[PETRI ZITTAVIENSIS
CRONICA AULE REGIE]
Incipit prefacio in opus
subsequens.
Reverendo in Christo patri ac domino plurimum diligendo, domino Johanni
tercio, in Waltsassen abbati decimo sexto, frater Petrus primus, abbas tercius
Aule Regie, oraciones et reverenciam ex amore.
Studiosarum mencium, manuduccione scripturarum deum in hac peregrinacione
querencium solet esse, ut comperio, varia consuetudo. Sunt enim nonnulli, qui
in litterali intelligencia scripture ita, ut illam complete habeant, efficaciter
elaborant, sunt et alii, qui anagogicis, allegoricis et misticis intellectibus,
alii qui tropologicis sensibus affectuoso studio se inclinant, alii in
historiis et cronicis legendo edificatorium solacium sibi parant. Omnium horum
studium, licet non equaliter, censeo commendandum. In omni enim materia, quam
legit pia mens, ad similitudinem argumentose apis semper invenire poterit, unde
legens virtutis et cognicionis suscipiat incrementum. Mens enim devota in
leccionibus velut in ortis deliciarum pascitur, in eis quoque quasi lilia
colligit, cum id, quod legit, totum ad dei et proximi dileccionem propriamque
sui ipsius consideracionem applicat et retorquet. Immo quamvis asserat
philosophus: quod de fabulis et fabulose philosophantibus non sit dignum studio
intendere, tamen quia ipsa veritas seriosa aliquando ex allusione iocosi
sermonis fit legentibus plus iocunda, iuxta illud poeticum: dulcius arrident
seria picta iocis, ex hoc perpendo, quod non solum pure theologica, verum eciam
secundum apostolum: quecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt,
ut per pacienciam et consolacionem scripturarum spem habeamus. Porro expedit
hec epulantibus in mensa domini huius, scilicet in quo sunt omnes thesauri
sapiencie et sciencie, ut epularum, id est scienciarum, diversitas habeatur, ut
dum de uno habetur fastidium, de alio quis vescatur. Expedit et hoc etatibus
hominum et condicionibus, ut solidus cibus quandoque lacteo potui misceatur;
eciam et uni eidemque homini proficere cupienti spiritualiter expedire videtur,
ut secundum diversitatem temporum leccio varietur, aliter enim ante refeccionem
corporis, aliter post circa spirituales epulas disponitur gustus mentis. Solet
itaque homo quilibet virtuosus studium suum secundum circumstancias temporis
alternare, ut nunc ad sublimia, nunc ad humilia, nunc ad mistica, nunc eciam se
grossiora transferat ad exempla. Pater reverende, sine fuco adulacionis
loquendo, talem alternacionem racionabilem experimento didici vos habere: Vidi,
quocienscunque apud vos fui, in libris orthodoxorum patrum tempore congruo vos
legere et me, ut Moralia beati Gregorii super Job ex integro perlegerem,
quemadmodum vos feceratis, exhortacione amicabili induxistis; produxistis
quoque semel coram me, cum tempus affuit opportunum, librum quendam edificatorium
exemplorum, quem de conversacione sancta monachorum et conversorum in
Waltsassensi monasterio defunctorum ad utilitatem legencium compilastis; sic
ambidexter estis, sic cum domino in montem, sic cum eo alternatim ad campestria
ambulatis, sic sic cum Moyse nunc in monte Syna, nunc in tabernaculo federis,
nunc in hostio tabernaculi permanetis, sic sic in scala Jacob passim ordinatis
gradibus laboratis. Caritas, quam habetis, in se sola stare nescia ad alios se
diffundit, hortatur quos potest, ut ad virtutum studia se convertant. Hortatur
me nunc caritas vestra et antea multociens est hortata, ut librum de fundacione
monasterii Aule Regie per dominum Ottonem antecessorem meum, felicis memorie
abbatem secundum, primitus inchoatum et ad illum locum, qui incipit: Si piam
regis Wenceslai intencionem etc., deductum continuare non obmittam. Hebetudo
sensuum meorum contremiscit aggredi hunc laborem, ingenii mei tenuitas,
huiusque negocii arduitas cum formidine retrahunt mihi manum; obediencia vero,
que melior est quam victima, me devincit. Suscipit igitur trepida mea parvitas
hoc opus grande et nunquam terminabile eo respectu, ut mea insufficiencia
vestris oracionibus adiuvetur. Non solum autem de fundacione Aule Regie et de
regibus Bohemie, qui meo fuerint tempore, verum eciam de aliis regnis et
provinciis, nec non de principibus ecclesiasticis et secularibus, de eventibus
quoque diversis, in quibus edificari seu solaciari poterit mens lectoris, quam
diu racionis compos vixero, dei auxilio ad ipsius dei genitricisque sue gloriam
utrumque conscribere attemptabo. Faciam in hoc libro, qui cronica Aule Regie
nuncupatur, quemadmodum lignorum lapidumque precisores facere consueverunt;
rudem quidem primo latomis expertis architectisque offerunt materiam, illi vero
ex arte sua introducunt rudi posthac materie pulchram formam. Sic et ego ea,
que vidi, que certissime cognovi ruditer conscribere laborabo. Veniet post me
et alius, qui hanc solidam et veram, sed ruditer concriptam materiam lima
poliet venustatis. Principaliter enim nunc insisto ad hoc, ut conscribere
valeam historiam veritatis. Ut autem et veritas, que queritur, appareat
facilius legentibus, capitulorum titulos duxi hic per ordinem describendos.
Incipiunt capitula primi
libri.
1. De causa suscepti operis.
2. De actibus Ottakari regis breviter prelibatis.
3. Quomodo ecclesie temporibus Ottakari regis profecerint.
4. Quomodo idem Margaretham duxerit et Austriam obtinuerit.
5. Quomodo propter sterilitatem inter eos divortium celebratur.
6. Quomodo rex aliam uxorem duxerit et liberos procreaverit.
7. Quomodo Romanorum rex sibi pecierit Austriam resignari.
8. De conflictu, in quo rex Ottakarus occiditur.
9. Quomodo Romanorum rex Bohemiam intraverit et marchionem Brandenburgensem
pro capitaneo constituerit.
