[CRONICA DOMUS SARENSIS]

 

1a

[p. 158] (1) De fundacione domus ecclesie Sarensis et cetera

 

 

Anno, quo Dominus est incarnatus, in ipso

 

 

milleno nec non trecenteno subeunte

 

 

Heinrici modici modicus fit prologus iste

 

 

ad monachos in Sar maiores atque minores,

 

1b

quomodo fundatus inprimis sit locus iste.

 

 

Hinc rogo te, lector, non inspice simplicitatem

 

 

metri, sed sensus adtendas integritatem.

 

 

Quamvis sit stilus simplex et rudibus aptus,

 

 

sunt tamen hec verba mea vera, fide quoque digna.

 

 

 

 

 

Nunc vobis scribo, presentibus atque futuris,

 

 

qui fratres estis eritisque perhenniter istic.

 

 

Omnes prelatos hic in Sar scribere conor,

 

2a

ecclesiam qui rexerunt hanc atque fuerunt

 

 

hic provisores, abbates sive priores,

 

 

qualiter electus fuit iste vel ille vel unde,

 

 

que sub temporibus ipsorum contigerintque.

 

 

Quomodo sit domus hec fundata, per omnia dicam

 

 

et fundatores, tam natos quam genitores,

 

 

qui fundaverunt hanc et nobis tribuerunt

 

 

predia larga satis - hos salvet fons pietatis! -,

 

 

omnes narrabo cum fundatricibus usque

 

 

tempus ad Arnoldi, qui post decimum fuit abbas.

 

2b

Tempore sub cuius hec omnia facta notavi

 

 

atque meis scriptis, ut cernitis, insinuavi,

 

 

ac fundatoris Zmilonis tempore nostri.

 

 

Sit licet ille puer et adhuc puerilibus annis,

 

 

est tamen acceptus regi claustroque fidelis.

 

 

Sic est Heinricus dydasculus ac pedagogus

 

 

ipsius pueri, cuius pater ipse Gerhardus.

 

 

[p. 160] Sub patre predicto presencia carmina scripsi,

 

 

ipsius abbatis cum sextus iam foret annus

 

 

et sexti regis cum sedecimus foret annus,

 

3a

post positamque domum fuit annus XL et octo,

 

 

quo natus fueram, fuit annus tunc L et octo -

 

 

annis sicque decem senior sum quam domus ista -,

 

 

in Sar quod veni, fuit XL duo atque unus,

 

 

tunc anni Domini fuerant et mille trecenti.

 

 

Ceu puer insipiens nec habens normam sapientis

 

 

sepius optavi, quod ad ipsum vivere possem

 

 

annum, quod dominus Christus michi prestitit ipse.

 

 

Sed nunc dereliquo faciat michi, quod placet ipsi.

 

 

 

 

 

Ista sub Arnoldi, ceu dixi, tempore scripsi

 

3b

et sedilia, que cernis presencia, sculpsi,

 

 

pinxi diversisque coloribus illa decenter,

 

 

in quibus eterno Domino psallunt domicelli.

 

 

Et credo, quod ad hoc (me) conservaverit ille

 

 

rex, Deus omnipotens, qui cuncta creata gubernat.

 

 

Nam nullas sedes nec post nec ante paravi

 

 

nec scivi nec presumpsi, sed nec reputavi.

 

 

Ipsius ad laudem tamen hec sedilia sculpsi

 

 

necnon ipsius sancte genitricis honore,

 

 

postquam me salvum revocavit matris ad alvum.

 

4a

Ergo sum dictus indignus postea sculptor;

 

 

indignus dico, quoniam non sum generalis.

 

 

Hinc me pro meritis ditet manus Omnipotentis!

 

 

Nanque meum precium Deus est et erit mea merces.

 

 

Cetera nunc dicam, breviter quoque prosequar illa.

 

 

 

 

 

(2) Quomodo Sybilla venit ad terras istas

 

 

Cum dominus Wentzeslaus rex nomine quartus

 

 

duceret uxorem, fueratque filia regis

 

 

Phylippi quondam, qui natus erat Friderici,

 

4b

ipsa etiam virgo Chunigundis erat vocitata;

 

 

que secum multas mulieres atque puellas

 

 

duxit, diversas res cum magno comitatu.

 

 

Inter quas eciam felix fuit illa Sybilla,

 

 

[p. 162] per quam fundata est domus hec et per Prsibizlaum,

 

 

qui dominus tandem Sibillam duxit eandem.

 

 

Nam primum dicto Bohucho nupserat ipsa,

 

 

post mortem cuius domino nupsit Pribislao.

 

 

Hii duo coniuncti tres formosas genuere

 

 

natas, que multas laudes post hec meruere -

 

 

atque duos alios pueros eciam genuerunt,

 

 

quorum nomina sunt mas Petrus, femina Libisca -,

 

 

quarum prima tamen fuerat Stislawa vocata,

 

 

Eufemia bona fuit et vocita(ta) secunda,

 

 

Elyzabeth iunior et tercia nomen habebat.

 

 

Has desponsarunt Gallus, Botscho, quoque Zmilo.

 

 

Gallus de Jablon Stizlawam nomine duxit,

 

 

que pariens natos sibi post sine crimine vixit,

 

 

Gallum, (Iarosium) - Gallus breviter quoque vixit -

 

 

et Margaretham pulchram satis et generosam.

 

5b

Bothsconi domino felix Eufemia nupsit,

 

 

que cito concipiens genuit natam speciosam

 

 

atque duos natos, Zmilonem sicque Gerhardum.

 

 

Elyzabeth Zmilo de Luchtenburc postea duxit,

 

 

que sibi Zmilonem genuit, reliquos quoque fratres,

 

 

de quibus hic iam non, sed postea dicere conor.

 

 

 

 

 

(3) De Iohanne de Polna et eius claustro

 

 

Nobilis interea vir quidam nomine Ienisch,

 

 

in Polna residens, prudens et religiosus,

 

6a

dives erat satis ac habuit nullos quoque natos.

 

 

Huius erat, nota multis, hec silvula tota,

 

 

et sibi devota mens swaserat optima vota,

 

 

scilicet, ut Christo vellet conponere claustrum

 

 

ordinis illius, qui griseus vulgo vocatur.

 

 

Unde laborare bonus hic ubi cepit in Ozzec,

 

 

ut sibi destinarentur quidam monachorum,

 

 

ut breviter dicam, tunc abbas nomine Zlauco

 

 

misit ei monachos aliquos, qui quinque fuerunt

 

6b

hic annis et cum virtute locum coluerunt.

 

 

Hic in vicino prope nos situs est locus ille,

 

 

sicut adhuc locus esse videtur amenus ibidem,

 

 

[p. 164] et vineam quandam plantaverat ars monachorum -

 

 

Bernhardi cella fuerat locus ipse vocatus -

 

 

qui vero tunc degentes dicti fuerant monachelli.

 

 

Et providit eis in cunctis vir bonus ille

 

 

atque ministrabat sua queque fideliter ipsis,

 

 

in quantum potuit.

 

 

Tandem venit pater illuc,

 

 

quomodo se regerent, cupiens invisere fratres,

 

 

et cum perspiceret, videt hic, quod non placet ipsi.

 

7a

Et quia pompose mentis fuerat pater idem -

 

 

hic siquidem generis gaudebat nobilitate -,

 

 

iratus dixit non posse suos tollerare

 

 

defectum talem, pretendens nescio qualem.

 

 

Postea percepi, quod pro blaterantibus esset

 

 

inter eos quisdam talis dissensio facta.

 

 

Unde superba sua mens ipsos tunc revocavit,

 

 

atque suos monachos secum ducens remeavit.

 

 

De quo vir bonus hic doluit multumque gemebat,

 

 

quod sua, ceu voluit, virtus non proficiebat.

 

7b

Et sic cessavit subito construccio talis.

 

 

Sed tamen ecclesia Nicolai mansit ibidem

 

 

per longum tempus, in Nyscow postea dicta.

 

 

Est verum dictum, nunquam fiet quoque fictum

 

 

hoc, quod Scriptura narrat nobis generalis:

Mt 15

 

quam Pater e celis fundat, fundacio durat,

 

 

sed quam non fundat, talis fundacio transit.

 

 

Sic Domini manus illam non fundasse videtur;

 

 

nescio iudicio Domini quo sit locus ille

 

 

tam cito deletus, sic a Domiao reprobatus.

 

 

 

 

8a

Ille tamen miles et vere nobilis ipse

 

 

non ideo cessat Christo sua solvere vota,

 

 

ast hoc, quod potuit, fecit, sua predia tradens

 

 

fratribus et viduis, aliis quoque religiosis.

 

 

In Drowowicz locat ipse crucem gestantibus amplam

 

 

ecclesiam satis et pulchram, que cernitur ecce,

 

 

et bona plura dat hiis super aram virginis alme.

 

 

Cetera conservat hac cum silva sibi soli,

 

 

et sic cottidie Christo domino famulatur,

 

8b

quem precibus sic assiduis de corde precatur.

 

 

 

 

 

[p. 166](4) Quomodo Prsibizlaus acquisivit silvam

 

 

Nobilis interea vir strennuus ac venerandus,

 

 

de quo narravi vobis, dominus Prsibizlaus,

 

 

in Crisans mansit, quod tunc fundaverat ipse;

 

 

sed nondum fuit hoc castrum, quod cernitur ecce.

 

 

Exterius miles, monachus fuit hic tamen intus.

 

 

Devotus namque fieri claustrum monachorum

 

 

cogitat, assidue tractans hoc nocte dieque,

 

9a

qualiter incipiat et quomodo conpleat illud.

 

 

Congregat ergo sibi summam quantamlibet auri

 

 

ac eris multi, tractans cum coniuge fida,

 

 

Sybilla dicta, que semper sit benedicta!

