signatas in sua camera et ideo non traditas personis, quibus
debebantur, et estimavit, quod manus cubiculariorum, qui tradere debuerant,
auro non ungebantur, unde mandavit, quod nullus eorum vel hostiariorum vel
aliorum quorumcunque peccuniam recipiat a quocunque, sed quilibet de suo
stipendio sit contentus. Preterea constituit tres marscalcos, quorum quilibet
regat suum officium per sex menses, qui nullum precium sanguinis, scilicet a
meretricibus recipiant, nec aliquem iniuriose molestent. Quibus sex mensibus
elapsis de sua administracione faciat racionem et cum hoc stabit [iuri] per
certos dies de ipso cuicunque querulanti. Item statuit, ut omnes prelati et
episcopi usque nunc in curia constituti preter illos, qui habent officia,
vadant ad suas ecclesias, donec, si quando eos necessarios habuerit, per ipsum
vocentur. Item statuit, quod quilibet clericus moriens in curia Romana aut
laycus de suis bonis quibuscunque pro salute anime sue libere possit ordinare.
Multa eciam alia bona, salubria ordinavit, que causa brevitatis hic non sunt
scripta. Deinde omnes prelatos tam simplices quam religiosos cum magna
hilaritate ad osculum pedum suorum suscepit.
O Benedicte tuum benedictum si modereris
Nomen cum facto, tunc benedictus eris.
Et quia in curia Romana est eciam constitucio disputata de Christi
paupertate, unde de ipsa versus notentur:
De paupertate Christi si queritur a te,
quid sit credendum etc.
B. Capitulum VII.
Quomodo marchio Morauie sororis sue
Anne nupcias solempniter procuravit.
Et ut discordia, que annis inter regem Boemie et duces Austrie fuerat,
sedaretur, de matrimoniali remedio a sapientibus pacem diligentibus cogitatur.
Sic igitur tractatur, ut Ottoni duci Austrie Anna puella duodecim annorum,
Johannis regis filia, copuletur. Sed quia inter se fuerant juncti in tercia
linea consanguinitatis, ad papam Johannem XXII mittitur et dispensacio
obtinetur. Siquidem predicta puella, que gemella nata ex Elisabeth regina,
sorore eius eciam Elyzabeth defuncta Znoimam deducitur et Ottoni, duci Austrie,
thalamo legitime sociatur. Fit omnibus leticia et gaudium magnum quoque
tripudium et duravit ad triduum hoc convivium opulentum. De promptuariis domini
marchionis cunctis habunde ministratur, qui quidem dominus ibidem hastiludia et
multa exercicia militaria peregit cum maxima solempnitate. Et erant ibi tres
episcopi, quinque duces, barones, comites, et multi magnates; marscalcus quoque
marchionis fuit coram fide dignis protestatus, quod pabulum pro sex milibus
dedit equis, et pro aliis expensis et impensis expendit pecuniam copiosam.
Predicta quoque virgo Anna preventa utique Dei gracia, quod sensibus esset
cana; nam in cunctis actis suis morum monstravit gravitatem, et preparans se ad
sacramentum matrimonii confessa fuit devote. Minime dubium indicium et inicium
est actum bonorum. Loco et tempore pretactis nupcie inter comitem de Recz et
filiam ducis Oppauie sunt pariter celebrate. Hiis itaque peractis principes et
barones ad propria loca processerunt.
Anna quod hoc nomen tibi sponsa salus sit et omen
Hoc da Christe pie, mater fuit Anna Marie.
Det Deus istarum tibi virtutes dominarum,
Det tibi, quod crescas magnaque salute senescas,
Crescere te faciat Deus et custos tibi fiat,
Cui subsunt cuncta, sibi sis per secula juncta.
B. Capitulum VIII.
De secundo matrimonio domini Johannis
regis et aliis pluribus actis.
Eodem anno rumor inopinatus et tamen veridicus insonuit in hoc regno, qui
Johannem, regem Boemie, contraxisse legitimum matrimonium cum Beatrice virgine,
filia ducis Gordonie comitis Clarimontis, in partibus Gallie nunciavit, ideoque
rex eodem tempore in Francia hastiludium et torneamentum habuit cum nobilibus,
in quo plurimi gravibus ictibus sunt lesi. Porro Philippus, rex Francie, quia
ipso ignorante tale exercicium fuerat factum militare, omnes, qui interfuerant,
Parisius captivavit, ipse vero rex Boemie suis intercessionibus prefatos
liberavit. Nullus enim in regno Francie bellum audet facere aut aliquos actus
militares, nisi de ipsius regis extiterit voluntate. Predictus vero Johannes
rex tercio kalendas Augusti reversus de partibus Gallie Pragam venit, qui mox
altera die contra Luduicum Bauarum, deinde contra duces Austrie expedicionem
fecit publice proclamari. Cum vero de regno Boemie nobiles et de diversis terris
procederent armati ad expedicionem, parlamentum inter dictos principes
indicitur circa Ratisbonam, ubi acceptis treugis proclamata expedicio per regem
revocatur.
Eodem anno mense Marcio obiit dux Karinthie Henricus, comes Tyrolis, qui
fuit pro tempore rex Boemie. Johannes vero secundogenitus regis Boemie, gener
dicti ducis, sibi successit, quia non fuit heres masculus derelictus,
verumtamen duces Austrie, qui dictum ducatum a Ludouico Bauaro in feodo
acceperant, ipsum grauiter impediverunt, propter quod rex Boemie insurrexerat
contra ipsos.
Hoc anno Xo kalendas Julii nata est domino marchioni ex coniuge
sua Blancza primogenita filia sua Margareta.
Hoc anno VI idus Aprilis facta est circa noctis medium lune ecclipsis,
hiemps fuit aspera, ventosa et longa, estas nimium frigida et pluviosa; ideo
vindemia parva et tarda.
Eodem anno XIV kalendas Novembris obiit Elyzabet, quondam regina Boemie et
Polonie dicta de Grecz, et in Brunna sue fundacionis monasterio sanctimonialium
ordinis Cisterciensis est sepulta.
Eodem anno in die beate Katherine absque heredibus obiit Henricus, dux
Slezie, dominus Wratyslauiensis, quo mortuo mox rex Boemie filium suum
primogenitum misit, qui se patris nomine de civitate Wratislauiensi et de aliis
cunctis ad ducatum eundem pertinentibus sine contradiccione qualibet
intromisit; sic enim adhuc vivens disposuerat Henricus, dux prefatus.
A. Capitulum III.
Qualiter rex Boemie alienavit regnum
Polonie.
Eodem anno circa idem tempus Johannes, rex Boemie, cum Wencezslao, filio
suo, et pluribus nobilibus Vngariam pacifice intravit et Karulum, regem
Vngarie, in castro suo, quod Lindenburk dicitur, visitavit, ubi tribus
ebdomadis commoratus, iuramento et pacto inter se de fide et concordia mutuo
servanda facto, rex cum suis in Boemiam rediit, magnis xeniis et muneribus
honoratus. Et ipse rex Boemie Casimir, iam regem Polonie, cui coram rege
Vngarie prefatum regnum Polonie pro XX milibus marcarum vendiderat, secum de
Vngaria adduxit et Pragam in die beati Nicolai cum eo pariter introivit. Et rex
Casimir pluribus susceptis honoribus Prage per dies IX mansit et ad sua rediens
ius et tytulum regni Polonie hylariter reportavit. Deinceps rex Boemie regem
Polonie se cessavit nominare. Isti itaque tres reges pariter confederati se
iuvare mutuo contra omnes principes sunt parati. Inter cetera amicicie federa
est promissum, quod Johannes puer quinquennis, filius Henrici ducis Bauarie,
qui gener regis Boemie exstitit, ducere debeat futuro tempore filiam regis
Polonie pro uxore. Sic itaque regnum Polonie, quod XXXVII annis in persona
piissimi Wencezslai regis fuerat regno Boemie unitum, ab isto modo rege
quibusdam adiectis condicionibus est divisum.
Eodem tempore rex Johannes fere omnes civitates in Boemia et monasteria oppressit
gravissimis exaccionibus et talliavit, maiorem partem huius pecunie ad partes
Reni et Gallie transmisit, reliquam vero partem stipendiariis assignavit.
Eodem anno circa idem tempus rex Boemie cum filio suo primogenito domino
Karulo et pluribus nobilibus Vngariam pacifice intravit, et Karulum regem
Hungarie visitavit, ubi tribus hebdomadis commoratus, juramento, pacto inter se
fide et concordia mutuo servanda facto, rex cum suis in Boemiam rediit magnis
exeniis et muneribus honoratus. Et ipse rex Boemie Casymir jam regem Polonie,
cui coram rege Vngarie prefatum regnum Polonie pro XX milibus marcarum
vendiderat, secum de Ungaria adduxit et Pragam cum eo pariter intravit. Et rex
Casymir pluribus susceptis honoribus Prage pluribus diebus mansit et ad sua rediens
jus et titulum regni Polonie hilariter reportavit. Isti itaque tres reges
pariter confederati se juvare mutuo contra omnes principes sunt parati. Inter
cetera amicicie federa est promissum, quod Johannes puer quinquennis, filius
Henrici ducis Bauarie, qui gener regis Boemie extitit, ducere debeat futuro
tempore filiam regis Polonie pro uxore.
Eodem tempore rex civitates in Boemia et monasteria gravissimis exaccionibus
oppressit.
A. Capitulum IV.
De transposicione altaris sancti
Siluestri in ecclesia Pragensi per dominum Johannem Pragensem episcopum facta.
Anno d. MoCCCoXXXVIo per d. Johannem,
venerab. episcopum Pragensem XXVII, altare sancti Siluestri in ecclesia
Pragensi est transpositum ad alium locum, idcirco, nam eundem locum elegit pro
sua sepultura. Quod quidem altare transpositum per dominum episcopum predictum
anno pontificatus sui XXXVo, VIo kalendas Maii est
dedicatum in honore sancti Siluestri pape et confessoris. Verumtamen anno
incarnacionis dominice MoCCCoIIIIo, IIIo
kalendas Januarii regnante serenissimo domino Wencezslao Boemie et Polonie
rege, exstitit a prefato venerabili d. Johanne, episcopo Pragensi, pontificatus
sui anno tercio de suo patrimonio copiose et sufficienter dotatum, videlicet de
XVII marcis reddituum in villa Jessenicz, de quibus minister euisdem altaris
debet habere VII marcas, reliquas vero X marcas debet convertere et distribuere
in anniversariis ipsius domini episcopi, cum advenerit tempus, ac suorum
parentum, qui sunt prope illud altare tumulati, cuius collacionem pro se
suisque nepotibus ac sua generacione in perpetuum reservavit. Et adhuc plena
fruens sospitate fieri mandavit ymaginem de auricalco artificiali opere
consumatam et optime deauratam adinstar presulis in pontificalibus, que
locabitur suo tempore super thumulum lapidemque magnum concavum ad corpus
ipsius locandum, et tabulam argenteam, in qua ewangelium: "In principio
erat verbum" est mirifice sculptum; de aliis quoque cunctis studiose providit,
que ad sepulturam dinoscuntur pertinere. Tabulas vero sive asseres cyppressinos
magne quantitatis pro arca sive capsa ex eis facienda pro corpore suo, quod
merito dignum est, in eodem tempore Dei adveniente condiendo magnis sumptibus
et expensis per Pragenses institores in Weneciis conquisivit, ita quod de hiis
et de cunctis aliis optime et laudabiliter fecit et ordinavit, quod nullus
antecessorum suorum eidem poterat equeparari.
Idem quoque venerabilis in Christo pater et dominus piissimus magne fuit
misericordie erga suos subditos, prout in primo libro huius secunde partis
cronice Pragensis non tacetur. Nam predecessores sui, episcopi Pragenses
posuerunt vigiliam beati Viti martiris et epyphanie sub pena excommunicacionis
late sentencie observandam. Ipse autem venerabilis pater videns, quod non omnes
ipsam vigiliam tenebant, ymmo pauci, et in hoc infringendo vigiliam incidebant
in sentenciam excommunicacionis et animarum perricula incurrebant. Unde ipse
dominus ad providendum saluti hominum sentenciam excommunicacionis
misericorditer sustulit et graciose, sed statutum ac mandatum suorum
predecessorum quo ad tenendum predictas vigilias mandavit inviolabiliter annos
ab omnibus discrecionis habentibus observari.
B. Capitulum IX.
De adventu nove regine et contra
Austriam domini regis expedicione.
Anno Domini MCCCXXXVI rege Johanne Prage existente Beatrix, conthoralis sua,
Pragam advenit, cui universus Pragensis clerus et populus decenter occurit,
eamque cum reverencia, qua decebat, susceperunt. Domina autem marchionissa erat
ei multum grata, quia extitit eidem propingua cognata, et qui nescit gallice
phari, cum eis non poterit conversari.
Eodem tempore dominus marchio in auxilium fratris sui Johannis secundo nati,
ducis Karinthie, Karinthiam venit, ut sibi contra duces Austrie opem ferret; et
hiis diebus Luduicus Bauarus ad regem Boemie misit suos legatos, per quos Egram
civitatem, castra quoque eidem coniuncta reddi imperio minis apositis
requisivit, qui congruo responso accepto a rege sine fine sunt reversi in regionem
suam.
Eodem anno rex cum multitudine pugnatorum contra duces Austrie procedit,
quorum terras aquilonari parte Danubii per totum tempus quadragesime plurimum
ferro turbavit multosque peremit et igne plura consumpsit et multas municiones
expugnavit, nec non muratas aliquas cepit civitates, multos nobiles et
mediocres captivavit. Porro dux Austrie in campis sue terre jacens cum duobus
milibus galeatis et cum aliis XX milibus hominibus ad prelium expeditis regem
Boemie, qui duo milia et CCCtos galeatos et XV milia peditum habuit
electorum, invadere prelio non presumpsit. Sed pro certo intelligens, quod rex
Boemie ad hoc omnino se disponeret, ut ipsum ducem in crastino invaderet
pugnando, dux in nocte, que sequitur beati Georgii diem, cum toto suo exercitu
clam fugit, post quem nemo in castris, que fuit metatus, de mane fuit inventus.
Ex hac fuga maior fit exercitui regis audacia, et jam securi se diffundunt per
villas et castella faciendo dampna. Eis arridente fortuna tandem rex Boemie
suis aliqualiter negociis ibidem dispositis et suis hominibus in municionibus
acquisitis pro custodia derelictis cum quibusdam stipendiariis Pragam rediit et
ibidem magnam pecuniam congregavit. Ipse namque ex quorundam informacione Prage
in synagoga Judeorum fodi fecit et circiter duo milia marcarum in auro et
argento sub terra invenit. Fodi quoque circa sepulchrum beati Adalberti in
eclesia Pragensi precepit, sed pecuniam non invenit. Sed de hoc multi fuerunt
scandalisati de sua avaricia admirantes. Post hoc Judeos mandavit per totum
regnum suum captivari et ab ipsis maximam peccuniam extorsit. His diebus rex
taliam sive exaccionem, que ungelt vulgariter dicitur, universis sui regni
civitatibus et oppidis forensibus inposuit, ex quo maxima in populo turbacio
fuit facta. Omnes, tam clericum quam laycum, hec vexacio includit. Igitur
maxima peccunia cum magno gravamine pauperum et monasteriorum et incolarum
regni congregata cito dispergitur, stipendiariis pars solvitur, pars extra
terram emittitur et reliqua totaliter dissipatur. Hiis peractis rex in Morauiam
cum exercitu proficiscitur, et tunc inter ipsum et Karulum, regem Vngarie, et
Casymirum, regem Polonie, consilium celebratur, qui constanti animo decreverunt
duces Austrie acriter impugnare, quos Henricus, dux Bauarie, promisit fideliter
adiuvare.
Eodem anno per dominum Johannem, venerabilem episcopum Pragensem, [altare s.
Siluestri in ecclesia Pragensi], est transpositum ad alium locum, idcirco, nam
eundem locum elegit pro sua sepultura, et idem altare a domino episcopo pontificatus
sui anno tercio de suo patrimonio copiose et sufficienter erat dotatum.
Eodem anno, videlicet quo nova regina Boemiam venit, prefatus dominus
episcopus videns, quod pauci vigiliam Epiphanie domini et vigiliam sancti
[Viti] tenerent, et hoc infrigendo incidebant in sentenciam excommunicacionis
et animarum pericula incurrebant, quam tulerant sui antecessores, ipse vero
eandem misericorditer sustulit et graciose, providendo saluti animarum.
B. Capitulum X.
Quomodo Luduicus Bauarus venit in
auxilium ducibus Austrie contra regem Boemie.
