[IOHANNIS NEPLACHONIS
CHRONICON]
Incipit prologus.
Alpha et . Hoc verbum habetur apocalipsis primo capitulo. A, a, a, domine
deus: nescio loqui, quia puer sum, Jeremie Io, et VIIIo
q. I. In scripturis. Ego inquam, sum puer in sapiencia cum intellectus obscuritate,
puer experiencia cum memorie debilitate, puer sine eloquencia cum lingue
balbucitate, puer sine subsistencia cum membrorum instabilitate, et ideo nescio
loqui. Quapropter ad illum volo habere recursum, qui est fons misericordie et
graciarum largitor, qui merito in principio cuiuslibet actus venit invocandus.
Unde Isaie LVIIIo: Invocabis, et dominus exaudiet, et clamabis, et
dicet: ecce assum. Et Joelis IIIo: Omnis, qui invocaverit nomen
domini, salvus erit. Et habentur hec verba de penitencia d. Ia:
Adhuc instant, post medium. Sed non sufficit ipsum invocare, nisi et omnia
fiant in eius nomine. Unde apostolus ad Colocenses IIIo, et Ia
ad Corintios Xo, et habentur XXVI q. Ia: Non liceat:
Omnia quecunque facitis in verbo vel in opere, omnia in nomine domini facite.
Ad quod bene facit de consecracione d. Ia: Omnis christianus, ubi
sic dicitur: Ad ipsum prius confugiendum est, qui nostre curare possit anime
passiones; ipsius enim adiutorio circumscripto eciam virtus corporalis cuipiam
nequit inesse. Hoc ultimum patet XXIIIa q. Ia: Noli
existimare circa principium. Et non mirum, quod omnia fiant in ipsius nomine,
cum ipse sit fundamentum, sine quo nullius boni operis apparet edificium, ut
patet ad Corintios IIIo et Ia q. Ia cum
Paulus, de summa trinitate et fide catholica c. Io in principio in
Clementinis. Hoc bene probat Hylarius libro VIIIo de Trinitate et
habetur post eum de consecracione d. IIa in Christo pater. Nisi enim
didicerimus ab eo, stulte atque inpie dicemus. Ad quod facit, quod scribit
Augustinus libro de civitate dei et habentur XXVIa q. IIa
qui sine, ubi sic dicitur: Qui sine salvatore vult salutem habere et sine vera
sapiencia estimat se prudentem fieri posse, non sanus sed eger est, non prudens
sed stultus, in egritudine assidua laborabit et in cecitate noxia stultus et
demens permanebit. Illi igitur, qui est Alpha et , id est principium et finis,
dico cum Augustino id, quod ipse scribit in libro de speculo ecclesie capitulo
IIIo. Da, inquit, domine lucem in corde, da verbum in ore, da mentem
celestem conscendere sedem, da fontem illustrare boni, da lucem in te repertam,
conspicuos animi defigere visus. Et quoniam altera pars sumus celi, altera
terre, defige terre nebulas et pondera mala atque tuo splendore illumina
obscuram interioris hominis faciem.
Siste vagas mentes per devia multa ruentes, subde carnem spiritui, appetitum
racioni, corpus, animam atque me totum intus et extra tue per omnia coopta
voluntati, ut universis suo ordine bene compositis te perfecte diligere, digne
laudare merear corde et ore, omnique, qua valeo, virtute, ut tu, qui es Alpha
et O omnium rerum, meam digneris illuminare intellectivam, meam digneris
corroborare memorativam, meam digneris consolidare sustentativam, ut hanc
presentem summulam cronice tam Romane quam Boemice ad satisfaciendum desiderio
fratris Martini, yconomi monasterii et patrui mei, per me Neplachonem taliter,
id est valde pueriliter recollectam, ipsius autem Martini patrui mei et Petri
prepositi mei et Johannis de Burloh camerarii mei correccioni submissam,
tamquam expertis et illis, qui plus quam ego in historiis et rumoribus
delectantur, ut si aliqua sunt minus bene ordinata, inputetur tamquam illi, qui
in talibus nunquam delectabatur nec cito delectabitur. Confisus de illius
omnipotencia, qui res penitus desperatas et inpossibiles donare potest (c. de
veteri iuramento et IV L. I ad finem I columpne), et qui omnium scienciarum est
caput et auctor (XXXVIIa d. I) hinc eciam filius, qui omnium graciarum
est mirabilis elargitor (XVI q. Ia) revertivum hoc opusculum
agressus fui de sciencie mee modulo nichil presumens, sed tantummodo predicto
patruo meo complacere volens, ipsum salvatorem invocans nec non matrem suam
gloriosam et beatum Gregorium, doctorem eximium, ut ipse est Alpha et , unus in
essencia et trinus in personis, a quo omnes legislatores pendere videntur,
michi assit, ut hanc summulam [perficiam], in qua hunc ordinem tenere propono:
Quia premisso dominice incarnacionis anno post hec, si quid de aliquo sancto
inveniam, breviter tangam, secundo de romanis pontificibus, tercio de romanis
imperatoribus, signando quot annis quilibet regnaverit, quarto et ultimo, si
quid notabile occurret, superaddam. Ut igitur hoc, quod aggredior, decenter principiare
ac eciam mediare valeamque feliciter consumare interventu regine celorum et
sanctorum meorum, quos speciali devocione diligo, ac eciam omnium sanctorum et
specialiter per benedicciones illius fratris hoc opus desiderantis michi
prestare dignetur trinitas per secula benedicta, amen.
Explicit prologus. Incipit brevis
compilacio cronice tam Romane quam Bohemice.
Anno ter MLXII ab inicio creacionis mundane secundum hebraicam veritatem,
secundum vero LXX interpretes eorumque sectatores quinquies millesimo
ducentesimo primo, a diluvio bis millesimo trecentesimo VIo, ab
Abrahe nativitate bis millesimo quarto decimo, a Moyse et egressu filiorum
Israel de Egipto millesimo quingentesimo nono, a Salomone et prima templi
edificacione millesimo XXXIo, a secunda vero edificacione, que sub
Dario facta est, quingentesimo XIXo, ab urbis autem condicione
septingentesimo LIo, olympiadis centesime nonagesime quarte anno IIIo,
mortuo Julio, primo Romanorum imperatore, qui imperio prefuit annis tribus, cui
Octavianus primus Augustus Cesar successit, qui regnavit annis LVII, sed anno
XLIIo imperii Octaviani Cesaris Augusti, quando firmissimam pacem
ordinacione dei Cesar Augustus composuit, nascitur in Bethleem Juda dominus
noster Ihesus Christus, verus deus et homo, cui pax ista famulabatur et cui per
angelos decantatum fuit: Gloria in altissimis deo et in terra pax hominibus
bone voluntatis.
Anno dominice incarnacionis IIo Augustus amiciciam cum Partis
fecit.
A. domini III Herodes occidit infantes.
A. d. XV Octavianus Augustus moritur et eodem anno Tiberius primus sibi
successit et regnavit annis XXIII.
A. d. XXX dominus noster Ihesus Christus discipulos elegit et ewangelicis
imbuit sacramentis, et Johannes cepit baptisare populum.
A. d. XXXI Johannes Baptista decollatur.
A. d. XXXI discipuli Christi ewangelicis Christi instructi documentis verbum
fidei per civitates Judee ipso mittente predicaverunt.
A. d. XXXIII dominus noster Ihesus Christus passus est in cruce et
resurrexit a mortuis ascenditque in celum. In cuius passione multa contigerunt
miracula.
A. d. XXXIIII Jacobus, frater domini, Jerosolimis ordinatur episcopus ab
apostolis seditque annos XXX.
A. d. XXXIX Tiberius moritur, cui Caius primus successit, qui regnavit IIII
annis.
A. d. XLI Pilatus multis calamitatibus a Caio oppressus semet ipsum
interfecit.
A. d. XLII Matheus ewangelium scripsit hebraice.
A. d. XLIII Claudius imperium est adeptus regnavitque annis XIII, menses
(sic) VIII, diebus XXVIII.
A. d. XLIIII duodecim apostoli in totum orbem divisi sunt unde Petrus
fundata primum Antiochena ecclesia Romam se transtulit.
A. d. XLV b. Petrus apostolus obtinuit sacerdotalem cathedram in Roma, cui
presedit annis XXV, mensibus VII, diebus VIII usque ad XIIII Neronis
imperatoris.
A. d. L fames maxima Rome fuit et Paulus apud Athenas aram ignoto deo
superscriptam reperit.
A. d. LI Claudius Judeos expulit ex urbe Roma.
A. d. LIIII Symon magus auctor symoniace heresis extitit.
A. d. LV Nero Claudio successit et regnavit annis XIIII.
A. d. LIX Paulus apostolus a Festo vinctus Romam mittitur.
A. d. LXIII Jacobus, frater domini, lapidatus est a Judeis.
A. d. LXIIII Marcus ewangelista passus est Alexandrie.
A. d. LXVII sancti Geruasius et Prothasius Mediolani et Processus et
Martinianus Rome martirisantur.
A. d. LXIX Neroni successit Galba et regnavit annis VI.
A. d. LXX Petrus apostolus peracto predicacionis sue tempore iterum veniens
Romam defuncto Cleto, discipulo suo, cathedram Clementi Romanam tradidit, dans
ei successoribusque suis potestatem ligandi solvendique sicut ipse a domino
accepit. Et eodem anno ipse Petrus iubente Nerone crucifixus est, Paulus vero
decollatus; Nero vero post interfeccionem apostolorum se ipsum interfecit.
A. d. LXXI Linus Tuscus sedit annis XI, mensibus tribus, diebus XIII.
A. d. LXXII Vespesianus imperator VII efficitur et regnavit annis IX.
A. d. LXXIII Jerusalem a Tito capitur, ut Josephus scribit undecies centena
millia fame periisse totidemque gladio et centum milia captivorum publice
venumdata.
A. d. LXXVIII tres civitates Cypri terre motu perierunt.
A. d. LXXIX pestilencia Rome tanta facta est, ut infra non multos dies decem
milia hominum morerentur.
A. d. LXXX Vespesianus profluvio ventris moritur.
A. d. LXXXI Titus VIIIus ab Augusto imperium suscepit et duobus
annis et duobus mensibus regnavit.
A. d. LXXXII repentinum incendium Rome per triduum fuit.
A. d. LXXXIII Domicianus, frater Titi iunior, IXus ab Augusto
regnare cepit et XV annis ac mensibus VI regnavit.
A. d. LXXXIV sanctus Ap[p]ol[l]inaris Rauenne martirisatur.
A. d. LXXXIX Anacletus sedit annis XII, mensibus X passusque est sub Traiano
VIo kalendas Maii.
A. d. XCVI Dionisius Areopagita aput Parisium cum Rustico et Eleutherio sub
Sysinio prefecto decollatus est.
A. d. XCVIII Domicianus interfectus est.
A. d. XCIX Nerua Xus ab Augusto regnavit anno uno, menses (sic)
IVor, diebus VIIIo. Et eodem anno sanctus Johannes
apostolus ab exilio Ephesum rediens et ecclesiam turbatam inveniens per
hortatum fratrum ewangelium scripsit; quo fidem rectam confirmavit.
A. d. C Ulpius Trayanus XIus imperator regnavit annis XIX, men.
VI, dies XV. Et hoc anno Johannes apostolus et ewangelista aput Efesum
obdormivit etatis sue anno XCIXo.
A. d. CIV Euaristus papa IVus sedit annis VIII.
A. d. CXI Alexander papa Vus sedit annis X et cum Euencio et
Theodoro martirisantur.
A. d. CXIX Elius Adrianus XIIus imperator regnavit annis XXI.
A. d. CXXI Alexander papa passus est, cui Syxtus papa successit et sedit
annis IX.
A. d. CXXX Thelesforus papa VIIus sedit annis decem. Hic
constituit tres missas in Nativitate domini celebrari et tempore sacrificii
gloria in excelsis deo cantari.
A. d. CXL Antonius XIIIus imperator regnavit annis XXII et
mensibus III. Et hoc anno Yginus papa VIIIus ordinatus est et sedit
annis IVor.
A. d. CXLIV Pius papa IXus sedit annis XV.
A. d. CLIX Anicetus papa Xus sedit annis X. Hic constituit, ut
clerus comam non nutriat.
A. d. CLXII Marcus Aurelius Antonius Uerus XIVus imperator
regnavit annis XIX.
A. d. CLXIX Sother Campanus papa XIus sedit annis IX, mensibus
III, diebus XXI.
A. d. CLXXVIII Eleutherius papa XIIus sedit annis XXI, mensibus
VI, diebus VIII. Ad hunc Lucius, rex Britannie, litteras misit, rogans, ut
baptisaretur, quod impetravit.
A. d. CLXXXI Lucius Aurelius, filius Marci Antonii Ueri, XVus
imperator regnavit annis XII, men. VIII.
