[MONACHI SAZAVIENSIS

CONTINUATIO COSMAE]




De chronica sancti Iheronimi et compositione annorum

Beatus Hieronimus in chronica, quam propriis manibus contexuit, ita commemorat: Ab Adam usque ad diluvium anni 2242. A diluvio usque ad Abraham anni 942. Ab Abraham usque ad nativitatem Domini anni 2015. In quorum summa inveniuntur quinque milia et insuper centum nonaginta novem. Anni ab incarnatione Domini:

932. Eodem anno Hinricus rex Abottritos subegit.

958. Signum crucis in vestimentis hominum apparuit, illis autem, qui derisui illud habebant, mortem inferens, illis autem, qui pie et religiose illud venerabantur, nil mali intulit.

960. Isto anno venerunt legati Rusciae gentis, ad regem Ottonem, et deprecati sunt eum, ut aliquem suorum episcoporum transmitteret, qui eis ostenderet viam veritatis, et professi sunt, se velle recedere a paganico ritu et accipere nomen et religionem christianitatis. Et ille consensit petitioni eorum, et transmisit Adalbertum episcopum in fide catholicum. Illi per omnia mentiti sunt, sicut postea eventus rei probavit, quia ille praedictus episcopus non evasit letale periculum ab insidiis illorum.

962. Tuto, episcopus Ratisponensis ecclesiae, obiit.

963. Magnum synodale concilium factum est Romae in ecclesia sancti Petri apostoli, ibique praesidebat Otto imperator augustus cum magna multitudine episcoporum, abbatum, monachorum, praepositorum, clericorum, illicque deiectus est Benedictus papa ab apostolica sede, et Adaldago episcopo commissus, in Saxoniamque est deductus, illicque vitam finivit. Et ipso in anno mortalitas invasit exercitum Ottonis imperatoris.

972. Sanctus, Oudalricus episcopus Augustensis ecclesiae, migravit ab hoc seculo IV Non. Julii, cuius corpus sepelivit sanctus Wolfgangus, episcopus Ratisponensis.

973. Otto imperator primus Theutonicorum pius, heu proh dolor! Non. Maii obiit, cui Otto, filius eius, successit.

975. Hyems durissima et importune longa. Et Idus Mai nix magna noviter lapsa terram operiebat. Eodem anno Rudbertus archiepiscopus obiit, cui Willigisus successit.

985. Saxones Sclavoniam invaserunt, quibus ad supplementum Misacho dux cum magno exercitu venit, qui totam terram Sclavonicam incendiis et caedibus devastarunt.

986. Otto rex adhuc puerulus cum magno exercitu Saxonum venit in Sclaviam, et multis incendiis et caedibus devastarunt.

987. Eodem anno Saxones iterum Sclaviam invaserunt, et ad ultimum ipsi Sclavi regis ditioni subduntur, et castella iuxta Albim flumen denuo restaurata sunt. Et ventus ingens aedificia multa stravit.

988. Isto anno estatis fervor immanis pene cunctos fructus consumpsit, et mox grandis mortalitas hominum subsecuta est.

989. Eodem anno cometae apparuerunt, quos pestilentia subsecuta grandis hominum et iumentorum, maxime boum.

990. Eclipsis solis facta est XII Kal. Novembris, quinta hora diei. Eodem anno sanctus Adalbertus, episcopus Pragensis ecclesiae sanctae, Romae ad sanctum Alexium confessorem et ad sanctum Bonifacium inscio abbate, quis esset, factus est monachus. Item eodem anno Nemci perdita est.

Anno dominicae incarnationis 996 sanctus Adalbertus, episcopus Boemorum secundus de Praga civitate, a Pruzis glorioso martyrio IX Kal. Maii coronatur, cui Theadagus successit.

998. Eodem anno, mense Julio terrae motus factus est horribilis per totam Saxoniam, duoque lapides igniti ex tonitru ceciderunt, unus in ipsa civitate Magdeburgensi, alter ultra Albim fluvium.

999. Eodem anno obiit Bruno papa, qui Romano more Gregorius vocabatur.

1000. Caesar vero Otto, antequam patriam visitaret, humili devotione in Polonis sanctum Adalbertum episcopum et martyrem nuper Christo laureatum adiit, eius interventum obnixius petiit, ibique summo conanime a duce Sclavonico Bolezlavone susceptus, xeniis omnigeni census obsequialiter honoratur. Dehinc in patriam imperator Otto revertitur, ac Quidlinburgensi loco dominicam resurectionis diem debitae venerationis obsequiis festive peregit.

1001. Dux Mesco Poloniesis obtinuit civitatem Pragam.


De exordio Zazavensis monasterii

Hoc in loco congruum videtur non debere praetermitti, qualiter coenobium Zazavense divinae dispositionis gratia exordium sumpserit, sed quibus principibus et qualiter ex tenui origine auctore deo in tantam, ut hodie cernitur, amplitudinem excreverit, ut et in hoc, sicut in ceteris pietatis suae operibus, divinae bonitatis magnificentia ab omnibus fidelibus laudetur. Tempore siquidem praefati ducis Oudalrici, in divino cultu viri magnifici, fuit heremita Procopius nomine, natione Boemicus de villa Chotun, sclavonicis litteris a sanctissimo Quirillo episcopo quondam inventis et statutis canonice admodum imbutus; in seculo presbyter eximius, honesta vitae et casta mysteria celebrans, postmodum infula monasticae parmatus professionis, solus cum solo deo in fidei pignore inconvulsus deguit. Hic quippe pro amore Jesu Christi toto spiritus sui ardore fervens, vanitatem nequam huius mundi contempsit, et domum uxoremque, agros, cognatos atque amicos, immo semetipsum sibi abnegans, versuciali seculo et pompis suis miserabilibus valedixit, a cuius tumultuoso turbine fugiens, secreta solitudinis petiit, atque supercilio cuiusdam desertae speluncae, quam mille daemonia, ut fertur, inhabitabant, coelestibus armis loricatus, consedit, ibique quibus se posset tueri obstaculis virtutum constructis contra canes viciorum et impetum spiritualium nequitiarum ac suggestionum sagittas, ad petram, quae Christus est, orationibus, vigiliis, ieiuniis allidens, viriliter pugnare coepit. Dum igitur in dilecta sibi solitudine a naufragio secularis tumultus liber ac ab omnibus occultus, per multum tempus deo indefessus agonizaret, pia divinitatis dispositio civitatem in monte positam latere et lucernam sub medio abscondi minime voluit, sed ad laudem et gloriam nominis sui in propatulo exemplo multorum fidelium lucere. Coelesti namque gratia dictante, dum idem dux consueto more illum locum, quem ad venandum speciatim elegerat, quodam tempore venandi gratia adisset, interim dum venationi daret operam unum ex multitudine cervum ad secretiora nemoris profugientem insecutus usque in verticem praedictae speluncae, reperit exili tugurio Procopium virum monachili sub habitu heremiticam excolere vitam. Primo igitur rei novitatem principalis celsitudinis modificato tenore, mentis alacritate, dulci verborum affabilitate singula ex ordine percunctatur, quis et quibus ab oris venerit, vel qua de causa vir talis tamque rarus eas solitudines incolere voluerit. Cuius ad interrogata Procopius breviter ac humiliter respondens, omnem, sicut res erat, veritatem seriatim exposuit, et ad ultimum subiunxit, se pro amore dei et spe supernae retributionis mundo funditus renunciasse, et in eodem deserto, si deo placeret, finetenus velle persistere. Princeps igitur prudens in domino ammirans viri tam arduum propositum, et adtendens vultum sanctae religionis gratia praeditum, utrasque manus coelis tetendit, deum lacrimis perfusus benedixit, deinde orationibus eius sese attentius commendat, et in spiritualem patrem sibi adoptat, et larga manu subsidium exhibens, ad militum stationem regreditur gaudens. Exinde igitur coelesti dictante gratia crescebat adeo longe lateque per cuncta compita fama virtutum illius, multiplici sermone discurrens, ut ad eius opinionem catervatim provinciae eiusdem homines xenia offerrent ipsiusque orationibus sese devote manciparent. Qui caritatis flagrantia plenus, hospitalitate pie praeditus, prudentia sancta decenter ornatus, castimonia purus, humilitatis misericordia providus, temperantia clarus, habundantia zeli fidei plenus, qui sermone praedicationis sanctae pectora audientium, ut imber temporaneus oportuno tempore infusus irrigabat, ac doctrinae suae vomere mentes utillime reformabat. Pauperes denique tanta pietatis largitione sibi divinitus ingenita suscipiebat, tamque prona et laeta famulatus sollicitudine ministrabat, ac si manifestissime Christus adesset, ut omnis territorii eius industria mendici atque pifaudi pascerentur. Properabat equidem ad eum multitudo fidelium, habentes in desiderio animi sui seculi lucris renunciare, secum finetenus commanere, quos benigne amplectans fovebat, sicut gallina pullos suos sub alis. Brevi itaque temporis dilapso interstitio, felix pater Procopius, coadunatis quibus potuit sumptibus, iecit fundamentum in nomine domini, et basilicam in honore sanctissimae dei genitricis Mariae et sancti Joanis Baptistae construxit, et aggregavit quosdam fratres vita et moribus religiosos, quibus spiritualiter concordantibus unanimi caritate monastica fieri moderamina et mysteria divina iuxta exemplar almifici patris Benedicti constituit, ipse vero minimus in minimis effectus. Cuius quantum prudens et efficax diligentia mentis industriaque ac sollicitudo, et quam pia caritatis affluentia erga fratres extiterit, nullius facundia digne sufficit enarrare. Dux igitur praedictus et primatus curialis patrem vocitare usui suo commendaverunt, quem etiam paterna veneratione diligere decenter affectabat. Unde idem dux magnanimiter cum satraparum suorum ingeniositate perspicaci prudentique consilio discretionis inito, eum ad abbatiae investituram debere promoveri decrevit, quaedam coenobiali usui necessaria decenter coaptans, quaedam pollicens, quae tandem decenter complevit. Ille vero sese ceteris praeferre pertimescens, summo mansuetudinis humilitatisque emolumento omnino recusabat, semet asserens imperitum hominem, et indignum operam obedientiae minime subiectis impendere valere, deum, qui omnium occultorum solus cognitor est, intimae suae inspectionis testem praeponens.