Eodem anno in festo beati Jacobi rumor terruit incolas regni Boemie, cuius
veritatem rei exitus comprobavit Nam Luduicus Bauarus ab ecclesia reprobatus
terram Henrici, ducis Bauarie, subintravit, quam hostiliter impugnavit. Quo
audito rex Boemie, qui tunc erat in metis Austrie, quasi leo rapiens et rugiens
velocibus gressibus cum paucis transiens in subsidium venit ducis predicti,
quem totus exercitus suus in brevi fuit secutus et in campestribus satis tutis
sua tentoria fixit. Luduicus vero cum quinque milibus et quingentis viris, in
quorum capitibus cristate galee emicabant, et cum gravi multitudine aliorum,
quibus clipei, lancee, sagitte et fortes gladii pugnandi audaciam ministrabant,
circa monasterium Aldyrsbach se locavit in prato magno, ad prelium se et suos
aptando. Et quia inter ambos exercitus non fuit via longa, fuerunt ibi cottidie
particularia bella; iste capitur, ille ceditur, alter deiicitur, alter
vulneratur, nocte et die non cesant a certamine et a lite. Duces autem Austrie
ad Luduicum Bauarum venerant et ipsum ad prelium instantissime provocabant. Rex
vero Boemie cum suo genero duce Bauarie IV milia et quadringentos electos viros
armis et galeis insignitos in exercitu habuerunt, et licet minor esset numero,
tamen maior anime videbatur. Cumque hii duo exercitus validi parvo spacio
seggregati diebus XII erectis vexillis quasi pugnaturi cottidie iacuissent,
ecce die XIII Luduicus Bauarus ad instanciam Ottonis, ducis Austrie, cum toto
exercitu castra movit et per Patauiam descendens versus Lynczam pervenit. Rex
autem Boemie postea cum sua acie una die immobilis stetit, donec videret, quo
se converteret Luduicus. Audiens vero, quod contra Boemiam procedere vellet, ad
regnum suum revertitur cum festinacione. Unde Bauarus cum suo exercitu plus
victus quam victor in terram suam est reversus. Quo abeunte duces Austrie a
rege Boemie concordiam quesiverunt, quam divino afflante spiritu amicabiliter
pridie nonas Septembris invenerunt. Et licet dicti principes bellum campestre
non commiserunt, verumtamen in bonis domini episcopi, prelatorum, clericorum,
religiosorum et multorum aliorum in exitu et reditu dampna plurima intulerunt.
Testantur hec plura monasteria, que fere usque ad ultimum exterminium sunt
deducta. Rex vero Pragam veniens peccunias multas more consueto colligit, cum
quibusdam militibus, stipendia sua solvit, et alias extra regnum transmittit.
Et quia ad regem Vngarie prefati principes recursum habuerunt, unde inter ipsos
hanc fecit ordinacionem, ut ad duces Austrie titulus Karinthie et ad Johannem,
filium regis Boemie, Tyrolis dominium comicie debeat pertinere.
Eodem anno rex Boemie sub pretextu cuiusdam necessitatis opus magnum et
multum commendabile pro sarcofago et ornamento sepulchri sancti Wenceslay
martiris in castro Pragensi multis laboribus inchoatum et aptatum intercipit et
impedivit, ipse namque rex immemor salutis anime ymagines apostolorum magnas et
sumptuosas et aliorum sanctorum ex argento multum artificialiter iam deductas
spoliat, eciam ecclesiam rapuit et tollit et suis creditoribus obligavit et eas
amplius non liberavit, unde ipse non dilexit honorem patroni celestis tanquam
verus terrestris patronus. Sed hec egit malo spiritu ductus et quasi tyrannus.
Ad predictas quoque ymagines dominus marchio de suo fisco contulit marcas
ducentas tanquam amator nostri celestis et sancti patroni et sancte ecclesie
Pragensis, aliam vero maiorem partem totum regnum sub forma questionaria et
petitoria comportavit.
B. Capitulum XI.
Qualiter rex Boemie [Prussiam]
secunda vice iverit et de coronacione nove regine.
Anno Domini MCCCXXXVIIo rex Boemie mitigata cum ducibus Austrie
discordia dampnosa de Praga cum suo filio primogenito exiens Wratyslauiam
venit, ubi a populo pecunia magna extorta graviter et recepta, et copiosa
principum et nobilium multitudine de diversis terris congregata cum direccione
fratrum Cruciferorum de domo Theutonica in Prussiam processit contra Litwanos
viriliter pugnaturus. Et quia hyemalis lenitas non permisit aquas congelari et
paludes, igitur frustrati spe belli ex aëris qualitate non magna adepta
utilitate ad propria redierunt. Verumtamen Henricus, dux Bauarie, gener regis,
cum aminiculo principum aliorum municionem bonam cum fossatis in terminis
paganorum potenter construxit, in qua milites et viros strenuos ad duos annos
preparatis necessariis collocavit, ut ipsos frequenter infestarent et in futuro
christianis venientibus aditum prepararent. Reversus vero rex passus est
oculorum defectum, querens auxilium medicorum, ab uno Gallico et altero de
Arabia pagano, [et] est per medicinas eorum excecatus; Gallicus fuit insaccatus
et submersus, alteri idem factum fuisset, sed per regem prius fuit assecuratus.
Hoc anno XIII kalendas Marcii lune fuit eclipsis.
Eodem tempore Beatrix, nova regina, Prage peperit filium suum primogenitum
et baptisatus fuit Wenceslaus vocatus. Et multi prefatam reginam non
diligebant.
Et eodem anno XV kalenlas Juni dicta regina in ecclesia Pragensi a prefato
domino Johanne, episcopo eiusdem ecclesie, [non] cum tanta celebri
solempnitate, sicut in coronacionibus fieri consuevit, corona regni Boemie
coronatur, sine corona et absque regalibus ornamentis, rege in divinis
assistente. Subsequitur post hoc officium Prage convivium sumptibus moderatum.
Et omnis populus plus letatur de huius regine recessu quam eius adventu; nam in
ipsius presencia aliquociens civitas Pragensis in partibus diversis fuit
concremata, et alia multa adversa fuerunt perpetrata, que propter dictam
reginam facta fuisse omnia asserebant. Unde in recessu ipsius post ipsam
clamantes eam maledicebant, et omnes plus salutem et prospera optantes domine
Blancze marchionisse. Et quia dicit auctoritas: "Qui sibi nequam, cui
bonus?" ipse rex in malicia radicatus et falsa opinione deceptus, ne
primogenitus filius suus ipsum in regno impediret, pluries ipsum misit contra
paganos et contra alios principes sibi adversantes pugnaturum, favens sibi de
vita sicut quondam rex Dauid Vrie. Et quia dominus marchio nil penitus de
peccunia prohibente patre de regno Boemie percepit, solo sine re titulo fretus,
et cogitur a Venetis et ab aliis civitatibus Lombardie stipendia recipere
militaria et sibi sueque familie, et ex hoc de necessitatibus providere. Et
licet paterna caruerit promocione, tamen ab aliis munera copiosa obtinuit tam
temporalis quam spiritualis benediccionis in tantum, quod omnis, qui eum
noscit, nacio benedicit. Pater vero eius propter plurima acta nepharia
malediccionem incurrebat.
Eodem anno mense Julio stella comata, que dicitur cometa, in plaga
septemtrionali prope polum apparuit arcticum, que plus quam per mensem duravit,
quam stellam precesserat siccitas et calliditas destruens fere omnes segetes et
herbas, subsequitur quoque inopia bladi et vini in multis terris.
Eodem tempore Philippus, rex Francie, nunciis et literis bellum futurum
adversus regem Anglie regi Boemie intimavit, asserens se ipsius presencia
plurimum indigere. Qui prius cum Luduico Bauaro tribus diebus colloquio habito
ad regem Francie pervenit cum eo contra predictum regem pugnaturus. Luduicus
vero Bauarus regi Anglie auxilium proposuit offerre, unde in tota Franconia et
in terris adiacentibus gens contra gentem surrexit. Benedictus vero papa misit
a latere duos cardinales, ut inter predictos reges concordiam ordinarent. Hiis
temporibus propter grave et intollerabile iugum, quod rex Boemie propter
frequentes exacciones civitatibus et monasteriis prius imposuit et absens
imponere non desistit, religiosorum ac civium universorum viluit et destructus
est status et fere usque ad ultimum exterminium pervenit.
B. Capitulum XII.
De miraculo, quod circa corpus
Christi acciderat.
Anno Domini MCCCXXXVIIIo Prage accidit miraculum, nam cum
ecclesia beati Andree apostoli totaliter fuisset cremata, sacrosancta hostia
corporis dominici cum pixide et cum pannis annexis inusta et illesa permansit.
Eodem anno prope villam Pnyewycz, que est circa Montes sita, quidam mercator
membra dans quieti sub arbore juxta fontem exposuit quandam tabulam armis
dominice passionis insignitam, ipsam intuens cum devocione, super quam de ipsa
arbore cecidit sacra hostia in tribus locis transfixa, sanguine rubricata. Qui
terrore concussus adhibita custodia suis rebus hoc plebano ville prefate illico
nunciavit, qui veniens super corporale hanc cum reverencia locavit. Et cum
esset ad ecclesiam translata, divina clemecia plura miracula ibidem est
operata. Fuitque magnus de Praga et de aliis civitatibus concursus populorum,
de quibus duo duxi memorie commemoranda. Mulier quedam fuit languida et muta
per spacium novem annorum et ibidem ad corpus Domini adducta mox pristine
sanitati fuit restituta usumque loquele recuperavit. Et homo quidam in rota
volubili fuit contritus et in singulis membris confractus, eiusque oculi de
propria sede extiterant evulsi, caputque eius totaliter magno clavo ferreo
crucifixum, et allatus ad corpus dominicum omni lesione procul mota pristinam
valetudinem perfecte recuperat.
Et in civitate Curimensi eodem tempore corpus Christi fuit revelatum a
perfidis Judeis verberibus concussum et cruentatum, unde miseri Judei in regno
Boemie et in aliis terris ferro et igne variisque modis fuerunt interempti. Et
mirum est, quod de corporibus eorum, cum vulnerarentur aut mutilarentur,
sanguis non emanavit.
Eodem anno in civitate Pulka eciam fuit inventum corpus Christi cruciatum,
veniens quoque episcopus Pataviensis, in cuius erat dyocesi, propter maiorem
cautelam a tergo circa hostiam inventam aliam hostiam consecratam apponi
mandavit, timens ne populus ydolatrie committeret crimen. Multa quoque miracula
per salvatoris nostri clemenciam ibidem ostensa fuerunt, et de largissimis
oblacionibus fidelium ecclesia in honore corporis Domini ibidem decenter
extitit fabricata.
Eodem anno in vigilia Translacionis sancti Wenceslai creator omnium Deus
propter merita beati Wenceslai miraculum in civitate Pragensi ad sui gloriam
ostendere est dignatus. Nam cum quidam viri in arte mechanica eruditi inter se
conferrent, quod festum translacionis sancti Wenceslai esset celebrandum,
quidam vero ex ipsis ait, quod illius rustici festum nollent celebrare,
adiungens varia enormia, que quasi blasphemiam sapiebant, qui mox mutus est
effectus, in aliisque sensibus exstitit ebetatus. Consortes vero sui in
crastino ipsum ad sepulchrum sancti prefati ipsi adduxerunt, ipsum in modum
crucis prostraverunt precesque pro eo fundentes et oblaciones offerentes.
Cumque caput sancti Wenceslai allatum super caput ipsius positum fuisset, mox
vocem magnam emisit, acsi gravi vulnere foret sauciatus, et illico pristine
sanitati et loquele fuit restitutus, gracias agens Deo suo et suo martiri
glorioso reatumque suum coram omnibus confessus veram penitenciam pro delicto
prefato [egit]. Deinceps Theutonici patronum nostrum in maiori reverencia
habuerunt, nam prefatus vir de eorum propagine fuit oriundus.
Eodem anno locuste venerunt Boemiam magne quantitatis et mirabilis
disposicionis quasi in nubilo nivis; alique dum volarent condese valde et
compresse, quod propter interposicionem ipsarum non poterant videri radii
solares et propter magnum fragorem et sonitum ipsarum unus alium non valuit
audire loquentem, nec potuit percipi sonus campanarum. Et ibicunque ceciderunt,
nec semina nec fructus nec fenum nec gramina nec aliqua huiusmondi terre
nascensia remanserunt, sed omnia consumpserunt, et ita spisse tunc in campis
situabantur, quod in aliquibus locis usque ad genua equorum extendebantur, unde
in multis locis Boemiam, Morauiam, Vngariam et alias terras vicinas
davastaverunt. Et volucres multe et varie propter formidinem locustarum predictarum
in cavernis petrarum et in abditis locis moncium et silvarum se abscondentes
fame interierunt; et pestifere erant et venenose, quod porci vel canes vel alie
bestie ipsas devorantes, si non statim limpham hauserunt, vita privabantur.
Universus quoque clerus et populus Pragensis cum reliquiis et vexillis
processiones faciebant, pro adversitate dicta fuganda Dei clemenciam exorabant.
Deinde cum prefate locuste ad Pragensem civitatem appropinquarent, subito
corvi, cornices, monedule, pice ac alie aves diverse repente congregate,
mirandum dictu, cum maximo impetu [eas] repulerunt. Que quidem locuste magna
dampna in diversis regnis facientes ad Renum et ultra pervenerunt.
De ecclipsi solis horis vesperarum in
crastino octave Petri et Pauli.
Anno Domini MCCCXXXIXo sol fuit eclipsatus circa horam
vespertinam in crastino octave Petri et Pauli apostolorum. Et quia in cronicis
publicis quoque fit mencio de eclipsi solis, idcirco videnda est causa ipsius.
Causatur autem ex interposicione lune inter visum nostrum et corpus solis, et
hoc fit, quando coniunguntur luminaria super una linea diametrali producta a
centro visus nostri per centra luminarium vel iuxta centrum luminarium prope
terminum XII graduum distancie centri linie agenzahar eius. Eclipsis vero lune
causatur ex interposicione corporis terre super una linea diametrali transeunte
per centra solis, terre et lune, et hoc fit, quando luna est in plenilunio
existente ipsa in distancia agenzahar vel eius gadir infra XII gradus, quia
tunc attingit umbram terre vel eius aliqualem partem, et secundum hoc in
quantitate obscuratur. Verumtamen eclipsis solis vel lune in diversis
climatibus secundum magis vel minus apparet. Unde anno Domini MCCCXXIIIo,
in die Johannis et Pauli hora tercia in Boemia et in terris vicinis fuit
eclipsis solis, sed tunc me existente Rome nullum signum apparuit eclipsis
prefate. Porro sol est quartus in ordine planetarum, sub se habet lunam,
Mercurium et Venerem, superius est Mars, Jovis et Saturnus. Omnibus stellis et
planetis est maior in quantitate et virtute. Nam occies maior dicitur esse tota
terra, omnia sidera inluminans et habens cum ipsis principale dominium in
generacione rerum inferiorum. Duo enim requiruntur ad generacionem calor sicut
formale, humor sicut materiale. Soli atribuitur dominium caloris, lune vero
dominium humorum. Propter miram ergo horum celestium corporum pulchritudinem et
inenarrabilem effectus plenitudinem merito est in eis Deus laudandus et
benedicendus. Et nulla creatura corporalis ita expresse gerit vestigium sancte
Trinitatis sicut sol, nam corpus solare est gignens radium et ab utroque
procedit calor. Sic pater genuit filium et ab utroque procedit Spiritus
sanctus, qui est fons caloris spiritualis, sic sol est fons luminis et caloris
corporalis, virtute sua omnia vivificat et omnibus rebus corporalibus speciem
atque formam amministrat. Est enim sol, ut ait quidam doctor, oculus mundi,
jocunditas diei, pulchritudo celi, decor syderum, mensura temporum, virtus et
vigor omnium nascencium, dominus planetarum, pater gemmarum nec non cunctorum
metallorum; ipse enim in medio signiferi radios ex se mittit, qui superiora et
inferiora secundum variam radiorum ipsorum impressionem illustrant. Virtute
quoque radiorum ipsius stelle erratice nunc retrograde nunc stacionarie
efficiuntur, nunc in motu virtute solari celeriores efficiuntur, nunc vero
retardantur. Ascendendo versus nostrum orizontem dies efficit longiores, per
[e]os terre apperit germina vel fructus vel semina producit et sua subtilitate
interiora penetrans vitam et spiritum diversis rebus tribuit et virtutes
animalium forciores efficiuntur et hominum omniumque vivencium augmentantur;
descendendo vero per circulos australes dies facit breviores et omnia absencia
minorem vigorem habere reperiuntur. Secundum eius elongacionem vel
appropinquacionem facies et corpora animalium in calore et vigore disponuntur.
Luna vero est decor noctis, mater roris, ministra humoris, dominatrix maris,
mensura temporis, emula solis, mutatrix aëris; lumen a sole mutuans et ab ipso prope
vel longe existens sortitur figura qualitatem, in quibus divina virtus nobis
manifestatur; et sic magnitudinem et potenciam creatoris in natura et effectu
eorum perpendentes ipsum benedicamus iugiter et laudemus.
A. Capitulum V.
De magno conflictu christianorum et
paganorum.
Anno Domini MoCCCoXLo rex Castelle, rex
Nauerre, rex Maioricarum et alii duo reges a domino apostolico per suos
ambassatores contra paganos crucem obtinuerunt, qua obtenta pugnaturi contra
ipsos se viriliter preparaverunt mandantes, ut christiani de civitatibus et
villis recederent procul mota omni dilacione. Nam rex potentissimus paganorum
cum maxima multitudine pugnatorum ad litus maris cum uxoribus et pueris
appropinquabat. Et ipsi reges introitum eis non prohib[u]erunt. Cum ergo essent
in terra christianorum et exercitus eorum fuissent ferre ad XX miliaria in
longitudine dilatati, in latitudine bene ad IIIIuor miliaria
dilatati eciam et situati, reges christianorum prefati antrorsum et retrorsum
ad aliasque differencias locorum divino auxilio invocato ipsos invaserunt et
post durissimum et prolixum prelium victoriam divina opitulante gracia simul et
clemencia christiani obtinuerunt. Unde de [paganis] CCC milia et ultra sunt
occisa preter illos, qui in mari et in fluminibus fugientes sunt submersi,
quorum ingens numerus ignoratur. Rex vero paganorum cum paucis evasit, sed
regina cum duobus filiis et magna familia domino pape sunt presentati. De
multis milibus interemptis aurei annuli sunt recepti de manibus eorum, qui
fuerant precincti baltheo militari. Et quod hec victoria exstiterit miraculosa,
ex hoc perpenditur, nam XL de paganis existimabantur super unum christianum.
