[HEINRICI DE HEIMBURG ANNALES]

Anno 861. Inchoatur Chronica Bohemorum.

Isti sunt duces terre Boemie, qui ante Borziwogium, ducem primum catholicum, ipsius terre Bohemie principatum tenuerunt sibi invicem succedentes; quoto autem anno domini quilibet regnaverit, incertum est, excepto Borziwoy, primo duce catholico, cuius annus baptismi scribitur in sequentibus. Primus ergo dux Nezamysl, qui inter alias habuit unam filiam speciosam et sapientem nimis, secundum huius [seculi] sapientiam, nomine Libussa, que post mortem patris sui ac sororum suarum ipsius terre rexit ducatum; multaque predixit, nescio quo spiritu, eciam postea ipsius rei veritas vera esse demonstrabat, uti in cronica predicte terre scriptum hodie. Que etiam Libussa nupsit cuidam viro nichilominus discreto et sapienti nomine Przemysl, qui, [ut)in ipsa cronica invenitur, omnia iura ipsius terre, sicuti hodie habentur, instituit, plurima quoque predixit, ut postmodum posteris patuit. Huic successit quidam nomine Mnatha; post hunc vero rexit ducatum Neclan nomine; post hunc Wogyn; post hunc Hostiwicz, deinde ad Borziwogium ipsius terre potestas devoluta est, qui merito dux appellari potuit, utpote qui primus ipsi genti barbarice vexillum sancte crucis antetulit, scilicet in baptismo, quod primus suscepit.

898. Baptisatus est Borziwoy, primus dux catholicus Boemie. Qui scilicet Borziwoy postquam baptisatus esset, cepit proficere in fide catholica, edificavitque multas ecclesias et oratoria, sicut hodie apparent in Bohemia. Genuitque uxor sua nomine Ludmilla, que hodie aput Bohemos in veneracione habetur, duos filios, quorum nomina sunt Spitigneus et Wratislaus. Qui Spitigneus obtinuit ducatum post mortem patris sui Borziwoy. Quo mortuo regnat frater suus Wratislaus pro eo, qui genuit duos filios videlicet Wenceslaum. Mortuoque patre Wenceslaus adeptus est ducatum, quem postea frater suus Boleslaus occidit in urbe Boleslavia, ubi adhuc ad demonstrandam ipsius Boleslai perfidiam sanguis innocens apparet ipsius ecclesie, ante cuius fores ipsum ad instar necis Abel iusti, quem fraterna eciam invidia prostravit, crudeli manu, cum ad divinum officium iret hora matutinali, trucidavit, sicut in passione ipsius martiris legitur. Translatus est autem post aliquot annos de Boleslavia in Pragam ab invido fratre suo, ut signa, que per eum dominus operari dignatus est, non Wenceslao set sancto Vito ascriberentur. Inventum est autem corpus eius incorruptum, et quod magis mirandum est, sanatis vulneribus apparuit.

930. Sanctus Wenceslaus dux occisus est a fratre suo Boleslao, qui Boleslaus dictus fuit Boleslaus Sevus; qui obtinuit ducatum post necem fratris sui scilicet sancti Wenceslai, quem ipse nequam et prophanus propter sua bona opera et suam mansvetudinem ob invidiam sua manu interimerat. Qui postquam ducatum adeptus fuerat, genuit filium, nomen suum ei imponens, set valde contrario modo. Ille siquidem dictus fuit Boleslaus Sevus, ille vero Boleslaus Pius. Qui postquam ducatum obtinuit post mortem impii patris sui, cepit se regere secundum fidem catholicam. Ipse quidem sororem uterinam habuit in curia ad Sanctam Agnethem, nomine Mlada; cui apostolicus aliud nomen imponens, scilicet Maria, que erat abbatissa eiusdem monasterii; que obtinuit sibi litteras habendi episcopium in terra sua, id est in Bohemia, que tunc ad Ratisponensem [episcopatum] pertinebat. Quas litteras ipsa personaliter attulit ad terram Bohemie. Moravia siquidem tunc temporis pertinebat ad Bohemiam in spiritualibus et in secularibus. Et elegerunt episcopum nomine Dietmarus, qui non uno anno vixit in episcopatu. Ipsa quoque Maria monasterium sanctimonialium construxit ad Sanctum Georgium Prage in castro, ubi hodie cernitur. Dux vero Boleslaus Pius genuit filium, nomen suum imponens ei; quem postea dux Polonie oculorum lumine privavit, postquam regnasset pro patre suo Boleslao Pio. Post quem dux extitit Iaromir, quem frater eius simili modo cecavit, eique successit in ducatum. Ipse autem Iaromir uno anno post mortem Odalrici ducatum rexit. Nam quadam die ad necessaria nature cum sederet in priveto, a quibusdam per ipsum foramen lancea perforatus est; cecus quippe erat. Huic successit Brzetislaus filius Odalrici, vir strenuus et probus et audax.

