[IOHANNIS DE MARIGNOLIS

CHRONICON BOHEMORUM]

Incipit processus in cronicam Boemorum.

Karolus quartus, divina favente clemencia Romanorum imperator semper Augustus, Boemorum rex. Ad dandam scienciam plebi eius et dirigendos pedes morum in viam pacis et felicitatis eterne. Tunc enim rempublicam constat esse felicem, quando rectores ipsius prudentes esse constituit vel vacare prudencie. Nam eloquencia sine prudencia homines quasi pecudum more viventes suadente quodam prudente, ut ait Tul[l]ius primo Rethorice, coegit in unum, et sua eloquencia simul cum prudencia civitates sanctissimas, leges justissimas, justa judicia, recta connubia docuit ordinare. Nos igitur divina prudencia super speculum imperialis culminis ac rex Boemie constitutus ab eo exemplo Dauid, justissimi regis, die noctuque in lege domini meditantes vigilamus attencius et sollicita mente revolvimus, qualiter nostre reipublice utriusque milicie rectores ad literarum studia provocemus, ut ipsam pacis tempore ac eciam bellorum non solum armis bellicis decoratam, verum eciam prudencia et bonis moribus exemplo maiorum studeamus esse armatam. Dicit enim Aristotelis libro Thopicorum III: Nemo juvenes eligit duces, eo quod non constat esse prudentes. Verum eciam ut ait in Ethicis libro V: Non differt juvenis moribus vel etate, et Salomon in proverbiis: Maledictus puer centum annorum. Plures enim fecit triumphare experta prudencia quam armata milicia, ut ostendit Vegecius de re militari. Expedit ergo reipublice informari maxime juvenes principes ad imitacionem proborum, ne degeneres fiant. Valuit enim ille error juxta sentenciam Augustini De civitate dei, quod principes putarent se de genere descendisse deorum, ut amplecterentur virtutes et vicia abhorrerent, maiorumque sequendo vestigia, laudem appeterent plus quam vitam, quam tamen propriam contempnerent tempore opportuno. Et ut Vergiliano versu eloquar: Vicit amor prime laudum immensa cupido, quas semper appetit animus generosus. Premium enim virtutis est honor et attribuitur magnanimis et virtuose laborantibus, ut Aristoteles quarto Ethicorum; nam sine virtute laudari nichil aliud est quam vilis yronia et desipit, qui sine virtutum culmine appetit laudari. Sed ex laude fit inglorius, qui sine virtute laudatur. Ideo preposui illam, inquit Salomon, regnis et sedibus et divicias nichil esse dixi in comparacione ad eam, per hanc habebo claritatem ad turbas et relinquam post me eternam memoriam, que perducit ad regnum perpetuum. Hec est turris David cum propugnaculis proborum actuum. Mille clipei exterorum pendent ex ea, omnis armatura forcium. En, inquit sponsa in Canticis canticorum, lectulum Salomonis ex fortissimis Israhel custodiunt unius cuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Hii sunt generosi principes, castra domini precedentes, donec introducant subditos ad terram victoribus repromissam ornamento virtutum, occisis pessimis chananeis operariis viciorum. Non enim armorum fortitudine tantum gloriosa bella geruntur, sed eciam magis sano consilio cum fidelitate ad principem prudencia directiva, ut ait Salustius et beatus Augustinus libro De civitate dei sic dicens: Nolite putare parentes nostros rempublicam armis tantum ex parva magnam fecisse. Nam si hoc esset, nos multo illis maiorem haberemus, maior enim est nobis armorum, equorum et amicorum copia; sed alia fuere eis, que nobis nulla sunt, domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, nulli voluptati vel cupiditati obnoxius. Pro hiis nos habemus domi inerciam, foris rapacitatem, inter bonos et malos discrimen nullum. Ut ergo tranquillitate pacis tam mentis quam temporis nostra respublica perfruatur, operaiis viciorum penitus expurgatis et delicatos nobilium animos ad probos morea exemplis delectabilibus provocemus, cronicarum antiquas et novas hystorias maxime Boemorum obscure conscriptas per venerabilem patrem, fratrem Johannem dictum de Marignolis de Florencia ordinis Minorum, Bysin[i]anensem episcopum, nostre imperialis aule commensalem, transcurri mandavimus, amputatis obscuris verborum ambagibus et superfluis resecatis ac interpositis quibusdam utilibus incipiendo a primo Adam usque ad felicia tempora nostra sub triplici distinccione, ut in ipsa reluceat candor lucis eterne et ymago beatissime Trinitatis, ad illustrandam trine nostre create ymaginis trinitatem plano latini stilo, modo, qui sequitur, jussimus reformandam ad laudem beatissime Trinitatis, cui laus est et gloria in secula seculorum amen.

Ut igitur serenissime imperator et semper Auguste tui conceptus propositum non ociose nec in vanum tantis insudet affectibus, sed divini cooperante Minerva spiritus, quem tue maiestatis exposcit serenitas, effectum sorciatur, ego frater Johannes dictus de Marignolis de Florencia ordinis Minorum, Bysinianensis ecclesie episcopus, tue imperalis aule capellanus, tuis semper parere volens nutibus, ad huius operis fastigium stilum dirigere presumens, cronicarum boemicalium ystorias obscure quidem pristine conscriptas in unum magis lucide compendium iuxta mei facultatem ingenii sub trina distinccione modo, qui sequitur, duxi regulandas, ut, que prius obscura clausit umbrositas, concepti operis sentencia reddat manifesta.

I.

Capitulum de distinccione libri.

Primus namque liber sen distinccio quasi divinum seu nature continet principatum, a primo namque deo, creatore omnium, per Adam descendendo usque ad Noe et post diluvium usque ad turrim Babel et divisiones terrarum ystorias continebit, ideo ipsum thearcos, a theos, quod est deus, quasi divinum seu theologum decrevimus nominandum. Secundus vocabitur monarchos; continebit enim a primo Nemprot usque ad felicia tempora nostra Francorum et Gallicorum, maxime Boemorum, unde tua serenitas traxit originem, ystorias, eciam Romanorum et omnium gencium principalium monarchias. Tercius ierarcos seu ierarticus vel ecclesiasticus merito nominatur; nam a primo sacerdote summo Melchisedech post Abel per Moysen et Aaron usque ad verissimum pontificem Christum per successiones pontificum Romanorum et per episcopos Boemie usque ad presentem Boemorum primatem, venerabilem Arnestum, primum Pragensem archiepiscopum, nec non sanctorum patronorum Boemie gesta et miracula nostra diligencia duximus compilanda.

Ne igitur confusionem pariant coniuncta spiritualia cum mundanis et ut breviter, lucide et distincte pareant in legentis animo purissimam veritatem, sub certis distinccionibus et capitulis decrevimus ordinanda. Verum quia ex spinis rose nascuntur et Christus natus est ex bonis parentibus et ex malis et tocius sacri canonis decursus intendit duas describere generaciones sive eciam civitates, malorum scilicet et bonorum, quarum prima, scilicet malorum, inicium sumpsit a Caym fratricida usque ad Lamech homicidam, cuius series texitur per Nemprot post diluvium; civitatis autem dei generacio, ab Abel, primo martire, virgine, sacerdote, cuius successio texitur per Seth et Enoch, qui cepit nomen domini invocare, ideo utriusque decursum a mundi principio inchoemus.

In principio Heloym, id est dii, creavit celum et terram. Terra autem erat inanis et vacua et ferebatur spiritus domini super aquas. Ecce in principio sacri canonis quomodo sacra scriptura nominat expresse increatam beatissimam Trinitatem in unitate substancie et trinitate persone; nam secundum hebreicam veritatem hel in nominativo casu, heli in vocativo vel heloy in aliis, - non enim habet illa li[n]gua tot casus sicut latina - in plurali numero dicitur heloym, id est dii, cum numero singulari, scilicet creavit - non dixit creaverunt - ut ostendat numerum in personis, cum unitate essencie, ideoque dixit creavit, quia indivisa sunt ad extra opera Trinitatis. Nostra autem translacio nominat patrem, quia deus creavit, nominat verbum, quia in principio dixit enim. Quid dixit? Verbum, non vocale, quia in deum non cadit accidens, ergo substanciale; sed non alterius substancie vel essencie, quia tunc essent plures dii, quod nec racio nec natura patitur, quia tunc nullus omnipotens nec per consequens deus, ergo eiusdem essencie vel nature. Distinctum tamen verbum est personaliter a dicente. Terciam nominat personam, quia spiritus domini ferebatur super aquas. Nota, quod nominat aquas totam corpulentam primam materiam, confusam omnium temporalium. Vocatur eciam abissus, quia qui vivit in eternum, creavit in principio omnia per quid, scilicet per verbum; sed ornavit et distinxit per spiritum sanctum per sex intervalla dierum secundum communem modum loquendi. Quamvis Augustinus, doctor egregius, ad noticiam factam de creaturis in mente angelica referat dies illos et vespere et mane dicat noticiam matutinam, quam habuerunt in verbo, quasi materiali speculo, vespertinam autem, per quam viderunt deum in rebus creatis etc.

De creacione.

In principio ergo creavit deus celum, id est naturam angelicam, novem scilicet ordines angelorum sive spirituum per tres ierarchias sive per tres societates distinctas. Prima namque ierarchia et summa continet tres ordines. Primus ordo deus immediatus vocatur Seraph vel Seraphyn, ardens amore; secundus Cherub vel Cherubin, id est lucens splendore vel plenitudo sciencie, tercius Throni, scilicet sedes dei, quia exercent iudicia dei. Ista est prima ierarchia, cuius officium est respectum inferiorum inflammare ad dei amorem, illuminare in cognoscendis et purgare in diligendis. Secunda ierarchia continet similiter tres ordines: scilicet principatus, qui regunt imperia, potestates, minora dominia, dominaciones, singula capita. Hec secunda. Tercia virtutes, quia expellunt demonia, archangeli nuncciant forcia, angeli mituntur ad opera et nuncciant minima. Fuerunt autem omnes angeli creati boni, clari, miri, quod exprimitur, cum dixit deus: Fiat lux, et primus dictus est lucifer, quia omnibus pulchrior in splendore. Sed quia in veritate non stetit, in qua fuit creatus, ideo factus est omnibus peior et traxit cauda, id est sequela sua, aliam partem stellarum, id est angelorum, quia due partes remansisse creduntur. Et tot homines ascensuri, quot angeli remanserunt, ut dicit beatus Gregorius probans per illud Psalmiste: constituit terminos populorum, scilicet salvandorum iuxta numerum angelorum dei. Nomine autem terre, abisi et aquarum, super quas domini spiritus ferebatur, sacra scriptura omnia comprehendit producta de yle, que est prima informis materia, de qua omnia sunt producta et postmodum distincta.

Et nota, quod XVII sunt species creatorum tantum, ut dicit et probat Origenes, et tot sunt litere hebraice et tot sunt litere romane sive latine, quamvis propter misterium una greca satis inutilis inseratur, scilicet y. Quod hoc sit verum, sic probatur. Prima die creavit deus materiam primam, celum, angelos, lucem, elementa cum motu et tempore, que sunt septem; secunda die tantum unum, scilicet firmamentum, quod dicitur celum comuniter, dividens lucem ac tenebras et aquas ab aquis, id est bonos angelos a malis, quia secunda die ceciderunt; tercio die quatuor, scilicet maria, seminaria, saciones et plantaria; quarto die tria, scilicet solem, lunam et stellas, quas posuit in firmamento celi; quinto die tria, scilicet pisces, volucres et reptilia; sexto die quatuor, jumenta, bestias, serpencia et hominem, quem vocavit Adam ex quatuor elementis corpus formatum in campo, ut dicitur, damasceno ministerio angelico ex terra rubra de limo terre, et inspiravit in faciem eius spiraculum vite et factus est Adam in animam viventem. Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum.

Plantaverat autem deus paradisum voluptatis a principio, id est in parte orientali, qui locus dicitur Eden ultra Indiam.

Nam ut ex visis aliqua breviter inseramus, nos frater Johannes de Florencia ordinis Minorum, indignus episcopus Bisynianensis, anno domini millesimo trecentesimo tricesimo quarto a sancto papa Benedicto duodecimo cum aliis missus fui cum apostolicis literis et donis nunccius et legatus ad Kaam, summum omnium Thartarorum imperatorem, qui tenet quasi dominium medietatis orbis orientalis, cuius potestas et copia civitatum, terrarum, li[n]guarum, diviciarum et regiminis infinitorum quodammodo populorum excedit omnem narracionem. Recessimus de Auinione mense Decembris, pervenimus Neapolim in principio quadragesime et ibi usque ad pascha, quod fuit in fine Marcii expectavimus navigium Januensium, venturum cum nuncciis Thartarorum, quos misit Kaam de Cambalec, maxima civitate, ad papam pro mittendis legatis et ad aperiendam viam et fedus componendum cum christianis eo, quod multum honorat et diligit fidem nostram. Summi eciam principes sui imperii tocius plus quam triginta millia, qui vocantur Alani et totum gubernant imperium orientis, sunt christiani re vel nomine et dicunt se sclavos pape, parati mori pro Franquis; sic enim vocant nos, non a Francia, sed a Franquia. Horum primus apostolus fuit frater Johannes dictus de Monte Coruino, qui primo miles, judex et doctor Friderici imperatoris post 72 annos factus frater Minor doctissimus et scientissimus. Pervenimus autem in Constantinopolim per mare in kalendis May et fuimus in Peyra usque ad festum sancti Johannis Baptiste, non ociose, quia summam disputacionem habuimus cum patriarcha Grecorum et toto concilio eorum in pallacio sancte Sophie, ubi deus fecit in nobis novum miraculum, dans nobis os et sapienciam, cui non potuerunt resistere et se necessario esse scismaticos confiteri conpulsi sunt nichil in sue dampnacionis pallium pretendentes, nisi superbiam intollerabilem presulum Romanorum. Inde navigavimus mare Maurum et in octo diebus pervenimus in Caffa, ubi multarum sectarum sunt christiani. Inde ad primum Thartarorum imperatorem Vsbec pervenimus et obtulimus literas, pannos, de[x]trarium, cytiacam et dona pape; et post hiemem bene pasti, vestiti et remunerati magnifice et cum eius equis et expensis pervenimus in Armalec imperii medii, ubi fecimus ecclesiam, emimus aream, fecimus fontes, cantavimus missas et baptisavimus plures, libere et publice predicantes, non obstante, quod anno precedenti solempne martirium passi sunt ibidem pro Christo episcopus et sex alii fratres Minores, miraculis coruscantes, quorum nomina: frater Rychardus episcopus, nacione Burgundus, frater Franciscus de Alexandria, frater Paschalis Hyspanus, qui fuit propheta et vidit celum apertum et predixit sibi et sociis suis martirium et Thartaros de Saray destruendos diluvio, Armalec perituram propter ipsorum martirium, imperatorem illum tercio die occidendum post ipsorum martirium et multa alia gloriosa; frater Laurencius de Ancona, frater Petrus, frater Indus interpres illorum et Gillottus mercator. Anno tercio post nostrum recessum de curia circa fines de Armalec recedentes, pervenimus ad Cyolloskagan, id est ad montes arene, quos faciunt venti, ultra quos ante Thartaros nullus putavit terram habitabilem, nec putabatur ultra aliquam terram esse. Thartari autem voluntate dei mirabili industria transierunt et fuerunt in campo maximo, ubi dicitur torrida zona et inpertransibilis a philosophis, quam tamen Thartari transierunt et ego eciam bis, de qua in psalmis David: Posuit desertum etc. Qua pertransita pervenimus in Cambalec, ubi est summa sedes imperii orientis, de cuius magnitudine incredibili et populo, ordine militum sileatur. Maximus autem Kaam visis dextrariis et donis pape et literis bullatis et regis eciam Roberti cum auro et nobis gavisus est gaudio magno, valde reputans bonum ymo optimum omne et summe nos honoravit.

Ego autem solempniter indutus cum cruce pulcherrima, que me precedebat cum luminaribus et incenso, cantando Credo in unum deum intravimus coram illo Kaam in glorioso pallacio residente, et cantu finito largam dedi recipienti humiliter benediccionem. Et sic missi fuimus ad imperialem aulam nobis honorabiliter preparatam, assignatis duobus principibus, qui nobis in omnibus necessitatibus habundantissime ministrabant in cibis et potibus et usque ad papirum pro laternis, deputatis servitoribus et ministris de curia et sic per annos quasi quatuor servierunt infinitis semper honoribus, vestibus preciosis pro nobis et familiis extollendo. Et si bene omnia computarem ultra valorem expendit quatuor milium marcarum pro nobis. Eramus persone triginta due.

Fuerunt autem disputaciones facte contra Judeos et alias sectas multe et gloriose, sed et multus animarum fructus in illo imperio factus est. Habent enim fratres Minores in Ca[m]balec ecclesiam cathedralem inmediate iuxta pallacium et solempnem archiepiscopatum et alias ecclesias plures in civitate et campanas et omnes vivunt de mensa imperatoris honorifice valde. Videns autem imperator ille, quod nullo modo volui remanere, concessit, quod cum suis annorum trium expensis et donis redirem ad papam et cito ego vel alius mitteretur cardinalis solempnis cum plenitudine potestatis et esset episcopus, quia illum gradum summe venerantur omnes orientales, sive sint christiani sive non, et esset de ordine Minorum, quia illos solos cognoscunt sacerdotes et putant papam semper talem, sicut fuit ille Jeronimus papa, qui misit eis legatum, quem sanctum venerantur Thartari et Alani, fratrem Johannem de Monte Coruino ordinis Minorum, de quo supra. Fuimus autem in Ca[m]balec annis quasi tribus, inde per Manzi iter nostrum direximus cum expensis imperatoris magnificis et equis quasi ducentis, et vidimus gloriam mundi in tot civitatibus, terris, villis et rebus, que nulla li[n]gua posset reprimere sufficienter. A festo autem sancti Stephani usque ad dominicam olivarum per mare Indicum pervenimus ad nobilissimam civitatem Indie nomino Columbum, ubi nascitur piper tocius orbis. Nascitur autem in vitibus, que plantantur ad modum vinearum omnino, et facit vitis primo racemos quasi labruscas viridis coloris, post facit quasi racemos et est intus vinum rubeum, quod manu mea pro salsa expressi in scutellam. Post maturantur et exsiccantur in arbore et arescit pre nimio calore et siccum excutitur parvo baculo, cadens super linteamina et recollitur.

Ista oculis vidi et manibus contrectavi mensibus XIV; nec comburitur, ut menciuntur scriptores, nec nascitur in desertis, sed in ortis, nec Saraceni sunt domini, sed christiani sancti Thome, qui habent stateram ponderis tocius mundi, de qua pro meo officio tamquam legatus pape habebam omni mense fanones de auro talis monete centum, in fine mille. Ibi est ecclesia sancti Georgii Latinorum, ubi mansi et picturis egregiis decoravi et docui sacram legem. Tandem transiens gloriam maximi Alexandri, qui erexit columpnam, ego in cono mundi contra paradisum erexi lapidem in titulum, fundens oleum de super, scilicet columpnam marmoream, desuper crucem lapideam, usque ad finem mundi duraturam, quam presentibus quasi infinitis populis erexi, consecravi et benedixi, sculptis armis pape et nostris et literis tam indicis quam latinis, principibus illis, super humeros portantibus me in lectulo seu ferculo Salomonis. Inde valefaciens fratribus post annum et quatuor menses multis patratis gloriosis operibus perrexi ad famosissimam reginam Saba, a qua honorati, post fructum ibidem animarum -- sunt enim ibi pauci christiani - deinde perreximus per mare ad Seyllanum, montem gloriosum ex opposito paradisi, et de Seyllano usque ad paradisum, ut dicunt incole ex tradicione patrum, sunt miliaria ytalica quadraginta, ita quod, ut dicitur, auditur sonitus aquarum fontis cadencium de paradiso.

Capitulum de paradiso.

Est autem paradisus locus in terra circumvallatus mari oceano in parte orientali ultra Indiam Columbinam, contra montem Seyllanum, locus altissimus super omnem terram, attingens, ut probat Johannes Scotus, globum lunarem, ab omni altercacione remotus, locus omni suavitate ac claritate amenus. In cuius medio oritur fons de terra scaturiens et irrigat pro tempore paradisum et omnia ligna eius. Sunt autem ibi plantata omnia ligna producencia fructus optimos mire pulcritudinis, suavitatis et odoris in cibum hominis. Fons autem ille derivatur de monte et cadit in lacum, qui dicitur a philosophis Enphitrites, et intrat sub alia aqua spissa et post egreditur ex alia parte et dividitur in quatuor flumina, que transeunt per Seyllanum, et hec nomina eorum: Gyon, qui circuit terram Ethiopie, ubi sunt modo homines nigri, que dicitur terra presbiteri Johannis. Et iste putatur esse Nylus, qui descendit in Egiptum per interrupcionem factam in loco, qui dicitur Abasty, ubi sunt christiani sancti Mathei apostoli, quibus soldanus est tributarius propter istum fluvium, quia possunt claudere viam aque et periret Egyptus.

Secundus fluvius vocatur Phison, qui circuit omnem terram Euilach per Indiam et descendere dicitur per Cathay, et ibi mutato nomine dicitur Caramora, id est nigra aqua, quia ibi nascitur bedellium et lapis onichinus, et puto, quod sit maior fluvius de mundo aque dulcis, quem ego transivi. Et habet in ripa sua civitates maximas et optimas et maxime ditissimas in auro; et in illo flumine in domibus ligneis vivunt et morantur artifices optimi et maxime serici et pannorum aureorum in tanta multitudine, ut vidimus oculis nostris, quod judicio meo excedunt totam Ytaliam, et habent in ripis habundanciam serici plus quam totas alius mundus et navigant cum tota domo nichil mutando cum familiis suis. Hec vidi. Et tandem ultra Caffa absorbetur arenis et post erumpit et facit mare, quod dicitur Bacuc ultra Chanam. Tercius fluvius vocatur Tygris; ipse vadit contra Assyrios et descendit prope Nyneuen maximam itinere dierum trium; ubi missus fuit Jonas ad predicandum, cuius sepulcrum ibi est; et ego fui et steti ibi XIV diebus in oppidis circumstantibus, factis de civitate destructa. Ibi sunt optimi fructus et maxime malogranata mire dulcedinis et magnitudinis et fructus omnes sicut in Ytalia, et ibi ex opposito est civitas facta ex ruinis Nyneue, que vocatur Monsol. Ab isto fluvio usque ad quartum est longitudo terrarum, quarum ista sunt nomina: Mesopotaimia, id est terra in medio aquarum, Assyria, terra Abbrahe et Job, et est ibi civitas Abagari regis; que fuit pulcherrima et christiana olim, cui scripsit Christus manu sua et misit epistolam suam, et nunc Saracenorum est; ibi fui quatuor diebus in magno timore. Ultimo pervenimus ad quartum fluvium, nomine Eufrates, qui dividit Syriam, Assyriam, Mesopotamiam a Terra sancta. Quo transito fuimus in Terra sancta, ubi maxime sunt civitates, maxime Alep, ubi sunt multi christiani, induti more latino et locuntur li[n]guam quasi gallicam, scilicet quasi de Cipro. Inde venitur Damascum, ad montem Libani, in Ga[l]lileam, in Samariam, Nazareth, Iherusalem, ad sepulchrum domini Ihesu Christi.

De arboribus paradisi.

In medio eciam paradisi duas arbores sapiencia divina plantavit, unam ad exercicium, aliam ad sacramentum. Nam de ligno vite comedisset homo pro sacramento et in restauracionem, ita quod comedendo potuisset non mori et graciam meruisset. In alia obedienciam exercuisset nou tangendo et meruisset vitam eternam, unde fuisset translatus ad gloriam perpetuam sine morte. Ad istum locum, deliciosum, gloriosum et beatum transtulit deus Adam ministerio angelorum. Creatus autem fuit Adam in etate perfecta, sicut est homo triginta annorum, omni sciencia et decore virtuteque omnimoda plenus, in tali statu, quod nunquam fuisset mortuus nec infirmus, si non pecasset, et sine libidine, ut dicit Augustinus, perfectos filios procreasset, et potuit non mori et tandem fuisset in celum translatus. Fuit autem omni sapiencia plenus; ideo omnia animalia et creata deus adduxit coram eo, ut videret, quid vocaret ea, et omne, quod vocavit Adam anime viventis, hoc est nomen eius in li[n]gua sua. Et posuit eum in paradiso, ut operaretur manibus pro delectacione et exercicio et custodiret locum ab ingressu omnium animalium; quod si fecisset et non permisisset intrare serpentem instinctu dyaboli, forte non fuisset Eua seducta; diabolo enim utente li[n]gua ipsius tamquam instrumento seducta est mulier. Comedisset eciam de omnibus fructibus paradisi; nam, que ibi sunt, ut dicit Pantheon, patet per fructus et folia, que aliquando erumpunt de fluminibus illis in medicinam et odoris suavitatem. Nec mirum, quia in vicinis provinciis Indie arbores quedam fructus mirabiles, sicut vidi, proferunt omni mense. In predicta felicitate posito homine misit dominus soporem in eum et de costa ipsius dormientis formavit Euam et vocavit nomen amborum Adam, per alias literas scilicet hebraicas scriptum, quoniam quando significat virum, sicut apud nos dicitur hic et hec homo, et aliter hic vir. Et post extasim sompni adduxit eam ad Adam dicens: Nosci istam, qui respondit: Quamobrem relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori. Non dixit uxoribus, quia erunt duo, non plures in carne una. Deus vocavit nomen eorum Adam alio modo quam virum. Adam tamen vocavit Euam virago, eo quod de viro sumpta est. Et dedit deus eis preceptum comedendi et generandi et dominandi omnibus creaturis in terra.

De transgressione primorum parentum induccione serpentis.

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terre, id est creatus magis propter exercicium prudencie ad hominis utilitatem quam propter aliam necessitatem. Unde dicitur in ewangelio: Estote prudentes sicut serpentes etc., non quod haberet loquelam naturalem vel usum racionis, tamen fuit permissum dyabolo uti tamquam instrumento et non aliud animal nobilius ut ex sui vilitate vanius movere posset animam Eue. Qui dixit Eue, quam invenit solam vagabundam: Cur precepit vobis deus, quod non manducaretis de omni ligno? Eua respondit: Nos comedimus de omnibus fructibus paradisi, sed de illo sciencie boni et mali precepit, ne comederemus neque tangeremus, ne forte moriamur. Nota, quod iam Adam in parte erat transgressor, quia vagabatur solus ex nimiis deliciis per paradisum, Eua eciam sola vagabunda. Item argumentum, quod iam comederant; item quod preceptum affirmatum dei revocavit in dubium: ne forte, inquit. Tunc dyabolus fecit de dubio in fide infidelem: Nequaquam, inquit; fecit eciam invidum deum, quasi nollet eis communicare deitatem, scilicet scienciam boni et mali. Mulier ergo facta infidelis, videns lignum pulchrum optimi odoris et per consequens estimans delectabilissimi saporis, appetens nichilominus equalitatem dei - oblita dei comedit. Vidensque se non mori invento viro optulit fructum mortiferum viro scilicet Adam, qui non comedisset. Sed quia vidit Euam tristari et timens ex tristicia illius carere delectacione et gravacione prolis et videns eam non mori, comedit. Et tunc statim aperti sunt oculi amborum et sciverunt bonum perditum et se malum incurrisse, quod est prima mors. Et statim membra pudenda, que sine libidine fuissent mota, sicut modo manus vel oculus, quando opus fuisset ad actum generandi, facta sunt in eis motu turpissimo rebellia cum tanto pruritu, quod se ipsos horrentes fugerunt ab invicem et absconderunt se. Serpens eciam, qui prius, ut dicunt quidam, vultu placido apparebat, et omnia alia animalia facta sunt homini inobediencia, que prius obedissent ad nutum. Acceperunt autem folia ficus, scilicet musarum, et fecerunt sibi perizomata foliis pudibunda velantes. Tunc post meridiem, hora scilicet vespertina, auditus est sonitus foliorum in paradiso et deus in subiecta creatura clamat, Adam, ubi es? bene tamen sciens, ubi esset, sed sicut ex passione loquitur homo incarcerato, ubi es miser? Et ait Adam: abscondi me, quia nudus sum. Tunc dixit deus: Nisi fuisses inobediens, nescires te esse nudum. Qui culpam retorsit in deum dicens: Mulier, quam dedisti michi, fecit hec fieri. Mulier culpat deum allegando serpentis astuciam.

Tunc deus dedit sentenciam post confessionem culpe, primo contra serpentem, quod gradiatur super pectus reptando per terram, licet ego viderim in partibus illis multos et maximos euntes medio corpore erecto omnino, quasi mulieres euntes per viam conspectu et oculis gratis, sed non continue. Secunda penitencia, quod comedat terram, tercia quod insidietur calcaneo mulieris nocendo, et ipsa conterat caput eius calcando; vestigium enim mulieris occidit serpentem in profunda fovea latitantem, quod maxime completum est in virgine gloriosa. Nec petivit deus a serpente confessionem, quia non dabatur sibi locus venie sicut homini penitenti. Eue autem dedit deus primo viri prelacionem, dolorem in conceptu et partu et fetorem et laborem in prolis nutricione; primo enim generasset filios perfectos sine defectu. Ade autem non maledixit deus, ut maledicit Pantheon, quia primo benedixerat, sed ait: Maledicta terra in opere tuo; cum operatus fueris eam, non dabit fructus suos, sed spinas et tribulos germinabit tibi et in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Primo enim nec terra fuisset infructuosa nec cum tribulis inutilibus, nec cum spinis. Fecit autem eis tunicas pelliceas - nos communiter dicimus pelliceas, melius tamen dicitur filiceas, quia de quadam materia, que filorum est, que nascitur inter surculos nargillorum ad modum rethis, sicut portavi et dimisi Florencie. Et prohibuit deus esum ligni vite. Videte, inquit, angelis, ne sumant de ligno vite et vivant in eternum. Et statim angelus cepit Adam per brachium et posuit eum ultra lacum in montem Seyllanum, ubi fui quatuor mensibus, et in casu posuit Adam pedem dextrum super lapidem, qui adhuc est, et statim miraculo divino forma plante pedis eius infixa est in marmore et usque hodie perseverat; et est magnitudo seu longitudo duorum nostrorum palmorum et dimidii plus, scilicet quam media ulna de Praga, quam non ego solus mensuravi, sed alius peregrinus Saracenus Hispanus, quia vadunt multi ad peregrinacionem Ade. In alio autem monte, ad quatuor quasi parvas dietas, exposita eciam per angelum fuit Eua.

Et ut hystorie illarum gencium narrant, nec sacre scripture contradicunt, fuerunt ab invicem separati diebus quadraginta in luctu; post quos angelus duxit Euam ad Adam quodammodo desperantem et consolatus est eos.

De monte Seyllano hystoria.

Verum quia materia requirit et credo delectabile et aliquibus proficuum, ystoriam de Seyllano duximus presentibus inserendam, dummodo placeat Cesaree maiestati, si vero non placeat, obelus cicius emendabit. Et primo videndum est, quomodo pervenimus ad eum et qualiter, secundo de eius condicionibus. Primo namque, cum nos dimissi a Kaam, summo imperatore, cum donis maximis et expensis transire per Indiam temptaremus alia via per terram clausa propter guerras et nullomodo pateret transitus, preceptum fuit Kaam, quod veniremus per Manzi, que olim maxima India vocabatur. Habet autem Manzi civitates et populos sine numero et nobis incredibilia sunt, nisi vidissem copiam omnium rerum, fructuum, quos nunquam gignit terra latina; et civitates maximas triginta milia, exceptis villis et op[p]idis infinitis. Et inter illas est civitas famo sissima nomine Campsay mirabilior, pulchrior, dicior et maior, cum maiori populo et pluribus diviciis et deliciis, edificiis et maxime ydolorum templis, ubi sunt mille et duo milia religiosi simul habitantes, quam aliqua civitas, que sit in mundo, vel forte fuerit unquam; ubi scribunt scribentes esse decem milia poncium nobilium de lapide cum sculpturis et ymaginibus principum armatorum. Incredibile est non videnti et tamen forte non menciuntur. Est eciam Zayton portus maris mirabilis, civitas nobis incredibilis, ubi fratres Minores habent tres ecclesias pulcherrimas, optimas et ditissimas, balneum fundatum, omnium mercatorum depositorium. Habent eciam campanas optimas et pulcherrimas, quarum duas ego feci fieri cum magna solempnitate, quarum unam, videlicet maiorem, Johanninam, aliam Antoninam decrevimus nominandas et in medio Sarracenorum sitas. Recessimus autem de Zayton in festo sancti Stephani et in quarta feria maioris ebdomadis pervenimus in Columbum. Deinde volentes navigare ad Sanctum Thomam apostolum et inde ad Terram sanctam ascendentes Junkos de inferiori India, que Mimbar vocatur, in vigilia sancti Georgii tot procellis ferebamur, quod sexaginta vicibus vel amplius fuimus quasi demersi sub aqua usque ad profundum maris, et solo divino miraculo evadentes tot mirabilia vidimus, scilicet ardere mare, dracones ignivomos volantes et occidentes aliorum Junkorum personas in suo transitu, nostro divina ope manente illeso virtute corporis Christi, quod portabam, et meritis Virginis gloriose et sancte Clare, et quia omnes christianos induxeram ad lamentum et penitenciam. Ipsaque procella durante dedimus vela ventis, nos divino regimini committentes, de solis animabus curantes.

Divina autem clemencia nos ducente die Invencionis sancte crucis invenimus nos perductos ad portum Seyllani nomine Pervily ex opposito paradisi, in quo dominabatur contra verum regem tyranus quidam nomine Coya Jaan, castratus, pessimus Sarracenus, qui pro magna parte occupaverat regnum propter infinitos thesauros, quos habebat. Qui tamen prima facie nos honoravit ficte, postmodum curialiter nomine mutui accepit nobis LX millia marcarum in auro, in argento, serico, pannis aureis, lapidibus preciosis, perlis, camphora, musto, mirra et aromatibus ex dono maximi Kaam et aliorum principum, et xenia missa pape; et fuimus curialiter capti quatuor mensibus.

In isto altissimo monte, forte post paradisum alciore, qui sit in terra, putant quidam esse paradisum, et male, quia nomen contradicit; vocatur enim ab incolis Zindanbaba, baba id est pater, et mama, id est mater, in omni ydiomate mundi, et Zindan idem est quod infernus, ideo Zindanbaba idem est quod infernus patris, quia ibi de paradiso expulsus positus fuit pater quasi in inferno. In isto eciam altissimo monte est cacumen supereminens, quod raro videri potest propter nebulam. Deus autem misertus lacrimis nostris quodam mane in aurora fecit ipsum luminosum, et vidimus flammam clarissimam illustrantem ipsum. In descensu collis eiusdem montis est planicies altissima, pulcra, in qua sunt per ordinem: Primo forma pedis Ade, secundo statua quedam sedens sinistra manu super genu quiescente, dextra levata, extensa contra occidentem. Item domus eius, quam fecit manibus suis, quasi per modum sepulcri quadrangula oblonga hostio in medio de maximis lapidibus, marmoreis tabulis, non muratis sed suppositis. Dicunt incole, maxime religiosi, qui stant ad pedes montis sine fide sanctissime vite, quod illuc nunquam ascendit diluvium, ideo est permanens domus illa, sompniantes contra sacram scripturam et dicta sanctorum. Ipsi tamen habent pro se argumenta apparencia valde et dicunt se non descendisse de Caym nec de Seth, sed de aliis filiis Ade, qui genuit filios alios et filias. Quia tamen est contra sacram scripturam, pertranseo. Nunquam tamen comedunt carnes, quia Adam nec alii comederunt carnes, usque post diluvium, nudi vadunt a lumbis et sursum et pro certo sunt boni moris. Habent domus de foliis palmarum, que cum digito frangerentur, et dispersas per silvas plenas diviciis, et tamen securissime habitant a furibus, nisi sint al[i]unde et inopes vagabundi. In eodem monte versus paradisum est fons maximus, bene decem miliarium ytalicorum, aquis optimis, perspicuis, quem dicunt derivari de fonte paradisi et ibi erumpere, quod probant, quia aliquando erumpunt do fundo quedam folia ignota et in magna copia et lignum aloes et lapides preciosi sicut carbunculus et saphirus et poma quedam ad sanitatem. Dicunt eciam lapillos illos cavatos de lacrimis Ade, quod falsum omnino videtur. De multis aliis pertranseundum puto ad presens.

De orto Ade et fructibus ipsius.

Sunt enim in orto illo Ade de Seyllano primo muse, quas incole ficus vocant. Musa autem magis videtur planta ortensis quam arbor. Est enim grossa arbor sicut quercus et tante teneritudinis, quod fortis homo posset eam digito perforare, et exit de ea aqua continue. Folia istius muse sunt pulcherrima, longa et lata valde, viriditatis smaragdine, ita quod de foliis illis faciunt tobalias in uno prandio tantum. Quando eciam primo nascuntur pueri, post locionem conditos sale et aloes et rosis involvunt eos sine fascia in foliis istis et in arenam ponunt. Folia illa sunt longitudinis secundum magis et minus bene decem ulnarum et similitudinem nescimus ponere nisi emi[nu]le campane. Fructum producit tamen in summitate et in uno baculo faciunt bene trecentos fructus et prius non valent ad comedendum, post applicantur in domo et sunt optimi odoris et melioris saporis et sunt longi admodum longorum digitorum manus et per se stando maturantur. Et istud vidimus oculis nostris, quod ubicunque inciditur per transversum, in utraque parte incisure videtur ymago hominis crucifixi, quasi si homo cum acu sculpsisset. Et de istis foliis ficus Adam et Eua fecerunt sibi perizomata ad cooperiendam turpitudinem suam. Sunt ibi et alie arbores multe et fructus mirabiles, quos nunquam vidimus hic, scilicet nargillus. Est autem nargillus nux indica, arbor eius est in cortice delicatissima, folia habet pulcherrima quasi palma, de quibus fiunt sporte, sextaria, cooperiunt domos de ligno, scilicet hastas et trabes, de callo sive scorcia faciunt funes, de testa cuppas et vasa. Item contra venenum fiunt de ipsis coclearea; in testa est carnositas duorum digitorum optima ad comedendum quasi amigdala; comburitur eciam et sic fit inde oleum optimum et zukara. Intus est linquor, ad modum lactis bul[l]it et fit vinum optimum. Est ibi alia arbor, que vocatur amburanus, optimi odoris et saporis, quasi ad modum persici. Est et alia arbor mirabilis nomine ciakebariche, ingens quasi quercus in grosso, non in ramis, producit fructus mirabiles ad magnitudinem unius grossi agnelli vel pueri trium annorum; cortex eius dura ut pini aput nos inciditur securi. Habet intus carnositatem plenam omnis saporis suavitatem quasi mellis et optimi peponis ytalici et bone quingentas castaneas continet eiusdem saporis, quando sunt cocte bene commestibiles. Fructus alios non recordor me vidisse, nec pira, nec poma, nec ficus, nec vites, nisi que faciunt tantum folia non racemos, nisi quod in ecclesia sancti Thome apostoli pulcherrima, ubi ipse fuit episcopus, est vinea parva, faciens parum vini, quam vidi. Dicitur autem, quando ivit, portavit secum parum vini pro missis, sicut ego feci annis quasi duobus, quo deficiente, ivit ad paradisum, ministerio angelico introductus, portavit secum de uvis illis et grana seminavit et crevit vinea et fecit sibi vinum, et ego vidi eam ibi. Alibi tamen sunt vites, uvas tamen non faciunt, ut probavi; similiter pepones et cucurbite; nullam herbam vel olera comescibilia vidi, nisi silvas de basilico. Ista sunt in orto Ade. Sed de qua arbore fructum comederit, ignoratur, tamen per coniecturam haberi potest, quia de cedro. Nam scribitur ipse lignum tunc nominavit, dampna ligni ut solveret.

Fuerunt itaque in ligno crucis palma, oliva, cipressus et cedrus, qui solus dicitur esse fructus delectabilis ad manducandum, ut tale videtur lignum crucis apud dominam nostrum Karolum imperatorem in sua cruce, quamvis illi dicant de musa, que dicitur ficus et representat ymaginem crucifixi. Hec sine preiudicio et assercione. De predicto autem fructu dicit quedam glos[s]a hebraica super illud proverbium Ezechielis: Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt; ubi enim nostra litera habet patres, hebraica veritas habet Adam, scriptum aliis et aliis figuris. - Nam Adam uno modo apud eos scribitur, quando significat parentes, scilicet virum et uxorem; juxta illud Genesis vocavit nomen eorum Adam in numero plurali. Aliis literis scribitur, quando significat tantum virum, sicut in nostra lingua dicitur hic et hec homo, et alio modo dicitur hic vir. Sed non habemus distinctos apices et sonantes per se sicut Hebrei. Nam Sem scribitur aliquando per Zade, alio modo per Samech, et ita Abram aliquando per Aleph, aliquando per he et vario significant modo: Adam commederunt uvam acerbam. Sed non consonat hec glos[s]a nostris doctoribus, quia in cruce non fuit lignum vitis. Idem de ficu, de quo tenent filii Ade de Seyllano, nec de musis propter eandem causam, non abstante, quod fecerunt perizomata de foliis illis propter magnitudinem foliorum. De olivis nullus dicit nec de dactillis, quamvis sint delectabiles. Fuit tamen palma in cruce, sicut bene apparet in ligno imperialium reliquiarum aperte meo judicio. Si enim vera esset relacio Viterbiensis in Pantheon, tunc non esset questio; dicit enim, quod quando Adam fuit infirmus, misit Seth, filium suum, ad paradisum petendo oleum misericordie repromissum. Angelus custos paradisi dixit: Nondum est tempus, tamen accipe tres istos ramos, scilicet olive, cedri et cypressi, et planta; quando facient oleum, tunc pater tuus surget sanus. Venit Seth et invenit patrem mortuum in Ebron et contorsit tres ramos istos et plantavit super corpus Ade et statim facti sunt unum. Tandem arbor illa crescens transplantata fuit primo in monte Libani, postmodum prope Iherusalem, et est ibi hodie monasterium Grecorum, ubi fuit incisum illud lignum, et est sub altari fossa illa et vocatur monasterium ex eventu mater crucis in hebraico et illud lignum fuit revelatum Salomoni per reginam Saba, quod Salomon sepeliri fecit sub profundissima turri et facto terre motu in nativitate Christi erupit scisso fundamento turris et illius virtute facta fuit probatica piscina.

De amictu parentum.

Fecit autem dominus Ade et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. Sed queritur, de quibus pellibus, vel de novo creavit, quod non sapit, vel aliam occidit, quod non placet, quia nondum erant multiplicata per generacionem et duo et duo tantum in principio creata fuisse creduntur. Ideo videtur sine assercione dicendum, quod non pelliceas tunicas est legendum sed filiceas. Nam inter folia nargillorum, de quibus supra dictum est, nascuntur fila ad modum tele staminis quasi grossi et rari sacci, de quibus eciam hodie sunt apud illos et apud Indos vestes pro pluvia rusticorum, qui vocantur camalli portantes scilicet onera, et eciam homines et mulieres portant super scapulas in lecticis, de quibus in canticis ferculum fecit sibi Salomon de lignis Lybani, id est lectulum portatilem, sicut portabar ego in Zayton et in Yndia. Unam talem vestem de filis illis camallorum, non camelorum, portavi ego usque Florenciam et dimisi in sacristia Minorum similem vesti Johannis Baptiste. Nam pili camelorum sunt delicacior lana, que sit in mundo post sericum. Fui enim aliquando cum infinitis camelis et pullis camelorum in deserto vastissimo descendendo de Babilone confusionis versus Egiptum per viam Damasci cum Arabibus infinitis. Nec in Seyllano sunt cameli sed elephantes innumeri, qui licet sint ferocissimi, raro tamen nocent homini peregrino. Ego equitavi super unum regine Saba, qui videbatur habere usum racionis, si non esset contra fidem.

De victu parentum.

Vixerunt autem in Seyllano primi parentes de fructibus istis et bibebant lac animalium, non carnes ante diluvium - sicut nec adhuc comedunt homines, qui se dicunt filios Ade - comederunt. Fuit autem positus Adam in monte Seyllano et incepit ibi edificare domum, ut dictum est supra, de tabulis maximis marmoreis etc. Ibi habitant homines religiosi et mundissimi, ymo tante mundicie, quod nullus habitaret in domo, ubi spuisset aliquis; ymo quamvis raro spuant, tamen vadunt longe tam pro sputo quam pro alia materia. Comedunt tantum semel in die, nunquam bis, nullum potum preter lac et aquam bibunt, orant mundissime, scribunt primo in arena digito et sic docent formare literas pueros, postmodum stilo ferreo in foliis papiri, scilicet arboris cuiusdam. In claustro sunt due arbores dissimiles in foliis ab omni alia, sunt circumdate coronis aureis et gemmis et luminaria sunt ante eas, et illas colunt et adorant, ut dicunt et fingunt se ex tradicione Ade ritum talem suscepisse, quia ex ligno dicunt Adam futuram sperasse salutem. Et consonat illi versui Dauid: Dicite in gentibus, quia dominus regnabit in ligno, quamvis secundum hebraicam veritatem melius dicatur, curabit a ligno. Isti eciam nunquam in crastinum servant aliquid in domo sua, in arena jacent, nudipedes incedunt, baculos in manu gestant, tunica quasi fratrum Minorum sine capucio et mantello admodum apostolorum plicato super humerum sunt contenti, vadunt omni mane processionaliter pro prandio mendicando risum, occurunt eis principes cum maxima devocione vel alii et dant ad mensuram et numerum personarum, lixum in aqua comedunt cum lacte nargillorum et musis. Hec vidi oculis meis, et fecerunt michi festum, quasi essem de ordine eorum.

De generacione et multiplicacione generis.

Opinio autem illorum est, quod Adam ibi genuit primo Caym et sororem eius anno quinto decimo; ipse enim, quamvis fuerit creatus annorum quasi triginta, expectasse tamen creditur annum pubertatis. Item post alios quindecim genuit Abel et alios filios infinitos, quia, ut dicit beatus Augustinus libro De civitate dei, preceptum habuit: Crescite et multiplicamini, ita quod non vacabant ab actu generandi, quia natura erat in suo vigore, nec semen in digestum nec violentatum, nec mulieres steriles ex nimio cibo vel potu, nec carnes comedebant nec vinum bibebant, que impedirent actum concipiendi. Ideo videtur beato Augustino, quod cito multiplicatum fuit genus humanum, ita quod Caym potuit condere non parvam sed maximam civitatem. Quod autem scribitur, vixit sexaginta annis et genuit talem, non est credendum, quod tantum expectassent, nec quod illi fuerint primogeniti, sed quia illi fuerunt insignes principes vel sacerdotes, quorum opera fuerunt maxima vel necessaria ad texendas gene[a]logias patrum; ideo illi nominantur ceteris pretermissis. Factus autem Caym avarus agricola, ut de visceribus terre traheret seminaria; Abel innocens contentus erat vivere de frugibus et de modico lacte, unde nutrivit oves, que sibi lac ministrabant; nullus tamen carnes comedit ante diluvium.

De oblacionibus Abel et Caym.

Postquam Caym et Abel pervenissent ad etatem adultam, Adam, pater eorum, volens utrumque suis descendentibus principari, monita salutis dedit eis, docens, quomodo et ipsi posteros suos informarent. Primo tamen docuit eos, quomodo signo sensibili deum colerent et oracionibus insisterent et de bonis eis a deo collatis sacrificia exhiberent. Qui jussu patris erectis singulis altaribus munera locaverunt in eis, Caym spicas corrosas et putridas vel inutiles, Abel vero optima primogenita gregis sui. Respexit autem deus ad Abel orantem iuxta altare et ad munera eius et inflamavit, id est misit flamam de celo. Ad Caym non respexit, qui videns se confusum facie tristis, animo prostratus statim fratrem occidere cogitavit. Cui deus dixit: Quare malum concipis in corde tuo. Tu bene obtulisti, quia deo, male autem divisisti, quia deo pessima obtulisti; ideo non turberis in fratrem, sed sis dominus animi tui. Quiesce. Ille quasi fratri ostendens pacem, tandem proditorie occidit eum fuste. Tunc terra tremuit, scissuram fecit et sa[n]guinem eius bibit. Et iste clamor sanguinis Abel contra Caym. Tunc deus dixit Caym: Ubi est Abel, frater tuus? Cui ille: Nescio domine; num quid custos fratris mei sum ego? Dicit autem deus: Ecce vox sa[n]guinis fratris tui clamat ad me de terra; ideo tu maledictus eris super terram, vagus et profugus. Tunc miser desperans de misericordia dei: Maior, inquit est iniquitas mea quam misericordia tua. Ecce eiicis me a facie tua et ero occisus statim. Non, inquit, deus, eris occisus, sed portabis primo penam in septuplum. Tunc posuit signum in Caym, quo viso omnia animalia terrebantur. Quid fuerit illud signum, scriptura non loquitur; sed dicitur, quod facies sua fuit exterminata et transformata tam horride, quod terrebat ipse aspectu omnem mundanam creaturam cum capitis agitacione continua. Fuit ergo excommunicatus, sequestratus, hominum societate privatus, omnibus odiosus, tandem occisus in septima generacione et septima pena. Edificavit tamen civitatem non nomine suo, quia maledictus erat, sed nomine filii sui Enos, qui interpretatur dedicacio. Utrum autem ante occisionem Abel vel postea, incertum est. Potuit enim in centum annis multiplicari tam per Adam, qui genuit filios et filias et alios, qui carni vacabant et sa[n]guini, ut dicit Augustinus. Invenit autem in civitate illa pondera et mensuras et omnia falsa. Invenerunt autem et eius descendentes artes mechanicas. Si autem post occisionem Abel edificavit civitatem, non videtur contradicere sacre scipture, nisi quia oportet dicere, quod non stabat . . . sed semper fuit vagus et profugus. Et hec civitas fuisse putatur, ubi nunc est Kota in Seyllano, ubi fui, et ibi multis generatis ivit profugus versus Damascum, ubi a septimo descendente Lamech sagitta occisus est, ibique prope Damascum sepulchrum eius ostenditur. Hic Caym interpretatur possessio, quia nichil ei cum celo, sed hic fuit eius possessio. Hic fuit primus inferni mancipium, perverse generacionis principium, fratricida primus, constrinxit libertatem hominum cingens muro et firmans portis, ideo successor eius filius dicitur dedicacio, quia hic mundi civitatem dedicavit. Et nota, quod dicit beatus Augustinus libro De civitate dei XV: Non esse necessarium credere, quod iste Enos fuerit primogenitus Caym, sicut nec Judas fuit primogenitus in populo Judeorum, sed alia causa fecit eum sibi successorem, quia peior fuit aliis ut tyrannus. Yrad, filius Enos, sibi successit in dominio civitatis et tyrannide secundum Augustinum. Mauialeel, filius Yrad, patri successit in viciis et tyrannide, Matusael, filius Mauialeel, patri successit. Lamech, filius Matusael, successor patris, primus bigamiam adinvenit; prius enim unus uni coniungebatur matrimonio; iste vero duas accepit, quarum una Ada altera Sela vocabatur, que ex invidia machinabantur viro mortem, quod ille presenciens, predixit eis, quod de Caym occisore dabitur septima pena, de Lamech occisore septuagesies sepcies. Hic cecus quasi erat et puero ducebatur ad venacionem. Erat enim sagittarius et pre delectacione pellium occidebat animalia, non pro usu carnium, quia nullus usus fuit carne ante diluvium.

Dum autem Caym profugus inter frutecta agitaretur a dyabolo more arrepticii, Lamech puero dirigente percussit Caym scilicet, septima generacione, cuius sepulchrum nunc ostenditur prope Damascum. Iste cecus inter alios duos filios genuit de prima uxore nomine Ada Jabel, qui fuit inventor papilionum et tentorii pastorum. Tubal vero, frater eius, invenit organa et instrumenta musicalia et cantum. De secunda vero nomine Sela genuit Tubalcaym, qui fuit faber et malleator in cuncta opera ferri et eri, cuius soror, dicta Noema, inventrix arcium mulierum, filatrix, sutrix etc. Et in ipsa generacio pessima terminatur a fratricida in patricidam, que tota etas submersa dicitur in diluvio. Sic enim Lamech septuagies sepcies in tot descendentibus est punitus.

De filio Ade Seth sancto.

Excursis generacionibus pessimorum more sacre scripture bonorum seriem prosequamur. Hic, inquit, sacer canon, est liber generacionis Adam. In die, qua creavit deus hominem ad ymaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit eos et vocavit nomen eorum Adam, sicut dicitur hic et hec homo in lingua nostra, et benedixit illis; et post annos centum triginta genuit Adam filium ad ymaginem et similitudinem suam, quasi innuat, quod primi pessimi non fuerunt proprie ad similitudinem eius. Sed iste nomine Seth, qui post vel pro Abel natus est, primus post eum princeps sanctus. Dicunt autem hystorie, quod Adam planxit mortem filii sui Abel annis centum et nolebat filios amplius generare, sed stetit in spelunca quadam separatus ab Eua; tandem precepto angeli cognovit eam et genuit Seth et separavit se a generacione persimorum et paulatim processit versus Damascum et tandem in Ebron finivit dies suos et ibi sepultus fuit prope Iherusalem, quasi miliaria XX in civitate Arbee, id est quatuor, quia ibi sepulti sunt Adam maximus, Abraham, Ysaac, Jacob in spelunca duplici, que est Ebron, ubi post sepulti fuerunt patriarche et alii sancti patres et Joseph eciam de Egipto relatus.

Et tempore diluvii aqua portavit caput Ade sub montem Calvarie, ut pingitur, et tempore mortis Christi sanguis eius per scissuram montis stillavit in capud illud et resurrexit cum Christo; tradicio est forte vera. Vixit autem Adam post multorum aliorum et aliarum generacionem, tandem anno IXcmo XXXmo exspiravit.

De generacione et multiplicacione bonorum.

Seth sanctus, a quo sunt dicti filii dei, dedit preceptum filiis suis, ut nullomodo haberent consorcium cum generacione pessima Caym, quod et fecerunt usque ad mortem patris, qui vixit annis noningentis et duodecim. Cui successit filius eius Enoch, qui cepit invocare nomen domini, quia novum modum orandi deum per oraciones vocales instituit et religionem adinvenit, modum vivendi singularem, quem hodie, ut dicunt, sequuntur tam Bragmani quam religiosi de Seyllano, licet facti sunt ydolatre, colentes lignum, de quo supra. Vixit tamen annis noningentis quinque; nullus tamen pervenit ad mille. Cui successit Caynan, qui vixit annis noningentis et decem. Cui successit Malaleel, filius eius, qui interpretatur plantacio domini, et vixit annis octingentis et quinque. Jareth genuit Enoch, primum prophetam, cuius scilicet Jareth, patris Enoch, anni fuerunt octingenti LXIIo. Hic Enoch prophetica multa dixit et scripsit et dicitur, quod sculpserit literas in columpnis, una marmorea, altera latericia, ne perirent aqua vel igne. De cuius prophecia mencionem facit Judas apostolus cognomento Thadeus in canonica sua, quibus autem litteris, ignoratur. Vixit autem iste sanctus propheta in mundo isto trecentis LXV annis et transtulit eum deus in paradisum, ut vivat usque tempora Antichristi cum Helia. Et si qui alii sint ibi, incertum est. Dicit tamen Josephus Moysen esse ibi, quamvis scriptura dicat: Mortuus est autem Moyses jubente domino, quod ideo dicit, quia mundo mortuus est et ne filii Israel dicerent, eum fuisse Messiam. Hec Josephus probat per textum sequentem: Et non congnovit homo sepulcrum eius, id est, quia non indiguit sepulchro homo vivens. Quidam eciam theologi sompniant de Johanne ewangelista et quibusdam cum Christo resuscitatis, que incerta sunt nobis. Genuit autem iste sanctus propheta plures filios et filias, inter quos Matusalem, qui fuit longevioris vite inter omnes mortales, nam vixit quasi mille annis; vixit enim annis noningentis sexaginta novem. De isto Matusalem est inextricabilis questio inter Hebreos, paganos et catholicos. Hebrei secundum suam annorum computacionem dicunt eum post diluvium annis sex supervixisse et in diluvio patris sui auxilio Enoch mirabiliter evasisse fingunt. Gentiles fingunt scilicet, ut dicit Josephus, multos super montem Armenie nomine Paris, ubi nunc dicitur archa requievisse, diluvium evasisse in hec verba allegans dicta hystoriographi Verosii Egipciorum summi dicentis, montem in Armenia esse, super quem multos a diluvio novimus liberatos, et subdit Josephus: Nemo putet falsa, que ab hominibus prime etatis dicta sunt, deus enim in primeva etate vitam longam concessit, quia religiose vivebant, eciam ut invenirent astrologiam et alias sciencias, quas ante sexcentos annos minus discere valebant; nec de magnitudine corporum, cum dicat beatus Augustinus, dentem se vidisse, qui si divideretur, centum de nostris fierent. Matusalem genuit Lamec, qui genuit Noe dicens: Iste consolabitur nos, et vixit in summa annis septingentis septuaginta septem. Filii autem Ade de Seyllano probant ad eos diluvium non venisse multis signis et maxime quia in oriente sunt profugi, vagi multi, quos et ego vidi, et dicunt se filios Caym, qui exterminatas habent facies tam horridas et horrendas, quod terrent omnem hominem, nunquam ultra dies duos in loco stare valentes; feterent, si plus starent, nullus potest eos sustinere; raro apparent, tamen mercatores sunt, filios et uxores equelarvas portant in asinis. Beatus tamen Augustinus et communiter omnes doctores frivolum putant, aliquem extra archam diluvium evasisse, Matusalem eodem anno ante diluvium decessisse, quod omnino eciam credendum est, secundum catholicam veritatem.

De gigantibus.

Tempore Matusalem mortuus probatur sanctus Seth, a quo filii dei eius posteritas dicebatur, qui omnem religionem spernentes, infrenata libidine, ut ait Josephus, in filias generacionis Caym pulcherrimas irrumpentes, sine ordine, sine freno, utriusque sexus reiecto pudore sibi uxores receperunt secundum placitum voluptatis. Ad ipsorum autem infatigabilem libidinem ostendendam quasi rem monstruosam deus oriri fecit videlicet gygantes, qui corporum inestimabili magnitudine bestiarum more vivebant, omnem nature ordinem destruxerunt, iram dei nephandis operibus provocabant. Quo tempore natus Noe, decimus ab Adam, solus justus in lege nature, dicente patre eius Lamec: Iste consolabitur nos ab affliccionibus nostris, quibus anime justorum ex perversis operibus affliguntur. In isto enim prima etas terminatur. Prima enim etas, ut sancti distingunt, incepit ab Adam et per decem patres predictos descendendo in diluvio finem accepit. Duravit autem, ut communiter dicitur, secundum computacionem Judeorem annis mille sexingentis quinquaginta sex; sed secundum alios duo milia ducenta LXII, ut dicit Augustinus XVo De civitate dei etc.

De diluvio et composicione arche Noe capitulum.

Anno autem quingentesimo vite Noe videns deus omnem naturam esse corruptam, dedit Noe preceptum de archa edificanda. Erat autem solus Noe justus in terra et tres filios habuit: Sem, Cham et Japhet. Qui preceptum dei implere studuit et juxta descripcionem per spacium annorum centum de lignis levigatis fecit et edificavit sibi archam vel navem secundum proporcionem mensure humani corporis, ut probat beatus Augustinus libro XVo De civitate dei, ubi dicit: Sic humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia pedum sexcies tantum habet quam latitudo, que est ab uno latere usque ad aliud latus, et decies tantum quam altitudo, que altitudo mensuratur in latere a dorso usque ad ventrem; velut si jacentem hominem meciaris supinum aut pronum, sexcies tantum longus est a capite usque pedes quam latus a dextra in sinistram et decies quam altus a terra. Unde facta est archa in longitudine trecentorum cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine; et in latere hostium et cenaculum et habitacula in ea fecit, plena omnibus escis. Et intromisit deus omnia animalia bina cuiuslibet speciei in archam cum Noe et tribus filiis eius et quatuor uxoribus eorumdem; clausit a foris hostium dominus. Et anno sexcentesimo vite Noe venit diluvium et consumpsit omnia vivencia sub celo; et pluit diebus quadraginta et levaverunt aque archam deo gubernante, Noe et filiis gubernantibus animalia cibos ministrando, et omnia animalia, que nunc vescuntur carnibus, ut dicit beatus Augustinus, cibo communi, scilicet ficu et castanea vescebantur. Requievit autem archa mense septimo super montem Armenie, qui est juxta portas fereas in imperio de Vsbec et vocatur Ararat in Armenia Minori. Fuit autem archa mire magnitudinis secundum Augustinum, ita quod unus de illis cubitis facit nostros tres usuales et sic sunt bene duo miliaria ytalica et plus longitudo arche. Mense decimo cessaverunt aque et post quadraginta dies misit Noe corvum, qui non est reversus. Tunc emisit columbam, que reversa est ad vesperam. Item iterum post septem dies emisit eandem, que rediens portavit ramum olive. Iterum post septem alios dies emisit eandem, que non reversa, eo quod cessassent aque. Fuit ergo Noe in archa per integrum annum. Post iussu dei egressus est et optulit deo sacrificium et accepit signum federis a deo, quod non esset amplius diluvium generale, arcum in nubibus, vario colore distinctum, de quo dicitur, quod per quadraginta annos ante judicium non apparebit.