10. Quomodo rex septennis in Saxoniam ducitur et affligitur.
11. Quomodo Bohemia in absencia regis destructa fuerit.
12. De fame maxima, que istis temporibus fuit in Bohemia.
13. Quomodo monasterium in Scedelicz eiusdem temporibus ad egestatem
pervenerit.
14. Quomodo rex Wenceslaus ad regnum redierit et cum gaudio susceptus
fuerit.
15. Qualem se rex Wenceslaus exhibuit, quando ad regnum reversus fuit.
16. Quomodo regina Chunegundis Morauiam venerit, ubi Zewissius eius
familiaritatem adeptus fuit.
17. Quomodo regina redierit et Zewissium regi reconciliaverit.
18. Quomodo Zewissius gracie regis restitutus vixerit et reginam legitime
duxerit.
19. Quomodo rex Wenceslaus Gutam reginam duxerit et de morte matris ipsius
regis.
20. De adventu regine Gute in Bohemiam et moribus virtuosis ipsius.
21. Quomodo Zewissius clandestine regem Wenceslaum persecutus fuerit.
22. Quomodo rex in istis casibus angustiatus fuerit et de prima sua
expedicione, quam duxit in Morauiam.
23. De secunda expedicione regis et de filio eiusdem primogenito.
24. Quomodo Zewissius sororem regis Vngarie duxerit et quomodo rex
Wenceslaus monasterium novum fundare decreverit.
25. De captivitate et morte Zewissii.
26. De infidelitate quorundam nobilium et de morte Heinrici probi, ducis
Wratislauiensis, et Wladislai, regis Vngarie.
27. Quomodo rex Wenceslaus cum Andrea noviter electo in regem Vngarie
convenerit et cum ipso fedus amicicie pepigerit.
28. Quomodo rex Wenceslaus in Egra Rudolfum, regem Romanorum, visitaverit et
ab ipso regnum in feodo acceperit.
29. Quomodo rex Wenceslaus monasterium, quod fundare promiserat, domino
abbati Scedlicensi obtulit.
30. Quomodo rex Wenceslaus dominum Arnoldum, Babenbergensem episcopum, ad se
vocaverit et iuxta suum consilium statum regni ordinaverit.
31. Quomodo dominus Zbizlaus cognomine Lepus, regni Bohemie subcamerarius,
occisus Prage fuerit.
32. Quomodo rex Wenceslaus sacram scripturam audierit eamque intellexerit,
cum litteras non noverit, quomodo congrue latino eloquio usus fuerit.
33. Quomodo rex Wenceslaus assidue confessorem circa se habuerit et quomodo
semper de divino officio sollicitus fuerit.
34. Quomodo rex Wenceslaus Romanorum regem in Erfordia visitaverit et de morte
Rudolfi, ducis Austrie et Sweuie, Prage sepulti.
35. Quomodo rex Wenceslaus exercitum in Cracouiam miserit et sibi eam
subiugaverit, et de quibusdam incidenciis.
36. De fundacione monasterii Aule Regie.
37. Quomodo abbates ad regem Wenceslaum redierint et quomodo unum locum de
tribus pro monasterio elegerint.
38. Quomodo deus hunc locum Aulam Regiam religiosis viris ab antiquo
deputaverit.
39. Quomodo rex Wenceslaus ad instanciam quorundam ab incepto proposito pro
tempore resipuerit.
40. Quomodo pius rex Wenceslaus capitulum intraverit et quomodo abbas
Heydenricus personas emittendas nominaverit.
41. Quomodo episcopus Thobias locum fundacionis impecierit et qualiter rex
alias hereditates sibi pro eodem loco assignaverit.
42. Quomodo rex conventum inthronizaverit locumque ordini confirmaverit et
quomodo ipsam fundacionem Aulam Regiam vocaverit.
43. Quomodo rex cum exercitu Cracouiam iverit et quomodo in expedicione
militari gladio cinctus fuerit.
44. De clenodiis, que rex Wenceslaus fundacioni sue contulit et qualiter
ipsa fundacio ordini Cisterciensi incorporata fuerit.
45. Quomodo rex Wenceslaus cum duce Austrie discordare ceperit et quomodo
regina ipsos reconciliare attemptaverit.
46. Quomodo Adolfus comes de Nassow in regem Romanorum electus fuerit et
quomodo rex Wenceslaus ducem Austrie tunc impedierit.
47. Quomodo Adolfus, Romanorum rex, Misnensem terram intraverit et quomodo
Wenceslaus rex circa Grunhayn ipsum visitaverit.
48. Quomodo dux Austrie regi Wenceslao reconciliatus fuerit.
49. Quomodo magister Alexius inter regem Wenceslaum et Romanos amiciciam
procuraverit et quomodo procurante eo dux Kalisiensis in regem Polonie
coronatus fuerit et de morte ipsius.
50. Quomodo dux Kalisiensis in regno Polonie coronatus fuerit et quomodo interemptus.
51. Quomodo rex Wenceslaus in regno suo scriptas leges instaurare decreverit
et quomodo in hoc impeditus fuerit.
52. Quomodo rex Wenceslaus generale studium Prage instaurare decreverit et
quomodo permissus non fuerit.
53. De tribus iuvenibus, qui de longinquis partibus venientes regi
presentabantur.
54. Qualiter sanctus Celestinus papa papatum resignaverit et Bonifacius sibi
successerit et de processibus Bonifacii contra regem Francie.
55. De plaga, quam Judei in Alemannia sustinuerunt.
56. Qualiter dominus Conradus, primus abbas Aule Regie, Agnetem, sororem
Wenceslai regis, adduxerit de Sweuia in Bohemiam.
57. De quodam sompnio regis Wenceslai, quod fuit evidens presagium futuri
mali.
58. De magna devocione, quam rex Wenceslaus ad beatam virginem Mariam
habuerit, et quam libenter nomen Marie profari audierit.
59. De favore et amore, quem rex Wenceslaus ad omnes personas religiosas
habuerit.
60. Quomodo rex Wenceslaus singulariter ordinem Cisterciensem dilexerit.
61. De solempnitate coronacionis Wenceslai, regis Bohemie.
62. De die festivitatis et consecracionis Wenceslai regis.
63. De precioso apparatu ad coronacionem adaptato et de populo maximo tunc
ibidem congregato.
64. Quomodo Wenceslaus rex sequenti die coronacionis sue novam ecclesiam in
Aula Regia fundaverit.