 

 

Cumque simul meditarentur, non est locus illis,

 

 

quo monachis ipsis valeant conponere claustrum.

 

 

 

 

 

Contigit interea vice quadam, quod Prsibizlaus

 

 

predictus miles ad Ientzonem properaret,

 

 

de silva cupiens secum tractare; quod et fit.

 

9b

Nam cum colloquium miscerent insimul ambo,

 

 

contigit, ut dominus Prsibizlaus quereret illum,

 

 

quomodo de claustro staret, quod ceperat ipse

 

 

ponere, vel quali modulo cessasset ab ipso.

 

 

Ille refert subito sibi singula facta revelans,

 

 

qualiter egisset secum Zlauco pater abbas,

 

 

et quod adhuc talis et silvula tanta maneret.

 

 

De quo gavisus dixit iterum Prsibizlaus:

 

 

 

 

 

„O Deus, o Christe, meus esset si locus iste

 

 

cum silva tota, tunc possem solvere vota,

 

10a

et tibi solvissem, tunc letus lecior essem.

 

 

Nam vovi Christi fundare domum genitrici

 

 

ordinis illius, griseus qui vulgo vocatur.

 

 

Hoc eciam conplevissem bene, si potuissem;

 

 

nam mihi non locus est, quamvis sit summula tanta

 

 

argenti nec non auri et sint predia tanta.

 

 

Si tua gracia vel mea munera iungere posset,

 

 

quod mihi totalem vel partem vendere velles

 

 

istius silve vel Christo tradere gratis -

 

10b

[p. 168] sed non est gratis, quod ob eius honoris amorem

 

 

confertur, qui nos plasmavit, sanguine lavit -

 

 

Virginis ac alme Christi genitricis honore

 

 

et confessoris et pontificis Nycolai,

 

 

quorum proposui, si(c) possum ponere templum.“

 

 

 

 

 

Talibus auditis vir prudens atque beatus,

 

 

namque Deo gratus fuit exaudire paratus,

 

 

hec quedam dixisse fertur vel talia verba:

 

 

„Sit, ut dixisti; si ponere disposuisti

 

 

et fundare domum Domini genitricis honore

 

 

et confessoris domini nostri Nycolai,

 

11a

accipe, construe, fac, ut vis, cum silvula tota.

 

 

Coram te poteris tua nunc bene solvere vota,

 

 

ut tibi, sic mihi fac claustrum genitricis honore

 

 

Christi, fecissem quia dudum, si potuissem,

 

 

ut bene scis; forsan placuit non Omnipotenti.

 

 

Sim licet indignus, silvam tibi trado libenter,

 

 

in quantum valeo, simul adiuvabo frequenter.“

 

 

De quo non modicas grates retulit Prsibizlaus

 

 

et fore se spondet sibi fidum semper amicum,

 

11b

atque ciffum pulchrum sibi porrigit hic ad honorem

 

 

huius amicicie, marcas ter quinque valentem

 

 

argenti, quem suscepit tunc Ientzo libenter,

 

 

et sibi fert grates magnas servatque decenter.

 

 

Tunc quasi vir prudens dictus dominus Prsibizlaus

 

 

hunc rogat, ut super hoc facto sibi litera detur,

 

 

vel coram multis hec pactio sic recitetur.

 

 

 

 

 

Et facit hoc Ientzo, quia vir bonus atque fidelis,

 

 

ut faciunt recti, permisit se prece flecti.

 

 

Omnia quippe sua Domino conmiserat ante,

 

12a

cum sibi devote claustrum fundaverat ipse.

 

 

Fructibus ex eius quevis congnoscitur arbor:

L 6,44

 

qui bonus ante fuit, potuit leve post bonus esse.

 

 

Sic bonus iste bonis congnoscitur actibus eius,

 

 

unde fuit facilis sibi consensus Prsibizlao.

 

 

Cum sic conplessent hec omnia, que voluissent,

 

 

ambo gaudentes simul ad sua (iam) redierunt.

 

 

[p. 170] Est Ienisch letus, letissimus est Prsibizlaus,

 

 

quod Domino vota poterat sua reddere tota.

 

 

 

 

 

Hic, precor, attente debes attendere, lector,

 

 

sicque notare potes hiis in verbis manifeste,

 

12b

quod sit fundatus eciam per eum locus iste,

 

 

qui talem silvam gratis dedit et nichil inde

 

 

abstulit, excepto tantummodo calice solo.

 

 

Sed non est gratis, quod pro Christo datur ulli.

 

 

Nam Dominus propria persona taliter inquit:

Mt 40,42

 

„Qui dat aque modicum sicienti none Christi,

Mc 9,40

 

retribuetur ei, nec merces deperit eius.“

 

 

Ergo cifos multos valeat cum silvula tanta,

 

 

non manet inmerito, si salvetur dator eius.

 

 

Sicut sum certus, quod nullum transit inultum

 

13a

peccatum, sic et elemosina nulla peribit,

 

 

sed Dominus, qui cuncta videt, discernit utrumque:

 

 

nam bona pro meritis, pro demeritis mala confert.

 

 

 

 

 

Hic in Sar primus est fundator Pribizlaus,

 

 

vivere quem credo cum Christo pro benefactis.

 

 

Est tamen in celis comes illi Ientzo fidelis,

 

 

qui sua sponte dedit Christo, nichil inde reposcens.

 

 

Namque cifos multos, ut dixi, silva valeret,

 

 

hanc qui deberet vel digne solvere vellet.

 

 

Ergo, Deus celi, precamur corde fideli,

 

13b

omnes, qui nobis faciunt bene, ceu bonus iste

 

 

fecit, qui silvam tribuit, pie suscipe, Christe!

 

 

Vir tamen iste bonus post hec vixit breve tempus

 

 

nec non in Drowowitz per amicos fit tumulatus.

 

 

 

 

 

Wichardus dominus propior fuit eius amicus,

 

 

qui iacet in Drowowitz eciam tumulatus ibidem,

 

 

dictus de Tyrna, vir strennuus atque famosus

 

 

ac avus istorum fuit in Polna puerorum,

 

 

quorum mortuus est unus, sed et alter adhuc est.

 

14a

Et Scenko dominus eciam fuit eius amicus,

 

 

qui fuit istorum nunc in Prsbzla puerorum,

 

 

quorum nunc unus est mortuus, alter adhuc est.

 

 

[p. 172] Credoque, quod dominus Jenco fuit eius amicus,

 

 

istorum, qui nunc sunt in Mesirisch, puerorum,

 

 

domni Iesconis, Buzonis sicque Thobie.

 

 

Sum quia digressus, sed nunc ad prima revertor.

 

 

Et sic obtinuit silvam dominus Prsibizlaus,

 

 

in qua postea Sar domus hec est edifficata,

 

 

atque Deo dante melior fit, quam fuit ante.

 

 

 

 

 

(5) Quod Prsibizlaus conmisit Boschoni fundacionem

 

 

Predictus dominus Pribislaus cum senuisset

 

 

atque suas natas ex more viris sociasset -

 

 

de quibus hic iam non ad presens dicere possum,

 

 

sed tamen, ut potero, vobis ego postea dicam -,

 

 

utpote vir prudens cepit pensare futura,

 

 

scilicet eternam vitam mortemque perhennem.

 

 

Ut prius audistis, voluit quoque ponere claustrum

 

 

ordinis illius, qui Bernhardi vocitatur.

 

15a

Sed quia non potuit, sicut voluit, cito tale

 

 

claustrum fundare, cepit tamen hec meditari,

 

 

ut saltem quidquam faceret pro nomine Christi;

 

 

unde Minoribus in Brunna dedit hic bona plura,

 

 

in quorum iacet ecclesia Brunne tumulatus.

 

 

Nam dilexit eos, alios quoque religiosos,

 

 

sed tamen in corde nunquam dimisit amorem,

 

 

quo fuit astrictus griseorum religioni,

 

 

quorum rigorem nimio dilexit amore.

 

15b

Hinc conabatur ipsorum ponere claustrum

 

 

et summam, quantam potuit, simul eris et auri

 

 

cum silva iam predicta conservat ad ipsum

 

 

claustrun fundandum, tempus cum venerit aptum.

 

 

 

 

 

Cum iam conplesset et cuncta parata fuissent,

 

 

in promptuque forent ea, que debebat habere,

 

 

heu dictu! venit (subitu) mors illa molesta,

 

 

que semper solita est prestare funebria mesta,

 

 

et tulit e medio dignum dominum Prsibizlaum,

 

 

nec datur in propria persona ponere claustrum.

 

16a

Sed tamen antea quam moreretur, nunccius eius

 

 

[p. 174] mittitur ad generum Botschonem nomine Znoyme,

 

 

castellanus ubi tunc dicitur ipse fuisse.

 

 

Nunctiat ergo sibi prefatus nunctius ille,

 

 

quod socer ipsius egrotaret Prsibizlaus

 

 

atque rogaret eum, quod ad hunc subito properaret,

 

 

si dignaretur tamen illum cernere vivum.

 

 

Unde ubi ille bonus Botscho non tardat abire

 

 

atque suum socerum curat properanter adire.

 

 

 

 

16b

Et cum venisset, suscepit eum socer eius

 

 

gaudenter dicens: „O Botscho, venis bene, fili,

 

 

ecce vocante Deo vadam iamiam moriturus.

 

 

Tu scis, quod volui fundare domum genitrici

 

 

Christi, nec possum, forsan dignus quia non sum,

 

 

sim licet indignus, fidei tamen hoc gero pignus,

 

 

quod sunt in promptu michi pecunia, silva,

 

 

cetera quam plura, quibus hoc fundare volebam,

 

 

si Christo domino de me misero placuisset.