A. d. CXCI Victor Africus papa XIII sedit annis X, mensibus II, diebus X.
A. d. CXCIII Aurelius imperator strangulatur.
A. d. CXCIV Helius Pertinax XVIus imperator regnavit menses VI.
A. d. CLXXXXV Seuerus Africus XVIIus imperator regnavit annis
XVII, menses III.
A. d. CC Seuerus Parthos et Arabes superavit.
A. d. CCIII Seuerinus papa XIV sedit annis XVIII.
A. d. CCVII Perpetua et Felicitas bestiis deputantur Carthagin.
A. d. CCXII Seuerus moritur in Britannia.
A. d. CCXIII Marcus Antonius Caracalla XVIII imperator regnavit annis VI,
men. II.
A. d. CCXX Opilius Macrinus, qui prefectus erat pretorii, XIXus
imperator regnavit anno uno et men. II.
A. d. CCXX primo Marcus Aurelius Antonius, qui putabatur filius Antonii
Caracalle ex consobrina sua occulte stuprata, XXus imperator
regnavit annis IV. Et hoc anno Calixtus papa XV ordinatus sedit annis V.
A. d. CCXXV Aurelius Seuerus Alexander ignobilis fortune XXI imperator
regnavit annis XIII.
A. d. CCXXVI Vrbanus papa XVI efficitur sedensque annis VIII multos
convertit ad fidem.
A. d. CCXXIX sancti Vrbanus papa, Tiburcius et Valerianus et beata Cecilia
Rome martirisantur.
A. d. CCXXXIV Poncianus papa XVII sedit annis V, mensibus duobus, diebus
duobus.
A. d. CCXXXVII Alexander occiditur Maguncie.
A. d. CCXXXVIII Julius Maximinus genere Thrax, ordine miles XXII imperator
regnavit annis III.
A. d. CCXXXIX Maximinus persecucionem sextam movit in christianos, in qua
cum Poncianus papa occubuisset, Antheros Grecus ei successit XVIII, sed post
mensem unum et dies XXX et ipse passus est III Nonas Januarii.
A. d. CCXL Fabianus Romanus papa XIX sedit annis XIII, passusque est sub
Decio XIII kalendas Februarii, et Maximinus imperator interficitur.
A. d. CCXLI Gordianus Romanus XXIII imperator regnavit annis VI.
A. d. CCXLVI Gordianus imperator interficitur. Et isti omnes imperatores
fuerunt pagani.
A. d. CCXLVII Philippus Romanus XXIIII imperator, sed primus inter eos
christianus regnavit annis VII.
A. d. CCLIV Decius de Pannonia XXV imperator regnavit II annis cum dimidio.
Huius tempore Fabianus papa martirisatus est, cui Cornelius Romanus XX
succedens sedit annum et menses VII. Hic exercetur VII persecucio.
A. d. CCLV Cornelius papa martirisatur, cui Sixtus Grecus XXI papa successit
seditque menses X.
A. d. CCLVI Sixtus papa cum Laurencio archidiacono et Felicissimo et Agapito
dyaconibus, Tiburcio Romano, Ypolito cum tota familia sua et XLVII militibus Rome
martirisatur. Quorum omnium Rome sepulcra visitavi. Passi sunt eciam hoc anno
Polocromius episcopus cum multis, Abdon et Sennes, Olympiades et Maximus et
beata Agatha.
A. d. CCLVII Gallus, Volusianus XXVI imperator regnavit annis duobus,
mensibus III.
A. d. CCLVIII Dionysius papa XXII migravit XI Kalendas Januarii. Hic
presbyteris ecclesias distribuit et sedit annis duobus, mensibus VI, diebus XI.
Et eodem anno Lucius Romanus XXIII sedit menses VIII.
A. d. CCLIX Licinius Valerianus et Galienus XXVII regnaverunt simul annos
VI. Galienus vero solus IX, qni faciunt annos XV et horum tempore exercetur
octava persecucio in christianos.
A. d. CCLX Stephanus Romanus sedit annis III, mensibus II, diebus XV.
A. d. CCLXII Sancti Ciprianus Carthaginensis, Prothus et Jacinctus, Eugenia
et alii multi martirisantur.
A. d. CCLXVI. Hic christianis pax redditur.
A. d. CCLXXII Dionysius papa, Felix papa, Marius et Martha et alii multi
martirisantur.
A. d. CCLXXIV Claudius XXVIII imperator regnavit annum unum, menses IX.
A. d. CCLXXVI Aurelianus Romanus XXIX imperator regnavit annis V, menses VI.
Hic exercetur IXua persecucio in chriatianos.
A. d. CCLXXX Aurelianus imperator occiditur.
A. d. CCLXXXI Tacitus Romanus XXXus imperator regnavit mensibus VII,
diebus III.
A. d. CCLXXXII Probus imperator de Persia regnavit annis VI, menses IV et
primo anno Probi Felix papa ordinatus sedit annos V. Hic constituit missas
celebrari super memorias martirum.
A. d. CCLXXXV Florianus Romanus regnavit annis II, diebus XX.
A. d. CCLXXXVIIo Euticianus Tuscus sedit annis VIIIo,
mensibus X. diebus III.
A. d. CCLXXXVIII Clauus Romanus regnavit annis duobus.
A. d. CCLXXXIX Gaius Dalmantinus sedit annis XI, mensibus IV, diebus IX.
A. d. CCXC Dioclecianus Dalmantinus et Maximianus regnaverunt annis XX,
diebus XX, quorum tempore publica undique persecucione Dioclecianus in oriente,
Maximianus in occidente ecclesias subverterunt, libros divinos succenderunt et
christianos decima post Neronem persecucione afflixerunt, ita ut infra unum
mensem XVII milia martirum invenirentur interfecti. Horum eciam tempore
martirisati sunt Gaius papa, Marcellinus papa, Vitus, Modestus cum Crescencia,
Affra quoque cum sodalibus suis, Pancracius, Felix, Adauctus, Cyriacus cum
sociis suis, Panthaleon, Mauricius cum sociis suis, Gereon cum sociis suis et
alii, quorum non est numerus.
A. d. CCCIII Marcellinus papa sedit annis IV.
A. d. CCCVII Marcellus papa sedit anno uno, mensibus VIII.
A. d. CCCVIII sancta Katherina virgo martirisatur et in monte Synay per
angelos sepelitur.
A. d. CCCIX martirisato Marcello successit Eusebius papa, quo post menses
VIII passo successit Melchiades et sedit annis IV.
A. d. CCCX Constancius et Galerius augusti creati sunt et diviserunt Romanum
imperium, ut Constancius Ytaliam, Galliam Affricamque, Galerius Illiricum,
Asyam et Orientem obtineret.
A. d. CCCXI Constantinus, filius Constancii ex Helena concubina, mortuo
patre creatus imperator regnavit annos XXX, menses X. Hunc Constantinum
Siluester papa a lepra mundavit ipsumque de sacro fonte levavit. Et hic
imperator ecclesiam Romanam multis bonis dotavit ac insigniis decoravit cedens
pape Siluestro de urbe Romana seque transferens in civitatem
Constantinopolitanam.
A. d. CCCXIV Siluester papa, qui Constantinum baptisavit et a lepra
mundavit, sedit annis XXII, mensibus X.
A. d. CCCXXVII concilium trecentorum episcoporum congregatur in Nycea.
A. d. CCCXXVIII crux Domini ab Helena invenitur sub Siluestro papa, quamvis
alii libri dicant sub Eusebio papa, qui fuit tempore Constancii imperatoris.
A. d. CCCXXXVIII Marcus Romanus papa sedit mensibus VIII.
A. d. CCCXXXIX Julius papa sedit annis XVI. Eodem eciam anno sanctus
Nicolaus episcopus claruit.
A. d. CCCXL Constantinus imperator in suburbana villa Nycomedie die XI
Kalendas Januarii moritur anno vite sue LXVI, imperii XXXIo
sepultusque est Bisancio in basilica apostolorum Petri et Pauli.
A. d. CCCXLI Constantinus filius Constantini regnavit annis XX.
A. d. CCCLV Liberius Romanus sedit annis XVII, mensibus VI, diebus III.
A. d. CCCLIX Antonius abbas obiit anno etatis sue CVo.
A. d. CCCLX ossa Andree apostoli et Luce ewangeliste et Timothei
Constantinopolim allata sunt.
A. d. CCCLXI Paulinus Treuerorum episcopus, in exilio obiit.
A. d. CCCLXIV Claudius Julianus Apostata regnavit annis II et mensibus VIII
et huius tempore martirisantur Johannes et Paulus et Gallicanus.
A. d. CCCLXV ossa Johannis Baptiste per paganos cremata et dispersa sed per
monachos recollecta missa sunt in Alexandriam.
A. d. CCCLXVI Jouinianus Romanus regnavit mensibus VIII.
A. d. CCCLXVII Valentinianus de Panonia regnavit annis XI.
A. d. CCCLXIX Felix Romanus sedit anno uno, diebus II.
A. d. CCCLXX Damasus Hispanus sedit annis XVIII, mensibus II, diebus X. Hic
constituit, ut psalmi die noctuque legerentur in ecclesia.
A. d. CCCLXXVo Martinus Turonis ordinatur episcopus.
A. d. CCCLXXVIII Valens Romanus regnavit annis IV.
A. d. CCCLXXXI claruerunt preclara Christi luminaria. Damasus papa Rome, Jeronimus
Bethleem, Ambrosius Mediolano, Martinus Turonis, Seruacius et Severinus
Colonie.
A. d. CCCLXXXII Gracianus Romanus regnavit annis VI.
A. d. CCCLXXXIV synodus L episcoporum adversus Macedonium congregatur.
A. d. CCCLXXXVI Theodosius Romanus regnavit annis XI.
A. d. CCCXCI Augustinus ad fidem conversus a beato Ambrosio baptisatur. Quo
baptisato ymnum Te deum laudamus composuerunt Ambrosio incipiente Te deum
laudamus, Augustino autem ultimum versum concludente, scilicet: In te domine
speravi etc. alternatim totum ymnum composuerunt.
A. d. CCCXCVII Honorius et Archadyus regnaverunt annis XXIII.
A. d. CCCXCVIII Augustinus Ypone ordinatur episcopus.
A. d. CCCXCIX Johannes heremita obiit. Ab hoc loco causa brevitatis obmissis
aliquibus annis domini signabo solummodo, quot annis quilibet Romanorum
pontificum sancte Romane ecclesie presederit et quot annis quilibet Romanorum
imperatorum regnaverit et quoto anno domini; de aliquibus eciam sanctis, quo
tempore mortui fuerint et quoto anno domini breviter tangam.
A. d. CCCC sanctus Martinus obiit vite sue anno LXXX, episcopatus vero
XXVI.A. d. CCCCI Sanctus Ambrosius obiit.
A. d. CCCCVII lnnocencius AIbanensis papa sedit annis XV, mensibus II,
diebus IX.
A. d. CCCCX Theodosius et Honorius regnaverunt annis XV.
A. d. CCCCXI corpora Abacuk et Michee prophetarum revelantur.
A. d. CCCCXV Theodosius et Valentinianus regnaverunt annis XXVII.
A. d. CCCCXX Alricus, rex Gothorum, Romam invasit et multa mala in ecclesia
dei fecit et hac occasione beatus Augustinus scripsit libros de civitate dei.
A. d. CCCCXX Sozimus Grecus sedit annis II, mensibus VIII, diebus XXV.
A. d. CCCCXXIII sanctus Jeronimus obiit vite sue anno CVI.
A. d. CCCCXXV Bonifacius Romanus sedit annis III, mensibus VIII, diebus
VIIII.
A. d. CCCCXXVI Celestinus papa ordinatus. Hic constituit "Sanctus"
in missa cantari.
A. d. CCCCXXXVI Cassianus collaciones patrum scripsit.
A. d. CCCCXXXIV Sixtus Romanus sedit annis VIII, mensibus II, diebus IX.
A. d. CCCCXXXIX Leo Tuscus sedit annis XXI, mensibus III, diebus XXVII.
A. d. CCCCXL Wandali Affricam vastant, Yponem obsident et beatus Augustinus
obdormivit in domino.
A. d. CCCCXLV Hilarius Sardius sedit annis VI, mensibus III, diebus X.
A. d. CCCCLII Gracianus et Valens regnaverunt annis VII, diebus II.
A. d. CCCCLV synodus quarta congregatur contra Euthycen DCXXX episcoporum in
Calcedone. Et eodem anno VII dormientes revelantur completis a dormicione eorum
CC annis et non CCCLXXV, sicut passio eorum dicit.
A. d. CCCCLVIII Leo Romanus regnavit annis XVII, diebus II.
A. d. CCCCLXXVI Simplicius Tiburtinus sedit annis XV, mense uno, diebus V.
A. d. CCCCLXXVII Zeno Romanus regnavit annis XVII, diebus V.
A. d. CCCCLXXXVI Felix Romanus sedit annis VIII, mensibus XI, diebus XVII.
A. d. CCCCXCIV Gelasius Affricus sedit annis IV, mensibus VIII, diebus XXVI.
A. d. CCCCXCVIII Anastasius Romanus sedit annis II, mensibus XI, diebus IX.
A. d. D Anastasius Romanus regnavit annis XXVII.
A. d. DI Symachus papa sedit annis XV, mensibus VII, diebus XXVIII.
A. d. DVII sub wandalica persecucione martirisantur Eugenius Cartaginensis,
Marcianus, Vrbanus, Crescens, Felix, Vitulanus, Florencianus episcopi,
Liberatus abbas, Bonifacius dyaconus, Seruus et Rusticus subdiaconi, Rogatus et
Septimus monachi et Maximus puer et alii infiniti.