65. De morte domine Gute inclite regine.
66. Qualiter et quare grossi denarii primo inceperint in regno Bohemie
monetari.
67. Qualiter Wenceslaus, rex Bohemie, Poloniam intraverit et in Gnisna
coronatus fuerit.
68. Qualiter Wenceslaus, filius Wenceslai regis, electus fuerit in regem
Vngarie.
69. Qualiter Elizabeth, filia regis Polonie, regi Wenceslao nupserit et
coronata fuerit.
70. Qualiter Thasso de Wissenburg, regni Bohemie camerarius, in multitudine
populi fuerit occisus.
71. Qualiter Albertus, Romanorum rex, regnum Bohemie intraverit et in eo
plurima mala perpetraverit.
72. De obitu serenissimi domini Wenceslai, regis Bohemie, et de ipsius
penitencia, quam in dolore suo habuit ante mortem.
73. Qualiter rex Wenceslaus ornatum suum ad diversa loca distribuerit.
74. De testamento et ordinacione, quam Wenceslaus rex idem fecit.
75. De operibus pietatis, que fecit idem rex.
76. De devocione, quam in audiendis pluribus missis rex idem habuit.
77. De paciencia, quam idem rex in infirmitate sua habuit.
78. De unccione ipsius regis extrema.
79. De contricione et contemplacione, quam tunc rex idem habuit.
80. Qualiter idem rex mortem suam presenserit.
81. Planctus domus Aule Regie super morte fundatoris sui, eiusdem regis.
82. Visio, quam vidit dominus Johannes, Brixinensis episcopus, post mortem
regis Wenceslai eiusdem.
83. Qualiter idem rex Wenceslaus propter cuiusdam criminis vindictam semel
cremaverit sua crura.
84. Qualiter Wenceslaus iuvenis, Vngarie, Bohemie et Polonie rex, in Bohemia
post patrem regnaverit et occisus fuerit.
85. Qualiter Rudolfus, dux Austrie, filius Alberti, regis Romanorum, electus
fuerit in regem Bohemorum et de morte eiusdem.
86. Qualiter Heinricus, dux Karinthie, mortuo Rudolfo rege reversus fuerit
in Bohemiam.
87. Qualiter Heinricus de Lipa cum aliis baronibus in Scedlicz captus fuerit
per Montanos et de quadam epistola religiosa ibidem.
88. Tractatus chronographus de domino Johanne, rege Bohemie, imperatoris
Heinrici filio.
89. Qualiter domicella Elizabeth, filia Wenceslai, regis Bohemie, abbatem
Aule Regie dominum Conradum ad sui promocionem exhortata fuerit.
90. Qualiter dominus Conradus, abbas Aule Regie, ad Heinricum imperatorem
pro emendacione status regni iverit.
91. Qualiter Heinricus de Lipa cum quibusdam baronibus et civibus
Pragensibus inceperit domicelle Elizabeth adherere.
92. Qualiter domicella Elizabeth sororis sue et aliorum honoris sui emulorum
persecucionem passa fuerit et in Newenburgam de Praga occulte fugerit.
93. Qualiter Chorinthiani turrim sitam in pede pontis contra beatam virginem
impugnaverint et qualiter barones Bohemie contra Chorinthianos ante castrum
Pragense victoriam obtinuerint.
94. Qualiter propter promocionem domicelle Elizabeth et propter regni
reformacionem barones et cives nunccios ad Heinricum, Romanorum regem,
miserint.
95. Quomodo barones et cives Bohemie Johannem, Heinrici, Romanorum regis,
filium, pro rege sibi dari postulaverint.
96. Quomodo inter Johannem, filium regis Romanorum, et Elizabeth, filiam
regis Bohemorum, in Frankenfurd fuerint sponsalia celebrata.
97. Quomodo Heinricus imperator Johannem, primogenitum suum, in Bohemiam
invite miserit.
98. Quomodo nunccii de Bohemia reversi fuerint et domicellam Elizabeth in
prefixo termino adduxerint.
99. Quomodo Scedlicensis, Placensis et Aule Regie abbates domicelle venienti
occurrerint.
100. Qualiter Heinricus imperator domicellam Elizabeth in Heimbach
affectuose susceperit.
101. Qualiter Heinricus imperator Johanni, suo primogenito, in Spira festum
nupciarum solempniter peregerit.
102. Qualiter nupcie celebrate fuerint cum solempnitate, et de contencione
Maguntini et Coloniensis archiepiscoporum.
103. Quomodo Heinricus, rex Romanorum, tres exercitus simul expedicionibus
tribus adaptaverit et in omnibus victoriam habuerit.
104. De tristicia, quam parentes habuerunt de recessu filii sui Johannis
regis.
105. De multifariis gravaminibus, quibus Bohemia oppressa [fuit] ante
adventum Johannis regis, et de expugnacione Pragensis civitatis.
l06. De speciali gravamine, quod temporibus Heinrici, ducis Chorinthie,
sustinuit monasterium Scedlicensium.
107. De pressuris et violenciis, quibus monasterium Aule Regie succubuit eo
tempore.
108. Quomodo rex Johannes, filius Heinrici imperatoris, cum exercitu valido
Bohemiam intraverit et primo Pragam expugnaverit.
109. Quomodo rex Johannes pacem ordinaverit et coronatus fuerit.
110. Quomodo idem rex in Nurenberg curiam celebraverit.
111. De quodam pulchro miraculo, quod accidit circa corpus Christi.
112. Tractatus breviloquus de domino Heinrico VII, Romanorum imperatore.
113. De legali eleccione Heinrici imperatoris et de prima coronacione
ipsius.
114. Qualiter Heinricus imperator ad partes Lombardie pervenerit et ibidem
gloriose triumphaverit.
115. De coronacione Heinrici imperatoris Rome facta et de preliis et morte
ipsius.
116. Commissio domini Clementis pape cardinalibus facta, ut Heinricum
imperatorem coronarent.
117. Leges condite ab imperatore Heinrico.
118. Constitucio Clementis pape contra Heinricum imperatorem propter preces
regis Francie facta.
119. Diffinitiva sentencia Heinrici imperatoris contra Robertum, regem
Apulie.
120. Epistola, in qua per prosopopeyam corona imperialis invitat Heinricum
imperatorem ad ipsam suscipiendam.
121. De morte Clementis pape et quibusdam aliis.
122. Sentencia Clementis pape, per quam dampnatus fuit ordo Cruciferorum
Templariorum.