969. Obiit primus episcopus Bohemie Dietmarus. Post hunc ordinatur sanctus Woytiech, nacione Bohemus; set cum ordinaretur in episcopum ab archiepiscopo Magutinensi, appellavit eum nomine suo Albertum.

980. Odalricus autem dux non habuit liberos; genuitque filium ex concubina nomine Bozena. Nomen vero filii, ut supra dictum est, Brzecislaus dicebatur; vir audax nimis, qui ipso tempore dux Morawie fuit, patre Bohemiam regente. Ipse siquidem Brzecislaus per Bohemiam intrans partes Misnensium et ibidem de quodam claustro virginem famosam ac speciosam nimis velatam manu rapuit; ibi paucis suorum amissis letus et hylaris in Moraviam reversus est. Ipsa autem puella de stirpe imperatoria extitit, nomine Juditha. Fecitque aliud: Poloniam eciam hostili manu devastavit, corpus beati Woytiech inde tulit, nec non infinitam pecuniam, et Wratislaw civitatem et alias quam plures obtinuit.

996. Sanctus Woytiech, episcopus Bohemie secundus, postquam convertit Pannoniam, Poloniam, in Prussia martirisatus est in die parasceve, quo tunc erat beati Georgii martiris dies.

1001. Mezko, dux Polonie, obsedit Pragam et omnes munitiones acquisivit preter Wyssegrad.

1002. Heinricus imperator ordinatur, qui fundavit Bamberg et regnavit XXIII annos [et] menses VI.

1004. Occisi sunt quinque heremite in silva Polonie: Benedictus, Matheus, Isaac, Cristinus, Iohannes; et sextus Barnabas evasit, qui non erat domi ipsa hora. Qui modo magna veneracione habentur aput Bohemos et Polonos.

1016. Obiit Hemma, coniunx Pudici Boleslai, que fuit plena virtutibus.

1017. Obiit Teodatus, episcopus Pragensis tercius, nacione Saxo.

1021. Brzecislaus, dux Boemie, rapuit virginem Iuditham, ut dictum est; ex qua genuit Spitigneum, Wratislaum, Conradum, Jaromir, Ottonem.

1022. Facta est persecucio maxima in Polonia.

1023. Obiit Ekhardus, episcopus Pragensis quartus, VI Idus Augusti.

1030. Obiit Ziza, episcopus quintus Pragensis, IV Kal. Februarii.

1036. Obiit Odalricus, dux Bohemie, qui construxit Trzebiss. Ipso anno obiit Boleslaus dux septimus Cecus. Post hunc Brzecislaus dux effectus, Poloniam hostiliter devastat ad vindictam avi Boleslai, quem dux Polonie lumine privavit; corpusque sancti Adalberti de Polonia in Bohemiam tulit.

1043. Heinricus tercius imperator totam Bohemiam obsedit; et ob hoc fames in Bohemia tanta, ut tercia pars hominum fame moreretur.

1045. Obiit Guntherus monachus in Brewnovia Prage, qui veneratione magna habetur.

1047. Dedicatum est monasterium in urbe Boleslaw.

1055. Obiit dux Brzecislaus. Post hunc filius eius Spitigneus dux effectus eiecit omnes Theuthonicos de terra, nec non et matrem propriam Iuditham, similiter et abbatissam Sancti Georgii.

1056. Wratislaus autem, filius Brzecislai, frater vero Spitignei, dux Morawie, duxit Alheidam, filiam regis Hungarie Andree; ex qua genuit filium Wratislaum nomine.