Gracias agamus ergo domino deo nostro, quod prima etas terminatur in exitu Noe de archa, cui concessit deus esum carnium sine sangwine; tamen et preceptum dedit propagande prolis, ut dei civitas impleatur. Explicit prima distinccio nostri operis, quam vocari duximus thearcos, quasi, divinum vel naturale dominium seu thearticum principatum etc.

II.

Secunda etas, et incipit secundus liber, qui monarchos nominatur.

Noe egresso de archa cum uxore et tribus filiis et totidem uxoribus residentibus in monte altissimo Ararat vel Armenie, ubi adhuc arche illius vestigia esse dicuntur, etas secunda incipit secundum scriptores, et ex tunc incipiunt omnium gencium mundi regna describi pro eo, quod ante diluvium erat quasi divinus seu thearticus principatus. Nam idem erat princeps primogenitus et sacerdos; post diluvium autem cepit tyrannides dominari, et ideo secunda nostri operis distinccio sive liber monarchos nominatur. In quo describemus principalium omnium gencium monarchias, donec ad propositum veniamus; tamen breviter et succincte decurrendo per concordiam sacre scripture cum decursu gentilium, sequendo beatum Augustinum, ut prosequitur hystoriam libro De civitate dei.

Dedit ergo Noe mandatum filiis deo jubente de latria veneranda, id est de cultu unius dei per sacrificia, de multiplicanda prole et de divisione terrarum, ut implerent eas et pacifice viverent. Post decessum illius ipse quasi quietam vitam eligere cupiens, sibi Cethym insulam, que nunc Cyprus dicitur, reservavit. Sem ergo primogenitus, quia rex et sacerdos, post patrem obtinuit medietatem orbis, scilicet totam Asiam Maiorem, que est a mari albo ultra Vngariam, ubi nunc sunt Olachi, per rectam lineam, totum illud imperium Vsbec, Katay, Yndias, Ethiopiam usque ad finem mundi. Aliam autem medietatem alii duo fratres inter se diviserunt: Cham Africam, ubi est Terra sancta, Cartago, Turusium, usque finem mundi; Japhet minor Europam, ubi sumus nos, scilicet ab Vngaria citra et Roma, videlicet Germaniam, Franciam, Boemiam, Poloniam et Angliam et usque ad finem mundi. Simul tamen pro tunc habitabant et cum patre descenderunt de monte. Venit autem Noe in Cyprum et ibi generacioni operam dantes et agriculture filios genuerunt. Noe genuit Janum, Sem genuit Arfaxat anno secundo post diluvium, Cham genuit Chanaan, Cus, a quo Nemprot, a quo Trebeca, Cres, Nynus, Belus etc. Japhet genuit Helisa, unde Sclaui dicuntur. Plantavit autem Noe vineam in Cypro, que hodie est archiepiscopi Nycosie, et coluit eam et bibit vinum et inebriatus est et nudato femore dormiebat in tabernaculo. Cham derisit patrem et fratribus patris verecundiam nuncciavit, qui horruerunt ignominiam eius et aversis vultibus cooperuerunt eum et patris virilia non viderunt. Qui post sompnum surgens convocatis pueris sui benedixit primo Sem, secundo Japhet dicens: habitet Japhet in thabernaculis Sem. Et tunc impleta est prophecia, quando gentes de Japhet progenite omnem synagoge graciam et gloriam cum summo sacerdote intraverunt. Cham autem expresse non maledixit, quia benedixerat eis simul deus, quando egressi sunt de archa; maledixit autem in sua successione et in filio Chanaan, ut succedat in generacione maledicta Caym fratricide. Tunc ergo ab invicem sunt divisi et versus orientem procedentes patre dimisso brevi intervallo temporis incredibilem multitudinem generaverunt. Unde dicit hystoriographus Josephus Judeorum, quod potuit videre Noe de se egressos sexcentos juvenum electorum. Janus, filius Noe, pater Ytalie, iste in Genesi dicitur Janan; hic dedit se astrologie et venit in Ytaliam, ubi nunc est Roma, et sibi edificavit castrum. Et usque hodie in Roma est ecclesia, que dicitur sancta Maria ad Janiculum, ubi fuit castrum Jani. Aliud eciam castrum edificavit in ripa maris nepoti suo eodem nomine appellato et Janum vocavit, ubi nunc est Janua civitas, quam Troyani postmodum acreverunt. Cham dedit se demonibus, qui docuerunt eum artes magicas, qui dictus est Zaroastres, quem Nynus, rex Nineue, filius Nemprot, postmodum interfecit.

De cultu post diluvium.

Sem studuit colere verum deum, cuius hystoriam nunc sequamur. Hic secundo anno post diluvium genuit Arfaxat, qui eciam genuit Elam, a quo nobilis generacio Alanorum in oriente dicitur exorta, et est hodie maior et nobilior nacio mundi et homines pulcriores et forciores; quorum auxilio Tartari optinuerunt imperium orientis et sine quibus nunquam habuerunt victoriam gloriosam. Conduxit enim Cingwis Caam, primus Thartarorum rex, de eis LXXII principes, quando voluit precepto dei castigare mundum.

Genuit autem Sem XXIV principes familiarum, Caam XXXIII, Japhet, pater noster, XV; et tot postmodum divise sunt li[n]gwe minus tantum modo una etc. Arfaxat, filius Sem, anno etatis XXXV genuit Sela vel Sale, a quo Yndia populata est et divisa in tria regna, quorum primum vocatur Manzi, maior et nobilior provincia mundi, pulcrior, amenior et lacior, in qua est illa nobilis civitas Campsay, Zaytan, Cynkalan, Janu et alie multe civitates Manzi, olim Cyn, ubi usque hodie est portus et civitas nobilis, que dicitur Cynkalan, id est magna Yndia, nam kalan est magnum ad differenciam secunde Yndie, que dicitur Nymbar, ubi est Cynkali, id est parvum, parva Yndia. Secundum Yndie regnum vocatur Nymbar, de quo loquitur beatus Augustinus de philosophis caninis, qui ideo canini dicti sunt, quia naturam canum imitari docebant, ne videlicet de naturalibus homo verecundari deberet, nec tamen potuerunt persuadere populis, quod eciam filii non verecundarentur coram patribus balneari vel pudenda ostendere. Ibi est civitas Columbi, ubi nascitur piper, de quo supra. Tercia provincia Yndie vocatur Maabar, ubi est ecclesia sancti Thome, quam manu propria edificavit, et alia, quam edificavit cum operariis, quibus solvebat de lapillis marinis, quos vidimus, et de uno ligno inciso in monte Ade in Seyllano, quod fecit secari, et de pulvere secature seminate sunt arbores. Fuit autem lignum illud ita maximum incisum per duos sclavos suos et ipsius cingulo tractum in mare et precepit ligno dicens: Vade, expecta nos in portu civitatis Mirapolis. Quo cum pervenisset, rex cum toto exercitu suo conabatur trahere in terram: nec movere potuerunt homines decem milia. Tunc supervenit sanctus Thomas apostolus indutus camisia, stola et mantello de pennis pavonum super asinum, sociatus duobus illis sclavis et duobus magnis leonibus, sicut pingitur, et clamavit: Nolite, inquit, tangere lignum, quia meum est. Unde, inquit, rex probas tuum? Qui solvens funiculum, quo erat precinctus, precepit sclavis: Ligate lignum et trahite in terram. Quo facillime in terram tracto rex convertitur et donat sibi de terra, quantum voluit cum asino circuire. Ecclesias edificat in civitate in die, sed nocte ad tria miliaria ytalica ferebatur, ubi sunt pavones innumeri, unde sagitta, quam fricciam vocant, in latere, sicut misit manum in latus Christi, percussus, hora completorii ante suum oratorium jacens et sangwinem sacrum totum per latus effundens, tota nocte predicans mane reddit animam deo. Sacerdotes tunc terram illam sangwine mixtam collegerunt et secum sepelierunt, de qua vidi expressum miraculum in persona mea duplicatum alibi recitandum. Mirum autem continuum ibidem apparet tam de apercione maris quam de pavonibus, et quia quanto plus trahitur terra de illa fovea una die, tantum scaturit alia [sic], de qua bibita curantur languores, tam per christianos quam per Thartaros et paganos fiunt aperta miracula. Dedit eciam rex ille stateram ponderis piperis beato Thome et omnium specierum aromatum in eternum, quam nullus potest eis auferre sine periculo mortis. Fiximus ibi diebus quatuor. Ibi est summa perlarum piscacio.

Genuit autem Arfaxat alios filios et filias; et de Arfaxat natus est Sela vel Sale, a quo Samarite. Isti sunt, quos rex Babilonis posuit in Samaria translatis filiis Israel decem tribubus et posuit eos super fluvios Gozan et Tartar in provincia Medorum, ut legitur in Paralipominon. Sela vel Sale anno etatis sue XXXmo genuit Heber, qui fuit pater Hebreorum primus. Heber anno XXIIIIo genuit Faleg, in cuius diebus divise sunt li[n]gwe, ut postea dicetur. Faleg genuit Rehu, Rehu anno XXXIIo genuit Saruch, qui anno XXXo genuit Nator [sic], qui anno XXXo Thare, patrem Abraham. Et ecce finis secunde etatis. Fuerunt autem ab Adam usque ad nativitatem Abram tria milia CCC et XXX secundum LXXa, fuerunt autem a diluvio usque ad Abraham anni mille LXXII secundum Augustinum XVI De civitate dei.

De monstris, que hystorie vel fabule fingunt vel pingunt et dicuntur esse in Yndia, de quibus eciam beatus Augustinus libro De civitate dei XVIo facit memoriam, puta, quod sunt, qui tantum in fronte unum habent oculum, quidam plantas versas post crura; quibusdam utriusque sexus naturam et dextram mammam virilem, sinistram muliebrem esse fingunt, alii sine capite et sine ore in pectore tantum habere foramen; alii per nares tantum alitu vivere, alii statura cubitali cum gruibus dimicare; alii octavum annum non excedere, quinquies concipere et parere, alii sine iunctura, alii supini jacentes planta pedis umbram sibi faciendo, quidam habentes capita canina, ypotamos et alia multa monstra poete finxerunt. De istis omnibus sic concludit beatus Augustinus: Aut nullomodo sunt, aut si sunt et racione utuntur vel uti possunt, ex Adam omnes homines sunt; aut monstra in natura sunt, tamen ex Adam, sicut inter nos aliquando nata sunt pauca in illis partibus, et in toto genere humano sunt multa, sicut ponit exemplum de variis gibbosis, de homine habente sex digitos et de aliis multis. Sicut imperator nobilissimus Karolus quartus portavit de Tuscia puellam in facie omnino pilosam et in toto corpore maximis pilis, sicut esset filia wulpis; non tamen per se in Tuscia est talis populus, nec mater sua fuit talis, nec alii filii, sed nobis similes. Sicut illud monstrum, quod vidimus eciam diebus nostris in Tuscia in districtu Florencie nasci de pulcra matre, habens duo capita, perfecte formata, quatuor brachia, duo pectora usque ad umbilicum perfecta forma ibi coniungebantur et unus quasi pes ex latere procedebat, et post duos tantum pedes habebant et tamquam due persone baptizati fuerunt et supervixerunt diebus septem. Vidi eciam Bononie, quando ibi legebam, ovem, que peperit simile monstrum, scilicet agnum habentem duo capita, septem pedes; non tamen putandum est, esse aliquam speciem bestiarum, sed monstra nature sunt. Sic et deus vult in hominibus suam potenciam demonstrare, ut gracias sibi agamus, quia nos non condidit sic deformes, et timeamus eum. Ego tamen omnium provinciarum Yndorum curiosissimus peragrator, sicut sepe plus habui animum curiosum quam virtuosum, volens omnia nosse, si possem, et qui plus dedi operam, ut puto, quam alius, qui legatur vel sciatur, ad investigandum mirabilia mundi et transivi per principaliores mundi provincias, maxime, ubi tocius orbis mercatores conveniunt, scilicet in insula dicta Ormes; nunquam potui investigare pro vero tales gentes esse in mundo; ymo ipsi a me petebant, utrum essent. Nec est aliqua nacio talis, nisi ut dixi monstrum, nec illi, qui finguntur uno pede sibi umbram facere, sunt nacio una, sed quia omnes Yndi communiter nudi vadunt, portant in arundine parvum papilionem semper in manu, quem vocant cyatyr, sicut ego habeo Florencie, et extendunt contra solem et pluviam, quando volunt. Istud poete finxerunt pedem.

Incidens de quodam Yndo baptizato.

Cum eciam essem in Columbo cum principibus illis christianis, qui Modilial vocantur domini piperis, ante ecclesiam quodam mane, venit homo nudus a lumbis supra venerande stature, alba barba, solo pallio coopertus, cordula nodosa admodum stole dyaconi et toto corpore in arena prostratus adoravit, caput ter ad solum percuciens. Tandem surgens, cepit pedes meos nudos osculari desiderans, prohibitus autem surrexit, postmodum residens in arena per interpretem filium, qui captus aliquando a piratis venditus fuit cuidam Januensi mercatori et baptizatus et casu tunc erat nobiscum et patrem ex circumstanciis recognovit. Dixit nobis totam vitam suam. Nunquam carnes comederat, nunquam potum biberat inebriantem, nunquam nisi unam cognoverat causa prolis procreande; quatuor mensibus in anno purissime jeiunabat, granum rysii parum in aqua bulitum et fructus et herbas de sero manducabat, in oracione pernoctabat et antequam intraret oratorium suum, corpus totum aqua lavabat et induebat mundissimam lineam vestem ad hoc solummodo preparatam. Tunc intrabat et colebat dyabolum in ydolo suo purissima devocione, et erat sacerdos tocius insule sue, que sita est in ultimis finibus Indorum. Deus videns eius puritatem illuminavit eum primo per sapienciam, tandem demon coactus per os ydoli dixit sibi: Non es in via salutis; ideo precipit tibi deus, ut vadas in Columbum itinere per mare annorum duorum; ibi invenies nunccium dei, qui docebit te viam salutis. Ideo, inquit, veni ad pedes tuos, paratus in omnibus obedire, et quod plus est, in sompnis vidi faciem tuam, sicut modo agnosco. Tunc cum lacrimis facta oracione confortantes eum dedimus sibi filium suum baptizatum interpretem et doctorem. Tunc post tres menses instructum baptisavimus Michaelem vocantes et percepta benediccione remisimus ipsum promittentem, quod fidem, quam didicerat, aliis predicaret. Hec hystoria utilis est ad ostendendum, sicut dicit beatus Petrus de Cornelio centurione, quod non est personarum accepcio apud deum; sed quicunque legem scriptam in corde a deo servat, quia signatum est super nos lumen vultus tui domine, acceptus est illi et docet eum viam salutis. Utrum autem iste, quia per duos annos navigans per mare et per Yndorum insulas olim ignotas, aliquid vidisset de monstris istis vel saltim audisset, inquisivimus, qui omnino nichil scivit. Nec eciam apud reginam Saba, ubi tamen oritur sol modo opposito nobis et in meridie transit umbra viri ad dextrum sicut hic ad sinistrum et occultatur ibi polus articus nobis gradibus sex et antarticus totidem elevatur, sicut dominus Lemon de Janua, nobilis astrologus, nobis ostendit, et multa in astris mira.

Sunt tamen bene quidam gygantes, quorum unum vidi, cui non potui cum capite attingere ultra cingulum, turpissime figure et fetide valde. Sunt homines silvestres in silvis cum filiis et uxoribus nudi et pilosi habitantes, inter homines non apparent, et raro potui videre aliquem, quia abscondunt se in silvis, quando senciunt homines transeuntes; faciunt multa opera, seminant et colligunt blada et multa alia, et quando mercatores ad eos vadunt, ut vidi, illi exponunt venalia in medio vie et fugiunt et stant absconsi. Tunc ementes vadunt et ponunt precium et mercator accipit res relictas.

Sunt eciam monstruosi serpentes et fere, sicut habet in clausura sua Pragensi dominus imperator Karolus. Sunt eciam animalia quedam, quasi ad figuram hominis, maxime apud reginam Saba et in claustro de Campsay, in illo famosissimo monasterio, ubi sunt tot monstruosa animalia, que credunt esse animas defunctorum. Sed ex certa sciencia didici, esse animalia irracionabilia, nisi quod dyabolus utitur eis sicut olim li[n]gua serpentis demerentibus illis infidelibus propter incredulitatem eorum, alias vita illorum in religiosis moribus et oracionibus contenta et jeiuniis, si essent in vera fide, excederet omnem observanciam et continenciam nostram. Veniunt enim illa animalia ordinarie ad comedendum dato signo; verum tamen nunquam venerunt cruce presente, post venerunt cruce recedente. Ideo concludo, quod ista monstra homines non sunt, licet videantur habere aliquos actus, sed sunt sicut symie, quas si nunquam vidissemus, putaremus homines esse, nisi tantum illa monstra, ut dixi, que nota sunt preter consvetudinem de Adam. Nec putandum est, ut dicit beatus Augustinus, antipedes esse, quasi homines plantas contra nos tenentes, quod nullomodo putandum est, quia terra firmata est super aquas, et ut experiencia certa didicimus, dividendo occeanum in modum crucis due quadre sunt navigabiles et due alie nullomodo. Noluit enim deus, quod homo posset circuire per mare totum mundum. Ermofroditam vidimus, non tamen generantem, sicut est, neque eciam mulus generat etc. Nunc ad materiam revertamur.

De multiplicacione generis humani et divisione terrarum et turri Babel.

Tres ergo filii Noe post diluvii cessacionem divisa terra trifarie in annis, quibus supervixit Noe post diluvium, in tantum multiplicati sunt, ut dicit Josephus, ystoriographus Judeorum summus et sacerdos eorum, quod Noe ante mortem suam potuit videre de se natos per filiorum et nepotum genenacionem DC juvenum electorum, quod mirum non debet videri, quia ex Jacob, qui intravit Egiptum in animabus LXX tantum, crevit populus dei, quod infra centum annos in egressu filiorum Israel fuerunt sexcenta milia pugnatorum, exceptis aliis innumeris, qui non numerantur. In illa ergo etate, ubi vacabant carni et sanguini secundum Josephum, erat victualium nature conformium habundancia; robusta etas, vires eximie, sompni salubres, nulla ebrietas, infirmitas rara, quia non confundebant naturam variis cibis et potibus. Generacio erat fecunda et communiter mulier marem et feminam generabat et sororem accipiebant uxorem, et erat nature conformitas. Ideo multiplicato in tantum humano genere versus orientem juvenum electa societas proficisci ceperunt. Veneruntque ad campum Sennaar in Asia Maiori juxta fluvium maximum nomine Eufrates in quandam vastam planiciem magnitudinis quodammodo infinite, ubi ut oculis nostris vidimus, est omnium fructuum maxime dactilomm habundancia; ibi olivarum et vinearum copia; ibi omnium terre nascencium et ortensium peponum et melonum et cucumerorum copia. Ibi sedem suam posuerunt, nullas leges, nulla legitima connubia observabant, sed sola libidine ferebantur. Inter quos de filio quodam Cham nomine Cus natus est quidam gygas nomine Nemprot, statura cubitorum octo, pulcher et fortis valde. Hic appetivit dominari et nesciens modum, rogavit Janum, filium Noe, natum post diluvium, virum prudentissimum et astrologum, ut doceret eum de modo regendi, cuius consilio voluit filiis Sem dominari, qui omnino sprevit eum. Filii autem Cham favente et procurante principe nomine Cus predicto ipsum Nemprot ducem sibi et dominum prefecerunt. Ipse statim, sicut erat eloquens, induxit eos pulcris verbis et omnes alios dicens: Vos scitis, quod diluvium destruxit mundum. Venite ergo et edificemus civitatem et turrim, que pertingat ad celum, et celebremus nomen nostrum antequam dividamur ab invicem. Quod cum omnibus placuisset, incepit, docuitque coquere lateres pro saxis, et quia ibi sunt multi putei bituminis, habuerunt lateres pro saxis et bitumen pro cemento. Est autem bitumen quasi pix nigerrima mixta oleo, fluens, sed quando muratur cam lateribus, constringitur et desiccatur tanta coagulacione, ut vix arte dissolvi possit, sicut ego, qui supra turrim illam fui, palpavi et vidi et de illo bitumine desiccato tuli mecum. Nam homines patrie continue destruunt turrim illam propter lateres colligendos. Fuit ergo fundata civitas permaxima, ita quod in omni quadro habuit, ut dicunt, octo miliaria ytalica, sicut bene apparet. In capite unius muri juxta flumen quasi pro arce posuerunt turrim istam et sicut ascendebant, implebant terra, ita quod et intus solida rotunda et circularis et facit mane oriente sole in illa planicie longissimam umbram.

De divisione li[n]guarum.

Videns autem deus eorum fatuam superbiam, confudit labium, id est li[n]guas eorum. Itaque sicut erant capita principum superius descriptorum septuaginta duo, ita in ore eorum et familiarum ipsorum vel sequacium facte sunt li[n]gue diverse, et tonitruo pro maxima parte cecidit turris illa. Tunc secundum diversitatem li[n]guarum divisi sunt abinvicem, Nemprot cum suis ibi remanente.

Attemptaverunt autem, ut videtur, alibi turres similes facere, nec prevaluerunt in tantum, quod quidam soldanus supra illud fundamentum maximum edificium construxit, quod tamen tonitruo corruit. Qui cum pluries conaretur instaurare et semper corrueret, ivit in Egiptum et ibi Babiloniam civitatem edificavit et soldanus Babilonie nominatur.

Nemprot tamen civitatem vallo altissimo, murato tantum exterius lapidibus siccis, interius equaliter coequato cinxit civitatem et factus est robustus venator, id est oppressor hominum contra deum. Et vocatum est nomen civitatis Babilon, quia ibi confusum est labium universe terre. Occidit autem Nemprot Cham, filium Noe, timens, ne sibi preriperet regnum. Filii autem Sem sibi ducem elegerunt Arfaxat, iverunt versus orientem, et regnum incepit Assyriorum, quod fuit maximum et diuturnius duravit omnibus regnis mundi. Fuit autem tunc natus Faleg, pronepos Sem, et quia tunc facta est divisio, vocatus est Faleg, id est divisio; fuit enim quintus a Sem, qui genuit Rehu, qui genuit Saruc, qui Nator [sic], qui genuit Thare, patrem Abraham. In Abraham nativitate per X capita secunda etas terminatur.

Sem autem non valens sustinere tyrannidem Nemprot elegit sibi civitatem cuiusdam nepotis sui fortissimam et optimam nomine Salem et inde dictus est rex Salem, quod li[n]gua illa dicitur Melky; omnis enim rex hodie dicitur Melchi li[n]gua illa. Sem dicimus nos ipsi idem cum addicione dech quasi ille, unde dicitur Melchisedech, summus dei rex et sacerdos, qui deo faciebat sacrificium de pane et vino, non de animalibus, ut post fecerunt Judei more gentilium. Panteon tamen dicit, quod iste Nemprot fuit natus de Sem, cuius pater fuit Jerari, sed dicitur filius Cham, quia illi prefecerunt eum sibi in principem; quod unde sompniet, ignoratur; magis autem standum est textui sacri canonis, qui dicit, quod Cus genuit Nemprot.

Iste Nemprot pessimus tyrannus fuit, oppressor hominum, cuius exemplo multe gentes disperse sibi principes statuerunt, ut resisterent ei. Primo filii Sem regnum Assyriorum, ab Assur filio eius nominatum, inceperunt; secundo regnum Scitarum tempore Saruc incepit. Fuerunt autem Scithe homines in parte aquilonari ultra Caffa, qui, infestati ab hostibus, persecuti sunt inimicos annis decem, mulieres et servos domi dimiserunt. Que videntes, quod viri non revertebantur, nupserunt propriis servis. Mariti victores revertentes armis propelluntur ab eis, occisis maribus et feminis reservatis; cumque plures viri conarentur armis vincere, vincebantur et servi juvabant eos. Tunc unus prudencior dixit: Nos pugnamus cum servis nostris armati, ideo nos non timent; pugnemus autem, ut decet dominos contra servos, et tunc devincemus eos. Sequenti mane proiectis armis cum virga et clamore irruerunt in eos; illi servilis condicionis memores in fugam vertuntur, quos domini devicerunt et captos laqueo suspenderunt, mulieres eciam, uxores proprias, trucidaverunt et alias ut domini receperunt de partibus convicinis etc. Tercio tempore Nator Egipciorum regnum inchoat, quarto tempore Thare, ubi nunc dicitur Grecia, Sicioniorum regnum oritur.

Iste pessimus Nemprot, dixit Pantheon, VIII filios reliquit. Primus eius filius fuit Cres nominatus, quem noverca fugavit; et ivit in insulam optimam, ubi fuit rex et a nomine suo Cretam appellavit. Secundus filius Belus tenuit sedem in Babel post Nemprot; tercius filius Trebeca, a quo Treveris. Dicitur autem Bagbel li[n]gua eorum aliter quam Babilon, quod est confusio; bag cum g litera dicitur ortus vel paradisus, bel dicitur eciam bagdag. Ab isto Belo ydola ortum habuerunt per istum modum. Filius eius Ninus, qui ei successit in regnum, statuam fecit patri, sicut adhuc faciunt in partibus illis dilectis filiis, uxoribus et parentibus, et omnes amore regis honorabant statuam patris in tantum, quod quicunque dignus pena confugiebat ad statuam, salvus erat. Ex tunc ceperunt sibi sacrificare incensum et sic per errorem in statua maiestatem divinam esse putaverunt.

Unde postmodum alie civitates fecerunt ymagines caris suis et ab eius nomine secundum varietatem tatem li[n]guarum Belfegor, Beelzebub, Babel nomina receperunt. Verum in libro sapiencie dicitur, quod non filius patri, sed pater filio fecit primo ydolum; rapti, inquit, filii deplorans ymaginem.

Judei tamen, Tartari et Sarraceni judicant nos pessimos ydolatras, et non solum gentiles, sed eciam christiani quidam; nam licet illi christiani venerentur picturas, abhominantur tamen larvas, facies et horrendas sculpturas, sicut sunt in multis ecclesiis. Patet in sepulcro sancti Adalberti in Praga.

De Nyno.

Belo, filio Nemprot, successit Nynus, qui cepit expugnare et subiugare totum orientem preter Indiam. Iste Nynus cepit regnum Assyriorum et nomine suo Nyneuen civitatem trium dierum condidit, et sedem ibi posuit regni Assyriorum, et fuit rex tocius orientis, id est medietatis orbis. Secundum Augustinum facile tunc fuit homines sine armis indoctos subiugare arte pugnandi, maxime quia vox nature clamat: melius subiugari quam mori. Duo autem regna precipua fuerunt, unum in oriente, scilicet Assyriorum, secundum in occidente, scilicet Romanorum; illo deficiente, istud surrexit. Eorum enim similes condiciones fuerunt, alia omnia regna fuerunt appendicia, ut dicit beatus Augustinus. Nam Siciomorum regnum, id est Grecorum; magnum fecerunt plus ingenia philosophorum et eloquencia quam res geste; nam ibi Atteniensium studia et mira ingenia vel finxerunt vel addiderunt multa fabulosa et simplices deceperunt, et homines nunc mutatos in bestias, sicut est fabula de illo, qui voluit fieri avis et factus est asinus per Sibillam et iterum conversus in hominem, quia comedit rosas et bibit aquam, vel in lapides vel in aves conversi sunt, et quod facti sunt dii post mortem homines et similia fabulosa pro parte.

Huius Nyni filius nomine Trebeca post mortem patris timens tyrannidem uxoris fugit in Germaniam et Treverim edificavit et Theutoniam populavit etc.

De uxore Nyni.

Uxor Nyni Semiramis, gloria feminarum, occisum audiens virum, filio suo impuberi timens dare imperium, abscondit eum secretissime nutriendum. Et ipsa invenit sibi vestes thartarico modo formatas, ante pectus replicatas, ne mamille apparerent, longas manicas, ne mulieris manus viderentur, longas vestes ad cooperiendum pedes, bracas, quando equum ascendebat, et precepit nomine filii, quod omnes tali veste uterentur, et finxit se filium Nyni et caput cooperuit et statim precepit parari arma et aggressa est Yndiam et vicit eam, et non contenta elaborato imperio a marito Babilonem cinxit muro, nunquam saciata humana occisione, nec concubitu viri filiam quandam occulte dicitur genuisse in Yndia, quam adultam fecit reginam optime insule mundi Saba nomine, in qua semper mulieres ibidem communiter regnum super homines habuerunt. Et vidi depictas hystorias in palacio eius, in throno scilicet sedentes mulieres, viros flexis genibus eas adorantes; nam sicut vidi ibidem oculis, mulieres in curribus sedent, in cathedris, mariti ducunt boves vel elephantes. Hec reversa de Yndia adultum filium accepit maritum et tenebat tamen eum captum occulte, de quo genuit filium nomine Niman, que adultum pulcrum videns accepit eciam in maritum, occulte tamen. Quod primus filius cum perpendisset, occidit eam et regnavit pro ea, que tamen quadraginta duobus annis ampliavit et rexit regnum Assyriorum. In Grecia erat secundus rex nomine Europs, Sicioniorum regnum tenebat Texlion, quem deum fecerunt et ludos instituerunt, quia sub eo felicia tempora habuerunt.

Tercia etas. De nativitate Abrahe.

Excursis ab Adam annis tribus milibus trecentis et triginta vel citra in principio tercie etatis natus est Abraham Hebreus. Caldei enim colebant deum in forma ignis, sicut eciam hodie faciunt. Sola familia Heber, unde dicti sunt Hebrei, de qua natus fuit Abraham, non adorabant ignem. Et posuerunt intus Abraham et fratrem eius, patrem Loth. Angelus domini eduxit Abraham et frater mortuus est. Ideo precepit deus Abraham: Egredere de terra et de cognacione et domo patris tui, et eduxit eum primo in Aram, deinde in Canaan et apparuit sibi et promisit ei dare terram. Iste Abraham verum deum perfecte credidit primus in figura Trinitatis; tres vidit et unum adoravit. Iste jubente uxore eius Sara voluntate dei accepit secundam uxorem, famulam Sare, de qua genuit Ysmael, de quo nati sunt Ysmahelite, qui nunc dicuntur Sarraceni, nomen a domina non a famula rapientes. Hic accepit a deo preceptum circumcisionis, cui successit nunc baptismus. Hic dedit nepoti Loth opcionem eligendi terram tamquam minori. Hic cum trecentis XVIII vernaculis domus sue et duobus principibus amicis suis improvisos debellavit quatuor reges, de quorum spoliis dedit decimas summo regi et sacerdoti Melchisedech, qui vivebat et supervixit post mortem Abrahe annis triginta quinque, Loth liberavit nepotem. Cui Abrahe tres angeli apparuerunt, quorum duo subverterunt ipso vidente Sodomam et Gomorram et tres alias civitates igne et sulphure misso de celo, ubi nunc est Mare mortuum, quod potest videri de dormitorio Minorum de monte Syon.

Iste vidit passionem Christi, quando sacrificabat deo Ysaac, filium suum, quem liberavit angelus. Isti centenario natus est de sterili Sara Ysaac, qui interpretatur risus, quia Sara risit. Qua mortua aliam accepit uxorem nomine Cethuran et genuit filios multos et filiam nomine Roma. Et ipse mortuus est annorum 135, prineipatum et omnem substanciam dimisit Ysaac. Prius enim vivente Sara et volente deoque jubente proiectus fuerat Ysmael et mater eius ancilla Agar cum utre aque et pane. Qua per desertum Pharan revertente in Egiptum aqua defecit et filius periclitabatur; ipsa nolebat videre puerum morientem et divertit ab eo. Tunc angelus de precibus Abrahe ostendit illi puteum, unde hausta aqua refocillati sunt; et ibi habitaculum acceperunt. Et factus est puer sagittarius et venator; mater quesivit sibi uxorem et duodecim duces generabat ibidem etc.

De regno Argivorum.

Isaac Abrahe successit, qui una contentus uxore Rebecca anno LXo uno concubitu genuit duos, quorum unus prius egreditur, alter sequens tenebat plantam eius, unde vocatus est Jacob. Frater eius pilosus Esau post dictus fuit Edon, id est sanguineus, et malus fuit. Regnum inchoat Argivorum. Fuerunt enim in Grecia duo fratres, unus nomine Argus, a quo dicitur regnum Argiuorum, frater eius Foroneus, qui primus tenuit judicium contenciosum, unde forum nominatur; pater eorum rex Argolicus vel Argus vocabatur. Frater tamen Foronei minor in parte sua, quam pater sibi dederat, docuit rusticos numerare menses, et quid operis agerent quolibet mense, jungere boves ad aratrum et segetes colere. Unde rustici post mortem ipsum deum fecerunt et ad eius sepulchrum boves mactaverunt. Hoc tempore locutus est ad Ysaac. Tercius rex Argiuorum Apis dictus est, homo devotissimus, cuius soror vel uxor Yo post Ysis dicta est. Iste rex audiens Egiptum terram optimam esse cum Ysi uxore vel sorore navibus vectus est et accepto regno docuit Egipcios rudissimos agros colere, boves coniungere, seminare et metere; Yo vel Ysis docuit mulieres filare, texere, vestes componere. Quibus defunctis dei seu dii facti sunt ab eis, et morte reus [fuit], qui non dixerit deos fuisse non homines. Ista Ysis sapientissima fuit, novas literas adinvenit. Apis autem non Apis post mortem sed Serapis nominatus est, cuius causam reddit Augustinus XVIIIo De civitate dei, sic decens: Archa, in qua positum fuit corpus eius, soron dicitur, unde sarcofacus usus habet; inde variato vocabulo Serapis dictus est.

Huius descendentes fuerunt, ut dicitur, postea probissimi milites cum magno Alexandro, cum Gallis Macedonibus, post cuius mortem nulli subesse voluerunt nisi simili Alexandro. Ideo peregrinati sunt per mundum, quorum quidam venerunt, ubi nunc sunt Alpes Florencie, et ibi feceruut castra nomine suo plura, que adhuc nomina tenent; quidam transierunt Alpes, et illi, qui in Alpibus remanserunt, primo cum Fesulanis prelia multa fecerunt, postea pacem habuerunt. Hii eciam, qui Alpes transierunt, venerunt ad flumen Secanam, ubi Galli Macedones edificaverunt castrum, nomen dee sue Ysis imponentes ei. Filii autem Serapis, qui Yapi postmodum li[n]gua parum variata dicti sunt Lapi a Fesunis, sicut nunc vocantur Florencie Lapi, nolentes sibi preferri Gallos, ex altera parte fluminis aliud edificaverunt castrum et nomen ei Par Ysi vocaverunt. Et quia continua pugna erat inter ista duo castra, inter Par et Ysim, Francones volentes sedare eos, in quadam insula, que erat in medio fluminis, castrum edificaverunt et Vus vocaverunt; ita pro tunc unum dicebant. Tandem facta pace illa tria op[p]ida muro cingentes Par, Ysi Vus Parysius vocaverunt. Hec est civitas, mater scienciarum et sedes regni Francie.

Jacob, qui postmodum dictus est Israel pro eo, quod cum angelo luctavit, vir simplex et manens in tabernaculo, consilio matris Rebecce, que ipsum plus quam Esau diligebat, ab Esau, fratre suo, revertente de venacione pro scutella lentis emit primogenita, id est regiam dignitatem, quam consilio matris pater circumventus edulio duorum edorum, quorum pellibus mater manus Jacob et colli nuda protexit, et haustu vini benedicendo confirmavit, dicens: benedixique ei et erit benedictus. Eciam Jacob vidit scalam et deum et angelos ascendentes et descendentes et portam celi. Primus erexit lapidem deo in titulum fundens oleum desuper; votum fecit de decimis, quas solvit ex voto, tantum XII filios generavit ex quatuor uxoribus, duabus nobilibus sororibus, Lya et Rachel, et duabus ancillis Bala et Zelfa. Quorum primus Ruben privatus principatu, quia ascendit cubile patris et violavit uxorem eius. Symeon et Levi privati principatu, quia proditorie occiderunt Emor, cui dederant sororem suam Dinam uxorem, quam susceperat facta pace. Judas tamen, quia pulchrior, melior, fidelior, meruit sceptrum, quia primus intravit mare divisum. Ideo in exitu Israel de Egipto facta est Judea sanctificacio eius. De isto Juda Christus nasciturus erat, unde dixit: Non auferetur sceptrum de Juda et dux de inter pedum eius, donec veniat Seyla; id est matrix vel bursa illa, de qua in psalmo, populi tui spontanei quasi de matrice aurore consurgens ros adolescencie tue. Matrix aurore est idem quod Seyla, et ros adolescencie est illud quartum, quod Salomon dixit se penitus ignorare, scilicet viam viri in adolescencia sua, quam scriptura dicit a alma, id est, nulli viro pervia. Isti fuerunt unius matris Lye minus dilecte, magis fecunde. Post hoc de Bala, ancilla Rachel, genuit duos filios, videlicet Dan et Neptalim, et de Selpha ancilla genuit alios duos, videlicet Gaad et Asser. Post istos iterum de Lya genuit alios duos, scilicet Ysachar et Zabulon et Dinam filiam. Rachel autem pulcra dilecta, genuit Joseph et Benyamin. Anno Jacob XCo natus est Joseph pulcherrimus, sapientissimus et propheta, quem fratres per invidiam vendiderunt primo Ysmahelitis, postmodum Putifari sacerdoti, qui ab uxore domini sui accusatus false positus fuit in carcerem pharaonis, tandem factus dominus Egipti liberavit mundum a fame et patrem et fratres; tandem in Egipto defunctus precepit portari ossa sua et sepeliri in spelunca, quam emit Abraham a filiis Emor in Ebron, ubi sepultus est Adam, maximus Abram et alii patriarche. Remanserunt autem in Egipto post Joseph filii Israhel annis CXLIII. Jude quarto filio datum est sceptrum regni, quia Christus de ipso erat nasciturus. Sacerdocium datum est Leui, tercio filio, Joseph tamen, undecimo filio, qui patrem et fratres a fame salvavit, data est duplex porcio et fecit duas tribus, ideo partes XII, filii tredecim sive tribus; fuit ergo pars terre una accepta Leui et data filio Joseph. Et quia nichil terrenum possidebat in dominio temporali, mandavit deus, ut sibi, id est illi tribui sacerdotali decime solverentur. Utrum autem illa lex hodie duret, videtur, quod non, quia ut dicit apostolus, translato sacerdocio necesse est, ut legis translacio fiat. Item, quia facto concilio in Iherusalem per apostolos judicatum est, nullum jugum imponendum gentibus conversis de lege veteri, nisi quod abstineant a fornicacione, suffocato et sa[n]gwine et ab ydolis, dicente apostolo: Cur jugum imponimus eis, quod nos nec patres nostri potuerunt portare? Videtur ergo doctoribus, quod non virtute illius legis decime sint de necessitate salutis, quia nec in prima etate nec in secunda [date sunt] nisi quas dedit Abraham Melchisedech, non de suo sed tantum de preda hostium, quasi in recompensacione; hic [enim] obviavit sibi cum pane et vino. Jacob eciam ex voto solvit; nisi, inquit, feceris michi hoc, decimas offeram tibi. Ideo quia privatis terrena porcione in recompensacionem, ut nutrire valeant filios et uxores, eis decime dari sunt precepte. - Utrum post eum, de quo nullam facit mencionem, statuto ecclesie a christianis, qui debent esse perfecciores Judeis, decime sunt solvende, hec sine preiudicio melioris sentencie sentit doctor Johannes Scotus. Utrum autem noviter conversis vel convertendis, si nollent se ad hanc legem obligare sponte, sed tantum ad illud apostoli, unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristicia neque ex necessitate, ylarem enim datorem diligit deus, dum autem per alium modum providetur ecclesie et ministris eius, posset lex talis imponi, quod non fecerant apostoli, nec patres sequentes longo tempore, maxime cum multi Tartari et alie naciones, ut experti sumus in civitate, que dicitur Kamul, ubi primo conversi nolebant baptizari, donec juravimus nichil temporale post babtismum extorquere ab eis, ymo de nostro indigentibus providere, quod et fecimus, sic multitudo civitatis utriusque sexus baptismum libentissime receperuntdubium est, tamen salvo meliori ecclesie judicio non cogerem eos.

De ystoriis gentilium et nativitate Moysi[s].

Regnantibus apud Assyrios rege quarto decimo Sapro apud Argiuos seu Grecos quinto, nomine Triasus in Egipto natus est Moyses et expositus aquis a matre, translatus a filia pharaonis ad aulam regiam. Factus primo dux Egipciorum oraculo quodam debellavit Ethiopes, transivit deserta, plena serpentibus auxilio cyconiarum, que ibices nominantur, et primus invenit militares larvas sive cymeras, ut terreret serpentes. Qui devicto rege Ethiopum filiam eius victorie ad nutricem duxit uxorem; qui eciam post filium filie pharaonis se negans fugit in desertum et vidit rubum, precepto dei ostensis signis decem plagis percussit Egiptum et eduxit adiutorio Aaron fratris filios Israel de Egipto mari Rubro diviso, legem a deo recepit, tandem introducere non potuit in terram promissionis, quos eduxerat, nec ipse intravit. Istis temporibus Grecorum ingenia fabulas multas finxerunt et falsam theologiam; nam Prometeum, regem suum finxerunt de terra homines formasse, quia sapiens valde fuit et doctor; frater eius dictus est Attalans, qui fingitur portare celum, quia summus astrologus fuit et mons altissimus dicitur Atlans, quia ibi studebat. Tandem venit in Europam et inter duo maria, scilicet Pisanum et Venetum, in monte equaliter distante ab utroque mari per astrologiam cognovit esse aerem saluberrimum et dispositum generacioni fecunde et sciencie; ibi cum uxore sua electam statuit sibi sedem et genuit septem filias, musas omnes, quas Pliades finxerunt, quia fuerunt prudentissime, pulcherrime et eloquentissime; et genuit tres filios, quorum primus Siciliam, alter Florencie patriam et Alpes populaverunt et tercius Ytaliam populavit. Est enim mons ille juxta Florenciam, ubi fecit civitatem de lapidibus incredibilis magnitudinis, ut videtur hodie nobis, et vocavit eam filiam solis ab uxore sua, que hodie dicitur civitas Fesulana, unde post Florencia populata est cum Serapis. Et ut de Grecorum fabulis nos expediamus, sequentes cronicas Jeronimii [sic] et Eusebii, eisdem temporibus finxerunt Mineruam, quam deam fecerunt, natam de capite Jouis, quia fuit in armis fortis et in artibus subtilissima adinventrix. Fingunt eciam Martem deum, quia de crimine accusatus in pago dictorum Atteniensium[e] XII a sex absolutus et a sex condempnatus fuit, quia prevaluit sentencia absolvencium, quia proniores ad parcendum quam ad condempnadum erant; in quo pago post tempora Paulus disputans convertit beatum Dionisium, quando reddidit racionem de ara ingnoti dei, quando viderant ipse et aridens solem contra naturam eclipsim passum in morte Christi et unum diem divisum in duos. Fingunt eciam tres deas de pulcritudine et pomo aureo contendisse, judicem Paridem elegisse, que sunt Minerua, Venus et Juno; Jouem, pulcherrimum puerum, pro concubitu rapuisse et tota falsa, stulta et turpia de suis regibus conscripserunt, quos deos fecerunt, ut dicit Augustinus, quod nec ipsi tales, ut eorum dii, nec uxores deabus similes voluissent, et tamen ceca temeritate deos venerari voluerunt et alios infecerunt; quare melius est ad alias ystorias stilum vertere, ut ad Romanum populum veniamus.

De ystoria gencium.

Post divisionem li[n]guarum Janus, filius Noe, navibus venit in Europam cum multitudine magna versus Ytaliam, ubi nunc est Roma, et ibi finxit tentoria et fecit castrum, ubi nunc est sancta Maria ad Janiculum, et nepos eius eodem nomine edificavit castrum Jani, ubi nunc Janua. Japhet cum suis populavit partes alias. Janus fuit inter alios minus malus, qui dii facti sunt, secundum Augustinum. Cres, filius Nemprot, ut dictum est, tenuit insulam Crete, ubi genuit Saturnum, qui oraculo ammonitus didicit, quod filius suus privaret eum regno: ideo filios statim natos occidebat poete finxerunt, quod devorabat eos. Nato Jove, qui et Jupiter, cum vellet eum devorare, id est occidere, nutrix involvit, ut fingunt, lapidem in panno et posuit in guttur eius et ipse putavit filium devorasse; quem tamen illa abscondit, fingens, quod mater mortuum peperisset. Adultus Jupiter fingitur patris genitalia abscidisse et proiecisse in mare, unde nata est Juno. Fabulosum est, veritas tamen est, quod patrem voluit occidere et privavit regno.

Saturnus navi fugit in Europam, quem Janus libentissime suscepit propter eius sapienciam et consortem regni fecit. Hic Saturnus docuit formare monetas; ideo in antiquis denariis Ytalie, in monetis, que inveniuntur in agris, ex una parte est Janus, et ex alia parte navis, scilicet cum qua venit Saturnus in Sutrium prope Romam. Frumentum primus in Europa seminavit, navigare cum velo docuit, sellas equis invenit, unde dicuntur esse homines medii equi illi primi, quia firmiter equitabant, et multa mira docuit, civitatem edificavit, usque hodie Saturniam nominatam in territorio maritimo et calida balnea adinvenit, ubi fui post. Thus non boves sacrificandum diis eius consilio Janus decrevit juxta illud: Thure deum placa, vitulum sine, crescat aratro. Unde a thure Thuscia dicta est. Unde versus: Thuscia thure deis legitur nunc edere primum. Quo Saturno defuncto Janus cum thure eum sepelivit et deum fecit et ludos instituit, et Saturnalia nuncupantur.

Capitulum de filio Saturni.

Jupiter, quem Jouem vocant, post expulsionem patris sui Saturni remansit rex in insula Crete et arte magis quam viribus accepit dominium Atthenarum et regnum ampliavit in Grecia. Fingitur autem a poetis sceleratissimus homo fuisse; fuit tamen prudentissimus et leges Atteniensium condidit et post fuerunt recepte a Romanis. Pro parte habuit duas pulcherrimas uxores doctissimas: prima vocata nomine Maya vel Mobes scripsit leges, quas condidit ipse, et artes liberales tradidit Attenis, unde philosophi dogmata susceperunt. Hec genuit duos filios, qui fuerunt principium Troye; unus dictus est Troyus, a quo postea Troya civitas nomen accepit, alter Tardanus, a quo Greci descenderunt multi et Alexander magnus secundum Pantheon. Altera sponsa Jouis vocabatur Juno, que fuit pulcherrima et genuit Danaum, a quo Grecie pars Danai sunt vocati, quia rex ibi fuit eorum. Factus autem fuit magnus deus, quia multa mira docuit et fecit. Hee due uxores Jouis fuisse filie Attelantis a quibusdam scribuntur. Quam Mobem vocat alius, alii Mayam vocant, de qua Mercurius natus est, qui fuit Grecorum origo, Dardanus Troyanorum. Troya est in Asia minori, cuius ystoria nota est, ideo non est hic inserenda. Ab ipsa tamen venerunt principes Europe, qui Ytaliam, Almaniam, Germaniam populaverunt: sicut Eneas cum filio Ascanio fuit principium Romanorum, nobilium scilicet Juliorum, unde descendit Julius Cesar. Antenor condidit Paduam; unde sunt versus in eius sepulchro: "Hic iacet Antenor Paduane conditor urbis Proditor ille fuit, quique sequatur eum."

De ystoria originis regni Ytalie.

Jano, primo regi, post mortem Saturni successit filius eius Picus, Pico regi filius eius Stercucius dictus, eo quod ipse terras steriles stercore fecit fructiferas. Isti filius Faunus successit in regno de Faunis mira leguntur. Fauno Latinus rex successit, a quo Latini sunt dicti Ytalici. Uxor eius Carmentis nomine literas latinas vel invenit vel autorizavit tempore, quo Delbora prophetissa judicabat Israel. Anno ab Adam quatuor milia LXIo, a diluvio mille ducenti LXXIo, a divisione li[n]guarum mille centum LXXXo, anno imperii Nyni, regis Assyriorum, octingentesimo LXo, temporibus Delbore prophetisse ortum est in Ytalia regnum Laurentum sub Jano, primo rege Ytalie in Sabina.

Anno autem ab Adam quatuor milia LXXXo a diluvio mille trecenti, a divisione li[n]guarum mille ducenti ab imperio Nyni octingentesimo LXXo septimo rapta est Helena a Troianis, uxor Menelai, propter quam causam obsessa Troya decem annis et destructa fuit, Enea, regis Priami genero, prodente civitatem.

Fuit autem Troya civitas maxima, cuius incendium duravit per multos dies. Isti autem, qui ceperunt eam, dicuntur Greci, quia tunc Calabria secundum Jeronimum Magna Grecia vocabatur; tamen ytalica gens fuit; et adhuc hodie vinum, quod nascitur Neapoli et in confinibus, vinum grecum vocatur, et in episcopatu meo monastria multa greca sunt et tamen domini sunt Latini.

Post destruccionem Troye Priamo sponte combusto in igne, quia noluit exire, diversi Troyanorum principes diversas sibi sedes elegerunt. Nam Eneas, Priami regis Troyanorum gener et proditor, uxorem suam, filiam regis Priami, occidit et demonibus sacrificavit eius sanguinem; filium eiusdem Ascanium viginti navibus cum maxima multitudine Troyanorum secum in Ytaliam duxit et per portum Tymbis intrans a latino rege ibi regnante in civitate Penestra benigne susceptus est, cui obtulit Eneas pulcherrimam coronam Priami et dona multa. Erat autem filia regis Lauinia, puella decora valde, quam Eneas petivit; mater puelle contradixit, quia jam erat desponsata juveni pulcherrimo Turno, regi Tuscorum tandem bello duellari Eneas obtinuit eam et gravidavit et antequam pareret, mortuus est. Que timens Ascanium, filium Enee, quem secum adduxit de Troya, abscondit se in silva et ibi peperit postimum Enee filium, qui est a silva Silvius appellatus.

Filius autem Enee Ascanius sicut bonus homo inquisivit et reperit germanum suum ex patre et non ex matre et dilexit eum multo plus quam proprios filios; sibi et propriis filiis edificavit civitatem nomine Alba super fluvium Albulam, unde et reges Albanorum communiter sunt vocati. Iste fluvius postea dictus est Tyberis, quia in eo submersus est Tyberius. Siluius, postimus filius Enee et Lauinie, tenuit regnum avi sui et matris. Ascanius in Alba civitate regnavit et genuit filium Julium, primum omnium Juliorum, et post duodecim annos fecit regem Latii regni sive latini germanum suum Siluium postimum, filium Lauinie, que fuerat filia regis latini et per genus vera heres, et sic utrumque regnum possedit postimus filius, scilicet regnum Laurentum et Tuscorum. Isto tempore regna Sici[o]niorum et Argiuorum regna defecerunt et per consules Grecia regi cepit, usque ad Philippum, patrem Alexandri.

De origine Romane urbis.

Albanis regibus per Ascanium in Alba regnantibus cepit illud regnum diuturnum primum Assyriorum infirmari, quod duraverat annis mille trecentis quinque, et merito, quia filia Babilonis Roma parturiebatur, ut deducit beatus Augustinus De civitate dei libro XVIIIo, et incepit, ut Virgiliano versu loquar:

"Proximus ille Procax, Troyane gloria gentis," scilicet fuit principium generacionis Rome.

Post Eneam namque fuerunt duodecim reges, quorum ultimus fuit Auentinus dictus, a quo nomen accepit quidam mons in Roma, qui dicitur Auentinus, a quo natus est Procax. Iste Procax, filius Auentini, in Alba genuit Amulium et Numitorem. Amulius rap[u]it regnum et expulit Numitorem, fratrem suum, qui non reliquit heredem, nisi feminam nomine Ream Siluiam, que alio nomine vocatur Ylia. Hec condidit sibi civitatem in medio regni Latini, quam vocavit Reate, unde versus: In campis late bene condidit Rea Reate. Hic versus est hodie in circulo sigilli illius communitatis. Quod considerans Amulius timuit istam tamquam maioris fratris et regis heredem. Unde fecit eam monialem in monasterio virginum dee Veste, que tunc in Ytalia florebant in virginitate in tantum, ut recitat Valerius Maximus, quod cum quedam virgo vestalis post conditam Romam false fuisset accusata de stupro, fronam purgavit hausta aqua de Tyberi cum cribello, quam portavit usque ad deam suam demone operante et deo permittente. Ista autem Rea stuprata est a quodam sacerdote templi Martis, quem Greci deum fecerunt, quia fuerat bellicosus, Aroes vocantes, a quo ariopagum Atteniensium dictum est. Que Rea concepit geminos et peperit; quo audito Amulius fecit eam vivam sepeliri et natos proiici in fluvium Tyberym, qui tunc Albula vocabatur.

Prope erat habitans quidam pastor regius nomine Fa[u]stulus, cuius uxor Lupa meretrix vocabatur, qui recolligens infantes obtulit uxori, que tamquam filios nutrivit eos, occulte tamen, et unum Remum alium Romulum appellavit. Fa[u]stulus autem putativus pater eorum, ignorans eorum regalem progeniem, tamquam filios custodiendis regis Albanensis, patrui sui, ovibus deputavit. Cumque cum aliis pastorum filiis morarentur in silvis pro ludo, ut solent pueri, regem Romulum elegerunt, qui ut vere non puer, sed ut rex tanta severitate punire fecit consocios, ut ad regem Amulium eius crudelitas pervenit. Qui audiens, quod iste omnino dicebat se regem, vocari fecit adolescentem, increpans eum dure, quare consocios sic acriter verberasset. Tunc Romulus imperterrita facie respondit: Ego feci, sicut regem facere decet. Tunc rex Amulius ait: Ergo rex es tu? Ego, inquit, rex sum illorum, qui me in regem suum motu proprio elegerunt, et eis tamquam rex eorum dominari intendo. Tunc Amulius rex videns tantam in adolescente constanciam, tantam eloquenciam, tantam prudenciam, cogitare cepit, unde huic omnia ista; et profunde perscrutatus quidem, quis esset et unde veniset, dicit esse nepotem et post se regnare constituit ipsum et fratrem Remum. Ipsi autem non contenti progenitorum dominio auxilio pastorum, cum quibus nutriti fuerunt, tercio kalend. Maii sub Martis nomine, quem patrem suum fuisse putabant, Rome fundamenta jecerunt et funiculis terminos clauserunt, legem firmissimam statuentes, ut qui terminos positos transgressi fuissent, rei capitis punirentur. Cumque Remus quodam sero innixus lancea funiculum transmeasset; miles quidam Romuli, qui erat positus pro custodia, occidit eum, utrum tamen sciente vel nesciente Romulo penitus ignoratur. Tradicio tamen fuit, quod sibi non displicuit, quia, sicut dicit Leo papa in quodam sermone, is qui tibi nomen dedit, fraterna te cede fedavit. Prima ergo civitas a fratricida in prima mundi etate tamquam mater civium mundi, similiter filia Roma a fratricida fundata est. Hac Roma adolescente in ipsam regna ytalica concurrerunt, scilicet Laurenticum, Tuscorum, Sabinorum et Albanorum, filiorum Ascanii Troyanorum, et illud tunc famosissimum et diuturnum regnum Babilonie, quod duraverat annis mille trecentis et amplius, finem accepit.

Ultimus ergo rex Assyrioum, qui in Babilon regnabat, dictus est Sardanapalus, homo omni vicio plenus, muliere corrupcior. Hic more illarum raro inter homines visus, inter mulieres filabat et per internunccios responsa dabat ducibus et prefectis. Arbatus autem, prefectus illius in regione Medorum, tantum optinuit, quod intromissus fuit videre dominum suum. Quem videns inter mulierculas fila pensantem egressus est et ait: indignum est tot nobiles viros tam vili muliercule subiugari, contra eum congregavit exercitum. Ipse namque Sardanapalus videns se non posse resistere se in suo pallacio cum omnibus igne cremavit. Hic Sardanapalus, ut dicit Aristoteles, culpabat deum, quia non fecit homini collum gruis, ut cibo et potu delectaretur magis. Hic eciam primus culcitras adinvenit et omnem lasciviam muliebrem et molliciem.

De primo edificio Rome facto.

Primum edificium Rome factum Asilum quasi auxilium est vocatum, quia quantumcunque sceleratus occidendus confugiebat ad ipsum, salvus erat et francus; unde omnes patrie latrones ibidem cum pastoribus congregantur. Vivebant maxime de glandibus grossis, que usque hodie circa Romam multum habundant, duas comedunt columbe infinite silvestres, que in silva morantur; de venacionibus maxime et gregibus vicinorum maxime Sabinorum vivebant. Fecit autem Romulus senatores centum, qui populum gubernabant, cumque non haberent uxores nec a vicinis habere possent, ludos instituerunt et forum tempore quodam et invitaverunt vicinos, maxime Sabinenses. Cumque puelle Sabinensium ad coream exissent, Quirites, id est Romani, qui tunc sic vocabantur pro eo, quod Romulus Quirinus post mortem Remi vocatus est; qui eciam Quirites de insidiis exurgentes, singuli singulas rapuerunt uxores, gravidaverunt eos et consolati sunt eas; nam mulieres de talibus cito consolantur. Patres earum exercitum paraverunt et anno sequenti venerunt contra Quirites, et dum essent in procinctu bellandi, consilio cuiusdam antiqui filie eorum solutis crinibus exierunt cum natis in medio duarum acierum, clamantes et ululantes. Tunc Sabinenses filiabus parcentes et heredibus, pacem ibidem fecerunt et populum unum, generos ex hostibus agnoscentes. Ordinavit eciam Romulus senatores centum, qui populum gubernabant; qui cum regnasset annis XXVIII et in lacu Capralico cecidit, vel non comparuit, quem in rei veritate senatores, quos ipse ordinaverat, submergi fecerunt et finxerunt eum in deos relatum, quod ideo populus facilius credidit, quia illo die eclipsis solis fuit; quem deum fecerunt nomine Quirini et ei templum construxerunt. Hic decem mensium annum constituit et fecit omnes menses equales dierum XL, et primum a Marte, quem Patrem fingebat, Marcium, secundum a matre Aprilem, tercium sub honore maiorum Mayum, quartum sub honore militum Junium, quasi iuvenum scilicet militum appellavit, reliquos per numerorum nomina, scilicet Quintilem, Sextilem, Septembrem, Octobrem, Novembrem, [Decembrem] nominavit. Tulius in eius dedicacione concionatur ad populum dicens, Romulus vere deus est, quem non rustici deum fecerunt, sed jam adolescente Roma a viris sapientibus et miris signis apparentibus inter deos relatus est. Huic successit Numa Pomfilius, homo sagacissimus, qui duos menses addidit anno et duodecim esse distinxit et ordinavit et primum a Jano Januarium, secundum a Februa, matre deorum, nominavit Februarium, reliquos autem ut prius. Numa regnavit annis XL. Tullus Hostilius regnavit annis XXXIII, Anthonius [sic] regnavit annis XXXIII, Tarquinius Priscus regnavit annis XXXVIII, Tulius [sic] Servilius regnavit annis XXXIII quo tempore Cyrus, rex Assyriorum Tarquinius Superbus, qui excogitavit omnia genera tormentorum, regnavit annis XXXV. Hic expulsus est de Roma et fecit multa prelia contra Romanos propter stuprum Lucrecie, uxoris filii sui, quam violenter non volentem corrupit germanus mariti, que in vindictam iniurie in conspectu senatus gladio se transfixit, ut notat Augustinus libro De civitate dei.

Ex tunc Romani regem in perpetuum habere noluerunt, sed per consules rempublicam administrare ceperunt usque ad Julium Cesarem, qui primus factus est consul, dictator et imperator, et annis quatuor imperavit, a Bruto et Cassio interfectus est post innumeras victorias. Cui successit Octauianus Augustus.