123. Miracula circa sepulchrum Margarethe imperatricis facta.
124. Qualiter rex Johannes contra Mathiam, comitem de Trencz, cum
expedicione processerit.
125. Qualiter mortuo Heinrico imperatore duo reges Alemannie sub discordia
sint electi.
126. Qualiter propter captivitatem Heinrici de Lipa disturbium in regno
Bohemie fuerit et quomodo Treuerensis et Moguntinensis archiepiscopi simul in
Bohemiam venerint.
127. Qualiter Johannes, rex Bohemie, cum domino Baldwino, Treuerensi
archiepiscopo, circa flumen Nekarum contra Fridericum de Austria pugnaverint.
128. De pestilenciis, que evenerunt in diversis mundi partibus.
129. De cessione primi abbatis Aule Regie et quibusdam aliis.
130. De testamento scriptoris huius libri.
Expliciunt capitula prime partis cronice Aule Regie secundum ordinem.
Incipit cronica Aule regie per
dominum Petrum abbatem compilata.
Hec est prima pars cronice, que in
anno domini MCCCXVIo terminatur tempore regis Ottakari.
Capitulum I.
Incipit prologus in vitam domini
Wenceslai, serenissimi regis Bohemie et Polonie, fundatoris Aule Regie.
Quorundam amicorum crebris excitatus instanciis, quedam de vita et moribus
serenissimi principis, domini Wenceslai, felicis memorie quondam regis Bohemie
sexti, Polonie vero secundi, plano stilo dictaminis exarare disposui, que non
tam auditu extraneis relatorum accomodato sermonibus, quam visu, qui arbiter
est aure cercior, de ipso clam palamque cognovi. Quatenus meo licet inutili
suggerente studio, eo eiusdem regis vita commendabilis posteris in proficiendi
argumentum prodeat, quo presentibus stupenda procul dubio preclaris virtutum
insigniis, dum viveret, coruscabat. Neque enim dignum arbitror, ut memoria
tanti principis sonitu cessante pereat, qui tam vivus quam moriens normam
vivendi verbo et opere ceteris premonstrabat. Hic denique fuit personarum
sublimium admiracio, humilium consolacio, oppressorumque quorumlibet affectata
respiracio. Erat eciam prudens in consiliis, potens in auxiliis et fidelis
quibuslibet in commissis; porro divini cultus fuit promotor sedulus, milicie
secularis instaurator strenuus et nichilominus cunctorum religiosorum pater et
patronus devotus; nunc monachus, nunc miles erat, nunc dogma regendi cunctis
principibus tribuit, et regie benignitatis clemenciam omni petenti penitus non
negavit; sed quoniam multa verbis paucis constringuntur non facile, quo singula
prefati principis digne recolenda facta, que gessit, scribendo pertransire
nequeo, eo permodicis suis patrisque ipsius, domini Ottakari, prescriptis
actibus ad ea, que in fundacione monasterii Aule Regie admiranda complevit
opera, in presenti opusculo me converto.
Secuntur versus precedentis capituli:
O deus aspira, quod possim scribere mira
Regis magnifici, summe bonitatis amici;
Et tibi sint grata, que gessit, virgo beata,
Solempnis princeps; vivat sine fine deinceps,
Des sibi solamen, devota cohors canat Amen.
Explicit prologus.
Capitulum II.
Incipit vita domini Wenceslai, regis
Bohemie et Polonie, quibusdam tamen de actibus patris sui Ottakari regis
breviter prelibatis.
Fuit in regno Bohemie rex quidam potens et strenuus Otakarus nomine, qui ab
adolescencie sue tempore viriliter egit et generositatem mentis regie
virtuosorum operum magnificencia undique decoravit. Ipse siquidem regnum sibi
conmissum sapienter gubernare cupiens, reipublice instaurator sedulus, leges
condidit et gentis Bohemice, que adhuc bestialibus vegetabatur moribus,
ruditatem quibusdam urbanitatis regulis illustravit, se ipsum exemplum vivendi
ceteris constituens et exemplar.
Vir fuit urbanus, constans, sermoneque planus,
Prudens, discretus, semper studuit fore letus,
In verbis tutus; raro fuit ipse locutus
Aspera vel verba, que turpe sonant, vel acerba.
Raro fuit tristis, sic semper vixit in istis
Mundanis rebus, quod noctibus atque diebus
In Christum credit, nec ab eius laude recedit.
Porro regni sui incolis de pace providere satagens, per gyrum terre urbes
cepit muris cingere, castra munire et baronum suorum liberos iussit tyrocinia
exercere.
Mox iuvenes discunt pugnas hostique resistunt
strenue, dum erubescunt, illata opprobria ab extraneis sustinere.
In tornamentis incepit gloria gentis
Istius augeri; sese mutuo revereri
Omnes ceperunt,
quod tunc ruditatis irretiti laqueis haud dubium antea nescierunt.
Capitulum III.
Quomodo ecclesie suis temporibus
profecerint et de fundacione monasterii ad Sanctam Coronam.
Temporibus itaque regiminis huius principis ecclesie Christi et monasteria
in Bohemia profecerunt, terraque faciente fructum cuncti in ea manentes in pace
et tranquillitate Christo iugiter servierunt. Versos.
Tunc congaudet herus servo, laicis quoque clerus,
Cives ditantur, monachi Christum venerantur,
Miles gaudere studet atque colonus egere
Nescit, sed Christo famulantur rege sub isto.
Gignere consuevit fructus, et ab hoste quievit
Extraneo terra; non est ibi lis, neque guerra.
Porro vir iste terrena felicitate circumfultus, undique futurorum non
immemor, divinum cultum cum diligencia ampliavit, videlicet ecclesias fundando,
fundatas dotando, dotatas quoque in emunitatibus ecclesiasticis diligencius
conservando.
Nullus turbatur, nullus penitus spoliatur,
Omnes pacifice pariter vivunt et amice
Conveniunt, comeduntque bibunt, in pace recedunt;
Sic stant contenti propriis, quod dives egenti
Munera porrigit et mala corrigit arbiter equus.
Inter cetera autem operum suorum deo accepta primordia ad honorem dei,
sueque genitricis Marie glorioseque virginis monasterium Cisterciensis ordinis
circa metas Bauarie fundavit, cui nomen ad Sanctam Coronam imposuit et largas
sibi possessiones sui regni contulit et donavit.