1057. Obiit Iuditha, mater ducis Spitignei, qui cuidam nupserat nomine Petro, ad confusionem filii sui.

1058. Obiit Spitigneus devotus multum.

1059. Obiit Alhedis, uxor Wratislai. Post quam dux Wratislaus duxit Swatawam, filiam Kazimir, ducis Polonie, ex qua genuit Boleslaum, Borziwoy, Wladislaum, Sobieslaum. Fratres eius Cunradus et Otto Moravie gubernacula regebant.

1060. Obiit Severus, Pragensis et Olomucensis episcopus sextus. Post hunc ordinatur Jaromir, frater ipsius ducis Wratislai; qui cum venisset Magunciam, archiepiscopus consecrans ipsum in episcopum, nomen suum ei imposuit Ekhardus. Dux autem Wratislaus ob invidiam fratris sui episcopi alium episcopum constituit fieri in Olomucz. Elegerunt ergo quendam virum nomine Iohannem, simplicem et bonum. Quapropter Iaromir qui et Ekhihardus, episcopus Pragensis, quod abstractum sibi esset episcopium Olomucense, misit quosdam in Olomucensem civitatem, qui prefatum episcopum plagis fustium enormiter flagellaverunt, et ideo dux volebat fratrem suum de episcopatu amovere. Set tunc Mechtildis virgo post mortem patris sui Bonifacii rexit regna Lombardie simul et Burgundie; que iuvit episcopum de omni honere suo, quia eius matris Iudithe cognata fuit, quam rapuerat pater eius Brzetislaus.

1082. Dux Bohemie Wratislaus dimicavit cum duce Austrie.

1085. Obiit Iuditha, filia Wratislai.

1086. Dux Wratislaus in regem coronatur ab imperatore Heinrico cum uxore sua Swatawa. Ipso anno obiit frater eius Otto, dux Moravie.

1090. Obiit Ekhardus, episcopus Pragensis septimus, frater regis Wratislai.

1091. Brzetislaus filius opposuit se patri suo Wratislao.

1092. Obiit primus rex Wratislaus. Ipso anno obiit Cunradus, frater eius et successor eius, dux Moravie.

1095. Ipso anno fuit magna mortalitas hominum.

1096. Iudei coacti sunt a duce, ut baptisentur; qui vero apostataverunt, omnes spoliati sunt. Incepit ordo griseus, heu male.

1097. Obiit Cosmas, Pragensis episcopus octavus.

1106. Henricus imperator expulit patrem suum Henricum de regno.

1107. Swatopluk ducem Borziwoy eiecit de regno; set propter hoc dedit imperatori decem milia marcarum argenti, factusque est compater ipsius Swatopluk.

1116. Wladislaus sponte dedit ducatum Borziwoy.

1117. Terre motus factus est in Bohemia.

1118. Aqua inundavit Prage ultra pontem decem ulnis.

1120. Predictus Borziwoy perdidit ducatum tercia vice, fugitque in Ungariam.

1122. Eclipsis lune fuit media nocte.

1123. Obiit Othmarus, episcopus Pragensis nonus. Post hunc Menhardus eligitur.

1124. Obiit Borziwoy dux XVIus in exilio Ungarie.

1126. Sobieslaus ducatum adeptus est, vivente adhuc matre eorum Swatawa regina prima, quo mortuo rex Wladislaus rex Boemie secundus.

1131. Isto tempore rexit imperium Conradus, sub quo facta est expeditio in Jerusalem.

1135. Fuit eclipsis solis IV Non. Augusti.

1138. Obiit beatus Malachias episcopus.

1143. Sanctus Bernardus migravit ex hoc seculo, egregius doctor; centum et sexaginta cenobiorum pater extitit.

1173. Obiit Wladislaus, rex Boemie secundus, in exilio. Post hunc filius eius Fridericus dux similiter expellitur de terra cum cognacione sua. Post hunc Sobieslaus rexit ducatum. Isto anno Jerusalem, quam cristiani habuerunt, perditur.

1179: Sobieslaus expellitur a Friderico, filio Wladislai.