Huius rei gracia dominus papa cum tota curia Romana psallens gaudet,
gratulatur, Deus verus adoratur, populusque iocundatur. Rex vero Francie et rex
Boemie cum aliis principibus, qui huic bello non poterant interesse propter
inopinatam acceleracionem et felicem consummacionem, toto cordis affectu
fidelibus congaudebant Deo grates referentes. Causa autem hec fuisse fertur
adventus paganorum. Rex victus prefatus et rex Tartarorum christianorum terras
obtinere decreverunt, cecitate cordis et persvasione inducti spirituum
malignorum. Unde victus rex primo ab occidente fideles invasit, volens summi
pontificis et regis Francie loca possidere. Rex vero Tartarorum quasi ab
oriente partem regni Polonie occupavit, de quo in sequentibus plenius dicetur.
Et primus exstitit victus, alter fame et frigore recessit compulsus. Et hec
sunt acta divina gracia suffragante, de quo ipse Deus glorificetur.
B. Capitulum XIII.
De magno exercitu et conflictu
christianorum cum paganis.
A. D. MCCXCLo rex Castelle, rex Nauarre, rex Maioricarum et alii
duo reges a domino apostolico per suos ambasatores contra paganos crucem
obtinuerunt, qua obtenta pugnaturi contra ipsos se viriliter et potenter
aptaverunt, mandantes, ut christiani de civitatibus, oppidis et villis fugerent
procul mota omni dilacione. Nam rex potentissimus paganorum cum maxima
multitudine pugnatorum ad litus maris cum uxoribus et pueris appropinquabat. Et
ipsi reges introitum ei non prohibuerunt. Cum ergo essent in terra
christianorum et exercitus eorum fuissent fere ad XX miliaria in longitudine
dilatati, in latitudine bene ad quatuor miliaria situati, reges christianorum prefati
antrorsum et retrorsum ad aliasque differencias locorum divino auxilio invocato
ipsos audacter invaserunt et post durissimum et prolixum prelium victoriam
divina opitulante clemencia obtinuerunt. Porro de paganis trecenta milia et
ultra sunt occisa preter illos, qui in mari et in fluminibus fugientes sunt
submersi, quorum ingens numerus ignoratur. Rex vero paganorum cum paucis
evasit, sed regina cum duobus filiis et magna familia domino pape sunt
presentati. De multis milibus interemptis aurei annuli sunt recepti de manibus
eorum, qui fuerant precincti baltheo militari. Et quod hec victoria extiterit
miraculosa, ex hoc perpenditur; nam quadraginta de paganis estimabantur super
christianum. Huius rei gracia dominus papa cum tota curia Romana cum graciarum
accione psalens gaudet, gratulatur, Deus vero adoratur, populusque jocundatur.
Rex vero Francie, rex Anglie, rex Boemie cum aliis principibus, qui huic bello
non poterant interesse propter inopinatam infidelium accelleracionem celeremque
felicem consummacionem, toto cordis affectu victorioso triumpho congaudebant.
Causa autem hec fuisse fertur adventus paganorum. Rex victus prefatus et rex
Thartarorum christianorum terras obtinere decreverunt cecitate cordis et
persuasione inducti spirituum malignorum. Porro victus rex primo ab occidente
christianos invasit, volens summi pontificis et regis Francie terras possidere;
rex vero Tartharorum ab oriente partem regni Polonie occupavit, de quo in
sequentibus plenius dicetur. Et primus extitit victus, alter fame et frigore
recessit compulsus. Et hec sunt acta divina gracia suffragante.
Eodem anno rex Boemie totaliter fuit virtute visiva privatus, qui quidem
interiori et exteriori homine extitit excecatus, quia licet sic a Deo fuisset
plagatus, tamen non desiit acta iniqua operari. Nam sicut leopardus non deserit
colorum varietatem, sic difficulter peccator peccati consuetudinem relinquit,
que efficitur quasi altera natura, a qua cum resurgere nititur, peccatorum
pondere prorsus cadit iterum coactus, et sic prave consuetudines cum pecatis
nisi vita finiuntur. Et per hoc spiritualiter liquet cecitas interioris hominis
dicti regis. Nam pluries visus est inducere filium suum primogenitum ad opera
nepharia et iniqua, et quia erat variis imbutus virtutibus, ei nequaquam voluit
assensum prebere, quam ob rem ipsum multipharie afflixit increpando,
maledicendo, persequendo, magnis debitis obligando, demum morti exponendo, nam
crebrius ipsum ad diversas terras direxit ad bellandum contra fortissimos
inimicos, intendens hanc regni Boemie extinquere lucernam speciosam et hunc
generosissimum florem juventutis suffocare, quem misericors Deus de periculis
eruit gravissimis per suam immensam pietatem.
A. Capitulum VI.
De adventu Tartharorum Poloniam et de
morte domine Margarethe, filie regis Boemie.
Anno Domini MoCCCoXLIo Tartari Poloniam
intraverunt et maximam partem terre devastaverunt, vindictam sumentes in
christianis propter terram Rutenorum, quam pridem debellaverat dux Polonie
propter ducem terre prefate, qui exstitit ei in linea consanguinitatis
astrictus, quem intoxitatum morti tradiderunt. Qui quidem dux zelo ductus fidei
orthodoxe accersiri iussit fidei catholice sacerdotes et de diversis terris
viros in theologia eruditos, volens germen vere fidei seminare et exstirpare
scismaticum errorem Ruthenorum. Qui dolentes relinquere sectam eorum ducem
veneno necantes, multos christianos ferro et modis variis exstinxerunt. Hanc
causam rex Polonie sumpserat de hiis ulcionem. Tarthari vero advenientes
reddiderunt talionem. Unde rex Polonie Casimir in adventu eorum magna cura et
pavore perplexus instantissime a regibus Vngarie et Boemie, ab aliisque vicinis
principibus auxilium postulavit, asserens se fortitudini et multitudini eorum
resistere non posse, nec per regnum suum ipsis transitum prohibere ad alias
terras christianorum. Huius rei gracia multi christiani armis muniti contra eos
pugnaturi turmatim Poloniam processerunt. Nam ex mandato domini apostolici in
regno Boemie et in aliis regnis predicabatur cum magna solempnitate, qui crucem
assumeret contra paganos vel pro se alium cum suis sumptibus mitteret ad
pugnandum, maximam indulgenciam consequeretur et eternam retribucionem. Unde
cum reges et principes se aptarent, cum suis ipsos invadere volentes, non
defuit divina clemencia in se sperantes, non deserens suos fideles. Nam frigus
grande, nivesque magne ipsos opprimentes gravaverunt, quod metaciones castrorum
et cuncta domicilia eorum operierunt, quod vix iumenta et equi eorum sursum
capitibus erectis respirare poterant, et fames maxima fuit subsecuta. Et
principaliter timore et terrore percussi divine ad proprias sunt reversi
mansiones. Unde fideles gracias Deo agentes, ad terras suas remeantes in pace
permanserunt; ipsi vero Thartari multa milia christianorum secum deduxerunt.
Eodem anno domina Margaretha, filia regis Boemie, iam marito suo Henrico,
duce Bauarie, viduata et filio unigenito de hac vita sublato venit Pragam
sequenti die dominica post Ascensionem Domini. Que cum magna solempnitate ab
universo clero et a populo honorifice est suscepta. Fitque tractatus inter
regem Polonie Casimir et ipsam de matrimonio contrahendo. Postquam autem de hoc
inter ipsum et regem Boemie finaliter esset concordatum, ipsa inclita domina
Margaretha egritudine exstitit gravata. Venitque Pragam sponsus eius rex
Polonie decenti milicia stipatus et paratus ad celebrandum solempnitatem
nupciarum. Adduxerat namque sue sponse preciosa vestimenta et regalia ornamenta
cum variis iocalibus, volens ei per hoc specialiter complacere. Ipse vero cum
suis letus et iocundus exstitit, ipsam sperans divina gracia sanari et
opitulamine medicorum. Facta sunt autem Prage hiis diebus multa hastiludia et
diversa exercicia militaria cum magna leticia et iocunditate. Ipseque rex
Polonie liberalitem suam tunc ostendit; nam quicunque Pragensis civitatis
incola sive advena, quociescunque voluit, suum panem manducavit, et vinum
omnibus latinum et omnibus necessariis large ministratur, et hoc convivium
ultra tres menses duravit. Porro cum rex Boemie adverteret suam filiam plus et
plus debilitari, quam affectu magno prosequebatur, supplicavit venerabili patri
domino Johanni, episcopo Pragensi, ut mandaret universo clero, quatenus preces
Deo offerrent pro sue filie salute. Unde facte sunt processiones cum reliquiis
sanctorum et vexillis a secularibus et a religiosis singulis diebus infra
spacium duarum ebdomadarum, quibus reges ambo interfuerunt. Directe sunt ergo
ab universis preces pro ipsius convalescencia cum oblacionibus hostiarum, sed
peccata paterna hanc impediverunt. Unde tercia die ante festum sancte
Margarethe ille regalis flos clarissimi germinis decidit et decessit. Et quia,
ut ait sapiens, extrema huius gaudii luctus occupat; unde conversum gaudium
nupciarum in planctum exequiarum, leticia vertitur in merorem, risus
iocunditatis in lacrimarum resolucionem, quia exsiccata est rosa feminei
decoris, cecidit lilium nivei pudoris, emarcuit viola laudabilis humilitatis.
Planxit autem ipsam utriusque sexus multitudo, quia erat virtutibus theoloycis,
cardinalibus et moralibus referta et per ipsam regnum Polonie unitum fuisset
regno Boemie, quod prius per paternam avariciam extitit separatum. Et stirps
regia Boemice gentis per ipsam et ex ipsa fuisset feliciter propagata. Sepulta
est autem in Aula Regia, iuxta sepulchrum maternum in die sancte Margarethe,
illa laudabilis Margaretha.
Post hec sunt gentes, ipsam non modice flentes.
Moribus ornata virtutibus intitulata.
Ipsam mors perimit, pulchram de medio tollit.
B. Capitulum XIV.
De adventu Tartarorum contra
christianos, et de obitu domine Margarete filie regis Boemie.
A. D. MCCCXLI Tarthari in maxima multitudine et fortitudine Poloniam
intraverunt ipsamque nimium devastaverunt. Fertur quoque hec causa eorum
adventus fuisse, quia rex eorum cum alio rege condixerant ad invadendum
christianos, qui precedenti anno extiterat devictus. Alia causa est propter
terram Rutenorum, quam pridem debellaverat et devastaverat rex Polonie propter
ducem terre prefate, qui erat de ipsius prosapia oriundus, quem intoxicatum
nobiles dicte terre morti tradiderunt. Qui quidem dux zelo ductus fidei
orthodoxe accersiri jussit fidei katholice sacerdotes et de diversis terris in
sacra scriptura viros eruditos, volens germen vere fidei et vineam domini Sabaoth
plantare et exstirpare scismaticum errorem Ruthenorum, qui nolentes relinquere
sectam eorum ducem veneno necantes christianos ferro, igne, aqua, aliisque
modis viriis extinxerunt. Porro rex Polonie in adventu eorum magna cura et
ingenti pavore perplexus instantissime a regibus et principibus vicinis
auxilium postulavit, asserens, se fortitudini et multitudini eorum resistere
non posse, nec per regnum suum ipsis transitum prohibere ad alias terras
christianorum. Huius rei gracia multi fideles armis muniti contra eos pugnaturi
Poloniam turmatim processerunt. Nam ex mandato domini apostolici in universis
regnis predicabatur christianorum, qui crucem assumeret contra paganos vel pro
se alium cum suis promitteret sumptibus, peccatorum maximam indulgenciam consequerentur
et in futuro eternam retribucionem. Porro cum reges et principes [se aptarent]
cum suis invadere cupientes ipsos paganos, non deficit divina clemencia, suos
fideles non deserens in se sperantes. Nam frigus grande, nives magne ipsos
opprimentes et suffocantes, nimium gravaverunt, quod metaciones castrorum et
cuncta domicilia eorum operuerunt, quod vix equi et jumenta eorum sursum
capitibus errectis respirare potuerunt, famesque maxima fuit secuta. Et
principaliter timore et terrore concussi divino, ad proprias sunt reversi
mansiones. Porro christiani gracias Deo agentes ad terras proprias remeantes in
pace permanserunt, verumtamen Tharthari multa milia christianorum secum
deduxerunt.
Eodem anno domina Margaretha, filia regis, iam marito suo duce Bauarie
viduata et filio unigenito de hac vita sublato venit Pragam sequenti die
dominico post Salvatoris nostri Ascensionem, que cum magna solempnitate ab
universo clero et a populo honorifice est suscepta. Et illico fit tractatus
inter regem Polonie et ipsam de matrimonio contrahendo. Postquam vero de hoc
inter ipsum et regem Boemie finaliter esset compromissum et concordatum, ipsa
inclita domina Margaretha egritudine extitit gravata. Venitque Pragam sponsus
eius rex Polonie decenti milicia stipatus et paratus ad celebrandam nupciarum
solempnitatem. Adduxerat namque sue sponse preciosa et exquisita vestimenta
regalia et ornamenta cum variis jocalibus, volens eidem ipsius benevolenciam
captare specialiter complacendo. Porro rex Polonie cum suis letus extitit et
jocundus sperans sponsam suam divina gracia sanitati recuperari, et eciam
opitulamine auxilioque medicorum. Facta sunt autem Prage his diebus multa
hastiludia et diversa exercicia militaria cum ingenti leticia et jocunditate.
Sponsus vero, rex Polonie, magnam liberalitatem insinuat, namque quicumque
Pragensis civitatis incola sive advena, quociescunque voluit, suam mensam
accessit, excluso potu comuni vinum latinum omnibus cum omnibus commestibilibus
large et jocunde ministratur. Et hoc convivium ultra spacium trium mensium
duravit. Porro cum rex Boemie adverteret sponsam plus et plus debilitari, quam
affectu magno prosequebatur, supplicavit venerabili patri domino Johanni,
episcopo Pragensi, ut mandaret universo populo, quatenus preces offerrent pro
sue filie salute. Huius rei gracia facte sunt processiones cum reliquiis et
vexillis a secularibus et religiosis singulis diebus infra tempus duarum
ebdomadarum, quibus reges ambo in humili habitu jugiter interfuerunt. Directe
sunt preces ab univeris pro ipsius convalescencia cum oblacionibus hostiarum,
sed peccata paterna hanc impediverunt. Unde die tercia ante festum sancte
Margarethe ille regalis flos clarissimi germinis emarcuit, decidit et decessit.
Et quia, ut ait sapiens, extrema huius gaudii luctus occupat, unde conversum
est gaudium nupciarum in planctum exequiarum, leticia vertitur in merorem,
risus, jocunditas in lacrimarum resolucionem, quia exsiccata est rosa feminei
decoris, cecidit lilium nivei pudoris, aruit viola laudabilis humilitatis.
Planxit autem ipsam utriusque sexus multitudo, quia erat cunctis affectabilis
et graciosa, referta virtutibus et decorata, et per ipsam regnum Polonie unitum
fuisset regno Boemie, quod quidem per paternam avariciam exstiterat separatum
et stirps regie Boemie gentis per ipsam et ex ipsa et in ipsa fuisset feliciter
propagata. Sepulta est autem in Aula Regia juxta sarchophagum maternum in die
sancte Margarethe illa laudabilis Margaretha.
Post hec sunt gentes, ipsam non modice flentes.
Moribus ornata, virtutibus intitulata.
Eodem anno rex Boemie fundavit monasterium in honorem beate virginis Marie
prope Minorem civitatem Pragensem et locavit ibi fratres Cartusienses, qui in
regno Boemie prius non fuerunt.
Eodem anno Prage ad S. Clementem heretici interfecerunt inquisitorem
hereticorum de Polonia ordinis Predicatorum, virum valentem et clericum
excellentem, qui ipso die devote missam officiaverat et optime predicaverat et
rex ipsum assecuraverat, sic feliciter de hoc seculo nequam migravit.
A. Capitulum VII.
De ruina pontis Pragensis.
Anno Domini MoCCCoXLIIo in vigilia
Purificacionis sancte Marie virginis calido vento australi preambulo, quem
pluvia quasi vernalis fuit subsecuta, post durissimam hyemem et gravissimam, in
qua multitudo hominum in Boemia et in aliis terris nimio frigore fuit extincta,
factum est grande diluvium per impetum aque nivealis et pluvialis, et propter
ingentem molem et spissitudinem glaciei ruptus est pons Pragensis in pluribus
locis, quod vix tercia pars de ipso remansit, verumtamen aquarum impetu
debilitata. Et omnia molendina et obstacula sunt destructa, pluresque ville
circa littora site cum hominibus et ceteris animalibus sunt absorpte et
suffocate. In toto quoque mundo tunc temporis fuerunt maxime inundaciones, ita
quod in aliis terris pontes lapidei et lignei per aquas nimias sunt destructi.