 

 

Es quia tu dignus, forsan pater ille benignus

 

17a

hec tibi servavit Christus, qui cuncta creavit.

 

 

Ergo viriliter incipe, prospere perfice Christi

 

 

atque Dei genitricis honore domum monachorum,

 

 

qui precibus sanctis pro nobis iugiter orent.

 

 

Et mea tu vata pro me, rogo, solvito tota,

 

 

ut michi, sic tibi fac, et sint conmunia nostra.

 

 

Omnia, que mea sunt, tua sint, tantummodo fac nunc,

 

 

hec tibi conmitto, scio te fore namque fidelem.“

 

 

 

 

 

Tunc iubet afferri sibi pondus eris et auri;

 

17b

ponderat ergo sibi tunc aurum, ponderat ac es,

 

 

auri quatuor X, argenti quatuor et C;

 

 

silvam cum fundo sibi contulit omnia, dicens:

 

 

 

 

 

„Fili mi care, tibi que dixi memorare,

 

 

noli tardare, quantocius hec operare.“

 

 

Boscho suo socero respondit talia flendo:

 

 

„Que modo dixisti, tu que fieri voluisti,

 

 

ipsa libens faciam, pater optime, si Deus ipse

 

 

est mihi propicius, si vult iuvare volentem,

 

 

[p. 176] atque Dei genitrix me iuverit hec operantem.

 

18a

Non solum tua, sed mea do bona cuncta libenter,

 

 

ut possim Christi fundare domum genitrici

 

 

nec non pontifici confessori Nycolao.

 

 

Ergo securus, pater, esto, licet moriturus,

 

 

si sum victurus, non est labor mihi durus.“

 

 

 

 

 

Hec cum dixisset, vale fecit ei socer eius

 

 

et de promissis magnas grates referebat.

 

 

Tunc est Bothschoni factum sicut Salomoni,

3Rg 8,17

 

cui pater ipsius universa paraverat ante,

 

18b

ut posset clare templum Domino preparare.

 

 

Sic socer istius sibi cuncta paraverat ante,

 

 

ut posset Domini fundare domum genitrici.

 

 

 

 

 

Et cum conplessent hec omnia, que voluissent,

 

 

dispositis cunctis, moritur dominus Prsibizlaus,

 

 

servis, ancillis lacrimantibus omnibus illis,

 

 

anno mille duo C quinquagintaque primo

 

 

martiris in festo Iuliane virginis alme.

 

 

Ipsius corpus non est tamen hic tumulatum,

 

 

hoc claustrum quoniam nondum fuit edificatum,

 

19a

sed iacet in Brunna fratres apud ipse Minores.

 

 

 

 

 

Post mortem tamen ipsius coniunx Prsibislai

 

 

Heinrico de Sitauia Sibilia nupsit,

 

 

domni Zmilonis de Luchtenburg genitori.

 

 

Sicque pater matrem, natam quoque natus habebat.

 

 

Hic tamen Heinricus non longo tempore vixit.

 

 

Eius post mortem mansit viduata Sibilla

 

 

et iuxta claustrum iam fundatum manet illa

 

 

et fit fundatrix venerabilis et veneranda.

 

 

 

 

19b

(6) Quod Botscho fundavit Sar

 

 

Tunc dominus Botscho, vir strennuus et probus ille,

 

 

non segnis fundator erat, sed protinus ipso,

 

 

quo socer ipsius obiit, mox advocat anno

 

 

de Pomuk monachos huc in Sar, quos recitabo,

 

 

[p. 178] cum tempus fuerit, et eorum nomina dicam.

 

 

Et tunc in Pomuk Perchtoldus erat pater abbas,

 

 

qui monachos misit cum libris omnia tradens.

 

 

Ac hiis providit Botscho, vir nobilis ille,

 

20a

atque ministrabat ipsis, dans omnia large.

 

 

Et tunc degebant, ubi nunc est curia nostra.

 

 

Ante fores claustri fuerat tunc villula parva,

 

 

illic degebant, donec loca grata pararent;

 

 

et datus est ipsis procurator Fridericus.

 

 

Tunc dominus Botscho cum fratribus atque ministris

 

 

per silvam vadens, loculum dum quereret aptum,

 

 

quo possent melius ipsum conponere claustrum,

 

20b

repperit ipse locum talem, quem cernitis ecce.

 

 

Tunc exstirpare silvam precepit ibidem,

 

 

ut fieret campus, ubi claustrum ponere posset.

 

 

 

 

 

Iste locus placet inter aquas Zasam quoque Polnam,

 

 

in metis ipsis, ubi conveniunt sibi terre,

 

 

arta Moravia, lata Bohemia; sed tamen ambe

 

 

sunt domini terre, quicunque est rex Bohemorum.

 

 

Ad ius Pragense claustrum sed pertinet illud;

 

 

quo presul Bruno, vir providus atque famosus,

 

21a

omnibus ornatus virtutibus et decoratus,

 

 

non bene gaudebat, pocius sed corde dolebat,

 

 

quod non pertinuit in Cremsyr ad sua iura -

 

 

nam sibi dilectus multum fuerat locus iste -,

 

 

quod tamen hiis monachis aptum rectumque fuisset.

 

 

Sed presul quidam monachus tunc mansit in Ozzec;

 

 

iste vocatus adest, semper loca consecrat lsta,

 

 

sic Petri, sic et Iacobi, sic atque Iohannis.

 

 

Ast ibi tunc, ubi nunc piscina parata videtur,

 

21b

edificant stupas et ibidem conmoda fiunt

 

 

de lignis facta peregrinis fratribus illis.

 

 

Tunc abbas primus fuit hic dictus Fridericus.

 

 

 

 

 

Tunc Botscho fundum precepit fodere templi,

 

 

advocat et tunc pontificem, veniunt quoque multi,

 

 

et magnus factus est concursus populorum.

 

 

Teutunici veniunt, accurrunt atque Moravi,

 

 

[p. 180] montani multi veniuntque senes et adulti,

 

 

cum pueris iuvenes, cum virginibus mulieres,

 

22a

omnes adveniunt, et fundamenta sacrantur.

 

 

Servitur Christo, datur indulgentia multa,

 

 

cum qua discedunt letantes ad sua quique.

 

 

 

 

 

Assunt angelici, fit fugaque demoniorum,

 

 

que cum conspicerent laudes accrescere Christi,

 

 

abscedunt tristes, laudes non ferre valentes

 

 

Christi. Tunc cecidit per eos pars maxima silve

 

 

funditus ex terra, que circumquaque videtur;

 

22b

precipue prope nos, ubi nunc piscina videtur,

 

 

silvula tota cadit, sed ibi nunc altera crevit.

 

 

 

 

 

Tunc eciam Zmilo de Luchtenburg, homo dives,

 

 

nobilis et largus, magnus re, corpore, fama,

 

 

strennuus et miles, cepit fundare cappellam

 

 

hic et perfecit Christi genitricis honore.

 

 

 

 

 

Quando conventus venit in Sar, tunc fuit annus

 

 

millenus duo C quinquagenusque secundus;

 

 

cumque sacraretur fundus templi, fuit annus

 

23a

millenus duo C ac L et tercius ille,

 

 

qua fuit inventa, fuit illa dies crucis alme.

 

 

Hoc anno moritur rex quartus nomine Watzlaw.

 

 

Tempore sub tali deponitur hic Fridericus.

 

 

Post mortem patris fit quintus rex Bohemorum,

 

 

tempore cuius erat pax et concordia terris.

 

 

 

 

 

(7) Qui vult scire tamen, fuerit quis Botscho beatus

 

 

eius progeniem narrabo scire volenti.

 

 

 

 

 

Ut verum fatear, est felix atque beatus,

 

23b

qui Christo credens sua dat pro nomine Christi,

 

 

et cuius panis elemosina pascit egenos,

 

 

Sed tamen ipsius panis non pascit egenos

 

 

tantnm, sed multi barones ac meliores

 

 

terrarum comedunt hunc panem cottidie nunc.

 

 

[p. 182] Ergo salvati vivent per secula beati,

 

 

qui sua largiti bona sunt pro nomine Christi,

 

 

ut pascantur ibi pariter locuplex et egenus.

 

 

Illustris baro fuit hic et strennuus armis,

 

24a

fortis statura, bene conservans sua iura.

 

 

 

 

 

Huius erat genitor Gerhardus nomine, quodam

 

 

de castro dictus, Obersen quod erat vocitatum;

 

 

nobile castellum satis hoc fuit, et modo ruptum.

 

 

Hoc in Latino resonat quasi castra gygantum:

 

 

ober enim Sclavice Latine sonat quasi gygas,

 

 

Teutunici castrum tamen hoc Oberzez modo dicunt.

 

 

Hoc in Latino resonat quasi sessio maior.

 

 

Sed prudens lector animo perpendere debet,

 

24b

quod non Deutunice, sed de Sclavico trahit ortum.

 

 

Sic Sar est Sclavicum, sonat hoc plantacio recens,

 

 

quamvis Teutunici sar dicant gramina grossa,

 

 

Sar non Teutunico, sed de Sclavico trahit ortum.

 

 

Botscho eciam fertur tres germanos habuisse,

 

 

quorum nomina sunt: Zmilo, Cuno, Nicolaus.

 

 

Qui Cuno genuit Botschonem nomine quendam

 

 

temporibus nostris, et adhuc qui providus extat,

 

 

atque duas natas. Ymgramus duxerat unam,

 

25a

de Viztricz dominus, generans pueros per eandem.

 

 

Altera sed manet hic in Tuschnawitz monialis.

 

 

Hospitale tamen hic Cuno postea fundat.

 

 

Hoc dico: solum vidi natum Nycolai;

 

 

si fuerint plures, nulli bene dicere possum.

