[EXCERPTA EX VINCENTIO, GERLACO ETC.]


In diebus illis regnante in regno Romanorum rege Conrado et in Bohemia principante duce Sobieslao, Zdico qui et Henricus, bonae memoriae Olomucensis episcopus, habitum nostrum, quem Iherozolimis viderat, super sepulcrum vitae susceperat cum multo, sicut tradunt, imbre lacrimarum, et abdicatis ibi tam esu carnium quam ceteris vitae blandimentis, reportabat memorato duci et Bohemis sicut novum hominem ita et novum ordinem. Quo duce in brevi defuncto, successor ipsius illustris Wladislaus, nec non et uxor sua nobilissima Gedrudis, soror praedicti regis Conradi, succensi exemplo et exhortatione praefati episcopi, novam ecclesiam novo condunt ordini, erigentes fabricam venustissimam in monte Strahow, mutato nomine ipsius in monte Syon, anno domini 1140, quibus optime cooperabatur idem episcopus, maxime in spiritualibus, coadunando undecunque posset religiosos fratres, quibus et praefecit imprimis quendam Blasium. Postquam vero liquido comperit de institutione Praemoastratensis ecclesiae, quod inde esset initium ordinis et magisterium vitae regularis, illico habita deliberatione cum ipsis fundatoribus, unanimi voto miserunt, et de Stenveldensi domo conventum postulaverunt. Et quidem tunc temporis ordo noster, licet nondum dilatatus, magno tamen fervebat zelo, tum in Praemoastrato tum in omnibus ecclesiis nostri ordinis, et maxime in Stenveldensi ecclesia, quae nullam habuit vel habet in religione secundam. Cuius tunc suavissimo tracti odore principes terrarum undecunque gaudebant ecclesias fundare novas et personas ordinis evocare ad illustrationem provinciarum suarum. Inter quos et isti fundatores, de quibus modo sermo est, porrigentes petitionem suam prius capitulo, deinde Stenveldensi ecclesiae, quod pie postulant, pleno comprehendunt effectu. Nam committitur Stenveldensi praeposito, ut negotium eorum promoveat et desiderata concendat. Porro praepositus, vir deo plenus, non tardat in hiis, quae in mandatis acceperat, sed assumptis secum fratribus et domino Godeskalco, qui postea abbas in Syloa factus est, proficiscitur in Bohemiam. Pragam venit, devote suscipitur, obligat se ad susceptionem loci, tandemque repatrians, dimittit ibi memoratum Godeskalcum a latere suo cum fratribus, qui conventui habitacula praepararent interim lignea. Quibus paratis, iterum post anni circulum idem praepositus revertitur, adducens secum conventum clericorum una cum abbate, quem elegerant, cui nomen Gezo, qui dominum Godeskalcum libenter apud se retinuisset, sed praepositus suus iubet eum redire in Stenvelt ad id expectandum, quod ei divinitus fuerat praeordinatum.

Nec absurdum puto, si paucis exprimam, qualiter idem Gezo, primus abbas Strahoviensis, primum in Stenvelt ad conversionem venerit; in hoc enim confitebuntur domino misericordiae eius, qui miris modis praedestinatos suos vocat. Cum esset ipse in Colonia canonicus et custos maioris ecclesiae, vir dives et delicatus, quadam nocte per somniun putabat fratres suos concanonicos tanquam in gyro consedere, seque in medio eorum, cum ecce adstitit ante eos quidam horribilis aspectu, qui virga, quam manu gerebat, percussit primum in capite, deinde alterum, tertio tertium, et ita flagellavit omnes hinc et inde a dextris eius et a sinistris; postremo, cum vellet percutere et istum, declinavit ictum, et sic evigilavit. Quam visionem secuta est mors ipsorum, et omnes in brevi ex hac luce sunt subtracti, eo videlicet ordine, quo in visione fuerant percussi; quod ille videns et mori timens, fugit tamquam a facie unicornis, et confugit in Stenwelt ad portum monasterii, conversatus ibi iuste atque regulariter usque in diem, quo assumptus est in abbatem. Sane idem Gezo vir erat totius probitatis et industriae, providus dispensator tam in spiritualibus quam temporalibus, magnus zelator disciplinae, cuius institutione viget adhuc et regitur Strahowiensis ecclesia. Ita memoria eius in benedictione est, cum post mortem non moritur, et opera eius rediviva semper eum vivere protestantur.