Mare quoque fuit multum augmentatum et in altum elevatum, quod omnes cisternas
Weneciis et in aliis civitatibus mari adiacentibus totaliter destruxit et
plurima dampna causavit. Et in civitate Pragensi aque longe lateque diffuse,
maxime in celariis diversum potum humanis usibus preparatum destruentes, dampna
plurima intulerunt. Cives quoque Pragenses et Podskalenses strues magnas et
multas lignorum ad edificia varia dipositorum propter impetum aquarum
perdiderunt. Et quia inopinate et subito factum est hoc diluvium, vise sunt
domus cum hominibus et infantes in cunabulis natantes; quibus matres nimium
meste succurrere non valuerunt. Visa sunt quoque animalia diversa domestica et
varia suppellectilia deferri. Et illa quassacione miserabili mitigata multa
corpora hominum submersorum sunt inventa. Et primo homines intellexerunt, quod
tam grande et arduum bonum perdiderunt. Nam cum res necessaria perditur, tunc
primo eius precium advertitur. Nam quasi corona regni cecidit, cum ille pons
famosus corruit, et fit labor magnus et personarum pericula in navigando,
merorque pauperum naulo carendo. Pons quoque valentissimus a venerabili in
Christo patre d. Johanne IIIIo, Pragensi episcopo XXIIo,
in Rudnicz efficaciter, firmiter decenterque constructus inviolatus permansit,
licet maior ibi concursus fuisset aquarum et grandior de glacie massarum
impulsus repentinus, de quo gracias Deo referentes, sui fideles congaudebant.
Tunc temporis circa Minorem civitatem Pragensem propter multitudinem arene, que
impetu aquarum extitit aggregata, fuit obstructus aque meatus et amplius
molendina ibidem haberi non potuerunt.
Surgit res mira, grandis validaque ruina
Pontis Pragensis per rivum Multauiensis
Insultus, cuius mala terre patruit huius,
Planctus prorupit, ingens dolor intima rupit.
Ville nam multe perierunt optime culte.
Domus natabant, homines in eis ululabant
Et glacies gentes nudas duxit rugientes.
Eodem anno facta est discordia inter ducem Karinthie iuniorem, filium regis
Boemie, et ducissam suam conthoralem, precipue propter sterilitatem, que
asseruit ipsum potenciam non habere filios generandi et liberos. Sed ipsa
fefellit in sua opinione. Nam defectus inter coniuges fit quandoque
generacionis sempiternus, quandoque ad determinatum tempus. Unde visi sunt
coniuges usque in septimum, octavum, nonum vel ad decimum annum sine fetu
fuisse, qui tamen in posterum prole non caruerunt. Unde Ludwicus Bauarus
predictam intelligens dissensionem, contra Deum et iusticiam callide
procuravit, quod ipsa ducissa filium suum in virum recepit marchionem
Bramburgensem et in carnisprivio nupcie sunt celebrate.
Eodem anno quidam monachus ordinis sancti Benedicti accessit ad cardinalem,
qui erat d. pape inter ceteros magis familiaris, asserens se nuncium Dei,
habentem ad dominum apostolicum legacionem specialem. Qui eum ad presenciam
eius introduxit et nuncium Dei se constanter asseverat. Revelavitque quedam
secreta, que nullus novit, nisi dominus papa et prefactus cardinalis, adiciens
signum divine revelacionis, dominum papam breviter de hac vita migraturum. Et
sciscitatus est d. papa ab ipso, si posset ad spacium quatuor vel trium vel
duorum vivere annorum. Qui ait: non, nec ad spacium unius anni, sed tantum ad
tres menses. Qui in custodia ipsum includi mandavit. Et iuxta verbum monachi
est factum. Nam dominus papa Benedictus XII in die beati Marci de hoc seculo ad
dominum migravit. Venerabilis quoque pater dominus Johannes, episcopus
Pragensis, mandavit in sua ecclesia Pragensi et in tota civitate Pragensi
exequias eidem solempniter celebrari tercia die post festum sancte Trinitatis.
Et decem diebus elapsis, tercia die post ingressum in conclavi domini
cardinales elegerunt in papam archiepiscopum Rothomagensem.
Explicit tercius liber secunde partis cronice Pragensis, scriptus ad
venerabilem in Christo patrem d. Johannem, episcopum Pragensem memoratum, qui
finitur anno d. MoCCCoXLIIo, et continet in se
gesta X annorum.
B. Capitulum XV.
De vaticinio astrologorum et de ruina
pontis Pragensis.
Anno Domini MCCCXLII nova venerunt ab astronomis, qui sunt Parisius et in
monte Pessolano, que in hiis versibus continentur:
Per motus syderum semper variacio rerum
Accidit in mundo, de quo nunc indicium do.
Anno milleno tria C quarto quadrageno
Nonas Novembris fit ecclipsis denique solis
Hora mox prima, quod nostrum maxime clima
Turbabit, mala multa dabit, fama debilitabit
Et venient multa post hec mundo nocitura;
Nam tunc regnabit Saturnus et hec agitabit.
Hiis dictis multi non credunt, sed quasi stulti
Leti nunc vivunt, qui tunc fame forte peribunt,
Sed valet ista Deus, si vult avertere solus,
Mundo nocere poterit terra neque polus,
Qui hoc calice sibi provideat tamen ante.
Ista tamen dicta non sunt verificata sicut exitus rei in suo tempore
comprobavit.
Eodem anno in vigilia Purificacionis sancte Marie calido vento australi
preambulo, quem pluvia quasi vernalis fuit subsecuta, post durissimam hyemem et
gravissimam, in qua multitudo hominum in Boemia et in aliis terris nimio
frigore fuit extincta, factum est grande diluvium per impetum aque nivealis et
pluvialis, et propter ingentem molem glaciei et spissitudinem ruptus est pons
Pragensis in pluribus locis, quod vix quarta pars de ipso remansit, verumtamen
aquarum et glaciali impetu concussa et debilitata. Et omnia molendina et
obstacula sunt destructa, pluresque ville circa littora site cum hominibus et
ceteris animalibus sunt absorbte et suffocate. In toto quoque orbe terrarum
tunc temporis fuerunt maxime aquarum inundaciones, ita quod et pontes lapidei
vel lignei sunt destructi. Mare quoque fuit in altum levatum, quod omnes
cysternas Veneciis et in aliis civitatibus mari adiacentibus totaliter
suffocavit et plurima dampna causavit. Et in civitate Pragensi aque longe
lateque dampna plurima intulerunt, cives quoque multas et magnas strues
lignorum ad edificia varia dispositorum impetu aquarum perdiderunt. Et quia
inopinate et repente factum est diluvium, vise tunc domus cum hominibus,
molendina cum suppellectilibus, infantes cum cunabulis natantes, quibus matres
anxie succurrere non valuerunt. Visa sunt quoque animalia diversa domestica et
varia utensilia deferri. Porro illa quassacione miserabili mitigata multa
corpora hominum et iumentorum submersorum sunt reperta. Et primo homines
intellexerunt, quod tam grande et arduum bonum perdiderunt. Nam cum res
necessaria perditur, primo precium eius advertitur, nam quasi corona regni
cecidit, cum ille pons famosus corruit, fitque labor magnus et periculum in navigando
et meror pauperum naulo carendo. Pons quoque fortissimus a venerabili patre
domino Johanne, XXVII episcopo Pragensi, in Rudniz efficaciter, firmiter,
decenterque constructus permansit inviolatus, licet maior ibi extitit aquarum
concursus et grandior de glacie massarum impulsus. Versus sequitur:
Surgit res mira, grandis validaque ruina
Pontis Pragensis per rivum Multauiensis
Insultus, cuius mala terre patravit huius,
Planctus prorupit, ingens dolor intima rupit.
Ville nam multe perierunt optime culte.
Domus natabant, homines in eis ululabant
Et glacies gentes nudas duxit rugientes.
Eodem anno facta est discordia inter ducem Karinthie, iuniorem filium regis
Boemie, et inter ducissam conthoralem propter sterilitatem, que asseruit ipsum
non habere potenciam liberos generandi. Sed ipsa fuit minus iusta in sua
contencione, nam defectus inter coniuges fit quandoque generacionis
sempiternus, quandoque ad tempus determinatum. Unde visi sunt coniuges usque in
septimum, octavum, nonum, decimum annum, vel adhuc amplius sine fetu fuisse,
qui tamen inposterum prole non caruerunt. Porro Luduicus Bauarus predictam
intelligens dissensionem, contra Deum et iusticiam calide procuravit, quod
ducissa filio suo, marchioni Branburgensi, matrimonialiter fuit copulata et in
carnisprivio sunt nupcie celebrate.
Eodem anno accesit quidam monachus ordinis sancti Benedicti ad cardinalem,
qui erat domino pape quam plurimum familiaris, asserens se fore Dei nuncium,
habentem ad dominum apostolicum legacionem familiarem. Qui eum ad presenciam
eius introduxit. Qui nuncium Dei constanter se asseverat revelavitque quedam
secreta soli Deo et domino pape cognita, adiiciens signum divine revelacionis,
ipsum dominum papam in brevi de hac vita migraturum. Qui sciscitans ab eo, si
posset ad spacium quatuor vel trium vel duorum vivere annorum, qui ait, non,
nec ad spacium unius anni, sed tantum ad tres menses. Qui in custodia ipsum
includi mandavit. Et iuxta verbum prefati viri religiosi est factum. Nam
dominus papa Benedictus XII in die Marci de hoc seculo ad dominum migravit.
Decemque diebus elapsis post ingressum in conclavi die tercia domini cardinales
elegerunt in papam venerabilem patrem dominum Petrum, archiepiscopum
Rothomagensem.
B. Capitulum XVI.
De creacione ecclesie collegiate
Pragensis et obitu domini Johannis [episcopi].
A. D. MCCCXLIIIo dominus marchio Morauie attendens maxima et
innumera beneficia et honores, quibus Deus gloriosus ipsum sue dignacionis et
clemencie gracia donis multiplicibus sublimavit et ditavit, ad laudem et
honorem ipsius zelo sincere devocionis accensus, cupiens terrena in celestia,
temporalia in eterna salubriter permutare, capellam regiam in castro Pragensi
sub Sanctorum Omnium tytulo consecratam venerabilis in Christo patris domini
Johannis, Pragensis episcopi, de consensu tociusque capituli ecclesie Pragensis
in collegiatam ecclesiam erigi ac duas dignitates videlicet decanatum et
preposituram vndecimque canonicatus et decem ministros ibidem ordinari et
statui cum distinctis eorum redditibus et prebendis, quos comparavit pro
thesauro proprio de consensu patris sui, regis Boemie, ad habendum, libere
tenendum, possidendum iure proprio in perpetuum. Voluitque prefatus dominus
marchio Morauie, ut decanus predicte ecclesie collegiate per capitulum ipsius ecclesie
eligeretur et per episcopum Pragensem, qui pro tempore exstiterit,
confirmaretur. Collacionem vero prepositure et prebendarum pro se reservavit.
Et hec omnia gloriosissimus pater et dominus, dominus Benedictus papa XIImus
confirmavit et suis bullatis litteris firmissime roboravit. Ceterum predictus
dominus marchio ad honorem Dei et beate virginis Marie omniumque sanctorum
multas reliquias sanctorum auro et argento gemmisque preciosis multipliciter
ornatas cum sincera devocione obtulit et donavit ornatusque varios et
preciosos, multos calices et monstrancias ac alia suppellectilia ecclesiastica
cunctaque necessaria, valencia ad prefate ecclesie collegiate utilitatem et
decorem.
Eodem anno in vigilia Epiphanie Domini venerabilis vir, dominus Johannes IIII,
Pragensis episcopus XXVII, hora tercia viam universe carnis est ingressus de
hoc seculo ad Dominum migrando. Qui cum ante mortem in egritudine laboravit,
disposuit et ordinavit, ut omnibus servitoribus suis, incipiendo a primitivis
utpote prelatis, capellanis et militibus, quibus per centum marcas dari
precepit, et sic mediocribus et minoribus servitoribus extitit summa pecunie
secundum merita personarum et statuum exigenciam determinata, assignata, et sic
universi habuerunt consolacionem et serviciorum suorum retribucionem. Sicque
bonam famam, quam in vita habuit, laudabiliter in morte reliquit et aliis
multis ob salutem et remedium anime sue, propter Deum plura errogavit, volens
sibi thesauros in celis thesaurisare. Porro plena fruens adhuc sospitate
mandavit fieri et procurari thumbam s. Adalberti in ecclesia Pragensi de auro
et argento decenti et sumptuoso opere ymaginibus diversis et sculpturis
artificialibus mirifice decoratam. Et talis in regno Boemie non fuit prius
reperta. Insuper in prefata ecclesia Pragensi sibi studiose de loco sepulture
providit; mandavitque fieri ymaginem de auricalco artificiali opere consumatam
et perfecte deauratam ad instar presulis super sarcophagum locandam et alia
plura ordinavit fieri, que erant necessaria et ornancia suam sepulturam.
Ceterum in anniversario suo XIII sexagenas et XII grossos singulis annis
solvendas dominis canonicis et ministris ecclesie Pragensis in monasterio b.
Virginis in Rudnicz canonicorum regularium et tres marcas in villa Jesenycz
deputavit. Ex hiis et supradictis, quam pius benefactor, consolator et pater
cleri extiterit populique clemens et providus rector, gentisque Boemice fidelis
zelator ac indefessus propagator.
B. Capitulum XVII.
De eleccione primi archiepiscopi
Pragensis.
Eodem anno postquam dominus Johannes IIIIus, episcopus Pragensis
XXVIIus, de hac vita decessit, die undecima honorabilis vir, dominus
Arnestus, decanus Pragensis ecclesie, a capitulo divina opitulante gracia in
episcopum Pragensem est electus. Qui in statu suo honestissime fuit
conversatus, virtutibus inbutus, naturalibus donis ornatus, sciencia
illustratus et variis donis gratuitis ditatus; et sicut precessit alios officii
dignitate, sic eminebat vite sinceritate. Et licet ista eleccio fuerit canonica
et utique ex inspiracione divina causata, verumtamen quidam de capitulo emuli
equitatis, fautores perversitatis non attendentes ecclesie utilitatem nec
persone electe dignitatem tamquam vulpino ganitu prefate eleccioni
contradixerunt, et quia invidia est dolor felicitatis aliene, unde ipsi, que
nequeunt mutari, non cessant calumpniari et quecunque assequi non potuerunt,
venenoso dente ut hyrcus squalidus lacerare non obmittunt. Et sic invidia
tabescentes sunt se ipsos livido corde corrodentes animasque suas perniciose
mortificantes. Porro rex Boemie cum universis terre baronibus, clerus quoque ac
populus huic laudabili eleccioni congaudentes Deo referunt graciarum acciones.
Ceterum venerabilis dominus electus, volens causam suam defendere ac suis
adversariis triumphare, multis regalibus, nec non baronum, abbatum et capituli
dicte ecclesie Pragensis ad curiam Romanam est profectus, dirigente domino Deo
iter suum in prosperitate procul mota omnium adversitate. Tantam graciam Deus
ei contulit, ut a domino apostolico a dominisque cardinalibus grato et gracioso
susciperetur affectu; nam revera in exteriori homine erat decorus in aspectu,
in interiori rectus in conspectu, mundus ac purus in affectu. Huius rei gracia
dominus papa peticiones suas hylari vultu exaudit graciis variis honorando;
unde ipsum studiose mandavit domino cardinali Portuensi confirmari et eum omni
honorificencia devocius in episcopum Pragensem consecrari, quem universi domini
cardinales cum magna reverencia affectuque sincero ad osculum pacis susceperunt
eidem gratissimum et condignum honorem exhibentes, totaque curia Romana
laudabiliter congratulabatur. Et tunc yemps adversitatis abiit, ymber
detraccionis recessit, estas prosperitatis, serenitas iocunditatis advenit.
Porro votis desideriisque suis efficaciter potitus actisque laudabiliter
consumatis, acceptis litteris bullatis a domino papa Clemente sexto cum
benediccione ad sedem propriam remeavit; denique universus clerus populusque
civitatis Pragensis cum reliquiis et vexillis processionaliter obviam procedentes
suum venerabilem pastorem cum ingenti leticia susceperunt. Ceterum exultat
nimium ecclesia Pragensis sponsa sponsi de adventu, amplectitur sponsum
gloriosum innixa suo dilecto, ipsum osculatur, in domino fruitur sponso, eidem
ineffabili karitate copulata cupiens fetum laudabilem, domino Deo placabilem
cum ipso dulciter procreare. Denique filiorum suorum corda infirma ad
rectitudinem vite erexit et ad viam salutis eterne eosdem direxit non solum
bono exemplo verum eciam salutifera doctrina. Unde in iure canonico decoratus
in aliisque fucultatibus extitit excellenter eruditus, de cordibus suorum
subditorum germina viciorum radicitus extirpavit cunctosque errores falsasque
obliquitates funditus eliminando. Ceterum Deus de sua inmensa clemencia videns ipsum
meram habentem gratitudinem, graciam gracie cumulavit. Nam illustris princeps
dominus Karulus, [marchio] Morauie, cupiens ecclesie Pragensi exempcionem
honorisque augmentacionem, obtinuit a domino apostolico, ut in eadem esset
sedes metropolitana et inmediate ad curiam pertineret Romanam. Nam pridem
subiecta extiterat archiepiscopo Maguntino. Unde cum pallium de prefata curia
fuisset allatum, venerabilis pater et dominus, dominus Arnestus in
archiepiscopum Pragensem per plures episcopos adiacencium terrarum in ecclesia
Pragensi cum maxima sollempnitate extitit consecratus die dominico proximo ante
adventum Domini. Fuitque sollempnitas prime imposicionis pallii sive
accepcionis in persona prefati domini Arnesti. Denique primus ipse in regno
Boemie archiepiscopus accepto pallio egressus de ecclesia in presencia regis
Boemie et marchionis Morauie nec non multorum principum, aliorum episcoporum
novam fundavit ecclesiam Prage artificiali opere et celaturis magistralibus
numquam in hoc regno visis laudabiliter erigendo.