Interim piae memoriae duce Oudalrico ex hac luce subtracto, Bracizlaus, filius eius, regni principatum obtinuit, vir per omnia divinae religionis cultum diligens, opus, quod pater suus imperfectum reliquerat, omni sagacitatis diligentia ad perfectum consummare decrevit. Audiens namque beati viri sanctam opinionem, immenso tripudio, ultra quam credi posset, cum optimatibus suis gavisus est, cuius sese gratulabundus commendans orationibus, seorsim assumpsit, et de suscipienda abbatiae infula commonuit; deinde iterata vice in praesentia omnis curialis dignitatis verbis persuasoriis aggreditur, et licet velit nolit, pastoralis curae moderamina suscipere deberet. Sed vir dei in sibi solita perdurans pertinacia omnino sese asserens indignum, nullatenus ad consensum ducis flecti potuit. Sed divinae ordinationi quis est, qui contradicat? Victus namque omni instantia precum omnique dilectionis ammonitione atque affabilitate optimatum, violenter abbas ordinatur. Facta ergo celebri promotione Bracizlaus primo quidem donationem, quam pater suus eidem patri adhuc ante susceptionem abbatiae fecerat, flumen videlicet subterfluens a Milobuz usque ad speluncam, quae vulgo Zacolnica dicitur, cum pratis et silva circumiacente, principali corroboravit auctoritate; dein etiam hanc eandem donationem supervenientibus heredibus et eam suo iuri usurpative vendicare molientibus, nolens paterna cessare statuta, semet opposuit, litem diremit, et eidem patri Procopio omnem utilitatem in aqua et silva a praedictis terminis redonavit, agros vero et prata ex utraque parte adiacentia sub testimonio et confirmatione filii sui Wratizlai et principum suorum DC denariorum pretio redemit, et abbati Procopio scriptis et legitimis testibus reconsignavit. Ad extremum quoque ex propria largitione terram, quae circa est, usque ad silvam Strnounic, nec non villam Zcramnik et unum stagnum et structuram lignorum ad piscandum centum denariis comparatam eidem abbati et suis successoribus pro remedio animae suae in perpetuum possidenda contradidit.

Tam igitur felici processu iam factus abbas, non se super se extulit, sed firmiori virtutum soliditate fundatus, humilitatis quoque ac caritatis constanti excellentia stabilitus, tam hilaris et affectione benevolentiae continens extitit, ut a subiectis sibi plus amori haberetur quam timori, quibus tam publice quam singillatim salutaria ministrare monita multaque exemplis priscorum dogmata pigmentata non desistebat. In tempore siquidem suo omnium rerum opulentia non defuit, qui tamen exercitio laboris manuum suarum sustentabatur, et pauperum inopiam refocillabat, atque in tristitia positorum curam supportans cunctorum, eos uti prudens medicus infirmos antidoto paterno et solatio recreabat. Qui dum tam beatam vitam et illustrem duxit, virtutum signis in templo dei ceu sol usque ad consummationem vitae refulsit, quin immo sancti Pneumatis instinctu prophetiae mysterio claruit praesagus futurorum. Ante biduum siquidem suae terminationem resolutionis revelante divinitatis gratia praescivit, qui accersito bonae qualitatis nepote Vito et filio suo piae indolis Emmerammo, seriatim exposuit eis futura, sicuti et postea rei comprobavit successus, singultuose tali verbi nobilitate inquiens: Karissimi mei filioli, quos utpote gallina pullos educavi, perpendite, quia tempus meae resolutionis adest; tertia certissime die domino annuente de huius carnis tabernaculo migrabo, vos commendans deo, sed vestrae circumspectioni innotesco, quod post discessum meum fluctivagorum detractionum varietate impetuosa quassabimini, ac pestifero persecutionum tribulabimini naufragio, atque extorres efficiemini sex annis in terra aliena, et iste locus potestativa manu ducis tradetur possibilitati alienigenarum. Vos autem, dilectissimi filioli, idcirco nolite a fide naufragare, fratres vestros confirmate, deum expedibiliter laudate, in prosperis benedicite, in adversis supplicate, in laetis gratias agite, in tristibus quaerite eventibus, cuius pietatis magnificentia tandem consolabimini. Nam revolutis sex annis exilii vestri misertus, tranquillitatis reparabit vobis statum, ac detractoribus vestris talionem merito reddet, vosque ad potum consolationis reducet. Defuncto namque praesente principe pio Bracizlao succedet Zpitigneus, qui vos persequetur; quo mortuo Wratizlaus regimen principatus Bohemiae suscipiet, vir timoratus, benivolus. Hic reducet vos de exilio, et dabit vobis Jesus Christus dominus noster in loco isto pacem et securitatem omnibus diebus vitae vestrae. Amen. Jam vero decedente die sequente, dum finita canonice vespertinali synaxi et completorio resideret in lectulo, infirmitate vehementi correptus est, qui in articulo mortis positus, quanquam ultimum anhelitum traheret, tamen antiquum hostem orationis mucrone viriliter brachio extenso iaculari non cessabat. Adesse extimplo fratres iubet, quos in moeroris afflictionem fletumque inconsolabilem conversos paternae informatione consolationis corroborat, commonensque eos, de corpore suo, de mundi huius naufragio migravit ad domininum, de servitio ad regnum, de labore ad requiem, de morte ad vitam sempiternam, praestante domino nostro Jesu Christo, qui in Trinitate perfecta vivit et gloriatur deus unus per infinita secula seculorum. Amen. Consummavi tautem beatus abbas Procopius cursum vitae suae feliciter in domino anno ab incarnatione domini 1053, et eiusdem anni VIII Kal. Aprilis; praesente Severo, Pragensi episcopo, in ecclesia sanctae dei genitricis Mariae, quam ipse construxit, honorifice est sepulturae commendatus.