Anno ab urbe condita septingentesimo LIIo regnavit Octauianus Augustus, sub quo natus est Christus. Et in die nativitatis eius Rome tres soles apparuerunt, qui convenerunt in unam rotam et in eius medio puella crinibus dissoluta cum puero apparuit et in sinistra spicas septem habens et in circuitu pro corona duodecim stellas, ostendente Sibilla. Tunc Octauianus exclamans dixit: Hec est ara celi, et statim ibidem aram erexit, incensum optulit illi virgini et filio [et] adoravit, qui locus usque hodie dicitur Ara celi, ubi nunc est locus fratrum Minorum. Hic posset poni decursus imperatorum, usque ad Karolum Quartum, quod causa brevitatis Romanorum cronicis relinquamus et ad materiam nostram cronicarum boemicalium preconceptam revertamur.

Incipit prologus seu prefacio fratris Johannis de Florencia, episcopi Bysynianensis.

Precepisti serenissime imperator et semper Auguste Karole Quarte, ut silvam cronicarum boemicalium introirem et inter spinarum vepriumque inextricabiles intricaturas semitam aliqualem dirigerem in ordine dicendorum squaloribus confuse ystorie resecatis.

Verum quia amor omnia, etiam que videntur inpossibilia, ut amato placeat, redigit ad possibilem facultatem juxta Platonis sentenciam in Thymeo; tue igitur jussioni parere cupieus, non attendens, quod incognitam omnino linguam et patriam jussus eram discurrere, etsi minus prudenter, magis tamen libenter, minus eciam caute ingressus sum solitudinem memoratam. Et dum incognita nemora tam personarum, quam nominum, que mea li[n]gua florentina eciam non valet exprimere, introissem, dum me exire putarem in domum Dedali, me reperi vagabundum, nulloque additu michi patefacto dum oneri, quod assumpseram, succumbere me putarem, per quasdam rimulas cepi lumen parvum percipere veritatis. Apparuit enim michi juvenis Wenceslaus, filius Ottakari, quem Brandenburgensis habuit in tutela, qui tricesimus quartus rex fuisse noscitur a Libussa, qui tamen Primysl, quinto regi, in ordine tricesimo quinto noscitur solium reliquisse. Cui successit tricesimus sextus in ordine rex eciam nomine Wenceslaus. Ex cuius filia tricesimo septimo loco nascitur equivocus juvenis Wenceslaus Vngarie coronatus in regem. Dum ad paternum solium remeat, in Olomucz civitate Morauie proditorie quadam die, dum in pallacio luderet, occisus est a duobus pessimis assissinis. Tunc Rudolphus, filius Alberti ducis Austrie, invasit Boemie regnum; sed cito de hac luce subtractus mundum simul et Boemie regnum dereliquit. Henricus autem, dux Karynthie, habens filiam primogenitam regis penultimi in uxorem, filiam scilicet Wenceslai quamvis eciam dux Slezie secundam filiam haberet uxorem, de qua nati sunt duo illustrissimi duces, scilicet Wenceslaus et Ludowicus de Legnicz, que jacet in Aula regia, nullo viro de semine regio remanente, putavit se regnum Boemie jure hereditario possidere. Cumque nullam hystoriam scriptam reperire valerem, que me perduceret ad exitum tante obscuritatis nominum, scilicet equivocorum regum et personarum michi penitus ignotarum, oculos mentis cepi levare ad radium tue serenissime maiestatis, quo directus oraculo occurrit Elizabeth stella micans, illustrissima mater tua. Hec, ut dicitur de Rebecca, virgo pulcherrima et incognita viro, gratis oculis et venusto aspectu, plus mente quam corne prefulgida, divina disponente clemencia non evolaverat ad terras alias ut sorores, sed quasi columpna inmobilis remanserat in domo paterna presagium futurorum. Nam sicut in principio Boemici regni minor filia, principissa Libussa sapiencia maior, exclusis sororibus divino oraculo, a quo omnia miro ordine disponuntur, qui transfert regna et disponit etates, pro se et viro, quem elegit, obtinuit principatum Boemieque ducatum: sic et hec Elizabeth pro se et viro sibi predestinato non ab homine sed a deo regnum obtinuit memoratum. Nam juxta nominis interpretacionem hec coniunccio facta divino munere designatur. Helysa enim, pater Sclauice gentis fuit, unde Sclaui quasi Helisani vel gloriosi dicuntur. Beth in hebreo domus interpretatur, unde Bethleem domus panis dicitur; Ceem enim in hebreo panis est in latino. Bene ergo Elisabeth domus Elysa dicitur. Ad quam domum intravit Johannes, qui gracia interpretatur; nec misterio vacat, si a beato Jeronimo Helisabeth princeps mea interpretatur, ut ex nomine pateat, quod a deo obtinuit principatum, quem Johannes, rex illustris, descendens a Magno Karolo de Troyanis suo ingressu reddidit graciosum. Si ergo coniungitur cum gracia gloria, proles, que gignitur, vincens laudem merito nominatur, juxta Sibile Libusse vaticinium eructantis, quod prima oliva sue posteritatis vincens laudem tocius sui sa[n]gwinis et seminis vocaretur sive maior gloria domus. Quis ergo maior gloria domus Sclauice gentis potest esse, quam proles inclita illustrissime Elisabeth Karolus, Romanorum imperator et semper augustus, heres Boemici regni? Nam si eiusdem generis et sa[n]gwinis fuerit maximus Dyoclecianus augustus et Maximimianus eius filius, Romani imperatores, nullomodo tamen glorie Karoli possunt equiparari, quia illi de plebeo sa[n]guine sola probitate mundanarum virtutum, quas exaltabant tunc Romani generosi, fasces cesareas sunt adepti. Verum quia crudelissimi persecutores fuerunt nominis christiani, excecati fuerunt et inglorii, et eodem die unus in oriente, alter in occidente imperialem purpuram deponentes plebeyam vitam duxerunt; Karolus autem ex deorum gentilium Saturni et Jouis recta linea per Troyanos noscitur descendisse et de qua per Enee filium, postimum filium per Lauiniam, filiam regis Jani, principis Tuscorum, patremque populi Romanorum atraxit originem nec non a Julio Cesare de domo inclita Juliorum. Elisabeth ergo illustrissima stella micans duplici radio tam prudencie quam virtutis de synu imperialis culminis Henrici, imperatoris incliti Romanorum, graciam invenire promeruit, scilicet Johannem, eius primogenitum, ut in emisperio mundiali ex tam felici copula proles inclita solaris luminis in dei ecclesia, id est in solio Romani imperii resurgeret serenissimus Karolus imperator, carus deo, robustus robore, lucens virtutibus universis, in quo, quasi in vase mundi due linee coniungantur. Nam greco vocabulo, ut ayt Gregorius libro Moralium basileos terrenus princeps exprimitur, quia debet sustentare pauperes, juxta illud psalmiste: Erit firmamentum in terra, superextolletur super Lybanum.

Libanus mons est in Terra sancta et accipitur pro templo domini in scriptura juxta illud ympnus, quem cantat ecclesia: Aperi Libane portas tuas, quia ut sperat mundus Helisabeth fructus super Libanum extolletur, quando Karolus gloriosus transito mari in Jerusalem sedebit victoriosus, ut Sibille vaticinium impleatur: Ad pedicas Christi tumulus fabricabitur isti. Tunc intelligens tam sacra misteria de tenebris ystoriarum, tamquam spinarum et veprium condensorum tum propter libri mendositatem et incompositam ystorie veritatem, tum propter li[n]gue diversitatem, tum propter discursus velocitatem, quia nunquam potui habere locum quietis nec mentis nec corporis ad campos elyseos, me egressum gaudeo letabundus. Ab Helisa ergo principio per Elisabeth ad flores heliseos, qui gallice flor de helis appelantur, egressi sumus, ut finem suo principio reducentes sertum florum, dyadema lapidum preciosorum et coronam tuo capiti conseramus. Accipe ergo clementissime imperator et cesar semper Auguste manipulum virorum illustrium, quem de silva tante densitatis excerpere valui manu quodammodo tremulenta, ut sit gloria capiti tuo et torques collo tuo; nec a misterio vacare videtur, quod ille, qui flores heliseos ad literam circa fontes et flumina paradisi et omnium mundi principalium soliorum, tam fidelium quam Tartarorum, et omnium mundi principum contemplatus est paradisos, tandem ad paradisum paradisorum terrestrium enatavi, ubi finis sit operum ineptorum et rudium mei imbecillis ingenii, ut relinquam memoriam, que sit ad gloriam dei et ad laudem tue altissime maiestatis.

Ingressus in cronicam Boemie.

Redemptor in excelsis tenens imperium, a quo manant omnium carismata graciarum juxta plenissimam ordinacionem temporum perscrutabili sua sapiencia, eligens Boemorum populis misereri, ut ipsorum tenebras illustraret et donis gracie fecundaret, duo magna luminaria produxit in emisperio ecclesie militantis, videlicet illustrissimum principem Wenceslaum et pontificem Adalbertum, martires gloriosos. Duo eciam micancia sydera ad nocturnas viciorum tenebras effugandas, matutinum scilicet et vespertinum, Ludmillam, uxorem primi christiani ducis Borziwoy, gloriosam martirem, in Christi confessione perfectam, et speciosam virginem Mladam, sororem devotissimi ducis Boleslai, quam summus pontifex Johannes papa XVus gloriose suscepit, solempniter benedixit, quam eciam mutato nomine vocavit Mariam et magnis privilegiis et graciis dotatam et illustratam remisit in Boemiam ad germanum piissimum Boleslaum primiciam virginum, primam sancti Georgii Pragensis cenobii abbatissam et simul cum germano piissimo Boleslao, filio fratricide, cathedralis prime Pragensis ecclesie fundatricem. Cuius exemplo multe virgines altum sui sa[n]gwinis contempnentes, post ipsam in odorem ung[u]entorum Christi currentes ante thorum gloriose Virginis devotissime dulcia dragmatis cantica dulcisono modulamine decantantes... Excitans non solum Germanniam, Poloniam, Vngariam et Boemiam, verum eciam Romanam ecclesiam ad dulcia connubia, agni amplexanda, inter quas precipua neptis Agnes, illustris regis Ottakari filia, spreto imperiali seu regali connubio ac se ipsa, facta virginis perfectissima ymitatrix Virginis filio perfectissima caritate coniuncta post sancte Clare virginis religionem ymitatricis paranymphi seraphici viri Francisci Minorum et predicte religionis fundatoris per vite labilis gloriosum decursum ipsi coniuncta in celis, quem in terris tota devocione dilexit, apertis miraculis choruscare non cessat, suis prodigiis et beneficiis excitans et inducens gloriosissimum consangwineum suum Karolum Quartum, Romanorum imperatorem illustrissimum semper Augustum, ut memor beneficiorum forte in suo corpore ostensorum clamare non cesset, donec excitet piis clamoribus apostolicum dormientem cum sacro collegio, ut dignetur in terris reddere clariorem et celebrem, quam Christus gloriosam fecisse in celis tot signis ostendit ecclesie militanti. Quam eciam summus pater et pontifex Allexander quartus, tantis preconiis commendavit in vita et apostolicis literis et summis reliquiis mundo et ecclesie reddidit luminosam, mittens ei sub bulla papali multorum sanctorum reliquias venerandas, maxime pontificis sanctissimi Nicolai digitum gloriosum, de quo non ab re, quod oculis nostris vidimus et manus nostre contrectaverunt, credimus non tacendum innovatum miraculum sub hac forma.

Miraculum de incisione digiti sancti Nicolai.

Predictus namque Karolus imperator sancti Nicolai devocione allectus cum magna caterva nobilium venit ad monasterium predictum sancti Francisci et coram episcoporum, fratrum Minorum et sororum multitudine copiosa proprio cultellino pulpam digiti amputavit, magnifice decoravit, statim autem de incisura liquor sa[n]gwineus emanavit ac rubedo sa[n]gvinis ex utraque parte cultelli remansit. Quo viso miraculo coram omnibus cesar digitum et amputatam particulam et cultelum in cypho subterposito argenteo pre devocione ferventissima dereliquit. Ad predicti autem miraculi confirmandam veritatem sinceram, aliud est miraculum subsecutum. Nam venerabilis Pragensis archiepiscopus Arnestus, Boemorum primas, volens conspicere oculis, quod auditu perceperat fidedigno, post dies aliquos perrexit ad ecclesiam supradictam et sibi oblatas particulas quasi probaturus dum simul applicat, tanta sunt unione coniuncte ac reunite, quasi nunquam passe fuissent aliquam incisuram. Quo viso miraculo idem antistes ad honorem predicti sancti et innovati miraculi altare construxit et dedicavit in memoriam temporum futurorum. Hanc eciam ystoriam idem gloriosus Karolus imperator in regali pallacio de Karlsteyn prope Pragam egregiis picturis in sua camera exaravit ad perpetuam memoriam sancti et gloriam ineffabilem summi dei, qui eius temporibus antiqua miracula innovavit.

Hic eciam gloriosissimus Karolus imperator regnum Boemorum sibi a deo jure hereditario collatum non tantum muris, urbibus et castris gloriose constructis et que construere feliciter non desistit, quam eciam viris probis, bonis moribus, scienciis et virtutibus illustratis ampliare non cessat. Verum quia gloria regis est investigare sermonem et antiquorum sapienciam perscrutari, hic gloriosissimus imperator profunda fluviorum sacre pagine misteria previo doctore beato Dyonisio perscrutari non desinit ac eciam cum Johanne, celestis aule paranympho, celos penetrans volatu celerrimo contemplatur oraculis, miraculis, vestigio et speculis per creatam ymaginem increate maiestatis incomprehensibilem trinitatem, ut tamquam aquila illa magna Ezechielis vaticinio designata longo membrorum ductu plena plumis et varietate volet ad Lybanum sacre scripture et tollat medullam cedri, id est plenam et suavissimam noticiam veritatis anagoyce cum Johanne, ystorice cum bove Luca, allegorice cum Matheo morali, et tropol[o]yce cum Marci leonino clamore, terrens impios, devotos provocans animos ad volandum et ipse extendens alas et assumens eos et super eos exemplis et beneficiis graciarum volitans ad conspectum sedentis super thronum tamquam vir desideriorum cum Daniele, Gabrielis testimonio noscat temporum veritatem, et cum Ysaya Seraph illo volante purgatus labiis calculo ardenti, quem forcipe tulerat de altari sacratissimi canonis scripturarum in triplici hoc opusculo congratulans trisagium ter decantet: Sanctus, sanctus, sanctus sedenti super thronum in gloria supernali, cui laus et gloria amen.

Incipit descripcio Boemorum et unde originem traxerunt.

Japhet, pater noster, est tercius filius Noe, unde Sclaui et Boemi sumpserunt originem, non a Cham, ut fingunt quidam. Hic optinuit Europam, cuius termini sunt a montibus Cilicie et Syrie versus aquilonarem plagam, usque ad fluvium Tanaym et usque in Gadym et usque ad strictum Morochiorum versus occidentem et mare occeanum. Nomina provinciarum et terrarum et li[n]guarum viginti septem: Mogog, a quo Scite et Goti; Gomer, a quo Gallici; Madaym, a quo Medi; Tubal, a quo Yspani; Janan, a quo Greci, qui nunc Ytalici vocantur, (nam ea hora Ytalia, que quondam secundum Jeronimum Magna Grecia vocabatur, unde fuerunt destructores Troye, qui fuerunt Ytalici, ut expresse probat Pantheon, vir ille Viterbiensis Gotfridus, et metrice sic dicit:

Grecia, Troyanos que tunc superasse putatur,

Non erat ex Danays gens Ytala, namque probatur.

Itala namque tellus Grecia maior erat, quod hodie sunt Beneuentani, Apuli et Calabri et Regniculi; ubi eciam nascitur hodie vinum grecum) Mosoth a quo Capadoces; Tyras, a quo Traces; de Janan alia li[n]gua Janus ytalico et de Gomer gallico descenderunt primi Boemi, ut videtur per ystorias; Elysa, a quo Elysani hodie Selaui mutata litera, ut fieri solet; Ascenez, a quo Graculi, qui Greci hodie. Erifaz, a quo Frizones; Dogorina, a quo Friges; Taysis a quo Ytalici; Chetym, a quo Cipri; Dedaym, a quo Galli, qui et Burgundi. Ab Elysa Slaui, qui corrupto vocabulo Sclaui dicuntur, quasi solares vel luminosi vel magis gloriosi dicuntur. Cuius pars est Boemia. Fuit enim inter istos quidam nomine Boyam, a quo dicta est Boemia.

De descripcione terre Boemorum et proprietatibus rerum ipsius.

Boemia, pars Germanie, in Europa sita, sub polo artico versus aquilonarem plagam posita est, que montibus altissimis a Pannonia et nacionibus aliis est divisa per montes, silvas et flumina. Est autem regio facie celi conspicua, aere saluberrima, moncium altitudine firma, auro, argento et aliis metallis ditissima, vinearum non expers, fontibus et fluminibus magna. Unus est nobilis fluvius, qui de monte oritur Boemorum, nomine Albea, et alia flumina multa, sicut Wltaua, qui preterfluit civitatem Pragensem.

In eius montibus habundant pini et abietes, herbe medicinales, mirabiles et aromatice. In ipsa est copia auri et argenti et omnium metallorum super omnes provincias occidentis. Bestie eciam domestice et silvestres innumerabiles, sicut ursi, apri, cervi, capriole, tragelaphi, bubali bifontes. Est et ibi bestia, habens magnitudinem bovis, ferox et seva, cum magnis cornibus, cum quibus tamen se non defendit. Hec bestia habet sub mento folliculum magnum, in quo aquas colligit multas et currendo aquas calefacit miro modo in illo folliculo, quas super canes et venatores proicit et quitquid tetigerit, depilat et urit hoiribiliter. Hec terra cingitur ex parte orientis Polonia et Morauia, ex parte aquilonis Saxonia, ex parte meridiei Austria et ex parte occidentis Bauaria et Germania circumdatur.

De imposicione nominis terre Boemie.

Erat autem Boemia terra nemorosa, silvis densissimis, melle et fructibus et feris bestiis gratissima. In qua quidam socii circa montem Rzip, inter duos fluvios, scilicet Egram et Wltauam, primas sedes statuerunt. Tunc eorum senior inquit: O socii, una mecum graves labores per nemorum devia pervagantes sustulistis; tandem venistis ad patriam. Hec est terra optima vobis predestinata. Hic vobis nichil deerit, sed perpetua incolumitate gaudebitis. Sed cum hec tam grata et pulcra patria in manibus vestris sit, cogitate aptum nomen eius. Tunc quasi divino oraculo dixerunt: Unde apcius nomen inveniemus quam, quia tu pater Boemus diceris, terra dicatur et Boemia. Tunc ille manus levans ad celum, motus sociorum augurio, cepit terram osculari, gaudens eam suo nomine appellari et surgens ac utrasque palmas tendens ad sidera sic oravit: Salve terra fatalis mille votis quesita nobis; conserva nos incolumes et multiplica nostram sobolem a generacione in generacionem. Amen.

De moribus primorum gentilium Boemorum.

Fuerunt autem primi Boemi genere Sclaui quasi Elysani. Elysa enim Solaris dicitur. Unde Eliopolis civitas Solis in Ysaia. Hec namque generacio fuit generosa moribus, statura decora, capillorum fulgore venusta, proceritate corporum grossa, moribus placida, conversacione pacifica, curialis et affabilis ac deliciosa. Sobrius eorum cibus fuit, glandes edebant et bibebant latices saluberrimas de torrente; carnibus eciam ferinis uti ceperunt. Post de filiabus Gomer uxores sibi copulare ceperunt et de nacionibus circumstantibus ipsos; plures tamen uxores more primorum gentilium acceperunt. Inter eos nec lex nec rex nec princeps erat, sed lege nature viventes, quicunque sapiencior videbatur, questiones et lites simpliciter dirimebat. Inter quos fuit quidam nomine Crok, ex cuius vocabulo castrum, quod adiacet silve Ztibene, nomen accepit. Hic vir per omnia locuplex, sapiencia et eloquencia preditus, in consiliis et judiciis et dirimendis litibus ab omnibus colebatur. Hic prole masculina caruit, uxorem habuit phitonissam, que eciam tres peperit filias phitonissas, quarum prima Kazi doctissima fuit, ex qua exivit proverbium, quando aliquid irrecuperabile perditur: Hoc non posse recuperare Kazi. Usque hodie sepulcrum eius cernitur super ripam fluminis Mže juxta viam, qua itur in partes provincie Bechin per montem Oseka. Secunda phitonissa, soror eius Tetha nomine, castrum Thetin edificavit juxta fluvium Misam, natura loci firmissimum. Hec magica et incantatrix fuit et omnem supersticiosam sectam adinvenit et creaturam pro creatore docuit rudes populos adorare. Tercia iunior sed prudencia prior Libussa dicta est. Hec edificavit castrum nomine Lubosym juxta silvam, que tendit ad pagum Ztikettinam firmissimum. Hec fuit inter feminas virorum trascendens prudenciam in concilio provida, in sermone facunda, corpore casta et morum venustate conspicua, benigna et affabilis et omnibus graciosa. Hec spiritu phitonico multa occulta et futura predixit, quare loco patris omnis populus eam sibi prefecit in judicem et prudentissime jura reddebat.

De primo duce Boemorum et causa sue eleccionis.

Accidit, quod duo ex proceribus mire propter metas agri cuiusdam in tantam exardescere[n]t iram, ut post multas contumelias ac iniurias unus alteri barbam depilaret et clamoribus intrantes curiam judicem pro justicia invocarent. Cumque domina judicium differret usque ad examen juste cognicionis et litigantes in crastinum revertentes pro finali sentencia invenerunt dominam in lecto cubantem et cervical parvum tenentem modo femineo quasi parvulum sub ascella. Cumque dictasset justam sentenciam, is cuius causa non obtinuit palmam, lesum se reputans, terram baculo feriens, caput movens, ac more rustico pre furore barbam propriam saliva sua conspuens: O, inquit, non tolleranda viris tanta rabies mulieris, menteque dolosa reddere jura viris, que magis esset apta marito, quam reddere militibus iura. Sumus enim opprobrium gentibus, quia nec nobis rector nec virilis censura; sanccius esset mori quam feminea jura pati. Domina autem illatam sibi contumeliam prudenti animo celans, subridens ait: Ita, inquit, est, ut dicis; femina sum et ut femina vivo: sed jam tibi parum sapere videor, quia non rexi vos in virga ferrea, ut decebat, et quia sine timore vivitis, me despicitis; nam ubi timor, ibi et honor. Nunc autem necesse est, ut habeatis rectorem femina forciorem sicut columbe, que despexerunt milvum regem, quia non gravabat eas, et elegerunt sibi accipitrem, qui usque hodie eas devorare non cessat; sic accidet vobis. Cras ergo congregate omnes ad judicium, ut ducem virum eligatis, vobis judicem michique maritum. Cumque populus recessisset, sorores convocat et quid inter se consilii habuerint, ingnoratur.

De Pøemysl electo ex aratro et eius magna prudencia.

Mane sequenti antequam populus conveniret, vidit de fenestra quendam rusticum venientem, cui occurrit querens ab eo causam sui tam matutini adventus. Cui ille: Casus cupio phitonisse exponere. Ego, inquit illa, phitonissa sum et me tibi sponsam et comitem esse promitto. Dum, inquit ille, boves junxissem ad aratrum, maxima multitudo avium, scilicet aquilarum, pluries super capud meum volantes, tandem super meum aratrum quieverunt. Cui Libussa: Vade et revertere ad aratrum tuum et hec nulli pandas, sed expecta rei eventum, quia tibi est bonum omen et tocius patrie princeps eris. Tunc ille reversus est, ut suam perficeret araturam. Convocat ergo Libussa post hec omnem populum et in alto solio residens clara voce concionari cepit ad populam et viros agrestes sic: O gens miseranda nimis, que libere vivere nescitis, vos libertatem [fugitis et insuetae servituti] sponte colla submittitis; heu tandem vos penitebit, sicut accidit ranis, que ydrum sibi contra dei voluntatem prefecerunt in regem, que eciam devorantur ab eo. Si autem nescitis, que sint jura ducis, verbis paucis exprimam vobis. Inprimis facile est ducem ponere, sed difficile positum deponere; nam quod modo est sub vestra potestate, utrum eum ducem constituatis aut non, postquam autem constitutus fuerit, et vos et omnia vestra sub sua potestate tenebit. In eius conspectu genua vestra vacillabunt et li[n]gua vestra muto palato adherebit, ad cuius vocem pre timore vix audebitis respondere. Ipse solo suo nutu, sine vestro consensu hunc deprimet et hunc exaltabit hunc ditabit et hunc inventa occasione trucidabit vel ponet in carcerem. Ex vobis pro libitu alios servos, alios dominos, alios rusticos, alios tortores, alios exactores, alios molendinarios, alios pistores constituet. Tribunos quoque et centuriones, villicos et messores, cultores agrorum et vinearum et sutores pellium et coreorum ordinabit, pro libitu voluntatis filios vestros et filias tollet pro obsequiis suis. Equos vestros, boves et pecora optima queque tollet. Quid multis immoror? Ad quid hec, quasi vos terream, loquor? Si persistitis in incepto, jam vobis vitam et nomen ducis indicabo et locum. Ad hec vulgus mente confusa clamantes, ducem, ducem postulant sibi dari. Tunc domina digito monstrat montem: Ultra, inquit, illum montem est fluvius nomine Bielina, juxta quem est villa nomine Stadicz, in cuius territorio est novale duodecim passuum longitudinis et totidem latitudinis, quod ad nullum pertinet agrum. Ibi invenietis virum arantem in bobus duobus. Unus bos albo capite, alter precinctus est albedine et posteriores pedes albos habet; hunc assumite vobis ducem michique maritum. Accipite ergo meum dextrarium et vestes, quas mittam, et mea ac populi vota deferte viro. Cui eciam nomen est Pøemysl. Hic supra vestra capita jura excogitabit; nam hoc nomen latine premeditans dicitur. Huius proles super vos regnabit in sempiternum. Equum meum sequimini; ipse vos diriget recta via. Nunccii autem predicti appropinquant ville, ad quam ibant sequentes caballum; et ecce Premysl boves stimulat more rustico. Ad quem illi: Salve dux, magna dignissimus laude, solve boves mutaque vestes, ascende caballum. Domina nostra Libussa et plebs universa mandat, ut cito fatale tibi regnum suscipias. Omnia nostra in tua potestate erunt et eciam nos ipsi te ducem, te protectorem, te rectorem nostrum omnes eligimus. Ad quam vocem, quasi admirans et inscius, vir prudens substitit et boves solvit: ite, inquit, unde venistis. Qui statim disparuerunt. Stimulum autem fixit in terram, qui statim, ut dicitur, produxit frondes et nuces. Viri autem illi stabant stupefacti, quos ille gratulanter invitat ad prandium et de pera sua subere contexta extrahit muscidum panem et caseum et partem in vomere collocat, ut habetur in alia hystoria: et bibunt laticem de barletto. Dum reficiunt, duas virgulas aruisse conspiciunt, sed alcius subcrescere unam vident. Cumque admirarentur: Quid, inquit, miramini? Sciatis de nostra progenie multos dominos nascituros, tandem unum principaliter dominari. Post hec calciatus et indutus veste regali ascendit equum arator, tamen non immemor sue sortis tollit secum suos coturnos, subere ex omni parte consutos, ut in memoriam sempiternam in posterum reservarentur, qui sunt hodie in Vincegradu. Cui unus sociorum dixit in via: Domine, quid sibi volunt ista vilissima calciamenta, que jubes deferri. Cui ille: Ad hec, inquit, feci ista servari, ut discant posteri, de quam humili progenie processerunt, et non superbiant, nec despiciant pauperes, nec homines sibi subditos opprimant, memores condicionis sue. Nam sanccius est de paupertate ad regnum conscendere quam de regali solio redigi ad miseriam sua ignavia vel tyrannide viciosa; paupertas enim tunc est in gloria, cum per virtutem sublevatur ad summa.

Interim colloquentes dum urbi appropinquant, occurit domina vallata frequencia populorum et se consertis manibus amplexantes connubia celebrant et nupcias gaudiosas.

De Premysl primo duce et moribus eius.

Premysl ergo, dux primus Boemorum, qui ex virtutis opere vir merito est dicendus, hanc feram gentem virtute et prudencia frenavit legibus et indomitum populum justo imperio domuit et racionabilibus consuetudinibus subiugavit cum Libussa; omnia jura, quibus hec terra regitur, solus ipse dictavit. Verum quia de aratro levatus est ad regnum, jugum bovum collis equorum imposuisse fertur et aquilam pro signo; pro eo, quod tali signo,scilicet aquilarum vel aliarum avium augurio futurus princeps fuit celitus designatus.

De fundacione urbis Pragensis.

Huius temporibus Praga phitonisse oraculo condita est. Una siquidem die predicta domina presente viro et senioribus sic fari exorsa est:

Urbem conspicio, fama que sydera tangit.

Est locus in silva, villa qui distat ab ista

Terdenis stadiis, quem Wltaua terminat undis.

Hunc ex parte aquilonari valde munit valle profunda rivulus Bruzinica ac ex australi latere latus mons, nimis petrosus, qui a petris dicitur Petrzin, qui protenditur usque ad predictum amnem. In qua silva invenietis hominem excidentem limen domus, ex cuius eventu urbem, quam edificabitis, vocabiti Pragam. In hac urbe bine ascendent olyve auree, que cacumine suo penetrabunt septimum celum et per totum mundum signis et miraculis coruscabunt; has in hostiiset muneribus colent et adorabunt [omnes tribus] terre Boemie et naciones [reliquae]. Una vocabitur maior gloria vel vincens laudem, scilicet Wenceslaus, altera dicetur exercitus consolacio, scilicet Adalbertus. Huius ergo inducti oraculo, signo predicto, urbis Prage fundamenta jecerunt et tocius Boemie urbem et metropolim statuerunt.

De mirabili insolencia Boemorum et maxime puellarum.

Eodem tempore crescente populo Boemorum propter multiplices divicias et delicias in tantam lasciviam puelle devenerunt, ut oblite condicionis sue more amazonum militaria arma sumerent et facientes sibi ductrices uti tyrones militare ceperunt, venacionibus et ludis militaribus pervagantes, et sicut gens scitica inter virum et mulierem discrimen nullum [in habitu facientes] similibus vestibus utebantur. Unde in tantam proruperunt audaciam, ut prope Pragam castrum in rupe firmissimum edificare presume rent, cui nomine virginali nomen inditum est Diewin. Lascivi autem juvenes hec videntes multo plures et forciores ex opposito aliud condunt castrum inter arbusta et nemora, quod nunc dicitur Wyssegrad. Cumque ad invicem multa prelia frequenter haberent et nec vincerent nec viucerentur, tandem communi concilio trium dierum festa celebrare constituunt. Prima itaque die vacabant epulis; nocte superveniente juvenes ut lupi rapaces irruunt in puellas et volentes et nolentes opprimunt castrumque comburunt, et post pacis federa mulieres redacte sunt sub virorum potestatem, maxime quia parum post mortua est principissa Libussa, post quam eciam plenus dierum constitutis legibus Boemorum defunctus est primus dux Pøemysl in senectute bona.

De successione ducum Boemie.

Przemysl, primo duci Boemie, successerunt octo duces sequentes ydolatre, colentes ydola, donec deventum est ad ducem Borziwoy. Hic primus factus fuit christianus inter ipsos duces. Pøemysl, Nezamysl, Mnata, Wuoyn, Wnizlaus, Crezomyls, Neclan, Bustiwicz, Burziwoy, filius Bustiwicz, factus christianus, Spitignew, Wratislaus, pater sancti Wenceslai, Wenceslaus sanctus martyr, Boleslaus fratricida, Boleslaus Mitis et soror eius Mlada, Wlatislaus, Wuoy, Jaromir cecatus a fratres eius, Odalricus, frater eius, Brzecislaus filius, Spitigneus, fundator ecclesie Pragensis, Wratislaus, dux et primus rex Boemie, Conradus dux, Wratislaus dux, Borziwoy dux, Swatopluk dux, Wladislaus dux, Sobieslaus dux, Wladislaus dux et secundus rex Boemie, Sobieslaus dux, Fredericus dux, Conradus dux, Henricus dux et episcopus, Przemysl dux et tercius rex Boemie, qui Ottakarus dictus, Wenceslaus quartus rex, Pøemysl quintus rex, Wenceslaus rex, Wenceslaus, Boemie et Ungarie rex, Rudolphus dux, filius Alberti Romanorum regis, Henricus, dux Karinthie, Johannes rex, filius Henrici imperatoris illustris, comes de Luczemburg, Karolus, serenissimus Romanorum imperator semper Augustus. Descriptis ergo principibus ad ystorie ordinem revertamur.

De duce Wratislaw et exercitu eius contra Bohemos.

Przemysl duce defuncto sex duces sine notabili memoria transierunt. Tempore autem ducis septimi nomine Nicla fuit prelium inter Boemos et Luzanos, qui nunc ab urbe Sace vocantur Sacenses. Hiis prefuit dux pessimus et superbus, Boemis infestus, nomine Wratislaus, qui frequentibus preliis attriverat terminos Boemorum et in tantum vastaverat, quod quasi de salute propria desperantes querebant latibula, quorum primates in quodam se oppido concluserunt nomine Leuigradec. Hic tyrannus edificavit urbem, quam nomine suo appellavit Wratislaw, in confinio duarum provinciarum, scilicet Bielina et Luthomierzicz, et elatus spiritu superbie omnem Boemiam proponit suo dominio subiugare, et mittit gladium per omnes terminos suos, ut quicunque maior gladio non occurreret ad prelium, gladio puniretur. Suis ergo congregatis sic dux alloquitur suum exercitum, stans in eorum medio, vibrans ensem: O, inquit, viri, quibus in manibus ultima est victoria, non semel vicistis, quid ergo opus est armis, falcones et aves alias pro delectacione ferte in manibus, quibus carnes inimicorum, si sufficiant, dabimus ad vescendum, et catulos uberibus matrum pro infantibus applicabo, arma ferte ad decus; tolite moras, semper nocuit differre paratis, ite velociter, vincite feliciter. Oritur clamor ad sydera: arma, arma. Hec concio ducis Wratislaw contra Boemos non minus accendit animos Boemorum.

Interea mulier quedam vocat privignum suum: Quamvis, inquit, non sit consuetudinis novercarum bene facere privignis, amore tamen patris tui tantum scire te faciam, quod possis vivere, si vis. Scias, strigas Boemorum nostris prevaluisse, unde dabitur Boemiis victoria nostris usque ad unum interfectis. Tu ergo inter pedes equi tui crucem in terra cum ense lineabis et sic solves invisibiles ligaturas, quibus vestrorum equi ligabuntur, et post primum tibi occurentem in prelio interficias et aures eius amputabis et pones in bursa tua, et statim ascenso equo tuo fugias, nec propter clamorem aspicias retro, quia tu solus evades, aliis omnibus interfectis.

De notabili victoria Boemorum.

Boemi autem jam quasi de sua desperantes salute ex jam expertis victoriis hostium unam solam spem habebant, nullam sperare salutem. Dux namque eorum Niclan lepore pavidior, ficta infirmitate vocat militem probissimum nomine Tyronem, qui erat post ducem secundus, et paucis scientibus precepit, ut sua arma assummeret et equum ascenderet et precederet exercitum Boemorum. Qui erat audax ut leo, nullum timere solens. Ante tamen quam ad bellum procedant, consulunt phitonissam, que spiritu phitonico plena respondit: Si vultis, inquit, victoriam, libate diis grata libamina; Jupiter enim, Mars et [gener] Cereris sibi petivit ymmolari asellum. Queritur ergo miser asellus et statim ab universo exercitu devoratur. Quo facto animati ex inhercia facti sunt animosi, leonibus prompciores, aquilis leviores, et in vicino campo leti currunt ad bellum. Boemi tamen in medio campi preoccupant collem.

Dux autem putativus, qui supra, nomine Tyro stans in medio clara voce milites alloquitur dicens: Si phas esset duci verbis augere virtutem, multis vos o commilitones tenerem verborum ambagibus. Sed quia hostis ad oculum stat, paucis sufficiat vestros animas accendere dictis: Omnibus in bellis dimicandi par est devocio, sed impar vincendi condicio. Illi pugnant pro gloria, nos pro patria dimicamus et libertate et salute ultima; illi ut rapiant aliena, nos ut defendamus dulcia filiorum et filiarum pignora et cara connubia. Confortamini ergo et estote viri virtutis; nam deos, quos aliquando nobis iratos sensimus, jam placastis votis, quibus placari voluerunt. Non ergo timeatis eos, nam qui timet in prelio, semper est in periculo. Audaces fortuna juvat timidosque repellit. Credite michi, ultra illa inimicorum castra, vestra posita est salus et gloria. Si terga vertitis, mortem non effugitis, sed peius morte periculum incurretis. In oculis vestris uxores vestre violabuntur et in sinu earum filios vestros trucidabunt et ad lactandum uberibus earum catulos applicabunt, quia victis commune est, victoribus nil negare. Interea dux Luczensis ferocissimus mente quasi fulgor veniens ex adverso dum vidit Boemes non cedere loco, parum perstare jubet et sic suos alloquitur. O miserabilis fortuna timidorum, dum fingunt audaciam; cernitis, quia in planis vobis occurrere non presumunt et jam parant fugam; sed vos, prius quam fugiant, irruite super eos, non armis sed pedibus conculcate velud stipulam, ne ignavorum sa[n]guine vestra nobilia tela polluatis, sed submittite, que portatis volatilia, ut terreatis vestris falconibus pavidas eorum acies ut columbas. Qui statim dimiserunt aves in predam, et tanta erat multitudo, ut quasi aer fieret tenebrosus. Tyro autem, Boemorum heros et dux probissimus: Si, inquid, moriar in prelio, in hoc colliculo me sepelite. Et quasi leo prorumpens in hostes quasi papavera ipsorum exercitum prosternebat, Boemos confortans, hostes vigoroso clamore prosternens. Tanta autem erat in eo multitudo telorum, ut quasi erinacius super occisorum cadavera occumberet gloriosus. Boemi autem forcius animati omnes hostes nullo superstite occiderunt, preter illum unum, de quo supra fecimus mencionem, qui facto signo crucis fugeret prostrato adversario primitus occurente, cui abscidit aures. Dum autem pervenit ad domum suam, invenit uxorem portari ad tumulam, quam cum conspexisset, vidit in pectore vulneratum et sine auriculis, per quas extractas de bursa cognovit uxorem fuisse in specie illius, quem occidit in prelio sibi occurrentem et adversantem. Boemi vero intrantes terram illam destruxerunt civitates et spolia diripientes revertuntur victores. Ducem eciam suum in collem, sicut dixerat, tradiderunt honorifice sepulture, que usque hodie dicitur Tyri probissimi ducis bustum.

Incidens de impietate et scelere cuiusdam pessimi proditoris.

Nec silendum puto, quod Boemi post hoc intrantes terram eorum urbes et omnia vastaverunt. Verum ne vicina terra redigeretur in nichilum et in solitudinem, inventum herilem dominellum, filium ducis occisi, apud quandam vetulam latitantem Boemorum dux quasi catholicus misericordia motus suo reddidit pedagogo nomine Thuringo de Zribia, cui pater commendaverat nutriendum, parcens eius etatule ac nobili forme, et ut animos suorum revocaret ad propria quasi ad suum ducem. Maiori eciam motus misericordia urbem eis reedificat in plano loco nomine Dragus super ripam fluminis Ockre juxta pagum Postoloprth, ubi nunc cernitur cenobium sancte Marie. Post hoc ad propria cum gaudio revertentes victrices aquilas in Boemiam reduxerunt. Pedagogus autem predictus omni fera crudelior et proditor pessimus, scelestus Zribin, crudele perpetrat scelus et inauditum olim. Nam dominellum suum et sue cure tam a patre quam a victore duce commissum tamquam puerum educit ad fluvium et, ut sub glacie more puerili pisces aspiciat, exortatur eum. Dum autem puer caput inclinat, securi prescidit collum illius et syndone munda involvens horrendum munus defert duci et aliis principibus Boemorum. Et intrans in concilium, dum datur sibi loquendi copia, sic ait: En ego domini, ut dormiatis securi, mea effeci securi. Sepe enim parva scintilla totam domum comburit ac eciam dominum domus. Hanc scintillam ego extinxi. Si est meritum, videte, quantum merui apud vos; si facinus, plus michi debetis, quia preveni vos in scelere, ut sitis immunes. Certe nec rapide carnes sapide nec suave jus vel brodium est lupi; ecce paterni sa[n]gwinis ultor vobis quandoque nociturus. Et protulit tenelli pueri caput, in quo nichil pulcritudinis adhuc minus erat, nisi quod erat solummodo sine voce.

Expavit dux et tremuerunt comitum corda, avertentes facies a munere tam nefando. O, inquit dux, hominum excedens scelera! Num quit michi licuit occidere inimicum, tibi autem dominum occidere non licebat. Nulla pena tuo scelere est condigna; ideo unam pro maxima remuneracione eligas mortem, quam petis. Aut de alta rupe te ipsum precipita, aut in alta alno laqueo te suspendas, aut tuo te transverberes ense.

Heu, inquit infelix, quam male michi preter spem evenit, et in alno, que juxta viam erat, statim laqueo se suspendit, que ab eventu alnus Durinci ab incolis est dicta.

De Borziwoy, primo duce Boemorum christiano.

Excursis temporibus tenebrosis tam fidei quam numeri principum paganorum nunc lumen veritatis cepit splendescere populo Boemorum. Novum enim sydus emicuit de partibus Greciarum, beatus pontifex Cyrillus, latine et [graecae], li[n]gwe plenius eruditus. Hic diffinitor creditur fuisse tercii concilii Effesini vel magis Calcedonensis tempere Marciani augusti. In qua synodo isto dei atleta dimicante Nestorinus, Constantinopolitanus episcopus, cum suis heresibus est dampnatus. Hic Cyrillus Sclauos pro magna parte convertit et in eorum li[n]gua missas et divina officia Romana ecclesia permittente celebrari constituit. Quo ad celestia regna vocato, germanus eius beatus Metudius in pontificem sublimatur, habens sub se pontifices septem in regno Morauie, cui tunc Boemia suberat, vel minor erat. Mirabilis deus in sanctis suis faciens prodigia, quando sue placuit pietati, lumen vere fidei fecit splendescere populo Boemorum, ipsorum duce nono nomine Borziwoy celitus illustrato anno domini octingentesimo nonagesimo quarto. Hic cum egregie esset forme et egregie juventutis, causa populi sibi commissi regem Morauie cum triginta sociis adiit, a quo benigne suscipitur et cum aliis ad convivium invitatur. Verum quia paganus erat, non inter cristicolas sed separatim loco duci non conbruo collocatur in mensa. Cuius rubori beatus Methudius metropolitanus compaciens post prandium in partem vocato: Heu, inquit, quia pro cultura demonum hodie fuisti tam modicum honoratus, nec cum ducibus vel principibus, ut tuam decet nobilitatem, sed magis inter rusticos collatus. Quid inquit dux, ex hoc perdo, vel quid de christianitate lucrabor? Cui Metudius: Si abrenunccias ydolis et Cristo credas, preter hoc, quod vitam possidebis et gaudia sempiterna, eciam hic eris dominus dominorum tuorum et progenies tua regnabit feliciter per tempora longiora. Cui Borziwoy sancto spiritu illustratus: Si inquit, ita est, sicut dicis, que mora est baptizandi? et advolutus pedibus pontificis instanter peciit baptizari. Quem beatus pontifex indicto jeiunio in fide instructum cum triginta sociis baptizavit et remisit ad propria, dans eis sacerdotem venerabilem nomine Cayt in doctorem, ministrum fidei et pastorem, qui in omni sanctitute exortans populos, multos domino filios aggregavit, qui eciam baptizavit eius uxorem nobilem Ludmillam.

De fundacione primo ecclesie et temptacione ducis Borziwoy.

Predictus eciam venerabilis dux Borziwoy rediens in Boemiam in castro, cui nomen Gradic, per manum sacerdotis predicti fundavit ecclesiam in honore beati Clementis pape et martiris, in qua statuit sacerdotem predictum, multum deo populum acquirentes. Inimicus autem humani generis non ferens tantum lumen fidei crescere suorum corda inflammat in odium ducis, et quasi nove et vane supersticionis inventorem morte intemptata eum ad regem Morauie et Metudium pontificem fugere compulerunt, a quibus benigne suscipitur et in fide plenius informatur. Boemi autem proditores sui ipsius de theotonica li[n]gwa fugitivum quendam Zroymir nomine, ydioma boemicum ponitus ignorantem, sibi in principem statuerunt. Deo autem dissipante concilium pessimorum, licet plurimi essent quam cum Borziwoy, duce christiano, ipsum electum Theotonicum de Boemia expulerunt et pars Borziwoy prevalens occidit adversarios et ducem proprium honorifice reduxerunt. Predictus autem Borziwoy, dux christianus, votum voverat in Morauia, quod si eum dominus ad propria revocaret, ecclesiam construeret Virgini gloriose. Ideo statim ecclesiam beate Marie in ipsa civitate Pragensi fundavit. Hic primus fundator locorum sanctorum, congregator clericorum et institutor religionum habuit eciam uxorem nomine Ludmillam, filiam ducis Slauoborii, comitis civitatis, que nunc Mielnik vocitatur, que sicut par fuit in errore gentilitatis ita in fide christiana facta est precellens virtutes viri sui. Suscepit autem ex ea tres filios et tres filias. Primo autem subtracto de medio tantum duo remanserunt, scilicet Spitignew dux et Wratislaw, ambo duces de Ludmilla, sicut ei beatus Metudius predixit. Et augmentabatur cottidie regnum eius cursumque sui temporis triginta quinque annorum feliciter terminavit.

De Spitigneo duce, filio Borziwoy et sancte Ludmille.

Suscepit autem post eum ducatum primogenitus Spitignew cunctis virtutibus famaque bonitatis fulgens et verus dux christianus; imitator siquidem patris factus fundator extitit ecclesiarum dei, congregator clericorum et sacerdotum, perfectus in fide Christi. Hic peractis quadraginta annis migravit ad Christum, virtutibus plenus et operibus bonis; cui successit in dominio vel ducatu germanus eius Wratislaus, dux XIus, pater sancti Wenceslai.

De Wratislao, fratre Spitignei, patre sancti Wenceslai.

Wratislaus vero post Spi[ti]gnew, germanum suum, ad solium sublimatur, ducens uxorem pessimam et paganam nomine Dragomir ex provicia paganorum, que Stodor dicitur, que ut altera Jezabel crudelissima peperit binos ex principe natos, primum nomine Wenceslaum quasi Abel innocentem, alterum Boleslaum crudelissimum ut Caym. Beata autem Ludmilla, quondam uxor Borziwoy, post mortem eius in sancta viduitate permansit et deo se totam obtulit holocaustum sancti spiritus igne succensum.

Secessit autem a facie pessime Dragomir, nurus sue, in castrum Tetym, ubi deo devotissime serviebat, nudos vestiebat, infirmos visitabat, esurientes pascebat, egenorum viscera reficiebat, in oracionibus pervigil domino serviebat, nepotes suos, maxime sanctum puerum Wenceslaum mira sollicitudine in dei servicio instruebat; proceres enim terre nepotes ei commiserant informandos, filios scilicet pessime Dragomir, nurus sue, patre eorum defuncto.

Verum ipsa Dragomir dyabolico spiritu agitata duos tyrannos, filios sathane, misit ad castrum Tetym, ubi Christi famula vitam celibem actitabat nepotibus resignatis crudelissime matri, soli Christo se offerre cupiens holocaustum.

De morte sancte Ludmille et miraculis etc.

Visis autem predictis satellitibus beata Ludmilla post confessionis et communionis devotissime sacramenta percepta martirio coronata ab illis regnat in celis, signis et virtutibus glorificata a Cristo, ut eiusdem miracula manifestant in omnibus elementis, de quibus breviter aliqua subnectuntur ad laudem domini nostri Jesu Christi.

Primo namque in terra per plures annos corpus sanctum putrefacta tabula jacuit incorruptum cum vestibus et capillis. Aer ostendit miraculum, qui aperto tumulo pro eius translacione odorem suavissimum conservavit. Aquaque excrevit in fovea, in qua debuit sed noluit sepeliri, quia pro tunc locus indignus [erat] pro tanto thesauro: sed postquam fuit ecclesia dedicata, cessavit aqua, ut ibidem sepeliretur, tamquam in loco sacro. Ignis [eciam] ostendit miraculum; nam cum pars pepli vel veli eiusdem episcopo Hermanno fuisset presentata, ut altari sancti Petri cum reliquiis aliis conderetur, et episcopus quasi cum indignacione repulisset, contradicente abbatissa et eam gloriosam dei martirem affirmante, veli illius partem proiectam in patellam prunis ardentem deus in medio flammarum conservavit illesam. Celum eciam eius sacrum martirium declaravit, quia tempore, quo monasterium sancti Georgii fuit destructum, splendor mirabilis a monialibus de celo descendens per modum columpne supra sepulcrum eius ardere videbatur in nocte.

Incidens de Swatopluk.

Eodem ergo anno domini octingentesimo nonagesimo quarto, quo baptizatus est Borziwoy et sancta Ludmilla coniunx eius, rex Morauie Swatopluk occulte fugit et inter tres heremitas quartus et incognitus mansit usque ad diem mortis sue. Cuius regnum filii eius nimis infeliciter tenuerunt, partim Vngaris, partim Polonis, partim Theotonicis devorantibus ipsum.

De sancto Wenceslao duce

Post mortem autem Wratislai filius eius Wenceslaus sanctus ducatum obtinuit et licet adolescens mente tamen super senes intelligens in principio sui ducatus congregatis omnibus in concilio sic est populum allocutus: Cum, inquit, essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cum autem factus sum vir, evacuavi ea, que sunt parvuli, et prosecutus est prudentissime verba apostoli memorata, terrorem malis incuciens et bonis leticiam et spem salutis. Quod intelligentes atroces homines, qui semper intenti sunt ad malum, una cum matre, persuaserunt germano eius, alteri Caym, ut perderet fratrem suum et eius dominium sibi usurparet. Qui amore dominandi sanctum germanum semper sub specie pietatis, scilicet filii baptizandi, invitavit ad castrum suum, cui nomen Boleslaw, et ibidem manibus sacrilegis beatum martirem coronavit. Cuius vitam gloriosus Imperator Karolus quartus abreviavit, que, si placet, hic esset inserenda. Passus est autem beatissimus martir Wenceslaus in civitate Boleslaw anno domini noningentesimo vicesimo nono, quarto kalendas Octobris, tandem anno domini noningentesimo tricesimo secundo translatus ad urbem Pragam miraculis choruscando. Et quiescit in castro Pragensi in ecclesia sancti Viti martiris in capella sancti Johannis evangeliste, quam ipse construxerat, ubi exuberant per eius merita beneficia multa.

De duce Boleslao fratricida.

Boleslaus fratricida post necem sancti Wenceslai ducatum adeptus, ut dictum est, fecit corpus sacrum nocte transferri ad urbem Pragam et in ecclesia, quam sanctus construxerat, tumulari, quam ecclesiam fecit solempniter consecrari per mandatum Ratisponensis pontificis, qui tunc erat diocesanus episcopus Boemorum. Filium eciam suum Strachquas nomine, quod interpretatur terribile convivium pro eo, quod in eius nativitate occisus fuit sanctus Wenceslaus, optulit deo in Ratisponensi monasterio domino serviturum. Qui gratus patri et hominibus graciosus fuit et in principio in religione monachali simulata sanctitate profecit in tantum, quod, sicut infra dicetur, beatus Adalbertus rogavit eum, ut loco sui dignaretur pontificalem assumere dignitatem, quam sponte sibi per baculum resignabat et promittebat se iturum Romam, ut eum summus pontifex acceptaret. Strachquas autem elacionis spiritu simulans sanctitatem: Monachus, induit, sum mortuus mundo, aliorum peccata portare non possum, et proiecit in terram sancti viri baculum pastoralem. Cui sanctus Adalbertus spiritu prophetico dixit: Quod nunc mea voluntate non facis, alias propria temeritate presumes in malum tuum, quod et rei probavit eventus. Nam cum post tempora sanctus Adalbertus pessimorum tyrannidem declinaret et esset Rome, Strachquas procuravit se per metropolitanum Maguntinum consecrari episcopum loco eius et dum super strata se inclinarent ad letaniam, arreptus est a dyabolo et tantum tortus ab eo, donec infelicem exueret animam et spiritum exalaret.

Hic eciam dux Nerone fuit crudelior et in tantum, quod nichil racione, nichil consilio, sed omnia ageret pro libitu voluntatis. Tante eciam crudelitatis fuit, ut quitquid mali conceperat, opere perpetraret. Nam convocari fecit omnes maiores natu tocius provincie ad flumen Albee et designans lineas: Hic, inquit, jubeo, ut edificetis civitatem opere romano altis et firmis muris. Unus autem procerum primus et ex parte sua et omnium communi consilio respondit, hoc fieri nec debere nec posse, et melius esse mori quam tali subici servituti. Qui statim evaginato gladio stans: En, inquit, probabis, utrum melius sit mori quam meis obtemperare preceptis, et trahens illum evaginato gladio eius cervicem uno ictu precidit. Quo facto multitudo predicta in tantum timorem positi sunt, ut statim genua flecterent et misericordiam postularent et jussa principis simpliciter adimplerent; civitatem alto muro edificant, que ex eius nomine hodie dicitur Boleslaw. Hic genuit duos filios, primus, de quo supra, Strachquas nomine, secundus piissimus equivocus Boleslaus, vita dissimilis sicut lux a tenebris.

De Boleslao secundo piissimo, filio fratricide, capitulum.

Anno quidem domini noningentesimo sexagesimo septimo impius fratricida Boleslaus male mercatum sa[n]gwine ducatum simul cum vita dimisit idus Julii. Cui filius equivocus nomine Boleslaus secundus cognomento piissimus iu ducatu successit, vita et moribus omnino dissimilis. Nam ille pessimus fuit ut Caym, iste vero fuit vir christianissimus, fide catholicus, pater orphanorum, defensor viduarum, peregrinorum, viatorum et tribulatorum omnium piissimus consolator, collector clericorum et religiosorum pater.

Hic monasterium solempnissimum prope Pragam, quod Strahouia dicitur, maximis donis dotatum a fundamentis erexit et abbatem, quem de Roma vocavit cum duodecim monachis procurante sancto Adalberto, secundum post episcopum in clero esse constituit. Qui eciam ecclesiam sancti Viti et Wenceslai in cathedralem erexit, et in eadem Diethmarus, genere Saxo, professione monachus, ordine sacerdos, vir eloquentissimus, tam latina quam sclauica et theotonica li[n]gua peritus, duci familiarissimus, primus episcopus ordinatur. Ecelesiam eciam sancti Georgii simul cum sorore Mlada, mutato nomine dicta Maria, ibidem primiciam virginum Boemie auctoritate apostolica statuit abbaciam. Hec siquidem ivit Romam et a papa Johanne quinto decimo graciose collecta et instructa regularibus disciplinis ab eodem papa sanctimonialis effecta sancti Georgii instituitur abbatissa, ita quod non secundum orientales Sclauos vel secundum ritum Ruthenorum vel Grecorum, sed secundum Latinos juxta regulam sancti Benedicti regulariter vivat. Hec cum apostolicis literis predicti pape Johannis quindecimi et aliis graciis meavit et cum predicto duce, germano suo, Pragensem ecclesiam exaltavit. Predicte autem litere apostolice tenor talis erat: Johannes episcopus, servus servorum dei, Boleslao, catholice fidei alumpno, apostolicam benediccionem. Justum est benivolas aures justis accomodare peticionibus etc. Nam filia nostra nomine Mlada, que eciam Maria, inter ceteras non negandas peticiones cordi nostro dulces intulit preces, unde apostolica et sancti Petri auctoritate statuimus, ut ecclesia sanctorum Viti et Wenceslai fiat sedes episcopalis, ecclesia vero sancti Georgii sub regula sancti Beinedicti et sub obediencia filie nostre Marie constituatur congregacio sanctimonialium, verum tamen non secundum ritum aut sectam Bulgarie gentis vel Russie aut sclauice li[n]gue, sed unum pociorem tue ecclesie clericum in episcopum ordinandum li[n]gue latine peritum eligas. Et talis electus est Diethmarus utriusque li[n]gue peritus et primus episcopus ordinatus. Hic eciam piissimus Boleslaus viginti ecclesias erexit et dotavit magnifice. Anno dominice incarnacionis noningentesimo sexagesimo nono moritur Diethmarus IIIIto ydus Januarii.

De sancto Adalberto digressio.

Huius ducis Boleslai temporibus defuncto Diethmaro, supradicto episcopo, procurante duce in episcopum Pregensem tocius cleri et populi consensu eligitur nobilis yndolis adolescens et qui linea sangwinis attingebat regiam dignitatem, nomine Adalbertus. Huius pater glorioso sa[n]guine natus erat vir letissimus, alloquio blandus, mente serenus, diviciis locuples, in cuius domo fulgebat honestas, sincera dileccio, rectitudo judiciorum, procerum multitudo; in operibus eius erat legum cognicio, pauperum refeccio, merencium consolacio, peregrinorum recepcio, orphanorum et viduarum defensio. Huius tam insignis ducis metropolis fuit Lubie [sic], sita loco, ubi amnis Celima, nomen perdit, intrans fluvium Labe. Habuit eciam sui principatus terminos infrascriptos. Ad occidentalem plagam contra Boemiam rivulum Surina et castrum, quod est in monte Osseka, juxta fluvium Mizam. Similiter ad plagam australem contra Theotonicos orientales has habuit urbes: Chynow, Dubleby, Netholici, usque ad mediam silvam; ad solis ortum contra Morauiam castrum sub silva situm nomine Luthomysl, usque ad rivulum Žytawa. Item contra Poloniam ad aquilonem castellum Claèko, situm juxta fluvium nomine Nisam. Habuit eciam princeps iste, cui nomen erat Zlaumic, uxorem illustrissimam nomine Stetrziauam eque sanctissimam, que genuit inter alios puerum Woytiech nomine appellatum, quod interpretatur eorum consolacio vel consolator exercitus. Fuit enim quasi lilium seu rosa vernans, speciosus forma pre filiis hominum gentis illorum, qui miraculose voto parentum a mortis faucibus vite incolumis erutus meritis Virginis gloriose traditur venerabili antistiti Ratisponensi sacris literis et moribus instruendus; qui episcopus in sacro crismatis sacramento eum suo nomine vocari censuit Adalbertum, nam et ipse Adalbertus vocabatur, et subdiaconum ordinavit et ecclesiasticis officiis ac philosophie studiis spacio annorum decem magistro tradidit imbuendum. Qui profecit supra multos coetaneos suos, quia spiritus domini erat in eo; et mentis puritate et corporis castitate fulgebat quasi lilium splendens virtutibus et bonis moribus inter omnes filios Boemorum.

De eleccione sancti Adalberti.