1195. Ottakarus qui et Przemysl rex Bohemie tercius consecratur.

1197. Innocencius tertius papa ordinatur.

1198. Obiit Heinricus filius.

1201. Terre motus factus est IV Non. Maii.

1203. Isto tempore Philippus, Romanorum rex, filiam suam Constanciam promiserat dare comiti palatino, quam postea tradidit filio regis Ottakari Boemie Wenceslao; et propter hoc palatinus occidit Philippum.

1209. Otto cesar consecratur.

1211. Hic destituitur Otto ab imperio.

1212. Multitudo infancium ab hereticis traditur Saracenis.

1213. Franciscus et Dominicus clarent.

1215. Getrudis, regina Ungarie, occiditur, mater sancte Elyzabeth.

1216. Obiit Innocencius tercius papa, vir magne sciencie. Hic canonisavit sanctum Thomam Cantuariensem et Kunegundem virginem.

1217. Leupoldus, dux Austrie, et Andreas, rex Ungarie, Jerusalem vadunt.

1220. Fridericus, rex Cilicie, in cesarem coronatur.

1222. Obiit Wladislaus qui et Heinricus, marchio Moravie, frater Ottakari, regis Bohemie.

1225. Obiit papa Honorius quartus.

1228. Eligitur Gregorius nonus.

1230. Obiit sancta Elyzabeth, soror regis Ungarie Bele.

1231. Obiit Leupoldus, magnificus dux Austrie.

1240. Obiit Rupertus, episcopus Olomucensis. Obiit Constancia regina, coniunx regis Ottakari.

1241. Tartari vastaverunt Ungariam, Moraviam, Poloniam, nullusque eis resistit, excepto solo duce Polonie Heinrico, qui et occisus fuit ab eis cum omnibus suis. Hoc anno fuit ecclipsis solis.

1242. Ego Heinricus natus sum in Heimburg.

1244. Brunno episcopus Olomucensis eligitur, nacione Saxo.

1246. Captus est Borso et alii nobiles Moravie a duce Austrie Friderico.

1247. Occius est dux Fridericus. Conflictum namque habuit adversus Belam regem Ungarie, et potitus victoria occiditur.

1248. Ottakarus, marchio Moravie, per consilium pravorum opposuit se patri suo Wenceslao, regi Boemie.

1249. Isto tempore Margaretha, regina Romanorum, relicta Heinrici, Romani regis, soror Friderici, ducis Austrie, copulatur Ottakaro qui et Przemysl, marchioni Moravie, qui factus est dux Austrie.

1251. Ungari depopulati sunt Austriam et Moraviam. Interim Ottakarus marchio Moravie extitit.

1253. Obiit Wenceslaus, rex Boemie quartus; pro eo regnavit Ottakarus filius eius.

1255. Obiit Borso, illustris baro.

1256. Occisus est Wilhelmus imperator.

1257. Ducissa Bavarie decollata est per Lodovicum eius maritum. Canonisatur sancta Clara per Alexandrum papam quartum.

1259. Factus est terre motus in Moravia IV Kal. Februarii.

1260. Ottakarus rex habuit conflictum cum Bela, rege Ungarie, atque vicit.

1261. Ibant flagellatores, que secta nescio a quo spiritu processerat; set multi nostri noti in eam ibant pura intencione et sincera devocione. Procedebant namque turmatim hinc et inde per ecclesias, precedentibus vexillis et cereis ardentibus, precinentibus duobus, ceteris respondentibus, stantes nudi et affligentes se flagellis, panno qualicunque succinctos lumbos et velata capita habentes.

1262. Soror Agnes Prage claruit.

1263. Fames validissima fuit per Moraviam et Austriam, ita ut multi fame morerentur, comedentes radices, arborum cortices.

1264. Obiit papa Urbanus. Cometa apparuit.

1266. Rex Ottakarus conflictum habuit cum ducibus Bavarie. Ipso anno obiit Margaretha regina.

1267. Translata est sancta Hedwigis, soror Heinrici ducis.

1268. Decollatus est Cunradus, filius Conradi filii Friderici imperatoris, a Carolo rege Francie. Ipso anno eclipsis solis et lune. Obiit Bela minor, rex Ungarie, qui duxit cognatam regis nostri filiam. Obiit Bela senior, rex Ungarie, frater sancte Elyzabeth, qui potenter in Ungaria regnavit XXXV annis. Regnaverant autem eo vivente duo filii eius Stephanus et Bela.