A. d. DXVI Hormisda papa sedit annis IX diebus XVII.
A. d. DXVIII Justinus Romanus regnavit annis VIII.
A. d. DXXV Johannes Tuscus sedit annis II, mensibus IX, diebus XVI.
A. d. DXXVI Justinianus Romanus regnavit annis XXVIII; et hoc eodem anno
sanctus Benedictus abbas floruit, a quo ordo nigrorum monachorum sumpsit
principium. Quibus eciam regulam, qualiter viverent, editam per spiritum
sanctum compilavit, quam postmodum beatus Gregorius papa approbavit ac ordinem
confirmavit.
A. d. DXXVIII Felix Sabianus sedit annis IV, mensibus II, diebus XVII.
A. d. DXXXII Bonifacius Romanus sedit annis II, diebus XVI.
A. d. DXXXIV Johannes papa sedit annis
III, mensibus VIII, diebus VI.
A. d. DXXXVI Agapitus Romanus sedit annis XI, diebus VIII.
A. d. DL Siluerius papa Campanus sedit mensibus IX, diebus XI.
A. d. DLI Vigilius Romanus sedit annis XVII, mensibus VI, diebus V.
A. d. DLII obiit sanctus dei confessor et abbass Benedictus.
A. d. DLVIII Pelagius papa Romanus sedit mensibus IV, diebus XVIII.
A. d. DLXII Johannes papa Romanus sedit annis XII, mensibus XI, diebus XVII.
A. d. DLXV Justinus iunior regnavit annis XI.
A. d. DLXXIV Benedictus Romanus sedit annis IV, mense I, diebus XVIII.
A. d. DLXXV Tiberius Romanus regnavit annis VII.
A. d. DLXXX Pelagius Romanus sedit annis X, diebus X.
A. d. DLXXXIII Mauricius Capadocus regnavit annis XX.
A. d. DXCI Sanctus Gregorius papa; postquam presedit cathedre annis XIII,
mensibus VI, dies X migravit ad Christum. Hic letanias instituit et
pestilenciam per suas processiones amovit, quas Rome faciebat, et antiphonam
Regina celi per angelos decantari audivit et in eadem antiphona conclusionem
fecit addendo illud, scilicet Ora pro nobis deum.
A. d. DC Focas Romanus regnavit annis VIII.
A. d. DCIII Fabianus Romanus sedit annis II, mensibus V, diebus IX.
A. d. DCVI Bonifacius papa sedit mensibus VIII.
A. d. DCIX Bonifacius Valerianus sedit annis VI, mensibus VI, diebus II.
A. d. DCXI Eraclius regnavit annis XXVI.
A. d. DCXIII Deodatus papa sedit annis III, diebus XX.
A. d. DCXVI Bonifacius Campanus sedit annis V, diebus XIII.
A. d. DCXXII Honorius Campanus sedit annis XII, mensibus XI, diebus XVII.
A. d. DCXXX Constantinus filius Eraclii, regnavit menses IV.
A. d. DCXXXIII Seuerinus Romanus sedit anno uno, diebus II.
A. d. DCXXXVI Johannes Dalmantinus sedit anno uno, mensibus IX, diebus
XVIII.
A. d. DCXLI Teodorus Grecus sedit annis VI, mensibus V, diebus VIII.
A. d. DCXLIII Constans, filius Constantini, nepos Eraclii, regnavit annis
XXVIII.
A. d. DCXLVII Martinus papa sedit annis VI, mensibus II, diebus XXVI.
A. d. DCLII Eugenius papa sedit annis II, mensibus VIII, diebus XXVIII.
A. d. DCLVI Vitalianus papa sedit annis IX, mensibus VI.
A. d. DCLXI Deodatus papa sedit annis IV, mensibus II, diebus V.
A. d. DCLXX Constantinus, filius Constantis, regnavit annis XVII.
A. d. DCLXXV Dompnus papa sedit annis III, mensibus V, diebus X.
A. d. DCLXXIX Bonifacius papa sedit annis IV mensibus II, diebus VII.
A. d. DCLXXX Agato papa sedit annis IX, mensibus VI, diebus III.
A. d. DCLXXXI Leo papa sedit mensibus X, diebus XVII.
A. d. DCLXXXIV Benedictus papa sedit mensibus X, diebus XII.
A. d. DCLXXXV Johannes papa sedit anno, diebus X.
A. d. DCLXXXVI Justinianus regnavit annis X.
A. d. DCIXXXVIII Zeno papa sedit annis II, diebus II.
A. d. DCLXXXIX Sergius Syrus sedit annis IX, mensibus VIII, diebus XIII.
A. d. DCXC Leo papa sedit annis II, diebus XI.
A. d. DCXCVII Leo, qui et Leoncius, regnavit annis III, diebus IV.
A. d. DCC Tiberius reguavit annis septem.
A. d. DCCI Johannes Grecus sedit annis III, mensibus II, diebus XXIII. Et
eodem anno transferuntur in Franciam corpora sancti Benedicti abbatis et
sororis eius beate Scolastice.
A. d. DCCIV Johannes Romanus sedit annis II, mensibus VII, diebus XVII.
A. d. DCCVI Justinianus regnavit annis VII.
A. d. DCCVII Sizinnius papa sedit XX diebus.
A. d. DCCVIII Constantinus Syrus sedit annis VII, diebus XV.
A. d. DCCXI Philippicus regnavit anno I, mensibus VI.
A. d. DCCXIV Anastasius regnavit annis III.
A. d. DCCXV Gregorius Syrus sedit annis XVII, mensibus VII, diebus II.
A. d. DCCXVII Theodosius regnavit anno uno, diebus IV.
A. d. DCCXVIII Leo et Constantinus regnaverunt annis XXV.
A. d. DCCXXXI Gregorius Romanus sedit annis X, mensibus VIII, diebus XXIII.
A. d. DCCXLII Constantinus regnavit annis XXXV.
A. d. CCXLIII Zacharias Grecus sedit annis X, mensibus II, diebus XVI.
A. d. DCCLII Stephanus Romanus sedit annis V, diebus XXVII.
A. d. DCCLVII Paulus Romanus sedit annis X, mense uno, diebus II.
A. d. DCCLX sanctus Othmarus abbas in insula relegatus migravit ad dominum.
A. d. DCCLXVII Constantinus Romanus sedit anno I, diebus III.
A. d. DCCLXIX Stephanus Siculus sedit annis III, mensibus V.
A. d. DCCLXX corpus sancti Othmari abbatis post X annos incorruptum repertum
in monasterio sancti Galli in Sweuia sepelitur.
A. d. DCCLXXIII Adrianus papa sedit annis XXIII, mensibus X, diebus XVIII.
A. d. DCCIXXVII Leo Romanus regnavit annis V.
A. d. DCCLXXXI Constantinus, filius Leonis, regnavit annis X.
A. d. DCCXCI Niceforus regnavit annis IX.
A. d. DCCXCVI Leo papa sedit annis XX. Hic Karolum Magnum fecit imperatorem.
A. d. DCCXCIX Leo papa Romanus Romanis excecatus est et coram imperatore
Karolo assumpto ewangelii textu ambonem ascendit et de obiectis criminibus se
expurgavit et pro maiori ipsius innocencia miraculose oculi fuerunt sibi
restituti.
A. d. DCCC Michael regnavit annis duobus.
A. d. DCCCII Karolus Magnus Gallicus prefectus per Leonem papam regnavit
annis XLVI. Hic Karolus Magnus basilicam Aquisgrani in honore beate Virginis
construxit ipsamque multis bonis dotavit et multis clenodiis ornavit, in qua
omnes imperatores et imperatrices prima corona coronantur, in Mediolano autem
secunda, Rome autem tercia; et in hac eadem basilica sepultus requiescit.
A. d. DCCCXIV Karolus imperator dum Aquisgrani hyemaret, febre et pleurisi
lateris dolore tactus V kalendas Februarii rebus humanis decessit anno etatis
sue LXXI, regni autem XLVI, subacte vero Ytalie XLIII, ex quo vero imperator et
augustus appellatus est anno XIV.
A. d. DCCCXV Ludwicus et Lotharius Gallici regnaverunt annis XXV. Et horum
tempore sol et luna bis defecerunt; sol VII Idus Januarii et pridie kalendas
Decembris, luna XI kalendas Julii et XVIII kalendas Januarii.
A. d. DCCCXVI Stephanus papa sedit annis III. mensibus VII.
A. d. DCCCXVII Pascalis papa sedit annis VII, diebus XVII.
A. d. DCCCXXIV Eugenius papa sedit annis III.
A. d. DCCCXXIIII Valentinus papa sedit vix uno mense.
A. d. DCCCXXVIII Gregorius papa sedit annis III, diebus II.
A. d. DCCCXLIIII Sargius papa sedit annis III, mensibus II, diebus XV.
A. d. DCCCXLVII Leo papa sedit annis VII, menses III, dies VI.
A. d. DCCCLIV Johannes Anglicus, qui fuit femina, sedit annis II, mensibus
V, diebus III.
A. d. DCCCLV Lodowicus Gallicus regnavit annis XXI.
A. d. DCCCLVI Benedictus papa sedit annis II, mensibus V. diebus II.
A. d. DCCCLVIII Nicolaus papa sedit annis IX, mensibus II, diebus XX.
A. d. DCCCLXVIII Adrianus papa sedit annis V.
A. d. DCCCLXXIII Johannes Romanus sedit annis X, diebus II.
A. d. DCCGLXXVI Karolus Gallicus regnavit annis III, mensibus IX.
A. d. DCCCLXXXI Karolus Grossus Gallicus regnavit annis XII.
A. d. DCCCLXXXIV Martinus, Romanus sedit anno uno, mensibus V.
A. d. DCCCLXXXV Adrianus Romanus sedit anno uno, mensibus tribus.
A. d. DCCCLXXXVI Stephanus Romanus sedit annis VI, diebus IX.
A. d. DCCCLXXXVIII Arnolfus Gallicus regnavit annis XII, diebus IV, cui
Swatopluk, dux Morauie, sepissime viriliter repugnabat.
A. d. DCCCXC Formosus papa sedit annis V, mensibus VI. Horum igitur tempore
scilicet Arnolfi imperatoris et Formosi pape acta et gesta inceperunt Boemorun.
Incipiunt acta ac gesta Boemorum ducum et regum.
A. d. DCCCXCIV incipiunt acta ac gesta ducum et regum Boemie, quorum quidam
pagani fuerunt et idcirco, quo tempore vel quibus annis domini regnaverint, non
est curandum. Habebant enim quoddam ydolum, quod pro deo ipsorum colebant,
nomen autem ydoli vocabatur Zelu. Sed obmissis materiis de illis virginibus, de
quibus fit mencio in principio cronice Boemice, de sola Lybossa phitonissa
brevissime dicendum est.
Ipsa enim Lybossa fuit phitonissa, cuius tempore gens Boemica nullo rectore
regebatur. Dolentes igitur Boemi, quod femina eis imperaret, considerans hoc
ipsa, promisit se maritum ducturam, qui ipsos regeret. Et sic spiritu phitonico
misit ad quandam villam nomine Stadyczie interrogans de quodam, qui vocabatur
Prziemysl. Et ecce per rusticos ville demonstratur rusticus cum bobus arando et
aratrum sequendo; cui nuncii Lybosse dicunt: vir fortunate, dux nobis
designate.
Salve, dux, salve omni dignissimus laude.
Solve boves, muta vestes, ascende caballum!
Te enim ducem, te iudicem, te rectorem, te protectorem, te solum nobis in
dominum eligimus. Ad quam vocem Przemysl solvens boves de aratro stimulum, quem
manu gestabat in terram fixit, qui tres altas propagines cum foliis et nucibus
produxit; ex quibus due aruerunt, sed tercia multo alcius et lacius crescebat.
Quod admirantes hospites audiverunt a rustico Prziemysl, cur hoc fieret:
Sciatis ex nostra progenie multos dominos nasci, sed unum semper dominari. Post
hoc invitat ad prandium et de pera rusticali subere contexta exponit panem
muscidum et casei partem ipsamque peram ponit in cespite pro mensa et aquam de
amphora hospitibus propinat: quam peram dorso inpositam super vestimenta
regalia portat secum, mandans eam servari in castro Wissegrad ob memoriam
sempiternam. Post hoc venit ad Lybossam et honorifice ab ipsa suscipitur; demum
succedente tempore eferam gentem legibus frenavit et iura omnia, quibus hec
terra utitur et regitur, solus cum sola Lybossa dictavit.