Eodem tempore abbas de Lutomysl per prefatum dominum archiepiscopum in
episcopum est consecratus, qui est suus subditus cum episcopo ecclesie
Olomucensis. Huius rei gracia convivium solempne et valde sumptuosum dominis episcopis
et omnibus prelatis et canonicis totique clero plurium ecclesiarum necnon
advenis univeris in castro Pragensi in domo regali extitit sufficientissime
procuratum; quo consumato predictis dominis episcopis et aliis multis advenis
dominus archiepiscopus Pragensis dona et exenia copiosa animo sincero et hylari
vultu est largitus, qui cum gratiarum acctione ad propria sunt reversi.
B. Capitulum XVIII.
De creacione collegii clericorum in
ecclesia.
Eodem anno illustris princeps dominus marchio Morauie cupiens obtinere
celesti regno eternam retribucionem ad honorem Dei omnipotentis et b. Virginis
Marie patronorumque nostrorum necnon omnium sanctorum pro vita perpetua
adipiscenda, pro suorumque parentum, predecessorum, successorum cunctorumque
fidelium defunctorum et vivorum statu felici et eterna salute et propter cultus
divini incrementum in ecclesia Pragensi XXIV clericorum secularium numerum seu
collegium precentore in eo computato, qui esset eorum senior et provisor,
quorum XII presbiteri, sex dyaconi et VI subdyaconi fore debent, quos
mansionarios voluit nuncupari, quique tenerentur cottidie et deberent circa
ipsam ecclesiam personaliter residere et non per alium horis b. Virginis
continue interesse. Eosdem prefatus dominus marchio de novo creavit, statuit et
ordinavit et voluit, quod dicti mansionarii habitum haberent decentem, intra et
extra ecclesiam suo proposito congruentem, et contulit eisdem et donavit bona
larga et redditus sufficientes pro victu et amictu pro distribucionibusque
cottidianis irrevocabili donacione assignavit cum omnibus iuribus et
libertatibus, obvencionibus et suis pertinenciis. Et predictos redditus pro
suis propriis pecuniis comparavit, reservans sibi specialiter ius patronatus et
suis successoribus, Boemie regibus; minorum vero prebendarum, dyaconorum et
subdyaconorum, ad precentorem et ad maiores prebendatos et mansionarios
collacionem sive institucionem voluit pertinere, et quod omnes essent sub
regimine decani Pragensis. Dominus vero archiepiscopus et prelati canonicique
ecclesie prefate prospicientes, premissa in magnum divini cultus augmentum et
decorem ipsius ecclesie redundare deliberacione et tractatu super hiis
prehabito diligenter ad ipsius principis instanciam dictum numerum clericorum
in eadem ecclesia Pragensi auctoritate ordinaria crearunt, statuerunt et
ordinaverunt, omnia et singula per prefatum principem ordinata et disposita
roborarunt et ratificarunt et approbarunt litteris suis approbantes. Dominus
vero papa Clemens sextus hec universa visa et intellecta grata et rata habendo
ex certa sciencia auctoritate apostolica confirmavit suarum litterarum
patrocinio efficaciter roborando.
B. Capitulum XIX.
Quomodo rex Boemie repulit regem
Polonie de finibus suis et de victoria ultramarina miraculosa.
A. D. MCCCXLIIIIo rex Polonie cum magno exercitu proprio, annexo
sibi exercitu regis Vngarie ac aliarum gencium multitudine copiosa, intravit
hostiliter terram Opauie, ipsam igne et ferro devastando. Porro dominus
Nicolaus, dux terre prefate, non valens pretaxatis resistere, auxilium regis
Boemie instantissimis precibus postulavit. Et quia principes solent exercere
iusticiam proprias iniurias vindicando aut de offensis sue milicie ac aliorum
subditorum sumendo ulcionem, unde rex Boemie advertens periculum in mora, si
predictus rex memorata terra subiugata suam tyranidem ampliando Morauiam
ingrederetur, quia secundum sapientem parvus error in principio est magnus in
fine, huius rei gracia cum suo primogenito, domino marchione Morauie exercitu
validissimo congregato, quem venerabilis pater dominus archiepiscopus Arnestus,
sancte ecclesie Pragensis primus, ipsis in auxilium multitudinem copiosam
galeatorum et forcium armatorum destinando augmentans nimium amplificavit.
Cumque terre Opauie cominus appropinquarent, prefatus rex Polonie veritus est a
facie eorum, robur et virtutem ipsorum metuendo, ad regnum proprium est
reversus, quem principes nostri una cum suis usque ad Cracouiam sunt persecuti
et in obsidione eiusdem per eosdem plurimi sunt precincti baltheo militari et solempniter
milites effecti. Bella quoque particularia inter partes adversas extiterunt et
multi inimicorum ceciderunt et precipue rex Vngarie de interitu militum suorum
non modicam sustinuit turbacionem. Et quia Cracouia propter defectum victualium
difficilis erat ad capiendum, conversi sunt ad alias civitates et municiones,
et quam pluribus expugnatis et captis invaluit magna fames et victualium
defectus. Itaque barones et nobiles regni Boemie et Morauie militibus suis
panem per buccellas modicas distribuebant, aquam pro pecunia comparando; nam
regnum Polonie variis modis fuerat devastatum. Porro principes nostri ob hanc
causam conspicientes exercitum suum nimium aggravari, nuncios regis Polonie pro
treugis adipiscendis sine contradiccione susceperunt, quibus peractis et
confirmatis principes nostri cum suis ad propria sunt reversi. Rumor autem
insonuerat, quod propter debitum XX milium marcarum hec guerra fuerit exorta,
quas rex Polonie domina Margaretha sponsa sua adhuc vivente, filia regis
Boemie, eidem mutuaverat, cuius si vita desiderabilis durasset, [nec tam] multa
nec tanta mala fuissent subsecuta.
Eodem tempore rex Cypri miraculose cum paucis christianis maximam
multitudinem paganorum vicit et interemit, qui Turci nuncupantur, sicut
continetur in epistola infrascripta. Rex Cypri regine Sicilie salutem. Gaudete
et congratulamini nobiscum et cum ceteris fidelibus cruce signatis. Cum ad
prelia contra infideles Turcos ob reverenciam domini nostri Jesu Christi, qui
pro nobis voluit crucifigi, [progrederemur,] in hoc prelio nos non dereliquit;
unde una nobiscum gracias et laudes referatis Deo et Virgini gloriose de
inmenso beneficio nuper in me facto. Nam cum nos cum fidelibus cruce signatis
moti ad prelium contra Turcos congregati essemus, Turci habebant duodecies
centena milia et nos duo milia, et incepimus pugnare ex adverso potenter contra
magnam multitudinem inimicorum [eos] prosternentes. Et prelium usque ad
vesperam duravit et ita nimium fessi non poteramus amplius preliari et
expectabamus palmam martirii. Et cum vidissemus nos in tali puncto constitutos,
clamavimus ad dominum dicentes: Domine Ihesu Christe, qui voluisti pro nobis
crucifigi, da nobis fraternitatem et caritatem perfectam et conforta corda
nostra, ut in tuo nomine valeamus palmam martirii obtinere, quia eis resistere
non valemus. Et sic desperati de victoria mortem amarissimam expectabamus
gementes et flentes. Et ecce apparuit nobis unus super equum album sedens
habens vexillum album, in quo crux erat rubei coloris. Hic indutus erat pilis
camelorum habens faciem oblongam et macilentam cum barba prolixa, et cum sonora
voce clamavit: O fideles, nolite timere, quia divina maiestas celos aperuit et
mittet adiutorium invisibile. Surgite et confortamini et viriliter mecum ad
pugnandum venite, quia pauci ex vobis morientur et vitam eternam possidebunt.
Et sic eius auxilio surreximus confortati, acsi nunquam fuissemus preliati, et
adversarios invasimus iterato et pugnavimus tota nocte; sed nobis lux quasi
solaris luminis tota nocte apparebat. Die vero facta, qui remanserant de
Turcis, fugam ceperunt et ex nostris oculis evanuerunt, et sic obtinuimus
victoriam auxilio divino. Et antequam de loco prelii transiremus, missam de
sancta Trinitate et de beatissima virgine Maria fecimus devote celebrare, gracias
Deo et beate Virgini debitas referentes et petentes, ut possemus corpora
christianorum ab infidelium corporibus discernere. Et tunc ille, qui apparuit
nobis, respondit: Quod petistis, impetrastis et maiora hiis obtinebitis, si in
fide persisteritis (sic). Nos vero personaliter cum interrogavimus, quis estis
vos, qui tanta pro nobis fecistis, ut valeamus vestrum nomen divulgare? Et
respondit: Ego sum qui dixi: Ecce agnus Dei, qui tollit pecata mundi. Et hiis
dictis disparuit dimisso odore suavissimo, quo mirabiliter fuimus recreati,
plus quam cibo et potu materiali. Sequenti die decrevimus corpora mortuorum
christianorum numerare, et cum venimus ad locum prelii, invenimus ad capita
singulorum christianorum fustem longam sine frondibus et in capite florem album
tanquam hostiam consecrandam et inscriptum aureis literis: Christianus sum ego.
Tunc segregantes corpora ab infidelibus voluimus pro ipsis facere officium
defunctorum, et audivimus voces de celo sine numero et dulcissimum genus
melodie, ita quod ex hoc quilibet videbatur possidere vitam perhennem et ter
cantaverunt versum: "Venite benedicti patris mei," usque in finem. Et
tunc sepelivimus corpora christianorum sexaginta iuxta Tebaydam civitatem,
corpora autem Turcorum, que potuimus invenire, erant decem et septem milia, qui
in corpore et in amina eternaliter perierunt.
Anno Domini MCCCXLVo, septimo die Octobris circa ortum solis fuit
eclipsis solis et evidenter sole oriente apparuit aliquantulum de sole obscuratum,
et hec obscuracio fuit in signo libre, in quo quedam memoranda pro salute
humani generis fuerunt perpetrata. Et fuit ecclipsis lune eodem anno XIIII die
Septembris, hora XII post meridiem in octavo gradu arietis. Et sic fuerunt ambo
luminaria celi eclipsata in uno mense. Sic quoque sequebatur, quod dictum
Hermetis haberet locum, qui ait: quando ambo luminaria in uno mense
eclipsantur, quod post secuntur multa incomoda et mala in hoc mundo. Coniunccio
quoque Iouis et Saturni fuit circa finem Marcii eodem anno currente in decimo
nono gradu Aquarii, et die octavo Februarii eodem anno fuerunt in Aquario
quinque planete, videlicet Saturnus, Jupiter, Mars, sol et Mercurius, et in
capite quasi Marcii coniunccio fuit Martis et Saturni et Jovis in uno termino.
Que coniunccio significavit gwerras et alia multa, que concordabant ex hac
constellacione.
Eodem anno, spiritu maligno suadente, in veneno eiusdem pestifero inficiente
regina Apulie machinata fuit malum sui conthoralis. Unde cum marsalko [et] cum
quibusdam regni magnatibus in nece regis conspiraverunt, cumque in thoro regali
rex quiesceret cum regina more maritali, marsalcus cum complicibus suis
inpetuose ad hostium thalami regalis pulsaverunt, fingentes se valde ardua cum
rege tractaturos. Rex vero metuens sibi malum imminere eis introitum negavit,
regina vero iugiter regem exhortabatur, ut ad eos egrederetur, asserente causas
legitimas adventus eorum, quas nequaquam differe valerent. Et non consenciente
rege regina clam ianuas eisdem patefecit, qui mox in regem irruentes, ipsumque
per capillos apprehendentes tam diu per commodum regale verberantes et
vulnerantes traxerunt, quousque spiritum exalavit. Et ecce actus primus olim a
prima muliere perpetratus est per hanc reginam renovatus. Nam sicut illa ab
antiquo serpente virus sibi infusum eodem participem effecit prothoplastum cum
sua posteritate, adinstar illius istam maliciam, que habet racionem veneni, in
virum proprium infudendo, fraudulenter et dampnabiliter interemit.
Eodem anno currente et virtute constellacionis regnante dux sive comes
Holandie exercitum magnum congregavit principibus adiacentibus sibi
cooperantibus. Qui versus terram Frisonum properavit. Et quia per mare fuit
accessus ad eandem, galeis et navibus multis preparatis voluit eam sibi
subiugare suoque dominio mancipare, quia quondam extiterat subiecta dominio
suorum maiorum. Cumque essent non longe a litoribus terre distantes, ventus
validus flatu suo ipsos in navibus dissipavit. Qui cum ad magnam distanciam
localem fuissent sequestrati, porro naves primeve cum nobili milicia essent
appropinquantes, Frizones in foveis, quas paraverunt, latitaverunt cautulose se
abscondendo. Illis quoque de navibus super litora exeuntibus, illi super illos
ex inproviso irruentes et cum maximo clamore invadentes, variis modis cunctos
vita privaverunt. Colligentes vero arma et vestes occisorum, easdem galeas
cristatas capitibus imponentes acceptisque vexillis interemptorum naves eorum
intraverunt et ipsis cum gaudio prestolantibus naves sequentibus cum principibus
appropinquaverunt; quibus illi signis innuebant, acsi eos post victoriam ad
terram invitarent. Princeps suos existimans jussit velocius appropinquare.
Cumque essent circa litus, cognoscentes, quod essent illusi, fugere non
valuerunt, nam magna multitudo armatorum de foveis exiens et de fossis cum
illis, qui in navibus erant, prestolantibus ipsos cum ingenti impetu
occiderunt, principem quoque Holandie cum aliis principibus captivaverunt.
Cumque flexis genibus unus principum pro principe Holandie exoraret, ut eo vivo
dimisso intromitterent se de suo principatu, at ilii consilio prehabito [non?]
consenserunt et illico unam manum prefato principi iubent amputare. Et iterum
preces porriguntur, ut saltem tunc eorum furia cesseret, at illi viri impii omnibus
membris truncatis corpus eius equis per varia loca traxerunt. Porro principem,
qui se pro eo morti exponebat, decollare iusserunt, omnem quoque miliciam
illorum excellentem crudeliter interfecerunt procul [mota] omni pietate. O
quanta et qualis extitit malicia illorum virorum crudelior ferarum ferocitate;
nam leones humiliatis et prostratis hominibus parcunt nullam molestiam
inferentes et ab eis specie differentes, sed hi malicie veneno referti hominem
ad ymaginem [Dei] creatum, formidinem divinam postergantes, fraudulose
exterminaverunt. Et hec malicia effrenata est hostis sapiencie, degenerat a
racione, excedit iusticie mensuram, amiciciam rumpit, concordiam perimit, per
terram auffert pacem, hanc ira inflammat, furor exasperat, cecitas indurat. Porro
principes cum suis ab eis interempti vere sapiencie principes non extiterunt;
nam bona gracie, bona nature propter bona fortune perniciose perdiderunt. Inter
cetera quoque Dei dona merito donum Dei est mundus iste cum suis diviciis et
deliciis et corporales creature, maius, quod ad ymaginem suam hominem fecit et
naturalibus donis mirifice perfecit, maximum est, qund hominem redemit et
sacramentis mundando doctrina evangelica illustravit, premaximum est gracia Dei
et dona Spiritus sancti; supereminens et excellentissimum est future glorie et
premium vite eterne.
B. Capitulum XX.
De eleccione et coronacione domini
marchionis in regem Romanorum.
Deus auctor pacis et amator in ecclesia triumphante summam pacem ordinavit,
in ecclesia quoque militante de sue immense bonitatis largitate saluberrimum
intulit pacis principium, inspirando domino pape et electoribus imperii, ut
princeps pacificus in regem Romanorum eligeretur et adversarius pacis per ipsum
cum suis complicibus exterminaretur. Nam pax est magnum donum, est et vestigium
eius, et quasi testatum, fidelibus legatum, et est semita humane salutis. Unde
sapiens ait proverbiorum: Omnes semite illius pacifice. Porro si pax temporis
non habetur, pax pectoris difficulter custoditur, ac demum ad pacem civitatis
non pervenitur, de qua scriptum est: Sedebit populus meus in pulchritudine
pacis. Nec Deus ibi habitat, ubi non est pax et mentis tranquillitas; in pace
enim factus est locus eius.
Anno igitur Domini MCCCXLVIo, die XXVI mensis Novembris, VI
kalendas Decembris, hoc est proximo die dominico post festum beate virginis
Katherine electus fuit et coronatus illustris princeps dominus Karulus, marchio
Morauie, in regem Romanorum per archiepiscopos Coloniensem et Treuerensem in
civitate Bunna, que est prope Coloniam. Et interfuerunt multi principes tam
spirituales quam seculares: archiepiscopi prefati, Maguntinensis et Pragensis,
rex Boemie, dux Saxonie, palatinus, nec non alii electores imperialis
dignitatis et alii quam plures principes preter solum Branburgensem, qui
tanquam nil iuris in eleccione [habens] fuit exclusus, cum ius eleccionis, quod
sibi debebatur, ad dominum papam fuerit devolutum vel ad alios electores.