Anno dominicae incarnationis 1154 rex Conradus viam universae carnis ingreditur, pro quo Fridricus suus patruelis, dux Sweviae, miles armis strenuus, in regem eligitur, qui totius orbis gubernacula feliciter regere coepit.

Anno dominicae incarnationis 1155 dux Wladislaus a rege Fridrico in maximam recipitur gratiam. Filii autem Sobieslai exules domino regi Fridrico adhaerent fideliter, et ab ipso et principibus eius honorifice tractantur.

Anno dominicae incarnationis 1156 rex Fridricus collecta plurima principum et aliorum militum multitudine, Henrico duce Saxoniae et Fridrico, filio regis Conradi, aliisque principibus sibi adiunctis, Romam ad papam Adrianum, ut sum in caesarem iure debito consecret, iter cum forti manu militum arripit. Cum autem in exitu Alpium ante Veronam civitatem ad Gwardam castellum inexpugnabile perveniunt, Veronenses tanquam de suo iure transitum sibi et suis prohibent, dicentes, eum non esse caesarem consecratum, propter hoc eum ex eorum iure eis debere pecuniam persolvere, si inde Romam transire velit; postquam autem eum in caesarem consecratum receperint, ei tunc honorem ut caesari debitum pesolverent, non ante. Haec rex Fridricus audiens iram reprimit, et eam dissimulans, verba dans bona, pecuniam, quam exquirunt, eis promittit, et tanquam super hoc securitate data, Veronam illaesis exercitibus suis transit. Regalibus itaque ultra positis exercitibus, mandat Veroniensibus, ut pro debita pecunia veniant, qui verbis eius credentes, XIII nobiliores, plurimis nobilibus eis adiunctis, pro pecunia eis promissa ad regem dirigunt. Quos rex hilari vultu suscipiens, de promissa pecunia verbis datis optimis, eos capi praecipit et plurimis ex eis interfectis nobiliores XIII suspendi praecipit. Et cum quidam ex eis de propinquiori linea cognatum eius se esse diceret, et hoc testimonio comprobaret, propter hoc eum altius tanquam nobiliorem suspendi praecipit, posteris suis hoc relinquens exemplum, et ceteris timorem incutiens, ne talia contra dominos suos agere praesumant.

Interea Papienses, Cremonenses ei tanquam domino suo carissimo cum multa electa militia occurrunt, et in servitium eius regiam viam proficiscuntur. Tandem rex optatam ingreditur Romam, et in constituto tempore a domino papa Adriano in imperatorem consecratur. Cumque consecratione peracta in stationibus regalibus, in planitie pulcherrima ante regiam urbem Romam positis, de eorum iure cibos sumerent, Romani antiquum fastum somniantes, de domini imperatoris consecratione tanquam contra eorum voluntatem facta indignati, forti manu contra ipsum armantur. Quid plura? Armatae acies ultra Tyberim progrediuntur. Hac dum imperator audit, contra armat exercitus, et nullum in eos insultum fieri praecipit, quousque in planum progrediantur. Lateranenses contra imperatoris exercitus in planum campum egrediuntur, a primis aciebus congrediuntur, fit pugna: verumtamen cum imperator Fridricus cum filio regis Conradi et aliis principibus eos in fronte viriliter caederet, Henricus, dux Saxoniae, eos a ponte Tyberis a tergo, ut vir bellicosus armis fortiter invadit, et cum iam ad ferream portam, quae in medio pontis est, fere pervenissent, Lateranenses hoc conspicientes, et inter duo mala minus malum eligentes, tam ab hostibus quam a suis ferream portam claudunt, et sic miserabiliter prostrati, quidam gladio, quidam naufragio interierunt, reliqui capti domino imperatori numero 400 sunt praesentati. Quos dominus imperator Petro, Romanae urbis praefecto, qui ei fideliter adhaeserat, tradidit, cuius ipsi tam Romae palatia quam alias munitiones destruxerant, ex quibus praefectus urbis quosdam pro tanto ausu punivit suspendio, a quibusdam ad destructa sua reaedificanda palatia plurimam accepit pecuniam, et sic imperator in planissimis campis optata potitus est victoria. Post hanc itaque imperator victoriam, cum domino papa Adriano foedere et pacto inito, quod Romanos, qui hostes imperii se fecerant, nec ipsum regem Siciliae, qui imperio non obaudiebat, sine consilio et voluntate domini papae, nec e converso dominus papa sine consilio et voluntate domini imperatoris in gratiam eos reciperet, feliciter in Lombardiam revertitur. Mediolanensium itaque non immemor offensae, Terdonam civitatem, Spoleto non longe ab urbe Roma iam destructo, quae contra imperatorem cum Mediolanensibus iuraverat, obsedit, et forti militia eam cingens, Papiensiensibus, Cremonensibus et aliis Lombardiae civitatibus ei auxilium praebentibus, plurimis ex utraque parte peremptis, funditus destruit, victis solam salutem tribuens. Haec ista regalis est fortissima civitas Terdonae vicina, quae cum ea iuramentis Mediolanensibus assibilaverat, considerans, ad dominum imperatorem confugit, et secundum voluntatem eius omnes turres et munitiones suas destruens, eum suo placat servitio.