1271. Ottakarus rex cum magno exercitu intravit Ungariam adversus Stephanum regem, obtinuitque Preczpurg castrum, alias municiones circa metas iacentes; et multis spoliis inde ductis jacuit in terra inimicorum fere octo ebdomades. Reverso autem rege Ottakaro, Ungari insecuti intraverunt Moraviam, et magnum dampnum fecerunt in hominibus.

1272. Ipso anno obiit rex Ungarie Stephanus. Narclitus, potens camerarius Moraviae, obiit. Ipso anno Ungari magnum fecerunt dampnum in Moravia. Precedenti autem anno, vivente adhuc Stephano rege, Heinricus comes et alii plures de Ungaria fugerant ad regem Boemie, quos ipse honorifice suscepit, ipsumque Heinricum prefecit civitati Hlawa et eius districtui. Mortuo autem rege Stephano, comes [Egidius] qui fuerat summus [camerarius) ipsius Stephani, transivit eciam ad regem Boemie; et quia Heinricus comes odio habuit ipsum Egidium, nolebat ulterius manere cum rege Boemie, set exiens de terra, cepit moliri insidias contra regem Ottakarum, ut rei exitus probavit.

1273. Gregorius decimus papa ordinatur. Caruerat namque pastore ecclesia ab obitu Clementis pape. Ipso anno Gregorius papa precepit eligi imperatorem. Tunc Lodowicus palatinus comes, frater Heinrici, ducis Bavarie, consilio illorum principum, qui electionem habebant, elegit Rudolphum comitem de Haspurk in regem Romanorum. Nam a Friderico imperatore ecclesia caruit rege Romanorum. Ipso anno Heinricus comes, qui regebat pueros filios Stephani regis, reges scilicet Ungarie, cepit agere contra Ottakarum regem. Nam fratrem regine propria manu occidit, et mala que facere poterat, exercuit indesinenter. Rex autem Ottakarus posuerat comitem Egetmistri super castrum Preczpurk; set ipse tradito castro Ungaris reversus est Ungariam. Illo tempore rex Ottakarus congregato magno exercitu cepit ire versus Ungariam contra Heinricum comitem et complices eius. Illo tempore Ulricus de Duirenholcz, gener regis, occisus est ab Ungaris. Intravit autem Ottakarus rex Ungariam, iacuitque ibi in terra inimicorum octo ebdomades, multasque municiones machinis acquisivit, tam ex illa parte Danubii quam ex ista, terram potenter devastando.

1274. Celebratum est consilium a domino Gregorio, sedis apostolice pontifice, et aliis pontificibus et prelatis ecclesie quam plurimis in Lugduna, in quo concilio Gregi ad cristiane religionis fidem conversi et apostolice sedi obedire professi sunt. In ipso autem concilio statutum est, ne de cetero ecclesia tam diu pastore careat, set infra 10 dies apostolicus eligatur.

1275. Obiit papa Gregorius X. Ipso anno opposuerunt se quidam de Austria regi Ottakaro. Ipse siquidem tam potenter regnavit in Austria et Stiria sicut in Boemia et Moravia.

1276. Obiit papa Innocencius V. Ipso anno quedam cognacio in Boemia, cognomine Witigenses, opposuerunt se regi Ottakaro, quorum precipui fuerunt Sawiss et amici eius et Borso de Risemburg. Ipso anno XV Kal. Maii cecidit grando et audita sunt tonitrua horrenda; circa octavam autem Michaelis, nix et gelu grande fuit in partibus nostris. Ipso anno, Romanorum rex, descendens in Danubio cum navibus et apparatu multo nec non exercitu magno, intravit Austriam, venitque in civitatem Witunensem. Prius autem quam intraret civitatem, occurrit ei rex Boemie ex ista parte Danubii cum magno exercitu, ita ut Danubius separaret amborum exercitum; ubi occisus est Bernhardus de Welgerdorf. Videns autem rex Ottakarus se non posse tante fortitudini resistere, nec alio modo cum honore ab eo posse separari, transiit Danubium ad regem Romanorum, et subdidit se ei valde libenti animo. Resignatis autem terris suis, et reddita sibi Boemia et Moravia, pacifice cum rege confederatus ad propria est reversus. Qui veniens ad sua, tactus dolore intrinsecus pro eo, quod se subdiderat, cepit moliri contra regem Romanorum insidias, ut postmodum rei exitus comprobavit.