Eligitur autem in regem Romanorum ex consensu et speciali mandato domini
apostolici unanimiter et concorditer per omnes electores, licet ipso recusante
et contradicente, tandem victus precibus sue consensit eleccioni. Et hoc
consumatum est anno prefato XI die mensis Junii, hoc est die dominico ante
festum sancti Viti, nostri patroni. Legati quoque a latere domini pape
specialiter remissi cum literis bullatis in eleccione et coronacione pretaxata
ipsas publicaverunt cum magna solempnitate. Approbata autem hec sunt per
dominum apostolicum anno predicto VI die Novembris in festo beati Leonardi
confessoris. Eodem die dominus papa propria in persona fecit solempnem sermonem
ad laudem et honorem Dei et sanctorum eius et in fine famam bonam domini electi
extollendo et commendando ultra omnes principes huius temporis ipsum dignitate
et honore cunctis preferendo. Ceterum huic laudabili approbacioni interfuit
venerabilis pater dominus Arnestus, archiepiscopus Pragensis, cum aliis
nobilibus, qui de hoc facto fuerant speciales legati. Et egregium collegium
tocius curie Romane et cuncti Deum laudantes et ei gracias referentes hanc
graciosam et benivolam approbacionem sincero corde commendaverunt.
B. Capitulum XXI.
De obitu regis Boemie.
Eodem anno in vigilia beati Ruffi martiris rex Boemie cum rege Francie et
cum filio suo Karulo in regem Romanorum electo annexis quoque pluribus aliis
principibus, ducibus, magnatibus, comitibus, baronibus et de diversis mundi
partibus militibus pervenit ad regem Anglie hostiliter invadendum, qui rex ante
adventum ipsorum iuxta famosam urbem Parisius metaverat sua castra, sperans regem
Francie posse superare, qui quasdam provincias suas contra iusticiam videbatur
sibi usurpare. Sed dicto rege Boemie cum aliis supervenientibus in adiutorium
regi Francie, robur ipsorum formidans vehementer ad fugam se cum suis exposuit,
in vicina nocte retrocedendo festinavit propter accelleracionem pluribus
relictis victualibus et multis aliis rebus utensilibus, supellectilibusque
dimissis. Porro ad concilium regis Boemie rex Francie cunctique principes
ducesque exercituum regem Anglie sunt insecuti, qui iam pertransiverat magnum
flumen cautulose, in quo transvadacio raro exstitit reperta, qui racione
vicinitatis ad mare in meridie fuerat minoratus, et pro tunc vadus fuit
inventus. Quo audito rex Francie voluit ad propria remeare, rex vero Boemie nequaquam
carere volebat, nisi insequeretur ultra terminos regni Francie, ipso quoque
annuente pariter post ipsum processerunt. Denique prefatus rex Anglie receperat
se ad tuta loca inter valles et nemora, adventum eorum prestolando. Et hoc ideo
fecerat, quia minorem exercitum habuerat; erant enim decem vel plures armati
super unum de hiis, qui in exercitu exstiterant regum predictorum. Quod
advertens rex Francie ait suis principibus: Non committamus bellum cum
adversariis nostris, quousque recedant ab hiis locis tutis et munitis, cui rex
Boemie nequaquam voluit prebere consensum. Porro cum iam exercitus
convenissent, rex Boemie cum filio suo, electo rege Romanorum, viriliter
congressi aciem belli tenuerunt. Sed quia eventus bellorum dubius fore
frequencius dinoscitur, multis maxime per sagittas prostratis et interemptis
maior pars Francigenarum fugiendo terga verterunt et multis aliis occasionem
fuge dederunt. Cum autem nobiles regni Boemie conspicerent periculum vite
affuturum, suaserunt regi, quod cum ipsis de bello secederet, qui respondit,
quod nollet hoc crimen glorie sue inferre, nec famam suam ex hac causa
denigrare, sed mandavit eis, ut ducerent eum, ubi maior impetus et vigor belli
existeret fragorque armatorum. Cui unus ex nobilibus regni Boemie respondit:
nos illuc vos ducemus, unde amplius vobiscum non redibimus. Cumque hoc effectui
mancipassent, rex Boemie heu! cum pluribus principibus, baronibus et militibus
de diversis mundi partibus cecidit et extitit interemptus, filio suo, glorioso
principe Karulo difficulter cum vita transeunte et pauca milicia secum
remanente, qui, ut docet relacio fide dignorum, fuit in bello ante patrem, et
non fuga vel alia specialis causa, sed divina gracia ipsum a periculis protexit
et clementer preservavit. Post hec rex Anglie cum suis nobilibus regem Boemie
et alios principes, qui in bello deciderant, studiose deplanxerunt et
honorifice sepulture tradiderunt.
Annis millenis tria centum sex quadragenis
Ante diem Ruffi vicinata dieque secunda
Extat occisus, nobis evanuit, eo risus
Proh dolor! Johannes, Boemorum rex, quasi magnes,
Strenuus et iustus, mitis, audax atque robustus.
Astutus sapiens semper largissime regnans.
Rex sine quartali fuit sexque annis triginta
Et bene regnavit, ac terre pacem procuravit.
O Jesu Christe bone, suo spiritui miserere,
Quidquid excessit, dum sceptra regalia gessit,
Passio Christe tua sibi summa sit medicina,
Per quam salvetur celestibus et societur.
Anno Domini MCCCXLVIII dominus Karulus, inclitus rex Romanorum, zelo divini amoris
accensus ac calore dileccionis proximi refertus, bonum reipublice cupiens
ampliare et regnum Boemie laudabiliter exaltare, impetrat a domino papa
diversas gracias, que in sequentibus scriptis continentur.
B. Capitulum XXII.
De instauracione et instruccione in
regno Boemie studii generalis.
Clemens episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. In
suprema dignitatis apostolice specula quamquam insufficientibus meritis divino
dispensacionis munere constituti, ad universas fidelium regiones eorumque
profectus et commoda tanquam universalis dominici gregis pastor commisse nobis
speculacionis aciem, quantum nobis ex alto permittitur, extendentes, fidelius
ipsis ad querenda litterarum studia, per que divini numinis sueque katholice
fidei cultus protenditur, iusticia colitur, tam publica quam privata res
utiliter geritur, omnisque prosperitas humane condicionis augetur, graciosos
libenter favores impendimus et oportune commoditatis auxilia impertimur. Nuper
siquidem ex parte karissimi in Christo filii nostri Karuli, regis Romanorum
illustris, nobis est expositum, quod in hereditario regno suo Boemie multisque
aliis eidem regno finitimis regionibus atque terris generale studium, quod in
illis partibus summe foret expediens, non haberetur, quodque metropolica
Pragensis civitas in ipsius regni medio, locoque saluberrimo sita et a
diversarum parcium gentibus frequentata, in victualibus quoque aliisque
necesariis copiosa ad huiusmodi generale studium erigendum, cum particulare
dudum in ea fuerit, accommoda multum existeret: nos considerantes eximiam
devocionis ac fidei puritatem, quam tam ipse Karolus et predecessores sui,
Boemie reges, quam eiusdem regni incole ad sanctam Romanam ecclesiam gessisse
ac ipse Karolus rex et incole gerere dinoscuntur, ferventi desiderio ducimur,
ut regnum ipsum, quod divina bonitas multitudine populi rerumque copia
predotavit, fiat litterarum fertilitate fecundum ac in eo, quemadmodum auri et
argenti copia fore dinoscitur, sic scienciarum prevalencium [sit] minera, ut viros
producat consilii maturitate conspicuos, virtutum redimitos ornatibus, ac
diversarum facultum dogmatibus eruditos, sitque [ibi] fons irriguus, de cuius
plenitudine hauriant universi literalibus cupientes imbui documentis. Hiis
igitur omnibus et presertim amenitatibus civitatis prefate diligenti
examinacione pensatis, ad huiusmodi universale studium non solum premissorum
eiusdem regni et regionum circumadiacencium incolarum, sed eciam aliorum, qui
de diversis mundi partibus ad eandem confluent civitatem, commodum et profectum
paternis affectibus anhelantes dicti regis supplicacionibus inclinati, de
fratrum nostrorum consilio apostolica auctoritate statuimus, ut in dicta
civitate Pragensi perpetuis futuris temporibus generale studium vigeat in
qualibet licita facultate, et quod legentes et studentes ibidem omnibus
privilegiis, libertatibus et immunitatibus concessis doctoribus vel legentibus
et studentibus commorantibus in studio generali gaudeant et utantur, quodque
illi, qui processu temporis sciencie margaretham fuerint in illa facultate, in
qua studuerint, assecuti, sibique docendi licenciam, ut alios erudire valeant,
ac magisterii honorem seu tytulum pecierint impartiri, per magistros seu per
magistrum illius facultatis, in qua examinacio fuerit facienda, archiepiscopo
Pragensi, qui est pro tempore, presententur, idem quoque archiepiscopus
doctoribus et magistris in eadem facultate inibi actu regentibus convocatis
illos in hiis, que in promovendis ad doctoratus seu magisterii honorem
requiruntur, per se vel per alium iuxta modum et consuetudinem, que super
talibus in generalibus studiis observantur, examinare studeat diligenter,
eisque, si ad hoc sufficientes et idonei fuerint reperti, huiusmodi licenciam
tribuat ac honorem seu titulum conferat magistralem. Illi vero qui in eodem
studio dicte civitatis examinati et approbati fuerint ac doctoratum seu tytulum
magisterii obtinuerint, extunc absque examinacione ac approbacione alia legendi
et docendi tam in civitate predicta quam alibi ubicunque, quibuscunque tam
dicte civitatis quam quorumlibet aliorum locorum seu generalium studiorum, in
quibus voluerint, legere vel docere, statutis vel consuetudinibus apostolica
vel alia quacumque firmitate vallatis nequaquam obstantibus, plenam et liberam
habeant facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre
constitucionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc
attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et
Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avinione VII kalendas
Februarii pontificatus nostri anno quinto.
Preterea alie gracie per prefatum dominum regem Romanorum in curia obtente
sunt pro fabrica ecclesie Pragensis cum litteris bullatis roborate, videlicet
quod quicunque subsidium dat pro structura nove ecclesie predicte, quod de
indulgencia unum annum consequeretur et unam quadragenam. Pro altari quoque
beate Virginis, ad cuius ministerium dictus dominus rex collegium laudabile
clericorum procuravit, eidem omnem necessitatem providendo, obtinuit
indulgencias copiosas.
B. Capitulum XXIII.
De anno jubileo et gracia jubilei.
Anno Domini MCCCXLVIIo venerunt ex parte senatorum ac principum
Romanorum honorabiles viri quam plures sindici urbis Romane cum magna
humilitate ad dominum papam supplicantes ex intimo cordis affectu, ut annus
[jubileus] in urbe Romana in quinquagesimo esset anno, eo quod ad centesimum
etatis [annum propter vite] brevitatem [raro homines perveniunt]. Huius rei
gracia dominus papa in crastino mandavit fieri consistorium et dominos
cardinales omnes vocari. Et in ipsa nocte in visione domino pape apparuit
sanctus Petrus in manu gestans claves duas, protulitque ad ipsum hec verba:
aperi os tuum et ignem ex eo mitte, quo calefiat et illuminari valeat totus
mundus. Et in crastino dominus papa celebravit missam de sancta Trinitate,
orans, ut si visio ista a Deo esset, ut iterum appareret, qui secunda nocte
iterum habuit et eandem visionem. Unde prehabito consilio ac diligenti tractatu
cum dominis cardinalibus consensit peticioni Romanorum, mandans eis dare
literas cum bullis nimium graciosas et commendavit multum urbem Romanam
asserens, ipsam esse sanctam civitatem, patriarchalem, sepultura beatorum
apostolorum Petri et Pauli honoratam, et plura aliorum sanctorum corpora per Romanos
sunt illuc translata, ipsa quoque est sanctificata sanguine sanctorum martirum
multorum milium ibidem pro nomine Dei interemptorum, unde asserit beatus
Gregorius, quod in urbe Romana sanctorum martirum pro nomine Christi et pro
fide katholica passorum corpora requiescere ultra sex milia pro qualibet die
anni. O qualis est hec civitas apostolica, patriarchalis, imperialis et quantis
laudibus extollenda, ubi sedes est beati Petri apostoli, et quantis preconiis
predicanda et honoris titulo cunctis preferenda. Unde evidenter apparet, quod
ipsa est Deo eterno electa, ut que hactenus erroris magistra fuerat et
falsitatis, fieret postmodum discipula veritatis. Unde de ipsa est scriptum: De
civitate, quam elegi, veniet vobis salus, et videbunt oculi vestri et gaudebit
cor vestrum. Sic omnes excedit in sanctorum habundancia et multitudine
indulgenciarum. Ceterum approbacio et confirmacio anni gracie per dominum papam
facta sequitur in hiis scriptis: Cunctorum piissimus opifex salutifero crucis
agone, que[m] pro assumpte nature liberacione subierat, triumphaliter
consumato, redire disponens ad patris dexteram, unde venit. Ut conditum
redemptumque gregem conformi fulciret presidio, hominibus hominem pretulit Deus
homo alium, videlicet Petrum, humanitate divinitatis expressorem, prelatum et
apostolice milicie signiferum et primatem. Inter ceteros sacre cooperacionis
ministros preclaro eleccionis vase et gencium lumine beato Paulo apostolo sibi
in partem sollicitudinis coadunato, signanter tamen in Petrum et per eum in
omnes sibi canonice succedentes, sic potestatis summam transfudit in terris, ut
acceptis celicis clavibus fierent celestis regni ianitores, quarum quidem
ministerio interdum pro subditorum salute liberalius est utendum. Quoniam
mortalium condicio lubrica ex infecte radicis traduce viciata fuit, in proclive
malorum generali parvitate dilabitur, ita generalis ope levaminis noscitur
indigere. Hoc pio versans in pectore felicis recordacionis Bonifacius papa
VIII, predecessor noster, sub certa forma suis expressa litteris cunctis
fidelibus quocunque a nativitate salvatoris nostri anno centesimo (futuris
perpetuo numerando temporibus) dictorum apostolorum sacratissimas in urbe
Romana basilicas devote visitantibus omnium peccatorum remisionem plenissimam
fuit misericorditer impartitus. Verum quoniam etatis humane anguste mortalitas
est obnoxia casibus [et] tanto periculorum agmine conclusa, ut paucissimis
respective contingat ad metam dicti centesimi pervenire, nos vero immeriti eius
vices gerentes in terris, qui sequenti turbe, ne in via deficeret, est
misertus, volentes, ut tam grate gracie domini pluralitate participancium
amplietur, et centena vel resecacione dispendii humane vite consulere brevitati
[sic], de fratrum nostrorum consilio centesimum ipsum provida moderaminis lance
ad quinquagesimum duximus redigendum, in hoc legalem veteris testamenti
tradicionem spiritualiter amplectentes, ut sicut quinquagesimus sub tempore
legis annus iubileus nomen de gaudii significacione sortitus, longinquas ad
cognatorum prosapias et possessiones translatas in alios ad primos dominos
revocabat, pandendo carceres et debita relaxando, sic noster quinquagesimus per
urbem gracie latitudine introductus animas delictorum illecebras devias
conditoris reformet imperio et restauret consorcio supernorum, discriminosos
criminum nodos abrumpat et spiritualia debita, ad quorum satisfaccionem,
rependium facultas non suppetit, meritorum condonet benigniter dispensatoria
liberalitas remittentis. Nos igitur omnipotentis Dei et gloriose genitricis
eiusdem ineffabili pietate ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius
auctoritate confisi universis Christi fidelibus, qui anno quocunque a predicta
nativitate quinquagesimo succedencium temporum curriculis evolvendo, si Romani
XXX, si vero peregrini XV continuis vel interpolatis diebus prelibatas
basilicas tantorum apostolorum memoria celebres, ac suorum corporum precioso
deposito locupletes, nec non sanctam Lateranensem ecclesiam, ubi Constantinus
clementissimus imperator dictorum apostolorum iam in celis triumphanicum
visione lustratus et pia informacione premonitus ac per beatum Silvestrum papam
tam spiritualis quam corpore lepre remedia consecutus orthodoxe fidei cultum de
tetris latebris in publicum secure libertatis eduxit, devote visitaverint, nec
non hiis, qui huius visitacionis iter seu actum per eos assumptum infra anni
dicti spacium implere nequiverint mortis preventu vel legitimo impedimento
corporis obsistente, dummodo per veram penitenciam et confessionem preambulas
divine misericordie tunc se capaces exhibeant, et si religiosi existant, ad
peregrinacionem et visitacionem predictas ex licencia suorum prelatorum
accesserint, de fratrum nostrorum consilio et apostolice plenitudine potestatis
omnium peccatorum suorum remissionem plenissimam tenore presencium indulgemus.
Propter dicta vero vel aliquod predictorum indulgenciis aliis per predecessores
nostros concessis visitantibus basilicas et ecclesias memoratas et alias
ecclesias, ac pia loca urbis predicte in nullo prorsus intendimus derogare, sed
easdam omnes et singulas innovando auctoritate apostolica confirmamus.
B. Capitulum XXIV.
De graciis a domino rege Romanorum in
curia impetratis et obtentis.