 

 

Tercius et fratrum de Strsilicz nomine Zmilo.

 

 

Hic bona multa satis habuit, nullos quoque natos.

 

 

Ergo proposuit Christo conponere claustrum,

 

 

quod post devotus incepit tempore nostro,

 

25b

et vocat hoc claustrum proprio sub nomine Zmilnheim,

 

 

nunc Zmilnheim dictum, (quod) Wisowitz fuit ante.

 

 

 

 

 

Sed quartus fratrum dominus Botscho fuit ipse;

 

 

ipsa eciam domina fuit Eufemia vocata,

 

 

omnibus ornata virtutibus et decorata,

 

 

aspectu blanda, clemens, affabilis illa;

 

 

[p. 184] antea ceu dixi, genuit natam generosam

 

 

atque duos natos, Zmilonem sicque Gerhardum.

 

 

Tunc dominus Botscho iussit fundare capellam

 

 

de lignis parvam, quod possent psallere Christo,

 

26a

tunc, ubi nunc presens piscina parata videtur.

 

 

Nam muratores iam cottidie fabricabant

 

 

cedentes lapides et eos melius resecabant,

 

 

ut cicius claustrum posset fieri bene structum.

 

 

Hiis dominus Botscho mercedem dat lapicidis,

 

 

atque laborabant multi fortes lapicide.

 

 

Nam genus hoc lapidum durum fuit atque superbum,

 

 

ut nullus tale leviter contundere posset,

 

 

non nisi per duros ictus homo proficiebat.

 

26b

Ergo remunerat hos magnis mercedibus omnes,

 

 

hoc opus ut cicius per eos sic perficeretur.

 

 

Fratribus et dominis est omnibus ut pater ipse.

 

 

Sic probus ipse fuit, quam longo tempore vixit,

 

 

utpote vir prudens, omni virtute(que) pollens.

 

 

 

 

 

Sed cito subtrahitur tenere domui damnus alme

 

 

et teneris pueris rapitur prudens pater ille.

 

 

Post mortem soceri quinto defungitur anno,

 

 

fundataque domo solum vixit tribus annis:

 

27a

Hoc est mille duo C quinquagintaque quinto

 

 

hic dominus moritur temploque novo tumulatur.

 

 

Tunc, ubi nunc chorus est medius ponitur monachorum,

 

 

et quia iam templum modice fuit edifficatum,

 

 

nulla columpna fuit, nec erat testudo parata;

 

 

unde domicilium faciunt corpus super eius

 

 

et pro defunctis ibi fit celebracio semper.

 

 

Eufemia bona, felix ac illa Sibilla,

 

 

filia cum matre, simul ambe tunc viduate,

 

 

sic permanserunt Christo domino famulantes

 

27b

atque domum pulchram faciunt, prope nos residentes

 

 

tunc, ubi nunc domus est infirmorum monachorum.

 

 

 

 

 

[p. 186] De primis huc missis

 

 

Nunc me dixisse de fundatoribus illa

 

 

vobis sufficiant, post hec tamen amplius addam.

 

 

Sed de transmissis monachis huc nunc recitabo,

 

 

a quibus iste locus sit fundatus, memorabo.

 

 

 

 

 

(8) Quod duo monachi et duo conversi mittuntur

 

28a

Illis temporibus, quando Domini fuit annus

 

 

millenus duo C quinquagenusque secundus,

 

 

tempore sub quarti Watslay nomine regis,

 

 

cum Pertholldus erat in Nepomuk pater abbas,

 

 

virginis in festo sancte quoque martiris Ayte

 

 

conventus primus de Pomuk mittitur in Sar.

 

 

Hiis dispensator primus datus est Fridericus.

 

 

Primo mittuntur monachi duo, sic duo fratres,

 

 

Wiricus monachus primus Symonque secundus,

 

 

conversus primus Stizlaus Odikque secundus.

 

28b

Sed Wiricus statim redit in Pomuk, (ac ibi) manet

 

 

per tempus, sed post cum Wigando redit ipse,

 

 

ac ibi persistens moriturque secundus ibidem.

 

 

Postea mittuntur Arnoldus cum Friderico,

 

 

Heinricus celle de Welhrad atque Iohannes,

 

 

qui prior est primus, Hermannus dyaconusque.

 

 

Hic in Sar primus est defunctus monachorum.

 

 

Tunc Brabantinus Iohan hic alterque Iohannes,

 

 

tercius atque Iohan, Heinricus Gallicus ille,

 

29a

Wigandus cum Wirico, velut antea dixi,

 

 

Cunradus de Welhrad, Andreas, postea custos,

 

 

et de Waltsachsen Helyas, de Cruce Salmon.

 

 

Tunc aliqui discedebant, aliique redibant,

 

 

ad propriasque domus aliqui monachi redeuntes,

 

 

ast ibant aliqui seculi vomitum repetentes,

 

 

ast aliqui seculo de predicto redierunt,

 

 

ut pater Albertus et Conradus, pater Allec.

 

 

 

 

 

[p. 188](9) Primus abbas Fridericus de Pomuk. De stabilito conventu

 

29b

Ergo fit hic primus conventus iam stabilitus.

 

 

Abbas est primus, qui dictus erat Fridericus,

 

 

et Brabantinus senior prior iste secundus,

 

 

Arnold, Wigandus, Iohannes subprior iste,

 

 

qui prior est post hec et postea sumitur abbas,

 

 

Gallicus Heinricus, Helyas, de Cruce Salmon,

 

 

Andreas ac Albertus, Cunradus, pater Allec,

 

 

Herbort, Chunradus, Nycolaus et ipse Rudolffus.

 

 

Abbas sed primus, qui dictus erat Fridericus -

 

30a

ecclesie fundus consecratur sub eodem -

 

 

hic annum solum fuit abbas et sub eodem

 

 

anno deponitur; post cellerarius in Sar

 

 

est multis annis, posthec lapidumque magister;

 

 

hic eciam post hec rector fuit hospitalensis.

 

 

Hic tamen instituit fieri fora tunc prope ripam,

 

 

destructa villa, ubi tunc monachi residebant.

 

 

Hec primus fundat Ditwinus, postea iudex,

 

 

atque manebat ibi genitor meus et mea mater

 

30b

cum reliquis multis, sed nunc nichil est nisi campus.

 

 

Ipsum namque forum Winricus postea rumpens

 

 

transferri iussit, ubi nunc fora stare videntur.

 

 

Est tamen ecclesia de lignis atque vetusta,

 

 

que fuit ante diu quam claustrum tempore longo.

 

 

Fertur, quod sanctus Albertus sanxerit illam.

 

 

Primo deposito tunc abbas sumitur alter,

 

 

nam post Chunradus de Pomuk mittitur abbas.

 

 

Hic fuit hic in Sar anno tantummodo solo

 

31a

nec non dimidio, post hec deponitur ipse

 

 

et redit in Pomuk, monachus ubi manserat (ante).

 

 

 

 

 

(10) Tercius Walthelmus de Zedlitz

 

 

Post quem Walthelmus de Zedlitz sumitur abbas,

 

 

qui parvum claustrm posuit cito fratribus suis

 

 

de lignis illuc, ubi nunc piscina videtur.

 

 

Atque novem post hec annis claustrum stetit illud,

 

 

in quo cum reliquis mansi bene quatuor annis.

 

 

[p. 190] Eius temporibus Botscho defungitur ipse,

 

31b

noster fundator, eciam fit byblia scripta,

 

 

quam monachus quidam Rudgerus scripsit ab Ozzec,

 

 

quam felix domina precio conscribere fecit

 

 

de proprio, prima fundatrix dicta Sibilla.

 

 

Ipsius et nata fuit Eufemia vocata,

 

 

que Botschonis erat domini, dum viveret, uxor,

 

 

sed viduata viro cum matre manebat (ibidem).

 

 

Filia cum matre permanserunt viduate,

 

 

una degentes, Christo domino famulantes.

 

32a

Hiis fuit ancilla Leukart, fuit hec operatrix,

 

 

in stolis, maniplis faciendis docta magistra.

 

 

 

 

 

Hee tunc fundantes domine loca nostra fuerunt

 

 

et multas res preclaras domui tribuerunt,

 

 

sericeas vestes, argentea vasa decora,

 

 

atque monasterium murantibus hee lapicidis

 

 

dant precium dignum, veluti quique meruerunt.

 

 

Hic domus illarum fuit, in Crisans residebant,

 

 

dum placet hiis, veniunt, quando placet, atque recedunt.

 

 

 

 

32b

Eufemia tamen fundatrix nobilis illa,

 

 

ista duos secum teneros habuit domicellos,

 

 

quorum primus erat Zmilo, Gerhardus et alter.

 

 

Huic erat et nata Rutoni tunc sociata,

 

 

Agnes, pulchra satis, inerat sibi dos pietatis,

 

 

namque locum nostrum pre cunctis diligit ipsa.

 

 

Hoc bene demonstrat in morte sua, sed et ante,

 

 

quamvis iuncta viro, cum matribus illa manebat.

 

33a

Qui cognovit eam et tres genuit domicellas.

 

 

Postea Ruth moritur, fuerat quia debilis ipse.

 

 

Prima puer moritur, fuit altera iuncta marito,

 

 

Bonka tamen superest hodie felix monialis.

 

 

 

 

 

Tunc Leupoldus erat hic carpentarius in Sar,

 

 

qui nunc vivus adhuc superest multumque laborat.

 

 

Qui facit hoc claustrum, de quo prius aio vobis,

 

 

atque domum primam facit abbatis speciosam,

 

33b

quam post Winricus destruxit. Stat tamen illa

 

 

[p. 192] quam posuit camera Walthelmus primitus illuc.