Inter ista autem legum primordia quadam die Lybossa phytone concitata
presente viro suo Przyemisl et multis aliis de civitate Pragensi sic est
vaticinata:
Urbem conspicio, fama que sidera tanget;
Est locus in silva, villa, que distat ab ista
Terdenis stadiis, quem Wltaua terminat undis.
Dans signum, quod in eadem silva debeat reperiri homo de ligno operans
limen, quod vulgariter dicitur prah. Continuo nuncii vadunt ad silvam et
hominem limen operantem iuveniunt statimque civitatem edificant et eam a
limine, id est a prah Praham appellant, ipsamque dominam tocius Boemie
constituunt et efficiunt. Sed hiis breviter premissis et aliis multis
superfluis obmissis nomina ducum paganorum in principio signabimus et ponemus.
Primus dux Przemysl, qui per Lybossam phitonissam in principem et maritum
eius de aratro fuit vocatus. Secundus dux Nezamysl, tercius dux Mnata, quartus
dux Wogyn, quintus dux Vnyslaw, sextus dux Kresomysl, septimus dux Neklan,
octavus dux Hostiwik. Isti duces octo fuerunt sed pagani et quia fide catholica
caruerunt, idcirco nichil boni de ipsis scribitur, sed sufficiat solummodo,
quod nomina eorum sciantur.
Regnante igitur ac imperante illustrissimo principe ac domino Arnolfo
LXXVIII imperatore, et presidente sancte Romane ecclesie Formoso papa CXIII
post duces paganos in Boemia successit eis
quidam dux nomine Borziwoy. Hic dux quodam tempore ducem vel regem Morauie
Swatopluc adiit, a quo benigne susceptus, cum inter convivia more paganorum
ante mensam in pavimento resedisset, ei presul Metudius consuluit baptisari.
Cui statim consensit sicque ipsum cum suis XXX, qui advenerant, baptisavit ac
de fide instruens remuneratum ad propria redire concessit dans sibi pro
instructore quendam sacerdotem nomine Kaych. Suscepto igitur baptismate duxit
uxorem filiam Slawiboris nomine Ludmilam de castello Psow, quod nunc dicitur
Melnyk, ex qua genuit duos filios, scilicet Spitigneum et Wratislaum. Mortuo
igitur Borziwoy successit Spitigneus. Sed Spitigneo mortuo successit dux
tercius Wratislaus, qui accepit uxorem de durissima gente Lucensi, ex qua
genuit duos filios, scilicet Wenceslaum sanctum et Boleslaum pessimum. Mortuo
igitur Wratislao, patre sancti Wenceslai, successit dux quartus sanctus
Wenceslaus.
A. d. DCCCXCV Bonifacius papa Tuscus sedit diebus XXV, et eodem anno
Stephanus Romanus sedit anno uno.
A. d. DCCCXCVI Romanus papa sedit mensibus III, diebus XXIII.
A. d. DCCCXCVII Theodorus papa sedit diebus XX.
A. d. DCCCXCVIII Johannes papa sedit annis II, diebus XV.
A. d. DCCCXCIX Benedictus papa sedit annis III, diebus II et eodem anno
magna fames fuit, ita quod homines se ipsos adinvicem comedebant.
A. d. DCD Ludwicus Gallicus regnavit annis VI et eodem anno Leo papa sedit
XL diebus.
A. d. DCDVI Christophorus papa sedit mensibus VII.
A. d. DCDVII Sergius papa sedit annis VII, mensibus III, diebus XVI.
A. d. DCDVIII Berengarius regnavit annis IV.
A. d. DCDXII Anastasius papa sedit annis II, mensibus II et eodem tempore
Conradus Alamanus non coronatus regnavit.
A. d. DCDXIV Johannes papa sedit annis XIII, mensibus II, diebus XXIII.
A. d. DCDXV Berengarius secundus regnavit annis VIII.
A. d. DCDXX Henricus Saxo regnavit annis XVIII.
A. d. DCDXXVII Johannes papa sedit diebus XII et eodem anno Leo papa sedit
mensibus VII, diebus X.
Anno dominice incarnacionis DCDXXVIII Sanctus Wenceslaus dux IV a fratre suo
Boleslao in Boleslauia IV kalendas Octobris occiditur. Qualiter autem vixerit
et quomodo occisus fuerit, videatur in legenda ipsius. Eodem autem anno dux
Boleslaus quintus fratricida sancto Wenceslaos successit X kalendas Octobris
ecclesia in honore sancti Viti in metropoli Pragensi per sanctum Wenceslaum constructa
ad peticionem pii Boleslai per Michaelem, episcopum Ratisponensem, fuit
consecrata.
A. d. DCDXXXII IV Nonas Marcii translatum est corpus sancti Wenceslai de
Boleslauia in Pragam.
A. d. DCDXXXVIII Berengarius tercius regnavit annis VII.
A. d. DCDXXXIX Stephanus Germanus sedit annis III, mensibus IV, die I.
A. d. DCDXLI Martinus papa sedit annis III, mensibus VI, diebus X.
A. d. DCDXLV Henricus Alamannus regnavit anno uno.
A. d. DCDXLVI Agapitus papa sedit annis VIII, mensibus VI, diebus X.
A. d. DCDXLVIII Lotharius regnavit annis II.
A. d. DCDL Berengarius IV et Albertus regnaverunt annis XI.
A. d. DCDLV Johannes papa sedit annis VII, mensibus X, diebus V.
A. d. DCDLXII Otto primus regnavit annis XII.
A. d. DCDLXIII Benedictus Burgundus sedit mensibus II, diebus V; et eodem
anno Leo papa sedit anno uno, mensibus IV, diebus VI.
A. d. DCDLXV Johannes Noruiensis sedit annis VII, mensibus XI, diebus V.
A. d. DCDLXVII dux quintus sevus Boleslaus fratricida moritur idus Julii,
cui dux sextus pius Boleslaus habens sororem Mladam in ducatu successit, et
isti creaverunt episcopatum Pragensem. Soror enim ipsius Mlada Romam transiens
a Johanne papa inpetravit, ut de ecclesia sanctorum Viti et Wenceslai martirum
crearetur sedes episcopalis, de ecclesia vero sancti Georgii crearetur
monasterium sanctimonialium. Quo facto in ecclesia catedrali quidam Dithmarus
Saxo professione monachus in primum episcopum preficitur, in monasterio vero
sancti Georgii ipsa Mlada, cui nomen Johannes papa mutavit, ipsam appellans
Mariam, in abbatissam eligitur. Et sic episcopus electus ad Ottonem imperatorem
pro approbacione transmittitur. Quo reverso cum gaudio a clero et populo
suscipitur clericis cantantibus: Te deum laudamus, laycis autem clamantibus:
Kyrless.
A. d. DCDLXVIII Dithmarus primus episcopus Boemorum obiit, cui successit
Woytiech sanctus, filius Slauiboris; electus autem ad imperatorem Ottonem
secundum Veronam pro approbacione transmittitur. Imperator autem Otto III nonas
Junii dat ei anulum et pastoralem baculum mandans Willigiso, Maguntino
archiepiscopo, ut ipsum in episcopum Pragensem nomine Adalbertum consecraret.
Consecratus autem nudis pedibus intrat civitatem Pragensem et a clero et populo
gratanter susceptus in episcopali sede collocatur. Ad cuius consilium et
abbatisse Marie dux Boleslaus pius multa bona ecclesie Pragensi et monasterio
sancti Georgii contulit; qualiter, autem sanctus presul Adalbertus in
episcopatu vixerit, legatur legenda ipsius.
A. d. DCDLXXI Benedictus papa sedit annis V, mensibus VI, diebus II.
A. d. DCDLXXXVII Demas papa sedit anno uno, mensibus VI.
A. d. DCDLXXVIII Otto secundus regnavit annis XX, et eodem anno Bonifacius
papa sedit annis III, mensibus VI.
A. d. DCDLXXX Benedictus papa sedit annis VIII, mensibus VI.
A. d. DCDLXXXIV Johannes papa sedit mensibus VIII; et hoc eodem anno obiit
Rome cesar Otto secundus. Iste gloriosus imperator multum dilexit sanctum
Adalbertum, episcopum Pragensem. Quodam igitur tempore, dum ad imperatorem
Aquisgrani venisset, graciose ab ipso imperatore suscipitur commissaque fuit
sibi dyadematis et corone imperialis de capite imperatoris deposicio et
inposicio, quod solis archiepiscopis competebat, ac mandatum fuit sibi, ut in
pasca maiorem missam celebraret. Quo facto imperator sibi confessionem faciens
remisit eum ad propria dans sibi paramenta omnia, in quibus missam
celebraverat, que in ecclesia Pragensi usque in hodiernum diem reservantur et
vocantur paramenta sancti Adalberti. Obiit eciam Slawnyk pater et
Strzyezyslawa, venerabilis matrona, mater sancti Adalberti.
A. d. DCDLXXXV Johannes papa sedit mensibus IV et eodem anno Johannes papa
sedit annis X, mensibus VII, diebus X.
A. d. DCDXC sanctus Adalbertus considerans gregem sibi comissum adhuc
perseverare in antiquis erroribus, cessit de episcopatu cuidem monacho nomine
Strachquas, qui renuens respondit: monachus sum mortuus mundo. Ad hec presul
respondit: Scias frater, scias, quia, quod modo non facis cum bono, facies
postea, sed cum tuo maximo malo. Recedente enim beato Adalberto contigit, cum
dictus Strachquas a Maguntino archiepiscopo et ab aliis episcopis
consecraretur, areptus a demonio expiravit: et sic verificata fuit prophecia
sancti Adalberti. Demum sanctus Adalbertus Romam adiit et inscio abbate, quis
esset, factus est monachus. In absencia autem ipsius adversarii sui quinque
fratres cum multis aliis eis adherentibus interimunt, urbes destruunt et
plateas sanguine perfundunt. Post hoc beatus Adalbertus a grege repetitur et de
mandato apostolici redire conpellitur. Ultimo Pannonia simul et Polonia per
ipsum ad fidem conversa, dum in Prussia verbum dei seminaret, martirio
feliciter vitam terminavit IX kalendas Maii feria VI et sepelitur in civitate
Gneznensi a. d. DCDXCIV, sed a. d. MXXXIX, IX kalendas Septembris corpus beati
Adalberti per ducem Brecislaum et Seuerum, episcopum Pragensem, translatum fuit
in Boemiam cum quinque fratribus et beato Gaudencio et sepultum cum Gaudencio
fratre suo in ecclesia Pragensi. Quatuor autem fratres scilicet Benedictus,
Matheus, Johannes, Ysaac sepeliuntur in ecclesia Boleslauiensi, sed quintus
scilicet Christinus in ecclesia Olomucensi.
A. d. DCDXCVI Otto III regnavit annis XIX.
A. d. DCDXCVII Gregorius papa sedit annis II, mensibus VI, diebus II.
A. d. DCDXCVIII Johannes Grecus sedit mensibus X et eodem anno Theodatus,
tercius episcopus Pragensis, successit beato Adalberto.
A. d. DCDXCIX Siluester Gallicus sedit annis IV, menso uno, diebus VIII.
Hic incipit millesimus et ab hoc Mo causa brevitatis expediam me
de Romanis pontificibus et de imperatoribus, tangendo post hoc duces Boemie; in
fine de regibus Boemie subiungam.
A. d. MIII Johannes Romanus sedit menses V, dies XXI.
A. d. MVIII Sergius Romanus sedit annis II, mensibus VII.
A. d. MXII Benedictus papa sedit annis XI, diebus XXI.
A. d. MXIV Henricus de Bauaria regnavit annis XII, mensibus V.
A. d. MXXIV Gregorius papa sedit annis II, mensibus VII.
A. d. MXXV Conradus regnavit annis XX.
A. d. MXXXIII Benedictus papa sedit annis II, diebus III.
A. d. MXLVII Gregorius VI sedit annis II, mensibus VII.
A. d. MXLVIII Henricus IV regnavit annis XVII.
A. d. MLII Clemens Romanus sedit mensibus IX. Eodem anno Damasus Romanus
sedit diebus XXIII.
A. d. MLVII Victor Alamannus sedit annis II, mensibus III.
A. d. MLVIII Stephanus Lothoringus sedit mensibus V, diebus XXVII.
A. d. MLIX Benedictus X sedit mensibus X.
A. d. MLX Nicolaus Burgundus sedit annis II, diebus XXVI.
A. d. MLXII Alexander Mediolanensis sedit annis XI, mensibus VI, diebus XXV.
A. d. MLXXIII Gregorius Tuscus sedit annis XII, mense uno, diebus IV.
A. d. MLXXXV Henricus quintus regnavit annis XLIX et iste imperator erexit
regnum de ducatu in Boemia, mandans archiepiscopo Treuerensi, ut Wratislaum
ducem in regem Boemie consecret et inungat.
A. d. MI.XXXVI Victor, abbas Cassinensis, sedit anno uno, mensibus IV,
diebus VII.