Cum ad omnium sanctorum reverenciam christianorum cunctorum devocio debeat
excitari, specialiter tamen incole regni Boemie ad sancti Wenceslay nostri
incliti ac gloriosi patroni laudes et preconia extollenda eo affectuosius et
devocius consueverunt erigere, quanto magis certum est in prefato regno
miracula varia et saluberrima remedia provenisse et per eius sancta exempla
celestis regni aditum nobis declaratum fuisse. Huius rei gracia ad amorem
ipsius et famulatum non solum miracula olym per ipsum facta, sed et nostris
temporibus meritis ipsius et intercessionibus quam plurima beneficia divina
provenerunt. Anno namque predicto quidam adolescens bone indolis de famosa
parentela civili in Kutne montibus propagatus, propter quosdam naturales
defectus mutus est effectus, sed cum varia remedia sibi adhibita curacionis
causa in nullo penitus extiterunt sibi profectura, denique consilio prehabito
prefatus adolescens per parentes suos Pragam est adductus, sed nec Prage
beneficia medicine eidem succurrere valuerunt. Porro querentes celestem
medicinam ad sepulchrum sancti prefati ipsum adduxerunt, eidem sacrificium
contriti et humiliati cordis offerentes, precesque devotas fundentes
exoraverunt, adolescens quoque affectuosis suspiriis cum gemitu interioris
hominis sanctum Wenceslaum deprecabatur pro sanitate recuperanda. Et ecce
celestis medicus iam dictus vota supplicantium ex alto respiciens
misericorditer affuit, medelam salubrem iuveni contulit, cuncta impedimenta
organorum vocalium exstirpando, eum perfecte sanavit. Qui mox Deo in sancto
Wenceslao magnis vocibus gracias et laudes referebat, fitque ingens gaudium
suis parentibus, clerus quoque cum populo ipsis sincero affectu congaudebant,
Deum in sanctis suis iugiter laudantes.
B. Capitulum XXV.
De coronacione domini Karuli, regis
electi Romanorum, in regem Boemorum.
Dominus Deus omnipotens, qui continet in se virtutum cunctarum excellenciam
summamque perfeccionem et omnibus ex sua potestate entibus esse largitur,
rector et gubernator existens universorum, a nullo quoque adiutus nec directus
nec est cunctis in rebus, qua eius regimini non subiiciatur et ab ipso suam
essenciam non sorciatur. Eodem quoque universa ad debitum finem dirigente
providit et ordinavit illustrem et egregium principem dominum Karulum, heredem
regni Boemie, in regem Romanorum ac Boemorum, non solum hiis regnis sed et
universe sancte ecclesie in hac laudabili persona laudabiliter providendo.
Huius rei gracia ex divina clemencia Romanorum Boemorumque regnis post
turbulenta et inordinata tempora quasi aurea secula advenerunt, ut liquet ex
causis legitimis et preclaris. Unde venit hora et nunc est, in qua tota tetra
Ludouicice fraudis ac Bauarine caliginis nox precessit et dies illuxit, in qua
iustorum semita quasi lux splendens suscepit incrementum, crescens in diem
perfectam, in qua status eliminatur scismatice pravitatis, qui quam plures
obumbrabat nubilo cecitatis. Ceterum cum prefatus dominus in terra Tyrolis
subiugatis suis adversariis, castris, municionibusque plurimis obtentis Pragam
revertitur de Tridento, et antequam ascenderet ad apices imperatorie
maiestatis, voluit prius in regem Boemie coronari. Preparatis quoque cunctis
necessariis et provisis ad tam magnificum et celebre convivium celebrandum,
omnibusque circumstanciis adiunctis huic gloriose solempnitati, coronatus est
itaque corona illa, qua patre vivente debuit coronari, in qua inpendit plura
milia marcarum, et quia obtulerat ipsam Deo et beato Wenceslao, salutem anime
sue desiderans et suorum successorum, nec non proventus ecclesie Pragensis
ampliare ordinavit, quod reges sibi succedentes eadem corona coronarentur et
quod quilibet eorum ecclesie prefate offerret marcas ducentas, ut pro eisdem
reditus prepararentur dominis canonicis et ceteris mansionariis equa
particione, et quod de hiis [pro] prelibatis regibus anniversaria solempniter
agerentur. Et hec ad instanciam domini regis literis papalibus sunt firmiter
roborata. Coronatur itaque dominus rex cum domina Blancza, sua conthorali, anno
Domini MCCCXLVII, die dominico proximo ante beate Marie virginis Nativitatem in
ecclesia Pragensi infra missarum solempnia per dominum archiepiscopum
Pragensem, episcopis pluribus cooperantibus, in presencia multorum principum,
magnatum et baronum, qui ad hanc solempnitatem venerant mundi partibus de
diversis, quibus dominus rex omnia necessaria mandaverat ministrare. Fueratque
constructa quasi domus mire magnitudinis in Novo foro Maioris civitatis
Pragensis intrinsecus et extrinsecus variis pannis nobilibus et sericeis auro
textis decenter ornata, in qua dominus rex et regina in apparatu regali cum
prefatis principibus et cunctis advenis convivium sue coronacionis celebravit,
et ad mensas singulorum et cunctorum est habundanter et largissime ministratum.
Fitque leticia et gaudium magnum universis tam glorioso principi
congratulantibus. Hinc sonus buccinarum de diversorum instrumentorum musicorum
suaviter resonabat, hinc varia exercicia sensibus hominum delectacionem
inducencia frequentantur, et sic tota dies in magna deducitur iocunditate.
Multa quoque dona et magnifica munera largitus est dominus rex tam advenis quam
indigenis, qui interfuerunt pretaxate solempnitati.
Eodem anno XIII die mensis Octobris dominus rex cum valido exercitu nobilium
regni Boemie, quem cives Pragenses ac aliarum civitatum multum amplificaverunt,
versus Bauariam processit cum comitatu principum plurimorum. Et ecce facta est
mutacio dextere excelsi, que adversarium ecclesie Ludwicum Bauarum evulsit de
hac vita, ut non esset occasio mortis et ruine multorum et ut princeps
pacificus in pace intromitteret se de hiis, que ad imperium dinoscuntur
pertinere. Undecima namque die mensis Octobris Luduico scismatico de venacione
transeunte versus Monacum corruit de equo, fractaque cervice morte subitanea
terminatur et ceu zyzania de agro Domini mundum triticum inficiens eradicatur.
Annis millenis trecentis bisque vicenis
Junctis septenis, postquam Deus est homo lenis.
Quatuor exactis ter Octobrisque diebus
Humanis rebus finem facit et male factis
Versutus Bauarus papeque rebellis, avarus
Mox moriens sub equum ruit, et bene; namque fuit
Equum. Istud in exemplum sit principibus: violentum
Juxta philosophum non fore perpetuum.
Porro dominus rex nemine adversante intromisit se de Ratispona, de Nurenberk
et de aliis civitatibus spectantibus ad imperialem dignitatem, denique
principes diversarum terrarum vicinarum venientes, se humiliter subiicientes
omagium receperunt.
Eodem anno fratres, qui Carmelite nuncupantur, ponunt primum fundamentum
ereccionis domus eorum extra muros civitatis Pragensis. Monachi quoque Sclaui
nigri ordinis de Crawacie partibus venientes habitacula sua inter Sderaz et
Wyssegrad iuxta ecclesiam sanctorum martirum Cosme et Damiani locaverunt. Et
hec acta sunt domino rege annuente et ordinante ad cultum divinum
amplificandum.
B. Capitulum XXVI.
De fundacione Nove civitatis
Pragensis et de epydymia valde gravi et perniciosa.
Rex regum dominus Deus, celi et terre imperator et rector, congrue potest
augustus appellari, auget enim res de non esse in esse producendo. Denique
potencia, sapiencia, bonitas, cunctarumque perfeccio virtutum in ipso sunt per
essenciam, in creaturis vero per participacionem. Cui soli convenit esse omnis
boni bonum, bonitas enim uniuscuiusque est perfeccio ipsius; Deus autem cum sit
simpliciter perfectus, sua perfeccione omnes rerum perfecciones comprehendit,
et ita est omnis boni bonum. Ceterum summum regem imitatus serenissimus
princeps et dominus, dominus Karolus, rex Romanorum ac Boemorum, semper
augustus, auxit enim regnum suum in spiritualibus et temporalibus, ut liquet in
predictis.
Anno quoque Domini MCCCXLVIII, XXVI die Marcii fundavit dominus rex prefatus
Novam civitatem Pragensem manu propria primum lapidem ponendo.
Eodem anno die XVII Januarii hora XVII, minuta unius hore VII post meridiem
fuit eclipsis lune et fuit duracio eius a principio usque ad finem trium
horarum XXVIII fere minuta. Et erat eclipsis cum commixtione magna virtutum
planetarum, que erant quasi in dyametro in aspectu opposicionis, sol, luna,
Venus, Mercurius et Mars, et aspiciebant ibi Jupiter et Saturnus. Ex
commixcionis virtute effectus ipsius est subsecutus, scilicet terre motus
maximus in longitudine et latitudine per plurimas terras et regna extensus, et
precipue in montanis Karinthie nimium invaluit, quod castra plura funditus
conquassavit, monasteria quoque cum villis, multisque variis edificiis
totaliter evertit. Et fuit hoc, quando luna et signi..... pervenerunt ad loca,
ubi fuit virtus eorum concitata, et fuerunt due appariciones portarum magne,
que statim sequebantur eclipsim, et he fuerunt Veneris et Martis in dyametro et
Mercurii et Jovis, et fuit XXV die Januarii.
Eodem anno et mense in festo Conversionis beati Pauli apostoli et ipso die
in multis terris fuit magnus motus terre, sed in Boemia minor, quia edificia
non corruerunt; et motus similis non recordatur, nec in cronicis reperitur.
Post hec subsecuta est maxima et horribilis ephydimia et pestilencia, que
duravit fere per totam estatem et autumpnum, cui similis nunquam audita est,
nec reperta, que se extenderat lacius et longius per diversas terras et regna,
nam Janua et Pysis et plures famose civitates sunt facte deserte per
mortalitatem; in Veneciis, in Florencia, in Bononia vix media pars, in aliis
partibus et civitatibus tercia pars vel minor populi remansit. Et non solum in
terris christianorum sed eciam in terris paganorum prefata ephydimia homines
extinxit terribiliter devastando, unde Saracenis et Turcis defunctis cruciferi
cum alba cruce de sepulchro Domini se sine magno impedimento intromiserunt. Et
tunc temporis caristo [sic] et flamma mire magnitudinis cecidit super Anchonam
civitatem homines et cuncta in ea contenta cremando et in cinerem redigendo
exceptis sexaginta hominibus, qui de ipsa fugierunt.
Eodem anno Parisius venit nebula densa et obscura, quod homo hominem cominus
non videbat, que duravit in dicta civitate per plures horas, post cuius
discessum reperta sunt quatuor milia corpora hominum defunctorum.
Eodem anno in Cathaym et in finibus eius pluit aqua mixta cum maxima
multitudine vermium et serpentum et ranarum, in quibus est multitudo magna
hominum interempta et devorata, et quicunque tangebat defunctum, mox cadebat
moriendo. Et tunc temporis in terra, que est inter Cathaym et Persidem pluit
ignis in globis sive peciis admodum nivis, qui villas, civitates et castra
incendit, qui continencia et contenta cremavit in cineres redigendo, lapides
quoque et muri adinstar lignorum comburebantur, ex quo procedebat fumus nimium
pestiferus et nocivus. Nam quicunque illum videbant, vix ad unam diem vivebant,
et multi decedebant ex visu et contactu illorum defunctorum. Et quoniam plures
galee in mari Januensium et aliarum civitatum per visum et per infectum aërem,
per fumum prefatum emoriebantur, ex quibus pauci ad propria remeaverunt, ibidem
decedentes. In Constantinopoli et in vicinis civitatibus et in Sicilia in
quibusdam provinciis pauci viventes remanserunt. Denique propter prefatam
ephydimiam Marsilia fuit totaliter depopulata, et in vicinis civitatibus multa
milia hominum decesserunt. Cause autem huius ex predictis patent intuenti.
Eodem anno visus est ignis magne quantitatis moveri de occidente versus
orientem, et magni lapides de nubibus celi ceciderunt, de quibus unus pro miro
regi Francie est in mulo deportatus. Et quidam rex gentilis magnus, dominus
fere tocius Barbarie, fecit fieri viam pro mercatoribus versus Januam per
desertum, et dum ad videndum eam cum magna familia transiret, venerunt nuncii
asserentes, quod quam plures uxores sue infra duos dies essent defuncte et
omnes homines sue civitatis mortalitate terminarentur. Rex nimis territus ait:
Dei est hoc judicium volentis, quod suscipiamus fidem christianam, et misit
nuncios pro consiliariis suis, volens esse christianus. Qui cum audivisset,
quod christiani ita morerentur sicut Saraceni, recusavit baptizari. Et inter
gentiles tunc temporis ceciderunt fulgura de celo, et combussit duas civitates
magnas, videlicet Amoden et Jakoren et cum omnibus, que eis adiacebant,
totaliter consumendo. Preterea in prefato die Conversionis sancti Pauli propter
motum terre maximum Ravenna et quam plures alie civitates sunt in edificiis pro
magna parte et in muris destructe, et multi homines oppressi interierunt et
transeundo versus Villacum in pluribus locis plura claustra et ecclesie cum
variis edificiis corruerunt, et prope ibidem montes cadentes XVIII villas
obruerunt, homines et iumenta exterminando. Predicta quoque civitas est
funditus destructa, et castra vicina XXXIV ceciderunt, et terra in diversis
scindebatur locis et tremore magno longo tempore paciebatur. Et tunc in tota
Carinthia et Carniola et in terris vicinis maxima dampna evenerunt, mortalitas
quoque ad Austriam eciam pervenit et in regno Boemie inceperat dominari, sed
aura recens et frigida ipsam eliminavit; sed Deo pocius et suis sanctis est
gracias agendum.
Eodem tempore quidam studentes de Bononia versus Boemiam transeuntes
viderunt, quod in civitatibus et in castellis pauci homines vivi remanserunt et
in aliquibus omnes defuncti fuerunt, in multis quoque domibus, qui vivi
remanserant et egritudine oppressi, unus alteri non potuit porrigere haustum
aque, nec in aliquo ministrare, et sic in magna affliccione et anxietate
decedebant. Sacerdotes quoque ministrantes sacramenta et medici egris
medicamenta ab ipsis inficiebantur et moriebantur, et plurimi sacerdotibus
mortuis sine confessione et sacramentis ecclesie de hac vita migraverunt. Facte
sunt autem fosse magne, late et profunde, in quibus corpora defunctorum
sepeliebantur; in locis quoque pluribus infectus aër plus inficiebatur - qui
plus nocet quam cibus corruptus - ex putredine cadaverum, qui non remansit
superstes, qui sepeliret. Verumtamen de prefatis studentibus nisi unus fuit
Boemiam reversus sodalesque sui in via recesserunt.
Advertendum est quoque, quod sicut per corporalia et sensibilia mens hominis
in Deum potest elevari, si quis cum reverencia Dei et timore debito modo eisdem
utatur, ita eciam eorum usus indebitus amori carnali annexus mentem a Deo vel
totaliter abstrahit, cum in rebus constituitur inferioribus vel mentis
intencionem a Deo retardat secundum plus et minus subsequente affectus
diversitate. Hinc est, quod avari, gulosi, luxuriosi et ceteri viciosi hiis
sensibilibus rebusque corporalibus enormiter utentes et excecabili amore eisdem
inherentes offendunt Deum, justiciam eius contra se provocando, et precipue
peccatis contra naturam, unde, sicut olim ante legem et sub lege veteri, ita et
nunc culpis exigentibus ephydimia et plagis aliis homines afflixit
temporaliter, multos ex hiis eternaliter condempnando.
Et sequenti anno prima die Augusti, que fuit dies Veneris, et ad vincula
sancti Petri, obiit regina Boemie domina Blancza, prima conthoralis incliti
domini Karoli, regis Boemie et Romanorum, et cum magno apparatu et solempnitate
sepulta est in ecclesia Pragensi, que huic plurima legavit et precipue regales
cortinas.
B. Capitulum XXVII.
De secundo matrimonio domini Karuli,
regis Boemie ac Romanorum.
Anno Domini MCCCXLVIII domino Karulo, regi Romanorum ac Boemorum, extitit
matrimonialiter copulata filia comitis de Falcz nomine Anna, in die
Translacionis sancti Wenceslai, que fuit quarta feria post Reminiscere, et
fuerunt nupcie solempniter celebrate in castro Bacharaco super Renum.
Et eodem anno in dominica: Omnis terra prefata domina regina peperit filium
primogenitum, et baptisatus est in castro Pragensi in ecclesia cathedrali cum
magna solempnitate nomine Wenceslaus.
Et eodem anno Wolkmarus, marchio de Branburk, reversus est ad suum
principatum, qui multis annis de ipso se absentavit, in aliis terris variis et
regnis incognitus degendo et multas adversitates sustinendo. Et dum crederetur
de hac vita decessisse, Luduicus Bauarus, qui se gerebat pro imperatore, filium
suum ad prefatum principatum substituit et promovit. Et dum idem prefato
principi reverso resisteret, nec admitteret dominari, hic mox domini Karuli,
regis Romanorum ac Boemorum, auxilium et subsidium instantissime postulavit.
Cuius precibus dominus rex annuens cum valido ac potenti exercitu in adiutorium
suum properavit et adversarios suos humiliavit et ante civitatem Frankfwoycz
multos milites fecit et baltheo militari precinxit. Et exinde multum
notabilibus et multis actibus perpetratis princeps prefatus a domino rege in
foedo accepit dictum principatum.