 

 

Hic abbas eciam monachis fundat capitellum.

 

 

Tunc erat Ekwardus quidam lapicida magister,

 

 

quem pro mercede convenit tunc pater idem,

 

 

et cepit murare domum nec non opus ipsum

 

 

pro XL marcis et pro benefactis,

 

 

ut sunt frumenta, breve, vestes, alie res.

 

 

Ac tamen Ekwardus genitor meus exstitit idem,

 

34a

cum quo tunc mansi, post hec et in ordine sumptus.

 

 

Tercius hic abbas affabilis atque modestus

 

 

hic cum mansisset tribus annis dimidioque

 

 

et bene rexisset, cunctis carusque fuisset,

 

 

hic proprio motu redit in Zedlitz et ibidem

 

 

mansit nec rediit, sed equos servosque remisit.

 

 

Et tunc in Zedlitz Cristanus erat pater abbas,

 

 

sub quo professus fueram, qui me monachavit.

 

 

Post hunc Cristanum Walthelmus fit pater abbas,

 

34b

post hec requievit in pace spiritus eius.

 

 

 

 

 

(11) (De) quarto abbate de Pomuk; scilicet Heinricus

 

 

Post hunc Walthelmum Heinricus sumitur abbas,

 

 

anno dimidio qui prefuit atque duobus.

 

 

Hic venit huc in Sar, quando Domini fuit annus

 

 

milenus duo C quinquagenus quoque nonus;

 

 

ara Petri cuius sub tempore sanctificatur,

 

 

ac pro defunctis decantabant ibi missas.

 

 

Atque sub Heinrico conventus fit stabilitus;

 

35a

mittitur et sub eo conventus ultimus istuc.

 

 

Me iam suscepto mittuntur Wernher et Otto,

 

 

mittitur Albertus, Iohannes atque Iohannes.

 

 

Sed domus istius pueri primi fuimus nos

 

 

hii: metquartus ego, Chunrad Gerhardque, Rupertus,

 

 

qui sumus hic primi professi noviciorum.

 

 

 

 

 

Sub dominis nostris eciam fuimus iuniores,

 

 

illis subiecti fuimus et eos venerantes.

 

 

Namque fide pleni fuerantque viri reverendi,

 

35b

prudentes, humiles, pacientes atque modesti,

 

 

[p. 194] crimina spernentes fratresque suos adamantes.

 

 

Namque fui puer insipiens, hii me docuerunt

 

 

stulticiamque meam pacienter sustinuerunt.

 

 

Sunt quia defuncti dicti fratres modo cuncti

 

 

preter Wygandum, nunc cecum, sed venerandum.

 

 

De quibus ecce loquor, ad eos quantocius ibo,

 

 

debilis atque senex ad terram terra redibo.

 

 

Ergo sincere rogo te, Deus, hiis miserere,

 

36a

dans hiis eternam requiem vitamque supernam

 

 

omnibus inpensis ab eis mihi pro benefactis

 

 

atque sue sorti me iungas sive cohorti!

 

 

O quante virtutis erat Salomon et Helyas,

 

 

subprior atque prior, Iohannes atque Iohannes,

 

 

Gallicus Heinricus, Chunradus sic Fridericus,

 

 

Albrecht, Wigandus ac Andreas venerandus.

 

 

O bone Wernhere, de te possum bene flere,

 

 

me quia sincere dilexisti, scio vere.

 

 

 

 

 

(12) De capella sancte Marie

 

 

Tunc erat illa capella sacrata Marie,

 

36b

quam dominus Zmilo de Brot fundaverat ante;

 

 

et cantabatur ibi semper missa Marie,

 

 

que post est fracta, altaria binaque facta.

 

 

Si nix, si pluvia ruit, hoc totum fuit unum,

 

 

nos oportebat iuvenes ascendere semper,

 

 

ignem portare, missas audire frequenter.

 

 

Et quia vicine nobis domine residebant

 

 

tunc, ubi nunc domus est infirmorum (monachorum),

 

 

ibant, quo poterant, missas audire libenter

 

37a

et claustrum nostrum sic intravere frequenter.

 

 

Nam fuerant nostre fundatrices generose -

 

 

nam domini nostri fuerant parvi domicelli -

 

 

et precium templum murantibus hee tribuebant,

 

 

atque capitellum murantibus hoc dedit abbas.

 

 

 

 

 

Eius temporibus MC duo sic simul LX

 

 

adversus Belam pugnavit Ottakarus ille,

 

 

Hunorum regem. Hunc vicit rex quoque noster,

 

 

[p. 196] estque coronatus anno statim sub eodem;

 

 

ac duxit dominam, Margarethamque reliquit,

 

37b

que Friderici germana fuit, ducis Austrie,

 

 

per quam rex fuerat dux factus Ottakarus ipse.

 

 

Sed tamen hec moritur posthec Margaretha veneno.

 

 

Illis temporibus ceperunt ire flagellis

 

 

ac incedentes nudi se percucientes.

 

 

Tunc est susceptus Heinricus Swevicus ille,

 

 

qui gravis est monachus et habetur pro seniore.

 

 

Eius temporibus felix defungitur illa

 

 

nobilis ancilla Christi devota Sibilla.

 

38a

Ultimus atque dies eius fit cisio circum,

 

 

hoc est mille duo C sexaginta secundo;

 

 

tunc eciam pater Heinricus deponitur abbas.

 

 

Eufemia bona tunc nobis sola relicta

 

 

cum pueris propriis, tunc parvis atque tenellis,

 

 

nescit, quid faciat, quid agat, paupercula tractat.

 

 

Postremo pensat ad fratres ire Minores

 

 

Brunnam; quod fecerat, si non pater ille veniret,

 

 

qui post advenit, sub quo domus ipsa provecta est.

 

38b

Abbas Heinricus, cum depositus foret ipse,

 

 

in Pomuk rediit et ibi defungitur abbas.

 

 

Et tunc in Pomuk Gebhardus erat pater abbas.

 

 

Tunc Deus omnipotens, qui secula cuncta gubernat,

 

 

noluit hanc dominam tristem derelinquere solam,

 

 

ydoneum provisorem sed tradidit illi.

 

 

Nam de Waltsachsen tunc eligitur pater unus,

 

 

vir prudens, discretus erat, tractabilis ipse,

 

 

dictus Winricus, ... semper amicus,

 

39a

hic abbas quintus, fidei munimine cinctus.

 

 

Retribuat Deus hoc ipsi, mihi quod bene fecit.

 

 

Ipsius servitor eram, puto, quatuor annis.

 

 

 

 

 

Hic in consiliis aut auxiliis fuit illi

 

 

devote domine sicut pater atque patronus.

 

 

Anno Domini M duo C sexaginta secundo

 

 

huc venit ac annis bis septem postea mansit.

 

 

Ipse novum claustrum mox incipit edifficare,

 

 

inchoat hic fundare domum, loca cuncta parare;

 

39b

[p. 198] omnia de claustro veteri tunc transtulit istuc,

 

 

destructo veteri piscinam preparat illic,

 

 

ordinat hec digne, disponens queque benigne,

 

 

utpote vir prudens, omni virtuteque pollens.

 

 

 

 

 

(13) De caro anno.Tunc ascendimus ad lapideum claustrum

 

 

Illis temporibus, quando Domini fuit annus

 

 

mille duo CLX et tercius annus,

 

 

ipse fuit durus miseris nec non gravis annus;

 

40a

nam pro dimidio data est metreta talento.

 

 

Et tunc capitulo fuit abbas in generali.

 

 

Tunc ascendimus huc et fit translacio claustri.

 

 

Idcirco loquor hic ascendere, nam locus iste

 

 

monticulus fuerat, ubi nunc claustrum iacet ipsum.

 

 

Tunc febres paciebar ego subdyaconusque

 

 

factus cum Swevo sum Gerhardoque Ruberto.

 

 

 

 

 

Tunc aliam fundare domum felix iubet illa

 

 

Eufemia sibi, veterem mittens monachellis,

 

40b

ac hospitale facit hec aliud prope claustrum,

 

 

in quo Gerdrudis rectrix fuit hospitalis;

 

 

hec fuit antiqua mulier nimis atque rugosa.

 

 

Agnes iam viduata viro cum matre manebat,

 

 

et quia devota, devotas ipsa puellas

 

 

secum degentes habuit, quas nunc recitabo:

 

 

Hoc fuit Alheidis iuvenis, Bonka, Katherina;

 

 

istas Winricus abbas facit esse biginas.

 

41a

Altera tunc eciam Alheidis clauditur in Sar.

 

 

Hec tamen inclusam sibi sola paraverat illuc

 

 

ex precio domine, cui iam serviverat ante.

 

 

Quam pater inclausit abbas sollempniter illuc,

 

 

et manet inclusa bis X annis quoque septem.

 

 

Tunc Leucardis erat operatrix atque magistra.

 

 

Nam parat omnes, quas modo cernis, sericeas res

 

 

ex auro; fuit hec procuratrix dominarum.

 

 

Et tunc sculpebam sibi, qualia ligna valebant

 

41b

hoc ad opus, facere quidquid consweverat illa.

 

 

[p. 200] Elyzabeth sepe soror eius visitat illam,

 

 

et multe domine veniunt huc sepe videre

 

 

prefatam dominam, nam gracia magna in illa;

 

 

et confortantes illam sermonibus aptis

 

 

discedunt iterum per eam simul edifficate.

 

 

 

 

 

Tempore predicto fit perfectum capitellum

 

 

atque domus, qua conventus pausat monachorum;

 

42a

atque chorum iussit abbas bene mundificare

 

 

ac altare Dei tunc incipit edifficare.

 

 

Illis temporibus altaria biina parantur,

 

 

sancti Baptiste Iacobique; sanctificantur

 

 

anno mille duo C sexagintaque quarto.