A. d. MLXXXVIII Urbanus, abbas Cluniacensis, sedit annis XI, mensibus IV.
A. d. MXC Paschalis Tuscus sedit annis VIII, diebus VII.
A. d. MCVIII Henricus VI regnavit annis XV.
A. d. MCXVI Sixtus Burgundus sedit annis V, diebus XIII.
A. d. MCXIX Gelasius Romanus sedit anno uno, diebus V.
A. d. MCXXV Honorius secundus sedit annis V, diebus III.
A. d. MCXXVII Lotharius III regnavit annis XII.
A. d. MCXXX Innocencius secundus sedit annis XIII, diebus VIII.
A. d. MCXXXV Conradus III regnavit annis XV.
A. d. MCXLIII Celestinus secundus sedit mensibus XV, diebus XIII.
A. d. MCXLIV Lucius secundus sedit mensibus XI, diebus IV.
A. d. MCXLV Eugenius III sedit annis VIII, diebus XX.
A. d. MCI. Anastasius III sedit annis IV, diebus XXIV.
A. d. MCLIII Fridricus primus regnavit annis XXXVII.
A. d. MCLIV Adrianus IV sedit annis IV, diebus II.
A. d. MCLX Alexander tercius sedit annis XXI, diebus XI.
A. d. MCLXXXII Lucius tercius sedit annis IV, diebus XVIII.
A. d. MCLXXXV Vrbanus III sedit anno uno, diebus XXV.
A. d. MCLXXXVI Gregorius VIII sedit mense uno, diebus XXVIII.
A. d. MCLXXXVII Clemens III sedit annis III, diebus XV.
A. d. MCLXXXIX Henricus VII regnavit annis VIII.
A. d. MCXCI Celestinus III sedit annis VI, mensibus VII, diebus XI.
A. d. MCXCVII Innocencius III sedit annis XVIII, mensibus IV, diebus XXIII.
A. d. MCCIX Otto IV regnavit annis X.
A. d. MCCXV Honorius III sedit annis X, mensibus VII, diebus XXIII.
A. d. MCCXIX Fridricus secundus cognomine Bambathosa regnavit annis XXXIII.
A. d. MCCXXVI Gregorius IX sedit annis XIV, mensibus V, diebus II.
A. d. MCCLXI Vrbanus Gallicus sedit annis III, mense uno, diebus III.
A. d. MCCLXV Clemens IV sedit annis III mensibus IX, diebus XXI.
A. d. MCCLXXII Gregorius Placentinus sedit annis IV, diebus X.
A. d. MCCLXXVII Innocencius Burgundus sedit mensibus V, diebus II.
A. d. MCCLXXVI Adrianus Januensis sedit mense uno diebus IX. Et eodem anno
Johannes Hyspanus Predicator sedit mensibus VIII, die uno.
A. d. MCCLXXVIII Nicolaus Romanus de annis sedit annis II, mensibus X.
A. d. MCCLXXIX Martinus Gallicus sedit annis IV, mense I, diebus III.
A. d. MCCLXXXV Honorius Romanus sedit annis II, mense uno, die I.
A. d. MCCLXXXVIII Nicolaus Tusculanus Minor sedit annis IV, mense uno.
A. d. MCCXC Celestinus V sedit mensibus V, diebus VIII.
A. d. MCCC Bonifacius VIII sedit annis VIII, mensibus XI, diebus XVII.
A. d. MCCCV Clemens V Gwasco sedit annis VIII, mensibus X, diebus XV.
A. d. MCCCXI Henricus de Lycenburgo, avus domini Karoli moderni imperatoris,
regnavit II annis. Et eidem Henrico successit Ludwicus Bauarus vituperator, qui
Rome antipapam creaverat.
A. d. MCCCXVI Johannes Cathurcensis sedit annis XIX, mensibus VII, diebus
XXVIII.
A. d. MCCCXXXV Benedictus Tholosanus ordinis Cisterciensis sedit annis VIII.
A. d. MCCCXLI Clemens VI, qui michi de abbacia providit, sedit annis IX.
A. d. MCCCLI Innocencius VI, ad quem per imperatorem dominum Karolum
modernum in principio sue creacionis in papam in legacione missus fueram, quot
annis sedebit, nescitur.
Sed hiis premissis ad cronicam Boemicalem revertamur, in qua hunc ordinem
tenebo, quia premissis ducibus et nominibus eorum redactis in scriptis
subiungam de regibus, quoto anno domini et quot annis quilibet eorum
regnaverit, ut ad tempora domini Karoli moderni imperatoris et Boemie regis,
perveniam.
Anno igitur domini DCCCXCIV isti fuerunt duces et principes Boemie: primus
dux christianus baptisatus a sancto Metudio, episcopo Morauie, vocabatur
Borziwoy habens uxorem filiam Slauiboris comitis nomine Ludmilam, ex qua
procreavit duos filios, Spitigneum et Wratislaum.
Mortuo Borziwoy et beata Ludmila XVI kalendas Octobris pro Christo a
quibusdam nequissimis, scilicet Tunna et Gomone, interempta et in castro Thetyn
sepulta, sed postmodum per beatum Wenceslaum, nepotem suum, ad monasterium
sancti Georgii translata IV ydus Novembris, successit in ducatu Spitigneus dux
secundus.
Mortuo Spitigneo successit dux tercius Wratislaus habens uxorem paganam
nomine Dragomir, ex qua genuit duos filios, scilicet Wenceslaum sanctum et
Boleslaum pessimum.
Mortuo Wratislao successit dux quartus sanctus et martir Wenceslaus, cuius
vita et actus videantur in passionali.
A. d. DCDXXVIII, IV kalendas Octobris Boleslaus alter Cayn interfecit in
Boleslauia sanctum Wenceslaum, fratrem suum. Martirisato sancto Wenceslao
successit dux quintus fratricida Boleslaus.
A. d. DCDXXXII, IV nonas Marcii translatum est corpus sancti Wenceslai de
Boleslauia in Pragam et sepultum in ecclesia sancti Viti.
A d. DCDXLII sidus simile comete visum est per XIV noctes et post hoc maxima
mortalitas pecudum secuta est.
A. d. DCDXLVIII synodus in Engelhayn habita est a XXXIV episcopis.
A. d. DCDLXVII ydus Julii mortuo sevo Boleslao successit dux sextus pius
Boleslaus, qui inter alia pia opera cum sua sorore Mlada, cui papa inposuit
nomen Maria, creavit episcopatum Pragensem, cui Dethmarum monachum primum
episcopum prefecit. Mortuo Dethmaro successit sanctus Adalbertus. Martirisato
sancto Adalbertu successit Theodatus, III episcopus Pragensis, post hunc
Hechardus IV, post hunc Ysso V, post hunc Seuerus VI. Predictus Boleslaus duos
filios habuit, scilicet Wenceslaum, qui cito mortuus fuit, et Boleslaum. Mortuo
pio Boleslao dux VII mitis Boleslaus successit. Mortuo Boleslao dux VIII
Bladywoy, de quo nil boni legitur, successit. Mortuo Bladywoy dux IX Jaromirus
successit. Mortuo Jaromiro dux decimus Odalricus successit, et isti duo fuerunt
fratres.
A. d. DCDXCIX Gaudencius, qui et Radym, frater sancti Adalberti, preficitur
ecclesie Gneznensi.
A. d. MIII interfecti sunt Wrssowiczi.
A. d. MIV pridie idus Novembris martirisati sunt quinque fratres:
Benedictus, Matheus, Johannes, Ysaac atque Christinus, sed VIus
Barnabas recesserat.
A. d. MVIII sanctus Stephanus, rex Vngarorum, claruit.
A. d. MXX mortuo Odalrico successit dux XI Brecislaus, qui quinque filios
habuit.
A. d. MXXII in Polonia facta est magna persecucio christianorum.
A. d. MXXIII Hechardus, IV episcopus Pragensis constituit, ut sive sit dives
sive pauper, qui de suo feodo vel allodio araturam haberet, ut pro decimis duos
modios, unum tritici et alterum avene, solveret; nam tempore Dethmari primi episcopi
solummodo L manipuli solvebantur.
A. d. MXXX dux Brecislaus multos Vngaros prostravit et usque ad Strigoniam
devastavit.
A. d. MXXXIX translatum est corpus beati Adalberti cum V fratribus et beato
Radym in Boemiam kalendis Septembris.
A. d. MXLI Henricus imperator pugnans cum duce Brecislao turpiter fugatus
est de Boemia.
A. d. MXLIII fames maxima fuit in Boemia, ita ut tercia pars populi
interiret.
A. d. MLIII sanctus abbas Procopius, vir mire sanctitatis obiit.
A. d. MLX mortuo Brecislao dux XII Spitigneus, dilatator ecclesie Pragensis,
successit.
A. d. MLXI mortuo Spitigneo dux XIII et primus rex Wratislaus successit.
A. d. MLXXXVI jubente imperatore tercio Henrico magna synodus in Maguncia
fuit celebrata, in qua imperator consencientibus omnibus mandat Egilberto,
Treuerensi archiepiscopo, ut Wratislaum primum regem Polonie et Boemie in
civitate Pragensi consecret et inungat.
A. d. MLXXXVIII mortuo Seuero episcopo successit Jaromirus, post hoc vocatus
Gebehardus a Maguntino archiepiscopo in consecracione sua. Qui rex Wratislaus
fuit fundator eccleie Wissegradensis et monasterii Opathouicensis, cuius
monasterii fundacio miraculose contigit, prout in sequentibus apparebit.
A. d. MXCII rex Henricus Romam obsedit biennio.
A. d. MXCI obiit episcopus Gebehardus, cui Cosmas episcopus successit. Et
eodem anno mortuo primo rege Wratislao successit XIV dux sed non rex Conradus,
qui tres fratres habuit, Ottonem, Jaromirum et Brecislaum.
A. d. MXCII successit Brecislaus dux XV.
A. d. MXCVIII mortuus est dux Brecislaus, cui dux XVI Borzirvoy successit.
A. d. MCIV mortuo duce Borziwoy dux XVII Swatopluk successit.
A. d. MCIX mortuo duce Swatopluk dux XVIII Wladislaus successit.
A. d. MCXVIII mense Septembri maxima inundacio aquarum fuit.
A. d. MCXXII, VIII kalendas Aprilis eclipsis lune media nocte fuit.
A. d. MCXXV mortuo Wladislao dux XIX Sobeslaus ei successit.
A. d. MCXXIX Sobeslaus monasterium Wissegradense, quod primus rex Wratislaus
fundaverat, renovavit et in multis privilegiavit; et inter alia privilegia a
papa Alexandro obtinuit, ut presbyter, diaconus, subdiaconus possunt uti mitris
et sandaliis ipsamque ecclesiam sancte Romane ecclesie immediate subiecit.
A. d. MCXXXII, IV nonas Marcii eclipsis lune fuit tota sanguinea.
A. d. MCXXXIII eclipsis lune fuit et post hoc sequebatur maxima mortalitas
hominum.
A. d. MCXL mortuo duce Sobeslao dux XX et rex IIus Wladislaus,
fundator monasterii Strahouiensis, successit.
A. d. MCL Wladislaus, rex Boemorum, terram Hunnorum intravit, regem Grecorum
ex ea perturbavit et Vngarorum optimates pacificavit.
Anno dominice incarnacionis MCLI sanctus Thomas, archiepiscopus
Canturiensis, martirisatus est.
A. d. MCLII Wladislaus rex cum cesare Poloniam intravit.
A. d. MCLIII Wenceslaus dux Pragam coactus obsedit et spe fraudatus
recessit.
A. d. MCLXXXIII Jerosolima a paganis capta est et tradita Zoldano. Et eodem
anno mortuo rege Wladislao dux XXI successit Fridricus.
A. d. MCLXXXIV mortuo Fridrico dux XXII Conradus successit.
A. d. MCXCI mortuo Conrado dux XXIII Brecislaus et episcopus Henricus
successit.
A. d. MCXCIX finem habent duces Boemie, quibus amodo reges succedent; et de
duobus regibus precedentibus eciam mencionem faciemus.
Anno igitur domini MLXXI Wratislaus primus rex coronatur in regem et
regnavit annis VI, cuius uxor prima regina Boemie vocabatur Swataua. Iste rex
fundavit ecclesiam Wyssegradensem et monasterium Opathouicense.
A. d. MCLVIII Wladislaus secundus rex regnavit annis IV. Hic fundavit
ecclesiam Strahouiensem et sepelitur ibidem. Cuius uxor secunda regina Boemie
vocabatur Ydita, que fecit pontem Pragensem et fundavit monasterium in Teplicz
et ibidem sepelitur.
A. d. MCCII Prziemysl III rex Boemie a Philippo imperatore in regem sublimatur
et dimissa uxore sua duxit Constanciam, sororem regis Vngarie, et regnavit
annis XXVIII et sepelitur in ecclesia Pragensi. Regina autem fundavit
monasterium sanctimonialium in Thysnowicz in Morauia.