Defuncto eciam Adalberto, predicto pontifice Rastisponensi, in Boemiam revertitur, nobilis subdiaconus Adalbertus et sub Diethmaro predicto episcopo deo militans, factus est omnibus exemplum virtutis in tantum, quod communi voto ducis piissimi Boleslai et omnium electus est concorditer in episcopum Pragensem Adalbertus et jussu imperatoris Ottonis a Maguntinensi metropolitano solempniter consecratus. Rediens Pragam non equo fallerato nec freno sed vili corda ligato venit ad urbem Pragam, quam nudis pedibus intrans solempni processione cum summa leticia omnium inthronizatus est in ecclesia sancti Viti. Cepit autem tanta sanctitate et operum virtute fulgere, ut bonos sui sectatores cogeret ad opera virtuosa, malos vero quasi fulgur virtutum lumine deterreret; nam omnium vicia non palpabat, sed publice arguebat et increpabat, in omni paciencia et doctrina. Quare infirmi pravorum oculi fulgorem sermonum eius, quibus tam clericos, maxime de luxuria et avaricia, quam laycos de vita abhominabili et tyrranica feriebat, in eius odium conspirantes, mortem ei et contumelias attemptantes ipsum Romam ad summum pontificem fugere compulerunt, ubi eciam suscepit devotissime de apostolici licencia habitum monachalem et in monasterio sancti Allexii vitam celibem actitabat, causam sui discessus suorum Boemorum flagiciosorum et pessimorum cordis duriciam allegando. Quare hec audientes filii scelerati, quadam die solempni pariter conglobati, civitatem eius paternam irrumpentes, quinque fratres eius Sobebor, Spitimir, Bozazlaw, Porey, Kaslan coram altari infra missarum solempnia trucidantes urbem et totam eius parentelam penitus deleverunt. Tandem summus pontifex tam ducis quam procerum convictus precibus ac eciam metropolitani, ne omnino christianitas deleretur in populo Boemorum, a monasterio tractum ad plebem dilaceratam et populum dure cervicis redire compellit tali pacto, ut si non audirent humiliter vocem pastoris, quod licitum esset ei gentibus predicare. Qui rediens, quamvis prima facie dicerent: benedictus, qui venit in nomine domini, sicut Christo, cum iterum conaretur devios reducere ad viam veritatis, nichil profecit, sed peius quam prius iterum spreverunt eum. Quo viso convertitur ad gentes indomitas convertendas, factus apostolus Polonie, Vngarie et nacionum omnium vicinarum. Tandem ad Prutenos transiens cum fratre Gaudencio et quodam tercio predicando, baptizando, sacris operibus cum infinitis doloribus et laboribus transfixus est gladiis et sacro martirio coronatus in die beati Georgii martiris anno domini noningentesimo nonagesimo sexto, et ibidem mira veneracione sepultus. Unde Boemi post victoriam gloriosissimam et infinitis et preciosis thesauris maximis miraculis coruscautem reduxerunt eum et in ecclesia beatorum martirum Viti et Wenceslai honorifice condiderunt in urbe Pragensi ad laudem domini nostri Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula seculorum. Fuit eciam beatus Adalbertus Ottoni secundo multum affabilis et familiaris, unde in pallacio Aquisgrani in solempnitate pascali et procerum parlamento pretermissis archiepiscopis et prelatis aliis missam solempniter celebravit, quod fieri non consuevit in presencia archiepiscoporum; cui eciam imperator confessus est devotissime et optulit preciosum et completum ornatum, qui in Pragensi ecclesia in eius memoriam conservatur. Et anno domini noningentesimo octoagesimo septimo Stetrziaua, venerabilis mater eius, defuncta est, digna tante prolis nobilis dici mater etc.

Item de piissimo Boleslao.

Rexit autem dux iste piissimus princeps excellentissimus Boleslaus secundus ducatum post patris obitum triginta duobus annis gloriose; nullus apud eum dignitatem optinuit perperam, plus dilexit armorum et ferri rigorem quam auri fulgorem; in preliis fuit victoriosissimus, electis clementissimus, malis severissimus ultor. In cuius oculis nunquam bonus displicuit, inutilis nunquam placuit, suis mitis, hostibus terribilis fuit.

Habuit coniugem gloriosissimus iste dux nomine Hemnam, nobiliorem genere, sed quod magis laudandum est nobilitate probiorem. Ex qua genuit duos filios, quorum primus nomine Wenceslaus in puericia est defunctus, secundus autem nomine equivoco Boleslaus post patris decessum ducatum administravit.

De pia et finali exortacione patris ad filium et morte patris capitulum.

Cum autem appropinquaret ad mortem predictus dux Beleslaus, vocat filium et presente matre et multa procerum turma alloquitur filium in hiis verbis. Si fas esset matri sic sapiencie dare munera sicut ubera lactis, non homo sed natura dominaretur in creatura. Attamen deus aliquibus hominibus donavit, ut quos illi benedixerint, benedixerit deus, sicut patet de Noe, Ysaac, Thobia et Mathatia. Sic hodie, fili mi, si non adesset Spiritus sancti gracia, parum valeret verborum jactancia. Ducem te constituerunt; noli extolli, sed esto quasi unus ex illis, id est, si te ceteris superiorem sencias, mortalem tamen te semper agnoscas, nec dignitatem aspicias, sed opus, quod tecum deportes, ad inferos prudenter attendas. Hec precepta dei in corde tuo scribe et hec mandata patris tui in corde tuo conserva. Ecclesie limina frequenter visita, deum adora, sacerdotes eius honora, ne sis sapiens apud temetipsum, pluribus ut placeas, sed qualibus, stude. Omnia cum amicis delibera, sed prius de ipsis tracta, juste judica, sed non sine misericordia. Viduam et advenam ad tuam stantes januam ne despicias. Dilige denarium, sed parce, dilige formam, id est cum moderamine equitatis. Res enim publica, licet sit multum adaucta, per falsam formam nummismatis cito erit redacta ad nichilum, nisi mensura servetur. Est aliquid, fili mi, quod Karolus, rex sapientissimus, cum filium suum Pipinum post se in solium sublimandum cum terribili sacramento constrinxit, ne in regno suo subdola et prava taxacio monete fieret. Certe nulla clades, nulla pestis populo magis nocet quam frequens mutacio nummi; nulla est pestis infernalis, que plus exspoliat christianos quam fraus in nummis. Qui enim adolescente malicia, senescente justicia hec faciunt, non sunt duces, sed fures, qui ter vel quater in anno mutant monetam, erunt in laqueum dyaboli et destruccionem populi. Tales huius terminos populi devastant, quos ego delatavi usque ad montes Tercii, qui sunt ultra Cracow. Nam divicie plebis sunt laus et gloria regis. Plura locuturus erat, sed extrema hora diriguerunt principis ora et sic obdormivit in domino. Dies autem obitus sui est VIIo ydus Februarii anno domini noningentesimo nonagesimo nono.

De institucione tercii Boleslai et filiis eiusdem.

Boleslaus tercius, filius secundi Boleslai, post patris decessum anno domini noningentesimo nonagesimo nono paternum ducatum adeptas est Boemorum, tamen infeliciter valde nec similiter patri terminos acquisitos obtinuit, nec eisdem successibus, ut patebit. Hic ex nobili uxore duos filios genuit infelices: primus nomine Odalricus, secundus Jaromir dicebatur. Primus traditus imperiali aule, quem postmodum ad peticionem proditoris, ducis Mesconis Polonie, idem imperator Henricus corruptus pecunia mittit in carcerem, Jaromir in paterna curia est nutritus. Dux autem Polonie, pessimus proditor, primo urbem Cracow rapuit Boemis ibidem penitus interfectis.

Tandem ducem Boemie Boleslaum pacis formata concordia fraudulenter invitat ad urbem predictam Kracow sub specie convivii et solacii et fraternalis amoris. Qui ut vir columbinus suorum falso consilio proditus consensum dedit pessimo proditori. Nulla enim peior pestis quam familiaris inimicus; nec magis ad nocendum pestis quam mens dissona verbis. Unde nulla maior pestis quam sit mens dissona verbis. Vocatis ergo a Boleslao proditoribus, quos tamen sibi putabat fideliores amicos, dispositis regni negociis filium suum Jaromir eorum fidelitati committit dicens: Si forte, quod absit, in Polonia sinistrum michi aliquod eveniret, filium meum Jaromir ducem loco mei constituite vobis. Sicque profectus est in Poloniam et in urbe Cracow honorifice susceptus a proditore duce Mezcone capitur et oculis privatur suis fugatis amicis et interfectis, quia non audivit consilium Salomonis dicentis: Non confidas de inimico tuo in eternum, et si subverserit vocem suam, ne credideris ei; septem enim nequicie sunt in corde illius. (In ecclesiastico.) Tanti autem sceleris fama volante Pragam domestici proditores predicti ducis Boleslai jam orbati, quorum fidei fuerat commissus filius Jaromir in ducem levandus, proditorie educunt juvenem ad silvam Weliz et ibidem captum suum dominum et supinum clavis ligneis ligatum per brachia et per pedes humi prosternunt et trans corpus domini sui saltant militaribus equis, verbis contumeliosis et clamorosis ad invicem contra dominum suum insultantes, quia, ut dicit Salomon, gaudent, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

Hoc crudelissimum scelus quidam de conservis nomine Howora videns, velociter currens Pragam nuncciavit amicis ducis, qui statim armati currunt, quos ut viderunt pessimi proditores, fugiunt per nemora et latebras querunt. Pragenses autem solvunt seminecem ducem, cuius corpus a muscarum agmine laceratum vehiculo imponentes reduxerunt in Wissegradensem urbem et curam eius egerunt. Howore autem fidelissimo servo, omni laude digno, talis gracia pro merito redditur, ut tam ipse quam eius posteritas inter ingenuos et nobiles computetur. Insuper dant ei dignitatem venatoriam, que ad curtem Stebethnam pertinet, in eternum, et sic proclamatum fuit per omnia fora.

Quomodo capta fuit Praga a duce Polonie proditorie

et quomodo Odalricus dux eam tunc recuperavit.

Odalrico autem proditorie per imperatorem Henricum tercium ad peticionem predicti ducis Polonie detento in carcere, Jaromir infirmo jacente in Wyssegrado Mezco predictus Poloniensis capit Pragam et per duos annos tenuit eam.

Anno autem dominice incarnacionis millesimo secundo Odalricus carcere expeditus venit occulte in castrum nomine Drewicz et mittit militem fidelem sibi in Pragam nocte, qui clangore tube perterreat Polonos incautos. Qui miles nocte in eminenciori loco, qui dicitur Sixi, tuba intonat et alta voce clamat: Fugiunt, fugiunt Poloni, confusi turpiter, irruite, irruite armati Boemi, persequimini fugientes. Stupefacti ad hanc vocem Poloni sicut amentes fugiunt nemine persequente et cum tanto terrore, ut se comprimendo occiderent mutuo pre timore, et videbatur eis, quod sepes et saxa clamarent super eos occisionem, et vix dux evasit turpiter fugiendo. Postera die dux Odalricus potenter intrat urbem et a suis proditoribus, quos putabat amicos, seductus tercio die germanum innocentem Jaromir privat lumine oculorum et mittit eum ad viculum Lizka. Hic Odalricus ex uxore sterili heredem non habuit, verum dum iret venatum, vidit mulierem quandam lavantem speciosissime forme nomine Boza, quam tulit et sibi copulavit; ex qua prestantissimum filium suscepit, quem Wratislaw appelari fecit. Nec tamen prima connubia solvit, quia binas vel trinas uxores habere tunc erat gloria Boemorum. Vivebant enim quasi bruta animalia, legitimum matrimonium non servantes. Hic Odalricus dux recuperavit Pragam et postmodum Moraviam, quam vi detinebant Poloni, quos omnes expulit. Cepit eciam Polonos multos et cathenatos vendidit centenos et centenos Vngaris probitate filii sui Wratislai, probissimi ducis, cui eciam terram illam tradidit possidendam.

De morte Odalrici ducis et lamento germani eius Jaromir ceci.

Anno domini millesimo tricesimo septimo ydus Novembris Odalricus dux moritur, ducatum relinquens filio suo Wratislao. Quo delato ad ecclesiam sancti Georgii pro sepultura, dum celebrantur exequie, Jaromir, frater eius cecus, audiens germani sui necem, a quo privatus fuerat ducatu et lumine oculorum, Pragam vehiculo portari se fecit et stans juxta feretrum veris elegifletibus ora rigans omnium ibidem astancium corda concussit suo lamentabili planctu dicens: Heu michi germane, heu dira condicio mortis. Mortuus ecce jaces; nec ego nec tu modo gaudes huius terreni fastigio regni; lumine me privasti; nec ego, nec tu gaudes. Nunc scio, quia, si posses, lumina michi reddere velles. Sed nunc ex toto tibi frater remitto, ut deus omnipotens pietate solita tibi parcat, spiritus atque tuus post hec in pace quiescat. Cumque elegiis terminatis ac ducis Odalrici corpore tradito sepulture predictus Jaromir cecus nepotem, filium germani sui Odalrici defuncti, Wratislaum ducit ad sedem principalem et statuit eum in throno et, ut moris est, decem milia nummos per aule cancellos spargunt, duce autem in solio collocato cecus Jaromir vocat nominatim, quos noverat armis potenciores, fide meliores, milicia forciores et diviciis eminenciores, quibus clara voce dixit, quia mea fata non sinunt, ut ego sim vester dux, hunc Wratislaum vobis ducem assigno et ut ei obediatis, monemus et collaudamus, ut dignum est duci, debitam ei exhibeatis fidelitatem ut vestro principi.

De ammonicione facta Wratislao et crudeli morte Jaromir, patrui ipsius.

Post alloquium commune vertit se Jaromir cecus ad ducem in hec verba: Nunc autem, fili mi, moneo, ut istos colas, ut patres hos diligas, ut fratres in omnibus eos tibi consiliarios habeas, hiis populum et urbes committas; per eos enim regnum Boemie stat et stetit et stabit in eternum. Ast illos, qui sunt versuti iniquorum patrum pessimi filii nequam, nostri generis hostes domestici et familiares inimici, ut cenosam rotam devites et consorcia eorum declines, quia nobis nunquam fuerunt fideles.

Ecce me innocentem et suum principem imprimis ligaverunt et diversis affecerunt ludibriis; postea innatis suis versuciis et fraudulenciis hoc egerunt, ut frater fratrem oculis privaret. Habeas, fili mi, in memoria semper, quomodo sanctus Adalbertus excommunicavit eos et facta eorum crudelia. Hoc illi audientes dissecabantur cordibus et stridebant dentibus in eum et non post multos dies Cochan, de quo supra, misso spiculatore noctis tempore acutissima ssycha perforat eum a parte inferiori et martirem consecravit anno domini millesimo tricesimo octavo pridie nonas Novembris.

De mira audacia ducis Wratislai et raptu Judithe, virginis pulcherrime.

Hiis temporibus, Odalrico adhuc vivente, fama volat, quod in monasterio, quod dicitur Zuinbrad, in partibus Theotonicorum speciosior erat puella et qua nobilior nulla in tota patria vix poterat reperiri, nomine Juditha, generositate insignis, filia scilicet comitis prepotentis et generosi, cui nomen erat Otto Albus, de sa[n]gwine regio et nobili matre. Hec Juditta tradita cenobio ad literas addiscendas, alias virgines sicut generositate ita morum honestate in omnibus precellebat. Audiens autem hec juvenis natus ducis Wratislaus, cui et proceritas corporis, forma, pulchritudo et operis magnitudo inerat, animatus est, ut moris est amancium, quam non viderat, plus estimat, plus amat et qualiter possit pervenire ad ipsam ut prudentissimus homo deliberat. Cognoscens autem Theotonicorum superbiam nolluit a parte illius postulere puellam, sed fingens se velle ire ad imperatorem assumptis decem fidelibus sociis, quamvis nulli revelaret animi sui conceptum, venit quasi hospes ad monasterium supradictum. Dum autem hora vespertina cum aliis sodalibus Juditta intraret ecelesiam, videns eam fortissimus heros, victus stimulis amorosis, rapuit eam quasi parvam aviculam et portans eam sub brachio venit ad portam, que molendinaria cathena ferrea cingebatur, et cum sibi libere additus non pateret, extracto glodio uno ictu non dimittens puellam, quasi funiculum incidit grossissimum ferrum et fugiens per nemora cum optata rapina opaca nocte a persequentibus vix evasit, sociis delitescentibus in eodem cenobio ac maletractatis. Ipse vero ne contra Boemos Theutonicorum animos concitaret, nobilem thezaurum portat in Morauiam, quam pater sibi dederat, expulsis Polonis venditis et fugatis anno domini millesimo vicesimo primo.

Incidencia eiusdem temporibus.

Otto tercius imperator moritur, huic successit Henricus imperator. Hic construxit castrum in quodam monte empto a quodam, qui dicebatur Pabo; in quo monte edificavit castrum et a nomine illius venditoris nomen impositum est ei Babenberg. Ibi edificavit episcopatum ditissimum, ibi eciam ecclesiam solempnissimam in honorem gloriose virginis Marie et sancti Georgii, quam immensis diviciis ampliavit. Habuit eciam iste imperator heremitam quendam familiarem, cui Iherusalem eunti contulit maximum calicem, ut in Jordane lavaret eum pre devocione. Cumque ille heremita de peregrinacione rediret cum calice baptizato, ad quendam alium sanctum virum causa hospicii quodam sero divertit et cum exoraret, ut pro vita imperatoris oraret, ille heremita respondit: Pro eius incolomitate orare non expedit, quia hae in nocte monstratum est michi ipsum ab hac luce migrasse. Quem multitudo demonum turpiter trahebant per barbam furcis ferreis vel igneis impellebant furibunde clamantes: Noster est, noster est imperator; sancta autem Maria cum sancto Georgio sequebantur. Cum autem ad judicium ventum est, vidi stateram perlongissimam et ex una parte nimio pecatorum illius pondere gravabatur, ut videretur omnino descendere in abyssum; ex alia parte venit sanctus Georgius et posuit in bilance statere ecclesiam unam totam, candelabra, calices et ornamenta multa auri et argenti et vestes sacras. Cumque nec sic prevaleret, maximum calicem aureum cum duabus ansis obtulit beate Virgini sanctus Georgius, que quasi pre ira caput agitans dixit parti tartaree: Certe nec vester erit, et quasi pre indignacione calicem proiecit et fracta est una ansa. Tunc evanuit legio demonum maledicta et beata virgo Maria manum eius dexteram cepit, sanctus Georgius sinistram et ad celi patriam feliciter perduxerunt. Quo audito heremita viator aperiens sarcinam calicis, ansam unam fractam invenit, ut alius viderat heremita. Hic calix in Babemberg solempniter reservatur.

Anno domini millesimo tercio interfecti sunt Wrssowici, Boemorum procerum pessimi proditores etc.

De morte quinque fratrum sanctorum heremitarum.

Anno dominici incarnacionis millesimo quarto sancti Benedictus, Matheus, Johannes, Ysaac, Cristinus, sextus erat Barnabas, minister eorum, in partibus Polonie de Ytalia venientes sanctissimam et strictissimam heremiticam vitam ducebant. Igitur dux Mezco audiens sanctam eorum vitam ivit in paucis ad visitandum eos et se eorum oracionibus recommendans saccum peccunie dedit eis pro elemosina, continens centum marcas. Illi simplicitate columbina receptam pecuniam, ymmo pocius ignem omnis spiritualis edificii destructivum, laqueum dyaboli, omnem spiritus consuetam dulcedinem perdunt; quod advertentes de mane habito colloquio laqueum dyaboli omnino a se repellere decreverunt et fratrem Barnabam cum pecunia predicta ad ducem remiserunt. Interim latrones supervenientes querunt pecuniam supradictam. Cumque negarent et ad ducem remi[si]sse constanter assererent, predicti latrones pre ira diu tortos gladiis occidunt quinque fratres predictos, sexto nondum reverso a duce. Et sic martyrium compleverunt anno domini millesimo quarto pridie ydus Novembris.

Anno domini millesino sexto Hemna ducissa, relicta Boleslai, obiit sancte fame.

Continuacio ystorie de probitate ducis Wratislai et heroycis operibus eiusdem.

Dux ergo Wratislaus nulli probitate secundus, qui pulcritudine corporis, morum venustate ac omnium virtutum generositate preclarus ex nobili Juditta, duam de Theutonica terra rapuit, ut supra dicitur, prolem pulcherrimam generavit, scilicet quinque filios, quorum ista sunt nomina: Spitigneus primogenitus, secundus Wratislaus, tercius Conradus, quartus Jaromir, quintus et ultimus pulcherrimus Otto. Hii in sua puericia pretendebant moribus, quante glorie future erant, et gaudium patri et matri, tam nobiles filii cumulabant. Hic gloriosus dux magna cede prostravit Vngaros et terram eorum usque ad urbem Strigoniam devastavit.

Hic gloriosus dux memor iniurie Boemorum et persecucionis, quas dux Polonie Mezko intulerat eis, Kazymir duce defuncto duobus dimissis infantibus, Boleslao scilicet et Wladislao, intrat potenter Poloniam quarto sui[ducatus] anno et urbem metropolim Cracow funditus vastat; ceteras urbes igne gladio ferroque destruit et subvertit acceptis thezauris maximis et spoliis infinitis. Cumque venisset ad castrum fortissimum Gdec, ubi maxima fortitudo confugerat, timentes Poloni impetum eius, exeunt obviam duci ferentes auream virgam in signum dedicionis, se et sua simpliciter ei submittentes. Quos ille benigne suscipiens cum omnibus suis pecoribus et jumentis transtulit in silvam nomine Cyrnin et ibi eis urbem edificari mandavit, que nomine derivato dicitur Gcane, unum constituens eis prefectum, sub quo vivant secundum primas leges suas.

Inde ad urbem venit metropolim Gnezdnem, ubi in ecclesia beate Marie preciosus thezaurus quiescebat, scilicet corpus beati martiris Adalberti, olim episcopi Boemorum.

Boemi autem maxima leticia potiti victoria rapere cupiunt corpus martiris gloriosi, quorum temeritatem presul eorum Seuerus, ut dicit, luculento sermone refrenare conatur, dicens: fratres mei et filii! Non sic presumptuose sanctorum corpora sunt tractanda. Prius ergo triduano jeiunio premisso penitenciam agite de malis preteritis et puram confessionem facite de pecatis cum cordis contricione et lacrimis firmiter proponentes omnia mala preterita emendare et corrigere pravas consuetudines et corruptelas pessimas, quas actenus habuistis. Boemi autem mente ferina presulis monita contempnentes manus sacrilegas ad confrigendum altare, sine cuius destruccione non poterat aperiri sepulcrum, extendere non verentur.

Verum divina statim ulcione percussi trium quasi horarum spacio stupidi permanent et amentes, donec dux et pontifex corde conpuncti oraverunt pro eis, et sic, licet tarde, reducti ad mentem jussa presulis per penitenciam impleverunt. Completo autem devoto triduano jeiunio beatus martir mane apparuit Seuero episcopo dicens: Deus misertus donabit pro petitis, dummodo mala preterita emendetis. Tunc episcopus duci mane indicat visionem et simul cum comitibus et populo cum devocione et lacrimis intrant ecclesiam et post longam oracionem surgentes dux et episcopus ambonem ascendunt. Dux autem extensa mauu dextra contra sepulcrum jubet omnes dextras elevare quasi ad juramentum et concionatur ad populum eleganter staurans leges optimas, quas episcopus sub anathemate in contrarium facientes canonizat consensu omnium cum ingenti clamore et laude. Tunc dux et presul sancte trinitatis nomine invocato tumulum faciliter reserant et vident sacrum corpus incorruptum, quasi fuisset eadem die sepultum, et tantam omnes senserunt odoris fragranciam, ut refecti cibo optimo viderentur; eciam odor tribus diebus continuis non cessavit, ubi eciam multi languidi sunt sanati. Dux autem pre gaudio lacrimis perfusus sic orat: O Cristi martir Adalberte, nostri semper miserere. Nunc nos solita pietate respice et ad tuam sedem per nos referri non dedignare. Et qui primo sepulcrum minime tangere potuerunt, nunc levant faciliter sanctum corpus, quod dux et episcopus honorabiliter collocant in altari. Corpus eciam Gaudencii episcopi, germani eiusdem, ut transferrant, diligenter inquirunt. Et sic cum infinitis eiusdem ecclesie thesauris, tribus scilicet altaris aureis tabulis, campanis et ornamentis et aliis infinitis spoliis et thesauris infinitis ad urbem Pragam solempniter deportaverunt et in vigilia beati Bartholomei juxta fluvium Rokitinicam pernoctantes cum ympnis et laudibus mane sequenti intrant urbem Pragam occurrente processione solempni.

Rex autem et episcopus portant preciosum sancti corpus, abbates eciam reliquias quinque fratrum, archipresbiteri vero corpus sancti Gaudencii, qui post martirium sancti Adalberti, fratris sui, pontificatum rexit in civitate Gnezdnensi; post hoc duodecim presbiteri aureum crucifixum magnum deferunt. Nam dux Mezko ter se apponderavit auro predicto. Deinde ferunt tres tabulas auri ornatas gemmis et innumerabilibus lapidibus preciosis, que erant circa sepulcrum; quarum una longitudinis erat quinque ulnarum, latitudinis vero decem palmarum et in margine scriptus erat versus: Ter centum libras apponderat hoc opus auri. Ultimo plus quam centum plaustris campanas et omnis Polonie gazas nobilium vinctorum et catenatos innumeros deferebant. Facta est hec translacio anno domini millesimo tricesimo nono, nona kalendas Septembris etc.

Anno eciam domini mi[l]lesimo quadragesimo primo imperator Henricus secundus fugatur turpiter a Boemis.

De accusacione Boemorum apud Romanum pontificem.

Tamtam autem Boemorum leticiam non ferens humani generis inimicus emulorum li[n]quas acuit contra eos accusancium eos Rome et tam ducem quam episcopum deponendos ac eciam anathemate feriendos pro eo, quod non solum terras aliorum et christianum populum destruxissent, sed eciam violassent ecclesias, thesauros abstulisent ac temeritate sacrilega sanctorum fregissent sepulcra et in contemptum dei et apostolice sedis sacra vasa manu sacrilega prophanassent et sanctorum reliquias rapuissent. Citantur ergo responsuri pro tam nefandis operibus Romam.

Deus autem cor summi pontificis et sacri collegii vertit in mansuetudinem, ita quod auditis per nunccios prudentes humilibus excusacionibus Boemorum quamvis in consistorio inter multa summus pontifex diceret, quod nulli sit licitum sine eius auctoritate sacra corpora transferre, quia cum culpam humiliter cognoscebant, ipsorum pia intencione parcebat, imposita duci et episcopo penitencia, ut ecclesiam collegiatam et dotatam in loco aliquo competenti ad honorem sactorum [construant]. Qui libenti ani moconstruxerunt ecclesiam pulcram et sumptuosam et ibidem prepositum et canonicos ordinarunt in numero competenti.

De turbacione Boemorum contra Henricum secundum imperatorem et bello.

Sedata autem feliciter turbacione Romane ecclesie, inimicus humani generis aliam Boemis per imperatorem suscitat questionem. Relatum siquidem fuit auribus Henrici secundi imperatoris centuplum, ultra quam fuerat, aurum Boemos de Polonia abstulisse et missis imperialibus nuncciis minatur bellum, nisi omnino restituant aurum et alia, que a Polonis acceperant per rapinam. Et statim imperiales aquilas contra Boemos exire jubet. Dux autem remittit cesari, quomodo Pipinus, magni Karoli filius [Boemis instituit legem], quod imperatoribus [duces] Boemie redderent annuatim centum viginti boves pingwes et marcas argenti quingentas, quod libenti animo facimus, gravius jugum portare non possumus. Tunc imperator: lex principium cereum habet nasum, rex ferream manum, ideo, quo sibi placuerit, flectit legem. Pipinus fecit, quod voluit, et vos nisi feceritis, que mandamus, nostros vobis pictos clipeos ostendemus. Et statim congregavit exercitum fortissimum, innumerabilem et per viam silve jussit Saxones intrare Boemiam, quorum dux Okardus erat princeps. Audiens autem cesar, quod Boemi conabantur obstruere viam silve, caput concuciens: Si, inquit, Boemi muros celis erigant alciores, si ascenderint supra astra, nichil miseros ista juvabunt et misit suos irrumpere silvam et ipse eos precedens ascendit montem altum in media silva et sedens in tripede suis principibus convocatis: Hic, inquit, in valle latitant mures agrestes; non est opus uti laborioso certamine contra pavidas columbas, tantum descendite, statim inient fugam. Fefelit autem eum sua opinio; non enim ibi erat municio Boemorum. Cumque principes hortarentur nominatim, ut descenderent pedestres in pugnam, et illi laboriose nimis per silvam Boemos in alio monte sitos inquirentes et pre nimio calore et siti arma ferre non possent, occurrentibus ex improviso Boemis fit clamor utrorumque ad sydera et commisso bello contra Saxones fatigatos dimicantibus Boemis viriliter ut leones tanta strages facta est Saxonum, quanta prius nullus hominum recordatur.

Imperator autem contra spem videns agmina sua defecisse presidio fugientis equi velocissimi mortem fugit. Okardus autem dux jam Boemiam invaserat, sed audito infelici successu exercitus imperatoris cum dedecore in Saxoniam remeavit.

Dux autem Boemorum cum victoria reversus comitem Procos de prodicione accusatum, quod corruptus fuerat Saxonum pecunia, trucidavit. Huic dux commiserat tres legiones de Vngaria et prefecit eum cohorti de Morauia.

De victoria imperatoris et pace facta.

Anno autem domini millesimo quadragesimo secundo Henricus secundus imperator, volens ulcisci preteritam cladem valida manu tribus dietis intrat Boemiam et eam totam hostiliter vastat usque ad urbem Pragam, ubi imperator fixit aquile victricia signa. Tunc ducem penitere cepit, quod contra cesarem dimicasset, usus tamen sagaci consilio humilibus verbis cesaris placat iram. Quid, inquit, o cesar, contra solium dimicas? Tui sumus et tui esse volumus; terra, quam destruis, tua est. Jam victor es, cinge tua tympora lauro. Insuper mille quingentas marcas promittit denariorum. Sicut enim aqua extinguit flammam, sic oblata pecunia mitigat cesaris iram et pace interposita cesar mitis factus abscedit. Anno autem sequenti fuit magna fames. Dum autem cesar obsideret Pragam Seuerus episcopus fugit de civitate et ivit ad castra cesaris, ne privaretur episcopatu, si contra cesarem rebellasset.

De Wratislai temporibus et incidentibus.

Anno domini millesimo quinquagesimo secundo Bozana, pulcherrima femina, mater Boleslai, olim uxor Odalrici, obiit.

Anno vero millesimo LIIIo sanctus Procopius, Theutonicorum expulsor, cuius gesta fuerunt mira, in vita claruit et in morte.

Anno vero domini millesimo quinquagesimo quarto Wratislaus reddidit Polonis civitates, quas ceperat ea condicione, ut tam sibi quam suis successoribus quingentas marcas argenti et triginta auri solverent annuatim. Anno domini millesimo LVIIIo, IIIIo nonas Augusti Juditta, coniunx Wratislai, ducissa Boemorum, obiit, quam filius suus Spitigneus expulerat de regno. Que cum non posset se aliter vindicare de filio, ad contumeliam omnium Boemorum Petro, regi Vngarie illustri, nupserat; que postea a filio suo Wratislao inde translata sepulta est Prage juxta virum suum Wratislaum in ecclesia sanctorum Viti et Wenceslai martirum.

Anno autem domini millesimo sexagesimo dux Spitigneus ecclesiam, quam sanctus Wenceslaus construxerat, et aliam capellam juxta destruxit et aliam ampliorem fundavit, sed preventus morte complere non potuit.

De morte Wratislai, gloriosi ducis.

Anno domini millesimo quinquagesimo quinto dux Wratislaus, virtutum culmine clarus, dux Boemorum, patrum lux clara suorum, dum Poloniam subiugasset, dum parat invadere Pannoniam, in urbe Chrudim expectans exercitum febre valida corripitur. Vidensque sibi mortem propinquam convocat primates terre et sic ait: Quia mea fata me vocant, volo vobis assignare, qui post me rempublicam debeat gubernare. Vos scitis, quia nostra genealogia quasi defecit et usque ad me unum pervenit. Nunc michi sunt nati quinque nulli probitate secundi. Nunc dividere regnum Boemie non est utile, quia omne regnum in se divisum desolabitur. Si enim considero a principio mundi, quid fecerint Caym et Abel, Remus et Romulus, principes primi Romani, quid nostri attavi Boleslaus impius et sanctus Wenceslaus, fratres bini, quid facturi sunt modo quini; hos quanto pociores intueor, tanto mente presaga peiora augurior in futurum. Unde per deum vestram fidelitatem obtestor, quod semper maior obtineat solii principatum, omnes fratres subiecti sint sub eius ducatu, aliter nisi unus regat ducatum, cito veniet vobis principibus et populo ad jugulum et reipublice detrimentum. Hec dicens et inter astancium manus solutum deo reddidit spiritum et factus est magnus planctus omnium super eum IIIIo ydus Januarii. Fuit autem iste dux in divinis et humanis legibus discretissimus judex, largus elemosinarum dator, pius ecclesiarum fautor, peregrinorum, pauperum et viduarum defensor ac virtutum omnium verus cultor. Cui successit primogenitus eius Spitigneus, eodem anno in solio collocatus.

De sublimacione Spitignei ducis.

Spitigneus post patrem sublimatur communi voto omnium; vir valde speciosus, cesarie capitis quasi corvus, nigerrima barba prolixa, facie leta, gene eius candide, parum rubentes et a vertice usque ad talos non erat in eo macula. Eadem die, qua intronizatus est, hoc mirabile posteris memoriale dimisit: omnes theutonice li[n]gwe cuiuscunque condicionis aut sexus jussit infra tres dies eliminare de terra Boemie, nec proprie matri parcens nec sancti Georgii abbatisse. Hic enim adhuc patre vivente cum Sace gubernaret provinciam sibi a patre commissam et murum urbis repararet, cum nullomodo murus dirigi posset, nisi furno quodam destructo, quem alii destruere non presumerant precibus abbatisse, hic jocose ridens jussit uno impetu furnum deiici in torrentem, postponens bono communi tam parvum fornum dicens: Hodie domina abbatissa calidas placentas minime manducabit. Quo facto abbatissa quasi ursa ferax contumeliis afficit juvenem verecundum et hiis exprobrat metris: Nobilis, insignis vir, fortis et inclitus armis Quam magnas turres nunc expugnavit et urbes. Et sibi famosum fert de fornace triumphum, Tympora jam lauro victricia cingat et auro Clerus multimodas campanis personet odas Dux quia deiecit fornacem miraque fecit. Ac pudet effari, quod non pudet hunc operari. Diriguit juvenis pre pudore et silencio compescuit iram, donec ad paternale solium perveniret, quo die curru superpositam remisit ad Teutonicam terram.

De gestis Spitignei et fratrum eius et disposicione regni Morauie.

Hiis itaque gestis volens disponere Morauie regnum, quod pater eorum diviserat inter fratres, convocat trecentos nominatos sub pena capitis, quod statim personaliter compareant coram eo; illi vero, qui non compleverunt jussa principis, immediate ipse in Morauiam properans, sibi occurrentes teneri fecit et cathenatos misit in custodiam per civitates Boemie, equos eorum et arma distribuit inter suos. Quod audiens frater eius Wratislaus valde timuit et dimissa uxore sua pregnante fugit, quem rex Andreas Vngarie gratanter recepit. Dux autem Spitigneus disposita Morauia pro libitu uxorem germani pregnantem inventam in civitate Olomucz tradidit custodiendam comiti Mztis in quodam castro; qui comes indecenter tractabat eam, omni nocte pedem suum [cum pede eius] compede stringens. Quod audiens vir eius, ingemuit. Post mensem vero evolutum ad peticionem Seueri episcopi remittit dux eam viro suo, que pre labore cum aborsu spiritum exalavit. Quod audiens vir eius absorbebatur tristicia, non tantum de morte quantum de contumelia per custodientem eam et compede nocte ligantem sibi illatam. Cuius tristiciam rex Vngarie relevavit colloquiis et conviviis juxta posse et unicam filiam eius sibi in matrimonio copulavit nomine Aleytam, virginem speciosam etc.

De Spitigneii prudencia et sancta conversacione eius et pia morte ipsius.

Dux autem Spitigneus ut vir sapiens precavens, ne frater suus percuteret Morauiam auxilio Vngarorum, fratres suos Conradum et Ottonem secum tenet in curia preficiens Conradum venatoribus, Ottonem fecit cocorum et pistorum magistrum. Jaromir vero adhuc in studio morabatur. Hec autem fecit, ne contra eum Wratislao se coniungerent fratres eius. Erat enim valde prudens arcum suum secundum occurrencia ad utramque manum convertens. Hic dux inter ceteras virtutes hoc posteris memoriale reliquit: Primo namque quadragesimali tempore, ut magis devotus esset, morabatur in claustro canonicorum vel monachorum et divinis officiis instabat, oracionibus et vigiliis inherebat, sic quidem, ut ante matutinum surgens et extensis manibus et genuflexionibus orans devoto corde psalterium ruminabat; elemosinarum largus fuit dator. Post completorium monachale servabat silencium usque ad primam. Et quamdiu jeiunus fuit, tractabat ecclesiastica negocia, post cibum secularia; pelliceam episcopalem et tunicam clericalem in capite jeiunii induebat et in pascha donabat proprio capellano. Hic ut alter imperator Trayanus simile opus exercuit pietatis. Nam ad clamorem vidue intermittens expedicionem, cum jam ad bellum procederet, de equo descendit et viduam de adversario vindicavit. Hic vir tante probitatis, pater clericorum, viduarum et pauperum quinto kalendas Februarii ducatus sui anno sexto migravit ad dominum anno domini millesimo sexagesimo primo.

De Wratislao germano substituto et Jaromir clerico, eciam eorum germano.

Wratislaus audita morte germani revertitur de Vngaria cunctisque Boemis faventibus sublimatur in solium loco fratris. Qui statim regnum Morauie dividit inter fratres, Ottoni medietatem ex parte orientali, quam ipsemet a patre prius habuit, aliam medietatem versus Theutonicos dat Conrado, que planior erat et frugibus magis apta. Jaromir, tercius eius frater, audita morte ducis, quem colebat ut patrem, de scolis revertitur, petens hereditatis paterne aliquam porcionem, ac veste laycali assumpta militari cingulo se accingit.

Dux autem, frater eius, benigne redarguit eum: Noli, inquiens, frater a capite, cuius factus es membrum ordinacione nostri piissimi genitoris, per apostasiam velle recedere et proici in infernum. Olim divina gracia in sacerdotem te elegit, propterea et noster genitor te tradidit studio literarum, ut si superstes fueris, fias episcopi Seueri successor, quod erit deo favente. Moxque coegit eum deponere comam et in sui presencia fecit eum mense Marcio in dyaconum ordinari et publice legere ewangelium et in missa pontifici ministrare. Quibus non obstantibus post paucos dies novus dyaconus resumpsit cingulum militarem et fugit in Poloniam usque ad obitum Seueri pontificis. Quo anno domini millesimo quinquagesimo septimo tradito sepulture Jaromir resumpto habitu clericali cum germanis revertitur et contradicente duce adiutorio fratrum et principum Pragensis episcopus ordinatur, non obstante vulpina calliditate ducis. Nam cum eum germani eius Conradus et Otto rogarent pro suo germano et ordinacionem patris ei ad memoriam reducerent, ipse vulpina calliditate fingens se longius ire, congregato exercitu nactus oportunum tempus residens in solio et fratribus hinc et inde Jaromir presente vocat in medium Saxonem quendam, suum presbiterum, eciam multis laudibus commendatum, usurpans imperialem modum et eum per annulum et baculum de Pragensi ecclesia investivit. Cumque, ut moris est, nullus ei debitas laudes exclamaret, sed murmur erat in populo, Coyata, palatinus comes, homo verax, percussit latus Ottonis ducis et dixit: Quare non adiuvas fratrem tuum? Nonne vides, quod frater tuus confunditur contra decretum patris, et advena, qui venit sine bracis, in pontificali solio exaltatur? At si dux violat patris sacramentum, absit a vobis prestare consensum; nam pater vester nos omnes adiuravit, ut Jaromir frater vester post Seuerum presul fiat; quod si vobis displicet frater vester, numquid in nostro clero non sunt isto advena meliores? Et conversus ad ducem ait: Frater tuus sapuit, quando omnes Theutonicos expulit una die; vivit adhuc imperator, cuius officium temerarie usurpasti; an si frater displicet, nonne in tuo clero non sunt multi clerici meliores? Et capiens per manum duces et Jaromir: Eamus, inquit, et videamus, si unius astucia prevalebit contra tres germanos, quos par etas, una voluntas, eadem potestas sociat et maior militum copia. Surrexerunt. Dux autem timidus fugit et misit germanis nunccium, quod non propter Coyate minas, sed memor paterni precepti germanorum precibus condescendens, illo sacerdote Saxone reprobato ad vestrum beneplacitum Jaromir, nostrum germanum, eligo in Pragensem episcopum et pastorem. Facta est autem hec eleccio anno domini millesimo sexagesimo octavo. Et sine mora dux Wratislaus mittit comites Seuerum, Allexium et Marquardum Theutonicum cum fratre suo Jaromir ad imperatorem Henricum secundum. Qui dans ei pastoralem virgam et annulum fecit eum per Maguntinensem presulem consecrari dominica die VI nonas Julii mutato nomine Gebehardus.

Hic in principio fuit valde levis moribus. Die, quo consecratus est Maguncie, dum transiret fluenta Reni, quemdam militem pedes in aqua tenentem retro inpinxit in aquam Wilhelmum nomine, dicens: Ego te baptizo, Wilhelme. Qui respondit: Si sic baptizare [vis], deliras episcope. Qui vix evasit, quia sciebat natare.

Veniens autem Pragam et intronizatus omnino procurabat Olomucensem episcopum Johannem monachum, probum virum, expellere; sed cum non posset manu laycali perficere, personaliter illuc vadens et ab eodem episcopo gratanter receptus, intrat cum eo cameram, quasi secretum aliquid secum locuturus et per capillos capitis quasi ferox leo agnum deiecit in terram et pedibus conculcans seminecem dereliquit. Propter que et alia ipsius facta mala missus est de Roma legatus, cui Jaromir obedire contempsit. Tandem iterum ambo episcopi citati personaliter Romam veniunt, et nisi auxilio illustrissime comitisse Machtildis liberatus fuisset, nomen episcopi cum titulo perdidisset. Tandem illa domina tamquam pro suo carissimo procurante nepote predictus episcopus cum apostolicis literis in Boemiam remittitur graciose. Ipsa namque comitissa Machthildis mater et fautrix erat Romane ecclesie, quam eciam diviciis et gloria multipliciter exaltavit; ideo negare ei quodam modo phas nan erat.

De unione sedis seu episcopatus Olomucensis cum Pragensi.

Defuncto autem predicto Johanne episcopo exmonacho, procuracione importuna Gebehardi predicti imperator Henricus secundus in concilio Maguntino assencientibus quatuor archiepiscopis et duodecim episcopis, abbatibus et aliis prelatis predictum Olomucensem episcopatum cum Pragense [sic] univit, duce Boemorum Wratislao procurante unionem predictam pro fratre suo, de quo tandem penituit propter superbiam fratris sui, episcopi memorati. Nam postquam fuit idem dux coronatus et unctus in regem, capellanum suum idem fecit intronizari, non obstante statuto, imperiali et papali decreto, quia in missa habere aliter non poterat episcopum, qui ut moris erat, imponeret ei coronam. Quo facto commotus Gebehardus episcopus, iter arripuit, ut summo pontifici conqueratur de rege, germano suo, et volens habere concilium cum rege Vngarie. Cumque pervenisset ad eum, febre correptus mittitur per navim a rege Strigoniam, ubi die septima migravit ab hac luce. Fuit tamen iste episcopus elemosinarum largissimus dator, miserorum adiutor, pauperum consolator, in divinis officiis sedulus dei cultor. Hic die sue intronizacionis Marcum, capellanum suum, virum perfectum, per omnia eruditum constituit Pragensem prepositum, qui ecclesiam totam Pragensem de tenebris reduxit ad ordinem et ad lucem; tandem beato fine quievit.

Incidens quoddam de Jaromir predicto.

Tacendum non videtur quoddam de predicto episcopo, quod die reditus sui de Roma occurrentibus amicis et congratulantibus idem episcopus narrat, quomodo Machtildis consilio liberatus fuisset et expeditus a papa; et uni amico pre ceteris dixit, demulcens barbam: Vide, qualem reporto de Roma, cesare quidem dignam. At ille: Placet, domine, sed plus placeret, si cum barba mutata mutatum animum reportasses; tunc enim in pace fuisses.

Miraculum quoddam.

Quidam vir attenuatus in acie venit Pragam, afferens argenteum cingulum et candelam, petens sepulcrum sancti Radym, germani sancti Adalberti. Cui unus respondit: Sepulcrum hoc est, tamen nondum tamquam sanctum honoramus eum. Quibus ille: Cum essem Cracow in obscurissimo carcere per tres annos et fame deficerem atque tabe, astitit michi quidam sanctus pontifex, cuius facies et vestes lucentes erant ut sol, et statim eduxit me de civitate et carcere dicens: Ego sum Radym, sancti Adalberti frater, vade Pragam et offer munera ad meum sepulcrum, quod devota nunc mente perfeci. Nec mirandum, si operatur deus ad laudem sancti sui, qui cum germano suo non unum, sed multa ma[r]tyria pertulit et cum pace vitam finivit.

De obitu Juditte, coniugis Wratislai.

Anno domini millesimo LXXXVo obiit Juditta, coniunx ducis Polonorum, filia Wratislai ducis et regis Boemorum. Hec a sancto Egidio de provincia facto voto et missis muneribus, cum esset sterilis, filium obtinuit, tercio die vitam finivit.

Quod sub Henrico tercio imperatore in concilio et synodo Maguntina

Boemorum ducum solium fit regale etc.

Anno domini millesimo octogesimo VIo jubente glorioso imperatore Henrico tercio semper Augusto celebrata est magna synodus in urbe Maguntina presidente serenissimo predicto Henrico imperatore simul cum quatuor archiepiscopis et duodecim episcopis, abbatibus et prelatis multis ac eciam satrapis, ducibus, marchionibus et aliis multis omni consensu. Imperator Henricus tercius, magnificus semper augustus, Wratislaum tam Boemie quam Polonie prefecit in regem et manu sua imponens ei aureum circulum omnibus collaudantibus jussit Egiberto, Treuerensi archiepiscopo, ut in sede sua Pragensi inungat eum in Boemie et Polonie regem et in capite eius ponat regium dyadema. Qui archipresul jussis obtemperans venit ad metropolim Pragam et XVI kalendas Julii inter sacra missarum solempnia regalibus fascibus indutum Wratislaum unxit in regem et coniugem eius Cunegundem, cum eodem regali dyademate coronavit cunctis acclamantibus: Wratislao tam Boemico quam Polonico victoriosissimo, magnifico et pacifico regi, a deo coronato vita, salus et victoria. Facta sunt autem tribus diebus convivia permagnifica et datis donis archipresul ad propria remeavit cum magna gloria et honore.

Quomodo Saxones invaserunt Boemos, filio regis in aqua natante.

Anno autem domini millesimo LXXXVIIo rex collecto exercitu intrat Zrybiam, quam imperator Henricus sibi in perpetuum donaverat possidendam; et dum quoddam castrum nomine Guozdec reedificat, mittit filium Wratislaum cum armata manu militum ad judicandum iniuriam, quam receperat alias revertens de curia imperatoris. Duo enim nobiles et probissimi milites eius inter primates, preclari filii cuiusdam comitis, occisi fuerunt in quadam villa a villanis, cuius ville nomen Kileb. Filius autem regis cum suis predictam villam spoliant, comburunt et subvertunt totaliter et cum preda maxima revertuntur. Dum autem feliciter meridie cum spoliis et preda maxima ad propria remearent, pre nimio calore filius regis volens aliquantulum recreari jubet cum preda scutarios precedere, ipso cum nobilioribus et forcioribus remanente, post prandium eciam balneari desiderans natat in flumine. Cui Allexius comes mandat, non hic ut in Wltaua aut in Egra natas. Cui juvenis: Condicio senum est ad motum folii trepidare. Cui comes: Deus faciat, ut si[t] nunc inevitabilis fortune occasio, et videbitur, qui plus trepident, juvenes vel senes. Et dum hec loquitur, ecce subito plus quam viginti apparent equites eos provocantes ad bellum. Boemi autem plus audaces quam perspicaces prohibente comite statim ruunt in hostes; quos statim ferrea legio militum Saxonum, que latebat in insidiis, prostravit, ita quod nullus de Boemis evasit. Qui autem erant in castris contra Saxones velut leonum catuli feroces irruunt vigorose, et hinc inde viriliter pugnantes tandem Saxones defecerunt, sed cum tanto dampno Boemorum, quod cruentam victoriam habuerunt et multo plures nobiles, qui erant cum duce, quam milites, qui precesserunt, perierunt; filius eciam ducis perdidisset manum, nisi ensis capulum restitisset. Et tunc apparuit, utrum juvenes vel senes magis sint sapientes. Facta est autem hec strages anno domini millesimo octogesimo septimo nonis Julii.

De probitate cuiusdam militis.

Eisdem temporibus miles quidam nomine Benada probissimus animum regis offenderat et quamvis pluries reconciliari probasset, nec optinere valeret per amicos. Tandem accidit, quod rex intravit in Zribiam et cum cognovit rex, quod Benada erat in urbe Mise, mittit, quod veniat ad eum sub fidei juramento vel pacto. Quem statim ut venientem rex vidit, qualiter eum capere posset, procurat in dolo; et videns aureum capulum ensis eius, dolose admirans, quanti valeat, perscrutatur, petens, ut sibi ostendat ensem. Miles nichil mali suspicatus porrigit regi extractum gladium de vagina. Rex autem vibrans contra eum gladium dicens, ubi es nunc fili meretricis? et [sic] precepit camerario, qui solus cum eo erat, ut militem caperet et ligaret. Camerarius autem homo peior erat pessimo et crudelis. Miles autem imperterritus rapuit ensem de femore camerarii et per medium scindit eum; regem autem leviter ter percussit. Rex autem perterritus clamare cepit, ad cuius clamorem ruunt de castris milites et imperterritum militem nolentem fugere trucidarunt. Quem jam mortuum jussit rex per pedes ligatum per tribulos stray nari, quasi posset ulcisci in jam defunctum anno domini millesimo octogesimo nono.

Item a. d. millesimo nonagesimo primo Cosmas eligitur Pragensis episcopus post Jaromir, qui dictus fuit Gebehardus.

Eodem anno combusta est ecclesia sanctorum Viti, Wenceslai et Adalberti in civitate Pragensi.

De improperio facto filio regis et eius vindicta etc.

Iste rex contra fratrem suum Conradum multum irascitur, quia filios fratrum defunctorum defendebat potenter, et quia vidit eum solum, [eum] conatur expellere de terra, sicut nepotes expulerat dans partes hereditatis eorum filio suo. Et congregato exercitu contra fratrem suum Conradum obsedit urbem Brunam. Cumque per circuitum castra locanda disponeret, Zederac, villicus regis, sicut erat homo versipellis et pessimus, quasi jocose: Si, inquit, placet, o rex tue maiestati, filium tuum colloca ex parte fluminis, ut possit se aliquando recreare natando. Ad quod improperium filius regis, quasi gladio cor eius vel lancea perforasset, abiit tristis et incenatus isto sero permansit. Eadem nocte mittit nunccium fidum ad consulendum patruum suum Conradum, quid facto opus esset. Qui respondit: Si te, quis sis agnoscis, ignem non minus te quam me urentem extingwere non pigreris. Qua relacione patefacta suis omnes laudant, ut tantum dedecus et improperium, quoad occasionem sociorum, quando natabat in aqua, in qua exprobravit adolescenti, non dimittat inultum. Ille autem ordinatis militibus dedit signum: Quando videritis villicum meum et quod cirotecam proiciam in faciem eius, facite, quod estis facturi, neminem timeatis. Mane autem mittit pro illo pessimo villico proditore, quasi aliquid tractaturus cum eo. Qui nichil suspicatus mali stultus enim, dicit Salomon, quasi per risum operatur scelus et solo comite sociatus occurit filio regis.

Adolescens autem apprehensa eius dextera seduxit in partem et multa ei improperans tandem conclusit dicens: Amodo renunccio omni amicicie tue, proiciens in eius faciem cyrotecam. Tunc tres probissimi secuntur eum et levant eum viriliter super hastas prosternentes ad terram pedibus equorum concultantibus eum, et sic infixum lanceis derelinquunt in terra. Socius, qui cum ipso venerat, pallidus fugit et nuncciat hoc in castris cunctis letantibus; solus rex plorat eum. Filius autem regis non longe sua castra semovit, quem maior pars electorum militum est secuta, scilicet plus quam tria milia electorum pugnatorum, et mittit nunccium ad patrem: quod facturus es, hodie incipe; parati enim erant bellum committere contra regem. Cumque rex territus, quid ageret, ignoraret, nurus sua, conjunx Conradi, nomine Virpirk, una de prudentibus mulierum, inscio viro suo venit ad regem et adoravit eum, quam rex benigne suscepit et in medio procerum fecit sedere eam, que vultu lacrimabili sic incepit loqui: Ego jam non digna dici tua nurus, pie rex, supplex ad tua genua venire presumo. In deum vadit, qui suos invadit; ostendam tibi, ubi magis ditaberis, in suburbio Prage et Wyssegradi; ac si tibi placet vide[re], qualiter arserit Troya, non melius videbis, quam si utramque comburas urbem; ac si tua fulmina jactas solum in jugulum tui fratris, absit, ut alter Caym habearis. Patet Grecia, patet Polonia, patet Dalmacia; ipse enim mavult peregrinari quam te fratricidio criminari; terram, que tua est, cui mavis, commenda. Que verba pungebant animum regis et omnium in tantum, quod omnes resolverentur in lacrimas. Rex autem jussit, ut ad latus eius sedeat et osculatus est eam. Que iterum ait: Unam aliam parvulam postulo, si placet regi, fassionem; pro magno peccato filii, parum suplicii nimis est patri. Tunc rex: Video, inquit, quo pergis, vade, reduc fratrem meum et filium meum. Timuerat enim rex valde, ne amborum fieret conspiracio contra eum. Qui cum venissent cum domina, rex osculatus est fratrem et dixit ad filium: Si bene egisti, fili mi, nulli melius quam tibi erit: si autem male, statim in fletibus peccatum tuum aderit. Interea filius intelligens patrem non ex corde sed ex necessitate pacem fecisse, cum suis secessit in partes urbis Hradek, expectans exitum rei. Congregati sunt autem ad eum plus quam tria milia militum. Rex autem callida simulacione revocat fratrem suum Conradum, ne foveret partes filii et adiurat comites, quod post suam mortem non filium sed fratrem Conradum eligant ducem.

De pace facta inter patrem et filium, meritis beatorum patronorum Wenceslai et Adalberti.

Igitur dum pater contra filium et filius contra patrem armantur in prelium - erant enim cum rege episcopus Cosmas et proceres et maior pars populi, cum filio autem par etas juvenum, maior pars procerum manu forciores et probiores et tria milia electorum militum erant, unde magna strages imminebat Boemie, si non divina misericordia subvenisset. Nam eadem nocte sancti patroni Boemorum Wenceslaus et Adalbertus apparuerunt, carceres fregerunt, vinctos eduxerunt, precipientes, ut ad ecclesiam properarent dicere omnibus, quod deus actenus erat Boemis turbatus propter gwerram Polonie, nunc misertus eorum misit eos ad predicta operanda, et quod pacem factam inter patrem et filium nuncciarent. Quod et factum est. Deo autem miserante, ut sancti promiserant, mediante duce Conrado inter patrem regem et filium pax firmata est et filius receptus a patre in graciam. Tunc misit ad eum exercitus eius et socii: Si pacem fecisti cum patre tuo, scias tamen, quia nuunquam confidemus de ipso; cognoscimus enim cor felleum eius. Quibus auditis juvenis in corde ait: Sicut miles sine armis sic nec dux valet sine suis militibus. Ergo melius michi est querere cum meis militibus panem quam cum patre conversari.

Post paucos quoque dies ad suos rediens collecta omni substancia eorum cum infinita multitudine animalium vadit ad Pannonicum regem, a quo benigne colligitur et secum nutrit inter regales delicias, populo autem, qui cum eo venit, assignavit rex locum gratissimum et amenum ad habitandum nomine Banow juxta castrum nomine Trenem, qui locus est eciam venacionibus aptus. Cetera autem necessaria precepto regis circumstancium regionum populi ministrabant.

De eleccione episcoporum Cosme et Andree Pragensis et Olomucensis ecclesiarum.

Eodem anno procurante Wratislao rege Cosmas ad Pragensem ecclesiam Jaromir defuncto et Andreas ad Olomucensem episcopi eliguntur et jussu regis Wratislai imperatori presentantur Mantue residenti. Et eodem anno rex Wratislaus moritur, episcopis non consecratis. Conradus autem, frater eius, successit in ducatu et vixit mensibus octo; post quos regis filius juvenis Wratislaus de Vngaria rediens in solium sublimatur anno domini millesimo nonagesimo, tempore Henrici tercii imperatoris.

De institucione Wratislai et gestis eius capitulum.

Wratislaus ergo junior, filius regis defuncti, post Conradum defunctum, qui ducatum tenuit mensibus octo, de Vngaria rediens processionaliter cunctis letantibus est receptus et in ecclesia beate Marie paterno solio sublimatus. Hic erat princeps spectabilis, deum timebat et populum summa diligencia gubernabat. In principio sui ducatus festum sancti Wenceslai solempniter celebravit et per tres dies cunctis principibus magnificum convivium preparavit et solius dei gerens fiduciam cuncta eciam, que ad laudem dei et ecclesie proficua erant et populi utilitatem, in sui ducatus principio ordinavit. Hic primo omnes magos, ariolos, sortilegos, incantatores eliminavit de terra, lucos, quos colebant rustici, et omnes ritus demonum et vanas observancias et sepulturas in silvis, larvas et omnes jocos pessimos exstirpavit. Hic victoriosus princeps pluries invasit Poloniam et semper victoriam reportavit. Nam primo sui ducatus, videlicet anno domini millesimo nonagesimo tercio, ita crebris incursionibus demolitus est eam, ut ex ista parte fluminis Odre a castro Recen usque ad urbem Glogow preter solum Nempci oppidum nullus omnino remaneret habitator; nec cessabat, donec dux Polonie censum solvit anni preteriti et presentis, et sic pax facta est inter duces etc. Anno sequenti, scilicet millesimo nonagesimo quarto generalis synodus tocius Romani imperii in Maguncia est indicta; in qua synodo Cosmas et Andreas electi Boemorum dudum per Henricum tercium imperatorem investiti per anulum et baculum IIIIo ydus Marcii a Maguntinensi presule consecrantur. Et eodem anno tanta fuit mortalitas, ut revertentes de Maguncia civitates vel villas ingredi non presumerent, sed pernoctarent in campo.

Quod dux Wratislaus duxit uxorem de Bauaria nomine Lucardam.

Eodem anno dux Wratislaus mense Septembri duxit uxorem de Bauaria nomine Lucardam, Alberti comitis sororem. Eodem eciam anno ipso jubente Cosmas, episcopus Pragensis, consecravit altare sancti Wenceslai, Viti et Adalberti. Et anno domini millesimo nonagesimo sexto XVIIIo kalendas Maii templum sanctorum Wenceslai, Viti et Adalberti Cosmas episcopus consecravit.

Eodem anno facta fuit commocio maxima peregrinancium ad Terram sanctam Theutonicorum et de Francia. Peregrini autem innumeri transeuntes per Boemiam perterritos Judeos metu mortis consencientes vi innumeros baptizant, quorum maior pars ad vomitum sunt reversi. Cumque occulte suos thesauros transmitterent ad circumposita regna, ut fugerent, dux fecit eos bonis omnibus spoliari, improperans eis, quid portassent, quando adducti fuissent patres eorum de Jerosolimis et vendebantur eorum triginta pro denario uno, solum frumentum pro victu dimisit eis. Hic in Polonia destruxit castrum eorum nomine Brido et in eadem ripa fluminis aliud reedificat super altum scopulum, unde nomen traxit Kamene. Hic pius fuit, unde Mutinam, filium Bose, suum collateralem et secretarium amovit a se dicens: si deum non timerem, tibi oculos eruerem; sed grande malum est destruere creaturam dei. Jussit confiscari omnia bona eius et cognati eius nomine Czek, qui fugerunt in Poloniam, quos dux Polonie benigne tractavit usque ad mortem Boemici ducis.

Eodem anno Cosmas episcopus migrat ad Christum quarto ydus Decembris. Eodem anno sagaci consilio patrui sui, prudentissimi consiliarii, electus est Hermannus in episcopum Pragensem.

Quomodo honorifice est receptus ab imperatore dux Boemie et honoratus.

Imperator eciam Henricus tercius anno eodem Ratispone pasca celebraturus erat. Dux autem Wratislaus premissis muneribus post pasca celebratum in Wyssegrad venit ad eum et ab imperatore benigne cum suo electo Hermanno suscipitur, occurrente sibi imperatore quasi miliaria tria, cuius precibus electus virgam pastoralem et anulum obtinuit. Rogabat eciam imperatorem, ut fratri suo Borziwoy vexillum ducale concederet et eidem Boemie solium assignaret post mortem. Imperator autem sibi vexillum pro fratre concessit, eleccionem tamen ducis Boemis, ut moris est, dereliquit. Hic Wratislaus castrum Podiwin in Morauia reedificat et episcopo Hermanno resignat; ibique in villa Zluuinica festo penthecosten celebrato occurit Pannonico regi Colomanno in campo, qui dicitur Luzko, ubi datis muneribus eidem invicem pace et amicicia juramento confirmatis ad propria remearunt. Dux autem castra me[ta]tus est juxta urbem Brune, ut expelleret filios fratris sui Conradi, qui timentes tradiderunt ei ceteras civitates, ne hostiliter devastaret terram; quas dux tradidit fratri suo Borziwoy et reversus est in Boemiam. Filii autem Ottonis cum matre sua valde obedientes erant et fideles.