 

 

Tunc etiam dominus transfertur Botscho decenter,

 

 

de medioque chori deportatur monachorum

 

 

hac ipsaque die, qua consecracio facta est.

 

 

Et tunc officium pra defunctis celebratur,

 

 

ac si in presenti tunc mortuus ipse fuisset,

 

42b

et decantatur, multis cernentibus illud,

 

 

ponitur et tumulo prius exstructo manifeste,

 

 

quo nunc cum pueris et coniuge pausat honeste.)

 

 

 

 

 

Anno mille duo C sexagintaque quinto

 

 

adveniunt Mizner Ulrich, Petrus atque Iohannes.

 

 

Hii tunc suscepti fuerant cunctis iuniores;

 

 

defunctis senibus, nunc ipsi sunt seniores.

 

 

Postea Chunradus parvus venit; hic prior est nunc.

 

43a

Sub patre Winrico moritur Zmilo domicellus,

 

 

post mortem patris hic duodeno transiit anno.

 

 

 

 

 

Cuius morte sua genitrix est tacta dolore,

 

 

namque suum natum nimio dilexit amore.

 

 

Zmilo puer pulcher fuit infirmusque frequenter,

 

 

idcirco moritur in adhuc puerilibus annis.

 

 

Desponsata tamen fuerat sibi virgo decora,

 

 

filia Ienczonis domini quondam venerandi.

 

 

Hec fuit hic in morte viri, multum quoque flebat,

 

 

ac in remediis anime marcam dedit auri,

 

43b

quo bene vestitur et fulgida capsa paratur,

 

 

que super altare nec clauditur nec aperitur.

 

 

[p. 202] Agnes Witgoni Botschonis filia nupsit

 

 

dicto de Swabitz, fueratque vir iste secundus;

 

 

que post Witgoni natoa genuit generosos,

 

 

quorum nomina sunt Botscho cum fratribus ipse.

 

 

Sic etiam virgo fit desponsata Gerhardo,

 

 

filia dapiferi de Veldesperg reverendi,

 

 

moribus imbuta laudandis, nomine Iuta,

 

44a

quam, cum crevisset, Gerhardus postea duxit.

 

 

Tempore Winrici moritur Zmilo venerandus

 

 

Luchtenburgensis dominus; tumulatur in illa,

 

 

quam Christi matri fundaverat ipse, capella,

 

 

quam bene perfecit; canitur quoque missa Marie.

 

 

Hec est post fracta, duo sunt altaria facta.

 

 

Hoc ad opus pius hic marcas dedit X tria centum.

 

 

Iste Kapelboborow et Slauckwicz contulit in Sar.

 

 

Dum moritur dictus Zmilo, Domini fuit annus

 

44b

mille ducentenus sexagenus quoque nonus.

 

 

Ipsius et coniux Rewisscho postea nupsit.

 

 

Tempore Winrici presens fuit archa parata,

 

 

atque capella bona nec non custodia grata,

 

 

cetera quam plura, que non possum recitare.

 

 

 

 

 

Omne, quod ex lapide modo cernitur, ipse paravit,

 

 

excepta parte templi nec non capitello.

 

 

Que tamen ipse facit, liniri post facit alba

 

 

et facit, ut templum cum lateribus tegeretur.

 

45a

Tempore Winrici, quando Domini fuit annus

 

 

mille duo C septuagenus quoque primus,

 

 

ivit in Ungariam rex noster Ottakarus ille

 

 

et mala plura facit in terra partibus illis,

 

 

nam rex mangnificus fuit atque potens nimis ipse.

 

 

 

 

 

Tempore Vinrici, quando Domini fuit annus

 

 

mille ducentenus septuagenus quoque quartus,

 

 

a domino sedis est concilium celebratum

 

 

nec non a multis prelatis ecclesie tunc.

 

45b

Postea Gregorius decimus defungitur idem

 

 

ac est Romanus factus rex ipse Rudolfus.

 

 

Tempore Winrici, quando Domini fuit annus

 

 

mille ducentenus septuagenus quoque sextus,

 

 

[p. 204] tunc inceperunt mala plurima multiplicari.

 

 

Quidam se regi barones opposuerunt,

 

 

de quo iam nichil hic ad presens dicere possum.

 

 

 

 

 

(14) Quod Winricus acceptus est in Elbracensem

 

 

Postquam Winricus pius ac laudabilis ille

 

46a

hic quintum decimum iam pervenisset ad annum

 

 

et bene rexisset ac omnibus hic placuisset,

 

 

adveniunt fortes, rapiunt et (eum) violenter

 

 

ac Albracensis fit, nolit vel velit ipse.

 

 

Sic pius atque bonus abbas defungitur illic,

 

 

quo tamen domus (hec) tulit irrevocabile dampnum.

 

 

Nam tunc defecit domus hec, ut cernitis ecce,

 

 

ni pater Arnoldus, qui nunc est, possit revocare.

 

 

 

 

 

Tunc felix domina, que semper sit benedicta,

 

46b

amisso pastore suo dolet ut derelicta,

 

 

femina devota, que Christo dedita tota

 

 

inque timore Dei corpus non dat requiei.

 

 

Ad matutinas surrexit cum monachis hiis

 

 

horas cantando, semper Christum meditando

 

 

atque ieiunando, vigilando, se macerando.

 

 

Hec roseo vultu semper, sed vilibus ipsa

 

 

vestibus induta, vivens veluti monialis,

 

 

pauperibus Christi servit, quasi serva ministrans,

 

47a

nasum detergit, os purgat, pocula tradit,

 

 

erigit egrotos, deponit, contegit ipsos.

 

 

Hospitale sibi vicinum fecerat illa,

 

 

ut cicius posset omnes egros visitare.

 

 

Visitat hec (una) infirmos atque coquinam

 

 

conventus. Si non bene fit, tunc hec sua mittit.

 

 

Tandem fit fragilis, consumpta laboribus istis

 

 

ieiuniis fracta, post est paralitica facta.

 

 

O felix domina, patris matrisque, mariti

 

47b

ac nati festis servit sollempniter illa,

 

 

dans pisces, vinum monachis, missas (quoque) solvit.

 

 

Hoc vidi posthec bene bis, quod eidem

 

 

ipsius in festo non unica missa dabatur;

 

 

[p. 206] de quo turbatus ego pauper corde gemebam,

 

 

nam fuit inmeritum, sic et hoc tibi, Christe, molestum.

 

 

 

 

 

Postea Gerhardus duxit sponsam domicellus,

 

 

que fuerat quondam sibi desponsata, puellam,

 

 

filia dapiferi de Veldesperg venerandi,

 

48a

et per eam genuit domicellos ac domicellas.

 

 

Botscho fuit primus natorum, Zmilo secundus.

 

 

Nunc obiit Botscho, sed vivat Zmilo beatus!

 

 

Primaque, natarum Eufemia vocata,

 

 

altera sed dicta fuit Agnes, iam sociate

 

 

coniugibus propriis ambe, sed nunc obierunt.

 

 

 

 

 

(15) De sexto abbate. Iohannes primus

 

 

Sed post Winricum pater hic fit Weia Iohannes.

 

48b

Tercius iste prior fuit annis pluribus istic.

 

 

Hic si mansisset, quid nobis tunc nocuisset,

 

 

ex quo Winricum nos non poteramus habere?

 

 

Scivit quippe sequi patris precepta timore

 

 

atque suos fratres vero dilexit amore.

 

 

Cum pater hic sextus abbas sex mensibus esset,

 

 

adveniunt monachi de Pomuk hunc rapientes

 

 

et deducentes, patrem sibi constituentes.

 

 

Sic nostri fratres iterum sunt patre carentes.

 

 

 

 

 

(16) Iohannes secundus

 

49a

Post hunc eligitur abbas Cayphasque Iohannes.

 

 

Filius ecclesie fuit hic et septimus abbas,

 

 

cuius temporibus est occisus dominus rex.

 

 

Tempore sub Cayphe moritur pia nobilis illa

 

 

sanctaque fundatrix hic Eufemia beata,

 

 

in qua perdidimus, que non rehabere valemus;

 

 

et bene si sapimus, minus est, quod inde dolemus.

 

 

Postea Gerhardus, fundator tercius, ipse

 

49b

cepit proficere re, carpore, mentis honore

 

 

et sic defensor noster laudabilis esse.

 

 

[p. 208] Et cum cepisset pulchram fundare capellam

 

 

virginibus sacris undenis milihus in Sar,

 

 

contigit interea, quod magnus Ottakarus ille

 

 

occiditur princeps et rex quintus Bohemorum.

 

 

Tunc bona calcantur, mala plurima multiplicantur.

 

 

Tunc vox in gravibus resonat, iam nunc in acutis

 

 

dant voces mille, dum vapulat illa vel ille,

 

50a

dum depredantur miseri, vestes rapiuntur,

 

 

quando ceduntur baculis et post capiuntur.

 

 

O Deus omnipotens, ego quanta pericula sensi

 

 

post eius mortem, quot ego discrimina vidi!

 

 

Qui tunc vixerunt, hiis in terrisque fuerunt,

 

 

hii bene noverunt, que, qualia sustinuerunt.

 

 

Ergo Deus noster, qui terras pacificasti

 

 

et nos salvasti, per secula sis benedictus!

 

50b

Postea prefatus abbas loca nostra resignans

 

 

transit in Welherad et ibi pro tempore mansit.

 

 

 

 

 

(17) De abbate octavo, qui Iohannes tercius

 

 

Interea pater hic fuit tercius ipse Iohannes,

 

 

qui cum Wernhero de Pomuk venerat istuc.

 

 

Tunc dux Saxonie fore cepit marchio terre.