Post discessum igitur beatissimi patris Procopii consors societas propria voluntate de congregatione Vitum, nepotem eius, elegit, qui electus sine dolo, sine venalitate ordinatus est, vir in humanis et divinis rebus idoneus, seculi huius inimicus, inclite morigeratus, sapientia pervigil, reverendus in vultu, affabilis alloquio, lenitate placabilis. Quo in abbatia expedibiliter degente, Bracizlaus dux ultimum mundo valedixit, cuius loco Zpitigneus monarchiae gubernacula suscepit. Quo tempore sancti patris Procopii vaticinii ordo completur. Instigante namque zelo diaboli, multi aemuli fictitia venenosa detractionum conspirantes, laqueos cavillationum in curia ducis contra Vitum abbatem et fratres eius astruere ceperunt, atque aures principis favorabiliter compositis mendaciis obfuscantes, eos multipfariis vituperiis publicabant, scilicet dicentes, per sclavonicas litteras heresis secta ypochrisisque esse aperte irretitos ac omnino perversos; quam ob rem eiectis eis, in loco eorum latinae auctoritatis abbatem et fratres constituere omnino esse honestum constanter affirmabant. O invidia, inextricabilis maliciae zelus! O invidia detestanda, omnimoda malitia conglobata, ignis inextinguibilis! Sed revera sicut tinea vestimentum consumitur, sic is, qui illam zelatur, cui autem invidet, clariorem reddet. Vitus itaque abbas assumptis fratribus suis, quos unitas caritatis concordaverat, peregre profectus est in terram Hunorum. Nunc opere pretium duximus unum ex multis beati viri miraculis compendio stili ac veridica relatione fidelium memoriae caritativae tradere, quod domini nostri magnaificentia per merita eius post mortem declarare dignata est. Memoratus namque dux, Vito abbate cum nepote suo Emmerammo et fratribus, quos unitas caritatis concordaverat, in terram Hunorum peregre proficiscentibus, propria fautorum suorum consiliaria diffinitione utens, in loco illo abbatem genere Teutonicum constituit, hominem turbida indignatione plenum. Ubi dum nocte prima adventus sui ex more ad matutinalem synaxim pergens foribus ecclesiae appropinquaret, apparuit vir sanctus Procopius infra ianuam oratorii appodians et dicens ei: Unde tibi potestas hic degendi? Quid quaeris? At ille: Potestativa, inquit, ducis maiestas et eius primatum inconvulsa sublimitas meae possibilitatis regimini hoc coenobium usque ad finem vitae meae tradidit. Cui sanctus pater: Citissime, inquit, sine confusionis verecundia discede, quod si non feceris, ultio divinitus veniet super te. Et haec dicens evanuit. At ille aestimans esse delusionem sathanae, omnino nichili pendebat. Qui dum sequenti et tertia nocte minacem parvi penderet, quarta nocte apparuit ei ad matutinum obsequium eunti sanctus vir dicens: Cur meis monitis amicabilibus obtemperare recusasti? Filiis meis spiritalibus a domino impetravi hunc locum, non tibi, qui supplantatim intrasti. Et si a domino tuo tibi duce haec hactenus potestas fuit inhibita, a me sit amodo prohibita. Et haec dicens, impetuose fortissimis ictibus cambuta, quam manu gestabat, illum ferire coepit, qui mox quasi Bellone percussus oestro sine dilatione locum mutavit, et volatili cursu ad ducem terrae pervenit, ac omnem rei eventum illi patefecit. At ille attonitus vehementi ammiratione vacillare coepit, et ambiguitatis laqueo irretitus usque ad finem vitae suae permansit.

Defuncto igitur Zpitigneo duce, divinitas fideli suo servo Wratizlao memorali titulo ducatus gubernationem tradidit, qui cum divinum ecclesiae diligeret unice cultum, etiam illum toto cordis affectu locum dilexit. Qui missis legatis Hunorum ad regem, de exilio Vitum abbatem et fratres eius cum honore reduxit et in loco suo decenter restituit. Quibus per merita et orationes beati patroni Procopii omnipotentis dei propitia consolatio affuit, quae ipsum locum omnium rerum profectibus abundantem redundantemque in pristinum immo in ampliorem honorem enceniavit. Felix igitur abba Vitus, vir ingentis industriae consiliique consensu fratrum, appropinquante vitae suae termino, arcisterii sui commisit ius regiminis abbatialis Emmerammo consanguineo suo, viro sanctitate conspicuo, in placito ducis satrapumque eius. Ipse denique postea brevi transacto dierum spatio, diem clausit extremum, cum domino victurus in aeternum. Cuius corpus iuxta fores in sinistra parte, in ingressu ecclesiae sanctae dei genitricis Mariae humatum est.

Post discessum igitur eius Emmerammus abba benignus, homo simplicitatis columbinae, sanctae vitae meritis et virtutum gemmis effulsit; qui nequaquam serpentinae prudentiae animum admittens, fidei catholicae inconcussam, dum vixit, constantiam tenuit, ac multorum dubia corda in fide Christi stabiliter solidavit, vir per omnia perspicuae felicitatis in omnes et liberalitatis. Hic denique non aliter nisi malum nominabat pecuniam, quam ex toto nichili pendens nec manu tangere volebat, immo gressibus calcandam adiudicabat, sanctorum apostolorum vestigia secutus, qui pretia eorum, quae vendebantur, sacris tangere dextris vitabant, sed pedibus gazam ut lutum calcandam fore nobis exempla reliquerunt. Igitur beatus abba cum iam monachilis militiae ordine apud homines pater egregiae perfectionis, sanctae conversationis praedicaretur, et affectione iusti amoris peroptime polleret, quia secundum veritatem nec civitas in monte posita, nec lucerna sub modio latere potest, misit divinitatis dispensatio infirmitatum castigationes in omnia membra eius, ne laudantium extollentiam ei ingereret adulatio, ne mens eius elationes per humanas laudationes incurreret, donec post periculum navigationis hoc mari magno et spatioso securus ad felicitatis portum perveniret. Is ergo longo tempore, sicut dominus noster voluit, multis calamitatum passionibus usquequaque afflictus, rebus humanis exemptus est, multis suis successoribus, quia discessit, flendus, sed quia ad regna coelestia pervenit, omni gaudio prosequendus. Hunc equidem fratrum unanimitas dextra parte ingressus ianuae supradictae ecclesiae sepelivit.

Hoc ita tempore rex Wratizlaus, piae memoriae commendandus, qui iam dicti claustri ecclesiam libenter ditabat, Boemiensis monarchiae arcem regebat. Huius pia voluntate cum fratrum electione in loco patris Emmerammi Bozethecus abbatiae nactus est dignitatem, homo nimium circa omnes communis, liberalis in cunctos. Hic pingere venustissime meminit, fingere vel sculpere ligno lapideque ac osse tornare peroptime novit. Vir ingentis facundiae et promptae memoriae, sed gloriae popularis avidus, praesumptuosus, iracundus, aliquantulum vitiis deditus. Ipse siquidem locum illum laudabiliter omni ornatu, sicut hodierna die apparet, decoravit, ecclesiam longitudine, latitudine, altitudine venustissime ampliando fundavit, immo palliis, campanis, crucibus et omnibus monasticis rebus adornavit, coenobium totum omni ex parte aedificiis et omni supellectili renovavit. Huius siquidem studium ad omnia necessaria monasticae utilitatis vigilabat, unde magnus discordiarum fomes, diaboli invidia instigante et famulante, inter fratres monasterii contra eum oritur, et lamentabilis ira scaturire coepit, scilicet per miseros fratres Demetrium et Cananum et Golissonem presbyteros, homines tunc ineptos et iniuriosos, et alios complices et fautores eorum, qui bachantes bachabantur, opere et sermone turpi contra eum truces existentes. Rex autem supradictus, homo christianissimus, unice diligebat eum, cuius gratia idem abbas in tantum sublimatus erat, ut fere omnes Boemienses abbates dignitate praecellere videretur. Quam ob rem idem abbas praesumptuose agens, episcopo suo officium praeripuit quadam summa festivitate. Nam regis supra nominati capiti coronam imposuit, quod praesul suus Cosmas facere debuit. Igitur iratus est episcopus Cosmas ei furore inextinguibili, quare sibi calumpniis illatis, eum degradare conabatur, sed optimatum regalium precibus continuis resistere non valens, vix debitori suo Bozetheco abbati debitum iracundiae, licet non ex toto corde, dimisit, eo tamen tenore, uti respondit ei idem ad ultimum episcopus: Sed quia tu, abba, bene nosti sculpere et tornare, per sanctae obedientiae nostrae praeceptum ob diluendam culpam tuam, quam ex contumacia tua praesumptuose perpetrasti, tibi praecipimus, quatinus tuae longitudinis et latitudinis magnum mensuram crucifixum factum, cum cruce in dorso tuo usque Romam deferas, et in ecclesia metropolitana sancti Petri apostoli ponas. Haec ipse abbas lubenti animo cum cordis contritione perficere non tardavit et maiestati praesulari satisfecit. Post aliquantum tempus, quantum coenobii fratres, de quibus superius praemisimus, contra eum zelotipiae venenum velut mortiferi serpentes conspiravere, nullo more dicendum; nam unusquisque eorum accusationes quaerebat adversus eum, sed convenientia testimonia non inveniebantur. Nam idem fratres, membra sathanae, existimabant, si abbas iam nominatus quoquomodo expelleretur, sperabant aliquem ex eis, eorum errorum complicem, abbatiae iura suscepturum. Rex autem Wratizlaus iam migraverat ad dominum, cuius tunc successor Bracizlaus sublimitate ducatus Boemiae pollebat. Huius aures cum supranotati fratres per se et per amicos multis fictitiis et innumeris vituperiis contra abbatem suum Bozetechum compositis obpulsando maltiplicarent, idem dux nominatum abbatem de loco superius dicto extirpavit et fratres eiecit. Ibi impleta sunt verba veritatis: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Abbate itaque eiecto, eius fratres, qui proditionis auctores contra eum extiterant, ex tunc erraverunt usquequaque per incerta loca girovagi, donec ad ultimum aliqui corde compuncti vix in loco proprio recepti, eidem loco inepti vitam finierunt, et libri linguae eorum deleti omnino et disperditi, nequaquam ulterius in eodem loco recitabuntur.