Item eodem anno Wratislaum, nepotem suum, per sororem in Nativitate domini dux consencientibus [nobilibus] fecit ensiferum avunculi sui et pro tali dignitate ex tributo, quod pater eius Wratislaus solvebat annuatim, centum marcas et decem talenta auri sibi pro sallario suo donavit.

Quod Borziwoy, frater Wratislai, duxit [uxorem] nomine Helbir.

Eodem anno XVo kal. Novembris Borziwoy, frater ducis Wratislai, in urbe Znogem ducit uxorem Helbyr, Orientalis marchionis Lupoldi sororem. Eodem anno filius Conradi Lutoldus magnas injurias inferebat Borziwoy, germano ducis, castra et villas eius devastans et spolians, refugium habens in castro Rokow per concessionem Gotfridi, domini castri. De qua returbatus dux Wratislaus mittit ad Gotfridum, ut sibi vinctum mittat Lutoldum. Qui presenciens familia domini castri expulsa contra dominum pro se tenuit castrum. Dominus autem castri exclusus invocat auxilium ducis et per sex ebdomadas obsidet castrum, donec fames vincens municionem expulit deceptorem. Quo fugiente per noctem, socii castrum et ipsos reddiderunt. Prius tamen commissa pugna, Paulic, filius pedagogi ducis, sagittis interficitur, Liztimir occiditur, urbs relicta Gotfrido domino resignatur, dux victor in Boemiam revertitur cum victoria et honore.

Quomodo Wratislaus predixit inevitabile fatum sue terribilis mortis.

Jam appropinquante Nativitate Christi Wratislaus dux causa venacionis declinat ad villam Stribena. Cum quadam die sederet in mensa, fertur cuidam venatori dixisse: Heu, non longe est, qui me debet occidere. Tunc venator, cui nomen Cukata clamat: Procul hoc deus avertat, nec tuus oculus parcat, quin statim occidatur, qui talia machinatur. Cui dux ait: Ach, bone vir! nulli possibile est evitare inevitabile fatum. Sequenti die audita missa, dum revertitur de venacione jam opaca nocte, occurrit de latibulo filius dyaboli et lancea infixa in femur ducis fugit et cadens in quandam cisternam cum equo gladio infixo in femore eius jacebat; quem miles quidam reperiens, amputato capite lucifero in exenium destinavit. Dux autem biduo supervixit, confesionem purissimam fecit et sacramentis perceptis reddidit animam deo. Sepultus est autem cum maximo planctu in poliandro sancti Wenceslai, sicut ordinaverat; ubi soror eius construeret arcuatam capellam in honore sancti Thome apostoli et constituit, ut ibi cottidie celebraretur missa pro remedio anime eius. Nec pretermittendum puto heulogium predicti ducis; dum enim ferretur ad predictam sepulturam, unus ex clero feretrum eius sequens omnes suis elegiacis metris ad lacrimas commovit, dicens: anima Wratislai sabaoth, adonay vivat expers thanaton Wratislaus yskyroc. Mira res, sic clerum commovit et omnem populum, ut cum flebat magis commovebantur ad lacrimas et lamenta.

De institucione junioris fratris in ducatu capitulum.

Et quoniam statim vox increbruit, quod proditores Matina et Bosey, quorum superbam generacionem dux ipse oderat, hec procurassent, episcopus Cosmas et comes statim mittunt in Morauiam ad Borziwoy, ut acceleret sibi a cesare donatum occupare ducatum. Qui ipsa die Nativitatis Christi veniens statim intronizatur, non obstante quantumcunque consuetudine Boemorum, ut maior natu semper solio potiretur.

Anno autem domini millesimo centesimo primo Odalricus et Litoldus, filii Conradi, expellunt de Morauia custodes, quos statuerat Borziwoy, et recipiunt civitates suas. Similiter Bosey et Mutina redeunt de Polonia, quibus dux Borziwoy non ex corde, sed ex necessitate concessit graciam suam, et ipsi recipiunt civitates, quas a duce habuerant: Bosey recepit civitatem Zaacz, Mutina Lutomerzicz. Odalricus conqueritur imperatori, quod junior eius frater sibi preripuit ducatum Boemie, sed nichil profecit, quamvis sociarentur sibi Sygradus comes de Oppido et Sala et eius frater, Frisiensis episcopus, et eius gener nomine Fredericus, quibus promisit aureos montes in Boemia et jacere thesauros in plathea. Qui gregata multitudine Theutonicorum intrat mense Augusti Boemiam, quibus congregatis in unum occurrit Borziwoy paratus in crastinum comitere bellum, quem videntes vocati et nullus, ut promiserant, occurrebat in eius subsidium, dixerunt Odalrico: Ubi sunt natu maiores, qui te expectant, nos omnes et te decepisti et recte es mentitus in caput tuum. Fugere querunt, sed nesciunt, quia eadem via, qua venerant, eciam opus erat reverti, [et eadem via post illos] Swatoplic cum fratre suo Ottone ducens exercitum veniebat in auxilium Borziwoy. Nocte illa episcopus fugiens perdidit capellam suam et alia multa, que in crastinum repererunt Boemi et omnia alia nullo custodiente, que proiecerant propter leviorem fugam. Erant enim tunc Boemi cum Swatopluc concordes; postea nata est discordia inter eos et causa fuit ista, ut subscribitur.

De discordia orta inter duces Borziwoy et Swatopluc.

Anno quidem domini millesimo centesimo secundo Wratislaus, dux Polonie, habens duos filios, unum ex Juditta, filia regis Wratislai, alium ex concubina, inter quos pariter divisit suum regnum. Quo defuncto statim bastardus contra filium Juditte bellum parat et convocat in suum auxilium Borziwoy, qui misit pro Swatopluc in Morauiam, ut juvaret partem bastardi, et convenientes castra metati sunt juxta oppidum Recen. Quod audiens Boleslaus, legittimus filius Juditte, mittit pedagogum suum ad Borziwoy rogans, ut sit memor affinitatis sue, quia nepos eius erat, quia natus de Juditta, sorore sua. Insuper offert sibi ad manum decem marsupia cum mille arcis, qua peccunia corruptus tam ipse quam duo consiliarii sui statim revertitur ad propria, alteri nullatenus servans fidem. Verum quia Swatopluc de tanta pecunia non dedit obolum, ille indignatus dixit: Incendium meum ruina tua extinguam.

Inciddens quoddam notabile.

Anno domini millesimo centesimo quarto Johannes electus est in episcopum Morauie. Eodem anno Swatopluc, quod promisit effecit; concepit dolorem, quia non est sibi data pecunia, peperit iniquitatem, quia quod per suos satellites promisit, seminavit discordiam, ut destrueret Boemiam, sed mentita est iniquitas sibi. Misit enim in Boemiam seminatores discordie, omnium malarum arcium inventores, qui circueuntes Boemiam, alios promissa pecunia corrumpunt, alios promissionibus attrahunt, alios in muneribus inficiunt, et quos sciebant novitatum av[i]dos vel dignitatibus privatos, omnes trahunt ad partem Swatopluc. Quo facto Swatopluc de Morauia cum sex legionibus militum venit ad urbem Pragam expectans, ut apertis januis reciperent eum; quam urbem die precedenti muniverat Borziwoy et ordinaverat et Hermanno episcopo commendaverat eam et ipse transivit in Wyssegrad civitatem. Swatopluc videns, quod nullus sibi occurrebat, ymo a quadam ancilla de muro turpiter confusus, videns se frustratum omnino, convocat suos et fari cepit: Quamvis non sit tempus loquendi, tamen paucis moneo, ne quis fit victima inimicis et ne cruenta detur hosti victoria, et statim iter vertit versus Morauiam et ad comitem Wako dixit: O miserabilis fortune condicio! Cogor nunc domi residere ut noctua, que consuevit nubes ascendere ut aquila. Cui comes: Domine mi! Non te terreat ista adversitas, quia post sequetur felix prosperitas; talis enim est mundana prosperitas. Et fugiunt versus Morauiam. Quos fugientes dux Borziwoy cum cerneret, caute vel plane prudenter et valde sapienter a longe persequitur, nolens appropinquare, quamvis sepcies plures milites haberet, ne victoriam committeret ludo fortune; timebat enim, ne quidam se verterent ad inimicos de suis. Persecutus est autem eos usque ad introitum silve.

De rebellione Henrici, imperatoris filii, contra patrem augustum.

Anno domini millesimo centesimo sexto Henricus quartus contra patrem movet sedicionem, qui fugit ad urbem Ratisponam, ubi filius obsidet eum. Imperator autem misit pro amicis et maxime pro Borziwoy, qui venit prope urbem Ratisponam. Cumque autem omnes amici imperatoris vel fugerent vel ad castra filii se transferrent, dux Boemie videns se omni auxilio destitutum et ipse reversus est in Boemiam. Quo viso imperator fugiens secutus est eum, quem dux in Boemia plurimum honoravit et conduxit in Saxoniam, unde transiit usque Leodium, ubi non post multos dies cum vita dimisit imperium septimo ydus Augusti et Henricus quartus post patrem sumpsit imperium.

De versucia cuiusdam nomine Budwoy et simplicitate ducis Burzwoy.

Anno domini millesimo centesimo quarto Johannes electus est in episcopum Morauie. Anno sequenti Swatopluc confusus semel, iterum vocat Boemos, qui secum fugerant, et quid opus facto, sic interrogat. Tunc Budiwoy quidam Boemus, homo sagax et versipellis, inter multa rethorice dicta conclusit: Nos fratres! Nondum usque ad sangwinem pugnavimus, nondum facimus capitibus nostris pontem, quo itur ad solium; sed non semper armis pugnandum est, ergo nunc armis dimissis, utamur dolo; talibus enim armis capta est Troya, unde dicit Prudencius: Nil differt, armis contingat palma dolisve. Sepe enim dolis venitur ad palmam honoris. Tunc sine mora mittitur in Boemiam homo versipellis, quasi alter Jason, qui fraude equum cum inclusis militibus introduxit in Troyam, ita iste ducem Swatopluc fraude introduxit in Boemiam. Hic enim ficta et simulata fuga venit ad innocentem ducem Borziwoy et fictis lacrimis rigat pedes ducis et altis singultibus jussus surgere sic ayt: Oy me miserum vix delituisse fuga a facie scelestis et impii Swatopluc, in quo quoniam aliter me ulcisci nequeo, saltem eius detegam flagitates (?) et complices eius proditores Boemie simul pandam. O deus, si michi sit phas, omnes eius complices secretaque eius detegam. Sicque miscens verba falsis multis criminatur flagiciis Swatopluc et complices eius, et ut sibi magis credatur, confirmatur et sacramentis.

Innocens autem Burziwoy parum cautus non attendens illud dictum Salomonis, qui cito credit, levis est corde; ita iste multum mendaciis credulus, firmos ramos, quibus eius solium regebatur, precidit et ab alto cecidit in profundum.

Fecit enim ille proditor omnes principes et fideles amicos suspectos vel inimicos, fideles eciam consiliarios sibi omnino reddidit proditores; fratrem eius minorem armavit, quantum potuit contra eum. Cumque insensati Wratislaus, frater minor ducis, et ceteri comites palam lupum, scilicet Swatoplic, inter agnos vorare presumunt, Borziwoy mitis ut agnus a regno pellitur et Swatoplic sevior tigride proch dolor intronizatur.

Tercius autem germanus Sobieslaus in Poloniam secutus est fretrem suum; gaudent ergo vicini de tanta discordia Boemorum. Filii proditoris Cassandri pannonici exultant et gratulantur Poloni, nam in istorum ruina pax consistit eorum. Multi tamen comites, quos ipse ex proselitis creaverat, et eius germanus Sobieslaus in Poloniam secuti sunt eum.

Quomodo Borziwoy fuit in gracia regis et fecit capi fratrem suum Swatopluc et post ea perdidit graciam.

Rebus sic se habentibus Borziwoy conqueritur Henrico quarto imperatori, promittens immensa pondera auri et argenti, si restituatur sibi ducatus. Tunc cupidus peccunie imperator mittit ad Swatopluc sic: Per coronam capitis mei mando tibi, ut sine dilacione ad me venire non tardes. Qui convocat proceres Boemie et proponit eis Ottonem, fratrem suum, in presidem seu rectorem et ipse cum paucis vadit ad imperatorem, quem sine omni audiencia rex misit in carcerem et ducem Borziwoy sociis illius assignavit, ut eum in solio reponerent ut prius. Otto autem cum suo exercitu paravit preoccupare iter Borziwoy, sed quidam fugiens de castris Ottonis noctu indicavit Borziwoy, qui statim suis dimissis fuga delituit; irruit tamen Otto in castra Borziwoy. Episcopus autem Hermannus incertus futurorum noluit ad partem aliam declinare, sed secessit ad amicum suum Babiensem episcopum, donec videret finem. Borziwoy autem licet, quod pecierat, non obtinuerat, tamen persolvit regi peccuniam, quam promisit.

Quomodo Swatopluc rediit a rege dimissus et ecclesias et monasteria spoliavit.

Dux autem magni nominis Swatopluc positus in custodia timet per jussum hominis jussa et a minus dignis laceratur opprobriis. Verum quia per varios modos temptat flectere iram regis infinita promittens, verum quia manu vacua frustra pulsat, tandem tot promissionibus rex fractus, accipiens ab eo fidei sacramentum et germanum eius Ottonem obsidem dimisit eum et dans ei clientem socium, cum quo venit Pragam et breviter exspoliat omnibus ornamentis ecclesias, monasteria, mercatores, Judeos, et breviter non abbas, non prepositus, non clericus, non laycus, nec rusticus, nec cytarista, qui non conferret duci aliquid. Otto autem fuga lapsus venit Pragam, quod regi valde displicuit. Natus est autem Swatopluc de coniuge filius, pro quo statim rex misit, ut ipsum sibi adoptaret filium in baptismo, vocavitque eum nomine suo Henricus; quod et factum est et compatri suo Swatopluc omne debitum dimisit, scilicet tria milia talentorum, precipiens, ut secum paratus sit cum Boemis ire contra Vngaros in expedicionem, quia ulcisci voluit crudelitatem eorum, quia peregrinos Jerosolimitanos crudeliter occiderant. Dux autem Swatopluc Vachet et Mutinam comites pro municione terre reliquit in Boemia loco sui; ipse vero in Pannonia morabatur cum rege juxta urbem Possen.

De prodicione Mutine et crudeli vindicta capitulum.

Interea Borziwoy mense Septembri cum Polonorum exercitu intrat Boemiam, Vachone et Mutina in fugam versis, dimissa municione, que fuit firmiter posita versus terminos Polonie. Cumque Vachet vidisset, quod Mutina super municione non acriter pugnaret, putans, quod eius consilio Boemiam intraret, secrete nuncciat Swatopluc. Tunc imperator fertur dixisse: Alga ero vilior, si non ulciscar istam iniuriam in Polonos. Swatopluc autem frendebat dentibus in Mutinam in occulto; verum quia secum habebat milites de genere illius, ylarem faciem ostendebat. Vachet eciam alium militem misit in dolo ad castra Polonorum dicens, se de castris fugisse Swatopluc, ducis Boemie, qui reversus erat sequenti mane cum Polonis firmiter pugnaturus, et hec sacramento confirmat. Quo audito Poloni decepti mendacio illa nocte in Poloniam redierunt.

Qualiter du Swatopluc de antiquo peccato Mutine et suorum omnium fecit altam et novam vindictam etc. Swatopluc dux de Vngaria rediens quasi leo fremebat in Mutinam et in suos, cui Mutine dictum fuit ter illo die, quod fugeret iram ducis. Que dicta sibi sompnia videbantur, quia sua mala fata eum ducebant ad mortem; ymo simul cum Vachet revertenti duci occurrit ad introitum silve et simul intraverunt castrum Wratislaw. Postera die summo mane Swatopluc dux convocat proceres omnes in stubam et super truncum fornacis residens, ira succensus nimium, plus quam fornax circumspectis omnibus curvis oculis inspiciens Mutinam, taliter indignancia solvit ora: O gens invisa, propago diis odiosa, o nequam filii, versuti nostri generis semper familiares inimici! Nunquam michi excidit de memoria, quod super attavum Jaromir in monte Weliz vobis quidem lubrica [nobis autem fecistis sempiterna ludibria]! An immemor ero, quod fratrem meum Wratislaum, quasi eximium sydus in toto orbe ducum tu et frater tuus Bosey fraude maligna necastis? Quid autem meruit frater meus Borziwoy, qui sub vestra potestate regnabat et vobis ut proprius servus empticius parebat, ac qui per innatam vobis superbiam ducis illius non sustinuistis modestiam et me tantum solitis versuciis inquietastis, donec vestris pravis acquiescens consiliis peccans peccavi in fratrem meum Borziwoy, quia solio privavi eum; et hoc est, quod dolet et dolebit in eternum. Adhuc, o mei proceres, audite, quid filius iniquitatis fecerit iste Mutina, quem ego reliqueram huius terre presidem et preceptorem. Ille autem fingens se ire venatum, non pertimuit noctu ire in Poloniam ad oppidum Zewum, ut cum suo patruo ageret consilio, quo me pelleret [de] solio. Ad hoc fit murmur confusum et ducis iram magis magisque accendunt per suum consensum. Tunc omnibus tacentibus dux innuens oculo suo lictori exit foras, qui statim super Mutinam nichil tale metuentem irruit. O mira paciencia comitis! Ad duos ictus sedit immobilis, ad tercium vero, cum surgere conaretur, capite plectitur. Eadem hora et in eadem stuba duo filii Mutine et duo alii trucidantur et eciam unus alterius nacionis, qui fugisset, nisi rubea tunica inter arbusta notabilem [eum] reddidisset, oculis est privatus. Dux autem Swatopluc occiso Mutina magis accensus exarsit in iram et jussit, ut omnis illa nacio absque discrecione sexus, etatis vel personarum omnino deleatur de medio, et astante agmine comitum dixit: Qui non abhorret implere mea jussa, dabitur ei auri grassa massa; qui autem Bosey et filium suum interficiet, dabitur ei centuplum et eius hereditatem accipiet. Quo dicto volant undique satellites et improvisos omnes eiusdem generis, scilicet magnos et parvos et sugentes ubera laniant et jugulant sine misericordia et interficiunt omnes et omnium eorum diripiunt gazas. In platea duo parvuli mamam clamantes crudeli spectaculo perforantur. Bosey et eius filius in fossam nudi quasi asinorum cadavera sunt precipitati et sic tota illa generacio de Boemia est deleta, nisi forte aliqui incogniti evasissent. Ecce qualis retribucio mundanorum!

Quomodo Swatopluc triumphat contra Vngaros et quomodo oculum perdidit.

Eodem tempore, cum Swatopluc audisset, quod rex Vngarie invasisset Morauiam, iniuriarum et infinitorum dampnorum, que sibi et suis fecerat, Swatopluc non immemor et quod plus quam mille viros armatos latente in palude in insidiis, quasi unum cepisset ac exceptis paucis pecunia liberatis alios suspendisset et predam infinitam de Vngaria tulisset et infinitis modis aliis Vngaros afflixisset, pro quo Colomannus rex Morauiam invasisset, dux Swatopluc congregato utroque exercitu Boemie et Morauie contra Colomannum progreditur quasi leo, volens in crastinum committere pugnam. Cumque nocte opaca per silvam iter ageret, truncus prescisi rami ita oculum eius tam violenter intravit, quod eius oculum eruit et quasi seminecem ducem prostravit. Quare exercitus in Boemiam et rex in Vngariam sunt reversi pridie ydus Novembris.

Quomodo Swatopluc sanato oculo iterum invasit Vngariam.

Anno vero domini millesimo centesimo nono mense Februarii subito Swatopluc sanato wlnere oculi ingressus est Vngariam cum exercitu magno et depopulato territorio urbis Nitre dum reverteretur succenso eius suburbio, occurrit multitudo fugiencium cum equis, cum bobus et omnium rerum copia de villis ad civitatem, quos Swatopluc et eius exercitus rapiunt quasi manipulum unum. Eodem tempore, cum imperator Henricus, [sicut] promiserat compatri suo Swatopluc, dum iret contra Vngaros, congregato exercitu Poloniam devastasset et Swatopluc in crastinum reversurus ad propria eodem sero se licenciasset a rege, dum domum rediret, quidam miles, ut dicitur, missus a Johanne de gente Vorsewnici, qui aut morti succumbere talem occidendo aut supervivere gloriose decreverat, revertentem de curia in primo noctis crepusculo circumdatum caterva militum inter alios se inmiscuit et tam valido innixu lanceam infixit inter scapulas eius, ut statim spiritum exalaret; et statim fugit invasor. Fit tumultus in castris, donec missus a rege Burchardus, qui compescuit motus plebis. Mane facto venit rex ad exequias compatris sui et concessit petentibus, ut frater eius Otto sederet in solio ducis, quod Boemis non placuit, suadente Hermanno episcopo et Fabiano, Wyssegradensi comite, ut sacramenta servarentur illesa, quibus juraverant, quod post Swatopluc, si superstes esset, Wlatislaus solio potiretur. Et sic factum est Ottone reprobato.

De institucione Wlatislai ducis post mortem Swatopluc et invasione Borziwoy.

Swatopluc, duce Boemorum, in Polonia interempto solium obtinuit Wlatislaus procurante Hermanno episcopo et comite Wyssegradensi. Cunradus autem, dux Morauie, adductus Pragam a solio repudiatus est. Borziwoy autem, frater antiquior Wratislai, ut audivit, quod frater suus junior Boemorum solio potiretur, a Polonia discedens venit Pragam consilio fretus et auxilio Wigberti, cognati sui ex sorore, et mane Nativitatis domini nemine resistente ingressus est Pragam. Ad cuius adventum inopinatum turbati sunt omnes cives; Hermannus autem episcopus fugere voluit, sed a suis certe custoditur. Wyssegradensis comes post lugubrem trayediam plorans urbe relicta per villulas latitabat, multi quo diverterent, ignorabant, multi domos et familias relinquentes latebras querunt. Borziwoy transfert se ad Wyssegradum, in die autem Nativitatis domini Pragam revertitur, ubi cum processione suscipitur, et audita missa iterum ad Wyssegradum est reversus.

De victoria Wlatislai contra filium Wigberti.

Dux autem Wlatislaus auditis rumoribus urbis Prage pretermisso itinere, quo ibat ad regem, vertens exercitum versus Pragam [et] audiens, quod in Wyssegrado esset Borziwoy, castra posuit circa urbem Wyssegradensem et venit ad menia urbis Prage et astantibus armatis super muros clara voce dixit: Pacificus est adventus meus, aperite portas vestro pacifico duci. Quibus pugnare parantibus comminatus est eis et recessit a muris. Et ecce in campo occurit filius Wigberti, qui veniebat in auxilium Borziwoy. Quos dux libenter preterire volebat, nisi seminator discordie filius Busa eum incitasset ad prelium. Tunc dux Wlatislaus ait: Non gracie sed ignavie ascribitur, quod eos preterire volebam. Videbitur, quid valeat ensis meus. Et arrepto clipeo in hostes potentissime irruit quasi leo et potitus gloriosa victoria uno solo comite perdito redit ad sua castra. Filius autem Wigberti tristis perditis suis ingressus est urbem Pragam nullusque de suis vulneratis evasit mortem. Turbatur ergo tota patria rapina et spolia sunt ubique.

Quomodo adiutorio imperatoris Wlatislaus triumphat.

Wlatislaus autem videns se non posse proficere, conquestus regi, qui venit in Boemiam et convocat Hermannum episcopum, Wlatislaum, Borziwoy, Ottonem et omnes Boemorum proceres, mandans, ut occurrant sibi ad curiam episcopi in Rotensteyn. Quo cum convenissent, sine omni audiencia Borziwoy et filius Wicperti capti sunt et omnes fautores Borziwoy naso et oculis privantur alii[s] fugientibus in Morauiam. Johannes eciam, de quo supra, de gente Wrssewnici privatus est oculis atque naso. Quidam eciam civis Pragensis nomine Prigitan, qui videbatur caput fuisse sedicionis, comprehensus est, aligatoque super humeros eius maximo cane scabioso, hesterno brodio potato, ter circa forum ductus est, cane reboante et suum baiulum demerdante. Tandem in foro barba amputata in exilium missus est precone clamante: Talem honorem reportat, qui duci Wlatislao rebellat. Nec tamen defuerunt infideles seminatores discordie inter Wlatislauum et Ottonem germanos. Unde Otto invitatus a fratre, venire pertimuit. Tandem ad terciam vocacionem ad fratrem veniens in Wyssegrado capitur et incarceratur. Qui ludens alacri vultu dixit: Hoc michi non frater, sed consiliarii sui faciunt, quos, si vixero, non plus ditabo. Suadentibus autem suis, quod dux Wlatislaus germanum privaret oculis, qui respondit: Nolo germanum meum confundere sed corrigere, ut discant posteri nostri, ut dux Morauie sub potestate ducis Boemie debet esse, sicut avus noster ordinavit, qui eam suo dominio subiugavit. Hic lusit mirabiliter cum fortuna, nam primo solio ducatus est sublimatus, postea sex annis fuit in carcere, iterum adductus sublimatus, iterum in Vngariam est fugatus, ubi in exilio vitam simul cum ducatu amisit anno domini millesimo centesimo vicesimo quarto. Sepultus est autem in Praga in ecclesia sanctorum Viti, Wenceslai et Adalberti in cripta sancti Martini, episcopi et confessoris.

De strage Boemorum facta a duce Polonie capitulum.

Eodem anno duce Boemorum cum suo populo celebrante festum patroni sui sancti Wenceslai venit nunccius, qui dixit ducem Polonie cum exercitu et fratrem eiusdem venisse cum eo ad devastandum Boemiam; qui continuo surgens de convivio, collecto celeriter exercitu, occurrit Polonis ex ista parte fluminis Celima. Poloni autem ex altera parte fluminis incedebant pacifice sine spoliis et sine rapina et mittunt ad ducem Wlatislaum Boemie in dolo dicentes: Pacifice venimus inter te et germanum tuum pacem reformare. Cui dux: Non est modus venire cum exercitu ad pacis federa pertractanda. Ideo isto anno non erit pax sine sanguine magno. Flumen transibis, sed non impune redibis. Et statim nocte illa vadantes fluvium ante ortum solis applicuerunt longe ad ripam aliam cum summa fatigacione et labore decepti valde. Quod videntes Poloni recentes statim intrant terram Boemie. Videns autem dux suos fatigatos et fagidos ad pugnandum, sic fari cepit: O Boemi, olim fama incliti, virtutibus eximii et triumphis! Quid vobis adhuc vivere? Ecce tributarii nostri nobis insultant, ecce lares vestri usque ad nubila fumigant; vestre cereres comburuntur et tamen corda vestra frigidiora sunt glacie. An non movet vos femineus planctus, lactancium singultus gemitus, uxores vestre capte a paganis? Quis temperet se a lacrimis, cum infantes suos quasi teneros agnos extractos ab uberibus matrum videbit interfici? Certe si tria tantum habeam scuta, non pretermittam hodie experiri fortunam! Mox ipse et totus exercitus, sicut erant in ripa fluminis transvadantes, optant mori pro patria; vires dabat dolor et illata iniuria eis. - Dux eciam Polonorum pro defensione suorum stabat repugnare paratus. Tunc dux Boemie sic secedens cum suis dixit: Fratres mei et commilitones, qui timidam habet mentem, necesse est, ut a nobis discedat; nam vilior est alga, qui nescit, quam dulce sit in armis pro patria mori. Cumque vidisset suos alacres ad pugnandum, quasi tigris ex improviso irruit in hostes et a dextris et a sinistris interficiens ipse tandem corruit super tumulos occisorum. Ubi a centum sociis mille adversariis interfectis, Boemi fugierunt; dux Polonorum infausta potitus victoria, cum preda multa in Poloniam remeavit. Facta est autem hec strages octavo ydus Octobris, in qua Boemi nobiles plurimi ceciderunt.

Qualiter Wlatislaus, dux Boemie, revocat de Polonia fratrem suum Sobieslaum.

Anno domini millesimo centesimo XIo regina Suataua satagente et Hermanno episcopo et Vnatek palatino comite contra salutem faciente, Wladislaus, dux Boemie, fratrem suum Sobieslaum revocat de Polonia et condonavit ei urbem Sace cum omni circumstante provincia. Anno vero domini millesimo centesimo XIIo juxta statutum regum antiquorum ad nutum regis Henrici quarti dux Boemie Wlatislaus nepotem suum equivocum misit cum armatis Romam. In Augusto autem mense intravit rex Henricus Romam cum ingenti multitudine diversarum nacionum. Verum quia idem rex olim insurrexerat contra patrem, Paschalis papa judicans infamem eum coronare noluit; qui pape jugulo apposito gladio minabatur mortem; quare papa timens ipsum die tercia coronavit etc. Postera autem die datis infinitis donis pape et aliis novus imperator in Bauariam est reversus.

De falsa relacione quorumdam facta Sobieslao super comitem Wnatek.

Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo XIIIo quibusdam invidiose referentibus falsa et vana dictum est Sobieslao, quod frater suus vellet eum capere comite Wnatek procurante. Eadem itaque hora venit nunccius, qui vocat eum ad fratrem suum dicens, ut ipsum sequeretur ad Wyssegradum. Tunc Sobieslaus mittit et rogat comitem Wnatek, ut per viam simul incedentes sermocinarentur. Tunc paulatim socii Sobieslai circumveniunt comitem et conflictu nubili innocenti auferunt vitam mense Quintili, scilicet nunc Julii, et fugiunt in Poloniam: timuit enim fratris sui potenciam. Cumque transisset silvam, occurrit ei Erke[m]bertus de castro Donin et dolis invitat eum ad castrum cum paucis; erat autem tunc sub cesaris potestate predictum castrum. Qui deceptus intrat cum eo pransurus et statim capitur et versus Saxoniam ad quoddam firmissimum castrum ducitur et vinculatus cuidam clerico custodiendus commendatur. Predictus autem clericus quodam noctis tempore ordinatis prius paratis equis extra portam postmodum per funem dimittit ducem, et per eundem funiculum secutus est eum; et simul fugerunt cum quodam alio milite in Poloniam.

Quomodo dux Sobieslaus revocatur in graciam.

Eodem anno mense Decembris dux Wlatislaus solvit a vinculis fratrem suum Ottonem et reddit ei mediam Morauiam, que fuerat Suatopluc, fratris sui. Eodem eciam anno dux Boemorum Wlatislaus commotus literis et precibus ducis Polonorum, fratrem suum Sobieslaum revocat in graciam et dat ei civitatem Hradec et totam circumiacentem provinciam cum quatuor castellis.

Anno eciam domini millesimo centesimo XIIIIo Sobieslaus veniens de Polonia temptat intrare castrum Claczko, cumque eum non reciperent, misso igne in pallacio juxta murum tota civitas penitus est combusta et vix se tradentes cives evaserunt.

Eodem anno mense Julio juxta fluenta Ruzan conveniunt duces Boemorum et Polonorum et sacramentis et donis pacis federa firmant.

Eodem iterum anno Wlatislaus dat fratri suo Sobieslao provinciam totam, quam Conradus habuerat.

De pugna inter Vngaros et Boemos frivola occasione commissa.

Anno domini millesimo centesimo XVIIIo Colomanno Vngarorum rege defuncto Stephanus regnum suscepit Panonicum, cuius principes mittunt ad Wlatislaum, ducem Boemie, ut cum novo rege conveniat antiquam amiciciam renovare, quod dux Boemie libenti animo se facturum promisit, et Vngaris ex parte una juxta rivulum Olzauam, qui est in confinibus Pannonie et Morauie, castra metatis in multitudine infinita in campo Linko, dux Boemie cum suis ex altera parte fluminis suum exercitum collocavit.

Verum sicut dicit scriptura: Ve terre, cuius rex puer est et cuius principes mane sargunt ad miscendam ebrietatem, quantumcunque Boemi pacifice loquerentur, illi Vngari per innatam eis superbiam magis provocancia respondebant; quare dux mane sequenti ad placitum distulit ire. Illi autem indigne ferentes Vngari tres legiones, quas vocant hospitum, jubent pro sua defensione stare ex adversa parte fluminis supradicti. Dux autem putans eos precedere ad bellandum, jussit suos arma capere, et ut cicius dico, terminalem fluvium transeunt. Moxque inopinata conseritur pugna, in qua prefectus urbis Sace cum pluribus aliis acriter pugnando occubuit. Quod videntes Otto et Sobieslaus, fratres ducis, accepto robore militum circuierunt monticulum, qui eos dirimebat et super Vngaros ignorantes de pugna, epulantes forti impetu irruentes tantam stragem fecerunt, quanta nec tempore Odalrici nec alias facta refertur, et nisi archiepiscopus Laurencius cum suo rege cicius aufugisset, nec ipsi evasissent periculum mortis. Ille autem hospitum legiones, que primo ducem et Boemos debellaverant, videntes stragem suorum turpissimam iniverunt fugam. Boemi autem intrantes castra, que Vngari reliquerant, plena diviciis et omnibus bonis, illam noctem cum tripudio finientes, vastaverunt. Ille autem legiones, que jam fugerant ultra pontem, videntes castra sui regis preoccupata, putaverunt esse inimicos se ulterius persequentes et preoccupantes transire fluvium in maxima multitudine sunt submersi. Boemi autem gazas rapiunt infinitas et sic cum tali victoria revertuntur. Eodem anno comes Bozeteca obiit.

Qualiter Wratislaus revocat fratrem suum Borziwoy de exilio capitulum.

Eodem anno Wlatislaus recordatus est humilitatis germani sui Borziwoy, consilio Hermanni episcopi revocat eum de exilio et satisfaciens sibi et semet ipsum eius submittens dominio, iterum collocat eum in solio principali. O mira benignitas ducis, sed magis admiranda equanimitas, quem nec secularis delectat dignitas, nec contristat deposita honoris sublimitas. Utinam hec audiret Colomannus, rex Pannonicus, si viveret, qui timens, ne germanus eius post eum regnaret, mentulam et oculos sibi et filio preripuit. Borziwoy autem non immemor beneficii fratris dat sibi dimidiam sui ducatus partem, que est ultra fluvium Labe. Erat quoque fratri suo licet juniori in omnibus obediens et semper eum honore preveniens, nichil sine suo consilio gessit.

Incidencia eiusdem Borziwoy temporibus.

Anno domini millesimo centesimo decimo nono mense Septembris tanta fuit inundacio aquarum, quantam post diluvium nullus vidit in partibus Boemorum. Nam supra tabulatum pontis Prage decem ulnis excrevit aqua, que alias vix aliquando tabulatum ascendit, multa dampna fecit, ecclesias et edificia multa destruxit; et in Lombardia dicitur fuisse multo maior inundacio.

Anno domini millesimo Co XIXo feria quinta tercio kalendas Augusti in sero tanta fuit tempestas ventorum ab australi plaga irruens, quod antiquum et firmissimum murum pallacii ducalis funditus subvertit, et quod magis mirandum fuit, ex utraque parte, anteriori et posteriori integra et inconcussa manente, medietas pallacii soletenus est subversa et trabes quasi festuca palee sunt confracte. Fuit autem adeo valida hec tempestas, ut quantumcunque ingentes fuerunt arbores, penitus evulsit confregitque. Ubi fuit impetus venti in signum malum, nam eodem anno Borziwoy iterum de solii culmine pulsus est, sed nescio modum.

Eodem anno, scilicet millesimo centesimo XXo Wlatislaus castrum Donin reedificat et Podin in Morauia.

Eodem anno quidam ex Theutonicis edificat castrum in prerupta rupe intra terminos Boemorum in silva, per quam itur ad villam Bela. Quod audiens dux Boleslaus subito irruit cum collecto exercitu et cepit castrum, et quia duo in primo congressu de Boemis vulnerati fuerunt, dux illos de castro omnes suspendisset in silva, nisi quia comes Albertus superveniens liberavit eos.

Eodem anno Hermannus episcopus moritur. Sedit autem annis viginti duobus, mensibus sex, diebus viginti septem; post quem Meynhardus ordine denus eligitur in episcopum Boemorum.

Eodem eciam tempore Wlatislaus et Otto jussu imperatoris armantur contra Saxones in adiutorium Maguntini presulis et Visperti et contra eos posuerut sua castra. Saxones autem nec cedere loco voluerunt Boemis nec contra eos dimicare, dicentes fraude Maguntini Boemos deceptos et Visperti fraude circumventos, mittentes eos ad prelium, quo volebant ipsi venire, ut Boemiam exspoliatam patronis facilius devorarent. Quo audito Boemi ad propria sunt reversi cum multis spoliis et magna preda.

Qualiter Wlatislaus expulit fratrem suum Sobieslaum de Morauia.

Seminatore discordie inter fratres seminante discordias Wlatislaus, dux Boemie, contra germanum suum movet arma mense Marcio et expulit eum de Morauia. Sobieslaus autem fugiens adiit imperatorem et conquestus est, sed parum profecit sine peccunia; ideo rediit ad Wicpertum, uxorem eciam suam regi Stephano pannonico recommendans; erat enim cognata eius. Dehinc misit ad Polonie principem Stephanum comitem, qui cum transiret silvam, que est inter Saxoniam et Poloniam, incidit in armatas latronum manus, qui a longe stantes dixerunt: Parcimus vobis, equos et arma dimittite et ite in pace. Quibus Stephanus comes: Date nobis parum spacii, et convocatis sociis dixit: O militones et socii! Jam ultima nos fortuna vocat! quis nobis versis in fugam franget panem, quis tribuet necessaria vite et utrum hanc nobis barbari concedant, ignoramus. Heu, nos penitebit non viriliter occubuisse, alio oculis, alio naribus privatis, factis in contumeliam et in opprobrium. At illi unanimiter clamant: Arma, arma, moriamur cum illis. Videamus tamen, ne inulti moriamur. Quos ut viderunt pagani magis ad pugnam quam ad fugam paratos, repente irruunt super eos; fitque monstruosa pugna inter quinque et quinquaginta scuta. Presbiter autem, qui erat cum eis, curam habens animarum illorum, fugit et nuncciavit in urbem Glogow, que facta fuerant. Prefectus autem urbis illius accelerans, invenit comitem Stephanum semivivum in fluvio et socios et collegit eos et portavit eos ad civitatem, ubi post duos dies mortui sunt. Sobieslaus autem cum Viperti filio morabatur. Wlatislaus autem filiam suam cuidam nobili Bauaro nomine Frederico desponsavit.

Hic dux Wlatislaus zelo dei succensus quendam filium dyaboli pseudochristianum, Judeum nacione nomine Jacobis, cum quo visibiliter, ut dicitur, sathanas loquebatur, tenuit et clausit sub arta custodia. Hic enim post baptismum factus apostata altare consecratum in synagoga eorum destruxit et pixidem reliquiarum in cloacam proiecit; erat enim maleficus et sacrilegus. Tamen sua audacia eum in tantum extulit cum fallaciis et pecunia, quod erat secundus post ducem, quem dux domo eius cum infinitis thesauris eius in fiscum redactis dedit in interitum in festo beatissime Magdalene, et sic est a tam scelerato homine hec patria liberata.

Eodem anno tercio ydus Augusti undecima hora diei eclipsis solis fuit, quam boum et omnium animalium pestilencia est secuta, et perierunt segetes autumpnales et fuit penuria mellis.

Eodem anno dux Wlatislaus natale domini et epiphaniam in villa Stebna celebravit; deinde transfert se in Wyssegradum, quoniam infirmabatur et mansit ibi usque mortem suam.

De mira prudencia et pietate materna et clemencia nobilis ducis Wratislai [sic].

Anno domini millesimo centesimo vicesimo quinto Sobieslaus audiens, quod frater eius infirmabatur, salubri consilio rediit de Saxonia cum suis et circa urbem Pragam in silva, que est circa Brunow, morabatur, nulli infestus, sed semper fratris sui queritans graciam. Omnes eciam Boemi, primi et secundi ordinis milites eum diligebant et favebant parti illius, pauci autem favebant Ottoni. Inter hec primates terre turbantur, ducis eciam morbus invalescebat magis. Suataua autem regina, mater ducis, instructa ab amicis Sobieslai venit ad filium et sic ait: Mater ego tua cum sim et regina, supplex et timida jam tremulis procumbo genibus, quibus te tenerum excepi. Nec enim ea, que jure possunt negari, peto, sed que deo et hominibus grata sunt, precor. Ne confundas faciem meam pro tuo germano, quem tibi natura fecit propinquiorem quam illum, quem tibi fratrem facis, cui prolem comittis et coniugem: fiet enim tibi in laqueum, ruinam et scandalum.

Iste autem, quem a te repellis, propinquior erit nepotibus suis quam extraneus. Dixerat et flebat, natum cogens eciam ad plorandum; quem ut lacrimantem vidit, addidit pia mater: Non tantum, fili mi, ploro tuum fatum, sed fratris tui miserabiliorem morte deploro vitam, qui profugus mallet nunc mori quam vivere.

Interim episcopus Bambergensis revertitur destructis ydolis Pomeranorum et visitat ducem, qui audita eciam eius confessione non eum aliter absolvit, nisi reconciliet sibi fratrem suum. Qui fratri suo pacificatus fuit induccione Maynardi episcopi, et Otto tristis revertitur in Morauiam, quia vidit, que non sperabat. Pacificatus est autem Wlatislaus feria IIIIa maioris ebdomade. Post octavas autem pasche, quod est ydus Aprilis, dominica, quando cantatur: Misericordia domini, Wlatislaus migravit ad dominum. Sepultus est autem in ecclesia beate Marie virginis, quam ipse edificavit, cui nomen est Clandruby. Cuius epitaphium tale est:

Dux fuit hic quantus, rexit dum spiritus artus.

Ex suis gestis jam scriptis scire potestis,

Qua dignus laude [sit], quove colendus honore.

De institutione Sobieslai, germani minoris.

Sobieslaus, tercius frater, post mortem fratris sui solio sublimatur. Hic etate minor; virtutibus maior fuit, manu largus, civibus gratus, omnibus faventibus sublimatus solio jure hereditario sibi debito, non obstante, quod frater eius Otto juraverat, quod aut capite truncaretur aut solio potiretur; sed deus aliter ordinavit. De quo primum virtutis memoriale habetur, quod nunquam predone mentis labia sua polluit, scilicet potu inebriante.

Eodem mense Junii fuit maxima nix et frigus, desiccans radicitus arbores, congelavit aquas et minores amnes.

Eodem anno eadem septimana imperator Henricus quartus obiit et ideo progenies eius defecit tam in masculina linea quam sterilitate feminei sexus.

Qualiter Sobieslaus dux restituit Wratislaum, filium Odalrici, in sedem suam pristinam.

Anno domini millesimo centesimo vicesimo sexto, Sobieslaus, dux Boemie, audiens, quod Otto, dux Morauie, privaverat Wratislaum, filium Odalrici, patrimonio suo, venit in Morauiam et restituit spoliatum in propriam sedem. Otto autem ivit Ratisponam et regis auxilium implorabat; tunc Sobieslaus vastavit in Morauia partem Ottonis. Eodem anno signum fulguris circa Nativitatis domini visum est. Lucerus, rex Saxonum, seductus ab Ottone, duce Morauie, inflatus magna superbia et avaricia pecunie atque malicia, cum suo exercitu venit contra Boemos juxta op[p]idum, cui nomen Climerot; cui occurrens dux Sobieslaus cum suo exercitu in ipso occursu prostravit quingentos Saxones, exceptis scutiferis. Inter quos eciam ruit Otto et tres tantum Sclaui perierunt. Erat tunc in exercitu Boemorum contra Saxones hasta sancti Wenceslai martiris, quam gestabat presbiter, Vitus nomine, armatus, vallatus exercitu armatorum militum quasi centum; requirentes eciam vexillum pontificis Adalberti appenderunt. In ipso autem congressu vidit capellanus predictus in aera contra Saxones equitem album cum albo equo, hasta sua contra Saxones dimicantem et aquilam albam volantem super Boemos et suo clamore Saxones deterrentem, qui omnes in fugam versi sunt et prostrati; sed Boemi regi Saxonum pepercerunt, quia permiserunt ei abire. Eodem anno Dico eligitur episcopus Olomucensis et a Maguntino consecratur; mutato nomine barbaro vocatus est Henricus.

Qualiter Sobieslaus misit Wratislaum in carcerem.

Anno domini millesimo centesimo vicesimo sexto Stephanus, Ungarie rex, et Boemie dux Sobieslaus facta pace et muneribus invicem sibi datis, ad propria redierunt. Sobieslaus cepit Wratislaum et misit in carcerem. Sobieslaus eciam Lothario, regi Theutonicorum, reconciliatus, cum magna gracia et dilectione eius inductus castrum Nomberk obsedit, Bauariam vastavit fere usque ad Danubium et gloriose reversus est in Boemiam.

Bauari vero et Sueui in furorem versi Conradum sibi in regem constituerunt et fuit error posterior peior priore.

Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo vicesimo octavo Lucretus rex in die Pasche filium Sobieslai de sacro fonte levavit, factique sunt perfecti amici. Cui parvulo post confirmacionem filius Wigperti promisit totum feudum suum in exitu vite sue astantibus multis.

Eodem anno expedicio facta est a Sobieslao in auxilium compatris sui Luteri regis contra regem Conradum.

Eodem anno multi primates Boemorum capti et catenati sunt a Sobieslao.

Anno domini millesimo centesimo XXXo in Nativitate domini surgente aurora lucifer visus est, quod alias nunquam est auditum.

Eodem tempore dominus Maynhardus, Pragensis episcopus, profectus est Iherosolimam.

De prodicione contra ducem, quomodo fuit cognita et postmodum punita etc.

Quia nichil opertum, quod non reveletur tempestive vel tarde juxta sentenciam veritatis: Insidie facte contra predictum ducem deo prodente reperte sunt isto modo. In proxima enim dominica die XVIII kal. Julii, dux vocat in ipso itinere comites duos et ait illis: Sub oculis sunt duo vite mee insidiatores et interemptores, quos caute usque ad nostram presenciam deducatis, ut cognoscamus plenius veritatem. Quorum alter cum hasta sua toxicata repertus et comprehensus est, alter fuga cum lapsus esset, dux prudentissimus vocatis quibusdam venatoribus suis et dissimulans causam dixit: Cuiusdam mei armigeri sublata furtive est mantica, mittite investigatores canes, quantocius, ut persequantur vestigia fugientis. Qui statim jussa domini adimplentes fugientem in quadam villa comprehenderunt et ad dominum perduxerunt, qui eciam gladium habuit infectum veneno. Hiis itaque gestis dux proficiscitur in metropolim Pragam nudis pedibus factaque ibi oracione revertitur in Wyssegradum. Altera autem die convocat nobiles et ignobiles laycos et clericos ad placitum pene tria milia et stans in medio reverenter subortis lacrimis fari cepit: O Boemienses proceres et scutum Boemie terre! Non laudo neque extollo me, sed veritatem dico. Fui enim profugus, sed dei gracia ubique felix et habui necessaria; nunc autem flens dico: Vivente fratre meo duce Wlatislao neque scuto neque lancea istum ducatum suscepi, dei autem misericordia vestrique omnium fratrisque mei beneplacito hunc honorem suscepi, ideo totaliter me arbitror possedisse justicia mediante. Quidam autem instinctu sathane, proch dolor, ex nobilioribus provincie me occidere voluerunt, sicut eorum antecessores occiderant fratrem meum Wlatislaum, ducem prudentissimum, Swatopluc eciam sine causa occiderunt. Non videtis, quanta duricia, quantaque impietas in corde eorum fuit. Quibus enim uberiora dona mee gracie inperciebar atque lateri meo assidere faciebam, horum maligna voluntas michi exicium molita est. Ceterum ne vel ambiciose vel pro odio dampnare videar quemquam, proprii oris alloquio dignitati vestre audire complaceat. Post hec iniquitatis filii presentati sunt principi simulque discumbentibus illi Mirolaum, filium Johannis, dominum suum constanter accusant, cuius jussu omnia faciebant. Mirolaus autem in conspectu principis astare jussus interrogatus, quis magister huius coniuracionis esset aut ipse excogitasset, respondit, quod unus miles Wratislaus nomine Bolesa primo sollicitasset eum. Cui inquit: Nolui dare consensum. Post vester capellanus, presbiter nomine Busic, taliter me est aggressus: Nonne, fili carissime, patre tuo in hac provincia nullus nobilior, tu autem pro minimo reputaris. Insuper germanum tuum in vinculis esse insensibiliter sustines. Nonne ergo melius est, ut hoc duce superbissimo interempto talem intronizemus, qui sine dubio pareat votis nostris. Ac si non credis dictis meis, ego ad talem te ducam, de quo non poteris dubitare, et duxit me ad episcopum Meynardum ibique totum huius coniuracionis incium faictum est. Nam episcopus duos digitos super reliquias posuit et dixit: Si vitam ducis perdideris, quod volueris, a me et Wratislao habebis. Quo dicto de concilio est eductus. Sequenti die cum fratre et quodam medico in foro omnibus membris privati sunt. Duo autem predicti filii sathane in rotha constricti et truncati miseram vitam finierunt; alii complices capite cesi sunt cum securi. Capellanus, qui diu absconsus fuerat, divino judicio spectaculo se presentavit et comprehensus nec in verbo a dictis dampnatorum minimo discordavit. Qui catena ferrea constrictus perpetuo carceri est dampnatus; Wratislaus autem lumine est priuatus. Episcopus autem Meynardus a duobus episcopis et abbatibus pluribus proiectis in terram stolis hic et in synodo Maguncie taliter qualiter est purgatus, si purgacio dici potest, ubi tot testimonia concurrerunt. Valeat, quantum potest. Maxima tamen ex hoc ostenditur pietas et paciencia pii ducis. Verum presul Babiensis et episcopus Olomucensis cum septem abbatibus per deposicionem suarum stolarum pronuncciaverunt, Meynardum presulem nichil adversi contra ducem fecisse ipso duce presente, sed tantum procurasse, quod Wratislaus posset liberari. Sed causa ad concilium est remissa.

Civitas Ratispona et multe alie pene igne consumpte sunt et ignis in multis locis isto anno fecit multa dampna.

Dux Sobieslaus eodem anno trecentos milites Lotario in adiutorium misit Romam.

De concilio Maguntino, in quo interfuit Innocencius papa profugus.

Eodem tempore concilium Maguncie celebratur, in qua synodo interfuit Innocencius papa profugus cum episcopis quinquaginta preter abbates, et excomunicaverunt Petrum Leonis, qui papatum usurpaverat Romanamque tenebat ecclesiam preter Latranum; nec non et Conradum regem excommunicaverunt extinguendo candelas. Meynardus autem coram suo metropolitano se decenter excusavit et accusatoribus suis omnem iniuriam condonavit, sicut in tractatu pontificum plenius continetur.

Eodem anno Boemorum dux Sobieslausin XLma levirum suum regem Vngarie, patrem scilicet uxoris sue, vocavit et simul pascha celebraverunt in Olomucz. Egregia ducissa Alleyd ivit in Vngariam in festo sancti Steffani regis et confessoris, ubi a fratre suo diu detenta est, donec patrem suum Almum sepelivit, quia per decennium remanserat insepultus; nam Colomannus, frater eius, fugaverat eum et luminibus privatum fugitivum fecerat. Bela eciam, filius eius ab eodem patruo suo oculis privatus, post mortem eius assumpto regno, reportaverat corpus patris. Quo facto ducissa Alleyd rediens festum sancti Wenceslai Olomucz celebravit. Imperator Lotarius duci Boemie compaternitate coniunctus in castello Notburk moritur et in castello, cui nomen Brunswig, sepelitur.

Anno domini millesimo centesimo XXXVIII, IIIIo kal. Marcii quodam sero per totam Boemiam ad modum serpentis volare visum est quoddam monstrum, quod postmodum evanuit.

Qualiter dux Ratisponensis noluit obedire statuto principum.

Anno domini millesimo centesimo XXXVIII IIIIo kal. Marcii Conradus post Ottonem eligitur; statutumque est, quod omnes principes in sequenti Pe[n]tecostes convenirent in Bamberg. Ratisponensis tamen dux nec insignia regalia reddere nec concilio voluit interesse, unde omnes ad propria redierant. Sobieslaus tamen infra idem tempus adiit eum et receptus in graciam optinuit, quod filius eius Wladislaus ei succederet in ducatu, quod eciam impetravit. Cui eciam filio, adhuc tamen puero, contulit rex vexillum, et cum reverteretur, omnes Boemie proceres congregat, ut post eius mortem filio suo fidelitatem servent, quod omnium sacramento firmatum est. Eodem anno circa festum sancti Wenceslai Sobieslaus filiam suam nomine Mariam filio Lupoldi, Orientalis marchionis, jungit in matrimonio, dotans eam marcis quingentis.

Anno domini millesimo centesimo tricesimo nono dux Sobieslaus ab uxore Wigperti quoddam castrum redemit marcis septingentis, addidit eciam tercium denarium in castro Dedyn.

Eodem anno tanta vis ventorum fuit in silva, quod arbores maximas radicitus evertit et redeunte Sobieslao septem eius milites occidit.

Hoc eodem anno ipsa die Resurreccionis dominice, scilicet nono kalendas Mai, occurrit festum Georgii et Adalberti, quod raro accidit.

Eodem anno rex Bela Pannonicus Sobieslao procurante filiam suam tradidit filio Conradi, regis Teutonicorum.

Eodem anno XIIIIo kal. Augusti obscuritas aeris fumusque teter et horridus fetorque intollerabilis de terra surrexit et aeris emisperium obfuscavit.

De piis operibus Sobieslai et morte eius etc.

Otto ergo electus in regem videns Saxones omnino sibi rebelles parat exercitum et in suum adiutorium vocat ducem Boemie Sobieslaum. Cumque simul intrassent provinciam, Saxones durum impetum non ferentes, duce predicto mediante jugo imperii sua colla submittunt, mandatis caesaris per omnia parituri. Sicque dux Boemie regi cum pace victoriam reportavit.

Eodem tempore post multa gloriose patrata dux Sobieslaus divino compunctus spiritu timens futurum judicium cum sua coniuge Alleyta, filia regis Pannonici, disposuit faciem domini prevenire in operibus pietatis. Primo namque quasi pater omnium indigencium curam habere cepit, paratissimus mori pro amore patrie Boemorum, secundo lasciviam carnis omnino deseruit, elemosine largus donator, pauperum consolator, memorans illud dictum: Quod das iacenti, donas in celo sedenti, quia, quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis. Ante ergo diem obitus sui vocari fecit canonicos Pragenses et Wyssegradenses, moniales et monachos et alios clericos religiosos et in die Omnium sanctorum, ut sicut officium defunctorum pro eo et coniuge, ut moris est, peragerent, rogat, ut sic continuarent per annum pro anima eius. Anno autem revoluto in die anniversarii cum omni clero refeccionem habuit in divite apparatu ostendens divitem voluntatem. Hic eciam dux Bauaros, Saxones et ceteros rebelles imperio subiugavit et tandem infirmari cepit proxima dominica ante Nativitatis domini, XVIo kal. Marcii migravit ad dominum pro tot bonis operibus a justo judice premia recepturus. Cui successit Wlatislaus.

De duce Vlatislao et morte Alleyde capitulum.

Wlatislaus post eius mortem ivit ad regem Conradum, levirum suum, a quo statim recepit vexillum ducatus in Bamberg.

Eodem anno post mortem Sobeslai Alleyta, uxor sua, vita et moribus preclara secuta est eum mense septimo. Fluvius Zazaua juxta monasterium eiusdem nominis subito a terra absorbetur longitudine stadiorum viginti, et in sicco ceperunt pisces et molendinum omnino stetit in sicco, et duravit interrupcio aquarum a prima hora usque ad sextam; tandem alveus recepit cursum suum. Anno domini millesimo centesimo XLIo Wlatislaus dux habuit festum Nativitatis Christi in villa, que vocatur Siuohosc. Puer Wlatislaus eadem nocte ad avunculum suum Belam, regem Vngarorum, fugit. Qui Bela rex eodem anno mortuus est; et Boemi de Vngaria recesserunt.

Eodem anno multi suspensi sunt latrones.

Heynricus, episcopus Morauie sumpta cruce de altari cantans: Qui vult venire post me, tollat crucem suam et sequatur me, iter arripuit, ut converteret infideles, qui Pugi vocantur; sed parum profecit, tamen remeavit incolumis.

De dissensione orta inter Wlatislaum Boemie et Conradum Morauie duces etc.

Anno domini millesimo centesimo XLIIo Conrado regnante, nondum tamen Rome coronato, principe intronizato Boemorum Wlatislao, qui patruo successerat Sobeslao illustri, oritur dissensio inter Wlatislaum Boemie et Conradum Morauie de ducatu, maioribus Boemorum faventibus duci Conrado contra Wlatislaum. Conserto itaque prelio Boemi fugerunt et Pragam civitatem ingressi cum Theobaldo civitatem municionibus firmaverunt et Wlatislaum ad regem pro auxilio direxerunt. Interim Conradus Pragam obsidet, igneque inmisso non parcit monasteriis nec ecclesiis omnia sacra habitacula sunt combusta. Moniales autem sancti Georgii vix incendium evadentes, invento exitu, fugiunt ad Petrinum montem et in ecclesia sancti Johannis baptiste se flebiles locaverunt. Evolutis autem paucis diebus rumor insonuit Conradum regem, Sdiconem episcopum, Wlatislaum ducem cum forti manu adesse non longe ab urbe Praga. Quo audito predictus invasor Conradus fugit in Morauiam, terram suam, Conradus autem rex firma pace ducem Wlatislaum restituit in ducatum. Cum autem expulsis tenebris lux splendescere cepisset populo Boemorum et moniales ut muliercule pigritarent, noctibus pluribus custodes murorum, piscatores et pauperes vigilantes viderunt flammam ignis de sancti Georgii tecto combusto prosilire et penetrare celos. Quod cum relatum esset sororibus, ille pre gaudio levantes manus ad celum accersito quodam lapicida, magistro murorum nomine Varnerio, vadunt sui monasterii diruta revidere. Cumque inter ruinas et incendia sepulcrum sancte Ludmille quereret Varnerus, reperit incombustum et incorruptum, et cum vellent iterum retrocedere ad ecclesiam sancti Johannis, nullus patuit eis aditus, nam portam invenerunt firmiter obserratam. Quo viso miraculo in sancto Georgio remanserunt. In crastinum rogant episcopum Ottonem, ut dignaretur aperire sepulcrum. Qui absque licencia summi pontificis respondit nullatenus se facturum. Idem dixit Olomucensis. Tunc aviditate feminea quiescere non valentes, consilio prepositi et decani et aliorum, vocato predicto Varnerio lapicida sarcofagum relevant, venerantur sacras reliquias et juxta altare recondunt. Varnerius autem furatus est de reliquiis sacris partem cum quatuor discipulis suis, quos ulcio divina statim reddidit manifestos. Nam prima die duo mortui sunt, sequenti die alii duo, tercia die ipse Varnerius est defunctus. Quo viso miraculo, ne post [simile fiat, filius] eius habito consilio sacras reliquias reportavit glorificante domino gloriosam martirem Ludmillam, qui est benedictus in secula seculorum amen.

De introduccione ordinis Premonstratensium capitulum.

Regnante in regno Romanorum rege Conrado et in Boemia duce Sobieslao Sdico qui et Henricus, Olomucensis episcopus, de Iherosolimis rediens novum ordinem quasi novum hominem abdicato esu carnium et aliis vite illecebris reportavit; quo duce in brevi defuncto successor illius Wlatislaus et eius uxor, nobilissima Gedrudis, predicti regis Conradi soror, novo ordini novam solempnissimam ecclesiam errexerant in loco dicto Strahouium vel Strahouia, mutato nomine montis, quem montem Syon vocaverunt, anno domini millesimo centesimo XCo. Conventum eciam clericorum eiusdem ordinis Premonstratensis cum abbate nomine Beso in monte Syon adduxerunt. Iste abbas Beso primo fuerat canonicus Coloniensis, custos maioris ecclesie, vir dives et delicatus. Quadam nocte per sompnium vidit canonicos in gyro consedere quasi in capitulo et ecce vir aspectu terribilis in medio stans virga, quam manu tenebat, percussit primum et per ordinem plures; cumque et istum percutere vellet, iste declinans ictum excitatus est statim. Omnes autem, sicut percussi fuerant, per ordinem obierunt. Videns autem hoc predictus abbas abrenuncciavit mundo et predictum ordinem Premonstratensem, qui noviter surrexerat, est ingressus. Hic fuit primus abbas predicti monasterii montis Syon, a quo postmodum multa monasteria per Boemiam descenderunt. Hic zelator discipline predictum monasterium regulari disciplina adhuc non solum dum viveret, verum eciam post mortem gubernare non cessat sanctis institucionibus, quas reliquit.

