[CRONICA DOMUS SARENSIS
MINOR]
[p. 34]
Genealogia
fundatorum
Anno domini MCCLI dominus Prsibizlaus in agone in magna
deuocione conmisit domino Botschoni, genero suo, fundationem huius monasterii,
et quieuit in Christo.
Anno domini MCCLI dominus Botsco comes dictus de Bernek
in inuencione sancte crucis iecit fundamenta huius ecclesie, scilicet Sarensis
et anno fundacionis quarto obiit ipse summus fundator in vigilia sancti Thome
circa annum domimi MCCLV, et reliquit cum consorte sua, filia Pribizlai,
Eufemia, duos heredes mares Zmilonem et Gerhardum, et unam filiam Agnetem, quam
postea Witigo de Swabniz duxit. Postea in sexto anno felix matrona Sibilla,
relicta Prsibizlai, primi fundatoris, postquam omnia sua monasterio legasset
preter vnam tunicam, in qua sepulta fuit in presbiterio, quieuit in Christo
circa annum domini MoCCoLXIo.
[p. 36] Postea anno domini
MoCCoLXVIIIo obiit Zmilo, filius Botschonis,
et tota cura fundacionis deuoluta est ad Eufemmiam, relictam Botsconis, quia
Gerhardus adhuc tenellus fuit. Que residens circa monasterium, omnia, que
habere potuit, edificando consumpsit, et propriis manibus in ornatu, ut hodie
apparet, multum laborauit, et monachis contemporaneis suis infinita sollacia
ministrauit. Tandem plena bonis operibus obiit circa annum domini MCCLXXIXo.
Postea filius eius Gerhardus intromisit se sicut debebat
de fundacione et duxit nobilem uirginem nomine Gutam de Velsperg, ex qua genuit
duos filios Botsconem et Zmilonem vltimum heredem fundacionis et mortuus est
circa annum domini MCCLXXXXIo.
Tandem domina Tuta, relicta domini Gerhardi, permanens
uidua et tenens bona mariti et nutriens pueros in quarto anno post obitum
mariti descessit circa annum domini MoCCoXCVo.
Postea ambe filie eius scilicet Eufemia et Agnes obierunt. Obiit ecciam Botsco
filius eius, et deuoluta est fundacio ad vltimum heredem Zmilonem, filium
Gerhardi, qui intromisit se de fundacione, et non tanta sollicitudine prefuit
monasterio sicut predecessores sui. Hic duxit filiam domini Vlrici de Noua domo
Annam nomine virginem et decessit iuuenis sine herede, relicto sexo femineo
circa annum domini MoCCCXII etc. (Qui reliquit heredem similiter
Botzkouem ex domina Agnete ex genere dominorum de Michalowitz.) Et hic Botzko
vltimus [p. 38] sepultus est in sepulcro
dominorum fundatorum in antedicto monasterio fontis sancte Marie in Zdyary.
Idem Botzko reliquit filium similiter Botzkouem cognomine
antiquum genitum ex domina N. de Roszis, qui fuit primus dominus de Podiebrad,
et sepultus est in monasterio canonicorum regularium in Satzka.
Hic Botzko genuit ex domina Anna de Lippa et Duba quatuor
filios, Botzkouem Johannem dictum Kostky, Hynckonem, et Victorinum; primi tres
decesserunt absque liberis, quartus videlicet Victorinus XXIIII annorum
existens defunctus est, relicto Georgio filio et duabus filiabus Elizabeth et
Margaretha. Elisabeth nupta est domino Heinrico de Lippa et Duba, Margaretha
vero domino Buschkoui de Zeebergk et Plana. Et iste Victorinus expulsit fratres
antedicti monasterii in Zdiarij et monasterium totaliter desolatum est.
Georgius vero genuit ex domina Kunegunde de Sternnberg
Botzkouem, Victorinum, Heinricum Seniorem, Katherinam, Zdenam et Barbaram.
Dominus Botzko sine herede decessit, Katherina Mathie, Hungarie regi, nupta
est, Zdena vero, Alberto, duci Saxonie illustri in matrimonium data, Barbara
autem domino Heinrico de Lippa et Duba, marschalkoui regni Bohemie copulata.
Defuncta vero Khunegunde dominus Georgius predictus duxit dominam Johannam de
Roszmithal in coniugem, ex qua genuit Heinricum Juniorem, alias Hynckonem, et
Ludimillam, que duci Friderico Legnitzensi nupta est, ex qua genuit tres
filios, Johannem, Fridericum et Georgium. Johannes aduc adolescens decessit, [p. 40] alii vero duo, deo fauente, usquemodo in
humanis degent.
Georgius vero antefatus primum communi omnium baronum,
procerum, nobilium, et ciuitatum et tocius regni consensu in Jubernatorem regni
electus, postea in regem Bohemie feliciter vnctus et coronatus est. Et hic
Georgius nondum Jubernator, neque rex existens, monasterium predictum in
Zdiarii, quod a tempore expulsionis fratrum eiusdem destructum et desolatum
erat, denuo redificauit, et quasi de nouo fundauit, introductis illuc fratribus
nouis, qui iterum tempore ipsius, expulsi, et per filium eius Heinricum
seniorem iterato introducti.