1278. Ottakarus qui et Przemysl, magnificus rex Boemie, cepit agere contra Rudolphum, regem Romanorum, qui tunc manebat in civitate Wienna, sicut prima fronte intraverat. Misit namque suos, qui Austriam invaderent eamque rapinis et incendiis devastarent; quod et fecerunt. In confinio quippe nostro inter cetera mala, que gesserunt, ecclesiam sancte Marie in Weydehoven incenderunt, et in cimiterio eiusdem ecclesie, ut revera percepi, 1722 homines igne perierunt, qui omnes bene noti erant, exceptis ignotis et peregrinis; forum eciam nostrum et ecclesiam sancti Stephani incenderunt. Circa festum autem sancti Jacobi ipse rex Ottakarus congregato omni exercitu suo intravit Austriam, et obsedit forum, quod dicitur Drostendorf XVI diebus, in quo tunc erat Stephanus de Mizow cum paucis. Tandem tradito sibi predicto foro processit in Law adversus Rudolphum, regem Romanorum. Qui nichilominus occurrit ei circa aquam, que vocatur Morawa, ubi in vicino aqua Tya alias Dyge coniungitur ipsi Morave, ducens in comitatu suo Ungaros et Comanos. Rex autem Ottakarus in exercitu suo duxit paucos hospites, preter Polonos. Congressus autem ipsis in prelium, fugientibus Behemis et Moravis, heu occisus est ille magnificus rex Ottakarus cum multis Polonis. Nunc ergo Bohemia plange! o Moravia luge, tantum perdidisse honorem, protecta quondam sub clipeo regis Ottakari.

Indefessa modo gestu testare dolorem;

Exudent oculi lacrimas, exterminet ora

Pallor, connodet digitos tortura, cruentet

Interiora dolor et verberet ethera clamor.

Tota peris ex morte sua; mors non fuit eius,

Set tua, non sola, set puplica mortis ymago.

O Veneris lacrimosa dies! o sydus amarum!

Illa dies tibi nox fuit, et Venus illa venenum.

In die quippe Veneris, hoc est sexta feria VII Kal. Septembris, periit hisdem rex, in die Ruffi. In diebus autem suis, ut verum fatear, fuit pax et tranquillitas in omni dominio suo. Fuit quippe rex potentissimus, destruens et edificans municiones multas, humiliens et exaltans multos, super omnes predecessores suos. Extitit namque rex Bohemie, marchio Moravie, dux Austrie et Stirie, Carniole, dominus Egre et Portus Naonis. Regnavit autem quintus a primo rege Bohemie Vratislao annis XXVII et reliquit filium unum nomine Wenceslaum et duas filias.

Isti sunt principes contemporanei et vicini sui: episcopus Patawiensis Otto et Petrus, episcopus Pragensis Nicolaus et Iohannes, episcopus Olomucensis Bruno; reges, videlicet Ungarie, Bela et Stephanus, et minor Bela, et invenis rex filius Stephani; duces Bavarie Heinricus et Otto filius eius; comes palatinus Ludvicus, frater Heinrici; duces Carinthie Ulricus et Philippus, frater eius; dux autem Austrie et Stirie fuit ipse rex personaliter, et marchio Moravie, ut supra dixi. Marchiones eciam fuerunt isti contemporanei sui: marchio Misnensis Heinricus et filius eius Theodericus, et marchio Brandeburgensis Otto, qui habuit sororem regis; marchio Brandeburgensis Iohannes filius Ottonis, qui occisus fuit; marchio Otto, frater Iohannis, filii sororis regis. Iste Otto intromisit se de puero regio et de terra ipsius, occiso patre eius Ottakaro.

Ipso anno obiit Iohannes episcopus Pragensis, nacione Bohemus, qui me dyaconum ordinavit. Post hunc eligitur Thobias Moravus, praepositus Pataviensis, frater Benesskonis et Milothe, qui obiit anno domini 1296.