l045. Obiit Guntherus monachus et heremita VII Idus Octob. et sepultus est in monasterio sanctorum Adalberti atque Benedicti ante altare sancti Stephani prothomartyris.

l053. Procopius, primus abbas Zazavensis monasterii, felici fine cursum vitae suae consummans, VIII Kal. Aprilis huius mundi exivit stadium, aeternae felicitatis percepturus bravium.

1070. Indictione IV, epacta VI, concurrente II, III Kal. Julii praesul Gebehardus consecravit ecclesiam in Zazoa in honore sanctae crucis, in cuius ara continentur reliquiae sanctae crucis, de vestimento sanctae Mariae, sancti Petri apostoli, sancti Stephani prothomartyris sanctique Georgii martyris.

1088. Sicque iustus vir, veluti dei martyr, miles Beneda, obiit V Idus Julii, et sepultus est in urbe Missin ante portam monasterii sancti Johannis apostoli et euangelistae.

1089. Obiit dominus Megnhardus, abbas sancti Adalberti monasterii Breunouensis, a quo constructum est, cui successit Adalbertus.

1091. Et in hieme neque nix neque pluvia fuit.

1095. Eodem anno II Idus Octobris consecratum est oratorium in Zazoa a venerabili sanctae Pragensis ecclesiae octavo episcopo Cosma, quod Bozetech, eiusdem loci abbas, cuius supra meminimus, sui regiminis tempore construxit, habens initium a dextris ab altari sancti Martini, a sinistris ab ara sancti Stephani prothomartyris usque in finem criptae. In medio vero oratorii, quo situm est altare, continet reliquias sancti Petri, sancti Pauli, sancti Andreae, sancti Bartholomaei, sancti Thomae, sancti Jacobi, sancti Philippi, sancti Lucae euangelistae, sancti Barnabae et omnium apostolorum. Sequenti vero die, quod est Idus Octobris, consecrata sunt tria altaria, unum super criptam, in quo continentur reliquiae de sudario domini, de spinea corona eius, de sepulchro eiusdem, de sancta cruce, sanctae Mariae, sancti Johannis Baptistae, sancti Johannis apostoli et euangelistae; aliud altare sub cripta, in quo continentur reliquiae sanctorum Cosmae fratrumque eius; item in capella, quae est a sinistra parte ecclesiae, altare, in quo continentur reliquiae sanctae crucis, sancti Laurentii martyris, sancti Blasii episcopi et martyris, sancti Mauritii martyris, sancti Pancratii martyris. Deinde tertia die, quod est XVII Kal. Novembris, consecrata sunt duo altaria, unum a dextris, in quo continentur reliquiae sancti Martini, sanctorum Johannis et Pauli, sancti Tiburtii martyris, sancti Glebii et socii eius, sanctorum Benedicti, Johannis, Ysaac, Mathaei, Christiani, sancti Nicolai, sancti Jeronimi, sancti Uodalrici, sancti Fortunati, sancti Adolphii, sancti Lazari; aliud altare a sinistris, in quo continentur reliquiae sancti Stephani protomartyris, sancti Andreae, sancti Thomae apostolorum, sancti Clementis papae et martyris, sancti Georgii martyris, sancti Pantaleonis martyris.

1097. Dux Bracizlaus cunctorum primatum terrae collaudatione et pontificis Cosmae electione cum magno gaudio titulum Zazovensis abbatiae Diethardo Breunovensi praeposito, III Non. Jan. imposuit, viro Latinis litteris sufficienter imbuto, qui tunc in religione monachismi praeclarus habebatur. Homo egregius, vultu decens, sollers ingenio, animo gravis, moribus gratus, sermone cultissimus, ad loquendum parcus, infestus vitiis, tranquilissimus adeo, ut nec vultum ex gaudio nec ex moerore mutaverit. A praesule igitur Pragensi Cosma abbas VIII Idus Martii ordinatus est. Ad locum igitur, ad quem abbas attitulatus extitit, dum primitus advenit, rebus monasticae suppellectibus omnimodis adnichilatis, incommodum invenit in tantum, ut nec uno mense eo victu, quem illic invenit, cum fratribus sustentari potuerit, nisi supra nominatus dux adiumentum ex propria camera sua praebuisset. Divina autem pietas eodem abbate vivente, in eodem loco non defuit, per quem eidem loco adiutoria adaugendo bonis omnibus eum abundare redundareque fecit. Idem abbas libros, quos non invenit loco sibi commisso praeter sclavonicos ipsemet nocte et die immenso labore conscripsit, quosdam emit, quosdam scriptores scribere conduxit et omnibus modis acquisivit. Oratorium tegulis et aliis ornatibus renovavit. Praedecessorum suorum auctoritate dotalitia acquisita per ducum terrae praecepta et inconvulsa decreta roborando in perpetuum confirmavit, et per se aucta, scilicet mansiones, possessiones, mancipia, cartulatos, offertos, servos et ancillas, terras et vineas, silvas cum montibus et planitiebus, aquis et aquarum discursibus atque piscariis. Hic siquidem opere manuum etiam ultra vires praesumebat laborans, maxime plantasiae intentus et cultui vinearum, et ad omnes monasterii res omnino pervigil, mente semper revolvens scripta patris stupendi: Otiositas est inimica animae. Tota vita sua ingratum habuit eum fratrem, qui ad iniunctum opus se impotem et pigritia hebetem fecit, dicens, esse quasi scelus ariolandi nolle obedientiae succumbere. Hic quamdiu vixit, omnes fratres in bona voluntate complectens consolabatur, in eis pie vivendo, ut pater in filiis, eos ad coelestia regna, sicut aquila provocans, ad volandum pullos suos volitans, provocabat. In quo revera mutatio dextrae excelsi est completa, dum vixit. Tandem ipso maturam iam aetatem subeunte misit deus caatigationem languoris in membra eius, prout ipse postularat, quia quem dominus diligit, corripit, unde fatigabatur in visceribus vexatione nimia nocte et die, donec universae carnis viam ingressus est XV Kal. Jan. Rexit autem locum eundem annis XXXVII, mensibus IX, diebus XI.

1116. Eodem anno

Dum viget Hermannus Pragensi pontificatu,

Est sublimatus Silvester presbyteratu.

1122. Eodem anno III Non. Jan.

Pater eximius et Christi cultor honestus,

Koyatha mortalis subiit ius conditionis.

1123. Eodem anno 12 Kal. Aprilis Silvester divina dictante miseratione coenobialis vitae succensus ardore, exitialibus mundi renuntiavit versutiis, et in monasterio Zazovensi sub regimine bonae memoriae Diethardi abbatis mutato seculari habitu, totum se penitus divinis mancipavit studiis, post amplexus videlicet lippientis Lyae Rachelis delectatus pulchritudine, et post Marthae laborem Mariae consequi desiderans consolationem. Cuius quanta fuerit diligentia in divinis et ecclesiasticis rebus amplificandis, loco suo dicetur.

1125, XII Kal. Aprilis in festo scilicet sancti Benedicti abbatis, Silvester fecit professionem, et monachus effectus, in divinae religionis exercitio in tantum auctore deo profecit, ut merito cunctis tam honorabilis quam amabilis haberetur. Unde postea factum est, ut tanquam secundus pater in congregatione decaniae sublimaretur honore.