Rex tibi multa bona donavit, Sancta Corona,
Ottakarus, qui te fundavit. Gaudia vite
Des sibi virgo pia, Christi genitrixque Maria,
Ac devotorum rege conventum monachorum,
Tempore nocturno qui te rogat atque diurno,
Ut per te Christo mundo moriturus in isto
Letus iungatur,
Et post hanc miseriam eternis gaudiis perfruatur.
Capitulum IV.
Quomodo Ottakarus, rex Bohemie,
dominam Margaretham duxerit et quomodo Austriam et Styriam et Karinthiam cum
aliis terris obtinuerit.
His itaque temporibus Fridericus, illustris dux Austrie, debitum carnis
prole orbatus exsolvit et dominam Margaretham, germanam suam terrarum suarum
heredem solam superstitem dereliquit. Hec siquidem domina Margaretha Heinrico,
divi Friderici quondam imperatoris filio, nupserat, quo sine herede defuncto ad
natale solum rediit viduata marito. Mortuo igitur Friderico, fratre suo duce,
nobiles Austrie convenerunt et qualiter sibi suisque posteris providerent,
salubriter cogitare ceperunt. Intervenientibus autem hinc inde diversis
tractatibus regem Ottakarum vocaverunt ipsumque, ne succumbere viderentur
acephali, pro duce ac domino elegerunt. Sed quoniam rex Ottakarus nondum uxorem
duxerat, dominam suam Margaretham legalibus intervenientibus dotaliciis eidem
pro coniuge desponsaverunt, quatenus heredes ducum suorum, quos per viros
habere non poterant, sic saltem per feminam recuperarent.
Sic Margaretha nubente stat Austria leta,
Austria letatur et Styria, quando putatur,
Quod, quia nupsisset regi, genitura fuisset
Terris rectorem defunctis nobiliorem.
De Karinthia.
Interea ducatui Karinthie Vlricus verus heres prefuit, qui regis Ottakari
consanguineus fuit. Hic fratrem quendam nomine Philippum habuit, qui primo
quidem Salczburgensi pontificatui prefuit, postea vero promotus per Ottakarum
regem Aquilegiensis patriarchatus culmen ascendit.
Proficit iste parum, res dissipat ecclesiarum,
Discolus est totus ac omnibus undique notus,
Quod sit egenorum destructor canonicorum,
Raptor vel predo non est similis sibi, credo.
Discolus, ut dixi, bona consumit crucifixi.
Quam ob rem, si regi Ottakaro zelus cleri non parceret, ipsum in adepti
honoris culmine nequaquam amplius sustinerent; porro, quia Vlricus, dux
Karinthie, heredes sibi post mortem successuros non habuit, Ottakarum regem
adiit et percepta pecunia Karinthiam, Karniolam, Marchiam et Portum Naonis post
obitum ipsius sibi iure perpetuo resignavit. Nobiles igitur earundem terrarum
ad regem confluunt et ei amodo obedire fideliter prestito fidei sacramento
promittunt.
Nullus rixatur, nullus ibi dampna minatur
In terris illis, castris, stratis sive villis.
Has igitur terras adeptus, titulum glorie sue, quem prius habuit, in
epistolarum suarum exordio magnifice ampliavit; forma autem sui tituli fuit
talis: Ottakarus, dei gracia rex Bohemie, marchio Morauie, dux Austrie, Styrie,
Karinthie et Karniole, dominus Marchie, Egre, Portus Naonis. Insuper
Veronenses, Tervisini et Fori Julienses, cum aliis quibusdam oppidis in margine
maris iacentibus istius regis videntes magnificenciam, inito consilio eum pro
defensore concorditer elegerunt suisque parentes beneplacitis, sibi tanquam
domino suo ultronei servierunt. Sic profecto extendit palmites suos usque ad
mare et usque ad flumen cepit suas propagines feliciter dilatare.
Sic rex subiectas terras regit ecce potenter,
Iusticie rectas semitas sectando frequenter.
Ante suum vultum nunquam pertransit inultum
Crimen prolatum. Sic se cunctis bene gratum
reddit, cuilibet quoque, quod suum erat, reddere, repulso furore causas
discuciendo cognovit. Quociens autem rex iste magnanimus hostium cuneos
potentur propulsaverit, quociens quoque innumeram adversariorum multitudinem
cum paucis campestri bello audacter invaserit et victor gloriosus ad propria
remeans triumphi palmam letanter reduxerit, luculenter insinuant, qui de suis
gestis fortibus ex certa sciencia cronica conscripserunt et in diversis
voluminibus digne recolenda ea posteris reliquerunt.
Huni, Litwani, Bauari simul atque Comani
Ac alie gentes, pecorino more cadentes,
Ipsum noverunt et ab ense suo perierunt.
Capitulum V.
Quomodo propter sterilitatis
opprobrium inter regem et reginam fuerit celebratum divorcium.
Nupciarum autem solempniis debita celebritate peractis domina Margaretha per
annos plurimos cum rege mansit, sed sterilitatis humiliata opprobrio liberos,
qui sibi in regno succederent, habere nequivit. Nichil denique de
contingentibus ab utroque obmittitur, sed regina, ut dictum est, omnino
sterilis invenitur. Rex igitur pretextu sterilitatis huiuscemodi subiectis sibi
terris mala affutura presenciens, quosdam sibi familiares pre ceteris
convocavit eisque turbacionis sue materiam clandestine enarravit. Ipsi vero
commune bonum privato preponderantes commodo, salubrius censuere, regem dilecte
coniugis privari consorcio, quam sine heredibus totum suum dominium diuturno
subiacere periculo.
Qui rem privatam magis ostendit sibi gratam,
Quam rem multorum, merito rex fit populorum.
Sapientum igitur inductus verbis et acquiescens consiliis, universis suis
nobilibus convocatis et satrapis, non sine cordis gemitu rem diu celatam
prodidit et, ut non tam sibi, quam utilitati populi consulerent, publice postulavit.
Ex hoc consulitur, quo nil melius fore scitur,
Quod Margaretha sterili rex coniuge spreta
Consortem ducat,
que debita lege matrimonii liberos sibi iure hereditario successuros
producat.