Duci vero Heinrico Seniori illustris domina Vrsula illustrissimi
domini Alberti, marchionis Brandemburgensis et principis electoris filia, in
matrimonium copulata est, ex qua genuit illustres principes, ducem Albertum,
filium suum primogenitum, deinde Georgium, Johannem, qui tenellus decessit,
Margaretham, que preclaro domino Ernasto, principi de Anhalt etc. nupta, deinde
Karolum, demum Ludwicum, qui similiter tenellus obiit, postea Magdalenam,
postremo Zdenam, que domino Vdalrico, comiti de Hardegkh et Glacensi, in
matrimonium tradita est.
Predictis vero tribus fratribus videlicet Alberto,
Georgio et Karolo tres sorores illustris principis Johannis, Saganie ducis,
filie nupte sunt. Duci enim Alberto Salomea, ex qua genuit Vrsulam, filiam suam
primogenitam, Georgio vero Hedwigis, ex qua genuit Heinricum, qui eciam [p. 42] tenellus obiit, duci autem Karolo Anna, ex qua
genuit Annam, que tenella defuncta est, Katherinam, Margaretham, Joachim,
Kunegundim, et Vrsulam, (Heynricum Hedwigim, Georgium I, et Georgium II, qui
statim obiit). Quos omnes, qui vsque modo in humanis degent Omnipotens in
longeua sanitate optimaque et secunda prosperitate ad diuturna tempora
conseruare, defunctis vero per suam graciam et immensam pietatem requiem
eternam tribuere dignetur. Amen.
Anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo festiuitas
sancti Georgii fuit die dominica vicesima tercia mensis Aprilis, in qua natus
est serenissimus princeps Georgius rex Bohemie et dominus de Cunstatt etc. hora
die i vndecima, minuto tricesimo octauo.
Anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo quinto in
vigilia s. Elizabeth fuit feria quinta, in qua nata est nobilis et generosa
domina Khunegundis de Sternnbergkh hora die quarta minuto quadragesimo quinto.
Anno domini Mo quadringentesimo quadragesimo
secundo fuit festiuitas sanctorum Appostolorum diuisionis die dominica,
decimaquinta mensis Julii, in qua natus est nobilis et generosus dominus Botzko
de Cunstatt et Podiebradt.
Anno domini Mo quadringentesimo quadragesimo
tercio feria quarta, in vigilia Ascensionis domini, natus est illustris
princeps dominus Victorinus dux Monnsterbergensis.
Anno domini Mo quadringentesimo quadragesimo
octauo feria quinta quatuor temporum Penthecosten, que [p. 44] fuit dies sancte Sophie, natus est illustris princeps dux
Heinricus Senior, Monsterbergensis hora die decima octaua.
Anno domini Mo quadringentesimo quadragesimo
nono feria tercia die s. Martini nate sunt due gemelle Khatherina et Zdena,
quarum senior Katherina in successu temporis fuit nupta Mathie, regi Hungarie,
et altera iunior Zdena mansit Alberto duci Saxonie. Filii et filie domine Khunegundis
de Sternnberg ex rege Georgio.
Anno domini Mo quadringentesimo quinquagesimo
secundo feria quarta in vigilia Ascensionis domini natus est illustris
princeps, dominus Heinricus iunior dictus Hyncko dux Monsterbergensis.
Anno domini Mo quadringentesimo quinquagesimo
sexto nata est domina Ludmilla, ducissa Lignicensis, in die s. Galli. Filius et
filia ex rege Bohemie et regina Johanna.
Anno domini Mo quadringentesimo sexagesimo
octauo natus est Albertus primogenitus filius Heinrici Senioris, ducis
Monnsterbergensis, nocte media, feria tercia, in die Steffani pape et martiris,
in castro dicte montis Cunietitz.
Anno domini Mo quadringentesimo septuagesimo
feria tercia in crastimo Remigii natus est Georgius, filius supradicti ducis,
hora vna post noctis mediam in castro dicte Littitz.
Anno domini Mo quadringentesimo septuagesimo
secundo in vigilia Johannis Baptiste natus est Johannes, sepedicti ducis
filius, hora secunda noctis, in castro Glacensi feria tercia.
[p. 46] Anno domini Mo
quadringentesimo septuagesimo tercio nata est eidem duci primogenita filia
nomine Margaretha in festo translacionis sancti Adalberti et s. Hedwigis feria
quarta hora vesperarum in castro Koselnsi.
Anno domini Mo quadringentesimo septuagesimo
sexto natus est eidem duci filius Karolus nomine, die dominica, Floriani, hora
vndecima in castro Glacensi.