1126. Igitur glorioso duce Sobezlao in solium paternae gloriae cum omnium Boemiae principum exultatione sublimato, fit ingens omnium laetitia, eo quod boni ducis principia superna, sicut cernere erat, comitabatur gratia, et quod eo anno, quod difficile credi potuit, inter ipsum ducem et Ottonem nulla fuit facta sanguinis effusio. Sed proh dolor! urgente vesania antiqui hostis discordiam et intestina bella ubique seminantis, gaudia nostra contrarius excepit successus. Succedente enim anno dux praetitulatus Otto ultra modum anxiatus, quia spei suae voto fuerat frustratus, optimum ratus fore consilium, sed minus caute sibi providens in futurum, accelerat viam cum suis ad regem Lotharium et ad totius Saxoniae principes. Honore igitur condigno receptus, nacta loci temporisque oportunitate, causam sui itineris coram omnibus exposuit, Sobezlaum scilicet ducem Boemiam furtivis intrasse vestigiis, et principalem tronum sibi hereditario iure debitum et ab omnibus Boemiae primatibus designatum et sacramento confirmatum occupasse per violentiam; et ad ultimum haec breviter subintulit: Vestrae ergo dignationis, optime imperator, super hac causa pietas providere non abnuat, vos ex omnibus totius regni principibus divinae dispositionis gratia imperatoriae dignitatis ad hoc sublimavit excellentia, quatinus a benignitate vestra omnibus pro quibuslibet suis incommodis requirentibus misericordia exhibeatur et iustitia. Scimus equidem nos vestrae maiestatis imperii in omnibus subiacere debere, ideoque nichilominus iustitiae rationem nobis ex vestra dignatione non esse denegandam. Ad haec rex benigna responsione mitigat ducis animum, et coram omnibus Saxoniae principibus his verbis dicitur usus: Boemiae ducatus, sicut ab antecessoribus nostris didicimus, in potestate Romani imperatoris ab initio constitit, nec fas fuit unquam electionem aut promotionem cuiusquam ducis in terra illa fieri, nisi quam imperialis maiestas suae auctoritatis gratia initiaret, consummaret et confirmaret; unde qui contra hanc constitutionem praesumere nisus est, nostrae maiestatis contemptorem esse satis evidens est, nec tibi soli sed et nobis totique regno contumeliam non modicam esse irrogatam, quod minime aequanimiter ferendum est. Quid plura? Rex et omnes principes et primi quique Saxoniae duci Ottoni dant et confirmant fidem, quod non alius praeter ipsum in Boemia sit regnaturus. Interim callidus immo providus nimium dux singillatim quemque ex Saxoniae optimatibus convenire satagit, dona infinita et, ut dicitur, aureos montes promittit, quatenus omnium animos ad ferendum sibi praesidium potuisset habere promptissimos.

Relatum est igitur duci Sobezlao, regem Lotharium minari Boemiis, bella parare, regni devastationem machinari, nisi citius Sobezlao depulso Ottonem sibi ducem intronizari consentiant. Sed dux Sobezlaus nichil penitus his motus rumoribus modificata voce breviter respondit: Spero in dei misericordia et in meritis sanctorum martyrum Christi Wencezlai atque Adalberti, quia non tradetur terra nostra in manus alienigenarum. Ex hinc ergo prudentissimus dux iactans totum cogitatum suum in domino, circuivit omnia monasteria, divina implorans in adversis eventibus sibi adminiculari praesidia. Postquam autem cognovit regem Lotharium cum valida Saxonum manu Boemicis appropinquare terminis, festinavit ei occurrere ad castrum, quod Hlumec dicitur. Sequenti die consedente duce Sobezlao cum suis ad prandendum, venerunt, qui dicerent: Optime dux, tu deliciis ciborum intendis et minus caute agis, quia iam ecce, nisi ocius obvies eis, hostium enses cervicibus nostris dominabuntur. Mox ergo fit clamor in castris, ut sit unusquisque paratus. Praemittit interim dux Sobezlaus legatos Nazcerat, Miroslaum, Zmilonem et alios ex primatibus suis ad regem haec verba deferentes: Haec dicit Sobezlaus: Discretionem tuam, bone imperator, scire convenit, quod electio ducis Boemiae, sicut ab antecessoribus nostris accepimus, nunquam in imperatoris semper autem in Boemiae principum constitit arbitrio, in tua vero potestate electionis sola confirmatio. Sine causa novae legis iugo nos constringere conaris. Scias, nos nullatenus ad id consentire magisque pro iustitia pie velle occumbere, quam iniustis decretis cedere, et revera, nisi ab hac molitione desistas, in proximo est, omnipotentis dei iudicium inter nos inposterum memorabile seculis ostendat prodigium. Visa sunt autem haec dicta regi et omni exercitui eius quasi deliramenta. Dux siquidem Otto regi omnem spondebat securitatem, eo quod omnes sublimiores Boemiae fidei suae firmam ei fecissent sponsionem, nec dicebat armis opus esse, sed magis qui vellent cum falconibus et accipitribus terram ingredi absque ullo offendiculo possent. Ergo XII Kal. Martii procedunt Saxonum male securi inter duos montes cuneorum globi, et quia densissima nix viae difficultatem fecerat, plurimi armis depositis pedites incedebant. Sed cum inter angusta faucium utriusque montis devenissent, ubi velut coelitus eis inclusis omnis fugiendi sublata erat facultas, dux Sobezlaus dividens suos in tres scaras, subito impetu in eos proruit, et quotquot ex adversa parte constiterant, omnes in ore gladii excepit. Ibi dux Otto, huius mali minister, corruit, ibi plurimi Saxoniae optimates prostrati sunt, et vix quisquam elabi potuit, nisi forte qui ad sarcinas tuendas eminus vel circa latus regis constiterant. Peracta ergo illa die tam miserabili caede, dirigit rex nuntios pro Sobezlao duce, mandans et rogans, ut veniat ad se. Qui nichil adversi veritus, assumptis secum paucis ex primatibus regem adiit, et stans prior his eum verbis affatur: Non nostrae temeritatis insolentia nos, optime rex, ad tuas impulit iniurias, non superba nos praesumptio ad effusionem sanguinis tuorum commovit procerum. Nullum sane dampnum vel dedecus tuae maiestati moliti fuimus, sed sicut saepius ante tibi per legatos nostros innotuimus, novae legis iugo, quod nec patres nostri portare potuerunt, nostras cervices subdere noluimus, et ecce, divinum iudicium utriusque nostrum iustitiae manifestum dedit indicium, et indebitae dissensionis omnemque utrarumque partium ademit occasionem. Cessent ergo vel iam causae omnis discordiae, redeat unitas concordiae. Omnis iustitiae debitum, quam antecessores nostri regiae maiestati exhibuerunt, nos quoque nichilominus rebus et persona nostra, loco et tempore impendere parati sumus. Ad haec rex: Nisi, inquit, dux Otto summa vi precum toto proposito nos obviare compulisset, nulla prorsus ratione cogente animus noster ad hoc flecti potuisset, ut cuiquam principum nec digitum contra te extendere licuisset. Anuuente ergo et favente deo ducatus honore et solio fruere paterno, mutuae dilectionis et amicitiae vinculum nobis et toti regno conserves inconvulsum. Et haec dicens tradidit ei per manum insigne ducatus vexillum, et ita datis invicem osculis dux Sobezlaus cum maxima gloria et honore suorumque ingenti tripudio ad dulcem suam rediens metropolim annis XVI optato potitus est solio.

Eodem anno XI Kal. Martii Johannes, episcopus sextus sanctae Olomucensis ecclesiae, vinculis carnis absolutus, talentum sibi creditum Christo reportavit centuplicatum. Post hunc Sdico praesul successit in ordine septimus, et eodem anno ordinatus est VI Non. Octobris.

Eodem anno obiit Zvatava regina, mater Sobezlai ducis, Kal. Septembris.

1127. Obiit domnus Clemens, abbas sanctorum Adalberti atque Benedicti monasterii Breunovensis, cui successit Uodalricus.

Eodem anno Mileysi deo devota famula, nulli pietate secunda, placitis dei moribus cordetenus intenta, quatenus ex divina gratia excessuum suorum sibi daretur indulgentia, Romae sanctorum apostolorum adiit limina, et eodem anno reversa, felici consummatione huius vitae studium est egressa IV Idus Julii.

1128.

1129.

1130. Meginhartus, episcopus Boemorum, adiit Jerosolimam. Item hoc anno Kal. Martii obiit Wacezlaus, dux Moraviensis, totius christianitatis pater et clericorum amator.

Eodem anno VII Kal. Maii immensum signum apparuit, et tonitruum horribile auditum est.

Eodem anno XI Kal. Julii Sobezlaus, dux Boemorum, insidiatores vitae suae quosdam decollavit in foro Pragensi publice, quosdam pedibus ac manibus ac linguis et visu privavit. Bracizlaus, filius Bracizlai ducis, privatus est oculis.