Quid plura? Episcopi convenerunt et de consensu sedis apostolice divortium
inter regem et reginam debita sollempnitate adhibita coram universo populo
celebraverunt. Turbatur ergo rex et tota Bohemia cum ipso, sed que lingwa
retexere, aut quis intellectus capere poterit, quanta ex hoc eventu uterque
coniugum vehementis doloris incrementa sustinuerit; non enim admittit risum
amicorum quorumlibet irrecuperabilis discessio vel inopinata disgregacio.
Hic rex tristatur, regina gemens lacrimatur,
Fit populi planctus, pereunt modulamina cantus,
Turbantur cives, luget cum paupere dives;
Gaudia decrescunt, oculi lacrimisque madescunt,
Austria, Styria, Brunna, Bohemia, quatuor iste
Heccine carmina, triste sonantia, dant tibi Christe.
Cithara namque plebis in luctum convertitur, dum flebili consumato divortio
regina non reditura in Austriam relegatur.
Capitulum VI.
Quomodo rex aliam uxorem duxerit et
quot liberos ex ipsa habuerit.
His itaque decenter peractis de consilio nobilium suorum regi Ottakaro uxor queritur
et quod studiose queritur, haud dubium cicius invenitur. Fuit enim in
Matschovia rex quidam generosus et nobilis, qui filiam bonis moribus insignitam
nomine Chunegundam habuit, quam regi pro ipsa petenti pro consorte legitima
grato animo desponsavit. Rex autem Stephanus dive memorie eiusdem virginis
avunculus secundum carnem extitit, qui ex tunc regnum Vngarorum non tam usu
armorum, quam sanctitate morum eo utique felicius, quo devocius gubernavit.
Qui domino credit, nec ab eius laude recedit,
Omnia prudenter merito regit atque potenter.
Et quia dilexit dominum Stephanus, bene rexit
Vngaricam gentem, celerem satis et vehementem.
Cunegunda autem dum ad partes venit Bohemie,
Letantur cives, gaudet cum paupere dives,
Juxta suas metas exultat quelibet etas;
Que Margaretha perierunt gaudia spreta,
Hec cum Cunegunda redeunt consorte secunda.
Ex hac quippe domina rex Ottakarus duas filias et tres filios habuit, quorum
duobus mox in infancia defunctis, iunior eidem postmodum in regno verus heres
successit. Quoniam autem hic iunior filius in vigilia sancti Wenceslai martyris
nascitur, fonte sacri regeneratus baptismatis, Wenceslaus proprio nomine
appellatur; veteres namque Bohemi hoc ex pie devocionis affectu in consuetudine
habuerunt, ut liberis suis nomina sanctorum imponerent, in quorum nataliciis in
hunc mundum nati fuerunt. Nec ab re puto, hunc puerum circa diem sancti
Wenceslai nasci, dispensacio divina voluit, qui non tam amministracione
regiminis, quam praeclare vite meritis eiusdem martyris per regnum Bohemie, dum
viveret, vices gessit. Nec immerito nomen eius sibi vendicat, quem immitari
vita et moribus tota mentis intencione satagebat.
Capitulum VII.
Quomodo Romanorum rex Austriam,
Stiriam cum aliis terris sibi peciit resignari.
Eo tempore Romanum cepit vacare imperium, bona quoque imperialia, multis ea
hinc et inde distrahentibus, immane suscipiunt decrementum.
Res non augetur, ubi rector abesse videtur;
Sepe cadunt turres, sine preside destruitur res
Quelibet absente dispensatore repente.
Sepe etenim casuris rebus opportune succurritur, si eis debite
sollicitudinis baculus ruine remurmurans non negetur. Principes igitur Alamanie
imperatorie dignitatis culmen sine preside prospicientes succumbere, surda aure
hoc pertransire noluerunt, sed missis internuncciis in unum convenientes,
dominum Rudolfum comitem de Habesburch, virum utique bellicosum et strenuum
deliberacione previa in advocatum sacri imperii concorditer elegerunt; in
tantum enim corda modernorum ambicionis nubilo obumbrata sunt, quod ea, que
maligna manus occupat, recuperari difficulter possunt. Vir igitur strenuus
Romano imperio non inconsulte preficitur, qui sibi querere quietem nesciat,
quoad usque invasores imperii debite severitatis mucrone compescat. Rex denique
Rudolfus mox imperium adeptus cepit repetere, que ad ipsum cognovit a iure et
bona consuetudine pertinere. Sed quia Fridericus, dux Austrie, et Ulricus, dux
Karinthie, sine heredibus iure naturali ipsis in terris suis successuris
decesserant, Rudolfus rex regi Ottakaro nunccios litteris informatos direxit,
et ut sibi Austriam, quam tenuit, ceterasque terras, utopte ex decretis
imperialibus ad imperium devolutas, resignaret, cum debita mansuetudine
postulavit.
Sed quia contristat mentem sibi sermo repugnans
imperialibus perlectis litteris, iocundum vultum nuncciis rex ostendit et
qualiter congrue invisis responderet sermonibus, cum diligencia cogitavit;
regiam enim decet clemenciam nunccios quamvis molestos vultu sereno evadere.
Sed quis tam fructuose dignitatis titulo ad unius iussionis vocem sine
difficultate renuncciat, aut quis tam utilium terrarum sine vi exactoris letus
resignat dominium? Deliberacione igitur previa rex terras resignare noluit, sed
nunccios, qui venerant, decenter honoratos, ad regem remisit. Rudolfus rex
igitur furore repletus, validum exercitum congregavit et ad debellandum regem
Bohemie opportuno tempore festinavit; quod audiens rex donativa distribuit et
magna bellatorum convocata multitudine Romano principi circa metas Austrie
obviavit.
Reges armantur, utrilibet arma parantur,
Ambo pugnare cupiunt, populum trucidare
disponunt, sed pro ordinanda concordia utrobique partes suas nobiles
interponunt.
Divina igitur favente clemencia delata dissensionis materia reges
convenerunt, et qui paulo ante discordes fuerant, pacis osculum prebuerunt. Rex
denique Austriam cum terris adiacentibus resignavit et ab eodem honoratus
magnifice ad propria remeavit; verum tamen fedus pacis, quod inter utrumque
ordinandum nobiles decreverunt, per heredum suorum contractum matrimonii
duraturum iugiter firmaverunt; Rudolfus duxit Agnetem, Gutaque nupsit
Wenceslao.