Anno dominicae incarnationis 1157 Fridricus imperator generalem curiam Wirczburk in festo pentecosten principibus suis indicit, ubi dominam Beatricem, filiam ducis Burgundiae, specie et decore quodammodo quasi humanas formas superantem, tanquam divinam sobolem sibi iungit matrimonio. Hiis nuptiis inter alios principes dux Wladislaus cum domino Daniele, Pragensi episcopo, affuit; sicut tanti imperatoris decet, nuptiae celebrantur feliciter. Ubi dominus imperator intolerabilem superbiam Mediolanensium aperit suis principibus, qui hoc audito, ut tanquam hostes imperii digna corrigantur poena, dant consilium.

Anno dominicae incarnationis 1158 Fridricus imperator ducis Wladislai, exulis Poloniae, et sororis suae, quae ei matrimonio iuncta fuerat, misertus, ad eum ducatui suo restituendum in Poloniam parat exercitus, quam cum plurimis intrans exercitibus crudeliter devastat. Principes autem Poloniae tantae fortitudini eius resistere non valentes mediante duce Wladislao Bohemiae, ad gratiam eius veniunt, sic tamen, quod nudos gladios supra colla sua portantes, imperiali repraesentantur maiestati. In gratiam domini imperatoris recipiuntur, pro satisfactione datis obsidibus, et iuramenti receptis, quod contra Mediolanum CCC armatos milites in auxilium domino imperatori mittere debeant.

Anno dominicae incarnationis 1159 dominus imperator sollemnem curiam suis principibus in natali Domini Magdeburk indicit, ubi portatis regalibus et sollemnitate feliciter peracta, ut regii sanguinis sui memores ad conterendam Mediolanensium superbiam, ei suum praebeant auxilium, eos commonet et exorat. Quod principes eius unanimi voto ei fideliter promittunt. Wladislaus quoque dux Bohemiae, tantos et tot principes contra Mediolanum in arma iam paratos esse considerans, in persona sua cum sua militia ei in adiutorium se venire promittit. Dominus quoque Daniel, Pragensis episcopus, cum suo duce hunc laborem contra Mediolanum suscipere non recusavit. Ob tantum laborem imperator Vladislaum, ducem Bohemiae, regio exornat dyademate, de duce regem constituens. Fridrici imperialis finitur curia, contra Mediolanum parantur arma, undique Mediolani sonat obsessio. In condicto tempore ad obsidendum Mediolanum de diversis partibus mundi moventur exercitus, Fridricus imperator et sui duces, marchiones et alii principes contra Mediolanum proficiscuntur. Wladislaus, rex Bohemiae, prior Alpes superat, et Veronam feliciter transiens, ante Brixiam civitatem regiam suos ponit exercitus. Brixenses contra eos exire nec tantae militiae se committere praesumentes, solummodo muros suos custodiunt. A Bohemis tota Brixiensis devastatur provincia. Post pauco tempore imperiales exercitus adveniunt, pro adventu imperatoris omnes exercitus tripudiant gaudio. Super Oleam, flumen regium, imperiales ponuntur exercitus. Ad Aduam, flumen vehementissimum, perveniunt, ubi pontes fractos inveniunt, et Mediolanensis provinciae maximam multitudinem hominum, transitum aquae eis prohibentium. Supra ripam iuxta praeruptum pontem imperialia ponuntur tentoria, quibus undique replentur campi; infra autem has stationes fere per milliare domini Wladislai, regis Bohemiae, et domini Danielis, Pragensis episcopi, et aliorum principum Bohemiae ponuntur tentoria; post tot labores dulces capiuntur cibi.