1131. Elevatae sunt reliquiae sancti Godehardi episcopi et confessoris, mirae sanctitatis viri.

Eodem anno Silvester, prior Zazovensis monasterii, adiit Romam.

1132. Pribizlawa, coniunx Groznatae, suae fecit terminum vitae. De cuius pia conversatione quaedam fidelium memoriae stili officio summatim commendare satis ad rem arbitramur pertinere. In cuius moribus, dum in carne vixit, et deo placuisse confidimus, et hominibus deum diligentibus omnigenae virtutis speculum constitisse vidimus. Totius namque vitae suae tempore familiare studium habuit cultum dei intime diligere, nichil amori eius praeponere, pauperum Christi ex visceribus pietatis matrem se exhibere, personis quoque dei servitio mancipatis tota mentis sinceritate ac devotione honorem et adiutorium, prout res exegisset, offere. Bona quidem legali iuncta marito fuit, melior deinde in viduitate permansit, optima post lacrimabilem dilecti et unici filii sui Severi humationem effulsit. Haec desiderio videndi sepulchrum domini flagrans, cum domno Megnhardo episcopo et cum aliis Jerosolimam adiit, et prospero successu ad sua rediit. Postquam vero tempus decessionis suae ex hac vita appropinquavit, et viribus corporis se destitui persensit, convocatis ad se cunctis suae cognationis natu et honore prioribus, villam Goztivar cum silva adiacente, agris et pratis et omni proprietate sua, quam inibi possidebat, nec non et omnem familiam suam, villam etiam Bosakouic ad hospitale deo et sancto Johanni Baptistae in Zazou, omnibus suis affinibus in id ipsum consentientibus, obtulit et sub legitimis testibus confirmavit. Et sic paucis interpositis diebus in eodem coenobio generalis resurrectionis diem expectatura, felici requie fruitura, V Non. Maii exiit ex huius mundi pressura.

1133. Diethardus abbas, cuius superius mentionem fecimus, in senectute bona XV Kal. Jan. felicem animam domino commendavit.

Eodem anno Boemii vastaverunt Poloniam.

Eodem anno eclipsis solis fuit media die.

1134. Obiit Bogudar Kal. Februarii. Silvester, prior Zazovensis monasterii, post depositionem pii patris Diethardi unanimi fratrum consilio et concordi voto IX Kal. Maii in abbatem eiusdem monasterii electus est, vir morum honestate cunctis amabilis, colloquio plurimum affabilis, in abstinentia singularis, amicus humilitatis, intimus verae caritatis alumnus, toti fratrum congregationi adeo cum vinculo familiaritatis et dilectionis sese adstringens, ut omnibus plus amori quam timori haberetur. Revoluto ergo eiusdem anni circulo, item IX Kal. Maii, metropoli per manum Sobezlai ducis abbatili suscepto baculo, a Johanne, venerabili episcopo, ordinatus est. Divinitus igitur tam decenti sublimatus honore, bonus pastor ad suo moderamini commissa dulcia cum omnium suorum exultatione revertitur ovilia. Hic locus sese tulit, quod superius promisimus absolvere, quanto scilicet in sanctae religionis studio flagraverit amore, et quam diligens cura sibi fuerit in meliorandis rebus et amplificandis monasterii. In quantum siquidem praevaluit et novit, omnem monasticam disciplinam fratrum suorum cordibus saepius inculcare solitus fuit. Res superfluas privatas contra licitum possidere gravissimum crimen esse docebat, dicens: monachum victum et vestitum habentem his debere esse contentum. Specialiter quoque humilitatis et patientiae omnibus in se praetendebat exemplum, illud semper revolvens: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Hic tempore sui regiminis capellam sanctae dei genitrici construxit, monasterium sancti Johannis Baptistae picturae venustate decoravit, muros cum absidibus in medio oratorii ab altaribus sancti Stephani et sancti Martini interposuit, pavimentum ecclesiae lapidibus politis de Petrino monte advectis adornavit, dormitorium, refectorium, cellarium et coquinam atriumque claustri per circuitum cum collumpnellis et absidiculis venustissime construxit. In villa Mnichovici nuncupata basilicam in honorem sancti Michaelis et omnium coelestium virtutum aedificavit. Quid plura? Omnis eius intentio, omne studium, omnis sollicitudo, quoad vixit, in hoc praecipue perstitit, quatenus domui dei in omnibus utilem se exhiberet.

Eodem anno obiit dominus Megnhardus, decimus episcopus sanctae Pragensis ecclesiae, V Non. Julii, monachorum et clericorum verus amator, pauperum et peregrinorum pius consolator, cui successit Johannes.

1135. XIII. Kal. Martii facta est ordinatio domni Johannis, undecimi episcopi Pragensis.

Eodem anno facta est confirmatio ordinis sancti Augustini ad Praemonstratam ecclesiam per Innocentium papam in civitate Pysis V Non. Maii.

1136.

1137. Silvester abbas una cum domino Heinrico, Olomucensi episcopo, et cum aliis instinctu divinae inspirationis orationis causa Jerosolimam perrexit, interim coenobii sui gubernacula domino Beroni, eiusdem loci decano, procuranda committens. In eodem anno IX Kal. Jan. prosperis austri flatibus rediit, in quo itinere miles deo devotus Ruzin defunctus est III Idus Octobris.

Eodem anno II Non. Decembris Lotharius, Romanorum imperator, pauperum et peregrinorum pius consolator, migravit ab hoc mundo, cui successit Cuonradus. Lupoldus dux pulsus est de Moravia.

1138.

1139. Domnus Heinricus, episcopus Olomucensis reverendissimus, Romam causa orationis profectus est.

Eodem anno domnus Johannes, episcopus undecimus sanctae Pragensis ecclesiae, clericorum et monachorum verus amator, pauperum et peregrinorum pius consolator, VI Idus Augusti migravit ab hoc seculo, cui eodem anno Silvester, Zazovensis ecclesiae abbas, vir vere Israelita, successit in episcopatum. Sed sequenti anno, deo, a quo omnia bona procedunt, inspirante, sano usus consilio, secum saepius retractans, semetipsum minus sufficere posse ad tam grande pondus episcopalis regiminis, et illud apostolicum: Nemo militans deo implicat se negotiis secularibus et cetera, eundem episcopatum cum bona voluntate dimisit, suamque abbatiam recepit.

1140. Sobezlaus, dux Boemicus, XVI Kal. Martii mortalibus exutus artubus, viam universae carnis ingressus, cui eodem anno XIII Kal. Martii Wladizlaus, filius Wladizlai ducis, successit in principatu. Eademque tempestate renuente domno abbate Silvestro episcopatum Boemicum, Otto, Pragensis ecclesiae canonicus et praepositus, electus est in episcopum, et eodem anno ordinatus est VII Kal. Julii.

Eodem anno XVII Kal. Octobris obiit Adleyth ductrix.

1141. Spitigneus, filius Borivoy ducis, Mirozlau, Mukar causa orationis Jerosolimam perrexerunt mense Januario.

Eodem anno fuit inundatio aquarum in Boemia.

1142. Nacerat comes et alii primates Boemiae adversus ducem Wladizlaum conspiraverunt, et uniti Moraviensibus Boemiam magna manu hostiliter intraverunt. Deinde bello congressi, Boemis cedentibus, Pragam obsederunt, et monasteria sanctorum Viti, Wencezlai atque Adalberti sanctique Georgii incendio vastaverunt. Tandem superveniente rege Romanorum Cuonrado depulsi ab obsidione urbis recesserunt et Moraviam redierunt, et interventu cardinalis Widonis et episcoporum Ottonis, Henrici atque abbatum digna satisfactione in pacis foedus convenerunt.

Eodem anno synagoga Judaeorum et multa aedificia combusta sunt in suburbio Pragensi. Visus est serpens volare.

Eodem anno III Idus Julii obiit Kerberk, coniunx Boriwoy.

1143. Wladizlaus, dux Boemorum, Moraviam incendio vastavit.

Eodem anno legatus apostolici separavit sacerdotes ab uxoribus.

Eodem anno inventio capitis sancti Adalberti episcopi et martyris in urbe Praga in ecclesia sancti Viti martyris, et cilicium sancti Wencezlai inventum est.

Eodem anno venerabilis dedicatio monasterii sanctorum Viti, Wencezlai atque Adalberti II Kal. Octobris a tribus episcopis, Ottone Pragensi et Heinrico Olomucensi et Babenbergensi episcopo.