Puero existenti, hinc crescunt gaudia genti
Bohemorum, sed, proh dolor, pauco tempore
sic contracta duravit amicicia dominorum.
Raro vicini bene stant simul aut uterini
Fratres, tranquillos demon fore non sinit illos.
Nec inconsulte pretermittendum arbitror, quod sub anno domini 1271
Wenceslaus nascitur, et eodem anno Guta, Romanorum regis filia, que eidem
nupsit, postea similiter generatur; in hoc tamen una ab altera differt
nativitas, quod Wenceslaus circa festum sancti Wenceslai in lucem prodiit, Guta
vero ante eum in die beate Gertrudis nata fuit.
Capitulum VIII.
De conflictu regum, in quo Ottakarus
fraudulenter derelictus a suis, interiit.
Quoniam autem res facta humanis mentibus nonnunquam penitenciam ingerit,
licet tardam, Ottakarus rex reversus in Bohemiam predictas terras se resignasse
doluit et quorundam suorum animatus consiliis ipsas recuperare, aut omnino perire
decrevit. Hec eo cogitante exercitus congregatur et mox citra Danubium ducatus
Austrie rapinis et incendiis hostiliter devastatur. Quidam autem Australes ad
hoc ipsum faciendum Ottakarum induxerunt, qui ipsum terras easdem resignasse
sincero animo doluerunt. Romanorum rex igitur dampna suorum equanimiter
pertransire noluit, sed congregata bellatorum multitudine in metis Morauie
regem debellaturus robur sui exercitus collocavit. Prefixo ergo die prelii
utriusque exercitus cunei congrediuntur et prout eventuum exigit varietas, non
pauci pugnancium hinc inde in ore gladii feriuntur;
Haste vibrantur, campique cruore rigantur,
Hii prosternuntur, hii sicut aves capiuntur,
Ense cadunt plures, sed Bohemi multi quasi [fures]
fuge presidium quesiverunt et regem suum in medio adversariorum cum paucis
viriliter pugnantem turpiter reliquerunt. Sed quia paucorum contra plures diu
durare nequivit rebellio, rex pugna lacessitus tandem capitur et captus contra
honestatem rei publice cito iugulatur, de cuius morte, ut aiunt, Rudolfus rex
vehementer doluit et in Znoyma circa fratres Minores postmodum transportandum
in Bohemiam corpus eius tumulari mandavit.
O rota fortune, rota mobilis, ut rota lune,
Cur admisisti, quod rex caderet nece tristi,
Quem sublimasti tantum, cui suppeditasti
Terras vicinas, ipsius cede ruinas
Factas multorum fore, non dubito, populorum.
Mors immatura, mors aspera, mors quoque dura,
Dic, cur Ottakarum factis et nomine clarum,
Hinc nece tam tristi, festina nimis rapuisti?
Invehor in gentem de rege suo fugientem
In bello forti; maledic, deus, alme cohorti,
Cui dominus credit et eo pugnante recedit,
Quod si pugnasset, nunquam mala tot tolerasset
Gens nimis afflicta. Pereat cito stirps maledicta,
Que sic deliquit, regemque perire reliquit,
Qui bene vicisset hostem, nec ibi cecidisset.
O gens stulta nimis, iam iam succumbis in imis,
Iam prostrata peris, sine rege subire mereris.
Plus tibi quam sorti, tibi plus, minus imputo morti
Principis interitum, a quo fugisti et eum
Hoste utique crudelior succumbere permisisti.
Sic cito rex iste periit, cui gaudia, Christe,
Tecum procura, nec in eternum peritura. Amen.
Capitulum IX.
Quomodo Rudolfus, Romanorum rex,
Bohemiam intraverit et marchionem Brandenburgensem ibidem pro capitaneo
constituerit.
Occiso autem rege Ottakaro Bohemi ad propria inglorii redierunt et post
modica intervalla temporum propriam terram vastare rapinis et incendiis
inceperunt. Est enim huius gentis nostre consuetudo pessima, vel pocius
corruptela, quod cum contra hostes venire, vel forsan redire ab eisdem
properat, terram propriam hoste severior vastare festinat, et qui hostium esse
debuerat propulsator, vicinorum suorum hostilis efficitur populator. Audiens
autem Rudolfus rex ipsorum insolenciam, aliis pretermissis negociis cum multa
milicia proficiscitur in Bohemiam, castra metatus autem circa Zcedlicz suum
exercitum collocavit et missis nuncciis pociores Bohemie ad se venire mandavit.
Hoc utique idcirco factum creditur, ut videlicet incommodis genero suo adhuc
infanti affuturis consuleret et tutore inibi constituto in pace regni incolas
conservaret. Audita autem nece Ottakari Otto, illustris Brandenburgensis
marchio, cognomine Longus, exercitum convocavit ac inde proficiscens Wenceslao
iuveni, suo consangwineo, exhibiturus, ut puto, presidium, venire in Bohemiam
festinavit. Romanorum rex vero hoc intelligens sub forma pacis ad se marchionem
vocavit diversisque hinc inde consummatis tractatibus de consensu baronum
Bohemie tocius regni gubernacula sibi cum fiducia commendavit. Sic itaque
principes pacata mente a se invicem discesserunt et Saxones cum marchione suo
recipientes se in municionibus tutelam sibi regni Bohemie assumpserunt.
Wenceslaus autem civibus Pragensibus pro tempore custodiendus traditur, a
quibus, ne ad marchionis potestatem perveniat, cum diligencia custoditur;
tandem marchio suorum fretus consilio ipsis civibus villas regni perpetuo iure
possidendas distribuit et per hunc modum puerum ab eorum extorquens manibus
ipsum in Beyzdez, castro fortissimo, quibusdam sibi de terra capellanis
adiunctis et famulis moraturum pro tempore collocavit. Medio tempore marchio
revertitur in Saxoniam et qua tueretur regnum Bohemie, secum reduxit
competentem militiam; cum quo venit dominus Eberhardus, Brandenburgensis
episcopus, vir in armis strenuus et sangwine generosus, nec mora puer in ipso
castro diversorum defectuum lacessitur angustia et fere tota, que sibi adiuncta
fuerat, per importunitatem Saxonum ab ipso cognita removetur familia. Sed quas
putas delicate puericie inter gentem incognitam esse delicias, que tot adversa
ibidem sustinuit, ut mater eius, que eciam cum ipso venerat, dilecte proli
irrogatis opprobriis fastidita recederet.