1279. Petrus, episcopus Patawiensis, postquam celebraverat ordines sacros aput Sanctum Yppolitum, ubi me indignum cum aliis in gradum sacerdocii promovit, obiit VII Kal. Marcii; et eligitur Wikardus de Perchtoldesdorf in locum ipsius. Ipso anno Zawiss nocte civitatem Budweys intravit, eamque omnia depredatus est. Ipso tempore miseria magna in Bohemia; ipsi idem nobiles inter se terram devastabant, ut vere posset dici: Ve terre, cuius rex puer est; quia dominus terre Wenceslaus puer adhuc fuit.

1280. Rudolphus Romanorum rex, sicut prima fronte intraverat civitatem Wiennam, mansit ibi cum regina sua uxore et omni familia. Congregato autem exercitu magno tempore autumpnali intravit per Moraviam terram Bohemie adversus Ottonem, marchionem Brandeburgensem, qui Polonos habebat in comitatu. Rex autem habuit secum episcopum Basiliensem, Luduicum palatinum, Ottonem ducem, filium Heinrici ducis Bavarie, qui et gener regis extitit, ducem Saxonie; episcopos et comites quam plures; iacuitque in terra Bohemie fere undecim septimanis. Tandem pacificati, ad propria sunt reversi. Ipso tempore rex Romanorum prefecit Ottonem, ducem Saxonie, terre Moravie et civitati Brunensi, qui dux eciam fuit gener ipsius regis. Ipsa hieme fuit nix maxima, que destruxit annonam. Ipso anno obiit regina, Rudolphi regis Romanorum, ductaque in Sveviam multo comitatu. Ipso anno mortuus est eciam unus filiorum regis. Ipso anno obiit beate memorie Bruno, venerabilis episcopus Olomucensis XVII, nacione Saxo, pater et tutor cleri, qui monasterium sancti Mauricii in Cremsyr mirabili opere construxit; cuius consilio et auxilio Ottakarus rex Bohemie in multis sepius prosperatus. O Moravia amisso primo rege Ottakaro, quasi uno tuorum luminum evolso, adhuc lucem me in altero habere videbaris; nunc autem utroque orbata, quodammodo in tenebras palpitare videris. Plange ergo, tantis te fore luminibus spoliatam.

In laudem ergo huius tanti presulis inter cetera commendabilia carmina cecinit ille egregius dictator Marnarius dictus:

Opto, quod in seculum | cleri flos et speculum | vivat, presul Bruno,

Quem famosa veritas | mentisque sinceritas | beat non in uno

Dono probitatis, | bono pietatis, | cultu castitatis, | actu largitatis.

Hunc dedit Saxonia, | tenet nunc Moravia | patrem et patronum,

Tutor legis, veri lux, | pastor gregis, boni dux | est ad omne bonum,

Ut palmes in vite | fructum ferens vite, | fervet sine lite, | legem tenet rite.

Hunc pre participibus | variis virtutibus | gracia ditavit

Largo dei munere, | alto gaudet genere, | quem sic sors beavit.

Ut verus in vita | est Israhelita, | nam archimandrita | felix vivat ita.

Nunc aput episcopos | quosdam nequam Atropos | vagis ocat filum,

Ecce datum celitus | advena proselitus | expetit asilum.

Quem Clotho fugavit, | Lachesis prostravit, | ad te declinavit | manu fortis David.

Fortis quippe et timendus erat omnibus adversariis suis, dilectus et affabilis cunctis amicis suis, diligens iusticiam, provehens clerum, preditus sciencia et virtute. Obiit autem ut dixi anno incarnacionis dominice 1280, circa carnisprivium.

1281. Rudolphus, Romanorum rex, post pasca inter alia iudicia, que fecit Wienne, fecit Iudeum quendam lapidibus obrui, qui fertur sacerdotem cum corpore dominico euntem luto nescio vel lapide vulnerasse. Ipso anno Rudolphus, Romanorum rex, circa penthecosten terram Austrie exivit, reversus in Sweviam terram suam. Ipso anno dux Austrie constitutus est Albertus, filius Rudolphi Romanorum regis, cepit Gerhardum de Obersen et Milotham, maiores Moravie, et cepit esse gwerra in Moravia. Ipso tempore circa Michaelis Australes obsederunt castrum Tirna adiacens Drosendorf, in quo quidam tyrannus sedit nomine Hostyel, qui postea decollatus est. Destructis itaque terris Bohemie et Moravie, cepit ipso anno fames magna invalescere in ipsis locis, ita ut non modica hominum multitudo fame interiret. Ipso anno gelu terram nimio algore premente auditum est grande tonitru.