Anno domini Mo quadringentesimo septuagesimo
octauo natus est supradicto duci filius nomine Ludwicus, feria secunda hora
octaua in vigilia sanctorum decem milium martirum in castro Glacensi.
Anno domini Mo quadringentesimo octogesimo 2o
nata est eidem duci filia nomine Magdalena, feria sexta hora decimaseptima, in
die conuersionis sancti Pauli, in castro Glacensi.
Anno domini Mo quadringentesimo 83o
feria tercia in die sancti Erasmii hora 20ma nata est eidem filia
nomine Zdena in castro Glacensi.
Anno domini millesimo quadringentesimo nonageismo in
vigilia Philippi et Jacobi, que fuit feria sexta, natus est nepos primus ducis
Heinrici senioris Heinricus nomine, filius Georgii ducis in castro Glacensi
hora vndecima.
Anno domini Mo quadringentesimo nonagesimo octauo
nata est illustri principi domino Alberto duci Monnsterbergensi etc.
primogenita filia nomine Vrsula die s. Steffani prothomartiris, hora vndecima,
que fuit feria tercia, in castro Olsnensi, primogenita neptis Hein[p. 48]rici ducis senioris Monsterbergensis, et
confirmata est p. V. p. dominum Johannem episcopum Cisicensem in monasterio
monialium s. Katherine Wratislauie Mo quingentesimo primo.
Anno domini Mo quadringentesimo nonagesimo
nono feria sexta ante natiuitatem Marie, que fuit dies sexta mensis Septembris,
mane post horam vndecimam, nata est primogenita filia illustris principis,
domini Karoli, ducis Monsterbergensis nomine Anna. Et anno domini Mo
quingentesimo secundo confirmata est per Ve. p. d. Johannem, episcopum Cisicensem,
in capella castri Olsnensis feria saxta in die s. Erasmi.
Anno domini Mo quingentesimo jubileo in
crastino sancti Mauricii, feria quarta, nata est secunda filia nomine Katherina
eiusdem ducis Karoli in arce Glacensi infra horam septimam et octauam, et anno
domini millesimo quingentesimo secundo confirmata est per V. p. d. episcopum
Cisicensem in capella Olsnensis castri feria sexta in die s. Erasmi.
Anno domini millesimo quingentesimo secundo in die s.
Johannis Evangeliste, que fuit feria secunda, nata est tercia filia eidem duci
Karolo nomine Margaretha in castro Olsnensi infra horam octauam et nonam mane.
Anno domini millesimo quingentesimo tercio infra horam
vicesimam primam et vicesimam secundam natus est illustri principi, domino
Karolo, duci Monsterbergensi, Sleszie, Olsnensi, comiti Glacensi, primogenitus
filius nomine Ioachim, decima octaua die mensis Januarii, que fuit feria
quarta, ipso die s. Prisce virginis in castro Olsnensi.
[p. 50] Anno domini Mo
quingentesimo quarto feria quarta mane ante Michaelis post horam decimam, nata
est eidem duci Karolo filia quarta nomine Khunegundis in castro Olsnensi,
festum autem sancti Michaelis erat die dominico.
Anno domini millesimo quingentesimo quinto feria quarta
in vigilia s. Barbare virginis ante horam tredecimam nata est eidem duci Karolo
filia quinta nomine Vrsula in castro Olsnensi.
Anno millesimo quingentesimo septimo secunda feria post
palmarum, que fuit vicesima nona dies Marcy, natus duci Karolo secundus filius
nomine Heinricus mane hora decima in castro Olsnensi.
Anno domini millesimo quingentesimo octauo in crastino
sancti Barnabe, que fuit feria secunda Penthecosten, infra vicesimam secundam
et vicesimam terciam nata est eidem duci Karolo filia nomine Hedwigis in castro
Olsnensi.
Anno domini millesimo quingentesimo nono die dominica
post omnium Sanctorum, que fuit dies quarta Nouembris, hora tercia noctis
sequentis, natus est prenominato duci Karolo tercius filius nomine Johannes in
castro Olsnensi, quod festum omnium sanctorum fuit feria quinta.
Anno domini millesimo quingentesimo vndecimo feria
tercia, in profesto sancte Agate, hora quinta noctis sequentis, nata est eidem
duci Karolo septima filia nomine Barbara in castro Olsnensi et per
reverendissimum in Cristo patrem, dominum Johannem Thurszo, tunc temporis
episcopum Wratislawiensem, dominica die festo sancte Appolonie [p. 52] Wratislauie baptisata, et ab illustrissima
principe, domina Anna, serenissimi domini Wladislai, Hungarie et Bohemie regis,
filia, demum et (per ?) generosum dominum Zdenkonem dictum Leo de Roszmital,
supremum burggrabium Pragensem, et Moysen, antefati regis Wladislai magistrum
curie Hungaricalis necnon prefate domine Anne magistram curie et per dominam
Cristinam de Menholdt, Johannis Borzitha de Bistrzize coniugem, e sacro fonte
leuata.