A. d. MCCIII terre motus fuit ubique locorum.
A. d. MCCIV sanctus Procopius canonisatur. Et eodem anno Boemi cum Morauis
bellaverunt et eos devicerunt.
A. d. MCCV Phylippus imperator cepit Coloniensem episcopum et Ottonem
fugavit.
A. d. MCCVI Kunegundis, filia Philippi imperatoris, datur in matrimonium Wenceslao,
filio regis Przyemisl. Sol eciam eclipsim passus est.
A. d. MCCVII sanctus Franciscus adinvenit ordinem fratrum Minorum sub papa
Innocencio.
A. d. MCCVIII Phylippus imperator occiditur ab Ottone.
A. d. MCCIX Otto imperator Rome efficitur.
A. d. MCCX Conradus dux in Apulia obiit et Otto excommunicatur.
A. d. MCCXI rex Przyemisl imperatori rebellavit.
A. d. MCCXII allate sunt reliquie sanctorum Thome, Jacobi et Thadei et
Mauricii de Theutonia in Pragam.
A. d. MCCXVI fratres sancti Adalberti portati sunt in Pragam et IV idus
Aprilis Andreas episcopus ponit interdictum in tota Boemia et Romam declinavit.
A. d. MCCXVII sanctus Franciscus obiit et multitudo christianorum ultra mare
profecta est, et IV kalendas Junii archiepiscopus Maguntinus interdictum
relaxavit.
A. d. MCCXIX Andreas episcopus secunda vice Boemiam posuit sub interdicto.
A. d. MCCXX Poloni a Prutenis et Rutenis occisi et a fossoribus auri mactati
miserabiliter interierunt.
A. d. MCCXXI Honorius papa confirmavit ordinem Predicatorum et Gregorium
cardinalem misit Boemiam, ut interdictum relaxaret.
A. d. MCCXXII quedam stella insolite claritatis in occidente apparuit.
A. d. MCCXXIII Andreas episcopus Rome in exilio obiit. Eodem anno Peregrinus
electus est in episcopum Pragensem.
A. d. MCCXXIV Conradus cardinalis Boemiam intravit.
Eodem anno Wladislaus, dux Morauie, frater regis Wenceslai, obiit
sepultusque est in regali abbacia Opathouicensi.
A. d. MCCXXV Predicatores receperunt domum in civitate Pragensi.
A. d. MCCXXVIII dux Wenceslaus coronatur in regem cum uxore sua Kunegunde in
ecclesia Pragensi a venerabili Sifrido, Maguntino archiepiscopo, in dominica,
qua cantatur Esto michi in deum, qui post coronacionem regnavit annis XXIII.
Iste rex fundavit claustrum ad sanctum Franciscum et sepultus est ibidem. Huius
coniunx vocabatur Kunegundis quarta regina.
A. d. MCCXXX rex Przyemisl obiit XVIII kalendas Januarii.
A. d. MCCXXXI sanctus Anthonius de ordine Minorum obiit.
A. d. MCCXXXII sancta Elisabeth canonisatur et fratres Minores Prage domum
receperunt.
A. d. MCCXXXIII Agnes, filia regis Przyemisl, assumpsit habitum pauperum
dominarum.
A. d. MCCXL timor Tartharorum magnus irruit super Boemos et idus Decembris,
Constancia regina obiit.
A. d. MCCXLI eclipsis solis facta est post meridiem, ita ut putaretur
crepusculum ab hominibus.
A. d. MCCXLIII soldanus cum paganis, qui Corozini dicuntur, terram sanctam
intravit et civitatem sanctam Jerusalem et templum cum sepulcro domini
totaliter destruxit viros et feminas cum pueris indifferenter occidit.
A. d. MCCXLV Innocencius papa Lugduni consilium [sic] celebravit, in quo
Fridricum imperatorem deposuit et loco eius Henricus, lancravius Thuringie,
electus est in regem Almanye. Et in eodem concilio Conradus, qui fuerat in
Olomucensem episcopum per laicalem potenciam intrusus, depositus est, cui
dominus Brunno substitutus est.
A. d. MCCXLVIII rex Wenceslaus de solio pellitur et Nicolaus episcopus
capitur et studium Prage periit et Kunegundis regina obiit.
A. d. MCCL regnante rege Wenceslao clerus per ipsum multum diligebatur ac
hononabatur, civitates et op[p]ida murabantur, pax optima in terra fuit, domus
religiosorum fabricabantur, videlicet Predicatorum ad sanctum Clementem,
Minorum ad sanctum Jacobum, pauperum dominarum ad sanctum Franciscum,
Templariorum ad sanctum Laurencium, hospitaliorum ad sanctum Petrum et alie
plures domus fuerunt fabricate. Ludus eciam tornamentorum tempore huius regis
adinventus est.
A. d. MCCLI secundo kalendas Augusti nobiliores terre Boemie se regi
Wenceslao opposuerunt et filium suum nomine Przyemisl in ducem acceperunt et
sibi fidelitatem iuraverunt. Sed rex ex hoc provocatus missos ad se in castrum
Zwiekow Nicolaum episcopum, Thobiam prepositum, Radoslaum archidiaconum,
Hermannum custodem detinuit et captivavit. Sed post hoc eis dimissis cum filio
concordavit, marchiam Morauie sibi committendo.
A. d. MCCLII nonas Julii grando maxima cecidit et multa dampa intulit et VII
diebus duravit.
A. d. MCCLIII, XVIII kalendas Februarii reliquie sanctorum, quas dominus
papa misit Agneti, sorori regis Wenceslai, sunt allate et cum magno honore
suscepte et allate in ecclesiam sancti Francisci. Eodem anno rex Wenceslaus
processit ad expedicionem versus Bauariam cum Boemis et Morauis, a quibus transeuntibus
multa dampna in Boemia facta fueruut. Eodem eciam anno pulli equorum ita magnos
dentes habentes nati sunt, acsi essent triennes.
A. d. MCCLIV multitudo Kumanorum de Vngaria prorumpens multa millia
christianorum in Morauia peremit, inter quos multi clericorum perierunt. Eodem
anno idus Julii profluxit sangwis de pede crucifixi in ecclesia sancti Georgii
martiris. Eodem anno hyemalia mediocriter provenerunt, estivalia autem omnino
perierunt.
A. d. MCCLV, X kalendas Octobris rex Wenceslaus obiit, cuius filius
Przyemisl, qui et Otakarus, rediens de Austria receptus est honorifice a
prelatis ecclesiarum et clero XVI kalendas Novembris.
A. d. MCCLVI, VIII kalendas Februarii Borsso vir nobilis detentus fuit et
Prage vinculatus carceri est mancipatus. Eodem anno dux Przyemisl cum multis
nobilibus Boemie et Morauie et Austrie signo crucis accinctus pugnaturus contra
Prutenos processit et veniens Wratislauiam ab episcopo et ducibus Polonie
honorifice fuit susceptus et ibi Natalem domini celebravit. Et eo ibi
commorante marchio Bramburgensis cum exercitu suo venit ad eum et ambo profecti
sunt in Prussyam.
A. d. MCCLVII dux Boemie et dictus marchio intrantes Prussyam eam
vastaverunt et multos occiderunt. Demum terrore perterriti potenciores
petiverunt se baptisari, quos dicti principes graciose admiserunt ipsos de
sacro fonte levantes et suis nominibus appellantes. Demum dicti principes
commissa terra in manus cruciferorum de domo Theutonica in prosperitate et
leticia ad propria redierunt.
A. d. MCCLVIII dominus papa Alexander confirmavit quandam religionem novam,
que dicitur beatorum martirum, cuius fratres Prage apparuerunt ante festum
beati Wenceslai.
A. d. MCCLIX dux Przyemisl pepulit Boemos de suburbio et locavit
alienigenas. Eodem anno kalendis Augusti facta est maxima inundacio aquarum,
que plures homines suffocavit.
A. d. MCCLX, XIV kalendas Junii eclipsis lune fuit et mortalitas maxima
hominum fuit.
A. d. MCCLXI Przemisl, qui et Otakarus, duxit in uxorem Kunegundem, filiam
Rostyslay, ducis Bulgarie, in castello Vngarie, quod wlgari vngarico Possen
nuncupatur, quam Pragam venientem honorifice susceperunt. In die Nativitatis
domini eodem anno princeps Boemie Przyemisl consecratus est in regem cum eadem
Kunegunde in ecclesia Pragensi a venerabili patre Wernhero, archiepiscopo
Maguntino, presentibus sex episcopis, videlicet Pragensi, Morauiensi,
Pathauiensi et duobus de Prussya, presente eciam marchione Bramburgensi cum
uxore sua et filiis et filiabus, presentibus eciam ducibus Polonie et alia
infinita multitudine.
A. d. MCCLXII incendia multa fuerunt in Boemia et fames gravissima. Et eodem
anno sol coversus fuit in modum lune. Eodem eciam anno insurrexit quedam secta
per totam Boemiam, Morauiam, Poloniam et Austriam; faciebant enim homines
processiones mirabiles et inauditas. Ibant enim nudi velato capite cantantes et
modo levabant manus suas ad celum, modo cadebant in luto, modo in nive, modo
surgebant, modo flagellis se cedebant, et hoc bis in die faciebant; nocte autem
commessacionibus et ebrietatibus vacabant et absolvebant se ad invicem
despicientes ordinem ecclesiasticum. Cum quibus eciam assenserant Predicatores
Maiores et Minores, ita ut precederent eos portantes cereos et vexilla. Eodem
anno flagellatores quidam venerunt in Boemiam se ipsos flagellis cedentes.
Eodem eciam anno caristia maxima et fames fuit in Boemia.
A. d. MCCLXIII, V kalendas Februarii venti maximi orti sunt, per quos multa
edificia corruerunt, arbores eciam in silvis radicitus evulse sunt.
A. d. MCCLXIV regnante rege Otacaro cometa apparuit in modum facule radium
mirabilem pretendens duravitque citra dimidium annum, quam secuta fuit
inundacio aquarum, ita ut multos homines et multas civitates et villas
submergeret.
A. d. MCCLXV rex Przyemisl magnum celebravit convivium pro baptismo filie
sue primogenite,quam levaverunt tres episcopi de sacro fonte, videlicet
Pragensis, Olomucensis et Pambergensis, et hoc in festo Purificacionis beate
Marie vocatis omnibus ad festum nobilibus Boemie, Morauie et Austrie. Ipso die
idem rex coronatus regia corona venit ad processionem et missam audivit ad
altare sancte Marie in ecclesia Pragensi et biduo celebravit prandium cum
predictis episcopis et nobilibus terrarum prefatarum iu aula regia in castro
Pragensi. Et usque ad hunc annum que acta fuerunt, in cronica scribuntur,
cetera autem, que secuntur, de quibusdam quaternis collegi.
A. d. MCCLXVI eleccio regis Romanorum facta est, ad quam per Otacarum regem
tres de Boemia diriguntur, videlicet Hron de Nachod, Galanus de Gablona, Smylo
de Swyetlik; et quia Hrono se ibi prudencius habuit, idcirco datus est sibi
clipeus leo niger in auro ab imperatore; Gallus vero cum hasta obtinuit clipeum
bipartitum; similiter Smylo in hastiludio carpionem nigrum.
A. d. MCCLXVII Boemi vastaverunt Bauariam usque ad Danubium et plures
nobiles ceperunt, et Egra tradita est regi et plurima castra.
A. d. MCCLXVIII sancta Hedwigis, ducissa Slesye, canonisatur.
A. d. MCCLXIX filius Conradi regis intravit Apuleam contra Karolum regem cum
magno exercitu.
A. d. MCCLXXII rex Boemie Przyemisl intravit Vngariam et triumphando
Posonium cum aliis castris et civitatibus acquisivit. Et eodem anno maxima fuit
inundacio aquarum.
A. d. MCCLXXV rex Przyemisl cum magna solempnitate tradidit filiam suam
cuidam nobili de Witra.