 

 

Tempore sub tali capitur tunc ipse Gerhardus,

 

 

noster fundator; sed iam fundaverat illam

 

51a

virginibus sacris undenis ille capellam.

 

 

Sed precedenti Bruno defungitur anno

 

 

qui presul terre fuerat summusque sacerdos,

 

 

defensor cleri, sapiens, venerabilis ille.

 

 

Post hec depositus est tercius ille Iohannes,

 

 

qui binis annis fuerat noster pater in Sar,

 

 

et redit in Pomuk, ubi nunc est hospitalensis.

 

 

Eius temporibus fit magna fames, moriuntur

 

 

quam plures, ut non possent omnes tumulari.

 

51b

Tunc iterum Cayphas abbas assumitur istuc,

 

 

qui bis sic abbas hic septem prefuit annis;

 

 

postea depositus est, in Welheradque reversus,

 

 

qui tunc mansit ibi, prior et nunc exstat ibidem.

 

 

 

 

 

[p. 210] Anno Domini MCCLXXXIIo sub Iohanne fuit fames.

 

 

Anno Domini MCCLXXXIIIo sub eodem rediit rex de Brandeburg

.

 

Anno Domini MCCLXXXIIII sub Caypha quidam fecit se inperat orem Fridricum.

 

 

Anno Domini MCCLXXXVo Tartari intraverunt in Ungariam.

 

52a

Anno Domini MCCLXXXVIo sub eodem rex occidit sceleratos.

 

 

Anno Domini MCCLXXXVII traduxit uxorem suam, filiam R(udolfi).

 

 

 

 

 

(18) De abbate nono, scilicet Adam

 

 

Postquam depositus Cayphas est atque reversus

 

 

in Welhrad, tunc de Zedlitz assumitur Adam,

 

 

vir pius atque bonus abbas et in ordine nonus,

 

 

qui binis annis tantummodo prefuit abbas.

 

 

Eius temporibus predones invaluerunt

 

52b

et destruxerunt loca nastra, que sic perierunt

 

 

quam plures ville, loca plurima. Milia mille

 

 

clamores fiunt, dum leditur illa vel ille.

 

 

Sicque locis nostris excrevit livor eorum

 

 

in tantum, quod conventus est tunc monachorum

 

 

dispersus, nimia pre paupertate gravatus.

 

 

Postque duos annos est abbas mortuus idem.

 

 

Hic tamen est primus abbas, qui mortuus est hic.

 

 

 

 

 

(19) De abbate Xo. Iohannes IIIIus

 

 

Post hunc eligitur hic quidam Saxo Iohannes.

 

53a

Hic homo maturus de Pomuk venerat istuc,

 

 

qui per sex annos hunc conventum bene rexit.

 

 

 

 

 

Anno Domini MCCILXXXVIII sub Adam bonus Wernhardus occiditur.

 

 

Anno MCCLXXXX primo obiit Gerhardus fundator noster.

 

 

 

 

 

Sub sexto rege moritur pius et bonus ipse,

 

 

dum bene viveret et foret in statu meliori,

 

 

post mortem matris anno moritur duodeno.

 

53b

Sic nostri subito fundatores obierunt,

 

 

dum iuvenes essent, nobis utilesque fuissent.

 

 

[p. 212] Dimidiam ville partem nobis dedit ille

 

 

in Svratken, media quoniam fuit antea nostra.

 

 

Post hec in Pomuk decimus tunc sumitur abbas,

 

 

postque resignato sine officio manet illic,

 

 

et tunc in Pomuk erat ... pater abbas.

 

 

(20) Post hunc undecimus Arnoldus fit pater in Sar

 

 

Filius ipse domus est edifficansque libenter.

 

54a

Incipit hic fundare domum, nam tempore longo

 

 

nil fuit exstructum, nil et fuit edificatum.

 

 

Campanile novum facit hic, reparat quoque fontem,

 

 

piscinam reparat, conventus atque coquinam,

 

 

atque domos aliquas de lignis struxit et ipse.

 

 

Sub patre predicto sunt hec sedilia facta,

 

 

in quibus ecce solet conventus psallere Christo.

 

 

Hic faciet plura domui, si vixerit ipse

 

54b

et si manserit hic, nam fortis adhuc satis est hic,

 

 

sicubi denarios quam plures posset habere,

 

 

vel tamen argentum, quia (non) iam quereret aurum.

 

 

 

 

 

Nunc et presentem conventum scribere conor,

 

 

qui manet hic degens hoc sub patre tempore tali.

 

 

Nam de conventu primo nullns superest nunc

 

 

preter Wigandum, fragilem nimis et miserandum,

 

 

preter me solum, qui sum minimus monachorum.

 

55a

Sunt tamen hic aliqui, qui Winrici veniebant

 

 

tempore, qui nunc sunt hiis omnibus et seniores:

 

 

Primus Conradus prior est, Swevusque secundus,

 

 

Cunradus, Petrus, alter Petrus atque Wigandus,

 

 

Herbert, Gotfridus, Heinricus et Nicolaus,

 

 

Heinreich de Grediz, Cunradus, Bartolomeus,

 

 

Heinricus de Luban, subcellerarius ipse,

 

 

Volcmarus cantor, Arnoldus et Nicolaus,

 

55b

Andreas, Heinrich, Cunradus, Muslo, Iohannes,

 

 

Perchtoldus, Leupold, Heintzelinus atque Iohannes,

 

 

et duo novicii, Sydlo puer atque Iohannes,

 

 

et duo nos eciam fragiles, quos antea dixi,

 

 

hoc est Wigandus et ego pauperrimus ille.

 

 

Hic est conventus noster presensque modernus.

 

 

[p. 214] Exceptis paucis hii sunt geniti domus huius,

 

 

et pater Arnoldus hic filius est domus ipse.

 

 

Hos Domini pietas custodiat et benedicat,

 

56a

ac benedicantur, vivant et multiplicentur!

 

 

Hoc ego gaudebo semper, quia iam domus ista

 

 

tantum profecit, quod non solum peregrinos,

 

 

sed proprios eciam genitos creat hec sibi patres.

 

 

Sit Deus ergo meus in secula rex benedictus,

 

 

quod domus ista modo se natorum genitricem

 

 

gaudet tantorum, que ceu sterilis fuit ante.

 

 

Nam fuit iste (locus) prius horridus et male cultus,

 

 

ut pauci possent neophiti remanere.

 

56b

Idcirco quidam monachi posthec abierunt

 

 

ad vomitum seculi, qui postea non redierunt

 

 

preter me solum, qui sum miser atque pusillus.

 

 

Sed novit Dominus, quod ego domus huius honorem

 

 

semper dilexi, sic de dampnoque dolebam,

 

 

utpote qui verus fueram domus huius alumpnus,

 

 

quamvis defuerim tunc corpore, menteque nunquam.

 

57a

Hinc aliquos versus ego conposui mihi soli,

 

 

quos nullus posset sine me congnoscere lector,

 

 

ut possem melius hoc Sar in corde tenere:

 

 

„Ars aras arces, artis pater astruis artes,

 

 

Ars arces curas, facis artibus arteque puras.“

 

 

Inminet hiis annus; tractans hos nocte dieque,

 

 

quamvis sim minimus, mihi prestant gaudia queque.

 

 

Nunc discessurus cito sum, sed non rediturus

 

 

nec plus scripturus, quia iam cito sum moriturus.

 

57b

Et qui vult scribat, a me non inpedietur.

 

 

Sed Deus omnipotens misero mihi propicietur!

 

 

 

 

 

Ast tamen has fundatores ego conmemorabo,

 

 

qui nuper sunt defuncti, quos et recitabo.

 

 

Ista suli Arnoldo contingunt tempore tali:

 

 

 

 

 

Anno Domini MCCXCVo domina Iuta, uxor Gerhardi, obiit.

 

 

Anno MCCXCVIo Botscho, filius Gerhardi, obiit.

 

 

Ipso anno domina Agnes, soror Gerhardi, obiit,

 

 

filia Botschonis hec, Witgonis quoque coniux.

 

58a

[p. 216] Hec dare disposuit bona quedam, que data non sunt.

 

 

O Deus, o Christe, quantus labor et dolor iste,

 

 

quo nos mortales circumplexi sumus omnes!

 

 

Hec fuerat pulchra quondam, facunda, venusta,

 

 

inque sepultura fuit eius fetor et horror

 

 

tantus, quod nullus presens ibi stare valeret.

 

 

Nam fuit infirma, decumbens tempore longo,

 

 

et fuit estivum tempus, quando tumulatur.

 

58b

Ast fratres iaciunt terram, tandem sepellitur,

 

 

pre fetore tamen ibi mansit nostra securis

 

 

in tumulo, quoniam tollere non poterant.

 

 

Mundum florentem primo, post deficientem,

 

 

qui prius apparet quasi flos et protinus aret!

 

 

Hinc bene dictavit hos versus versificator:

 

 

„Unde superbimus, cum fex vilissima simus,

 

 

cum simus limus, ad terram terra redimus?“

 

 

 

 

 

Anno Domini MCCXCVIo domina Elizabet, matertera Gerhardi, obiit.

 

 

Uxor Rewisschi fuit hec et nata Sibille.

 

 

Ducissa obiit.

 

 

 

 

59a

Luchtenburgensis Zmilonis filius Heyman,

 

 

illustris baro, moritur tunc temporis ipse.

 

 

 

 

 

Anno eodem Rewissch, frater Witkonis, obiit.

 

 

Anno MCCXCVIo Iesko prepositus, frater regis, obiit.

 

 

Anno MCCXCVIIo Eufemia, filia Gerhardi, obiit.

 

 

Ipso anno sepultus est rex Bohemorum quintus et filia eius ducissa.