Anno domini millesimo centesimo LIIIIo, rex Conradus moritur, pro quo patruelis eius Fredericus, dux Suauie, in regem eligitur; a quo dux Boemie Wlatislaus in graciam magnam recipitur; filii autem Sobieslai exules a rege et a principibus in honore habentur.

Quod Fridericus rex ivit Romam pro coronacione ad imperium.

Anno autem dominice incarnacionis millesimo CLVIo rex Fredericus collecto nobili exercitu cum duce Saxonie et filio regis Conradi aliisque principibus pro corona imperii Romam vadit. Veniens autem in loco dicto Allagardia transitum prohibent dicentes eis pecuniam dare debere pro transitu, quia nondum erat in cesarem coronatus. Ipse autem prudenti usus consilio promittit pecuniam et libere transit, mandans, ut pro peccunia mittant. Tredecim ergo nobiliores cum eo mittuntur, quos omnes fecit suspendi patibulis. Verum cum quidam eorum diceret se cognatum, alcius suspendi mandavit, posteris relinquens exemplum, ne talia contra suos dominos attemptare presumant.

De prelio Romanorum contra Fridericum imperatorem coronatum capitulum.

Coronato ergo imperatore a papa Adriano dum in pratis extra urbem pranderet, Romani insultum fecerunt, quasi contra eorum voluntatem fuerit coronatus. Tunc imperator armata milicia irruit super eos et strage magna facta de eis quadringentos nobiliores cepit, quos prefecto urbis Petro de Vico tradidit puniendos, quorum plurimos suspendit, quosdam pecunia liberavit pro eo, quod sua pallacia, que Romani destruxerant in odium imperatoris, repararet. Post hec imperator cum papa Adriano fide data firmavit, quod nec regem Sicilie, nec Mediolanenses nec Romanos rebelles imperio sine utriusque voluntate reciperet ad graciam et sic urbe Spoletana deleta revertitur in Lombardiam, ut preteritas iniurias vindicaret.

Anno autem domini millesimo centesimo LVIIo imperator generalem curiam tenet in festo Pentecostes in Wurczeburg, ubi Beatricem, pulcherrimam filiam ducis Burgundie, desponsavit. Hiis nupciis inter alios principes dux Wlatislaus Boemie cum Daniele, Pragensi episcopo, interfuit, in quo loco Mediolanenses tamquam hostes imperii condempnantur, Polonenses autem in graciam recipiuntur duce Wlatislao mediante isto pacto, quod primo ducem suum Wlatislaum exulem recipiant, ut tenentur, secundo trecentos milites mittant contra Mediolanum, tercio quod nudatis ensibus super colla exeant coram imperatore Polonie principes misericordiam postulantes, quod factum est duce Boemie mediante.

De coronacione regis Boemie etc.

Anno domini millesimo centesimo LVIIIo in Nativitate domini solempnem curiam celebrat imperator in Meydeburg, in qua solempnitate dux Boemie coronatur in regem. Expedicio contra Mediolanum mittitur, imperator et rex Boemie, dux Austrie cum principibus, archiepiscopis et cunctis exercitibus obsident Mediolanum, diebus pluribus pugnatur, tandem, Mediolanenses videntes innumerabilem exercitum, tam Teutonicorum quam Lombardorum principum et prelatorum exierunt, ut pacem cum imperatore tractarent. Sed de malo consilio semper malum sequitur: quos imperator et principes libenter suscepissent, nisi archiepiscopus Rauenas surgens in consilio contradixisset. Quo loquente clamatur: Arma, arma, et contra Mediolanum cruentissimum bellum geritur a vespertina hora usque ad crepusculum noctis. Rex Boemorum cum suo exercitu prima milicia Mediolanum aggreditur, ipsum principem eorum cum vexillo media lancea perforat, qui princeps ibi occubuit. Tandem Mediolanenses cum magno dampno intra muros se receperunt. Imperator tamen singulis diebus interfectis et consumptis civibus, quos interius timor, foris gladius devastare non cessat, donec unusquisque ad propria remeavit.

Anno domini millesimo centesimo LXXIIo Wlatislaus rex Poloniam intravit cum cesare.

Anno domini millesimo centesimo LXXIVo Sobieslaus a vinculis dimittitur et dux constituitur. Ipso anno Wratislaus rex, fundator Strahouie, id est Montis Syon, obiit.

Anno domini millesimo centesimo LXXVIIo Odalricus dux a fratro Sobeslao capitur; ipse Sobieslaus de solio pellitur. Fredericus, filius regis Wlatislai, intronizatur, Sobieslaus in exilio moritur. Fredericus episcopus obiit, cui Valentinus XVus successit.

Anno domini millesimo ducentesimo XVIIo fratres sancti Adalberti portati sunt Pragam.

De coronacione regis Wenceslai etc.

Wenceslaus post patrem in regem eligitur et coronatur cum uxore sua Gunegunde regina. Hic statim muniri fecit civitatem Pragensem anno domini millesimo ducentesimo XLIXo et plures eciam alias villas munivit, quas civitates vocant. Hic eciam exterminavit latrones et omnes iniquos et quos cepit, capite punivit; quare tunc Boemia pace fruebatur, plures religiosorum domos tam Prage quam per Boemiam sunt constructe; ipse autem rex quasi solitariam et deliciosam vitam annis pluribus egit et morabatur cum paucis in suis municionibus et castellis pace bona ubique durante.

Anno vero domini millesimo ducentesimo LIXo proceres regni pacis temporis inimici, sedicionem contra regem excitantes, filium eiusdem Wenceslai regis Premysil seduxerunt et in claustro ecclesie sancti Viti levaverunt in regem et sibi fidelitatem ut suo domino juraverunt patre penitus ignorante. Quod cum pater audivit, ingemuit et innata sibi prudencia dissimulavit, ne impetus fieret super eum; filius autem cepit regni negocia pertractare. Rex autem pater fugiens de Boemia primo a domino papa, secundo ab imperatore privilegia impetravit, scilicet quod omnes, maxime clerici, sub pena privacionis sibi faverent realiter in omnibus tamquam regi, secundo rediens in Boemiam maximum exercitum congregavit tam de Vngaria, quam de Austria et aliis [terris] et forti manu intrat Boemiam et castrum Wyssegrad statim cepit mense Februario. Octavo autem die Wltauam flumen transiens in monasterio montis Syon et [sic] Strahouie cum suo exercitu residet et multas civitates et villas vastavit.

Filius autem in castro Pragensi videns se non posse resistere, tractavit concordiam, quam pater libenter visus est acceptare, et facta pace ex pacto filio dimisit Boemiam. Ipse pater profectus est in Morauiam, simulans se in Vngariam profecturum. Ubi congregato copioso exercitu, filio Prage commorante secure imminente festo Assumpcionis Marie nonis Augusti missis exercitibus subito urbem cepit, quibusdam civibus sibi tradentibus eam. Filius fugit ad castrum; ipse eodem die victor urbem intravit. Cui episcopus Nicolaus cum fratribus Minoribus tantum processionaliter occurrerunt et pulsantibus campanis, occurrentibus turbis cum magno gaudio ad ecclesiam fratrum Minorum sancti Francisci processionaliter est deductus. Quo audito filius commissa custodia castri suis se transtulit ad loca alia magis tuta. Custodes eciam posuit sibi fideliores ad turrim pontis et ut curiam episcopi custodirent, qui timentes, se non posse resistere, eadem nocte turrim et curiam episopi incenderunt et ipsi honusti multis spoliis recesserunt. Rex autem turrim et curiam episcopi cepit et fidelibus custodibus commendavit, castrum autem ex omni parte obsedit, in quo erat aque penuria et pabuli pro jumentis. Dominas autem sancti Georgii de claustro exire mandavit; nulli de castro licencia exeundi vel intrandi concessa est. Veniente autem festo Assumpcionis Virginis gloriose rex per omnia fora preconari fecit pro reverencia tanti festi, ut nulli molestia inferretur, sed omnes diem illam cum pace et leticia celebrarent.

Quod rex Wenceslaus filium invitat ad convivium.

Rex vero invitatis proceribus regni et nobilibus, ut sibi cultu regio ministrarent, mane eiusdem festi fecit convivium regium preparari, precipiens filio per internunccium, ut cum suis proceribus ad convivium conveniret. Ipse autem rex indutus cultu regio cum sceptro et pomo aureo, coronatus corona regali sibi imposita per manus Pragensis et Olomucensis episcoporum processionaliter, stipatus militibus ad ecclesiam sancti Francisci solempniter est deductus. Ubi Olomucense celebrante missam solempniter occurrit filius necessitate conpulsus patri, se per omnia subdidit, castrum Pragense cum aliis resignavit. Pater autem videns humilitatem eum ad pacis osculum lacrimans cum omnibus suis in graciam recepit et sic ad convivium ventum est, ubi episcopis cum prelatis et proceribus residentibus juxta regem a dextris et a sinistris, officiales Boemie magnificum illud convivium ornaverunt. Tandem habito in crastino tractatu cum suis filio concessit Morauiam, media sibi moneta retenta; et sic cum gracia regis filius in Morauiam est profectus.

Anno domini millesimo ducentesimo LVIIo, LVIIIo kalend. Februarii dominus papa Allexander quartus misit solempnes reliquias sorori Agneti, germane regis Wenceslai, que erat monialis in monasterio sancti Francisci, que tocius quasi populi concursu extra muros civitatis simul cum aliis, quas fratres Minores tulerant, solempniter sunt recepte et delate ad sanctum Franciscum.

Eodem anno mortalitas, tempestas, grando indissolubilis per dies septem, inundacio pluviarum vineas, campos et quasi totam Boemiam vastaverunt. Rex collectam imposuit per totam Boemiam.

Eodem anno transeunte comite Bertoldo per pontem duo corvi in summo turris moverunt lapidem, qui cadens transeuntem militem interfecit.

Eodem anno rex vastavit quasi totam Bauariam, secundo filius eius post patrem ad tantum reduxit Bauaros, quod misericordiam petere sunt compulsi. Boemi eciam revertentes infinita pecora traxerunt de Bauaria maxime Plznenses.

In purificacione beate Marie fuit obscuritas maxima episcopo predicante, qualem nullus hominum vidit ante. Nicolaus episcopus electum Patauiensem diaconum ordinavit et mense Aprilis idem episcopus in ecclesia sancti Francisci ordines celebravit, ubi Salczburgensem electum in diaconum et Patauiensem in presbiterum ordinavit ydus Aprilis. In die palmarum idem electus Patauiensis in ecclesia Pragensi fuit in episcopum consecratus a quinque episcopis et uno electo, quorum quilibet dedit indulgenciam unius anni et XL dierum.

Eodem anno papa exegit a clero Boemie mille marcas argenti, que fuerunt domino Wratislauiensi episcopo assignate.

Eodem anno undecimo kalend. Decembris Austria subdidit se regi Boemie Wenceslao. Premysl autem filius regis missus est ad capiendam possesionem et intravit Wiennam et civitates alias et castella et obtinuit ea.

Eodem anno idem dux Premysl, filius regis, celebravit nupcias in Heymburk IIIo ydus Februarii, ducens in matrimonium Margaretham, filiam Lupoldi, ducis Austrie, jam defuncti. Frater Hugo, presbiter carinalis apostolice sedis legatus, recepit in Almania procuracionem a Boemis. Frigus magnum fuit in vigilia Penthecostes.

Eodem anno XIIo kalend. Julii fundatum est hospitale sancti Spiritus a Stelliferis Prage in pede pontis.

Eodem eciam anno moniales compulse sunt jussu regis exire monasterium sancti Georgii, quia insonuit rumor de adventu Cumanorum et infidelium Tartarorum. Quare rex munire voluit castrum et ecclesiam sancti Georgii pro conservandis victualibus assignavit. Plures eciam episcopi convenerunt ad regem, quos ille honoravit magnifice et pavit diebus quam pluribus; quod autem egerunt, ignoratur. Bertoldus, Neapolitanus electus, apostolice sedis legatus, Prage cum solempni processione recipitur.

Eodem anno murata est civitas Praga ab aqui lone et occidente et curia episcopi in pede pontis posita alienata est ab episcopo et munita est propugnaculis, et turris eciam, quia timor Cumanorum invasit omnes. Sexto decimo kal. Julii Cumani et alii infideles erumpentes de Vngaria multa milia christianorum occiderunt in Morauia circa Olomucz et infiniti sunt submersi fugientes a facie predictorum. Rex eciam Vngarie superveniens in multitudine gravi, totam pene Morauiam devastavit incendiis, occisionibus et rapinis, combussit ecclesias, campanas et asportavit ornamenta, sacramenta ecclesie profanantes, plures homines crucifixerunt.

Eodem anno legatus pape regem Vngarie ad propria redire coegit.

Eodem eciam anno rex Wenceslaus obiit decimo kal. Octobris, anno vero regni sui XXIIIIo et mense octavo, cuius filius unicus nomine Premysl rediens de Austria in paterno solio cum maximis solempniis collocatur.

Eodem anno Nicolao episcopo procurante allate sunt reliquie sancti Stanislai martiris de Cracouia.

Premysl, filius regis Wenceslai, reddidit capellam sancti Bartholomei ecclesie Pragensi, sicut ordinaverat pater eius.

Incidencia plura subscripta.

Eodem anno pax reformata est inter regem Vngarie et Premysl, principem Boemie, filium Wenceslai regis defuncti. Hic princeps rediens de Austria quandam arcam adduxit, quam dicunt archam Noe, in qua oblaciones servantur. Premysl vero simul eum marchione Brandenburgensi profectus contra paganos et in Wratislauia a ducibus Polonie cum exercitibus honorati Nativitatem domini celebraverunt ibidem. Et anno domini millesimo ducentesimo LVo princeps Boemie et socii sui intrantes Prusiam cede incredibili vastaverunt. Principes autem terre illius divino forte timore compuncti, occurrerunt principi Boemie, se et sua simpliciter sibi subdentes; quos ille benigne recipiens ad graciam baptismi perduxit. Primum de sacro fonte levavit et induit sua roba et nomine suo eum censuit nominari; eodem modo fecit marchio, et alii barones simile peregerunt. Inde ad quendam montem venientes et castrum firmissimum statuentes Montem Regalem vocavit et commendavit Cruciferis de domo Theutonica pro firmitate christianorum. Et sic Premysl rediens honorifice est receptus. Margareta eciam, uxor illius, regina existens in finibus Austrie intravit Boemiam cum leticia et gaudio et processione solempni.

Eodem tempore Petrus de Ponte Curvo venit Pragam et procuracionem recepit et terram supposuit interdicto et omnes clericorum vel religiosorum deceptores excommunicavit propter quendam monachum deceptum turpiter et expoliatum, precipiens, quod omni sero in vesperis ter pulsarentur campane, cum extinccione candelarum contra tales, et duravit interdictum usque ad satisfaccionem condignam Pragensium civium, quam fecerant VIo kalend. Augusti.

Eodem anno archiepiscopus Coloniensis venit Pragam ad regem de imperio tractaturus et stetit in Monte Syon, tandem bene a rege remuneratus recessit, visitatis ecclesiis et sanctis martiribus non processionaliter sed humiliter.

Anno domini millesimo ducentesimo LVIIo Premysl, dux Boemie, filius regis Wenceslai, tercio anno sui ducatus expulit Boemos de suburbio et locavit ibi alienigenas.

Eodem anno dominus Pragensis episcopus renovavit tabulatum, quod celum vulgariter nominatur.

Eodem anno princeps Boemie cum exercitu aggreditur Bauariam, vastat ecclesias, comburit villas et rapit omnia, sed tandem cum maximo suo dedecore et dampno suorum perditis equis et rebus et plurimis hominibus et militibus peditando reversus est in Boemiam cum maxima paupertate.

Anno ergo millesimo ducentesimo LVIIIo Nicolaus episcopus obiit XVIo kalendas Februarii, [et] electus est Johannes in episcopum Pragensem et per dominum Brunonem Olomucensem confirmatus ex commisso Maguntini archiepiscopi, sed tamen Wienne in Austria consecratus fuit in festo Penthecostes ex commisso eiusdem archiepiscopi Maguntini, et rediens ad sedem propriam cum gaudio est receptus et diebus vite sue Prage plura altaria consecravit et Judittam, abbatissam sancti Georgii, benedixit.

Eodem anno monasterium Montis Syon cum ecclesia et ambitu quasi totum est combustum incautela cuiusdam, sed valentissime Johannis abbatis sollicitudine contra spem omnium in meliorem disposicionem omnem est quasi a fundamentis totaliter reformatum in spacio annorum quinque et iterum consecratum. Quam consecracionem illustrem reddidit idem abbas, qui in priori dedicacione predicaverat dicens: Congregacio illius monasterii, quam primo vidimus en rebus pauper fuit, habundans virtutibus, nunc rebus crevit et diviciis, virtutibus autem valde decrevit.

De actis tempore Primsil (sic), filii regis Boemorum Wenceslai etc.

Innocencius papa celebrat concilium Lugduni in civitate Galliarum permaximum, in quo concilio multa sunt ordinata memoria digna super statu ecclesiastico et multa fidei dubia declarata, ubi inter alia papa per diffinitivam sentenciam Fredericum imperatorem deposuit de augusto imperio et omni dignitate privavit et a communione fidelium separavit propter heresim et inobedienciam probatas contra eum: In eodem eciam concilio lantgravius Thuringie electus est in regem Romanorum. Et in eodem concilio multi prelati [beneficiis suis] sunt privati propter symoniacam pravitatem; inter quos Olomucensis episcopus depositus est nomine Conradus, qui per laycalem potenciam fuerat intrusus.

Anno domini millesimo ducentesimo XLVIo Fredericus, dux Austrie, in bello occisus est ab Vngaris et neptis eius, filia Henrici, quondam ducis Austrie, data est in matrimonium Wlatislao, filio regis Boemie, propter quam habuit ducatum Austrie. Mortuo autem Mezcone, duce Polonie, sine liberis proceres terre eundem Wlatislaum sibi elegerunt in ducem, et tamen anno domini millesimo ducentesimo XLVIIo obiit.

Anno eciam domini millesimo ducentesimo XXVIIIo Wenceslaus consecratus et coronatus rex in ecclesia Pragensi cum uxore sua Gunegunde regina a venerabili archiepiscopo Maguntino. Hic civitatem Pragensem murari fecit et alias villas plures, quas civitates vocant et coegit clericos et religiosos ad municiones et fossata facienda. Hic exterminavit latrones et predones juxta posse et truncabat, si quos capere poterat, et pacem bonam sub eo habuit provincia multis annis et plures domos religiosorum erecte sunt tempore pacis sub eius dominio: Minorum, Predicatorum, Stellariorum et sancte Clare. Ipse quasi solitariam vel magis deliciosam vitam eligens, in castellis cum paucis morabatur, proceres autem regni Boemie pacem temporis odientes ignorante patre filium eius nomine Primsil in claustro Pragensi levaverunt in regem, fidelitatem sibi et homagium facientes. Quod audiens pater ingemuit et dissimulavit. Facta est autem hec coniuracio anno regni eius XXo pridie kalend. Augusti. Rex autem dimissa Boemia impetravit a papa sub pena privacionis beneficiorum, quod omnes clerici faverent regi. Idem scripsit imperator, et litere lecte fuerunt in ecclesia cathedrali Pragensi publice et manifeste. Anno ergo vicesimo primo rex potenter intrat Boemiam et cepit urbem Wyssegradensem. Octavo autem die transit flumen et in monasterio Montis Syon residet cum suo exercitu circumquaque.

Interim pax tractatur et pater cum filio concordatur. Rex vero versus Morauiam in Litomisl ire cepit, filius in Praga remansit. Interim rex congregato exercitu fecit pacem proclamari per omnia fora fingens se velle ire in Vngariam, et subito venit Pragam et cepit eam. Filius autem timens, castrum fidelibus suis ad custodiam dereliquit, ipse ad tuciora loca se transtulit. Rex in Montem Syon transivit et castrum Pragense obsedit, ita quod nec ingrediendi nec egrediendi daretur copia. In quo tamen erat defectus victualium et aque penuria. Superveniente autem festo Assumpcionis beate virginis, rex treugas mandari precepit, ita tamen, quod nulli de castro esset data libertas egrediendi. In festo autem Virginis gloriose ab episcopo et fratribus Minoribus cum solempni processione receptus, omnibus regalibus ornamentis indutus cum proceribus regni ivit ad processionem cum aureo pomo et sceptro, duobus episcopis coronam sibi imponentibus, videlicet Pragensi et Olomucensi. Et sic in ecclesiam sancti Francisci processionaliter intrat et audit missam et mandat filio, quod cum suis omnibus veniat ad regale convivium. Filius habito consilio, necessitate compulsus, venit cum maxima humilitate, patri se per omnia subdens, municiones et castra omnia resignavit et pro se et suis graciam postulavit. Quem pater cum suis recepit ad graciam et osculum pacis et in crastinum assignata sibi porcione abire permisit, ipse ut prius ad sua castella pro solacio remeavit. Post quartam ebdomadam filius cum suis venit ad eum, ut ipse mandaverat, ampliorem graciam petiturus in quodam castro. Qui statim fecit filium capi et socios gravissimis carceribus mancipari. Premsl desponsat filiam ducis Austrie, per quam habuit ducatum.

Eodem anno mortuus est rex Wenceslaus Xo kalend. Octobris, regni sui anno XXIIIIo. Premsl, filius eius unicus, rediens de Austria receptus est a Nicolao episcopo et clero solempniter et in paterno solio resedit anno domini millesimo ducentesimo LIIIIo.

Eodem anno pax reformata est inter ducem Boemie Premsl et reges Vngarie. Hic profectus est in Prusiam contra infideles et cum eo Brandenburgensis marchio et multi nobiles, et strage magna vastaverunt provinciam; tandem eorum principes fidem receperunt et plurimi sunt baptizati, quorum primum dux de sacro baptismo levavit nomen suum imponens ei, et similiter alii nobiles fecerunt de aliis. Tandem castrum edificaverunt fortissimum nomine Mons Regalis et Cruciferis contulerant, et sic reintravit Boemiam. Et regina Margaretha, uxor eius, ab episcopo et universo clero et populo solempniter est recepta.

Qualiter Primsil, filius Wenceslai, movit exercitum contra reges Vngarie, qui pacem infregerant.

Anno domini millesimo ducentesimo LIIIto, Primsl, filius Wenceslai, regis Boemie, collecto magno exercitu, processit contra Bellam et Stephanum,filium eius, reges Vngarie, qui contra sacramenta sua pacem promissam violaverant, firmatam multis instrumentis et sacramentis. Eodem enim anno, quo predicta composicio facta fuerat, idem rex Bella cum filio Stephano, Morauiam, Austriam et partem Stirie, que per dictam composicionem in partem nepotis sui, principis Boemie, cesserant, nisus est perturbare. Sed et Stephannus contra consobrinos predicti ducis Boemie, scilicet ducem Vlricum et fratrem eius, inclusos in pace predicta, Cumanorum et inhumanorum hominum exercitum quasi infinitum producens combussit ecclesias, prophanavit altaria, moniales, viduas et virgines corruperunt, nulli etati vel sexui parcentes, partem eciam Carinthie nimis flagiciis prophanantes. Predictus eciam rex, quasi totam Austriam occupabat et Vngari civitatum omnium municiones tenebant. Primsl autem divino adiutorio confortatus contra spem multorum quasi omnes Vngaros expulit, civitates et castra viriliter capientes, Pretonia tamen castrum cum civitate et quibusdam aliis castris remanserunt Vngaris, quia uxor regis Stephani Cumana nacione, licet baptizata, in predicto castro remansit. Quare inter principes Boemie et Vngarie fuerunt aperte inimicicie publicate et sacro quadragesimali tempore uterque contra se exercitus produxerunt. Verum quia vite necessaria et maxime equorum pabula defecerunt, coacti sunt principes treugas componere usque ad festum beati Johannis baptiste, et quidam speraverunt de pace.

De precipiti audacia Boemorum contra insidias Vngarorum et strage dolorosa.

Appropinquante fine termini treugarum rex Stephannus proditorie se preparat, si posset primos occurrentes invadere castra venerabilis episcopi Brunonis Olomucensis et Henrici Slesie et Wlatislai Opoliensis ducum illustrium, et fecisset, nisi quia tota nocte errabunde discurrit per aliam viam, in obscuritate et pluvia ipsius eciam conductoribus excecatis. Devenit autem per errorem nocturnum in mane ad locum, ubi rex Boemie cum suo exercitu debuit congregari contra presidium, quod Lawa nominatur in pratis, in quo loco iam erant primi incliti genere, magnifici dignitate, spectabiles opere fratres uterini Otto et Conradus comites de Ardek, quibus cum suaderetur, quod usque ad adventum exercitus Boemorum se juxta Lauensem civitatem recolligerent, ne forte per insidias jacturam aliquam paterentur, illi tamquam animo feroces, ultra quam expedit audaces, facere noluerunt; ymo pauci extensis tentoriis in campo manserunt.

Interim dum exercitus dominorum Olomucensis et Boemorum procerum convenirent, insonuit vox in castris Cumanos prope esse. Facto ergo tumultu, Boemi fessi armis et laboribus fatigati per ordinatas acies in campum exeunt pugnaturi. Tunc iterum venit vox paucos inimicos, qui insultum fecerant, in fugam esse conversos. Quare Boemi revertuntur ad castra. Predicti autem heroes comites Otto et Catoldus cognomine Orphanus cum paucis retro pro custodia remanserunt.

Quomodo per insidias sunt decepti et confusi populi cristiani capitulum.

Quumque vidissent paucissimos adversarios simulantes fugam, predicti comites nostri non cogitantes insidias Cumanorum persecuti sunt eos. Cumani autem latentes, persecuti sunt nostros in insidiis et concluserunt eos nemine evadente de nostris. Cumque hec fuissent nuncciata in castris, surgunt a mensis principes et episcopus et communiter omnes in arma ruunt ad hostes viriliter persequendos. Cumque predictos inclitos bellatores Catoldum et duos comites et alios invenisset jacentes in via mortuos et nudatos, pavore concussi Boemi obriguerunt et facti sunt mortui quasi lapis. Nichilominus dux Boemie quasi leo et episcopus Olomucensis quasi leena et marchio Brandenburgensis cum suis animo feroci non cessant persequi adversarios fugientes. Cumque hostes subsisterent et acies ordinarent, tanta subito facta est obscuritas aeris, grando, fulgura et tonitrua, quod versi sunt hostes in fugam nemine persequente. Erant enim equi christianorum nimium fatigati. Cumque flumina Morauie quasi apertis celi katharactis inundassent, plurimi hostium sunt submersi. Nichilominus tamen propter lugubrem casum et inopinatum eventum usque ad desperacionem deiicitur exercitus christianus et nichil agitur nisi de sepultura. O quantus luctus omnium, o quanta lamenta maxime fratrum Minorum, quando cum luctu deferuntur ad eos passim funera occisorum. Fuit ergo dies hec dolorosa et amara valde.

Quomodo deus convertit ruinam christianorum in gloriam et honorem.

Predictus ergo Boemorum dux et princeps, exercitus christianorum terrore concussus libenter ad propria remeasset, nisi vilitatis notam incurrere timuisset. Suspirans ergo et eiulans convocat principes et, quid facto opus sit, sagaciter investigans, aliis autem hincinde loquentibus, ut moris est afflictorum, oritur per occasionem causa salutis. Nam cum imponeretur Henrico, duci Slezie et [Wladislao] Opoliensi, quod ipsi disponerent castra relinquere et confusibiliter exercitum domini solvere, ipsi viriliter crimen inficiantur et huius dicti radicem in Brandenburgensem referunt marchionem, et divina inspiracione omnium controversia cessante eligunt unanimi consilio primo converti ad dominum per penitenciam et pia vota, secundo contra infideles exponere pro populo animas suas. Ergo in dominica die in aurora infra octavas apostolorum Petri et Pauli confessione premissa, facto voto corrigendi errata, adjuvantibus oracionibus, que fiebant pro ipsis, audita missa devote, concurrentibus domino Philippo, quondam Salburiensi electo, et fratre suo illustri, duce Karinthie et duce Stiriensi, ex communi condicto principis Boemie et aliorum acies ordinantur; et sub vexillo martiris Wenceslai dux inclitus vallatus exercitu, montem contra hostes ascendit. Cumque Manaym, id est castra domini cum presidio angellorum, infideles subito aspexissent, timore nimio concussi, omnino fugissent, nisi remedium chaos id est fluminis intermedii percepissent, nichilominus tamen tantam dedit deus victoriam populo christiano, quod melius quam per scripturam intelligetur ex epistola subsequenti:

Epistola missa domino pape Alexandro quarto.

Sanctissimo in Christo patri ac domino, domino Allexandro, dei gracia pape quarto, sancte Romane ecclesie summo pontifici, N., eadem gracia dominus regni Boemie, dux Austrie et Stirie et marchio Morauie. Quia pium pastorem suarum a lupis liberacio ovium delectat et benignum patrem jocundum reddit cum salute prosperitas filiorum, gravis belli, quod adversus Bellam et natum eius Stephanum, Vngarie reges illustres, et Danielem, regem Russie, et filios eius et ceteros Rutenos ac Tartaros, qui ei in adiutorium venerant, et Boleslaum Cracouiensem et Lestkonem Juvenem, Lusicie duces, et innumeram multitudinem inhumanorum hominum Cumanorum, Vngarorum et diversorum Sclavorum, Siculorum et Vnalaorum, Vezzerminiorum et Ysmahelitarum, scismaticorum eciam, utpote Grecorum, Bulgarorum, Rusciensium, Bosnensium hereticorum, autore deo gessimus, et victorie nobis date celitus et post victoriam inter nos ex parte una et dictos reges ex altera concordie reformate processum non ab re decrevimus paternitati vestre declarandum. Sane cum ad flumen, quod Moraua dicitur, Vngarie Austrieque confinia terminans, cum nostris venissemus exercitibus, dictos reges et eorum exercitus castra metatos ex altera ripa fluminis vidimus ex adverso. Dedimus autem eis eleccionem,[ut] aut ipsi nobis loco cederent, ut transiremus, aut nos eis libenti animo cederemus. Ipsi autem solita fraude nobiscum treugas componentes ad deliberandum per totam diem sancte Margarethe inducias postularunt. Videntes autem nos confidentes, quia nec decima pars nostrorum nobiscum erant, nocte transeunt super nos improvisos et in modum senicirculi nos cingentes, nisi deus adiuvisset nos, forsitan vivos deglutissent nos. Igitur in tam inevitabili [necessitatis] articulo constituti, totam in adiutorium altissimi spem ponentes, commilitones nostros primitus adhortati in eos irruimus confidenter. Quos deus perterruit et prostravit et in fugam convertit, ita quod predictus fluvius Moraua juxta sui nominis ethymoloiam fieret eis via mortis. Tot enim in flumine sunt submersi, ut super occisorum cadavera nostris esset transitus et via ad eorum castra et tentoria spolianda. Quamvis ergo post tantam victoriam celitus nobis datam regnum Vngarie nostro potuerimus dominio subiugare, pensantes tamen, quod melius est habere bonum vicinum quam exterminare rebellem, et ut ait Constantinus augustus, crebro suaviores [fiunt] amicicie post inimiciciarum causas ad concordiam restitute, ideoque nobis pace oblata a proximis nostris alti sa[n]guinis nostri Vngarie regibus et domina regina et juvene rege Bela a comite Rolando, maluimus pacis federa reformare, quam vastando magnum regnum Vngarie viam Tartaris aperire. Prenotate itaque composicionis formam vestro apostolatui sub eorum sigillis petimus a sede apostolica communiri et in ewum apostolico patrocinio roborari.

Capitulum, in quo septem miracula er ordinem describuntur divinitus ostensa a deo.

Talis ergo ac tanta victoria soli deo sanctorum patronorum precibus asscribenda septem testimoniis comprobatur. Primo namque viri, qui ex more exercitum sequebantur, a tergo viderunt aquilam albissimam, cuius caput aureum erat, volantem et suis maximis alis cooperientem totum exercitum Boemorum, ymo magis christianorum, et sequentem vexillum beati martiris Wenceslai. Eodem die circa horam terciam devotus miles Johannes, filius Suoyslai, in domo propria jacens egrotus, in extasi positus vidit se in campo cum parvo exercitu et incomposito, et ecce in campo lucido primo videt principem Boemie sanctissimum Wenceslaum, militaribus armis suis indutum, precedentem cum sancto suo vexillo in dextera manu; quem sequebatur in pontificalibus sanctus pontifex Adalbertus, juxta quem e vestigio sanctus abbas cum suo baculo Procopius et posmodum sancti monachali habitu Quinque fratres [erant]. Tunc idem miles audivit clara voce sanctum Wenceslaum dicentem consortibus glorie sue: Modicus est noster exercitus, ad dei presenciam mox tendamus, et extendit vexillum proprium contra hostes, qui statim territi universaliter et turpiter in fugam sunt conversi. Ex terroribus oraculis interior consolacio fidem facit; nam sicut communiter omnes pariter retulerunt, quamvis paulo ante omnes essent quasi mortui et quasi viribus destituti, ipsa tamen hora conflictus cum inexperta spiritus leticia tantam a deo leticiam receperunt, ut non solum audacter in hostes irruerent, sed eciam parati essent muros ferreos penetrare. Jarosius eciam, burgravius Pragensis, vir fide dignus, coram episcopo retulit viva voce, quod exercitus eius, in cuius medio vexillum sancti martiris ferebatur, nullam in equis vel hominibus sustinuit lesionem, sed quocunque vertebatur vexillum martiris, hostes vertebantur in fugam etc. Ferrum eciam haste ipsius, in quo vexillum sancti martiris pendebat, visum est splendere pluribus sicut sol. Nunccii regis Vngarie coram Boemie principe retulerunt, quod cum in hora congressionis Boemi sonora voce ympnum sancti Adalberti: "Hospodine, pomiluy ny", cantare ceperunt, invitis sessoribus equi hostium territi terga verterunt in fugam precipitem Vngarorum. Gaudeat ergo populus Boemorum et suis patronis laudes referat inexhaustas, quorum meritis victricia signa in Boemiam referentes non solum a malis presentibus liberati fuerant stupendis miraculis, verum eciam pace gloriosa potiti sunt pro libitu cum honore sui ad laudem et gloriam summi dei. Amen.

Anno vero domini millessimo ducentesimo LXIo facta est concordia inter Vngaros et Boemos et pax reconformata et apposita pena undecim milium marcarum argenti contra violatores.

De desponsacione Cunegundis cum duce predicto et coronacione eiusdem.

Volens eciam dux predictus Boemie post triumphum sue domui providere, Cunegundym, filiam ducis Bulgarorum, in castello Vngarie nomine wlgari dicto Possen desponsavit et cum solempni gloria suscepta est in civitate Pragensi Xo kalendas Januarii, id est Xo die ante kalend. Jan. In festo vero Nativitatis domini predictus dux Primsl cum predicta uxore sua cum maximis, que longum foret enarare, solempniis in Pragensi ecclesia a venerabili Maguntino presule et aliis sex episcopis anstantibus solempniter cum regina coronatur in regem, astante marchione Brandeburgensi cum filiis et filiabus et alia procerum turba Boemorum, quam eciam ducibus Polonie, comitibus, principibus et aliis nobilibus infinitis. Convivia eciam permagnifica biduo in campo Boemie in locis ad hoc preparatis sunt solempnissime procurata cum inenarrabili gloria et leticia populorum.

Eodem anno sata, arbores et fructus tam siccitate quam tempestate multipliciter perierunt, fames maxima et mortalitas sunt secute, caristia eciam inaudita in tantum, ut frumenta et pabula pro equis vix reperirentur et anno sequenti, scilicet millesimo ducentesimo LXIIIo in Morauia et in Boemia mensura regalis siliginis venderetur centum viginti denariis, tritici multo plus, pisarum centum quinquaginta. Fames eciam coegit villanos dimissis agris cum uxoribus et filiis mendicare, rapere et furari; jumenta et pecora propter pabuli defectum interierunt propter asperitatem yemis subsecutam.

Capella omnium sanctorum dedicata est.

Anno eciam sequenti vis ventorum tanta fuit, ut prosterneret campanarium ecclesie Pragensis et multa alia edificia et turres et arbores sine fine. Eciam fuit inundacio aquarum et procelle et tempestates permaxime.

De solempni desponsacione facta per regem Boemie inter Belam, juniorem regem Ungarie, et neptem regis Boemie, ex sorore filiam marchionis Brandenburgensis.

Volens autem rex Primsl, qui aureus vel Ottakarus, juxta magnificenciam regalem pacem perpetuam firmare cum Vngaris, neptem suam, filiam sororis sue et marchionis Brandenburgensis, juveni regi Bele procuravit matrimonio copulare. Consensu ergo habito tam patris quam filii, regum Vngarie, in die sancti Wenceslai in ecclesia sanctorum Viti et Wenceslai tam clericorum quam laycorum oracionibus se recommendans, ut ordinaverat, predictam puellam neptem suam cum suis genitoribus venientem in castrum Pragense cum solempnitate permaxima suscepit et magni convivii apparatu. Interim eciam pro nupciis juxta regiam magnificenciam fieri precepit maximum apparatum. Primo namque tentoria sumptuosissima extendenda in campis cum omnibus requisitis premittens versus Posonium ipse rex cum nepte, parentibus et principibus tocius Boemie, Morauie et Austrie et tribus episcopis subsecutus patri sponsi regis, scilicet antiquo [regi], tribus episcopis sociatam puellam predictam videndam occurrenti transmisit. Cui rex Vngarus optulit murenulas preciosas et dote firmata in tentorio regis Boemie, rege Vngaro recedente, Bela sponsus venit regis filiam desponsare et more gentis illius coronam auream capiti eius imposuit, quam quidam miles illius gladio nudato deiecit. Eodem die rex Boemie in quodam tentorio solempni, ad modum ecclesie pulcherrime preparato, audita missa fecit milites ducem Polonie, quatuor marchiones et nobiles plures, [cum] quibus eciam ludos militares exercuit. Tandem venitur ad mensam regeque primo seniore in tabernaculo tentorii nobiliter collocato, principibus consedentibus decentissime hinc et inde, ipso ministrante cum suis, tam venuste et habundanter fuit omnibus ministratum, ut excedere videretur illud maximum convivium imperatoris Persarum maximi Assueri. Quis enim non miretur istius regis magnificenciam, qui ab ipsis cunabulis rex aureus est vocatus et qui diviciis et gloria inter omnes reges et mundi principes factus est gloriosus? Finito autem convivio puella navigio imponitur et rex Otakarus in Pragam revertitur gloriose.

Anno eciam domini millesimo ducentesimo LXVo in die Purificacionis Marie virginis convocatis tribus episcopis, Pragensi, Olomucensi et Bambergensi, et omnibus [nobilibus] Austrie, Boemie et Morauie rex coronatus venit ad processionem et fecit filiam baptizari, predictis tribus episcopis levantibus eam; et omnibus tam episcopis quam clericis et aliis convivium permagnificum preparavit.

Anno domini millesimo CCo LXIXo luporum tanta copia habundavit, quod rex precepit fieri foveas et imponi precepit anserem vel porcellum ad capiendum eos. Rex itaque Ottakarus multas mansiones et castella per regnum suum edificavit. Interim inter ipsum et Bauaros gravi orta discordia rex Boemie congregatis diversarum gencium exercitibus intrans Bauariam usque Ratisponam vastavit eam spoliis et incendiis ac rapinis. Verum exercitus regis diversis vicibus in Bauariam transeuntes tanta dampna intulerunt villis Boemie, maxime villis episcopi, clericorum et monachorum, quod dampna Bauarie quasi superaverunt.

Qualiter rex Otakarus prudenter abrenuncciavit eleccionem imperii prehabito consilio etc.

Interea Coloniensis archiepiscopus ex parte sua et omnium electorum venit Pragam offerens ei eleccionem imperii Romanorum. Qui habito solempni consilio suorum principum et maxime nobili viro Andrea, qui tunc erat camerarius regni, racionabiliter disuadente, gracias referens electoribus venientem archiepiscopum summis honoribus, conviviis, robis, iocalibus, palafridis, dextrariis et clenodiis magnificentissime honoravit et se nullomodo eleccioni imperii velle ullatenus consentire respondit et archiepiscopum sic honoratum magnifice cum graciarum accione ad electores remisit.

Anno ergo domini millesimo ducentesimo LXIIo[sic] sexto kal. Septembris Rudolphus electus est imperator; et anno sequenti, tanta fuit Prage inundacio aquarum, quod pontem fregit et infinita dampna intulit tam urbi quam villis et ecclesias multas et molendina destruxit, plures homines sunt submersi, et olera et sata desertavit, et pertigit aqua usque ad ecclesiam sancti Egidii et per vicum Judeorum usque ad ecclesiam sancti Francisci.

Qualiter Rudolphus, Romanorum electus, repetivit ab Otakaro, rege Boemie, jura imperii etc.

Juxta propheticum dictum: secundum gloriam eius facta est ignominia eius; sic accidit populo Boemorum in isto suo rege aureo nominato, ut videant mortales, quam instabilis est rota fortune. Rudolphus ergo Romanorum repetit ab Otakaro jura imperii, scilicet Austriam, Stiriam, Karinthiam, Portum Naonis, Fioletum et Forum Julii, rex autem Otakarus spiritu elacionis et malo consilio fretus cum magna superbia dedit electo Romanorum de omnibus negativam, dicens se quasdam terras nomine dotis et quasdam victrici gladio conquisisse. Insuper ipse ludis et venacionibus vacans mittit exercitus ad passus custodiendos, qui tamen terris Boemie, maxime monasteriis, per predas et rapinas permaxima dampna intulerunt. Interim Romanorum electus parat exercitum et castra metatus est ex altera parte Danubii versus Austriam cum exercitibus suis. Ex opposito vero Boemorum exercitus juxta Danubium cum rege Otakaro in longitudine miliariorum quatuor castra fixit. Cumque uterque exercitus jam fame et equi defectu pabuli debilitarentur omnino jam per ebdomadas septem, nec illi nec isti transirent, communi concordia treugas inierunt et locum elegerunt insulam dictam Kamber pro composicione tractanda. Statuto itaque die ad predictum locum utroque cum paucis veniente ad hoc finaliter devenerunt, ut filia regis filio electi, et e converso filius regis Boemie accipiat natam Rudolphi. Pactis ergo sacramento firmatis et instrumentis scriptis et sigillatis hinc inde [discesserunt].

Qualiter Otakarus resignavit quinque vexilla et frustratus est intencione sua.

Otakarus eciam induccione multorum facta confederacione tali cum principe Romanorum resignat electo quinque vexilla, sperans se statim investiendum de ipsis; electus autem alto consilio usus duo tantum, sicilicet Boemie et Morauie resignavit. Nichilominus tamen pacifice ab invicem recesserunt. Quitquid enim Otakarus corde conceperat, non ostendit, quia spem bonam de aliis sibi fecit electus tempore suo redendis.

Isto tempore multitudo luporum ululancium apparuit usque ad portas Prage.

Qualiter Otakarus animo superbo despexit Romanorum electum et fregit omnia pacta prius ordinata.

Anno domini millesimo ducentesimo LXXIXo [sic] Otakarus spiritu superbie agitatus, videns, ut electus Romanorum vexilla sibi promissa, non reddidit, et forte aliis stimulatus, omnia, que regi Romanorum promiserat, pacta fregit. Primo namque Agnetem virginem, quam filio electi promiserat, in monasterio sancti Francisci sub sancte Clare regula pauperum dominarum cum decem aliis virginibus consecravit, quod factum principium dolorum tam pauperum quam divitum, magnorum et parvorum, destruccionisque regni Boemie seminarium fuit; et quod maius est, electo Romanorum literas dirigit, magis provocativas ad bellum quam ad pactum facti federis excusandum. Insuper armat miliciam in expedicionem contra Romanorum electum, convocat ducem Polonie et amicos, terras, quas resignaverat, invasurus, et expectabat in Brunna exercitum amicorum. Cumque hec audisset electus Romanorum, qui jam collegerat exercituum multitudinem copiosam, transfretato Danubio venit in occursum eius. Cumque compertum ei foret, quod Otakarus nichil sciret de adventu eius et securus amicorum exercitum expectaret, subito Rodulphus [sic] irruit super inermes et inprovisos, irruit eciam super eos formido et pavor et fuge presidio se committunt. Facta est autem tanta strages de exercitu Boemorum, quod melius est silere quam scribere. Sic et gloria regis Otakari conversa est in ignominiam eius, nec scitum fuit, utrum fuerit traditus sepulture, sive eciam submersus cum multitudine fugiencium submersorum, tanta eciam fuit multitudo nobilium captivorum, quod sicut pecudes servabant, alios jugulabant, quia facti fuerant sicut oves occisionis. Preda eciam Boemorum innumerabili multitudine dextrariorum, vestimentorum, armorum, vasorum aureorum et argenteorum et ornatus capelle regie cum tesauris datis in predam omnem humanam estimacionem excedit, ut impleatur illud elogium: secundum gloriam multiplicata est ignominia eius.

De infinitis calamitatibus et miseriis Boemorum.

Verum sicut dicit Valerius Maximus: Ira dei lento gradu desevit, tarditatemque judicii severitate compensat; tanta enim severitas divini judicii excanduit in populo Boemorum, quantam nec hystoria nec litera docet, eciam tempore Machabeorum vel tempore paganorum. Nam tunc fideles pro justicia, torquebantur ab inimicis, nam frater in fratrem, pater in filium, proximus exiliit in amicum. Sed istas sub compendio maledicciones demonstremus. Totum namque regnum Boemie scissum est in tres partes; nam Brandenburgensis marchio tenet castrum exclusis clericis et partem regni; aliam partem concedit regine et filio, aliam detinet dux Polonie Kazko, preter alias particulares scissiones. Morauiam eciam penitus, qui potest capere, capiat. Secundo Theutonici muscarum more intrantes Boemiam ecclesias predantur, trahunt per capucia monachos et eiciunt de claustris, clericos torquent, moniales vituperant, sanctuaria prophanant, ecclesias violant, omnia rapiunt, torquent simplices, cruciant innocentes, incendia sine cessacione per villas committunt, animalia rapiuntur; nichil omnino potest ab aliquo custodiri, et quod intollerabilius est, cum omnia penitus sunt deserta, torquentur pauperes non solum a calamitatibus, verum eciam, qui non habent aliquid, in tormentis prodere compelluntur. Deseruntur domus sine habitatore, quia per nemora currendo se abscondunt. Fortis quoque timor et pavor et mors et calamitas, fames et infirmitas, opprimunt innocentes.

Verum eciam quia totus quasi orbis terrarum visus est contra Boemiam commoveri; nam eodem anno in vigilia Johannis baptiste tanta fuit tempestas post meridiem, quod innumera edificia corruerunt. Eciam tempestas murum castri circa ecclesiam sancti Georgii funditus evulsit et deiecit in rivulum Brusinicam. Impetus eciam pluviarum domos innumeras secum traxit. Vis eciam et impetus ventorum et aquarum arbores innumeras, montes et cavernas evertit et secum traxit in campos. Blada omnia, que servabantur pro tempore necessitatis, impetus aquarum penitus asportavit. De ventorum tempestate non est silendum; nam in die beate Barbare virginis tres nobiliores turres ventus uno impetu deiecit, scilicet turrim, que dicitur ad maiorem portam castri Pragensis, primum edificium, secundam, que dicebatur antiquitus turris episcopalis, terciam in fronte castri. Nam de aliis innumeris scribere non possumus pre multitudine veritatem; hoc tamen sit argumentum, quod intra castra et muros Pragenses XXIIIIo turres fortissime corruerunt et in aliis locis tot clades fuerunt, quod exprimere non sufficit calamus ad scribendum. Caristia tanta fuit, quantam nullus meminit, ita quod nonnisi duo ova gallinarum pro L denariis vendebantur, cumque prius pro uno L vendebantur; et de aliis similiter est estimandum. Eciam ad maiorem calamitatem clericis ecclesie Pragensis exceptis paucis est penitus interdictum, et sancta conculcata per Teutonicos et in solitudinem sunt redacta.

Qualiter marchio Brandenburgensis aliam Boemis intulit persecucionem.

Brandenburgensis marchio post debellacionem factam per Romanorum electum sub specie tutele filii regis defuncti persecucionem graviorem excitat populis Boemorum rapinis, spoliis et tormentis; tandem facta treuga cum proceribus Boemorum sub specie amicicie vocat canonicos quosdam et petit sibi dari privilegia regis [Ottacari] et mittens satellites in sacristiam sancti Viti predictam sacristiam et capellam sanctorum Cosme et Damiani, in qua infiniti thesauri civium servabantur, percussis canonicis et clericis verberatis omnibus thesauris et depositis spoliat et eciam sepulcrum sancti Wenceslai nec non et curiam episcopalem cum omnibus eius rapuit et civitatem et plura alia suo dominio applicavit etc. Ad mortem itaque et calamitatem Boemorum planctus Rachelis innovatus est; nam Brandenburgensis marchio media nocte capi fecit reginam cum unico filio et duci in obscuro ad castrum Bezdiez firmissimum. Curia eius dispersa Boemis expulsis et data sub custodia crudelium Theutonicorum. Boemorum autem proceres et barones ex edicto marchionis ad colloquium vocati, licet instanter peterent, non tamen obtinuerunt, quod puer cum matre redirent in Pragam.

Micius tamen cum domina agebatur. Que callida simulacione exegit, ut vicinum monasterium visitaret. Optinuit quidem, secundo iterum, ut sororem Agnetem in sancto Francisco visitaret; tercio, ut in Morauiam iret pro exequiis viri sui. Que cum obtinuisset, fuga Theutonicorum minas evasit. Brandenburgensis autem marchio Brandenburgensem episcopum prefecit Boemico regno, qui omni tyranno crudelior fuit. Nam eo tempore spoliata sunt omnia quasi monasteria omnium religiosorum et fratrum Minorum, monialium, canonicorum ac eciam rusticorum; facta eciam sunt incendia usque ad favillam. Eodem tempore Pragensis decanus cum canonicis conqueritur domino episcopo Brandenburgensi de dampno ecclesie et spoliis factis in ea. Qui episcopus verbo tali consolatur eos, quod est auditui terribile et nefandum, et more theutonico furiose respondit: Non tantum Gotfridi prepositi rapientur, verum eciam omnium clericorum, eciam antistitis bona, non solum in rebus, sed eciam in persona. Nunquam enim memini me tot calamitates legisse; ideo melius est dicere uno verbo: Percussit eos dominus percussione crudeli, sed paratus est aliquando misereri, nec potest in ira continere misericordias suas. Excesserat episcopi persecucio persecucionem Dyocleciani factam in christianos.

Tanta eciam fuit mortalitas, quod modus vel possibilitas sepeliendi mortuos non erat; ideo facta sunt in Praga duo magna sepulcra, in quibus defunctorum cadavera jactabantur; tanta eciam fames, ut turmatim incederent mendicantes, domorum hospites occidebant, vicinam vicina occidebat et manducabat et cum furore rapiebant corpora occisorum. Pudet scribere tot calamitates populi Boemorum.

Qualiter deus post angustias pacatus est populo Boemorum etc.

Ultimum punita superbia Boemorum misertus est populo deus suo et placatum se ostendit sensibili signo. Nam yris visus est circumdans civitatem Pragensem in die sancti Stephani, bonum omen designans; eciam in cornu lune visa est stella micans, que ducelli reditum figurabat.

Eodem anno marchio facta concordia cum Boemis, recepta pecunia, quam petebat, committit episcopo Thobie et duobus judicibus regimen regni et muscas Theutonicorum sub pena capitali exire compellit, remittit ducellum et in Saxoniam est reversus. Novaque lux oriri visa est populo Boemorum, quia misertus est populo suo dominus deus noster.

De ritu novi ducis Wenceslai et fine tutele Brandenburgensis.

Anno domini millesimo ducentesimo LXXXIIIo septimo ydus Januarii in die sancti Stephani prothomartiris nova lux apparuit populo Boemorum; yris enim mire pulcritudinis Pragensem totam circumdedit civitatem, quod fuit bonum omen miseracionis divine, que presagium finis calamitatum et principium tranquillitatis et pacis, sicut eciam alio signo ostendit deus apparente stella pulcherrima super cornua lune indicantem felicem adventum nostri illustrissimi ducis, quem Brandenburgensis marchio detinebat, qui fuit tutor eiusdem. Cui juveni redeunti barones, principes et omnes occurrunt clericis processionaliter cantantibus: Advenisti desiderabilis cum aliis ympnis et canticis, Hospodin populo decantante, occurrentibus ecciam venerabilibus prelatis Thobia episcopo cum canonicis ecclesie cathedralis, cum religiosis abbatibus cum suis conventibus et Minoribus et Predicatoribus, cum clero et populo universo clamantibus et dicentibus: Benedictus, qui venit in nomine domini, et sic eum ad ecclesiam deducentes cum indicibili gloria in paterno solio locaverunt ad laudem dei et gloriam Boemorum. Amen. Brandenburgensis autem marchio finita tutela cum debuisset reddere racionem, addidit malis suis rapinis exaccionem amplorum marcarum XX milium et a duce iterum undecim milia, pro quibus tenuit municiones firmissimas, donec summa predicte pecunie solveretur. Qua soluta est Boemia de voraci tyrannide predicti tutoris penitus liberata.

Quomodo autem ipse finierit et a quo coronatus tam ipse quam sequens, quorum ista sunt nomina infrascripta, liber non loquitur, nec valui reperire; ideo sufficit nomina per ordinem describere, sicut in cronicis continentur. Post predictum ducem et regem Wenceslaum, filium magnifici regis Otakari occisi in prelio, isti successerunt: idem scilicet Wenceslaus rex, Primsil rex, Wenceslaus, Vngarie et Boemie rex, Rodulphus dux, filius Alberti, electi regis Romanorum, Henricus, dux Karinthie, ultimus Johannes rex, filius imperatoris Henrici illustrissimi Romanorum, deinde Karolus quartus, eiusdem Johannis filius ex Elizabeth regina et herede regni Boemie, nunc serenissimus rex et imperator Augustus.

Capitulum ultimum.

Nunc in calce voluminis tamquam ad basim omnia reducentes; nam imperator greco nomine, ut ait beatus Gregorius libro moralium, basileos appellatur, quasi basis terre, nam leos terra in greco dicitur, quasi omnium fundamentum; quere in Karolo de suis operibus, de quo michi scribere non videtur, ne eius laudi vel glorie aliquid videar decerpsisse, si eius opera magnifica stilo non heroyco persequerer, ut deceret. Verum ut in ipso concludam volumine, quosdam versus de eo conscriptos ab antiquo, a quo tamen certitudinaliter non bene scio pro certo, presenti pagine duxi penitus inserendos, qui tales sunt: Helisabeth, filia regis Wenceslai, mundo refert gaudia, jussu Adonay, ut metrum,quod sequitur super hoc, testatur et Libusse conditur, que sic modulatur. Versus:

Surculus est illa, de qua Libussa Sibilla

Sagax prophetavit hec presagioque beavit;

Elisabeth proles generabit, qui quasi soles

Undique lucebunt et plurima regna tenebunt;

Eius et ex archa nascetur eritque monarcha.

Ipse reget mundum, sapiens erit et furibundum

Quemque sibi strabit, regnum suum bene stabit,

Cristicolis ensis urbes, quas cyropolensis

Reddet, fraudabit et milia multa necabit.

Quod nec Alexander potuit nec fortis Euander,

Hoc vincet totum, pharaonis habebit azotum,

Vincet soldanum pelletque Plutonis ad anum,

Undique pace data, celo sibi sede parata,

Eternum nomen sibi nanciscetur et omen

Finis in urbe Dauid eius erit, quam superabit,

Ad pedicas Cristi tumulus fabricabitur isti. Amen.

III.

Incipit tercius liber cronice Boemorum, qui ierarticus sive ecclesiasticus nominatur.

Ecce descripsi eam tibi tripliciter. Sapientissimi Salomonis in proverbiis verba prescripta mea create trinitati indicant et ostendunt, nullam rem omnino consistere nisi in numero Trinitatis. Omnia enim numero, pondere et mensura creasti domine, ait ipse, quod theoloice dicitur modus, species et ordo. Hoc eciam indicat scriptura in principio Genesis, quia in principio creavit pater verbum, quia dixit spiritum, qui ferebatur super aquas. Hanc trinitatem vidit Abraham, quia tres vidit et unum adoravit, et idem Salomon de deo loquens in proverbiis: quod, inquit, nomen eius vel filii eius si nosti, illius scilicet, qui appendit tribus digitis molem terre. Hanc beatissimam creatricem trinitatem nulla creata ymago ignorat, nisi sit totaliter excecata, pro eo, quod anima creata cognoscit in lumine concreato, quod habet in se memoriam quasi essenciam paternalem, intelligenciam filialem, que a prima procedit, et a noticia et memoria inpossibile est, quod non procedat amor vel sui ipsius benivolencia, quod dicitur spiritus vel nexus amborum, qui in deo dicitur paraclitus vel spiritus sanctus, tercia in trinitate persona eternaliter a patre filioque procedens. In re enim quacunque minima est vestigium trinitatis, scilicet esse, posse et operari, in perfeccioribus esse, vivere et operari, in vere perfectis vivere, intelligere et amare, sine quibus racionalis creatura omnino esse non potest, quod in sacra theologia lucidius declaratur. Unde eciam philosophi naturali lumine cognoverunt beatissimam trinitatem, quam etsi quidam negaverunt, hoc fecit superbia, que in eis racionis oculum excecavit. Nam Aristotiles, summus philosophorum, Platoni tamen impar eloquio, ut dicit Augustinus, in principio celi et mundi, dicit naturali racione coactus vel phitonico spiritu raptus, omnia, in numero consistere trinitatis. Unde dicit: trinitatis numerum nos non invenimus, sed a natura extraximus; per hunc enim honorare elegimus deum creatorem eminentem proprietatibus elementorum et eorum, que creata sunt; omnia enim in numero trino consistunt. Ubi comme[n]tator eius Anroys pessimus dicit, quod in lege Aristotilis tria erant sacrificia, et Ouidius metrice libello de vetula deum trinum et unum concludit Aristotilem scripsisse et docuisse. Sed et Plato in Thymeo, deum habere genitam mentem, que sine amore esse non potest omnino. Beatus eciam Augustinus recitat libro, quod quidam philosophus, quem alibi dicit fuisse Platonem, scripsit et secum sepeliri fecit quasi totum Johannis evangelium, quibusdam dimissis vel paucis immutatis, et hoc ante Christum, sic: in principio erat logos, id est verbum etc. usque fuit homo, quod non sic scripsit, sed in istis verbis et anima hominis perhibet testimonium de lumine, et in fine posuit verbum: caro etc. Hec premisimus, ut ad premissa verba veniamus. Ecce descripsi eam tripliciter, scilicet sapienciam eterni luminis derictivam, nam vapor est omnipotentis dei et ymago claritatis illius et idcirco ut in anima quasi a patre reluceat potestas, a filio veritas, a Spiritu sancto caritas attendantur.

Et sic in memoria sit stimulus consciencie, in intelligencia splendor noticie vel radius noticie, in amore igniculus benivolencie ad nostram creatam ymaginem reformandam per potenciam paternalem, illustrandam vel conformandam per noticiam filialem, transformandam in amorem celestium per benivolenciam spiritualem. Ille igitur ignis, tripliciter exurens montes et mentes contemplancium a montibus eternis per lucem sapiencie illuminans et exsufflans radios igneos, trinam partem nostre create ymaginis trino radio reaccendat; in hac tercia parte nostri opusculi in amorem celestium, ut cum Paulo raptus usque ad tercium celum contemplari valeas Seraph illum cum Ysaya, intendentem labia tua ignito calculo sacre scripture, quem forcipe tulerat de altari, ita quod cum viro induto lineis, summo sacerdote Cristo, implere valeas primus altaris perfecte intelligencie manus sacras, ut effundere valeas super domini civitatem ecclesie militantis, ut tamquam vir desideriorum cum Daniele Gabrielem volantem cognoscas tempore sacrificii separativi. Ut indicet tibi virtutem ignei fluvii totaliter incendentis, virtute sedentis in trono, per omnia secula seculorum. Amen.

De sacerdocio naturali.