Interea Odolen, filius Zris, miles strenuus, cum duobus militibus vadum invenire praetemptat, quod non inveniens mediis fluctibus se committit, uno tantum socio eum sequente, quos mediis fluctibus sic rotari vidimus, quod nunc ipsi super equos, nunc ipsi super eos rotari videbantur. Tandem deo eos adiuvante incolomes flumen transeunt, tertius vero eorum socius, vel quia equum vel quia cor debile habuit, ad ripam revertitur. Haec dum regi Bohemiae referuntur, videlicet duos milites vadum invenisse, abiiciuntur tabulae, et tympanum, signum bellicum percutitur, armantur milites, ipso Wladislao, rege Bohemiae, strenuo et illustri milite, eos praecedente inter medios praecipites fluctus suos impellunt dextrarios, et sic divina pietate eos conservante, tam duros tam praecipites superant fluctus, plurimis ibi militibus naufragio perditis. Sic rex Bohemiae superatis fluctibus sua forti armata militia suos irruit in hostes, eos ex omni parte armata militia circumdans, caeduntur, ligantur, capiuntur plurimi. Ex utraque parte ad coelum levantur clamores, Bohemorum laeti de victoria, Mediolanensium funesti de inopinata miseria. Imperatoris autem exercitus primo Mediolanenses putant suis in adiutorium venisse, verumtamen cum Bohemos suos adversarios viriliter caedere considerant, laeti de tanta victoria laetos ad coelum clamores levantes, quomodo vel qua arte tam praecipites fluctus superaverint, mirantur. Bohemi sic eis superatis castella, villas, praedam capientes plurimam, quae possunt, igni committunt. Rex interea ad pontem imperatoris se transfert, pro reparando ponte sollicitus ex utraque parte, tam imperatoris quam regis, trabes comportantur ponti utiles. Interea tantum laborem nox dirimit. Summo diluculo nuntius venit, Mediolanenses ad defendendum vadum suis in auxilium venisse.

Non fit mora, armatur militia, pugnatur acriter, Mediolanenses victi fugam ineunt; nec mirum, mors etenim in tali re vel ferro vel pedibus vitanda est. Bohemi, ex eis plurimis interfectis, LXXX nobiliores de militia Mediolanensium capiunt, et eos regiae tradunt potestati, quos rex Bohemiae imperatoriae ad eius honorem tradidit maiestati. Dominus imperator per reparatos pontes cum suis exercitibus flumen Aduam feliciter transit. Trec firmissimum castrum Mediolanensium obsidet, quod in brevi capit. Inde venitur ad Laudam, civitatem quandam valde nobilem, quam Mediolanenses funditus destruxerant. In medio civitatis destructae imperialia ponuntur tentoria, cuius imperator destructionem considerans, magis ad destructionem laborat Mediolani. Dum haec geruntur, Mediolanenses ad curiam domini imperatoris cum eius conductu veniunt, de suis excessibus condignam satisfactionem domino imperatori offerentes. Principes haec audientes, ut dominus imperator in gratiam suam eos recipiat, consulunt. Surgens autem Anselmus, Ravenatensis ecclesiae archiepiscopus, contra haec respondit: Non est, inquiens, vobis nota astutia Mediolanensium; dulcia quidem vobis verba et humilia offerunt, sed astutam vulpem sub pectore servant, mensura, qua aliis mensi sunt, remetiatur eis. Ecclesias dei, civitates liberas imperatoris destruxerunt, et eorum destruatur Mediolanum; nullam in eis fecerunt misericordiam, nec eam consequantur.

Hoc dominus imperator cum suis principibus audiens, eius acquievit consilio, et per suae abiectionem cyrothecae, ex more antiquorum imperatorum, eos publice in suum bannum mittit, per haec eos ostendens esse manifestos hostes imperii. Haec considerans laeta iuventus fremit in arma. Versus Mediolanum armata progreditur militia, ut in arma ad signum domini imperatoris tota militia sit praeparata, indicitur. Dies oritur, multis mortem, multis victoriam apportans. In campis planissimis, iam ante Mediolanum exercitibus aptissimis, imperiales armantur exercitus. In prima itaque fronte militae Ludovicus frater imperatoris, palatinus comes de Reno, in primo flore iuventutis suae, ex antiquorum suorum praedecessorum dignitate Suevorum armata militia, Papiensium et Cremoniensium, qui huius expeditionis fabricatores extiterant, sibi militia adhibita, in campestria progreditur. Secundum locum Fridricus, filius regis Conradi, in annis iuvenilibus, dux de Rotmbuk, cum sua forti militia possidet. Ad hunc exercitum augendum Hugo, marchio Montis Ferrati, cum Veronensium, Brixensium, Mantuanensium forti militia accedit. Tertium locum obtinet Wladislaus, rex Bohemiae, cum suo exercitu, quem de tota militia sua in unum collecta collegerat, valde magno et forti possidet. Quarto loco Henricus, dux Austriae, cum suo maximo exercitu ponitur. Quinto loco Otto, palatinus comes de Ratispona, et cum Fridrico et Ottonc, fratribus suis, et plurima Bavarorum militia. Sexto loco ipse imperator Fridricus cum suo exercitu, cuius longitudinem et lalitudinem comprehendere difficillimum erat. Septimo loco Fridericus, Coloniensis archiepiscopus, et exercitus Theutonicorum et Lombardiae principum procedit, magna fortitudine collectus. Post haec multitudo principum, quam dinumerare nemo poterat, quorum tu, deus,