Eodem anno religiosus papa Innocentius migravit ad dominum.

1144. Quido cardinalis et legatus apostolicae sedis, cassis quorundam incitatus delationibus, Silvestrum abbatem suspendit ab officio, sed sequenti anno per domnum Heinricum, Olomucensem episcopum, redeuntem restituit.

1145.

1146. Dedicatio capellae sanctae Mariae in Zazoa a venerabili episcopo Ottone, quam construxit domnus Silvester abbas.

1147. Venerabilis abbas Clarevallensis Bernhardus, deo et hominibus carus, audiens invasionem et persecutionem, quam Sanguin paganus fecit in confinio Jerusalem, sicuti Mathathias adhortabatur filios suos, sic adhortatus est regem Franciae Luodewicum omnesque Francigenas gentes armata manu in expeditione dei ire Ierusalem, animasque pro fratribus ponere, nec non christianam gentem de gladio paganorum auxilio dei liberare, cuius admonicione Franciis gentes Francianae, Anglicae, Lotharingiae, Saxones, Boemienses, Suevienses, Bawarienses cum ferocibus Francis ad expeditionem domini sunt paratae. Commotio christianorum facta est in paganos. Eadem tempestate verbiger Sdico, episcopus Moraviensis, adiit Pruzos cum Heinrico, decano Pragensis ecclesiae, ad praedicationem, et eodem anno est reversus.

Eodem anno II Idus Junii obiit Izcizlaus quintus abbas Postolopertensis ecclesiae, cui successit Bero Zazovensis monasterii decanus, et eodem anno ordinatus est VII Idus Decembris.

1148. VI Idus Julii Otto, duodecimus episcopus sanctae Pragensis ecclesiae, obiit, cui successit Daniel, praepositus eiusdem ecclesiae.

A. dom. 1149 ordinatus est Daniel episcopus a maguntino archipraesule.

A. dom. 1150 vir clarus vita Sdico, septimus episcopus Olomucensis ecclesiae, subtrahitur ab hoc mundo, victurus perpete vita, cui successit Johannes, canonicus de monte Ztragov.

Eodem anno obiit Gertrudis, ducissa Boemiae.

A. dom. 1152.

A. d. 1153 obiit papa Eugenius, vir vita magnificus, cui successit Anastasius.

A. dom.1154. Jam die deficiente crepusculoque noctis imminere incipiente eclipsim luna passa est. Post haec maxima mortalitas in homines irrepsit.

A. dom. 1155 fratres nostri Arsenius, Sizna, Radosta hac vita exempti sunt.

A. d. 1156 Bero, Postolopertensis abbas, V Idus Maii, heu! immatura morte diem clausit extremum. Hic siquidem secunda aetatis suae vigilia, domini aspirante gratia, semetipsum in ara crucis Christi hoc in coenobio obtulit holocaustum deo. Vir caritatis virtute plenus, simplex et castus in moribus, voluntarie paupertatis specialis amicus, qui ob meritum sanctae religionis primo apud nos honore decaniae, deinde Postolopertensis in monasterio per domnum Ottonem episcopum abbatiae est culmine sublimatus. Praefuit autem eidem ecclesiae annis VIII, mensibus IV, diebus XXXV.

1157. V Idus Januarii Spitigneus dux, immo flos et honor ducum, proh dolor! nimis intempestiva morte vitae praesentis accepit terminum, vir prae ceteris divinae pietatis dote magnifice praeditus, et ut pace omnium dictum sit, totus ex omni virtutum elegantia compositus, cuius qui digne meminit, dolore et lacrimis nequaquam carere poterit. Cecidit quippe aureus ecclesiae dei clypeus, clericorum pater, pupillorum mater, moerentium intimus consolator, totius honestatis et bonitatis sollertissimus indagator, cui virtus amor, vitium fuit horrori, cuius in iudicio arcem victoriae misericordia et veritas semper obtinuit. Ad miserendum denique nullus eo facilior, ad irascendum et vindicandum in reos nemo difficilior. Quem etiam deus virga benignae suae correctionis multo tempore in praesenti flagellavit, sed baculum consolationis ad percipienda vitae futurae praemia reservavit. Longa siquidem et difficilia apud exteras nationes passus exilia, tandem tam praeceptione quam petitione Friderici, Romani imperatoris, a Wladizlao duce recipitur in patria, sed brevi temporis interstitio, fatis urgentibus migrat ab hoc seculo, pro temporali dispendio felicitatis aeternae beandus solatio.

Eodem anno XIII Kal. Febr. Fridericus, abbas Postolopertensis, vir in divinis et humanis rebus summae discretionis, erga deum et homines devotae sinceritatis, intimae ad omnes affabilitatis, peracto itinere cum domno Daniele pontifice in terram Hunorum abierat, quoniam videlicet idem antistes et Heinricus, frater Wladizlai ducis, cum aliis Boemicae terrae primatibus filiam Ungarici regis Friderico, filio eiusdem ducis, disponsandam detulerunt. In reditu in quandam villam suam pausandi gratia deveniens, post trium dierum egritudinem ultimum exhalavit spiritum.

Eiusdem quoque anni XI Martii Kalendis Johannes, Olomucensis ecclesiae episcopus, qui de monasterio sancti Augustini Ztragov assumptus fuerat, vitam terminavit praesentem, medio sane iuventutis constitutus flore, sed maturus morum nobilitate. Hic pro defensione iustitiae et statu ac honore sanctae dei ecclesiae semper, quantum in ipso fuit, inconvulsus proeliator perstitit, difficilis inobedientibus, facilis ac promtus et affabilis deum diligentibus. Cui ex quo episcopalem suscepit infulam in corde, in habitu et sermone praecipua semper extitit humilitatis custodia, adeo ut plerumque etiam ab humilioribus personis venerari refugeret, dicens, non oportere se exigere honorem ab hominibus, utpote qui de eodem luto conditus esset.


De probitate Wladizlai regis et fratris eius Theobaldi ducis

Anno sub eodem Fridericus imperator, iuncto sibi duce Wladizlao et fratre eius Theobaldo, Poloniam exercitu valido intravit, principes eius, Bolezlaum et Mesconem, suae ditioni subiugavit, infinitam pecuniam in auro et argento accepit, et pro confirmatione et stabilitate deinceps pacis filios eorum obsides suscipiens, victoria pro voto potitus rediit. Pro cuius sane pacis compositione praecipue ducis Wladizlai institit illustris industria; tantum enim imperatoriae voluntati se tunc benevolum exhibuit, ut per se tantum et suos vel ad deditionem praefatos principes flectere vellet, vel si necessitas rei poposcisset, ipse primus cum illis pugnam anticiparet. Imperator vero, ut dictum est, cupito potitus honore, ad sedem suam reversus est. Jam, scilicet anno ab anno incarnat. 1158 initiato, quid Boemico duci pro labore suo recompensationis exhibere debuisset, cum principibus regni consilium habuit. Dum ergo plures eorum assererent, dignum sibi videri optimis muneribus auri et argenti iuxta imperatoriam munificentiam ipsum remunerari debere, imperator liberiori usus consilio, ducem ad se accersitum huius verbi nobilitate alloquitur. Virtutis tuae constantia nobis optime complacuit, nam et fidelitatis tuae erga nos siceritas toti regno evidenter innotuit, quam fideliter, quam devote, et quam intime nostrum, immo totius regni integrum secundum deum diligas statum, cum in nostris necessitatibus et totius regni rei publicae tui ipsius tuorumque vitam periculo obiicere nunquam haesitaveris. Hanc igitur egregiam virtutem in te considerantes ac diligentes, et de cetero te erga nostram imperatoriam serenitatem fidelem et incommutabilem haberi cupientes, honore quo ipse volueris te secundum nostram liberalitatem honorare decrevimus. Attamen quia terram tuam auro et argento et omnium pretiosarum rerum copia scimus redundare, et nichil in talibus tibi rarum existere, accipe ex dei gratia et nostra benevolentia tibi, quam tradimus, regni coronam et regiae potestatis et honoris dignitatem in regno tuo. Et haec dicens iussit proferri coronam auream gemmis, pretiosis lapidibus mire adornatam, qua videlicet ipse imperator in summis festivitatibus uti ferebatur. Tali igitur divinitus honore sublimatus, gloriosus dux Wladizlaus cum ingenti tripudio et laetitia suorum rediit ad sua.