In hac igitur tercia distinccione ecclesiastica, ut premissum est, describitur ierarchia, que a primo sacerdote vero post Adam, Abel justo, usque ad tempora nostra decurrit. Fuit namque primum sacerdocium naturale; nam primogenitus semper rex et sacerdos erat in lege nature et duravit usque ad Jacob. Post fuit sacerdocium legale ab Aaron usque ad verum pontificem Christum, post quem fuit et erit usque ad finem mundi sacerdocium spirituale. Tu, inquit Dauid, es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, qui assimilatus est filio dei. Sine patre, sine matre, sine genealogia describitur secundum apostolum apud Hebreos, pro eo, quod spirituale sacerdocium a Christo sumpsit exordium, sicut scribit Johannes in principio Apocalipsis: Fecit eis regnum et sacerdotes, scilicet spirituales, non ut olym per carnalem successionem, sed per spiritualem unccionem in ecclesia conferatur ordo sacerdotalis.

De primo sacerdote post Adam Abel justo capitulum.

Primus ergo sacerdos post Adam a sanctis describitur Abel justus. Hic instructus a patre constructa ara cum fratre Caym reprobato eius sacrificio, quia etsi recte obtulit, quia vero deo, non tamen juste divisit, quia deo peiora, scilicet spicas putredas et corosas. Abel vero optima obtulit gregis sui, super quem et eius munera deus respexit eum lumine illustrando et eius munera acceptando digne misso e celo, qui consumpsit visibiliter sacrificium eius. Unde frater eius iratur et confusus turbatusque, quamvis redargutus a deo, ipsum fratrem suum Abel deo primum martirem consecravit, factus et ipse vagus et profugus super terram. Iste Abel virgo dicitur decessisse sine generacione carnali; cui successit frater eius Seth et Seth successit filius eius Enos, qui cepit invocare nomen domini per oraciones vocales et sacrificia, ut deducit doctor egregius Augustinus, ac eciam religionem instituit, qui dicuntur in Genesi filii dei, precepto enim Ade generacio Seth et Enos, quia religiose vivebant et per oraciones et sacrificia deo serviebant, separati a generacione Caym fratricide filii dei appellati sunt et usque ad septimam generacionem religiose vixerunt. Defunctis autem patribus et Enoch translato in paradisum paulatim ceperunt se generacioni pessime commiscere, qui homines dicebantur eo, quod secundum hominem vivebant et non secundum deum. Qui videntes filias hominum generacionis Caym esse pulcras, elegerunt sibi uxores pro libitu voluntatis, id est sine omni ordine racionis, et in tantam luxuriam exarserunt, sicut faciunt, quando prolabuntur communiter continentes, quod omnem nature ordinem pervertentes nulla justa connubia servabant. Unde deus volens illorum effrenatam luxuriam demonstrare, fecit generari gigantes, propter quorum rabiem puniendam fecit eciam diluvium et ad purgandam luxuriam factus est cathaclismus. Quod autem, ut quidam dicunt, ymmo communiter est vulgatum angelos incubos et succubos, hic dei filios appellatos, omnino michi videtur absurdum, et hoc beatum Augustinum sequendo, quod probo multiplici racione. Primo, quod de bonis angelis omnino videtur absurdum, quod scilicet tam nefandis operibus se inmisceant, qui ex natura diligunt puritatem. Nec forte est possibile per seminum translacionem, ut fingitur, generare gigantes. Dato tamen, quod esset possibile, angeli tamen sancti talibus nefandis operibus nullatenus se inmiscent. De malis eciam angelis non videtur, quia nunquum dampnati filii dei vocantur in aliquo loco scripture. Filii ergo dei non tantum per generacionem, sed magis per religionem vel professionem hic filii Seth appellantur, sed tamen per apostaticam luxuriam viam dei omnino dimiserunt, in diluvio perierunt justo dei judicio. Sed quia omnis caro, ut dicitur, corruperat viam suam, quamvis satis pater Noe Lamech videatur de pessimorum operibus doluisse, dicens in nativitate Noe: iste consolabitur nos, et Enoch septimus ab Adam, propheta sanctus, translatus sit in paradisum, nullum tamen legimus de prima etate per decem capita descendendo usque ad Noe expresse domini sacerdotem fuisse, nisi Noe, qui tamen Nohe justus obtulit holocaustum post diluvium et odoratus est dominus odorem suavitatis ingentis.

De Sem sacerdote, primogenito Nohe.

Sem, filius primogenitus Nohe, post patrem factus est sacerdos dei summi et obtulit sacrificium deo in pane et vino et fuit figura Christi. Qui Christus factus est eciam sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Melchi idem est quod rex, Sedech idem est quod Scem li[n]gua arabica et caldea. Isti Scem dedit Abraham decimas, ut deducit apostolus ad Hebreos in figura. Nam qui decimas accipiebat in veteri lege, scilicet Leui et tribus eius, scilicet Aaron et Leuite, in lumbis patris adhuc existens decimatus est. Hic primo decime date sunt, sed de spoliis occisorum infidelium per Abraham. Supervixit autem iste sacerdos post Abraham, ut dicitur annis XXXV, sed Abraham, Ysaac et Jacob sacerdocio functi sunt; alii non leguntur ordinate sacrificium obtulisse, nisi Gedeon et Samuel similiter, qui tamen erat de tribu Leui.

De Abraham sacerdote etc.

Abraham post Melchisedech sacerdocio functus est in terra sancta. Ubi altari erecto obtulit holocaustum, id est incensum totum: vaccam, capram, aves, ubi vidit clibanum fumigantem et tunc habuit promissionem de Terra sancta. Item alias obtulit sacrificium et habuit visionem trium angelorum et submersionis Sodome et Gomorre et aliarum trium civitatum. Item tercio obtulit sacrificium et habuit promissionem Ysaac; quem eciam dum precepto dei vellet offerre in holocaustum et duxisset ad montem, ubi post fuit templum secundum Josephum, dimissis pueris cum asino et Ysaac portaret ligna et ipse ignem et gladium, pater Abraham alloquitur filium piis verbis dicens: O fili, a deo datus es michi preter spem et contra cursum nature de vetula et sterili natus, quem deus in juventute tam pulcrum erexit. Per te meam senectutem consolari putabam et te superstitem relinquere mee religionis cultorem et bonorum omnium meorum heredem et tuis manibus sepeliri sperabam. Nunc deus, qui te michi dedit, plurimum te dilexit, nec vult te implicari mundanis nec infirmare, tabescere, nec communi morte hominum vitam finire, sed per oraciones et sacrificium tuam animam recipere et per manum tui genitoris, cui dulcior erat tua vita super omnia mundana, temporalia vel terrena. Ideo libens suscipe mortem precepto dei, qui te in meliorem statum vite resuscitabit. Delectatus ergo Ysaac sermonibus patris alacri mente respondit sibi gratissimum fore sermonem patris et pro dei mandato libenter subire mortem et ad beneplacitum patris tam amabilis, eciam si deus non precepisset. Et flexis genibus, benediccione percepta paraverunt lapides pro altari per modum crucis, ligna composuerunt et subtus ignem.

Cumque vestimenta deponeret, ut credunt Hebrei, sathan adversus stans dixit Ysaac, ut resisteret patri tamquam fatuo et deliro. Cui Ysaac in faciem exspuit et nudatus in modum crucis, brachiis cancellatis a patre ligari se permisit et stans flexis genibus super struem lignorum ictum gladii expectabat. Tunc Abraham factus in extasym vidit filium dei immolandum in ligno crucis, verius sacrificium quam Ysaac, ut dicit in ewangelio Johannis idem filius Dei benedictus. Abraham, inquit, exultavit, ut videret diem meum. Vidit, tunc scilicet, et gavisus est. Tunc angelus clamans dixit: Ne extendas manum super puerum! Et tamen tunc erat annorum viginti et solvit eum et inter vepres a deo paratum invenit arietem, quem obtulit pro filio holocaustum.

De Ysaac sacerdote post Abraham.

Ysaac, qui promissione angeli natus est et quia mater risit in eius anuncciacione, post Abraham sacerdocio functus est. Uxorem unam tantum habuit, de qua genuit duos uno concubitu, ut dicit beatus Gregorius Libris moralium. Cumque colliderentur parvuli in utero, antequam nascerentur, et mater sentiret prelium, quod videre non poterat, ivit, ut consuleret dominum, ad loca altaris Abrahe mediante aut dubium marito suo Ysaac, cui dedit deus responsum per eundem: Due gentes et duo populi sunt in utero tuo et maior serviet minori, et quod rei postmodum probat eventus. Esau enim maior natu, quia primo egressus ex utero, primogenitus fuit et in sacerdocio debuit succedere patri. Verum omnium religione postposita venacioni vacabat et simul duas uxores habuit de ydolatris, fratre Jacob humili manente in disciplina sub matre et in obsequium patris; [ideo] merito reprobatus a deo fuit Esau, Jacob vero ei substitutus in sacerdocio, consilio Spiritus sancti dato per matrem non obstante, quod pater, quantum in eo fuit, vellet Esau benedicere benediccione solempni et in sacerdocium ordinare et tribuere vestes sacras, quas tamen fratri vendiderat pro edulio lentis, que primogenita vocabantur. Cumque Esau de mandato patris cum arcu et pharetra pergeret ad venandum et tardaret redire, mater Rebecca paravit cibos et vestes et induit Jacob sacris vestibus, quas servabat, et misit Jacob ad patrem, qui consilio Spiritus sancti benedixit eum benediccione solempni et post se ordinavit in sacerdotem alio reprobato; quam benediccionem iterum confirmavit. Et sic maior, scilicet Esau, postmodum minori servivit, et populus Jacob, scilicet Israel, populum Esau superavit. Jacob igitur sacerdos ordinatus a patre erexit lapidem in titulum et benedixit in loco, ubi pater suus, ut tradicio docet, fuit ymmolatus. Dum dormiret autem vidit scalam et hostium celi apertum et angelos ascendentes et descendentes et deum innixum scale. Unde mane surgens tulit lapidem, quem supposuerat capiti, super duos alios, qui in unum uniti sunt et unxit tres in tytulum altaris et votum vovit eciam de decimis solvendis et dei cultu. Hoc fuit primum altare inunctum oleo materiali ad honorem dei. Post Jacob, qui descendit in Egiptum, non legimus sacrificium factum deo usque ad Moysen, qui jussu dei in exitu Israel nocte illa ad vesperam pasce ymmolaverunt phase, id est agnum assum, agniculum integrum cum lactucis agrestibus, et edum similiter et azimos panes commederunt septem diebus pasche.

De Moyse et exitu Israel de Egipto etc.

Moyses eciam nocte illa pasche jussu dei et transito Mari rubro, persequentibus Egipciis in eodem mari submersis, cum infinitis spoliis Egipciorum, divisis aquis, transiit sicco pede precedente columpna ignis et nubis et cum pervenisset ad litus, cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc domino et exierunt mare cantando canticum leticie: Cantemus domino, gloriose enim etc. Maria autem, soror eius, cum tympano precedebat mulieres in corea eundem ympnum vel canticum decantando, et venerunt ad montem dei et ibidem sacrificium iterum obtulerunt. Elegit autem deus ex nomine Beseleel, filium Vr et Marie, sororis Moysi, ut dicunt Hebrei, quem implevit deus spiritu sapiencie ad faciendum opus tabernaculi et altaris et omnium utensilium eius secundum exemplar sibi a deo demonstratum in monte; cui et dedit socium nomine Eliab. Iste Beseleel, quando fecit tabernaculum, probatur fuisse duorum annorum. Sic Kaleb genuit Vr, Vr Vri, qui Vri pater fuit Beseleel, ut probatur primo Paralipominon capitulo XXIo. Nam post erectum tabernaculum, quod fuit sequenti anno eggressionis filiorum Israel de Egipto, missus fuit iste Kaleb cum Josue et aliis explorare terram sanctam. Et tunc, ut expresse dicit textus sacri canonis, erat Kalep annorum quadraginta, quot ergo annorum genuit primum filium et filius secundum etc. respondeant, qui sciant. Tamen rei veritas est, quod octo annorum genuit Kalep primum filium, scilicet Vr, qui eciam octo annorum genuit Vri, qui eciam octo annorum genuit Beseleel voluntate dei, quia cogebant naturam pubescere. Hec dicit glos[s]a super librum Paralipominon et Jeronimus probat possibile multis induccionibus et exemplis. Puella fuit in Anglia temporibus nostris violentata pecunia data matri, que anno septimo dicitur concepisse. Idem dicitur de Salomone et Achas, quod genuerunt undecimo anno. Jeronimus eciam recitat, nutricem quandam nutrientem parvulum tantam vim intulisse nutrito, quod coegit naturam pubescere ante tempus et anno septimo de eodem puero concepisse. Quod tamen deo non est impossibile et vult aliquando talia monstra fieri ad confusionem tante libidinis demonstrandam. Hec sine preiudicio scripta sunt et assercione. Hic naturale sacerdocium terminat.

De sacerdocio legali etc.

Tribus eciam Leui, cui legale sacerdocium est collatum, qui fuit quartus in ordine filiorum Israel, habuit tres propagines, scilicet: Gison primum filium, Caath secundum, tercium vero dictum... De Caath secundo nati sunt Aaron, Maria, soror eius, ultimus Moyses, quem mater tribus mensibus occultavit timore pharaonis, qui preceperat sub pena mortis omnes masculos Israel esse necandos. Tandem proiectus a matre in fluvium in fiscella, id est cista facta de juncis, a filia pharaonis levatus est et matri datus est nutriendus, illa penitus ignorante, quod esset mater eius. Tandem reditus filie pharaonis nepos regis putabatur, a quo missus contra Ethiopes victoriam reportavit et eius filiam in uxorem. Hic adinvenit cymiras sive larvas militares contra serpentes. Hic eciam occiso Egipcio fugit in desertum et vidit ardentem rubum et deum in igne, cuius precepto rediit in Egiptum, in signis et prodigiis eduxit populum per desertum XL annis. Cui deus dedit socium fratrem suum Aaron, quem jussu dei consecravit et unxit oleo sancto, quem eciam Aaron in summum primum pontificem populi Israel, filios eciam eius in minores sacerdotes ordinavit. Fecit eciam eis, primo scilicet pontifici vestes sacras, racionale et superhumerale, coronam, mitram scilicet et alia ornamenta. Alii autem fuerunt dicti Leuite ordinati in ministerium sacerdotum,secundum tres distincciones superius nominatas. Hic Aaron ordinatus fuit a Moyse in pontificem, sicut Hostiensis consecrat papam urbis, et tamen non intravit Terram sanctam, sed exspoliatur vestibus sacris, quibus filius eius indutus est a Moyse nomine Eleazar, post summus pontifex ordinatus, Aaron ibi defuncto in monte Or. Tercius Finees Eleazari unctus post patrem meruit sacerdocium sempiternum, quia occidit uno ictu gladii duos simul jacentes in stupro et placavit iram dei, que propter fornicacionem contra dei preceptum populum occidebat, ac eciam quia ydolatica contra legem edebant amore mulierum. Iste Finees relicto sacerdocio filio suo dicitur vitam solitariam elegisse et hunc postmodum, ut recitat Jeronymus, dicunt esse Heliam, translatum in paradisum. Hec sine preiudicio verioris sentencie. Unde nec alii leguntur fuisse sacerdotes, nisi de tribu Aaron; nec sacrificium obtulisse, nisi Gedeon jussu angeli, et Samuel, qui cum Leuita fuisset, non tamen de domo Aaron, ut dicit Augustinus in quadam epistola. Post Moysen eciam, qui non intravit in Terram sanctam, remanserunt duo filii eius, quorum unus factus est sacerdos ydolorum in domo Miche, ut habetur in fine Libri judicum, et postmodum in tribu Dan contra deum et extunc contra legem pluries facti sunt in illo populo sacerdotes et eciam falsi prophetae, et seduxerunt non solum populum sed et reges, ut patet in Libro regum et maxime in Jeremia, quare deus tradidit eos frequenter puniendos in manus vicinorum, qui eos multipliciter affligebant, ut patet in Libro judicum. Cum autem in tribulacione clamarent ad deum, mittebat eis liberatores, qui de hostibus gloriose triumphaverunt frequenter et judices dicti sunt. Fuerunt autem numero duodecim principales et quasi trecentis annis populum gubernabant, donec ventum est ad ultimum nomine Hely, qui judex fuit et summus sacerdos.

Primus Liber regum.

Hic duos filios habuit pessimos sacerdotes nomine Offny et Finees, qui stuprabant mulieres circa tabernacula excubantes et sacrificiorum justum ritum pervertebant, quos pater aliquando leviter, non viriliter reprehendit, et ideo cum eis periit et dei populus propter peccata eorum. Habuit enim tunc Israel prelium contra Philisteos, qui debellatis filiis Israel ceperunt archam dei et quinque mensibus tenuerunt eam, cum suo tamen dedecore et maximo dampno, quia ydolum eorum corruit coram archa et ipsi omnes gravi et vilissimo vulnere sunt percussi. Nam mures nocte perforabant intestina eorum, nec stercora continere valebant et sic coacti remiserunt archam, quam tamen postmodum reduxit rex Dauid in Jerusalem et Salomon collocavit in templo et Jeremias abscondit in monte precepto dei, que a multis dicitur adhuc absconsa. Quidam alii dicunt, quod tempore Machabeorum sit in Jerusalem reportata et a Tyto et Vespesiano, Romanis principibus, post destruccionem Jerusalem translata Rome et sic in sancta sanctorum vel in Laterano per Constantinum ultimo collocata. Hec est opinio Romanorum. Tempore istius Heli fuit fames maxima in Israel. Tunc quidam vir de Bethleem cum uxore nomine Noemi, id est pulcra, cum duobus filiis perrexit in terram Moab, ut peregrinaretur ibi, defunctusque est tam pater quam filii, socru Noemi cum duabus nuribus viduis remanente. Cessante fame mulier orbata filiis et marito redire voluit in Bethleem, quam nurus sequebantur. Quibus illa dissuadebat. Tandem una remanente alia nurus nomine Ruth omnino fidelitate plena sequi voluit et venit in Bethleem et desponsata Booz, genuit ex ea Obeth, qui fuit pater Yesse, patris Dauid, regis de genere Phares, filii Jude, filii Israel.

De Samuele etc.

Samuel eciam natus de patre Helcana Leuita et matre, sancta prophetissa, et deo oblatus et nazareus domino consecratus, propheta domini predixerat Hely revelacione divina omnia futura super eum et domum suam et eciam summum sacerdocium transferendum de domo eius, scilicet Eleazari, et dandum emulis, scilicet illis de domo Ytamar, quod eciam factum fuit. Hic Samuel propheta domini defuncto Heli, summo sacerdote, templum gubernavit et sacerdocium ministravit in necessitate, quamvis non fuerit de domo Aaron, et fuit judex populi justus et agnum ymmolavit et habuit victoriam de Philisteis. Habuit eciam filios malos, propter quos eciam patrem sanctum despexit populus et regem sibi fieri postulavit. Quod cum primo displicuisset, tandem descriptis iuribus regni populo persistente in prece concessit eis regem in ira sua filium Cys de tribu Benyamin et unxit eum voluntate divina Samuel in regem. Hic primo humilis fuit filius unius anni, cum regnare cepisset, id est fuerat rex per annum. Iste est modus Hebreorum loquendi. Iste tamen Saul in principio bonus, avarus tamen fuit, invidus et superbus. Primo namque victoria habita de Amalech contra mandatum domini dei noluit occidere Agag regem, de quo preceptum habuerat, nec eciam alia bona occidit, sed reservavit contra preceptum dei; sed vilia [demolitus est] optimis reservatis, propter quod deus privavit eum regno de jure et dederat Dauid. Dauid autem puer unctus est in regem a Samuele in domo paterna in Bethleem in medio fratrum suorum occulte. Hoc prophetaverat Balaam filius propheta (Num. XXIIII) dicens, tolletur propter Agag regnum eius, quod tunc non fuit intellectum. De facto autem tenuit dominium annis multis Saul. Hic preliatus est contra Philisteos, in quo prelio Dauid, adhuc puer, cum nondum haberet usum armorum, in funda et lapidibus quinque occidit Goliam gygantem et percussit eum in fronte tam valide, quod intravit lapis, ut dicunt Hebrei, in cerebrum eius. Et quia ferrum, scilicet galee eius, cessit lapidi, ideo dicunt quidam, quod ex tunc facta fuit circumcisio cultro lapideo, que tamen prius fiebat cum ferro. Hoc tamen dictum potest habere calumpniam, primo quia, ut legitur in libro Exodi, Sephora, uxor Moysis, fugiens cum Moyse, videns angelum venientem evaginato gladio, intelligens, quod propter filium non circumcisum veniebat, accepit acutissimam petram et circumcidit carnem prepucii eius et proiecit ad pedes Moysi dicens: Sponsus sanguinis mei es, et reversa est ad patrem suum. Ergo ex hoc facto conclude, quod ante Dauid facta fuit circumcisio cultro lapideo, sicut eciam patet in libro Josue, ubi facta fuit per Josue secunda circumcisio in Galgalis pro eo, quod toto tempore quadraginta annorum, quo fuerant filii Israel in deserto, nullus fuerat circumcisus. Ibi dicitur, quod cultris lapideis facta est a Josue circumcisio. Prudenciores tamen Judeorum, cum quibus de ista materia contuli, qui sunt amici mei, sicut Judeus christiano potest esse amicus, dixerunt michi asserendo, quod nunquam de communi lege potuit fieri, nisi cum acutissimo rasorio et de ferro vel de alio nobiliori metallo, sicut est es vel aurum, et concordant cum dicto Aristotelis in libro probleumatum, qui expresse probat, quod incisiones facte cum ere vel aureo cultello cicius sanantur, quam ille, que fiunt cum ferreo instrumento. Et ita utuntur medici de Cathay, ut ego vidi. Solvunt ergo textum, quando dicitur contra eos, et allegatur textus, ut eciam inter nos allegat magister sentenciarum et nos ipsi dicimus, quod circumcisio facta fuit cultro lapideo. Male intelligimus eciam gramaticam nostram, nam culter idem est quod rasorium vel novacula; ubi nos dicimus lapideum, non intelligendum materialiter, quod lapis sit materia talis instrumenti, sed sit efficiens, ita quod melius dicitur cultro lapidato, id est ad lapidem sive molam acuto. Hic eciam Dauid Bethlehemita factus est gener regis et desponsavit Micol, filiam Saul, quam emit a rege, patre eius, ducentis prepuciis Philistinorum. Hec est Micol, uxor Dauid, filia regis Saul, que postea videns eum de fenestra saltantem et ludentem in tripudio coram archa Domini, quando fuit reducta in Iherusalem, despexit eum et in domum revertenti improperavit dicens: Quam gloriosus factus est hodie rex Iherusalem denudatus coram ancillis suis. Ad quod improperium respondit Dauid: Vivit Dominus, quod ludam, vilior fiam coram Domino, qui elegit me pocius quam patrem tuum. Predicto autem Saul rege interfecto in prelio cum Jonatha, filio suo, a Filisteis et aliis filiis interfectis preter unum claudum nomine Mifilobeth, filio Jonate, Dauid, qui fuerat profugus a facie Saul, post mortem eius secundo rediens unctus est in regem super tribum Juda tantum in Ebron et tercio unctus in Jerusalem super totum Israel in regem. Hec civitas Ebron alio nomine vocatur Chariat Tarbe, id est civitas quatuor, quia in spelunca duplici ibidem sepultus est Adam maximus, primus parens; post emit eundem locum Abraham et sepultus est ipse ibi et uxor eius Sara, Ysaac et Jacob. Quare propter istos quatuor dicta est Chariat, scilicet civitas, Tarbe, id est quatuor, licet multi alii ibidem postmodum sunt sepulti, scilicet duodecim patriarche, filii et uxores eorum. Caruit ergo populus ille annis multis summo sacerdote, usque ad tempora finis vite Dauid. Item Salomone precepto patris coronato in regem, eciam Sadoch unctus est in pontificem, qui fuit de domo Ythamar, domo Eleazari pro tunc reprobata, ut predixerat Samuel jussu dei. Dauid eciam tercio unctus in regem Jerusalem super totum populum Israel ordinavit XXIIII pontifices, qui ministrarent in templo secundum ordinem vicis sue, ut patet Luce primo de Zacharia, patre Johannis Baptiste, qui mense Septembris ministrabat in ordine vicis sue, quando apparuit ei Gabriel angelus et nuncciavit ei filii nativitatem et mirabilem vitam eius. Fuit enim ultimus propheta veteris testamenti Johannes Baptista et inicium eciam novi. Nam lex et prophete usque ad Johannem, ut testatur in ewangelio Christus, et quamvis a principio mundi, ut dicit, usque ad ultimum electum et ad colendam vineam suam Dominus servos suos mittere non desistat, in quarta tamen mundi etate ampliori gracia prophetarum mentes fecundius illustravit; nam juxta illud Ysaiae: Rorate celi desuper quasi ros subtilis et tenuis fuit spiritus prophecie, scilicet in prima etate ab Adam usque ad Noe, quasi in prima die seculi lux fidei vix apparuit. In secunda tamen etate mundi plus profecit post Noe, et facta est quasi firmamentum, tercia tamen die, scilicet tempore Abraham et Ysaac et Jacob ceperunt quasi apparere herbe virtutum; tandem quarta die, die scilicet a tempore Dauid regis et filiorum, nubibus reseratis, nubes pluviose facte sunt propheta dicente Ysaya: Rorate celi desuper et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet salvatorem. Et quis sit istud germen, quod erit, ut dicit, in magnificencia et gloria, ipse declarat, dicens: propter Syon non tacebo et propter Jerusalem non quiescam, donec accendatur ut splendor justus eius, et salvator eius ut lampas accendatur. Quomodo autem ista lampas sit accendenda, declarat dicens: Ecce virgo vel alma concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius admirabilis, deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis, multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis, scilicet pectoris et credulitatis illius, quod eciam Yeremias et alii prophete omnes pariter tam de vita quam morte et resurreccione, ascensione in celum pariter et concorditer cecinerunt, et patet per Danielem et Jeremiam et alios usque ad finem mundi. Fuerunt enim duodecim prophete, qui vocantur minores, scilicet Osee, Johel, Amos, Abdias, Naum, Jonas, Micheas, Sophonias, Abacuc, Aggeus, Zacharias et Malachias, qui minores prophete dicuntur in comparacione maiorum quatuor, quorum ista sunt nomina: Ysayas primus, qui non propheciam, sed quasi ewangelium texere visus est; ita expresse nativitatis decursum et passionem Christi descripsit. Quem secutus est Yeremias, qui in Trenis, id est trino alphabeto metrico eiusdem mortis Christi deploravit vindictam. Ezechiel autem visis rotis quatuor eciam quatuor ewangeliorum descripsit ymagines. Ultimus istorum Daniel tempora et ebdomadas septuaginta, in quibus Christus esset occidendus, et finem templi Judeorum et regni ita clare et aperte descripsit, ut nulli dubium esse possit, quoniam Spiritus sanctus loquebatur in eo etc. Nunc ad ystoriam redeamus.

De Yoyada pontifice.

Joyada pontifex celebratur, qui habuit uxorem de tribu regali nomine Jokabet, filiam regis Joram. Nam iste due tribus, scilicet regalis et sacerdotalis, in exitu Israel de Egipto matrimonio sunt coniuncte. Unde Maria, soror Aaron de tribu Leui, nupta fuit Esron, filio Jefone de tribu Juda, et Aaron habuit uxorem de tribu Juda, filiam regis Joram. Qui Joram, filius regis gloriosi Josaphat, regis Juda in Jerusalem, fuit natus de pessima matre ydolatra Atalia, filia maledicte Jezabel, uxoris Achab, regis Samarie, et que Yezabel ydolatra propletas plures Domini interfecit. Quo tempore deus misertus populo suo fecit apparere Heliam, qui ubi fuerit conservatus a deo, nescitur. Si verum est, quod fingunt Hebrei, quod iste idem fuerit Finees, filius Eleazari, ut recitat Jeronimus super primum Paralipominon XXIo capitulo, dicunt tamen Hebrei et Sabei, id est homines de regno regine Saba, quod manserat in altissimo monte illius terre, qui mons Gybeit dicitur, quod sonat mons beatus; in quo monte orabant magi, sicut dicunt, in nativitate Christi nocte, quando viderunt stellam; et est inaccessibilis quodammodo. Nam a medio monte et supra aer dicitur ita subtilis et purus, quod nisi cum spongia plena aqua super os vix aliquis ascendere possit vel pauci. Helias tamen, ut dicunt, ibi mansit voluntate dei absconsus usque ad tempora illa. Dicunt eciam illi de Saba, quod ibi nunc eciam aliquando apparet, et est ibi fons, unde dicunt eum bibisse in pede montis, et ego bibi de fonte illo, non tamen potui ascendere montem illum beatum, gravatus infirmitate propter fortissimum venenum, quod biberam in Columbo michi propinatum ab hiis, qui volebant rapere, que habebam, quamvis proicerem frustratim spolia, carnes omnium intestinorum cum infinito sanguine et passus fuerim tercie speciei incurabilem dissenteriam mensibus quasi undecim, de qua forte nullus dicitur alius evasisse. Deus tamen misertus est mei, ut referrem, que videram, et auxilio cuiusdam medice illius regine evasi, que cum sucis herbarum tantum et abstinencia me curavit. Reginam eciam illam frequenter vidi et solempniter benedixi et super eius elefantem equitavi et in eius convivio glorioso fui, et ipsa me in conspectu tocius civitatis in solio residentem honoravit donis magnificis; nam cingulum aureum, sicut ipsa donabat principibus institutis, michi donavit, quem latrones michi acceperunt in Seyllano. Donavit eciam michi vestes, pecias integras, preciosas, subtiles centum quinquaginta, de quibus novem recepi pro domino papa, quinque pro me, sociis principalibus dedi tres pro quolibet, minoribus duas et omnes alias in eius conspectu distribui inmediate astantibus servitoribus eius, ne essem avarus, quod fuit summe commendatum et magnificum reportatum. Hoc incidens non displiceat. Nunc ad Heliam revertamur, qui tempore tante necessitatis contra ydolatras solus propheta domini tunc apparuit, quadringentos prophethas Baal, illius regine deceptores, una die occidit gladio manu sua, ignem de celo descendere fecit super sacrificium, solo verbo quinquagenarios duos cum suis militibus interfecit igne misso de celo, qui eos consumpsit, quadraginta diebus sine cibo permansit, carnes a corvis ministratas comedit, vidue filium suscitavit, farinam multiplicavit et oleum in lechito, unde vixit ipse et vidua Sareptena eum filio suo toto tempore famis; celum clausit, ne plueret annis tribus, et iterum aperuit li[n]gua sua et dedit dominus pluviam de celo competentem, Heliseum quoque post se prophetam constituit et impletum duplici spiritu dereliquit et ipse raptus est in celum curru et equis igneis, expectans cum Enoch prelium Antichristi; ipso predicente tota Achab et Jezabelis posteritas est deleta a Jeu principe, qui regnavit pro eo. Sed et Joram, rex Juda, filius scilicet Josaphat, occisus est, cum Samariam descendisset, cum undecim fratribus suis. Quo audito pessima Atalia, filia Jezabelis, in Jerusalem omne semen regium interfecit preter unum parvulum, quem uxor Joyade, filia regis Joram, abscondit in templo, ipsa tyranna penitus ignorante, nomine Joas, ipsa annis septem regnante, nec sperabatur aliud de domo Dauid remansisse. Joyada tamen, summus sacerdos et pontifex, secrete armatos congregavit, levitas et omnem populum, et regis filium annorum septem in templo Domini solempniter coronavit et tyrannam crudelissimam gladio interfecit et Dauid regnum Joyada reparavit. Unde in sepulcro regum postmodum est sepultus, ubi nunc est locus fratrum Minorum, quia misericordiam fecit cum domo Dauid. Cuius beneficii immemor Joas rex, Joyade filium, sanctum prophetam Zachariam, gladio inter templum et altare occidit, ut testatur Christus in ewangelio Mathei, quem vocavit filium Barachie, qui justus interpretatur. Post Yoiadam licet plures fuerunt sacerdotes sancti et boni prophete, insignes tamen notabiliter non fuerunt, nisi Esdras et Neemias, qui post captivitatem reparaverunt auxilio prophetarum sub Cyro, rege Persarum, civitatem et templum secundum et libros legis combustos per Nabuzardam, principem Babilonis. Tempore tamen captivitatis fuit Daniel cum tribus pueris in pallacio Babilonis, fuit eciam Ezechiel propheta juxta fluvium Cobar inter populares, fuerunt eiam tres prophete minores, Aggeus, Zacharias et Malachias, tempore reedificacionis secundi templi, prophetantes de illo templo, quod esset gloriosius quam primum, non in lapidibus nec donis nec, ut glossant false et mendaciter Judei, quia intravit in ipsum maximus Allexander, quod non fuit eis ad gloriam, sed magis ad ignominiam. Item non fuit gloriosum, ut dicunt glos[s]e Judeorum, quia defecerunt quinque, que fuerant in primo templo, scilicet archa testamenti, tabule scripte digito dei vivi, tercio urna aurea plena manna, quarto virga Aaron, que fronduerat, quinto Spiritus sanctus, id est funiculus cum lana coccinea tincta sanguine, que die propiciacionis ad fumum altaris fiebat candida sicut nix. Hec non fuerunt in isto secundo templo. In quo ergo, dixit propheta Malachias, erit gloria istius maior quam primi? Certe audi, quia veniet ad templum sanctum suum dominator dominus etc. Item veniet desideratus cunctis gentibus et replebo domum istam gloria, dicit Dominus. Quod tunc fuit impletum ad literam, quando impleti sunt dies purgacionis Marie, et tulerunt puerum Ihesum in Jerusalem, et cum inducerent puerum in templum, cecinit Symeon: Nunc dimittis Domine servum tuum in pace, quare, quia viderunt oculi mei salutare tuum etc., sequitur gloriam plebis etc. Hec est gloria maior quam prima. Ne autem Judei amplius expectent, templum illud funditus est destructum et ibidem nunc constructa est mischita Sarracenorum ad laudem pessimi Mahometi; nec tercium templum pro Judeis reedificabitur in eternum, et per consequens nunquam videbunt gloriam prophetatam per prophetas in illo templo sub Esdra et Neemia.

De templo secundo reedificato sub Hesdra.

Sub isto Hesdra reedificatum est secundum templum minus lapidibus preciosum et gloriosum quam Salomonis, et quia quinque defuerunt in eo, que fuerant in primo, scilicet archa testamenti et tabule Moysi et urna habens manna, quam reponi fecit Moyses, oleum unccionis et Spiritus sancti, id est signum in funiculo rubeo, qui fiebat albus in die propiciacionis juxta istud Ysaie: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, id est duplici sanguine tinctum, die illa quasi lana alba erunt. Hec quinque in secundo templo defuerunt, et tamen dixit propheta Zacharias et Aggeus et Malachias prophetantes, in eius reedificacionem confortantes populum ad operandum, quod erit gloria domus huius secunde maior quam prime, in qua scilicet veniet in ipsam desideratus cunctis gentibus, et tunc erit gloria illius domus maior quam prime, impleta fuit prophecia, quando Christus Ihesus fuit presentatus in ipsa, quem Symeon suscepit in ulnis et benedixit et antea prophetavit. Nec potest intelligi, ut nunc falsi Judei fingunt, quia in isto templo fuit Allexander, quia hoc non fuit gloria sed ignominia, quod homo ydolatra intravit et subiugavit eos; nec de alio templo futuro potest intelligi, quia nunquam Judei in mundo isto debent habere tercium templum, quod ipsorum doctores probant primo per textum legis dicente Jacob, quando Jacob vidit scalam, vere non est hic aliud nisi domus dei et porta celi; sic ipsimet exponunt, domus dei, ecce templum Salomonis, porta celi, ecce secundum sub Sorobabel reedificatum, tercium in celo, quia in terra non est hec tradicio. Item per istud Jeremie: Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes templum Domini, ecce primum templum Domini, tercium mendacium est. Istud tamen templum gloriosum factum propter presenciam Christi Ihesu proiectum fuit a facie dei propter scelera eorum, quia Christum cognoscere noluerunt. Et primo fuit per Anthiochum violatum, expoliatum et desolatum etc., et hec est desolacio dicta a Daniele propheta in eternum duratura, in qua finem accepit juge sacrificium et lex et templum occiso Christo, quia non erit eius populus, qui negaturus erat eum, et manebit eius desolacio in secula seculorum. Fuerunt tamen generosi in sacerdotibus Machabei, qui regnum et sacerdocium restaurare ceperunt, qui commixti cum sanguine Asclonite Herodis et regnum et sacerdocium perdiderunt, veniente Christo in carnem, qui verus rex a deo factus est et sacerdos secundum ordinem Melchisedech in eternum. Et hic terminatur legale sacrificium Judeorum.

Herodes eciam post mortem Christi roboratus in regno, timens, ne aliquis de semine Asmonay, id est Machabeorum, remansisset, qui acciperet sibi regnum, omnes sacerdotes penitus interfecit preter unum, quem privavit oculis et abscondit, ne eius consilio uterentur. Quodam die volens experiri intravit ad eum mutata voce fingens se alium et dixit: Pater, maledic isti tyranno Herodi pessimo. Qui respondit: Scriptum est, ne maledixeris regi in corde tuo. Cui ille: Rex non est, nec dici potest. Cui cecus: Saltim princeps est, et scriptum est: Principi populi tui non maledicas. Cui Herodes: Nec princeps dici potest. Et senex: Saltem et dives est, et scriptum est: Ne maledixeris diviti in corde tuo. Tunc Herodes osculatus est eum et dixit: Si scivissem, tales fuisse Raban, id est doctores, non occidissem eos. Da ergo pater consilium. Cui senex: Quod consilium? Lucernam domini extinxisti, nisi solus deus potest dare consilium. Nam nullus remansit sacerdos, nec potest ordinari sacerdos secundum legem minus quam a quinque aliis sacerdotibus; ergo speremus in nomine domini et in lege, quia lex lux est et lucerna. Et sic hodie veri Judei confitentur, nullum in mundo se scire verum sacerdotem, nisi quia quidam fingunt se esse tales, quibus nec fidem dant ipsimet, nec ergo templum pro loco sacrificii habent nec sacerdocium. Cognoscant ergo ceci verum sacerdotem et pontificem Ihesum Christum. Amen.

Incipit ystoria novi testamenti de sacerdocio spirituali, et primo pontifice christianorum, Ihesu Christo.

Primo ergo videndum est de sacerdote primo christianorum, scilicet Ihesu Christo, qui fuit a patre predestinatus et per prophetas anuncciatus. Tu, inquid Dauid, es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech, non secundum Aaron. Translato ergo sacerdocio de ordine Aaron ad ordinem Melchisedech necesse est, ut legis translacio fiat, ut probat beatus Paulus in epistola ad Hebreos. Quod autem hec prophecia non possit intelligi de alio nisi de unigenito filio dei, probatur per illum psalmum: "Eructavit", in quo propheta Dauid, pater eius secundum carnem, ut habetur de re, primo expresse premittit eius eternam generacionem, dicens: Eructavit cor meum verbum bonum, cor dei, essencia divina, memoria paternalis fecunda infinite virtutis, ideo eructavit, quia non potuit non producere verbum, quia naturaliter producitur ab eterno, non accidentaliter, quia nullum potest cadere accidens in deum nec motus neque tempus, ergo essencialiter et eternaliter procedit, quia in IIo psalmo pater dicit: Filius meus es tu, scilicet eiusdem essencie vel nature, ego hodie genui te, id est eternaliter, quia illa generacio nec habet principium neque finem. Quare quia in principio erat verbum, id est sicut fuit principium, id est deus pater erat verbum nec ante nec post, quia tunc fuisset deus stultus. Verbum erat distinctum personaliter non substancialiter a dicente, quia verbum erat apud deum et deus erat verbum, eiusdem scilicet essencie et substancie, nature, coeternus et equalis, quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil, quia illud, quod est apud alterum, aliquo modo distingwitur ab eodem. Quod autem iste idem, qui dicitur verbum, sit venturus in carne, idem psalmus probat, dum dicit: Speciosus forma pre filiis hominum, diffusa est gracia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in eternum. Primo namque ostendit eum hominem futurum per carnis assumpcionem, cum dicit: Speciosus forma pre filiis hominum, ergo de numero hominum, aliter esset comparacio abusiva. Sed in quo speciosior aliis? Quia diffusa est gracia in labiis tuis. Que gracia? Ton accidentalis tantum vel transitoria vel mutabilis ut in filiis hominum, sed eterna; ideo pre filiis hominum, quia dicit Johannes in principio sui ewangelii primo capitulo: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi, id est, sicut in patre est gracia, id est amor eternus, ita est unigeniti plenum. Non dixit plenam, ne ad aliud referretur, sed plenum scilicet unigenitum gracie et veritatis. Propterea, inquit, benedixit te deus, scilicet pater in eternum; non ergo tantum temporaliter nec mutabiliter. Quod autem ad eum legis auctoritas et potestas sacerdocii transferatur, ostendit, cum dicit: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, scilicet immutabiliter, quia eternum est testamentum amplius non mutandum, id est potestas ewangelii. Quod autem non solum sacerdotale, sed eciam simul temporale dominium sit transferendum, probatur, cum subditur: Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna. Quod autem iste sacerdos, qui eciam rex probatur, sit idem filius, qui est deus, statim sequitur, ubi dicitur: Sedes tua vel tronus tuus deus in seculum seculi, id est, tu eternaliter es deus, sedens in throno Dauid patris tui. Unde probatur, quia in psalmo: Dixit dominus domino meo, scilicet filio Dauid, sede a dextris dei materialiter ultimo, et in psalmo: Virgam virtutis tue, virga virtutis, id est sceptrum Jude; non, inquit, auferetur sceptrum de Juda, nec dux de medio pedum eius vel de femore eius - id est, quia semper ducem aliquem habuerunt, qui habuit sceptrum vel virgam eciam in Babilone, - donec, inquit, veniat, qui mittendus est, et ipse erit expectacio gencium. Ubi tamen nos habemus "expectacio gencium", hebraica litera habet seyla. Est autem seyla bursa vel matrix mulieris. Quando enim natus fuit Phares et Zara de Thamar, Phares egrediens fregit seylam, id est bursam vel matricem, dicente obstetrice: quare propter te divisa est materia, ideo vocatus est Phares, id est divisio, unde Pharisei divisi in vita ab aliis sicut religiosi. Ergo de Phares debet venire seyla, id est bursa non divisa. Unde in psalmo dicitur: Virgam virtutis tue emittet dominus ex Syon, dominare in medio inimicorum tuorum, et sequitur secundum hebraicum textum, ut habetur in alia translacione beati Jeronimi, qua non utimur, virgam virtutis, sequitur populi tui spontanei, quasi de matrice aurore consurgens ros adolescencie tue. Ubi primo premittit: dominare in medio inimicorum tuorum, id est duorum populorum tibi inimicorum. Primi sunt populi eius spontanei, id est Judei, de quibus ipse postea dicit: ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis; secundi inimici fuerunt gentiles, de quibus IIo psalmo: Quare fremuerunt gentes. Inter istos duos quasi de matrice non fracta ut Phares, non corrupta, non violata, sed de matrice aurore vel eterne secundum aliam literam procedens. Quis ros adolescencie ille est, de quo Salomon proverbiorum XXXo: Tria sunt michi difficilia et quartum penitus ignoro: Viam aquile in celo, [viam colubri super petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia. Viam aquile in celo:] aquila signum imperii Romanorum; in celo: quando fuit posita, super templum nativitatis Christi parum ante; viam colubri supra petram: de qua petra loquitur Ysaias: Attendite ad petram, unde excisi estis, et ad vulvam Sare, matris vestre (Ysa. capitulo LIo); coluber supra petram, quasi Herodes super Judeam; viam navis in medio maris, quia venient in trieribus de Ytalia, vastabunt Hebreos et filios orientis (Numeri 23). Balam dixit hoc, quod factum fuit, quando post Herodem, regem Judeorum, divisa fuit in quatuor tetrarchias, anno quindecimo Tiberii cesaris procurante Poncio Pilato Judeam (Luce IIIo). Tunc fuit navis in medio mari, quia quartam partem regni Judeorum imperator univit cum Romano imperio aliis tribus partibus filiis Herodis remanentibus, sicut prius. Hec difficilia tria. Quartum dicit se penitus ignorare, quod tamen intellexit futurum, scilicet viam viri. Cuius viri? Illius, cui dictum est supra: Speciosus forma etc.; illius, de quo dicitur: Et concupivit rex decorem tuum, quoniam ipse est deus tuus et adorabunt eum. Cui dicitur, scilicet isti adolescentulo: via ergo viri in adolescencia idem est, quod ros adolescencie. Unde hebraica veritas habet: viam viri in adolescentula. Hanc viam scilicet, quomodo vir esset in adolescentula, que est matrix aurore quasi ros, Salomon nullo modo potuit intelligere racione, antequam fieret, quod tamen fide credidit esse futurum, ideo scripsit esse futurum. Verum Ysaias, qui sequebatur post Salomon, sicut moris est prophetarum, quod unus clausit, alter aperuit, aliquantulum clausulam istam aperuit dicens: Locutus est dominus, scilicet per me, ad Achaz, qui erat rex Juda, dicens: Pete tibi signum a domino deo tuo etc. Quo petere volente dixit Ysaias septimo capitulo: Propter hoc, quia es incredulus, dabit dominus ipse tibi signum. Ecce aalma concipiet. Alma idem est, quod clausa, nulli viro pervia, quod probatur, quia istud vocabulum in sacro canone est tantum in tribus locis: Genesis XXIIIo, ubi Rebeca, virgo pulcherrima et incognita viro in hebreo scribitur aalma; item hic ab Ysaia; item ubi supra proverbiorum XXX, ex quibus concludere videtur, quod clausa in eternum virgo eadem est in omnibus tribus locis. Huic virgini loquitur pater eius Dauid, dicens in eodem psalmo: Audi, filia, etc., scilicet celestem nunccium venientem. (Luce Io) Missus est angelus Gabriel, scilicet ad Mariam virginem, vide celestem thesturum tibi offerentem: ave, inquit, inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam, id est animam consencientem, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis etc. Da ergo fidem et senti virtutem. Fiat michi, inquit, secundum verbum tuum. Quia tunc verbum caro factum est et habitabit in nobis. Maria ergo mater Ihesu fuit ab eterno predestinata, a peccato preservata. Unde dominus possedit me (Proverbiorum VIIIo) ab inicio viarum suarum, antequam quitquam faceret a principio, id est ante mundum, in eternali sapiencia preparata, a peccato preservata (Proverbiorum VIIIo): quia ab eterno ordinata sum. Si autem ordinata ab eterno, nunquam ergo sine ordine; nichil autem est sine ordine nisi peccatum, quia ordinem destruit. Item multipliciter figuris et enigmatibus a patriarchis prefigurata patet in omnibus, a prophetis prenuncciata unum pro multis psalmo: Fundamenta eius in montibus sanctis, id est electis potentibus, diligit dominus portas Syon. Hec porta Ezechielis, per quam solus dominus intrat et egreditur super omnia tabernacula Jacob, de quo Numeri XXIII: Quam pulchra thabernacula tua Jacob, pre omnibus sanctis mulieribus, ut fuit Sara et Rebeca, Anna, et multe alie; tu tamen supergressa es universas. Gloriosa sunt enim dicta de te (Civitas dei). Hec est civitas refugii (Jos. capitulo primo); hec est civitas, de qua Ysaias 66: Civitas solis vocabitur una, quia una est columba mea, formosa mea etc., (Cantica) a falsis prophetis inimicorum testimonio commendata. Unde memor ero Raab et Babilonis sciencium me. Omnes enim philosophi et astrologi, Babilonii et Egipcii et Caldei pronuncciarunt in coniunccione Mercurii et Saturni puellam nascituram, virginem filium absque viri coytu parituram in terra Israel, cuius ymago in templo de Kampsay solempnissime custoditur, et prima luna mensis primi, scilicet Februarii, qui primus est apud Kathayos, festum istud cum candelis per totam noctem solempnissime celebratur anni novi. Isti prophete sancti primo commendaverant: Ecce alienigene: Balaam (Numeri 23): Orietur stella ex Jacob; Tyrus Abbumazar: quedam fuit olym felici tempore imperii cesaris Augusti anno eius duodeno et regni sui novitate, que significavit post annum sextum nasci debere prophetam absque viri coytu in typo cuius habetur et vis Mercurii plus inde multiplicatur. Item Ouidius de vetula:

O virgo felix, o virgo significata

Per stellas, ubi spica nitet, quis det michi tantum

Vivere, quod possim laudum fore preco tuarum?

Nam nisi tu perfecta fores, non eligeret te

Hic deus omnipotens, ut carnem sumeret ex te.

Hec fuit per angellum nuncciata, ab originali supernaturaliter, ut creditur, preservata, aliter non esset, ut supra probatur, ab eterno ordinata, saltem in utero sanctificata, ab omni actuali preservata, in templo presentata, ab angelis custodita et informata glorioso miraculo coram populo Joseph seni desponsata, Joseph absente a summo sacerdote septem virginibus sociata, parentibus de templo resignata, in domo propria, in Nazareth scilicet, custodita et obserata firmiter; expectabat enim totus populus Israel videre in ea magnalia summi dei. Hec septem vicibus orabat, manibus laborabat, contemplacioni vacabat, virginem illam parituram devotissime expectabat et ad ei serviendum toto se mentis affectu et animo disponebat. Mater ergo Syon dicet: homo factus est in ea Christus et ipse fundavit eam, altissimus dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum, qui fuerunt in ea. Unde Sibilla Rome Octauiano imperatori ostendit eam in rota solis et in capite coronatam stellis duodecim, discrinatam, puerum in ulnis et in manu altera septem spicas. Tunc exclamavit: Hic est ara celi, incensum obtulit et construxit aram, que hodie est in ecclesia Minorum juxta Capitolium et dicitur Ara celi. Et quia validum est testimonium bonum inimicorum, Machmeth pessimus in suo alcurano tercio zora dicit sic: O Maria! deus purificavit te et sanctificavit te super omnes mulieres et misit tibi verbum suum et Spiritum sanctum, ideo nullus est sine peccato, nisi Maria et filius eius Ihesus. Fuit ergo mirabiliter prophetata, signis et enigmatibus declarata et glorificata. Nam dum Joseph esset absens, Maria firmata et optime a parentibus de mandato summi principis custodita, in sero vigilie pasche, ipsa stante in extasi, subito angelus Gabriel intravit per fenestram in primo crepusculo et dixit: Ave etc. et perturbavit eam et post concepit filium dei. Et ecce Joseph, dum vidit eam gravidam, voluit occulte dimittere eam et cum confortatus ab angelo remansisset et Maria jam deo plena ad salutandum Elisabeth processisset, mater Johannis Baptiste Elisabeth sibi ad quemdam fontem obviasset, per amplexum sensit Johanne exultante dei filium concepisse. Ex quo tactu sacratissimi uteri a deo illustrata et Spiritu sancto repleta exclamavit et dixit: Benedicta tu in mulieribus. Tunc Maria cecinit "Magnificat" et post tres menses Johannem de terra levavit et in eius circumcisione cum Zacharia patre Benedictus canticum ympnizavit et tunc reversa est domum suam. Apparuit ventre pleno et inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Quomodo autem inventa est et a quo, sed posset obmitti, si placeret etc.

Maria autem revertente in domum suam inventa est in utero concepisse. Tunc summus pontifex culpat Joseph, quod virginem tam sanctissimam non servasset. Joseph autem illud negante et cum probacionibus legalibus se purgante vocatur Maria et diligentissime examinatur, quomodo concepisset, posito terribili legis signo coram ea, aquam scilicet amaritudinis preparatam. Habuit enim aqua illa talem virtutem usque tunc, quod si mulier nocens gustasset, statim putrescebat venter eius et crepabat, si innocens, evadebat, ut patet Leuitici. Maria autem ante altare ponens manus super legem dei, orans exilarata est et facta est facies eius lucens sicut sol, et levans manus in celum juravit, quod non tetigerit me homo, sed virgo sum. Quod tamen multe alie sanctissime certis judicitis cognoverunt. Tunc omnes glorificaverunt deum expectantes miraculum tantum altissimo prodigio terminari et iterum recommendaverunt Joseph, donec peperit. Peperit autem VIIIo kalend. Januarii filium suum primogenitum. Hec et in Talmut Judeorum et in secretis beati Mathei, que habuit papa Johannes XXIIus, scripta esse veridice referuntur. Non tamen omnibus secreta fidei sunt pandenda.

De descripcione orbis et nativitate Ihesu Christi.

Exiit ergo edictum a cesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Ascendit autem et Joseph a Galilea in Bethleem cum Maria uxore pregnante, eo quod esset de domo et familia Dauid, et illo sero urbem intrare non potuerunt, quia tarde venerunt. Est autem Bethleem in monte et ante portam est platea et cisterna maxima, de qua Dauid aquam desideravit, quando tres milites irrumpentes castra Philistum hauserunt aquam, quam fudit in terram. Et ultra plateam erat et est spelunca sub saxo longa cavata, ubi ponebant rustici, qui veniebant ad forum, animalia sua. In illa spelunca sibi Joseph preparavit locellum parvulum et ibidem parvum presepe juxta eam pro bove et asino suo, eo quod non esset ei locus in diversorio, frigus erat. Et ecce, dum medium silencium tenerent omnia, virgo Maria surrexit, Joseph excitat, lumen postulat, quod habere non potuit, et peperit filium suum primogenitum et pannis involvit eum et in presepio reclinavit. Misertus est pater tam matris anxietati quam filii, subito celesti remedio consolatur, ut ait sacer Ambrosius. Stella enim nove claritatis apparuit, habens in se ymaginem tam matris quam filii; quam viderunt magi in oriente et eodem die Rome Cesar Augustus populusque Romanus, et subito angelus pastoribus nuncciat et celestis exercitus prosequitur ympnum angelo inchoante: Gloria in excelsis deo etc.

Primus ergo pontifex in eternum secundum ordinem Melchisedech Ihesus Christus, filius dei ex semine Dauid et in domo Dauid natus secundum carnem excursis ab Adam annis quinque milibus centum nonaginta octo vel amplius, anno ab urbe condita septingentesimo quinquangesimo secundo, cesaris autem Augusti anno LIIo, ebdomada juxta Danielis propheciam LXIIa, Olimpiadis quingentesima LXVa [sic]. Sextam enim etatem suo piissimo illustravit adventu, nocte media, die dominica illucescente Ihesus Christus, filius dei, ex Maria virgine in Bethleem nascitur, angelis cantantibus gloria in excelsis, pastoribus mirantibus et vigilantibus, stella nove claritatis magis apparuit, sed et Rome cecidit templum, dictum pacis eterne, Augusto adorante virginem cum spicis et filio in Ara celi, XIII die a magis cum muneribus adoratus, XL a matre in templo presentatus, ab Anna prophetissa et Symeone cantico commendatus, timore Herodis in Egiptum portatus, inde post septennium in Nazareth fuit humiliter conversatus usque ad baptismum Johannis.

Qualiter Ihesus fuit inter summos pontifices ordinatus.

Verum non est pretermittendum, quomodo a Judeis inter summos sacerdotes fuit aggregatus. Est enim tradicio in Talmut, si volunt dicere, talis, quod Dauid, rex Israel, volens ampliare cultum dei XXIIII pontifices ordinavit, qui per vices ministrarent in templo, ut habetur Luce primo de Zacharia. Accidit, quod unus defunctus est. Cumque supplere vellent numerum eorumdem, nec ydoneum reperirent, pro eo, quod oporteret, ut sciret bene legem et li[n]guas plures, saltem tres principales, scilicet grecam, quam vocant Romay, Jonay, id est latinam, Hebray, id est hebream, sicut fuit scriptus titulus triumphalis, sciret eciam artes magicas, ut posset convincere incantatores et magos, et cum nullum talem de domo Leui invenirent, unus nominavit Ihesum dicens: Hic est Ihesus de domo Dauid ydoneus. Cui cum diceretur, eum non esse de domo sacerdotali, sed regia, facta solempni disputacione conclusum fuit, quod erat de domo Leui per commixcionem tribuum et sciscitacionem seminis more illius legis; nam iste due tribus commixte erant. Erat enim filius Marie, que erat de domo Leui nata. Nam et Aaron uxorem habuit de tribu Juda et Joyada, pontifex sanctus, filiam Joram, regis Juda. Et in Libro regum legitur: Filii Dauid sacerdotes erunt et nullus ei similis in toto populo, per quem deus tot nobis ostendit miracula in eius nativitate. Quare expectamus, quod iste erit gloria Israel in tempore suo. Tunc communi consensu vocaverunt matrem suam et posuerunt legem coram ea et ipsam adiuraverunt, ut redderet testimonium de Ihesu. Tunc illa illustrata facie sicut sol dixit: Ihesus est filius dei vivi et Marie virginis, nec patrem habuit super terram. Hoc testimonium scripserut in Talmut et Ihesum inter pontifices ordinaverunt in ordine vicis sue. Hec in Talmut primo scripserunt, de quo tamen postmodum doluerunt, quia licitum fuit ei intrare templum et docere et pontificum officium exercere, unde de templo expulit mercatores.

De baptismo Christi.

Postquam autem Johannes baptizabat et Ihesus esset incipiens annorum triginta, in Jordane voluit baptizari et ascendit in montem illum altissimum et intravit speluncam, in qua fui, et jeiunavit quadraginta diebus et noctibus. Post hoc in Nazareth rediens predicare cepit et duodecim elegit apostolos, quorum duo primi fuerunt: Andreas, frater Petri, ut habetur Johannis IIIo; quis autem fuerit ille alius, nullus dicit ewangelista. Tamen probabiliter dicitur, quod fuerit Johannes ewangelista, qui more suo nunquam se nominat, nisi per circumstancias. Tercius fuit Petrus, quartus Philippus, post fuit Natanael, verus Israelita, Matheus eciam post vocatur de theoloneo. Alii non sic expresse vocantur; tamen duodecim vocavit, quos apostolos nominavit. Post hoc baptismum post Johannem instituit et innovavit et alia sacramenta, Lazarum et alios resuscitavit et alia multa miracula fecit, die palmarum Iherusalem introivit et porta clausa fuit et ex tunc nunquam potest aperiri. Cenam illam gloriosam in monte Syon, ubi nunc est locus Minorum, fecit, lavit pedes, sacramentum corporis et sa[n]gwinis ibidem celebravit, alia sacramenta docuit, scilicet conficere crisma, ut dicit Johannes secundus papa et martir episcopis Gallie et Germanie, et oleum infirmorum, ut Marci septimo. Tandem ympno dicto in orto capitur, illuditur, crucifigitur, moritur et sepelitur, tercia die resurgit et fit pascha. Eodem die apparens pluries, tandem insufflavit et dedit invisibiliter Spiritum sanctum dicens: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et tunc fecit eos confessores. Die quindecima, ut creditur, saltem illo tempore, ad mare summo mane facto prius convivio de pane et piscibus presentibus aliquibus apostolis et discipulis sub trina interrogacione contra trinam negacionem et responsionem dixit Petro: Symon Johannis, amas me? etc. istis verbis: pasche oves meas etc., pasce agnos pro se et loco sui et tunc omnium, nullo excepto, summum pontificem solummodo Petrum ordinavit et claves promissas concessit et statuit omnium esse caput, ut Johannis IIIo: Tu vocaberis cephas, id est caput. Ita sicut in uno corpore duo capita esse non possunt, sic in ecclesia, que corpus est Christi, duo equales esse non possunt, contra intollerabilem errorem multorum, qui dicunt omnes apostolos equales fuisse, id est eiusdem auctoritatis, quod et si fuit vivente capite Christo, post eum omnino esse non potuit, sed omnes alii sub eo; et ipse eorum pastor est institutus loco Christi. In novo enim testamento omnis ecclesiasticus ordo a Petro inicium sumpsit. Omnes autem die ascencionis fecit predicatores dicens: Euntes in mundum universum predicate ewangelium omni creature.

De missione Spiritus sancti.