Eodem anno XXIII Julii feria IV hora vesperarum fuit apercio portarum, et
ventus fortis cum maxima pluvia et vehementi, et tunc plurima nocumenta sunt
subsecuta, precipue in montibus Endie, ita quod plurima hospicia corruerunt et
multitudo hominum periit et fuit suffocata maxime in fossis per aquam nimiam et
vehementem.
Eodem tempore rex fratri suo domino Johanni marchionatum Morauie liberaliter
contulit in presencia principum diversorum.
Eodem anno currente venerunt Pragam multi penitenciam agentes de diversis
terris, senes et iuvenes, turmatim et processionaliter in ecclesiis et
ecclesias circueuntes, precincti manus panno linteo, superius nudi incedebant
se graviter flagellantes usque ad largam sangwinis effusionem. Flagella autem
eorum erant nodosa, in quibus quasi acus sive aculei ferrei erant infixi. Et in
primo eorum adventu multos ad devocionem provocabant,qui se flagellantes
canticum quoddam wlgariter decantabant, et multi incole terre Boemie de eorum
insolita et laboriosa penitencia mirabantur et eis opera misericordie plurima
inpendebant, et multi de Boemia tam Boemi quam Theutonici eisdem iungebantur.
Et quia secta eorum erat non modicum corrupta, in se continens varios errores,
quibus cognitis dominus archiepiscopus cum aliis prelatis ecclesiarum amplius
ipsos sustinere nolentes de Boemia exire coëgerunt.
B. Capitulum XXVIII.
De confirmacione studii generalis in
civitate Pragensi.
Sunt duo loca, inter que anima humana consistens, ad utrumque se potest
movere. Deus est in summo, mundus in ymo, medium autem oportet participare
condiciones aliquas extremam propter connexionem universi. Et ideo oportet,
quod anima in aliquo conveniat cum eternis et in aliquo cum temporalibus. Cum
eternis quidem in hoc, quod secundum substanciam est omnino stabilis et manens
in eternum, et convenit cum temporalibus in hoc, quod secundum aliquas
operaciones est miserabilis. Huius rei gracia, si ipsa in hiis, que deorsum
sunt, se per cupiditatem immerserit, per varias distracciones rapietur et a se
ipsa quodammodo divisa dissipabitur. Sed hoc non potest vitare nisi per studium
sapiencie et discipline; usus enim discipline dirigit animam ad virtutes,
virtus autem ducit ad beatitudinem eternam. Porro inclitus dominus Karulus, rex
Boemorum ac Romanorum, advertens maximam utilitatem studii sapiencie et
virtutis, generale studium Pragensis civitatis suis litteris regalibus aurea
bulla roboratis graciosissime confirmavit, perpendens insuper, quod bona anime
sunt prestanciora, excellenciora, nobiliora bonis nature et fortune. Cupiens
igitur, ut prefatum studium generale bonum et felicem finem sortiretur, vocavit
et litteris suis accersiri iussit de variis studiis aliarum terrarum magistros
et doctores, quibus legaliter providit et graciose, ut pro suis laboribus
haberent vite presentis necessitatem ac largas provisiones. Fuerunt autem quinque
magistri theologie, quorum unus legit in ecclesia Pragensi et predicavit. Cui
venerabilis pater et dominus, dominus Arnestus, primus archiepiscopus
Pragensis, honorifice providit et copiose; alii vero magistri in monasteriis
sui ordinis sacram theologiam legerunt. Et huiuscemodi acta saluberrima in hac
terra Boemie nunquam visa nec audita fuerunt. Ius autem canonicum legit doctor
decretorum de Bononia vocatus, et idem ius canonicum legit in ecclesia Pragensi
magister Stephanus, prefati domini archiepiscopi cancellarius, magister vero
Balthasar de Tusta legit libros artis medicine, alii vero magistri in scolis
sui artes legerunt liberales. Ceterum more generalium studiorum singulis annis
electus fuit rector universitatis et solempniter in ecclesia Pragensi approbatus.
Porro dominus rex eidem ac ceteris generalis studii scolaribus generosas
donavit libertates, qui cum domino archiepiscopo ad melioris status
perfeccionem et eius felicem consumacionem mandaverunt clero tocius regni
Boemie donari et afferri contribucionem copiosam.
Eodem tempore venit ad dominum regem quondam Rome urbis tribunus nomine
Nicolaus, vir magne litterature et facundie, primum quidem civis Romanus, sed
principatum prefatum assecutus se in suis litteris scribebat Nicolaus tribunus
severus et clemens, et deinde Nicolaus candidatus, miles Spiritus sancti, quia
ut dicitur in die Penthecostes nutu divino, ut asseruit, fuit in tribunum
electus et pluribus coronis coronatus, ut ex suis litteris colligitur
evidenter. Quo principatu adepto fertur magnam utilitatem reipublice et
universitati procurasse et plura bella commisisse, ita quod Columpnenses,
principales in urbe Romana, prostravit ac delevit. Qui in tantam elacionem
elevatus et presumpcionem primum quidem Bauarum Luduicum, deinde ipso defuncto
dominum nostrum regem, in regem Romanorum electum et omnes electores ad curiam
suam litteratorie citavit, qui prehabito consilio citaciones suas
contempserunt. Et ad hoc faciendum asseruit se ex privilegiis antiquorum
principum Romanorum habere plenam auctoritatem. Ceterum conspiracione contra
eum facta per prefectum urbis prefate repulsus et fidefragus effectus dicto
tribuno exodium procuravit. Qui ad montes Wltanos[?] veniens cum heremitis
fratribus Minoribus, quorum ordinem dicitur fuisse professus, [habitavit],
veniensque ad eum quidam heremita nomine Anglus ipsum nomine proprio salutavit.
Quo mirante, quia nomen suum fuerit occultatum, tunc ait illi: Satis pro te
oracionibus et contemplacioni vacasti, expedit jam, ut pro utilitate proximi et
republica utiliter pro curanda studeas insudare, dans eidem certo legacionis
articulos ad regem Romanorum ex parte sua proferendos. Quo in hoc facto
hesitante subiunxit prefatus heremita: vadas sine formidine, nam pro signo
reperies apud ipsum talem librum sic intitulatum. Tandem veniens ad dominum
regem proposuit satis erroneam suam legacionem, et libro sibi ostenso Johannis
heretici hic condempnati, in quo perlectis quibusdam capitulis osculatus est
eum dicens: Iste est liber, quem quesivi, et ecce inveni. Quo facto dixit, quod
infra annum et dimidium magna persecucio cleri esse deberet, ita quod papa
esset in periculo in propria persona, et quod occiderentur multi cardinales, et
quod infra tempus iam dictum deberet modernus papa de hac vita migrare et alter
totus pauper eligi, qui edificare deberet templum pulcrius templo Salomonis in
urbe Romana in honore sancti Spiritus, ad quem papam residui cardinales
confugerent et veniam postularent, sed graciam non consequerentur, et quod post
quindecim annos deberet esse unus pastor et una fides, et quod prefatus novus
papa, dominus rex noster et ipse tribunus deberent esse quasi vestigium sancte
Trinitatis. Asserebat quoque, quod dictus dominus rex noster deberet regnare in
istis terris, ipse vero tribunus in partibus ultramarinis, et alia plura hiis
similia proferebat et eciam erronea, propter que tanquam de heresi suspectus
fuit per dominum archiepiscopum arrestatus et deinde publicatis processibus in
ecclesia Pragensi, qui fuerant per episcopum Spoletanum huc missi, sedis
apostolice legatum, in quibus racione contumacie in negocio fidei pro heretico
condempnabatur. Huius rei gracia dominus rex et dominus archiepiscopus
predictum tribunum ad curiam pape transmiserunt.
B. Capitulum XXIX.
De allacione magnarum reliquiarum
imperii ad Pragensem civitatem.
Deum gloriosum velut piissimum regem et imperatorem benignissimum credimus
omnia in omnibus cooperari, nunc quidem salutis principia inspirare et inserere
bone voluntatis ardorem, nunc vero virtutes heroycas sive theoloycas, nec non
habitus aliarum virtutum infundere, nunc vero dona varia spiritualia, et
corporalia suis tribuit creaturis. Et quia non modica bona, sed maxima bona
largitus est tibi dominus Deus tuus, o Boemia, per dominum regem Karulum
Romanorum et tuum quasi per instrumentum sue clementissime providencie,
videlicet sanctuaria, que videntur ad ipsum pertinere, huius rei gracia non ut
ingrata sed domino Deo grata, cum universis generibus creaturum in te
contentarum in laudem tui exsurgas plasmatoris et immensas graciarum acciones
ipsi devote referendo. Attende igitur prefati beneficii preciositatem, quo te
graciose locupletavit et per [con]sequens super alia regna exaltavit. Anno
igitur Domini MCCCXLIXo prefatus dominus rex accersito filio Ludwici
Bauari in presencia multorum principum in Pragensi civitate secum concordavit,
quod predicta sanctuaria imperii in Boemiam sibi adducerentur. Porro dominus
rex solempnes nunccios misit Bauariam in Monachum propter allacionem
reliquiarum, quibus allatis dominus rex in die Palmarum cum domino
archiepiscopo ac aliis principibus et nobilibus nec non cum clero universo,
comitante turba plebis copiosa, pedester obviavit sanctuariis ad Wyssegradum
cum magna solempnitate et devocione. Et in Nova civitate fuerunt monstrata universitati
premissa exhortacione, deinde conduxit ipsa ad castrum Pragense. Sunt autem hec
sanctuaria imperii: pars magna sancte crucis et lancea, cum qua fuit in ipsa
cruce latus Domini transfixum, et clavus, cum quo fuit Dominus eidem cruci
affixus, et plura alia, sancti Karoli [corona] imperialis et gladius, qui fuit
sibi divinitus missus. Mandavit autem dominus rex prefatus certis temporibus,
ut dicte reliquie incolis sui regni monstrarentur, et harum devocione plurimi
affecti eciam de aliis terris properabant.
Eodem tempore dominus rex non solum cultum divinum, sed et reliquias
sanctorum in ecclesia Pragensi augmentavit; donavit itaque eidem caput beati
Ignacii martiris et pontificis, qui fuit de cognacione Salvatoris, scripsit
quoque epistolas sive litteras beate Marie virgini, ipsa quoque eidem
rescripsit graciose, alias quoque multas reliquias et varias apostolorum,
martirum et confessorum ornatas auro et argento et gemmis preciosis, quod
nullus aliorum regum huius regni prefatam ecclesiam Pragensem tam excellenter
et magnifice exaltavit, ditavit at honoravit.
B. Capitulum XXX.
De circumstanciis anni gracie et
iubilei.
Anno Domini MCCCLo in pluribus [terris] epydimia sive pestilencia
genus humanum devastavit, sed tunc in Boemia eciam locum habebat, quam ob rem
multi effugere volentes Romam iter arripuerunt et tamen ipsam non evaserunt.
Unde de iis idem potest dici versus:
Incidit in Cillam volens vitare Caribdim.
Verumtamen securius et melius fuit eis ad animarum salutem in peregrinacione
decedere quam in propria patria in periculis manere. Et quia iste annus erat
annus gracie et iubileus, multi Romam transeuntes pro indulgencia et gracia
obtinenda de hac vita migraverunt: quidam in urbe Romana, quidam vero ab ipsa
recedentes, quidam ad eam accedentes. Itaque quandoque tercia vel quarta vel
media pars moriebatur, et quandoque omnes, qui erant in societate una vel
comitatu, de hac vita decesserunt. Huius rei gracia cimiterium vicinum ecclesie
sancti Petri, quod sacer campus nuncupatur, fuit multum dilatatum, quia non
poterat capere corpora defunctorum peregrinorum. Unde propter maximam
multitudinem adveniencium et de toto mundo confluencium fuit magna caristia et
defectus victualium, ita quod multi incole Urbis limpha pro vino utebantur,
unde tam clerus quam populus in urbe Romana in temporalibus multum profecerunt,
in naturalibus vero non modicum defecerunt, nam infectus aër, qui et corruptus
fuit ex spurticiis peregrinorum, multos Romanos infecit, qui non morte naturali
sed violenta de hac vita migraverunt. In precedenti vero anno in prefata urbe
Romana fuit facta eclipsis solis particularis, que non fuit hic, sed pridem
fuit hic, sed non illic, et tunc temporis fuit motus terre, ita [quod] quedam
ecclesie et domus in prefata urbe corruerunt, incole vero eiusdem quasi diem
novissimum metuentes cum luctu magno et eiulatu exeuntes in vineis et in campis
per plures dies habitaverunt.
Miraculum.
Anno Domini MCCCLIo virgo quedam [de] Zytauia, que ex nimio
dolore oculorum extitit totaliter excecata, et in eadem cecitate pluribus annis
duravit, que cum audisset de operibus misericordie et de magna pietate, quam
impendit indigentibus et variis necessitatibus oppressis sanctus Wenceslaus,
magna devocione ad ipsum affecta peciit amicos suos, ut ad Pragensem civitatem
duceretur. Que dum adducta fuisset, post refeccionem corporalem et graciarum
accionem accepto baculo surgens devote protulit hec verba: "O beate
Wenceslae, gloriose noster patrone, qui es pauperum adiutor et oppressorum
relevator, adiuva me, ut in me ductore ad tuum sanctum corpus valeam
pervenire." Hoc dicto mox visum clare habuit et abiecto baculo cum suis
amicis ad ecclesiam Pragensem pervenit et ante sepulchrum beati Wenceslai grates
agendo omnibus, qui aderant, narravit de ipsius illuminacione et visus
restitucione. Et ego Franciscus penitenciarius domini archiepiscopi, editor
huius cronice, plures canonicos et ministros Pragensis ecclesie adduxi in
testimonium ad huius miraculi maiorem declaracionem.
Aliud miraculum.
Eodem anno fuit quidam adductus ad Pragensem civitatem, qui pluribus annis
fuit contractus et officium pedum et manuum per beneficia medicine corporalis
non valuit rehabere. Convertit se igitur toto cordis affectu ad sanctum
Wenceslaum vota vovens et oraciones cordis et oris offerens et per merita beati
Wenceslai integram recuperavit sanitatem. Qui incolomis veniens ad sepulchrum
beati Wenceslai eidem inmensas retulit graciarum acciones et omnibus
audientibus narravit suam graciosam curacionem.
Eodem tempore dominus rex montem Wissegradensem muris cinxit fortissimis et
turribus firmans ipsum venuste decoravit.
Eodem tempore prefatus dominus rex in sua Nova civitate Pragensi ecclesiam
sancti Karuli erexit, in qua canonicos regulares locavit eisdem de
necessitatibus temporalibus largiter providendo.
Eodem anno filius domini regis nomine Wenceslaus puer duorum annorum de hac
vita in die sancti Stephani [migravit] et in ecclesia Pragensi est sepultus. Et
in Ancona, civitate Lambardie, ignis maximus de celo cecidit et totaliter ipsam
cremavit.
Anno Domini MCCCLIIo fuit in Apulia maximus terre motus.
Eodem anno dominus rex contra quosdam nobiles se erexerat, et ipsi se sibi
opposuerant, qui cum valido exercitu intulit eis multa dampna, viriliter eos
subiugavit suo regimini subiciendo. Et eodem tempore de Florencia et de aliis
civitatibus Thuscie ac Longobardie venerunt venerabiles viri suam peragentes
legacionem et per litteras suas se domino regi subiciebant et ipsum ad suas
partes invitabant.
Eodem anno Clemens papa in die beati Nicolai nature debitum solvit de hac
vita migrando, et post sex dies dominus Stephanus penitenciarius loco ipsius
est electus et Innocencius nominatus.
Eodem anno dominus Johannes, episcopus Olomucensis, qui prius fuerat
prepositus Wissegradensis, [mortuus est] et successit ei prepositus Omnium
sanctorum dominus Johannes, vir honorabilis, et fuit in ecclesia Pragensi in
episcopum sollempniter a domino archiepiscopo consecratus.
Eodem anno obiit Anna regina Boemie [et est] in ecclesia Pragensi
sollempniter sepulta.
Et fuit eclipsis lune et diu duravit, quam siccitas magna fuit subsecuta; in
pluribus locis frumenta et alia terre nascencia defecerunt.
Anno Domini MCCCLIII in dominica infra Nativitatem Domini dominus papa
Innocencius fuit more consueto consecratus et corona summi pontificis
coronatus.
Eodem anno dominus rex ex quadam devocione intravit monasterium virginum ad
sanctum Franciscum, et cum [reliquie] allate fuissent, abscidit particulam de
digito sancti Nicolai, et mox apparuit caro rubra et sanguinolenta, et in
cultello due gutte sanguinee apparuerunt. Et post plures dies dominus rex cum
domino archiepiscopo reversus ad prefatum monasterium abscissam particulam
digiti applicavit maiori parti, et continuo ei adhesit, acsi incisio non
fuisset, sel modica remansit cycatrix.
Eodem tempore dominus rex quatuor altaria construxit in ecclesia Pragensi et
unum ex hiis fecit in honorem sancti Nicolai consecrari.
Eodem anno nupcie celebrate sollempniter fuerunt filie regis nostri et filii
ducis Austrie in Pragensi civitate.
Eodem anno dominus rex duxit in uxorem filiam fratris ducis de Swydnicz
nomine Annam, et fuit coronata in reginam Bohemie eodem [anno] XXVIIIo
die Julii infra sollempnia missarum; et hec est domini regis tercia
conthoralis. Et hic est finis cronice.