Signa, potestates, cursus, loca, tempora nosti.

Sic tanti et tot exercitus, candore ferri horribiles, versum portam Mediolanensem, quae Romana porta dicitur, procedunt, et sic nullo impediente ad urbem diu optatam perveniunt. Mediolanenses autem in campis contra tot et tantos exercitus bello se committere non praesumentes, fossata sua et munitiones muniunt, quas circa muros fecerant, armata manu custodiunt. Dominus autem imperator videns eos extra munitiones non audere procedere, ante praedictam portam, quae Romana dicitur, nomine et re maior, sua figi praecipit tentoria. Et ut circa alias portas Mediolanenses aliorum principum figantur tentoria praecipit, et in brevi fit, quod praecipit, ad diversas portas diversorum principum figuntur tentoria. Mediolanenses vero, ex qua parte eos invadere possint, considerant, et in prima militia exercitum Ludvici fratris imperatoris invadendum, qui ad portam sancti Dionisii suos posuerat exercitus, suum ponunt studium, et circa horam vespertinam armata manu, ut fortius possunt, ad bellum progrediuntur. Quibus praedictus princeps ut strenuus miles cum sua forti militia occurrit. Fit pugna ex utraque parte, fortissimi caeduntur milites, nunc hi vincunt, nunc illi. Haec audiens Wladislaus, rex Bohemiae, tympanum, signum suum bellicum, percuti praecipit. Non fit mora, armatur militia, pugnantibus in auxilium progreditur. Ludvicus, frater imperatoris, Mediolanenses a se repellere fortius instat.

Interes Wladislaus, rex Bohemiae, in suis splendidus armis, cum sua militia primam militiam Mediolanensium aggreditur, ipsum principem eorum et vexilliferum, Dacium, medium lancea perfodit, qui ibi perfossus occubuit. Ceteri vero milites tam Bohemiae quam Theutoniae, qua qui possunt, irruunt in hostes. Umbo umboni alliditur, pes pede teritur, fortium virorum fortissimi resonant ictus. Ex utraque parte fortissimi caeduntur milites, a vespertina hora usque ad crepusculum durat praelium Mediolanenses victi, plurimis interfectis et captis, intra muros se retrahunt. Tali choraea militum Mediolanenses undique cinguntur. Dominus autem imperator singulis diebus cum exercitibus, ne aliqui inde exire possint, Mediolanum circuire non cessat, singulis diebus diversi in eos fiunt insultus; interfectionibus, captionibus artantur plurimis, quos intus pavor, foris vastabat gladius.

Anno dominicae incarnationis 1159.

Anno dominicae incarnationis 1160. Hoc Mediolano Daniel praesul redit anno.

Anno dominicae incarnationis 1161.

Anno dominicae incarnationis 1162 Theobaldus profectus est cum filio regis in auxilium imperatori, et Sobieslaus captus est.

Anno domini 1163.

1164. Wladislaus rex terram Hunnorum intravit, regem Graecorum ex ea perturbavit, Ungarorum optimates pacificavit.

Anno domini 1165.

Anno domini 1166.

Anno domini 1167.

1168. Theobaldus dux et Daniel episcopus in Italia obiit, cui Fridericus quartus decimus episcopus successit.

Anno domini 1169.

Anno domini 1170.

Anno dominicae incarnationis 1171 sanctus Thomas archiepiscopus Canturiensis martyrizatus est.

1172 Wladizlaus rex cum caesare Poloniam intravit.

Anno domini 1173.