In die autem pentecostes, scilicet quinquagesimo die a resurreccione, circa terciam horam factus est subito de celo sonus et cecidit Spiritus sanctus super centum viginti congregatos in cenaculo Syon, ubi nunc est chorus fratrum Minorum, sedente in medio eorum Maria virgine, matre eius, cum omnibus apostolis, mulieribus et fratribus eius. Et loquebantur li[n]guis omnium et baptisati sunt tria milia, et dicit Johannes Scotus doctor, quod putat, quod cum aspersorio, sicut fit in die dominica, fuerint baptizati, nec multa facta fuit examinacio, nisi in fide creditis. Primam ergo missam in nocte post pedum locionem expletis epulis post longum sermonem Christus celebravit, et tunc media nox transierat, ut probatur, ideo, quod ante mediam noctem missam nullus celebrare presumat, statutum est, nisi in sabbato sancto, ut servat Lateranensis ecclesia ex statuto beati Petri, in noctis crepusculo et omnes orientales. Post illam missam nulla alia celebrata est, nisi post penthecostes; nam die Mercurii post pentecostes, ut habetur in quodam libro, qui nondum pervenit ad latinos, quo utuntur orientales et vocant ipsum Lucaray, quasi alia vel secunda pars libri Luce, id est actuum apostolorum, in quo scribitur sic: quod feria IVa post pentecostes plurimis baptizatis, suadente virgine gloriosa, congregatis apostolis suadebat, quod missam, sicut filius mandaverat, celebrarent. Quod cum omnibus placuisset et Petro ex officio incumberet, ipse sua auctoritate precepit Johanni, ut primam diceret loco sui, quia ipse illa nocte nimium fuerat perturbatus et Johannes melius potuit concipere verba Christi. Johannes humiliter acceptavit et beata Virgo confecisse creditur hostiam sive panem pro sacramento, et formam misse dederunt. Primo namque sicut Christus ympnos cantaverunt et psalmos, postea oraciones quasdam et legerunt unam leccionen de veteri testamento et canticum post leccionem, secundo aliam leccionem de prophetis et aliud cauticum, tercio Johannes mente recitat ewangelium, ut a Christo receperat in cena, et post offertorium facta oblacione et oracione per modum prefacionis tandem confecit corpus et sa[n]gwinem Cristi in forma, quam docuit, quam nullus scripsit, tamen omnes memorie commendaverunt et posteris tradiderunt, et in parvo altari beati Petri viatico Rome dicitur esse scripta. Post dixit pater noster et ad complendam. Nec sunt illi audiendi, qui dicunt, quod beatus Petrus dixit primam missam dicendo tantummodo pater noster, quia error esset credere, quod posset confici a quocumque sine forma verborum, quia accedit verbum ad elementum et fit sacramentum, ut ait Augustinus omelia VIIIa super Johannem et ponitur in Decretis. Eciam oportet, quod hec verba et forma dicantur materialiter in persona Christi recitative, non significative; ideo oportet sacerdotem premittere alia verba indicancia, quod non in persona propria proferat illa verba. Unde dicit Johannes Scotus, doctor subtilis, quod si sacerdos diceret tantum: Hoc est copus meum, nichil omnino facit, ideo oportet premittere verba; unde ista dependent tamquam in persona Christi. Utrum autem in azimo vel fermentato, questio est, que modo dimittatur, dicitur tamen a patriarcha sancto Thoma, ut habetur in eorum tradicionibus, satis apparenter et pulcre, quod Christus in cena confecit in azimo, quod probatur per eum, prima die azimorum etc., nam a vespera illius diei, usque ad septimam, que fermentum habuisset in domo, peribat anima illa de populo suo; ergo illa die Christus in domo sancti viri, eciam si voluisset panem non azimum, non reperisset; ergo in azimo confecit, sed apostoli eadem racione in fermentato, probacio, quia tunc non licebat, scilicet in pentecostes uti azimis, ergo in pane usuali, quod declaratur fermentum, sicut Melchiades papa statuit; tamen hec questio alibi terminatur. Panis ergo debet esse de tritico, et sufficit de necessitate sacramenti, et si forte alter est de necessitate monstrandum.

Petrus ergo, filius Johannis, frater Andree de tribu Neptalim, primus post Christum ab eo summus pontifex ordinatur, a quo in novo testamento omnis ecclesiasticus ordo sumpsit inicium.

Hic tenuit pontificalem kathedram Iherosolimis annis IIIIor, ubi et Jacobum, fratrem domini, assistentibus sibi Jacobo et Johanne episcopum ordinavit, tradens omnibus formam, ut nullus minus quam a tribus episcopis ordinetur. Unde et beatus Gregorius ad consulta Augustini, primi Anglorum episcopi, scribit sic: In provincia, ubi solus episcopus es, non nisi solus potes binos episcopos ordinare, quod ita nostra auctoritate per te nunc fieri mandamus, ut de cetero nullus presumat, sicut statuerunt apostoli, minus quam a tribus episcopis ordinari. Et Jacobus primus episcopus apostolus non minus [quam] a tribus ordinatus est, scilicet Petro, Jacobo et Johanne. Eodem anno Matheus electus est loco Jude, Paulus conversus, quem Barnabas ad apostolos introduxit. Petrus eciam descendit in Joppen et Cornelium, gentilem centurionem cohortis Ytalie, baptizavit et conversus in Iherusalem tam ipse quam Paulus est et reprehendebant Petrum, quia participaverat cum paganis, et Paulum execrabantur multi conversorum Judeorum. Facto autem concilio et Petro racionem reddente, quia hoc fecerat pro eo, quod Spiritus sanctus fide purificaverat corda eorum, Jacobus episcopus surgens dedit sentenciam: Judico, scilicet non inponendum jugum conversis aliud, nisi quod abstineant a fornicacione et ab ydolis. Hec necessitatis, alia duo congruitatis, scilicet a suffocato abstinere et a sangwine. Et sic omnibus concordatis est eciam preceptum circumcisionis ablatum, quod non sit de necessitate salutis. In eodem concilio fecerunt symbolum, quod dicitur apostolorum, anno IIIIo post mortem Christi, quo anno Paulus et Barnabas per Spiritum sanctum apostoli sunt electi et missi ad predicandum. Quamvis ergo Christus sederet sede ut pontifex Iherosolimis, Petrus post eum tamen, ut dicitur in Apocalipsi comminando: movebo candelabrum tuum, id est primatum ecclesie de loco suo, mandato Christi Petrus ordinato Cornelio Cesaree episcopo commisit sibi in provincia vices apostolicas, sicut tenuit ille episcopus primatum usque ad synodum Nicenam, et post Petrus ivit in Anthiochiam, ubi sedit annis septem, quia ibi fuit primo missus apostolus a Christo cum Johanne. Ubi primo repulsi sunt, torti et tormentati, missi in carcerem, fame deficiebant, nisi Paulus hec audiens, fingens se philosophum, adherens Theophilo, principi civitatis, maxima cautela et prudencia liberasset eos. Et tunc Petrus extractus de carcere filium Theophili annorum IIIIor defunctum suscitavit et sic in kathedra est levatus industria Pauli; et hoc est festum Kathedre sancti Petri. Inde post annos septem jubente domino pontificalem Christi cathedram, eciam ligneam, transtulit Romam et ibi sedit annis XXV, pluribus eciam mensibus et diebus.

Et quia non est discipulus super magistrum, nullus, nisi sit hereticus, potest cathedram transferre de Roma usque ad diem judicii: Unde dicit papa Gelasius et ponitur hec sentencia in Decretis: Qui aliarum ecclesiarum jura infringit, sacrilegus est, qui autem Romane ecclesie jura molitur infringere, talis non solum sacrilegus, sed hereticus est censendus, dicente Christo beato Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Ideo usque ad finem mundi stabilita firmitate consistit. Quod per Spiritum sanctum intelligens Constantinus Augustus cum Niceno concilio similiter sic decrevit: Statuimus cum omnibus satrapis nostris et amplissimo senatu, quod Romana ecelesia caput sit et primatum teneat omnium ecclesiarum mundi, sicut Christus statuit a beato Petro, regni celorum clavigero; ibidem cathedram tenere jussit usque ad finem mundi et ibi christiani caput legis requirant, ubi Petrus exemplo magistri sui crucifixus est et Paulus doctor gencium pro Christo caput inclinavit; ibi requirant legis sue doctores, nec terrenus princeps habeat ibi potestatem, indignum namque valde est, terrenos principes ibi habere potestatem, ubi christiani caput legis sue requirunt. Ideo sedem imperii nostri transtulimus in regionem Bisancii, et episcopus urbis Rome sit alcior quam sedes nostri imperii et caput omnium episcoporum mundi; et clerici sui, qui cardinales vocantur, utantur linteaminibus et tumidonibus et sint alciores, quam amplissimus noster senatus; et quicunque huic nostro decreto contradixerit, partem habeat cum diabolo in inferno, preter hoc, quod leges vindicabunt in eum. Romana ergo ecclesia nullis synodicis decretis, sed a solo Christo obtinuit mundi primatum, quia Christus a patre propter obedienciam mortis, in quantum talis homo meruit dominium tocius humani generis, quia ipsum sa[n]guine suo redemit. Ideo dicitur in Daniele: Regnum eius non corrumpetur et potestas eius non auferetur usque ad finem mundi, quam Christus stabilivit et beati apostoli suo sacro martirio firmaverunt, de quo in psalmo: Tronus eius sicut sol et sicut luna perfecta in eternum manebit etc. Amen.

De apostolis aliis.

Petrus et Andreas germani fuerunt; Petrus primus apostolorum ordine et officio, vocacione vero tertius. Hic sedit Iherosolimis annis IIIIor, Anthiochie septem, tandem Rome viginti quinque, ubi crucifigitur cum coapostolo suo Paulo sub Nerone. Andreas in Achaia crucifigitur, ambo de tribu Neptalim; ideo in benediccione Neptalim proprie dicitur Neptalim cervus emissarius, dans eloquia pulcritudinis etc. Johannes, frater Jacobi, Asiam illustravit sua doctrina, in qua scripsit Apocalipsim; Rome bulitur in oleo ante portam Latinam, sed non lesus exiit; fit tamen festum de eius martirio, quia fuit martir et plus quam martir, dum vidit Christum lanceari. Ideo sicut et beata Virgo martir mente fuit, ideo occidi non potuit alio martirio. Quia miraculo supervixit uterque, ideo nec veneno fortissimo moritur, quod bibit in Epheso, ubi post Paulum fundatorem in fide Ephesinam ut episcopus gubernavit ecclesiam et ibi sepultus, cuius tamen corpus tumulus non potuit reddere, quod suscepit. Unde beatus Ambrosius pulcre probat eum vere resurrexisse statim et ascendisse in celum cum gloria. Quidam tamen moderni doctores dicunt eum esse in paradiso deliciarum cum Enoch et Helia; quod michi non videtur pro eo, quod adhuc non haberet fruicionem beatorum, quam Christus sibi promisit dicens: Veni, dilecte michi, epulari cum fratribus tuis, id est apostolis, quia iste Johannes omnibus apostolis supervixit et esset viator, non comprehensor, sicut sunt illi, scilicet Enoch es Helias; et si qui alii sunt, ut quidam putant de Moyse, ideo gloriosius est dicere, quod regnat cum Christo in gloria amen. Jacobus, eiusdem Johannis germanus, qui ambo dicti sunt filii tonitrui a Christo, ut scribit Marcus in ewangelio, qui eciam maior vocatur - nam eciam corpore maior fuit omnibus aliis apostolis et antiquior Jacobo minore - primus pro Christo post apostolatum Yspanie rediens in Iherusalem ab Herode occiditur, et tamen Hyspaniam translatum est corpus eius. Hic sicut et Johannes, germanus eius, fuit, ymo ambo fuerunt de tribu Zabulon. Philippus; hic fuit quartus apostolus, vocatus a Christo et os lampadis vocatus, pius et primus gencium apostolus tres provincias convertit. Hic crucifixus moritur et fuit de tribu Asser, de quo dicitur: Asser piguis panis eius - in benediccione Jacob, quia Philippo dixit Christus: unde ememus etc. - Thomas de Jerusalem de Juda Parthos, Medos et Yndos convertit; in Mirapoli Yndie superioris occiditur; ibi adhuc sa[n]guis eius cernitur; Matheus natus prope Bethsaydam ewangelium primus scripsit, convertit Ethiopes, fuit de tribu Leui; Bartholomeus fuit de tribu Ysachar, convertit Yndorum plures populos; Symon Judas, qui dicitur Thadeus, Jacobus, Joseph de tribu Effraym, Judas Scarioth de tribu Dan, Paulus de tribu Beniamin, Marcus ewangelista dictus est Johannes primo. Hic primo cum Barnaba et Paulo ivit ad predicandum et divisit eos et reversus in Jerusalem, ubi habebat matrem Mariam nominatam. Quare Paulus habebat dissensionem cum Barnaba et separati sunt ab invicem, quia Barnabas volebat reassumere eum, Paulus noluit. - Hic tamen post secutus est Petrum et duas fundavit ecclesias patriarchales, scilicet Alexandrie et Aquileye, de qua terra exivit scilicet Gradensis patriarchatus. Barnabas in Cypro et Mediolano fundavit ecclesias, Lucas creditur fuisse socius Cleophe, quibus euntibus Christus apparuit, ut dicit Gregorius Libro moralium.

De aliis discipulis Christi.

Post duodecim istos alios septuaginta duos discipulos Christus habebat, quorum duodecim apostoli proiecerunt de numero, quos Paulus scribit falsos fratres, pro eo, quod predicacionem ewangelii converterunt ad questum avaricie et contra mandatum Christi et regulam apostolicam pecuniam receperunt. Pro quibus alios bonos apostoli substituerunt, quorum ista sunt nomina: Lucas, Apila, Amplaos, Vilanas, Sandatos, Popalios, Aristobolus, Stephana, Erodian, Cleopatra, Aday, Agay.

Paulus conversus est post lapidacionem Stephani infra annum. Nam Stephanus lapidatus est IIIIo die Augusti, quo celebramus eius invencionem, infra annum Paulus est conversus. Et post primam disputacionem, quam fecit in Damasco, stetit usque ad quartum decimum annum in religione Anthiochie et post missus apostolus cum Barnaba fuit.

Petrus apostolus, filius Johannis, frater Andree, universalis ecclesie pastor et primus episcopus ordinatus a Christo in medio fratrum, mandato Christi primus tenuit pontificalem cathedram Jerosolimis, ubi debuit esse sedes. Sed quia primam caritatem reliquerunt, juxta propheciam Apocalipsis: Movebo, inquit Christus, candelabrum tuum etc., quod factum est quartodecimo anno post Christi mortem, apostoli instinctu Spiritus sancti volentes se dividere ad predicandum dixerunt: Constituamus certos articulos fidei, ita quod idem predicemus. Tunc fecerunt primum concilium et condiderunt symbolum, quod dicitur apostolorum, quia quilibet posuit partem suam et declaraverunt articulos multos. Primo non esse jugum imponendum conversis de gentibus, nisi quod abstineant a fornicacione, simulacris, suffocato et sa[n]gwine, quorum duo prima sunt necessitatis, alia honestatis. In novo enim testamento a Petro et per Petrum omnis ecclesiasticus ordo inicium sumpsit.

Hic primus in oriente pontificalem cathedram tenuit annis IIIIor, postea ordinavit Jacobum, fratrem domini, primum Jerosolimorum episcopum loco sui. Ipse cum duobus aliis discipulis assumptis, scilicet Jacobo et Johanne - et ei reliquit cathedram pontificalem ibidem - inde descendit Cesaream, ubi Cornelium, centurionem cohortis, que dicebatur Ytalica, divino miraculo baptisavit, quem ibidem episcopum ordinavit et dedit ei primatum in provincia loco sui et ita usque ad Nicenam synodum est servatum. Inde jubente domino ivit Anthiochiam cum Johanne ewangelista et intrantes urbem predicare ceperunt. Quod audiens Theophilus, princeps civitatis illius, fecit eos capi, virgis durissime cedi; postmodum reclusit in carcerem sine omni cibo et potu. Cumque ad ultimum fatigati quasi spiritum exalarent, Paulus instinctu Spiritus sancti hec audiens supervenit et philosophum se ostendens adhesit Theophilo principi civitatis, a quo in summam graciam est receptus. Qui Theophilus rogabat eum ut hominem doctum, ut vinceret istos apostolos Nazareos. Tunc Paulus descendit ad carcerem et confortavit eos tam spirituali quam temporali cibo et informavit eos, quomodo in sequenti mane in disputacione solempni respondere deberent; sicque rediit ad Theophilum. Sequenti mane jussu principis tota civitas congregatur, Paulus collocatur in sede juxta Theophilum. Petrus et Johannes coram eo ducuntur, quos Paulus tamquam viros reverencie solvi fecit et cepit eos interrogare de sua doctrina et caute disputare cum eis. Post multa verba Paulus dixit ad eos: Vos multa dicitis de magistro vestro, vellem tamen scire, si in vobis est aliqua virtus eius. Cui respondit Petrus, quod dedit eis magister eorum potestatem super omnia demonia et ut langwores curarent. Tunc adductus fuit cecus, cui orantes lumen et oculos reddiderunt. - Tunc Paulus conversus ad Theophilum dixit: O princeps! Isti videntur esse homines magne virtutis, tamen non dubitemus, quin ego faciam illud idem, et si aliud facere nesciunt, convincemus eos. Cumque adductus esset cecus alius coram eo, virtute oracionis Pauli fuit illuminatus. Tunc omnes Paulum summis laudibus extollebant. Tunc Paulus conversus ad apostolos: Est, inquit, alia maior virtus in vobis? Tunc apostoli: In virtute Christi possumus eciam mortuos suscitare. Cumque Paulus dixisset Theophilo, hoc esse permaximum, nec posse fieri nisi virtute divina, jussu Theophili, cui nuucciatus fuit unicus filius tunc defunctus, allatus est defunctus filius Theophili coram eis. Tunc oracione premissa clara voce Petrus exclamans dixit: In nomine Ihesu Christi Nazareni surge. Qui statim patri vivus est presentatus. Tunc Paulus, o, inquit, Theophile, hec est solius dei virtus; ideo tamquam viris divinis faciamus reverenciam et convertamur ad eos. Tunc Theophilus et omnis populus Petrum in sublimi cathedra levaverunt. Paulus autem quasi conversus adhesit eis et baptizatus est Theophilus et quasi civitas tota et ecclesiam solempnem construxerunt apostolis et alias minores septuaginta duas; et in tantum profecit virtus apostolorum, quod ibi nomen christianitatis sumpsit exordium, et ex tunc fideles, qui primo discipuli vocabantur, dicti sunt christiani. Ibi instituta est religio, in qua Barnabas et Paulus annis quatuordecim permanserunt. Hec ystoria habita est de cronicis Anthiocenis ecclesie memorate et ex hoc festum institutum est in ecclesia, quod dicitur Cathedra sancti Petri. In illa autem religione primi fuerunt Paulus et Barnabas cum multis aliis prophetis et doctoribus. Inde Paulus et Barnabas cum Johanne discipulo missi fuerunt ad predicandum gentibus destinati. Johannes autem predictus, qui et Marcus, reversus est in Jerusalem, dimissis apostolis, propter quem facta est dissensio inter Paulum et Barnabam. Paulus enim, quia recesserat, noluit amplius recipere eum, Barnabas autem magis voluit dimittere Paulum quam Johannem, ideoque ipso assumpto duxit eum ad Petrum et vocatus est Marcus. Mater eius Maria vocabatur. Petrus autem postquam annis septem rexisset Anthiocenam ecclesiam, alio loco sui episcopo ordinato sedem Christi apostolicam et catholicam jubente domino transtulit Romam, ubi auctoritate Christi statuit eam omnium ecclesiarum principem et dominam magistram, quod postea Constantinus cum concilio in Nicena synodo consensu omnium principum, satrapis et senatu consencientibus statuit caput esse tocius orbis, ubi nec terrenus princeps habeat potestatem; et quia jubente domino facta est caput orbis Romana ecclesia, nullus quacunque auctoritate usque ad finem mundi potest eam inde transferre, cum non sit discipulus supra magistrum, nisi divino miraculo et patenti dominus ecclesie singulariter revelaret. Hic Petrus auctoritate sua statuit quadraginta dies ante pasca et IIIIor septimanas ante nativitatem domini a cunctis fidelibus solempniter. Hic Linum et Cletum ascivit in Roma episcopos summi pontificis adiutores. Ad ultimum, sciens in brevi sui corporis tabernaculum deponendum, postquam per Marcum primo Alexandrinam, postmodum Aquileyensem ecclesias patriarchales instituit, in medio fratrum positus post longum sermonem cepit manum Clementis et loco sui in pontificali cathedra sedere coegit, sicut ei a Christo fuerat revelatum. Ita scribit beatus Clemens Jacobo, fratri Domini, Iherosolimorum episcopo.

De Lino et Cleto episcopis ordinatis a sancto Petro.

Linus nacione Tuscus a beato Petro simul cum Cleto episcopi ordinati in urbe Roma pontificales actus exercebant. Petrus vero oracioni et predicacioni vacabat. Fuerunt autem quasi cardinales vel summi pontificis coadiutores, qui exteriora tantum administrabant. Non enim dedit eis Petrus auctoritatem, scilicet principalem, ligandi et solvendi, sed Clementi, ut expresse dicit, Johannes 2us papa et sanctus martir, scribens episcopis Germanie et Gallie in hec verba: Si Petrus princeps apostolorum adiutores sibi Cletum et Linum ascivit, non tamen auctoritatem ligandi et solvendi concessit, sed tantum Clementi, suo successori, qui sedem apostolicam post eum et pontificalem cathedram tradente sibi beato Petro tenere promeruit etc. Hoc expresse ponitur in Decretis capitulo 8o questione I, hoc idem Ysidorus recitat Libro canonum; idem scribit beatus Clemens de se ipso in epistola, quam misit beato Jacobo apostolo, Iherosolimorum episcopo, de sua institucione, scribens sic: Clemens, episcopus urbis Rome, Jacobo episcoporum episcopo, fratri Domini: Hec sunt, que a beato Petro, apostolorum principe, accepimus et vobis conservanda mandamus etc. Miror ergo, unde quidam sompnient, quod Clemens ex consciencia resignavit et Linum et Cletum ante se pontifices esse decrevit, quasi Petrus a Spiritu sancto deceptus fuisset ac eciam ipse Clemens.

De sancto Clemente, Romanorum papa post sanctum Petrum.

Clemens nacione Romanus de regione Celio monte patre Faustino sedit annis novem, mensibus duobus, diebus decem. Scripsit multos tractatus amore religionis christiane et epistolas plures valde perutiles, obiit tercio Traiani anno submersus in mari cum ancora ligata ad collum prope Caffa in Gazaria ultra Constantinopolim, ubi in modum templi marmorei a deo in medio mari sibi fabricata est ecclesia et fiunt miracula multa; tandem translatus est Romam, ubi eius memoriam fabricata conservat ecclesia. Huius ystoriam quere in itinerario eius. De aliis summis pontificibus, sancti Petri successoribus, tractare cronicis Romanorum relinquamus et ad materiam nostram redeamus.

De eleccione primi episcopi Boemorum Diothemari.

Johannes papa XVus sedit Rome. Huius tempore illustris femina, virgo deo devota Mlada nomine, filia fratricide Boleslai carne non mente, soror piissimi Beleslai christianissimi, ivit Romam et ab isto summo pontifice graciose suscepta et disciplinis regularibus informata, ab eodem sanctimonialis effecta est et ab eodem summo pontifice facta prima sancti Georgii abbatissa, ut secundum regulam sancti Benedicti, non secundum modum Grecorum, nec Russie nec Sclauonie viveret, impetravit. Cui et summus pontifex nomen mutavit et vocavit eam Mariam. Concessit eciam sibi et germano eius, quod ecclesiam sancti Viti et Wenceslai fecerunt cathedram, et dedit licenciam sibi episcopum ydoneum eligendi; et hec per bullam papalem misit idem papa duci Boleslao, germano eius. Ipsa de Roma cum gaudio revertente a germano gaudenter suscepta, habita deliberacione de episcopo eligendo, quendam peregrinum de Saxonia duci multum familiarem nomine Dyothemarum, ordine sacerdotem, professione monachum, eloquentem et in sciencia doctum, li[n]gwa sclavonica, theutonica et boemica eruditum, communi voto primum episcopum elegerunt, quem per anulum et baculum investitum imperator fecit per presulem Maguntinensem ordinari anno domini noningentesimo sexagesimo septimo et cum gaudio suscipitur a civitate Pragensi, in ecclesia sancti Viti et Wenceslai intronizatur et consecrat ecclesias, multos baptizat et convertit ad Christum. Tandem idem pontifex Diothemarus lecto prosternitur et male sibi conscius, tam de vite presentis dulcedine, quam malo regimine ac negligencia constitutus in mortis articulo protestatus est, se esse inferni mancipium et quod a nigris pueris ferebatur ad tartara et multa alia terrifica verba; et sic ultimo spiritum reddidit stupentibus cunctis cum summo terrore. Hec sunt expressius in vita sancti Adalberti declarata.

De sancto Adalberto episcopo.

Anno dominice incarnacionis noningentesimo nonagesimo nono Dyothemaro, primo Boemorum episcopo, universe viam carnis ingresso, sanctus Adalbertus substituitur et episcopus ordinatur, de quo alibi plena habetur legenda.

De Tegdago, episcopo Boemie.

Sancto Adalberto substituitur tercius episcopus Boemie nomine Tegdagus, virgo corpore, moribus aureus, actibus purpureus, sancti Adalberti sequens vestigia; et si non corpore, tamen mente tulit martirium; post quem Eckardus est electus.

De Eckehardo episcopo.

Eckardus quartus post Tegdagum Boemorum episcopus factus est anno domini millesimo XXIIIo. Fuit autem hic presul contra potentes erectus, circa humiles benignissimus pater, facundissimus predicator, largus eciam elemosinarum dator et dispensator fidelis. Hic constituit, quod de omni aratura decima solveretur episcopo, modius quinque palmarum et duorum digitorum de tritico et alius de avena; nam antea duos acervos pro decima persolvebant.

De Yzzo, episcopo Boemie.

Yzzo predicto episcopo defuncto post eum ordinatur episcopus a presule Maguntino eodem anno IIIIo kalend. Januarii. Hic devote in ecclesia domino serviebat, infirmos et carceres visitabat. Hic cepit facere et docere. Omni enim die tredecim pauperibus manibus propriis ministrabat. Hic dictus est albus Yzzo, quia canus erat et reverenda persona.

De Seuero.

Seuerus sextus in ordine presul. Hic in juventute curiam ducis Odalrici secutus primus erat in officio clericorum, nec minus exercens officia laycorum; pro huiusmodi serviciis placuit universis. Anno domini millesimo XXXIo in festo apostolorum Petri et Pauli ordinatus est a Maguntino. Quo anno duci nobilissimo Wratislao natus est filius Spitigneus. Anno domini millesimo XXXVIIIo obiit dux Boleslaus. Quo eciam anno dux Odalricus obiit, qui fuit frater Jaromir episcopi [sic] supra. Isto tempore illustrissimus dux Wratislaus, de quo supra, omni virtutum ornamento prefulgidus, victoriosissimus anno IIIIo sui ducatus in vindictam iniuriarum, quas dux Mezko Boemis intulerat, defuncto Kazimir, nobili Polonie duce, duobus parvulis derelictis, oportunum tempus estimans, intrat Poloniam, urbem Crakow et omnes alias incendio et ferro vastat, antiquis thezauris exspoliat, metropolim Gnezden capit, in qua tunc sancti Adalberti corpus in basilica sancte Marie virginis quiescebat. Quod furiosi Boemi rapere cupientes, nec Seueri episcopi monita audientes, qui consuluit eis, ut non cum furia, sed cum vera confessione pecatorum et vite emendacione et triduano premisso jeiunio, cum magnaque reverencia temptarent recipere sanctum corpus. Boemi autem inebriati furore parvipendentes jussa presulis fecerunt impetum, ut raperent sacrum corpus, et statim in amenciam versi, stabant stupefacti per spacium trium horarum. Tandem divina gracia miserante ad pristina restituti egerunt penitenciam, videlicet triduanum jeiunium cum promissione emende et peccatorum confessione. Eadem nocte sanctus Adalbertus apparuit episcopo Seuero dicens: Deus dabit, quod petitis, si non repetitis mala opera, que fecistis. Que cum duci Wratislao episcopus retulisset, dux et comites exilarati gracias egerunt deo et sancto suo patrono. Congregato ergo clero et populo universo intrantes ecclesiam, prostrati diucius orabant; tandem astante episcopo dux surrexit et stans in ambone cunctos jubet levare dextras contra sancti sepulchrum et ipse voce sonora leges optimas pronunccians, tam de religione christiana, quam cuilibet bonis moribus observandis, omnium consilio decrevit firmiter observandas, quas constituciones et penas civiles episcopus anathemate confirmavit. Et sic ad tumulum episcopus et dux et pauci comites accedentes et aperto sarthofago cum mira odoris fragrancia saciante et sanante egrotos et sacrum corpus cum devocione et lacrimis dux et episcopus levaverunt, tam clericis quam laycis altissimis vocibus laudantibus deum. Corpus eciam Gaudencii germani eiusdem cum ipso et quinque fratrum martirum cum infinitis thesauris portaverunt ad urbem Pragam, in vigilia sancti Bartholomei apostoli cum indicabili gaudio in ecclesia sancti Viti sacrum thesaurum locaverunt ad laudem Ihesu Christi, ut habetur in legenda et vita sancti Adalberti. Verum quia humani generis inimicus invidus devocioni multorum, incitans li[n]guas malorum, quod summo pontifici presumpcionem ducis Wratislai et episcopi Seueri accusant fortissime. Missis autem nuncciis Boemorum et auditis excusacionibus humilibus eorumdem, deus cor sui vicarii et sacri collagii vertit in mansuetudinem et data sentencia precepit, ut dux et episcopus solempnem ecclesiam construerent cum numero clericorum et potenter dotatam ad laudem predictorum sanctorum. Quod cum dux et proceres et populus audissent, gracias agentes deo in Boleslaw urbe libenti animo perfecerunt cum nobili collegio clericorum, ut preceperat sanctus apostolicus urbis Rome. Facta sunt hec sub anno domini millesimo tricesimo nono, pontifice Pragensi VIo Seuero presidente.

De Seuero episcopo.

Seuerus nacione Boemus sedit annis 36. Hic cum duce Wratislao prosperam et adversam fortunam satis expertus est. Nam ante episcopatum fuerat sibi nimium graciosus. Primus cum duce in venacionibus aprum primus capiebat et caudam pro duce paravit. Unde dixit sibi dux aliquando: pro tam dulci edulio dignus es episcopio, quod et factum est gracia omnium. Post aliquando a duce Wratislao captus et cathenatus utrumque simul martirium passus est, publicum et occultum. Hic vere tempore toto sui presulatus sine condicione Boemie et Morauie episcopatum quasi unum et individuum gubernavit. Verum nimia victus inportunitate precum Wratislai post mortem Spitignei consensit ordinari Johannem quendam in Morauia episcopum sub certis pactis, scilicet quod episcopus Pragensis in recompensacionem haberet in Boemia duodecim villas, quas vellet eligere, et centum marcas argenti de camera ducis annuatim etc. Anno autem dominice incarnacionis millesimo LXVIIo, quinto ydus Decembris defunctus est et sepultus. Audita autem morte Seueri episcopi Conradus et Otto, frater eius, de Polonia revocaverunt fratrem eius Jaromir et distinctum cingulo militari, censura et habitu clericali resumptis, fratri duci Boemie Wratislao humiliter supplicantes, ut memor sit ordinacionis paterne et germanitatis fraterne et sacramentorum, quibus adiuraverat comites et alios, ut Jaromir post mortem Seueri, si superviveret, episcopum ordinarent. Qui wulpina calliditate dissimulans, volens excludere fratrem suum, convocat fratres, comites et clericos in loco jussitque in medio venire Saxonem quendam, suum capellanum, Lanzonem nomine et sic ait: Egregia tua fides michi spectata cottidie cogit me, ut faciam, que facturus sum. Accipe baculum et anulum, esto sponsus Pragensis ecclesie. Fit tunc murmur in populo, nec vox congratulacionis resonat, ut est moris. Tunc Coyata, comes palatinus, in sermone verax et simplex in verbo, percussit latus Ottonis dicens: Quare non adiuvas fratrem tuum, an non vides, quia frater tuus confunditur et alienigena, qui huc venit sine brachcis, in solio sublimatur? Nonne pater vester omnes vos adiuravit, ut post obitum Seueri Jaromir, frater vester, episcopus ordinetur. Si ergo dux, frater vester, patris violat sacramentum, nos non possumus consentire, ut iste alienigena ducis filio preponatur. Frater vester, dux Spitigneus, aliquid sapuit, quando una die omnes Theutonicos eliminavit de terra. Et conversus ad ducem dixit: Quem te ipsum facis? vivit adhuc Romanus imperator Henricus et vivat, cuius potestatem usurpas, dans anulum et baculum pastoralem famelico cani. Tunc simul cum prefecto urbis Zatecz Coyta capiens dextras trium germanorum, eamus, inquiunt, et videamus, si unius versucia prevalebit, an equitas et justicia trium fratrum, quos par etas, una voluntas, eadem potestas sociat et maior militum copia iuvat. Fit per castra commocio, arma, arma, clamant singuli, maiorque pars militum cessit ad tres illos germanos duce relicto. Videns autem dux se destitutum, fugit, quantum potuit, timens, ne ipsi preoccuparent Wyssegrad vel urbem Pragam, mittensque ad fratres nunccium, non propter malivolam li[n]guam Coyate vel filii Bozen, quorum consilio feci, quid feceram, sed memor patrum sacramenti, quod poscit justicia et fraterna dileccio, faciam, tantum sequimini me ad urbem Pragam. Illi autem castra metati sunt juxta villam Costiuar et mittunt ad ducem, si factis dicta probare velit. Quos ille benigne suscipiens, Jaromir, fratrem suum, statim in episcopum elegit et tres comites cum eodem dirigit ad imperatorem, rogans confirmari et consecrari electum; Ottonem vero et Conradum cum pace remittit in Morauiam. Coyata vero et socii eius nisi nocte fugissent, dux eos sine audiencia punivisset. Jaromir autem a comitibus Henrico imperatori presentatur in vigilia Johannis Baptiste, investitum per anulum et baculum dominica sequenti Maguntinus archiepiscopus consecrat eum, mutato eius nomine Bebehardus anno domini millesimo LXVIIIo sexto nonas Julii in ecclesia Maguntina.

De levitate novi episcopi Jaromir, qui dictus est Bebehardus.

Eodem autem die sue consecracionis statim post prandium Jaromir, qui dictus est Bebehardus, egreditur urbem Maguntinam et transit Renum et quendam militem suum nomine Wilhelmum, lavantem pedes inpingit influvium, retro ipsum veniens, dicens: denuo te baptizo Wilhelme, qui vix natando evasit mortem et emersus dixit: Si sic baptizas, deliras episcope. Veniens autem Pragam eo die, quo intronizatus est, contulit capellano suo Marco preposituram Pragensem. Hic Marcus nomine, nobilis genere, literatura summus, quidquit religionis est habitum in Pragensi ecclesia, sua ordinavit prudencia. Prius enim erant canonici servientes in habitu laycali, ut beatiales et acephali viventes. Hic XXV meliores ordinavit, dans eis religionis habitum et cibi mensuram secundum regulam, unicuique fratrum XXX modios annuatim tritici et totidem avene, insuper et quatuor denarios in septimana pro carne. Hic gloriosus prepositus post triginta annos prepositure XVIII kalend. Decembris migravit ad lucem.

Capitulum de temeritate Bebehardi contra Johannem, episcopum Morauie.

Predictus autem pontifex Bebehardus non contentus propria sede nititur muneribus et precibus Johannem, episcopum Morauie, eliminare de terra. Verum cum hoc facere manu laycali non posset, personaliter ivit ad eum visitacionis causa, ut est moris. Quem cum libenter idem Johannes episcopus suscepisset et duxisset in cameram, ille immemor honestatis et fraterne societatis et gradus episcopalis, apprehendit Johannem episcopum per capillos et a terra levavit et proiecit in terram et sociis convocatis et pedibus conculcat et lacerat quasi usque ad mortem et saciatus aufugit quasi victor. Johannes autem episcopus sic confusus notificat duci, que facta sunt, et dux pias effundens lacrimas misit milites pro eo, qui perducerent eum Pragam, et curat apostolico nuncciare per literas et per nunccium specialem, theutonicum capellanum Johannis episcopi, ut apostolico referat mala facta germani et levitates ipsius ac tam crudelem percussionem factam in persona Johannis, episcopi Olomucensis.

De adventu cardinalis Romani.

Hic autem incautus nunccius cum Ratisponam venisset et post cenam inter pocula interrogaretur ab hospite, ut dicat sui itineris causam, nullum enim secretum, ubi regnat ebrietas, occultatur, omnia sui itineris secreta revelat, que idem hospes, fingens se longius ire, dissimulat et cogitat impedire; erat enim servitor et miles ipsius Jaromir et ab eo recipiebat annuatim XXX marcas. Mane autem sequenti, dum nunccius predictus esset in via, mittit latrunculos, qui eius iter impediant et privant naso, literis et pecunia, et nisi retrocedat gladiis minantur occisionem. Qui turpiter confusus remeavit in Boemiam. Que facta dux audiens et dolens per alium nunccium cauciori modo apostolico omnia nuncciavit. Summus autem pontifex Gregorius statim legatum dirigit cardinalem cum plenitudine potestatis, contempnentes ut errata corrigat et anathemate feriat delinquentes. Idem cardinalis venit Pragam, episcopos duos predictos, clericos et abbates convocat ad synodum sub pena privacionis. Bebehardus autem bis terque vocatus venire contempsit dicens, sine suo metropolitano Maguntino venire non posse. Tunc legatus officio et beneficio privat eum. - Clerus autem Pragensis nudatis altaribus omnem celebracionem suspendunt protestantes, nunquam se divina celebraturos officia, nisi episcopus suus restituatur in gradum. Tunc cardinalis necessitate conpulsus restituit eum ad ordinem sacerdotalem tantum et ambos episcopos citat Romam. Qui cum essent apostolico presentati conspectui, nullo eis dato responso mittuntur ad hospicia, ut maiori deliberacione tractarentur negocia eorum. Eodem tempore Machildis, comitissa Burgundie et Lombardie, domina erat Rome, que mater erat Romane ecclesie et defensatrix ac dotatrix magnifica; que recognoscens Bebehardum suum consangwineum ex materno sangwine descendisse, precibus optinuit, ut facta pace inter episcopos uterque esset parochia sua contentus, et datis literis ad propria redire mandavit utrumque apostolicus precibus comitisse. Et certe Bebehardus fuisset privatus episcopatu, nisi Machildes intervenisset. De qua Machilde quere in precedentibus de ducibus.

Capitulum de Cosma episcopo.

Cosmas, nacione Boemus, post obitum Jaromir, qui et Bebehardus dicitur, in Pragensem episcopum eligitur procurante rege Wratislao, patre juvenis Wratislai, et simul cum Andrea electo pro ecclesia Morauie, quam destitutam papa et imperator decreverant Pragensi episcopo uniendam, quam necessitate conpulsus rex, ne careret episcopo, iterum suscitaverat novum episcopum quendam Symonem statuendum, ac imperatori Henrico tercio ex parte regis predicti presentatur; verum quod imperator precibus regis anulo et baculo investivit et eos pro expectanda consecracione remisit ad propria.

Verum antequam consecrari possent, rex Boemicus moritur et filio in Vngaria fugitivo morante Wratislao nomine Conradus in solio sublimatur. Hic dux statim ad imperatorem scripsit et misit, rogans, ut predictorum electio cassaretur. Cui imperator respondit: Quod scripsi, scripsi. Predictus autem Cosmas electus reversus est in Pragam expectans tempus consecracionis sue; quem dux benigne recepit, non obstante, quod contra eum scripsit imperatori Henrico. Interim imperatore Henrico tercio in Ytalia occupato Otto eodem tempore, filius regis Wratislai, qui erat in Vngaria, revertitur et a Cosma, clero et populo cum processione et summo cunctorum gaudio in paterno solio sancte Marie sublimatur.

Anno domini millesimo contesimo duodecimo, kalend. Octobris, quo anno fuit ecclipsis solis fer. VI post meridiem XIIo kalend. Octobris. Eodem tempore quidam pseudoepiscopus venit Pragam incognitus, quem dux et Cosmas electus benigne suscipiunt, actus pontificales exercere decernunt. Dicebat enim, se in civitate Vasconie Cauillonensis multis annis rexisse ecclesiam; multas ecclesias consecrat et clericos ordinat, crisma sacrum in cena domini consecrat et omnia pontificalia exercet. Die autem pasche ipso coram duce et electo celebrante divina, quidam incognitus, sui tamen erroris conscius, adveniens ei clam in aure quid dixerit, ignoratur, nisi quod statim territus fuit in tantum, quod neque electus neque dux optinere potuerunt, ut perficeret ebdomadam pasche, et quo diverterit, ignoratur. Comperto autem, quod pseudo erat episcopus, mittunt dux et electus in Vasconiam ad Desiderium presulem, qui respondit: Talem nunquam in Vasconia episcopalem kathedram ascendisse. Miserunt ergo ad papam Clementem consilium postulantes, qui mandavit omnia, que fecerat, irritanda, ecclesias consecrari de novo; baptizatos tamen in forma non rebaptizari, sed tamen crismate iterum confirmari; ordinatos non reordinari, sed inter ordinandos stare et per solam manus imposicionem recipere illius ordinis benediccionem. Et sic curata sunt vulnera inflicta Pragensi ecclesie per pseudoepiscopum a domino Clemente papa tercio Romanam ecclesiam gubernante.

De generali synodo celebrata capitulum.

Anno domini millesimo nonagesimo indicta est generalis synodus tocius Romani imperii, in qua synodo Cosmas ad Pragensem ecclesiam et Andreas ad Morauiensem precibus junioris ducis Wratislai, quos prius Henricus imperator investierat per anulum et baculum, a Maguntinensi presule consecratur. Eodem anno Cosmas jussu ducis consecrat altare sanctorum Viti et Wenceslai Prage templo nondum perfecto. Anno autem millesimo nonagesimo septimo jubente duce idem templum perfectum est et a Cosma, Pragensi episcopo, consecratur. Eodem anno fuit commocio peregrinancium ad sepulcrum. Fuit autem iste Cosmas humilis, simplex, paciens, illatas iniurias equanimiter sustinens, recognoscentibus suas culpas clemens indultor, orphanorum, viduarum, infirmorum et omnium egenorum pius adiutor, ultime diei non immemor, exequiarum promptus extitit executor. Hic eodem anno quarto ydus Decembris migravit a seculo, vivit in Christo gemma sacerdotum.

De Hermanno episcopo.

Anno domini millesimo nonagesimo nono post eius obitum pius dux Wratislaus animarum salutem querens consilium habuit cum quodam probo viro, olim consiliario patris sui, memorans illud Salomonis proverbium: Amicum tuum et amicum patris tui, pro consilio, scilicet non dimittas. Vocat ergo suum generum per sororem, tu, inquit, patris mei amicus Boemorum mores novisti et vitam; ideo tuo consilio episcopum eligere volo. Cui ille: Olim, dum pater tuus vixit, meum consilium valuit; nunc autem alii surrexerunt, tamen ex quo petis, dico, quod in tam sancto negocio, qui consulunt utilitati ecclesie vacuos esse oportet ab ira et odio, a misericordia et amicicia. Me autem nec amicicia obligat, nec misericordia supplantat, nec odium exagitat, nec ira inflammat, quominus loquar, quod postulat ordo. Est patris tui et nunc tuus capellanus Hermannus, qui semper fuit in servicio regis constans in commissis fidelis, in legacionibus fidus, castus, sobrius, humilis, non vinolentus, non ambiciosus, non elatus et, que prima est in clerico virtus, optime literatus, vir bonus et perfectus; nisi hoc solum obsit, quia hospes est. Tunc dux admirans utriusque convenisse sentenciam: non, inquit, aliter cor tuum quam meum sapiat; ymo quia hospes est, plus ecclesie prodesse potest. Non enim hunc parentela exhauriet, nonliberorum cura gravabit, non cognatorum turba exhauriet, nec expoliabit; ymo sponsa eius mater ecclesia, quitquid habet, undecunque adveniet, totum habebit. Nec mora, convocatis terre primatibus et prepositis in ecclesia Boleslaw, collaudantibus cunctis Hermannus nacione Lotaringus de genere sancti Lamperti episcopi et martiris, ordine diaconus, Boleslauiensis prepositus, invitus in episcopum eligitur anno domini millesimo nonagesimo nono pridie kalendas Marcii. Hic Ratispone ab imperatore Henico tercio anulum et baculum duce illuc suum electum ducente recepit, sed a Seraphin, Strigoniensi archiepiscopo, ordinatur presbyter III ydus Junii. Ordinandus ergo in episcopum mittitur Magunciam; sed quia Bechardus eiusdem archiepiscopus infamatus de symonia fugerat a facie legati apostolici in Saxoniam, ad nutum imperatoris collaudantibus cunctis suffraganeis ecclesie Maguntine a cardinali Ruperto, Clementis pape legato, in octava pasche, episcopus ordinatur VIo ydus Aprilis. Hic sedit annis XXII, mensibus decem, diebus XVII. Hermannus episcopus eodem anno vocatur ab abbatissa ad dedicandam ecclesiam sancti Petri in territorio Lundelumich renovatam. Abbatissa autem episcopo obtulit pannum unius palme latum de velo sancte Ludmille, inter reliquias collocandum. Episcopus autem contemsit dicens: Sine domina vetulam in pace quiescere. Cui abbatissa: Noli sic loqui pater, nam deus per multa miracula nobis eam reddidit gloriosam. Episcopus indignans pannum illum proiecit in prunas ardentes et statim carbones levaveruut flammam, ita quod nec pannus extrahi potuit, nisi cessante flamma, et tunc non combustus, sed magis mundus aliqualiter est extractus. Tunc presul dans laudem deo in pixide cum aliis reliquiis veli particulam collocavit. Dedicata est igitur hec ecclesia, in honore sancti Petri anno domini millesimo centesimo tercio, quinto nonas Octobris. Eodem anno Johannes electus est in episcopum Morauie.

Anno domini millesimo centesimo XXIIo nonis Aprilis fuit ecclipsis lune media nocte, qua yudaicum pascha celebratur.

Eodem anno vir sacer Hermannus virtutum lumine clarus, dominica illucescente in festo sancti Lamperti episcopi et martiris, cuius festum, dum vixit solempnissime celebravit, quia ex eadem linea traxit propaginem, scilicet de Traiecto, diem clausit extremum. Hic rexit Boemorum ecclesiam annis XXII, mensibus VI, diebus XVII. Hic Hermannus, nacione Lothoryngus erat, genere spectabilis, incognitis formidabilis, domesticis affabilis, morum qualitate incomparabilis, lucerna lucens, illuminans corda exemplo vite et verbo doctrine. Verum ad nostram erudicionem, qui cathedras cupimus vel tenemus, audite. Hic cum videret infirmitatem suam invalescere, astantibus paucis circa lectum ingemuit et sic ait: Secretum meum michi, secretum meum michi! et [obticuit], paulo post [inquit:] hec olim debueram, cum sanus fueram, cogitasse. Hec in ambone loqui fateor, ergo quia peccator peccavi, quia peccantes de peccato non redargui et potentes inique agentes non solum, ut debui, non correxi, sed honoravi et amavi, quos arguere et corrigere et excommunicare debui. Postquam enim occubuit Wratislaus, quo nec fuit, nec erit dux melior, in hac terra floruit iniquitas, germinavit superbia, pollulavit fraus, dolus et iniusticia, et ego semper dolens dolui, quod michi cum bono duce [non] licuit mori. Ve michi, quia silui, quia apostatricem gentem non revocavi, nec in gladio anathematis pro Christo dimicavi, sed me ipsum et populum christianum passus sum per tactum manus cum gente non sancta pollui, sicut scriptum est: Qui tangit inmunda, inmundus est, et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; aut que convencio Christi ad Belial? Apostatricem gentem dico Judeos, qui per nostram negligenciam relapsi sunt in iudaysmum. Unde valde timeo, ne Christus michi hoc obiciat et proiciat me in inferiorem infernum; num intempesto noctis silencio vox michi facta est dicens: Non stetisti ex adverso, nec dimicasti, nec opposuisti te murum pro domo Israhel, ut stares in prelio in die domini; nam populum domini non auro, non argento, sed Christi sa[n]guine redemptum per unam morbidam oviculam passus es contaminari et a celo sancto regno exterminari. Heu michi misero! qualem me esse vellem, quam diversus sum ab illo, qualis olim eram, et ut ipsemet michi displiceo, quia parum boni me fecisse video. Hiis dictis exspiravit, ut supra.

De Meynardo episcopo.

Post hunc anno domini millesimo centesimo XXIIo Meynardus denus in ordine pontificum eligitur in Pragensem episcopum. Hic Meynardus sepulchrum sancti Adalberti innovavit auro, argento et lapidibus preciosis. Hic Meynardus accusatus est a duobus assissinis militibus, qui comprehensi fuerunt a principe, dicentes, quod ipsius consilio ordinaverant necem crudelissimam ducis gladiis toxicatis, cum quibus comprehensi fuerunt. Nam dux quodam die vocatis comitibus duobus: En, inquit, pre oculis sunt insidiatores vite mee, qui comprehensi et in concilio, ubi quasi tria milia personarum fuerunt, confessi sunt, quod quamvis primo multis induccionibus a quodam milite Wratislai sollicitati fuissent, ut ducem occiderent, nec dedissent assensum; postmodum capellanus nomine Basit in tantum seduxit eos, quod perduxit ad Meynardum episcopum, qui post multas inducciones et inproperia suorum et iniurias factas eis a duce commovit animos eorum et postpositis duobus digitis super sanctas reliquias juraverat eis, quod si ducem interficerent, dux sequens eo melior ad suam voluntatem eos diviciis et honoribus exaltaret. Quibus promissionibus nos seducti talia presumpsimus digni morte; ibi enim istius coniuracionis inicium factum est. Educti autem de concilio post confessionem sequenti die cum medico quodam horrendo ludibrio et insolito supplicio sunt perempti, alii cecati, alii capite sunt truncati, quorum omnium actor episcopus et capellanus ordinator publice sunt delati. O magna paciencia ducis! Dum illi trucidantur, capellanus, qui diu latuerat, missus forte a diabolo, convenit ad spectaculum et captus quasi similia est confessus et perpetuo cathenatus, indulta sibi misericordia in vita. - Episcopus autem Meynardus turpiter sic infamatus ab Olomucensi et Bambariensi episcopis et septem abbatibus per deposicionem suarum stolarum est expurgatus. Cumque hec excusacio sufficiens minime videretur, remissus est ad concilium Maguntinense, in quo concilio coram suo metropolitano et aliis se excusavit, dicens, necem ducis nunquam procuravit, sed solum, quod Wratislaus posset a carcere liberari. In quo concilio Innocencius tercius fugiens a facie Petri Leonis, qui Rome occupabat papatum, cum quinquaginta episcopis et abbatibus pluribus et prelatis, excommunicavit eundem Petrum, deceptorem papatus, et Conradum regem et complices eorumdem extinguendo candelas. Maynardus autem taliter qualiter expurgatus in Pragam reversus est, contra quem iterum sui quidam confratres Pragenses insurgunt accusantes eum de predictis et aliis criminibus multis, sed ipse se decenter de omnibus excusavit et omnem iniuriam donavit illis, qui accusaverant eum.

Tandem missus est a duce Sobieslao in Vngariam, ut baptizaret filium generi sui cecati regis cum multis proceribus Boemorum, qui a predicto rege multum honorificencius susceptus est, quam quando intronizatus est in Praga. In die tamen pentecostes baptizavit filium regis, a quo rege donis maximis remuneratus morbo invalescente in villa quadam episcopatus, cui nomen Selir, se deposuit et duci se visitanti et ad alia festinanti episcopus omnia, que de Vngaria receperat, resignavit. Post hec feliciter obdormivit, cuius venerandum funus Pragam portatum est. Heynricus autem, episcopus Olomucensis, qui funeris exequias celebrabat, lacrimabiliter obtestatus est ducem Sobieslaum omnesque astantes, tam clericos quam laycos, ut si aliqui maligno spiritu magis quam veritate commoti contra miserum alienigenam habuissent, saltem tunc misero indulgerent. Expleto autem funeris officio in ecclesia sanctorum martirum Viti et Wenceslai sepelierunt eum. Huius infortunia si quis magis scire desiderat, ad superiora recurrat.

De Johanne, preposito Wyssegradensi, electo in episcopum.

Johannes, prepositus Wyssegradensis, a deo predestinatus post Meynardum eligitur, non obstante multorum indiccione in contrarium facta tam duci quam imperatori de ipso anno domini millesimo centesimo XXXVo. Quem imperator cum processione venientem pro investitura recipi jussit et ipse eciam personaliter sibi occurrit; quem pontificalibus insigniis redimitum misit ad presulem Maguncie consecrandum, quod eciam factum est XIIIo kalend. Marcii cum gaudio magno. Dumque rediret, antequam venit Pragam, occurrentem in via ecclesiam dedicavit. Peragente autem eo ex more dedicacionis misteria nonis Marcii, signum magnum apparuit in celo. Solis enim rota quatuor circulis circumdata videbatur et fere trium horarum spacio permansit. Presul autem Johannes veniens Pragam ad sedem suam cum magno gaudio est susceptus.

Incidens de quadam muliere contracta capitulum.

Eodem tempore cuidam mulieri contracte, que per plures annos jacuerat in lecto, ipsa sic sola jacente, aliis omnibus festantibus in domo vicina, subito beati Johannes evangelista et beatus Gothardus pontificalibus induti apparuerunt et eduxerunt eam subito et posuerunt eam in villam, que vocatur Slany, in ecclesia, quam quidam nobilis edificaverat in honore sancti Gothardi episcopi et confessoris, ubi sensit odorem mire suavitatis et vidit viros preclaros facie, laudes canentes deo, statimque sanata est. Cumque vellet inaures offere super altare, beatus Johannes prohibuit, dicens: Non modo, sed cras in tua ecclesia, et enarra mirabilia dei. Maritus autem suus domum reversus cum non invenisset uxorem paraliticam, quam dimisit, et undique quesitam penitus non inveniret eam, convocatis vicinis plorabant eam et ecce subito mulier ante hostium sana stelit et in crastino in ecclesia inaures obtulit, narrans omnia mirabilia dei.

Eodem tempore Olomucensis episcopus assumpta cruce de altari vadit predicare Prutenis et parum profecit.

Eodem tempore scilicet anno domini millesimo centessimo XLIIo, regnante imperatore Conrado nondum coronato, inter ducem Boemie Wladislaum, [qui] patruo suo Sobieslao in ducatu successerat, et inter Conradum, ducem Morauie, orta est discordia et bellum gravissimum geritur, Pragense castrum invaditur, monasterium sancti Georgii comburitur, moniales fugiunt extra Pragam ad ecclesiam sancti Johannis. Wladislaus, dux Boemie, contra Conradum, ducem Morauie, invocat auxilium regis Conradi, qui rex venit cum episcopo Sdico in auxilium ducis Boemie. Quo audito dux Morauie cunctis vastatis fugit.

Anno domini millesimo centesimo XXX [IX] Johannes Pragensis episcopus mense Marcii infirmari cepit et longa maceratus egritudine VIo ydus Augusti migravit ad deum. Sepultus est autem in capella sancti Gothardi episcopi et confessoris, quam ipse construxerat. Cui Siluester, abbas Zazauensis, per eleccionem succesit, cuius eleccio fuit irrita et inanis.

De Wratislao episcopo. Valentinus episcopus obiit, cui successit Wratislaus, qui in episcopatu ducatum tenuit. Anno domini millesimo centisimo LXXXVIIo dux cum omnibus principibus terre sue et episcopus Wratislaus cum universo clero ad synodum cesaris sunt vocati. Romanus tunc imperator cum multitudine christianorum ultra mare in adiutorium christianorum profectus est et naufragio periit et in Anthiochia sepelitur. Dux autem Conradus cum filio imperatoris in Apuliam rediens obiit et ossa illius in Pragam sunt relata. Wenceslaus dux de solio depellitur et Primsil dux efficitur et post tres menses de solio pellitur et civitas Praga in manus episcopi resignatur. Anno domini millesimo centesimo nonagesimo tercio Wratislaus episcopus ab imperatore habuit vexilla ducatus pro se et suo ducello, non tamen obmittens nomen episcopatus. Qui dux et episcopus obiit anno domini millesimo centesimo nonagesimo septimo XVII kalend. Julii, cui successit in episcopatu Fredericus episcopus, qui obiit anno domini millesimo centesimo nonagesimo nono, cui Daniel episcopus succesit.

Anno domini millesimo Co nonagesimo nono Primsil coronatus in regem, qui dimissa uxore sua duxit sororem regis Vngarie. Hic eciam rebellans Philippo regi, Ottoni imperatori fecit omagium, qui tamen anno domini millesimo ducentesimo rediit in graciam Philippi. Hic Philippus cepit Coloniensem archiepiscopum. Eodem anno Cunegundis, filia regis Philippi, data est in matrimonium filio regis Primsil Wenceslao et eodem anno Philippus occisus est ab Ottone palatino et Otto Rome imperator efficitur.

Anno autem millesimo CCo undecimo rex Primsil Boemie rebellat imperatori.

Anno domini millesimo ducentesimo duodecimo facta est allacio reliquiarum sanctorum Jacobi, Thome et Thadei apostolorum et Mauricii de Theutonia in Pragam. Fredericus, rex Cecilie, venit in Theutoniam. Anno domini millesimo ducentesimo decimo nono Daniel, Pragensis episcopus, moritur et Andreas substituitur, qui posuit Boemiam sub interdicto et abiit Romam, ubi mortuus est, Gregorius autem cardinalis ecclesias aperuit et interdictum relaxavit. Anno autem domini millesimo CCXXII Honorius tercius confirmavit ordines Predicatorum et Minorum. Eodem anno Peregrinus electus est in episcopum Pragensem. Eodem anno Conradus cardinalis intravit Boemiam, et anno domini millesimo ducentesimo XXVIIo Predicatores ceperunt domum in Praga, et anno domini millesimo CCoXXVII Johannes episcopus consecratus est. Anno domini millesimo ducentesimo XXXIIo fratres Minores receperunt domum Prage, et eodem anno sancta Elizabeth canonizata est, et anno sequenti sancta Agnes, filia regis Primsil, spreto connubio regali et imperiali cum decem sodalibus intravit claustrum sancti Francisci et assumpsit habitum pauperum dominarum sub regula sancte Clare de Assissio, cui papa Allexander misit reliquias venerandas sub bulla papali, inter quas eciam misit sibi digitum preciosum sancti Nicolai pontificis, de quo supra.

Eodem anno Sdico, Olomucensis episcopus, ecclesiam in monte Rzip consecravit, quam Boleslaus a fundamentis erexerat vel renovaverat. Hic Sdico electus fuerat ad predictam Olomucensem sedem eodem anno secundum statuta canonum consecratus et mutato nomine barbaro vocatus est Heynricus.

Eodem anno caput sancti Adalberti eo quidem loco, ubi martirio coronatus est et fuit tumulatus, repertum est.

Rex gloriosus Wratislaus Wyssegradensem ecclesiam juxta Pragam a fundamentis erexit et exemplo magni Constantini Augusti duodecim cophinos terre a fundamentis propriis humeris exportavit, canonicos instituens, donis multis et diviciis ampliavit, eamque sancto Petro et Romano pontifici assignavit, quam papa Alexander per legatum, cardinalem Tusculanum, consecrari mandavit preposito et sacerdoti celebranti, dyacono et subdiacono in solempni missa infulis et sindalis uti concessit et multis exempcionibus decoravit et sub proteccione sancti Petri et sedis apostolice reservavit. In pariete eciam eiusdem ecclesie pictura ostendit. Dux Wratislaus, filius predicti regis, dormiens a sancto Petro fuit gravissime verberatus pro eo, quod circa eiusdem ecclesie canonicos dure procedebat. Verum quia vexacio dat aliquando intellectum, sequenti mane ostendit plagas et vestigia percussure et extunc predictam ecclesiam innovavit, donis multiplicibusque ampliavit, coronam auream in ea suspendit pondere marcarum XII, argenti vero octoginta, es et ferrum sine numero optulit, pavimentum politis lapidibus exornavit et Romana ecclesia privilegiis communivit, Karolus autem, quartus, Romanorum imperator et semper Augustus, Boemie illustrissimus rex, eam gloriosius effecit. Nam altare, ubi sanctus Petrus apostolus vadens Romam missam celebravit in portu Pisano in exitu maris, in quo, dum post eum beatus Clemens successor die dedicacionis ecclesie eiusdem, quam cum multis episcopis consecravit, missam celebraret, in signum divinum tres gutte sangwinis de naso eius ceciderunt, quem lapidem predictus Karolus secari fecit per medium et per papam Innocencium, nunc sedem apostolicam gubernantem, iterum consecratum ad predictam ecclesiam deportavit, ut sit ibi beati Petri sedes et specialis mansio in perpetuum sicut Rome ad laudem domini nostri Jesu Christi, cui laus et gloria semper, amen.

Et sic est finis huius cronice Boemorum.