 

 

Anno eodem coronatus est rex Bohemorum VI.

 

 

Wentz(eslaus).

 

 

Anno eodem et tempore regina Guta coronata obiit.

 

59b

Anno MCCXCVIII Albertus, dux Austrie, occidit Adolfum.

 

 

Anno MCCXCIX rex Ruscie fuit in Brunna circa regem W(entzeslaum).

 

 

Anno Domini MCCC Agnes, filia Gerhardi, obiit

 

 

et est sepulta hic

 

 

 

 

 

in Sar; hec eciam fuit filia domine Iute.

 

 

Ista sub Arnoldi contingunt tempore facta.

 

 

 

 

 

Nunc specta, lector, audi, que gloria nostra:

 

 

[p. 218] Ecce videre potes in eis, quos iam recitavi,

 

 

quod quasi pictura mundi perit ista figura.

 

60a

Mors fera, mors nequam, quia nulli parcit et equam

 

 

dat cunctis legem, miscens cum paupere regem.

 

 

Hoc quoque Bernhardus loquitur de morte superba:

 

 

„Mors iuvenes rapit atque senes, (nulli) miseretur,

 

 

tam ducibus quam principibus conmunis habetur.“

 

 

Sic mors cum falce dicens depingitur ipsa:

 

 

„Falce seco, quia iura neco libamine ceco.“

 

 

O Deus omnipotens, hoc est, quod carmina promunt:

 

 

Est populus vere fenum, credas mihi mere,

Is 40,6

 

tristicia plenum, sic est omnis caro fenum,

1 P 1,24

60b

quod pulchrum paret prius et post protinus aret.

 

 

Sic homo, dum vivit, floret, sed postea marcet.

 

 

Ergo, cum maneat mors certa, nimis timeatur

 

 

et quasi serpentis virus vicium fugiatur.

 

 

 

 

 

Nuncque probare potes, que, quanta tulit domus ista,

 

 

que privata suis cito fundatoribus est sic,

 

 

cum iuvenes essent, nobis utilesque fuissent

 

 

et bona fecissent nobis, sibi si placuisset,

 

61a

omnia qui bona dat et secula cuncta gubernat.

 

 

Sic tamen veri fundatores obierunt,

 

 

cum bene florerent ac omni labe carerent.

 

 

Et nota, quod domus hec sit facta bonis viduarum

 

 

atque pupillorum fundacio sacra piorum.

 

 

Nam pater illorum subito defungitur ipsis,

 

 

dum iuvenes essent, pueri tenerique fuissent,

 

 

et matres vidue viduate sicque fuerunt,

 

 

que loca nostra bonis opibusque suis coluerunt.

 

 

Ergo meos dominos, qui servant ecclesie res,

 

61b

ammoneo, quod sint cauti, quod sint sapientes

 

 

et sic dispensent omnes res et bona claustri,

 

 

respondere queant ut caucius Omnipotenti,

 

 

ut dulcem vocem valeant audire Tonantis:

 

 

„Euge, serve bone, nunc intra audia vera.“

Mt 25,21

 

Hec modo sufficiant, et nunc ad prima revertor.

 

 

 

 

 

Sunt alii fundatores, qui sunt laterales,

 

 

non de progenie vera, sed sunt patrueles.

 

62a

[p. 220] De vera stirpe superest ramusculus unus,

 

 

quem nobis, Christe, conserves, trinus et unus!

 

 

Non cito sit funus, hoc nobis tradito munus!

 

 

Unica scintilla maneat nobis, Deus, illa,

 

 

nam sunt defuncti fratres eiusque sorores

 

 

et pater et mater, Iutlina, Gerhardus.

 

 

Ipsorum natus puer est et Zmilo vocatus.

 

 

Hic ter sit gratus, Deus optime, sitque beatus!

 

 

Cui mea dictando, scribendo carmina pando,

 

62b

et laudes canto sibi metraque versificando.

 

 

Te metri stilo laudo, karissime Zmilo,

 

 

es quia laudandus, venerandus, semper amandus;

 

 

es pius atque bonus, noster quandoque patronus

 

 

et benefacturus nobis tutorque futurus.

 

 

 

 

 

(21) Explicit expliceat

 

 

Ut sum pollicitus, modo scripsi tempus ad istud

 

 

atque meis scriptis, veluti potui, memoravi,

 

 

sed tamen hec mea mens dudum servaverat ante,

 

63a

utpote qui puer huc veni puerilibus annis.

 

 

Quedam conspexi, quedam mihi sunt recitata,

 

 

que non aspexi, dum non vicinus adessem,

 

 

et scripsi, sicut dixi, nunc tempus ad istud.

 

 

Est quoniam Domini nunc annus C tria mille,

 

 

ipsius abbatis est annus nunc quoque sextus,

 

 

atque domus posite nunc annus XL et octo,

 

 

atque mee vite nunc annus est L et octo,

 

 

annis quippe decem senior sum quam domus ista.

 

 

 

 

63b

Qui vult scire tamen, quis sim vel quod mihi nomen,

 

 

audiat, et dicam, sic et (per) carmina pandam:

 

 

In scolis dictus Heinricus eram lapicida,

 

 

filius Eckwardi lapicide, qui tamen istud

 

 

capitolum fecit, struxit quoque cetera plura.

 

 

Sed nunc Heinricus pauper sculptor volo dici,

 

 

et merito sculptor, postquam sedilia sculpsi.

 

 

Sum sculptor modicus, modicum quia sculpere novi;

 

64a

nam non sum talis, quod sim sculptor generalis.

 

 

[p. 222] Sum pauper vere, re vel virtute vel ere;

 

 

non mihi virtutes sunt, non es, nec mihi sunt res.

 

 

Hinc paupertatis gaudens volo nomine fungi.

 

 

Pauperis atque rei sit „miserere mei“.

Ps 50

 

 

 

 

Est reus et nequam, qui rem non perpetrat equam.

 

 

 

 

 

Sic reus existo, fateor, quia noxius isto:

 

 

sub patre Walthelmo cum patreque matreque veni,

 

 

sed sub Winrici sexto sum mortuus anno,

 

64b

patre sub Arnoldo, fratres, iam iamque resurgo.

 

 

Nam moritur quisque, quando fit apostata Christi,

 

 

vivere tunc discit, peccatis dum resipiscit.

 

 

Sic ego conversus resipiscens sumque reversus

 

 

et sic, ut dixi, sum mortuus atque revixi.

L 15,32

 

 

 

 

Heu! tunc defunctos omnes reperi seniores,

 

 

abbatem tunc defunctum, dominum dominamque.

 

 

Quo tamen ad maius dolui, quod fratris amorem

 

 

secum detulerant, habeo quo mente dolorem.

 

65a

Heu! dormitat amor, dilectio langwet ubique,

 

 

est consolator nullus, manet undique langwor.

 

 

Profugus ille tamen adolescens cum rediisset

L 15,20n.

 

et suscepisset ipsum gaudens pater eius,

 

 

omnia prima sibi sunt reddita, sed mihi sic non.

 

 

Quam bene sufficerent mihi, si postrema darentur!

 

 

 

 

 

Et quia sum pauper, „miserere“ placet mihi semper,

 

 

cum miseris, „miserere mei“ dicam tibi, Christe.

 

65b

Es, pater alme, Deus meus et dominus dominorum.

 

 

Conpetit ergo mihi „miserere“, tibi misereri.

 

 

Es hylaris, largus, quia das cunctis miserando,

 

 

tam miseris quam divitibus, non inproperando.

 

 

Sum miser et pauper, „miserere“ canam tibi semper

 

 

pauperis et norme, quia non est pauperior me.

 

 

Do „miserere“ meum miserum tibi sed misereri

 

 

inpertire tuum mihi dulce, precor, pater alme!

 

 

 

 

 

Iam tibi cum miseris dicam: „Deus, o miserere!“

 

66a

Pre cunctis psalmis hoc „miserere“ canam.

 

 

[p. 224] Qui „miserere mei“ docuit me, sit ille beatus!

 

 

Est „miserere mei“ vita salusque mei.

 

 

Omnibus est bonum „miserere“, valet omnibus eque.

 

 

Hinc „miserere“ placet omnibus ens abile,

 

 

tam vivis quam defunctis valet hoc „miserere“

 

 

absolvitque reos, salvificans animas.

 

66b

Est „miserere“ bonum cunctis, Domini quoque donum,

 

 

est „miserere mei“ nam medicina Dei;

 

 

est „miserere“ pium, quia dat gaudia paradisi,

 

 

dat vivis veniam, dat miseris requiem.

 

 

Est „miserere mei“ super omnia regna beatum,

 

 

nam „miserere“ facit scandere regna Dei.

 

 

Per „miserere“ datur spes lapsis, gracia iustis,

 

 

corrigit iniustos iustificatque pios.

 

 

Per „miserere mei“ loca dantur requiei,

 

 

defunctis requiem datque reis veniam.

 

 

-------------

 

 

nequiciam pellit angelus adveniens.

 

67a

Hoc „miserere“ Deum placat, sanctos et honorat,

 

 

iustificans hominem datque videre Deum.

 

 

Non bene pro toto „miserere“ tamen datur auro,

 

 

nam „miserere mei“ solvere nemo potest.

 

 

Ergo cum tantum valeat sanctum „miserere“,

 

 

sit mihi precipuum, sit super omne, quod est.

 

 

Te rogo sincere, Deus alme, mei miserere,

 

 

per „miserere“ pium fer mihi subsidium!

 

 

Da mihi deflere mea crimina per „miserere“,

 

 

ut sit in extremis hoc „miserere“ meis,

 

67b

ultimus ut flatus sit per „miserere“ beatus,

 

 

gracia summa Dei sit „miserere mei!“

 

 

Amen