A. d. MCCLXXVII rex Przyemisl regi Rudolfo adhesit et cepit suos despicere
et extraneos ad terram suam invitare, unde suis multas violencias inferebat
bona eis auferendo. Nam Witkonibus Vsk et Nouam domum abstulit, Czieczoni
Budyegewicz, Tachov dominis de Crasycow, Cadanum dominis de Egerberk, Lunam
Syrsonibus, Costelecz domino Borssony de Ossek, Welessyn domino de Michalowicz,
Fridlant dominis de Duba, Vlsycz, quod modo Grafensteyn appellatur, cuidam
nobili abstulit, Glacz dominis de Lewenberk, Czaslauiam domino Blehoni,
Podyebrad domino Benessio de Chusnyk, viduis et orphanis multas violencias
inferebat; Claustrellum ultra Cadanum monachis de Porta apostolorum, terras
eciam videlicet Cubicensem, Tratnouicensem, Glacensem Theutonicis tradidit suos
postergando; Zawissium eciam et totam cognacionem suam proscripcione dampnavit
nec ulla misericordia flecti voluit et in ipso eciam progressu bona ipsorum
invadendo igne concremavit. Nouam domum domino Vlrico antiquo accepit et in
quadam villa nomine Buk ipsum locavit, Hlubokam domino Czyeczoni de Budyegeuicz
recepit propter unum leporem, quem venatus fuerat in silvis regiis, et post
sibi Welyss circa Gyczyn dedit cum bonis ad hoc pertinentibus pro bonis
superius nominatis. Que tamen bona occiso Przyemislone filius eius Wenceslaus
rex filio Czyeczonis eciam nomine Czyecz abstulit et villam nomine Olessnam in
montanis dedit. Item Thuringis et Misnensibus promisit, quod, si victor fieret,
terram eis Boemie perpetue possidendam traderet; montem eciam Petrinum promisit
post regressum sanguine nobilium se rubricaturum. Viduis et orphanis et
virginibus multas violencias inferebat et quod suis auferrebat, hoc extraneis
liberaliter concedebat. Australibus comminatus est, quod, si eos expugnaret,
eciam infantibus in cunis parcere nollet. Insuper cesari per legatos pacem
suggerenti et in omnibus sibi acquiescere promittenti nullatenus acquievit, sed
ad bellum cum omni aviditate acceleravit, cum suorum graciam propter nimias
violencias, quas ipsis fecit, ut predictum est, non haberet. Unde deo
permittente commissum bellum duorum regum contra unum, videlicet Rudolfi, regis
Romanorum, et Bele, regis Vngarorum, contra Otakarum, regem Boemie, ubi fraude
suorum rex Boemie occisus est. Quem casum et mortem et exaltacionem in tanto
principe Joachim abbas legitur ante nativitatem predixisse et Agnes,
sacratissima amitta eiusdem regis, sibi ante cratem ad bellum eunti et
licenciam recipienti dixit: Ibis, sed non redibis, quia omnes domini tui sunt
contra te. Post cuius obitum multa mala facta sunt in terra et III anno maxima
mortalitas hominum, in quo fere tercia pars hominum et amplius mortui sunt.
A. d. MCCLXXVIII filia Prziemyslonis regis nomine Kunegundis intravit
ordinem sancti Francisci et beate Clare in Praga cum XIV virginibus.
A. d. MCCLXXIX pugna committitur inter regem Przyemisl et Rudolfum et ibidem
rex Przyemisl in bello in Austria occiditur et in Snoyma sepelitur; et regnavit
post coronacionem suam annis XVII et fundavit monasterium sancte Corone. Huius
coniunx vocabatur Kunegundis nata de Vngaria, regina quinta.
A. d. MCCLXXX rex Wenceslaus de regno abducitur et Johannes, episcopus
Pragensis, moritur et Thobias eligitur.
A. d. MCCLXXXI discordia maxima et gwerra in Boemia oritur.
A. d. MCCLXXXII soror Agnes, filia regis Przyemysl moritur et fames maxima
subsequitur.
A. d. MCCLXXXIII dux Wenceslaus in regnum reducitur.
A. d. MCCLXXXIX Zawissius decollatur et dominus Czenko frater eius.
A. d. MCCXC Kunegundis, filia regis Przyemysl, timore dei abiecto de ordine
sancti Francisci exivit. Et eodem anno Accaron et terra sancta capiuntur.
A. d. MCCXCIV Wenceslaus dux Poloniam intravit et ducem cepit ac multas
terras sibi subiugavit.
A. d. MCCXCVII Wenceslaus dux patrem suum regem Przyemisl in Snoyma aput
fratres Minores extumulavit et in castro Pragensi honorifice sepelivit.
A. d. MCCXCIX dux Wenceslaus pius in regem Boemie coronatur.
A. d. MCCCI Wenceslaus, rex Boemie VIus, occupat Maiorem
Poloniam. Eodem anno grossus fabricatur.
MCCCVI rex Wenceslaus moritur, qui regnavit annis VIII et fundavit Aulam
Regiam et sepultus est ibidem. Huius coniunx vocabatur Guta regina VIta,
Rudolfi, Romanorum regis, filia. Et mortuo rege Wenceslao eadem nocte in Pyesek
stetit fluvius Ottava a media nocte usque ad horas tercias omnibus, qui ad
spectaculum aderant, stupentibus et mirantibus de prodigio tam insigni. Et idem
accidit, cum filius eius occidebatur, quod eciam usque ad horam terciam fere
retraxit fluxum suum, forte pronosticans malum, quod de morte utriusque erat
multis terris af[f]uturum et maxime regni glorie, que amodo consurrexit. Nam
post mortem ipsorum regnum Vngarie, Polonie, Cracouie, Pomoranie, maxima pars
Russye, terra Syrasye, Misnensis, omnes hee terre a regno recesserunt et a
diversis partibus Boemiam vastare ceperunt et Morauiam. Sanguis eciam in
diversis partibus multus effusus est et fames duobus annis non ex sterilitate
terre sed ex malicia vastancium plus quam terciam partem hominum consumpsit.
Cuius pestilencie et famis due mulieres, videlicet regina Grecensis, relicta
Wenceslai quarti, et regina Boemie, relicta filia eiusdem regis, quam duxerat
Johannes, filius Henrici imperatoris, hee due, ut dixi, horum malorum causa
extiterunt et multa alia mala facta sunt, que numerari non possunt.
A. d. MCCCVII Wenceslaus iuvenis in regem Boemie coronatur et primo anno
regni sui regnum Vngarie Stephano, duci Bauarie, filio Henrici, qui habuerat
filiam Bele, regis Vngarie, et ex ea genuerat predictum Stephanum, eidem rex
Boemie et Vngarie cum insigniis regalibus in Praga predictum regnum, pro quo
coronatus fuerat, tradidit et in Vngariam transmisit. Terram autem Misnensem
Johanni, filio Rudolfi, quondam regis Romanorum possidendam tradidit et terram
Cracouiensem pro ducatu Opauiensi commutavit. Regnum vero Polonie Maioris cum
terra Sirasye et Pomoranie ac omnibus terris inferioribus duci Glogouie
Boleslao iure feodi vel servicii commendavit. Hic rex Wenceslaus iuvenis in
Olomucz occiditur et in Aulam Regiam translatus ibidem sepelitur. Cuius coniunx
vocabatur Elysabeth, filia ducis de Tyessyn, regina VIIa.
A. d. MCCCVIlI occiso rege in Olomucz rex Vngarie Stephanus a suis Vngaris
defraudatur et infidelibus ultra partes Russye venditur. Item Johannes, marchio
Misnensis, Henrico, eiusdem terre quondam marchione, debellatur et sic ab eo
terra tollitur. Item Nicolaus, dux Opauiensis, in terra Cracouie a Wladislao,
duce Sirasyensi, opprimitur et sic terra a Boemis perditur. Item dux Boleslaus
suos barones opprimit et post in brevi moritur et filii a baronibus pelluntur
et sic ab eis terra perditur et Pomorania cruciferis per eosdem venditur. Et
eodem anno Rudolfus, dux Austrie, in regem Boemie eligitur.
A. d. MCCCIX Rudolfus ante Hradysscz moritur et Thobias Magnus et Henricus
eliguntur et Sezema de Radynycz occiditur.
A. d. MCCCX obiit Fridricus de Cymburk, cuius pater castrum Dyeczyn primum
fundavit, quem rex Wenceslaus tercius propter victoriam habitam contra filium
et per suam industriam procuratam in regno suo collocavit et regno tamquam
fidelem et strennuum incorporavit. Eodem anno sabbato ante dominicam Invocavit
cives Pragenses et Montani quatuor nobiles potenciores de regno ceperunt,
scilicet dominum Reymundum, Henricum de Lypa, Johannem de Stras et Hynconem
scolarem. Eodem eciam anno Fridricus de Sumburk in Praga interfectus est et
Praga per eosdem nobiles capta, et cives, qui fuerunt causa efficiens illius
captivitatis, expulsi sunt, et Montani, videlicet Ruthardus et Peregrinus, per
Lypensem capti et humiliati sunt. Et eodem anno Albertus, rex Romanorum,
occiditur.
A. d. MCCCXI Johannes, filius Henrici imperatoris, circa festum sancte
Katherine in Boemiam ingreditur, et Praga per ipsum capitur et despoliatur; et
per nobiles in regem Boemie eligitur et coronatur. Et VII kalendas Augusti in
Glacz maxima inundacio fuit et innumeras domos abduxit et homines utriusque
sexus, ut refertur, ad mille animas submersit.
A. d. MCCCXV duo ad imperium electi sunt, scilicet Lodouicus et Fridericus.
A. d. MCCCXVI in civitate regia Hradecz dicta facta fuit XII duellancium in
XII dextrariis gravissima pugna. Sex enim ex adverso dicti de Kossycz et sex ex
parte alias de Trzyessicz strennue atque fortissime direque dimicantes; eorum
tandem sex de Trzyessicz victores triumphi absque homicidii crimine extiterunt.
Eodem eciam anno Henricus de Lypa per Wilhelmum Leporem capitur.
A. d. MCCCXVII dominus Johannes de Strazss in Kostelecz sagittatur et
Johannes XXI in papam eligitur, et pestilencia maxima hominum in Gallia et
Flandria subsequitur, ita ut ville remanerent deserte et specialiter Metis et
circa a festo sancti Michaelis usque ad pascha quingenta millia hominum
dicantur mortui.
A. d. MCCCXVIII Sanctus Luduicus ordinis fratrum Minorum a Johanne papa
canonisatur.
A. d. MCCCXIX bellum inter regem Boemie Johannem et Leporem fuit, sed Lepus
victoriam obtinuit.
A. d. MCCCXXII in festo sanctorum Johannis et Pauli eclipsis solis fuit hora
diei secunda et duravit usque ad horam quartam, et dominus Lepus de Waldek a
Bauaris sagittatur. Eodem eciam anno in carnisprivio in Horzimiwes in antiqua
curia et domo valde simplici natus fui.
A. d. MCCCXXIII bellum magnum oritur inter Luduicum electum et Fridricum,
ubi Luduicus et rex Johannes Boemie vincunt et duces Austrie Fridricum et
Henricum capiunt, et dominus Plychta ibi occiditur.
A. d. MCCCXXIV sanctus Thomas de Aquino ordinis fratrum Predicatorum
canonisatur.
A. d. MCCCXXV Luduicus a Johanne papa excommunicatur et rex appellari
prohibetur.
A. d. MCCCXXVII magister Vlricus de Pabyenicz, doctor decretorum nec non
prepositus Pragensis, monachus in Sedlecz factus est.
A. d. MCCCXXVIII Johannes, rex Boemie, terram Cracouie ingreditur et nichil
desiderii sui consequitur, sed Drenzdorff vallavit et cepit plures civitates et
castra. Eodem anno in festo sancti Gregorii in monasterio Opatouicensi ad
scolas appositus fui.
A. d. MCCCXXX Johannes, rex Boemie, Austriam usque ad Danubium incendio
vastat et civitates videlicet Welssberk, Egnburk, Drossndorf et alias cum
castris et op[p]idis capit et vallat.
A. d. MCCCXXXI fratres Mranicus et Henricus predicatores capti sunt ad
sanctum Jacobum.
A. d. MCCCXXXII die ultima mensis Marcii susceptus fui ad ordinem per
venerabilem patrem ac dominum Hroznatam, predecessorem meum in monasterio
Opathouicensi.
A. d. MCCCXXXIII nobiles quidam de Boemia capti sunt in bello circa Lauam et
dominus Benessius de Wartmberk et Marssyko de Wlassym et Jessco de Polyczan
ibidem a Sweuis et Australibus interfecti sunt.
A. d. MCCCXXXIV in die dedicacionis ecclesie susceptus fui ad professionem
per venerabilem patrem ac dominum Hroznatam, predecessorem meum, in monasterio
Opathouicensi et feria secunda post festum Simonis et Jude ventus maximus ortus
fuit, qui non solum domos, muros, verum eciam arbores infinitas radicitus
evulsit et confregit.
A. d. MCCCXXXV illustris princeps ac dominus, dominus Karolus, marchio
Morauie, Boemiam intravit. Et eodem anno totus clerus Pragensis diocesis contra
ordines mendicancium insurrexit et ipsos excommunicari procuravit.
A. d. MCCCXXXVI Philippus, filius regis Maiorikarum, cum XII nobilibus regni
ordinem fratrum Minorum in vigilia Nativitatis Christi ingreditur et in Boemia
circa Cadanum ad milliare unum in villa dicta Blow quidam pastor nomine Myslata
moritur. Hic omni nocte surgens circuibat omnes villas in circuitu homines terrendo
et iugulando et loquebatur. Et cum fuisset cum palo transfixus: dicebat, multum
nocuerunt michi, nam dederunt michi baculum, ut me a canibus defendam; et cum
cremandus effoderetur, tumebat sicut bos et terribiliter rugiebat. Et cum
poneretur in ignem, quidam arripiens fustem fixit in eum et continuo erupit
cruor sicut de vase. Insuper cum fuisset effossus et in currum positus,
collegit pedes ad se sicut vivus, et cum fuisset crematus totum malum
conquievit, et antequam cremaretur, quemcumque ex nomine in nocte vocabat,
infra octo dies moriebatur. Eodem eciam anno Johannes papa XXI moritur et
Benedictus XII in papam eligitur.