1282. Fame invalescente et spoliis ingravescentibus tanta multitudo pauperum mortua est in Moravia, ita ut eciam omnes sepeliri non possent, set effossis in altum puteis corpora mortuorum in campis vel in vicis inventa, in ipsos puteos proiecta, tandem repletis puteis terra obruebantur.

1283. Ipso anno obiit Agnes, socra Wenceslai, regis Bohemie, que fuit bone vite.

1284. Wenceslaus iuvenis rex de Brandemburg reversus est in Bohemiam circa penthecosten. Quidam usurpavit sibi nomen Friderici imperatoris, quem postea Rudolphus, rex Romanorum, fecit cremari. Ipso anno Wenceslaus duxit filiam Rudolphi, regis Romanorum, in epyphania.

1285. Tartari intraverunt Ungariam, quorum maxima multitudo occisa est a Theutonicis. Ipso anno obiit regina, relicta Ottakari, in exaltacione sancte crucis.

1286. Wenceslaus rex colloquium habuit cum duce Austrie Alberto, et dux castrum Frienstein obsedit et datum dirui jussit. Rex vero Wenceslaus multos sceleratos ut spoliatores, fures in terra sua occidi precepit, maxime in Moravia. Ipso anno omnes episcopi conveniunt in Herbipolensem civitatem ad legatum.

1287. Wenceslaus rex contra Polonos de Wratislawia et Albertus dux contra comitem Ywanum pugnavit. Ipso anno rex uxorem suam primo introduxit.

1288. Albertus dux Austrie ad patrem suum Rudolphum, regem Romanorum, ascendit. Zawiss captus. Sanctus Virgilius Zalczpurg translatus est Leonardi.

1289. Albertus dux cum Ywano Walkemburg castrum....

1290. Obiit Rudolphus, filius Rudolphi Romanorum regis, gener regis Boemie Ottakari, in vigilia ascensionis, que erat Gordiani et Epimachi. In illo anno Accaron depopulata est et multi christianorum occisi.

1291. Obiit Rudolphus, Romanorum rex. Ipso anno novus rex Ungarorum dictus [Andreas] ivit contra Wiennam, devastans provinciam. Albertus vero dux Austrie pacificatus est cum eo, et ille rediit in Ungariam. Dux multos milicia induit. Ipso eciam tempore rex Boemie Wenceslaus exercitum misit versus Krakov.

1292. Rex Wenceslaus intravit per Krakow in Poloniam contra Boleslaum Loketkonem, quem cepit in civitate Syram; se et multos cinxit gladio. Ipso anno Albertus, dux Austrie, exivit Austriam et defuit fere integrum annum.

1293. Nuncii Tartarorum venerunt ad regem Wenceslaum. Ipso tempore dux Albertus visitavit regem Prage. Post hec circa nativitatem domini rex Wenceslaus cum regina visitavit ducem Wienne.

1294. Electus est Adolphus in Romanum regem. Ipso anno rex Wenceslaus desponsavit filiam suam octo annorum filio predicti regis Romani. Ipso anno cepit esse concursus in Gurym.

1295. Circa carnisprivium rex Ungarie dictus [Andreas] duxit filiam Alberti, ducis Austrie. Ipsa quadragesima obiit Thobias, Pragensis episcopus.

1296. Obiit soror regis Elizabeth. Obiit frater regis Jessko, prepositus Wyssegradensis, VII Kal. Septembris.

1297. Sepultus est rex Ottakarus et filia eius. Ipso anno coronatus est rex Wenceslaus cum domina regina, [sorore] ducis Austrie Alberti. Ipso tempore obiit dicta regina.

1298. Albertus, dux Austrie, ascendit contra Adolphum, regem Romanorum, et occidit eum et factus est rex.

1299. Rex Ruscie venit ad regem Wenceslaum in Brunnam.

1300. Ipso anno circa festum Jacobi rex Wenceslaus traduxit reginam. Ipso anno ivit rex cum exercitu contra Loketkonem etc.