Deinde eiusdem anni mense Maio profecti sunt rex et frater eius dux Theobaldus cum caesare Friderico in Italiam adversus Mediolanenses, qui tunc imperatorem pro quadam seditione contra Laudunenses ac Nolanae urbis cives facta sibi graviter offensum habebant. Decreverat siquidem imperator non prius se cum exercitu ab urbe discessurum, quam hostibus suis igne et ferro meritam rependeret ultionem. Ibi gloriosus rex et vere glorificandus Wladizlaus cum suis optimatibus, veluti quondam Judas Machabaeus, modo frontes adversariorum conterendo, modo a tergo insequendo, modo etiam a dextris et a sinistris acriter insistendo, quod proelia laudabiliter ac victoriose peregerit, dictu longum est. Attamen quia in bellicis certaminibus victoriae proventus plerumque sit incertus, et varii casus vices diversas et difficiles in talibus ludunt, fieri non potuit, quin et ipse quosdam ex suis primatibus illic amitteret. Mediolani igitur cives egregiam eius virtutem et industriam considerantes, et quia caesari foret acceptissimus, legatis ad ipsum et precibus directis, mediatorem eum inter se et caesarem esse pro offerenda digna satisfactione et pacis compositione deprecati sunt. Ipsius ergo annuente prudenti consilio et sedulitate, praefatae cives urbis potiti sunt pace.

A. d. 1159 Daniel episcopus Mediolanum ad caesarem Fridericum profectus est, a quo benigne et honorifice susceptus est, quem in obsequio suo suis et regni negotiis biennio implicatum retinuit. Interim Romae defuncto Anastasio, apostolicae sedis pontifice, gravi exorta seditione, duo ex contrariis partibus apostolicae sedi praeficiendi electi sunt, Alexander et Victor. Pro qua dirimenda seditione Daniel praesul Romam dirigitur, ut videlicet utraque persona caesaris et totius regni concilio interesse debeat, et iuxta publicam et canonicam sanctionem is, qui magis competeret, apostolicae sedis principatum obtineret. In eo sane concilio coram cunctis regni principibus et CL episcopis Victor iustitiae victoriam obtinuit, et concordi omnium voto et acclamatione archisterium apostolicae sedis suscepit. His igitur rite terminatis Daniel praesul a caesare et apostolico multo sublimatus honore, excellentia quoque functus legationis apostolicae, proficiscitur ad regem Hunorum, et exinde ad propriam Pragensis pontificatus sedem anno dominicae incarnationis 1160, in omnibus auctore deo prospere agens, regreditur.

A. dom. inc. 1161 IV Idus Febr. Silvester, Zazovensis abbas, regiminis sui XXVIII anno exiit a tenebris huius corporeae regionis ad patriam perpetuae mansionis, pro labore praesentis vitae recepturus bravium beatae remunerationis. Vir omnium virtutum disciplina et morum elegantia decenter insignitus, atque adeo practicae exercitiis ac theoriae amori deditus, ut evidenter adverti potuisset, hominem licet adhuc in carne positum, totum tamen spiritus sui fervore iam in coelestibus constitutum. Specialis enim erat amicus parsimoniae, qui lautiores dapes vel vini pocula ceu quasdam morborum materias abhorrebat, sed cibo simplici et pura fluminis unda delectabatur, convivia potentum et quarumlibet secularium personarum detestabatur, propter quod etiam a pluribus minus diligebatur, quia in talibus nulli se communem exhibebat. De cuius vitae laudabili qualitate multa quidem ad exemplum pie vivendi et honestatis formam dici possent, sed quia superius iam inde me ex parte dixisse memini, et maxime quomodo operum eius in eodem monasterio magnalia, quanta fuerint ei erga divini cultus honorem studia, evidenter extant testimonia perhibentia, hoc in loco ista sufficiant. Hoc tantum, salva omnium gratia, dixerim,

Quod locus ille patrem, vix invenit sibi talem

Moribus et vita, ceu Silvester fuit abba.

Huius post obitum Bozata, eiusdem loci prior, eodem anno per Wladizlai regis et episcopi Danielis electionem in abbatiam successit, qui brevi tempore, exacto unius videlicet anni spatio, sui regiminis curam propria voluntate deposuit. Hic namque in coenobiali conversatione iam XXX compleverat annos, ac a tumultu secularium actionum adeo se alienum effecerat, ut nulla penitus ratione, quid in seculo ageretur, sese vel scire modicum pateretur, ideoque ad disponendas exteriores monasterii utilitates, vel ad popularium quaestionum examinanda iudicia prorsus extitit ignarus. Praeterea tot et tam gravium infirmitatum detinebatur molestiis, ut vix aliquando, quantacunque necessitas exegisset, pro utilitate ecclesiae extra monasterii septa procedere potuisset. His igitur et similibus devictus incommodis, post anni circulum onus deposuit suscepti regiminis.

Eodem anno ducellus Sobezlaus noctu fecit irruptionem cum LX armatis militibus in urbem Olomucz; omnes fere, quos in ea reperit, diversis opprobriis dehonestari fecit. Quae mox fama volans Wladizlai regis perculit aures, qui collecto exercitu dictam circumdedit urbem; sed cum cerneret forti custodia militum inaccessabilem sibi suisque fore urbis aditum, cautius arbitratus est magis ex ingenio quam bello iuvenilem principis animum attemptare. Per internuntios ducem invitat ad pacem, immo spondet et firmat, quam velit pacis accipere conditionem. Princeps igitur, ut simplicissimus agnus, nil adversi ratus, it regis in manus, pax et pacis conditio iuramenti confirmatur sacramento. Ibi Johannes, episcopus Moraviae, illic iurat omnis primatus Boemiae, sicut rex dictat pro pacis et fidei confirmatione. Sed ubi fides? Sacramenta violantur, pactio pacis exinanitur, rapitur, cathenatur princeps egregiae probitatis, et in castro munitissimo Prinda sub districtissima custodia multo tempore macerandus retruditur.

A. d. inc.1162 divina annuente pietate, regisque Wladizlai ac etiam domni Danielis pontificis industria procurante, Regnardus, abbas Zazovensis monasterii, gubernacula suscepit. Hic primo Syloense coenobium admodum honeste rexit, proprioque labore in possessionibus diversi generis magnifice ampliavit. Primo autem anno ordinationis domni Danielis episcopi insurrexerunt quidam viri iniquitatis contra eundem abbatem, virum venerandum, et quaecunque criminosa de ipso potuerunt confingere, auribus pontificis crebra et importuna delatione veriti non sunt inculcare, et quia, sicut beatus dicit Gregorius, animo in multis occupato facile ab adulatoribus subripitur, rem ita, ut conficta erat, episcopus esse credidit. Vix itaque venerabilis Regnardus sine canonica audientia, nec accusatoribus seu testibus legitimis convictus, vel confessus de obiectione criminis, abbatiae privatur honore, reicitur de monasterio cum universa sibi dilecta congregatione. Mirum sane de tanto viro, domno videlicet episcopo, quod tam crudelem et tam praecipitem in pastorem simul et ovile potuit dare sententiam, et quod nulli prorsus parcendum ob unius accusationem iudicavit, nisi forte, ut quidam tunc coniciebant, sicut et postmodum rerum probavit eventus, hac occasaione id eum fecisse, ut quibusdam Augustiniani ordinis regularibus, de exteris ascitis nationibus, eundem locnm commendaret. Praedictus vero domnus Reginhardus quarto decimo post depositionem sui regiminis anno, tribulationes eius et patientiam domino misericorditer respiciente, Zazovensis coenobii abba constituitur, Metensis genere, discretissimus moderator vitae monasticae, dilectionis et affabilitatis gratia praeditus, humilitatis et mansuetudinis virtute constantissimus, omni morum elegantia melioribus per omnia comparandus. Cui pro hominum suorum defensione stare vigilantissima semper cura fuit, cui pro assertione veritatis nec regia maiestas nec principum potestas terrorem vel ruborem unquam incutere valuit, cuius animum nec prosperitas ad inanem unquam emollivit laetitiam, nec adversitas ad pernitiosam deiecit moestitiam; vir in cunctis suis eventibus eundem laetitiae semper praeferens vultum. Universae congregationi plus amore quam terrore studebat praeesse, tantum namque humilitati se subdiderat, ut cum esset omnium in congregatione dignior et sublimior, in omnibus suis actibus subiectione se exhiberet. Ad humilia etiam quaeque opera nullus eo promtior, nullus agilior, nullus efficacior; fuit in eo peritia pingere vel sculpere quaslibet imagines ligno vel osse vel etiam diversi generis metallo, fabrilis quoque non ignarus fuit artis, et omnis, quae ex vitro fieri solet, compositionis.