A. d. MCCCXXXVII Johannes, rex Boemie, fugato duce Austrie terram ingreditur
ipsam incendio vastando et plura quam prius castra et civitates capiendo et
militibus muniendo, ita ut Australes ab una parte a rege Vngarie et ex alia
Boemie et Polonie premerentur. Eodem eciam anno Judei in toto Reno a quodam
milite fratrem vindicante pene omnes deleti sunt.
A. d. MCCCXXXVIII Judei per totam Boemiam, Morauiam et Austriam eciam cum
uxoribus et infantibus in cunabulis occiduntur, et mirabile contigit, quod de
nullo Judeo sanguis emanavit, sed omnes sine sanguinis effusione mortui sunt.
Judei eciam propter hostiam inventam in Pulka in multis locis deleti fuerunt.
A. d. MCCCXXXIX regnante rege Johanne et filio eius Karolo, marchione
Morauie, circa festum Jacobi locustarum infinita multitudo ab extremis partibus
Vngarie et Grecie veniens non solum Boemiam et Morauiam sed eciam Austriam,
Bauariam, Franconiam more avium per aera volantes ac loca mutantes et quod
mirabilius est sese quotidie naturali propagacione multiplicantes universa, ubi
resident, consumunt.
A.d. MCCCXXXX Lodowicus Bawarus, qui gerit se pro imperatore, cum rege
Boemie Johanne concordavit et rex Boemie feodum ab ipso recipiens ipsum dominum
suum recognovit. Eodem eciam anno per dominum Hroznatam, predecessorem meum,
missus fui ad studium Bononiense.
A. d. MCCCXLI rex Anglie regnum Francie hostiliter intrat et Tornacum
civitatem regis occupat et Sanctum Quintinum obsidet, et modo isto concordant,
ut Vasconia regi Anglie reddatur et pueros per matrimonium coniungant.
A. d. MCCCXLII Benedictus papa XII moritur et Clemens VI in papam eligitur.
A. d. MCCCXLIII in vigilia Omnium Sanctorum rex Castelle conflixit cum rege
Charuacie et occidit de Saracenis L millia equitum et CC millia peditum.
A. d. MCCCXLIV Quedam mulier in Lewin mortua fuit et sepulta. Post seplturam
autem surgebat et multos iugulabat et post quemlibet saltabat. Et cum fuisset
transfixa, fluebat sanguis sicud de animali vivo et devoraverat slogerium
proprium plus quam medium, et cum extraheretur, totum fuit in sanguine. Et cum
deberet cremari, non poterant ligna aliqualiter accendi nisi de tegulis
ecclesie ad informacionem aliquarum vetularum. Postquam autem fuisset
transfixa, adhuc semper surgebat; sed cum fuisset cremata, tunc totum malum
conquievit.
A. d. MCCCXLV in decollacione sancti Johannis Baptiste ventus, grando,
fulgura in Clathowia et in Pomuk ac tota illa provincia mirabilia sunt operata.
A. d. MCCCXLVI per totam Ytaliam ac Provinciam maxima mortalitas hominum
fuit, ita quod in sola Florencia infra tres vel quatuor menses XL millia
hominum mortui fuisse dicuntur. Tanta eciam fames fuit, ita ut de frumento,
quantum scilicet asinus portare potest, vix pro XXXIV florenis emeretur.
A. d. MCCCXLVII Johannes, rex Boemie, filius Henrici imperatoris, cum multis
nobilibus regni Boemie, scilicet filio domini Petri de Roznberk et filio domini
Henrici de Lichtenburk et aliis multis in subsidium regi Francie contra regem
Anglie intravit regnum Francie prehabitoque regno solempni cum infrascriptis
nobilibus, scilicet.... in Francia occiditur et in Lycenburk translatus cum
ipsis ibidem sepelitur. Hic fundavit monasterium Karthusiense prope Pragam.
Huius uxor vocabatur Elysabeth regina VIII, Wenceslai regis secundi filia. Et
ut mors tanti principis in memoria habeatur, scribantur isti versus:
Anno dum domini transissent mille trecenti,
Et quadrageno tunc sexto numero pleno,
In Ruffi festo mors accidit regi honesto.
Regi modesto condoleas corde molesto,
Licet orbatus, immo tota luce privatus,
Vix talis natus, semper ad bella paratus.
Hec pueriliter scripta de Romanis pontificibus ac imperatoribus nec non de regni
Boemie ducibus paganis et christianis ac eciam de octo regibus videlicet
Wratislao, Wladyslao, Przemysl, Wenceslao primo, Ottakaro, qui et premeditans,
Przyemisl, vocabatur, Wenceslao secundo, Wenceslao tercio, Johanne VIII et
ultimo breviter dicta sufficiant. Cetera autem, que scribentur, erunt de factis
et gestis illustrissimi principis ac domini, domini Karoli, Romanorum
imperatoris et regis Boemie. De quo, quid actum vel gestum sit temporibus suis
vel quoto anno domini a XLVI anno usque ad sexagesimum, libentissime vellem ab
aliquo edoceri, quam aliquid temerarie scriberem.
A. d. MCCCLXV die XIII mensis Aprilis serenissimus princeps ac dominus
noster dominus Karolus IV, divina favente clemencia Romanorum imperator semper
Augustus et Boemie rex, post plures nunccios, qui ad ipsum a domino papa missi
fuerant, iter arripuit eundi versus curiam Auinionis. Ut igitur successus et
prosperitas itineris ipsius domini imperatoris omnibus pateat, scire volumus
universos, ad quos pervenerit presens scriptum, quod per totum Renum et
Alsaciam magnus honor ipsi domino imperatori fuit inpensus, demum per comitem
Subandye per totam Burgundiam mirabiliter et honestissime fuit pertractatus.
Post hoc per nunccios regis Francie decentissime et lautissime in expensis fuit
procuratus, demum in vigilia Ascensionis domini proxime preterita ex iussu et
mandato domini pape venit ad eum in Aurayta venerabilis Auinionensis episcopus,
frater domini pape, et ipsa die Ascensionis domini coram eo in ecclesia
cathedrali loci missam solempniter decantavit. Et eodem die Ascensionis post
vesperas de Aurayta recessit versus Pontissorgium et inter Pontissorgium et
Villam nouam cardinalis Boloniensis et Wilhelmus iudicis et camerarius domini
pape cum gentibus eiusdem domini pape nec non illustris nepos ipsius domini
imperatoris Ludwicus, frater regis Francie, cum comitibus, baronibus et
multitudine nobilium copiosa domino imperatori in occursum reverenter venerunt
et in Pontissorggio omnes alii cardinales tocius collegii ad ipsum venientes maiestatem
ipsius humiliter et cum magna honoris reverencia susceperunt, et ideo sero
abinde ad Auinionem redierunt. Demum feria VI sequenti omnes cardinales tocius
collegii iterata vice sibi occurrerunt et Boloniensis et vicecancellarius,
seniores episcopi cardinales, nec non Wilhelmus iudicis et Lemouicensis,
seniores diaconi cardinales, ipsi domino imperatori ad Auinionensem civitatem
se sociarunt aliis cardinalibus ad dominum papam properantibus, ut se cum eo
pro ipsius suscepcione pontificalibus induerent. Dominus tamen papa album
dextrarium magnum sericeo panno splendide coopertum et auro contextum aquila et
imperialibus armis signatum sibi transmisit, quem ante se deduci fecit, sed in
suo proprio dextrario versus Auinionensem civitatem processit. Et ante eandem
civitatem pedestres cum crucibus et reliquiis processionaliter et in
pontificalibus venerunt ad ipsum Auinionensis episcopus et omnes alii
archiepiscopi et episcopi curie Romane nec non alii prelati religiosi et
clerici seculares, qui eum cum devocione debita, ut decuit, lecta collecta per
episcopum Auinionensem, ordinarium loci, humiliter susceperunt innumerosa
plebis multitudine concurrente. Recepta autem ibidem benediccione ab episcopo
Auinionensi indutus est ornamentis imperialibus et ense precedente, quem comes
Subandye portaverat, et vexillo imperiali subsequente cum insigniis
imperialibus, videlicet pomo, quod Rupertus, iunior comes palatinus Reni et dux
Bauarie, portaverat, sceptro, quod Barnyn, senior dux Stetynensis, suis gessit
manibus, nec non corona imperiali capiti suo inposita, princeps Anrayte et
comes Valencie pedestres dextrarium ipsius freno tenentes sub panno aureo, quod
barones nobiliores regni sui Arelatensis pedestres manibus portarunt, ipsum
usque ad gradus palacii adduxerunt papalis. Et postquam gradus iam dictos
ascendisset, dominus papa una cum omnibus cardinalibus pontificalibus induti de
capella nova palacii processionaliter exeuntes usque ad gradus predictos sibi
obviarunt alta voce decantantes Te deum laudamus. Cantu autem finito dominus
papa ad osculum pacis ipsum reverenter accepit et post ea preces, oraciones et
collectas stando deposita sua infula pro ipsius salute et imperii statu, sicut
alii archiepiscopi et episcopi in recepcione imperatorum faciunt, alta voce cantavit,
et benediccione solempni super ipsum in maxima pressura facta primo ad dictam
capellam et postea pontificalibus suis et ipsius imperialibus ornamentis
depositis in palacio ad cenaculum ipsum deduxit et in mensa ad manum dexteram
eum collocavit. Mensa autem pape parum ab imperatoris mensa distans et in eadem
linea et in simili altitudine fuit collocata; cardinales autem et nepos ipsius
predictus in iferioribus tabulis consedebant. Et in dicto prandio domino pape
Volko Opuliensis et Henricus Lygnicensis duces servierunt; ipsi autem
imperatori in prandio predicto Rupertus iunior predictus ut comes palatinus
Reni et archidapifer Romani imperii, Rupertus, dux Lignicensis, langrauius de
Luczenburk et Ludwicus Ottinge comites servicia prebuerunt, Fridrico seniori
comite de Lygningen ibidem sibi domino imperatori incidente. Et facto prandio
sumptuoso et honorifico dominus papa, dominus imperator, cardinales et
Ludwicus, nepos imperatoris prefatus, ceteris omnibus exclusis ad consilium
iverunt et ibidem per aliquod spacium steterunt et tandem ad habitacionem
Auinionensis episcopi declinaverunt, ad quam dominus papa pedester cum cruce et
hoc post dormicionem et cum paucis gentibus per plateas ad ipsum dominum
imperatorem humiliter accessit et ibidem cum eo per magnum spacium in
tractatibus stetit, et postea potu et confeccionibus receptis ad palacium suum
rediit, ad quod ipsum imperator ei sociatus conduxit. Et cum ab eo imperator
recessit, papa dicebat: Domine imperator, alia vobis dicere nescimus, nisi quod
omnia vobis placita libenter faciemus. Et omnem honorem et reverenciam domino
imperatori dominus papa exhibuit et inpendit. Item notificamus singulis ac
universis, ad quos pervenerit presens scriptum, quod dominus papa
contemplacione domini imperatoris supradicti volens ecclesiam ipsius Pragensem
inter ceteras ecclesias specialiter decorari, feria III proxime preterita,
dominum reverendum, dominum Johannem, archiepiscopum Pragensem, et successores
suos in perpetuum per totam Pragensem provinciam in civitatibus et dyocesibus
nec non per civitates et dyoceses Ratisponensem, Misnensem et Bamburgensem pro
correccione cleri et honestate ac observacione status clericalis ac pro aliis
causis, que officio et potestati legati nati incumbunt, eximendo ex certis
causis dictam civitatem et dyocesim Ratisponensem a legacione Salczburgensis
archiepiscopi, de consilio et ordinacione et consensu omnium cardinalium tocius
collegii in pleno consistorio de plenitudine potestatis creavit et ordinavit et
publicavit. Sed hac die in pleno consistorio ex singulari privilegio ultra
legacionis iura Pragensi archiepiscopo et suis successoribus in perpetuum
dominus papa concessit, quod per civitates et dyoceses tocius Pragensis
legacionis ante dictum dominum archiepiscopum Pragensem et suos successores
crux debeat apportari et quod benediccionem solempnem facere valeat. Item idem
dominus archiepiscopus Pragensis et sui successores pal[l]ium in dicta sua
legacione per civitates et dyoceses habere et eo uti libere valeat et possit.
Item canonicis Pragensibus a domino papa dominus imperator supradictus
inpetravit, quod ipsi cum tribus infulis, sicut in Wyssegradensi ecclesia fieri
est consuetum, missarum solempnia valeant celebrare. Et tunc dominus imperator
dominum archiepiscopum predictum Pragensem ad plenam iuris legacionis
pos[s]essionem sancte Pragensis ecclesie in civitatibus et dyocesi
Ratisponensi, Bamburgensi et Nuremburgensi primo et demum in Misnensi induxit
et hoc pacifice fecit et ad effectum perducet.