1174. Sobieslaus a vinculis dimittitur, et dux constituitur.

1175. Odalricus dux, frater Sobieslai, profectus est Mediolanum.

1176. Sobieslaus dux vastavit incendio Austriam. Nimia siccitas attenuavit fruges. Sobieslaus pugnavit contra Fridricum in Bohemia. Ipso anno XV Kal. Februarii obiit rex Wladislaus, fundator Strahoviensis ecclesiae.

1177. Odalricus dux a fratre Sobieslao capitur. Ipse Sobieslaus a Bohemis de solio pellitur. Fridricus, filius regis Wladislai, inthronizatur. Sobieslaus in exilio obiit.

1178. Fridricus episcopus obiit, cui Valentinus, quintus decimus successit.

Anno domini 1179.

Anno domini 1180.

Anno domini 1181.

Anno domini 1182 Strahoviensis ecclesia secundo dedicata est, videlicet VII Kal. Maii a venerabili domino Adalberto, Salceburgensi archiepiscopo, et hoc hac de causa, quia maius altare motum, et chorus fuerat sublevatus. Praesentes erant canonici, Pragensis ecclesiae fere omnes et abbates multi, quorum unus et praecipuus, licet suo iudicio humillimus, abbas Godescalcus, tantam sollemnitatem sermone suo adornans. Inter alia, quae locutus est, haec quoque dixit: Assum, inquit, o fratres karissimi, en alteri dedicatione vestrae, qui primae quoque interfui, et videor mihi videre statum domus huius valde diversum ab eo, qui tunc erat. Tunc enim rebus pauper et meritis fuit dives, modo versa vice rebus crevit, et disciplina deperiit. Atque in hunc modum reprehendenda reprehendens et ad honesta provocans, monita salutis porrigebat eis.

1182. Valentinus episcopus obiit. Henricus sextus decimus successit, qui in episcopatu ducatum obtinuit postea.

1183. Conradus, dux Moraviae, Pragam obsedit.

1184. Bohemi cum Moravis bellum commiserunt.

1185. Wenceslaus dux Pragam coactus obsedit, et spe fraudatus recessit.

1186. Eclipsis solis fuit. Mortalitas hominum facta est.

1187. Fridricus dux cum omnibus primatibus terrae suae, similiter et dominus episcopus Henricus cum abbatibus et universo clero vocati sunt ad curiam caesaris, et magna synodus habita est. Ipso quoque anno Theobaldus a fratre suo Fridrico iussus est capi, sed a quibusdam fautoribus praemonitus, fuga lapsus est.

1188. Iherosolima a paganis obsessa est et tradita Saladino.

1189. Fridricus dux obiit. Conradus, Moraviae laudabilis dux, successit. Theobaldus recepit provincias suas. Romanus quoque imperator cum innumerabili multitudine christianorum contra paganos pugnaturus, ultra mare viam tenuit, et ibi in naufragio vitam finivit, et in Antiochia sepultus quiescit. Quem etiam multi nobiles Bohemicae terrae primates cum duce Theobaldo secuti, inopinata morte sunt praeventi.

1190. Dux autem Conradus cum filio imperatoris in Apuliam est profectus, ubi famosissimum de se referens triumphum, heu! immatura morte est praeventus, ossaque dellata sua Pragae sunt tumulata.

Quique gemant flentes super hunc et corde dolentes:

Ach! ach! Conrade dux crebro commemorande,

Vivas in Christo mundo translatus ab isto!

1191. Wenceslaus dux in solio paterno consedit, quod vix in tribus mensibus possedit.

1192. Wencealaus dux de solio pellitur. Prziemysl dux efficitur. Civitas Praga obsidione circumdatur, nec capitur. Tandem post tres menses, ipso duce Wenceslao permittente, per internuncium imperatoris nunciatur, in manus domini episcopi traditur. Dux autem Wenceslaus, dum in confinibus Zribiae iter ageret, per insidias versipellis marchionis eiusdem provinciae capitur, et in munitissima custodia clauditur, solo Spitigneo evadente. Eodem anno dux Prziemysl quorundam Theutonum provinciam vastavit, et imperatorem ex hoc in iram concitavit. Dominus quoque episcopus ad limina sancti Jacobi apostoli causa orationis viam tenuit, quem imperator propter pecuniam sibi pollicitam detinuit, et sic impeditus reversus est in Bohemiam.

1193 intrante Martio dominus episcopus Henricus ad imperatoris curiam regreditur, et intrante Augusto cum magna gloria et honore in Bohemiam cum ducello Spitigneo revertitur, gestans ab imperatore sibi tradita vexilla ducatus, non tamen obmittens nomen et dignitatem sui episcopatus.

1194.

1195.