Sic inter gentem duram satis atque frementem
Mansit mansuetus, sed non quivit fore letus,
Quando semotos a se vidit sibi notos.
Est igitur tristis puer in defectibus istis,
quos in hac etate sustinuit, dum in medio terre proprie solus in contubernio
aliene nacionis remansit.
Post hec marchio, Wenceslao puero assumpto ad propria redire disposuit et
domino Eberhardo, Brandenburgensi episcopo, vices suas in regno tanquam
capitaneo recommisit.
Sic vice tutoris manet hic Saxo brevis oris,
Lingwe velocis, subtilis erat quoque vocis;
Saxo recolligit os, Bauarus loquens boat ut bos,
Exaltans vocem grossam nimis atque ferocem.
Hinc tua vox Saxo redolet Bauaro, quasi saxo
Undarum stille, quia non intelligit ille
Lingwam saxonicam, sicut nec noctua picam,
Et velut in sompnis agnoscit Bauarus omnis
Saxonie verba, si dulcia sint vel acerba,
Quamvis Thewtunici posunt ambo bene dici.
Capitulum X.
Quomodo in Saxoniam septennis puer
ducitur et diversis angariis ibidem affligitur.
Post obitum igitur patris Wenceslaus septennis in Saxoniam ducitur, ubi
nonnunquam cum hiis, qui secum iverant, fame et inedia lacessitur; regalibus
namque ibidem destitutus solaciis
Sepe caret victu, quod erat miserabile dictu,
Cum surgit mane, caret esuriens puto pane;
Contritis pannis ibi mansit pluribus annis
simplici tunica quandoque induitur et lineis vestibus sibi denegatis, solis
laneis contentatur. Inruptis calciis frequenter apparuit, quia pro emendacione
eorundem dare nummisma non habuit. O regalis celsitudo, cur tantis molestaris
angustiis, o proles magnifici germinis, usque quo tam perniciose deiiceris, o
regie propaginis iuventus tenera, cur ab hiis, qui te fovere debuerant,
contempta calcaris,
Sic contempta peris et ab illis vincta teneris, quos eo tuos emulos fecisti,
quo te tuaque eorundem manibus tradidisti. Sed quis erumpnarum, quas ibi passus
es, molestias ad plenum valeat enarrare? Puer equidem crebrescente inedia sic
ad extrema ducitur, quod corporalis sibi necessitas sepius denegatur. Hec omnia
innate sibi mansuetudinis non immemor pacienter sustinuit et coexulibus suis,
ne turbati deficerent, iocundum vultum frequenter ostendit, mentis sue
angustias celare se ipsum cohibendo nititur, fideles quoque suos crebro
simulando leticiam consolatur.
Sed michi die Christe, quid postea fecerit iste.
In exilio positus iuvenilem etatem moribus et vita transire cepit, quia
ceteris, ut moris est, mundana solacia querentibus sequestratus pro tempore a
sodalibus penetralia solus appeciit et pressuram deflens sui exilii statum suum
deo et beate virgini orando profusis lacrimis recommisit et dixit:
Sim tibi commissus, deus omnipotens, et abyssus
Me pressurarum iuvenem non obruat harum,
Me quoque virgo pia redimas a clade Maria,
Qua pereo mestus; michi gracior esset honestus
Finis in hoc mundo, quo mole meroris habundo
Quam fastiditam dudum sic ducere vitam.
Capitulum XI.
Quomodo Bohemia in absencia regis
destructa fuerit.
Sed quoniam alieno raro sine murmure quis obedit imperio, ubi sub condicione
simili importuna est dominantis exaccio, incole regni Bohemie rebelles
Saxonibus esse ceperunt et eos privatis quibusdam celebratis conciliis evadere
decreverunt, quos paulo ante ad gubernandam terram concorditer vocaverunt. Gens
igitur genti molitur insidias, totaque terra subiecta periculis per incendium destruitur
et rapinas; in villis habitantes ad municiones confugiunt, quia qui vagantur
extra menia, molestiis variis afficiuntur et pereunt. Sed et raro quis in locis
munitis potest habitare pacifice, dyabolo namque intestina bella procurante,
qui unanimes iam simul bibunt et comedunt, mox subitis quibusdam succensi
furoribus se mutuo persequendo occidunt, latrocinia plerumque frequentantur et
spolia et subito tota terra facta deserta et invia. Regnum luxit et elanguit et
qui pacifice viveret, unus ex millibus reperiri vix potuit. Villae pereunt,
civitates deficiunt, castra quoque mutuo se destruendo succumbunt. Divites
capiuntur, pauperes occiduntur, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
miserabiliter opprimuntur, transeuntes per semitam undique cessaverunt et
gramina succrescencia certas vias in solitudinem redegerunt.
Clerus calcatur, contempnitur et spoliatur,
Obsequium Christo, regno mansurus in isto,
Reddere se credit, qui claustrorum bona ledit.
Qui non predatur, hic iustus esse putatur;
Est violare fidem lex et modus omnibus idem.
Excedit metas fallendo quelibet etas.
Hiis denique fieri incipientibus, hii eciam regnum Bohemie nacta
opportunitate vastare inceperunt, qui paulo ante hircos mactare, panes pistare
et nichilominus veteres reparare calceos, acquirendo victui necessaria,
consueverunt.
Rusticus armatur et pugnat, dampna minatur,
Imperat atque sevit, qui porcos pascere suevit.
Capitulum XII.
De fame maxima, que illis temporibus
fuit in Bohemia.
Quoniam precedens periculum nonnunquam mali sequentis consuevit existere
intentivum, in hiis malis per totum regnum victualia defecerunt.
Nam sine cultura campi steriles iacuerunt.
Fame igitur urgente tanta pestilencia in terra prevaluit, quantam retroactis
temporibus, prout a senibus didici, nullus inibi expertus fuit. Non habentibus
enim hominibus, unde viverent, variis herbarum vescuntur generibus, ne famis
angustia fatigati repente perirent; sed nunquam humana natura diu subsistere
potest feno pasta vel graminibus; nequaquam. Cum igitur consueta alimenta
hominibus subtrahuntur, qui iam vivi ambulant,
Prostrati subito veluti pecudes moriuntur.
Maxima pars gentis moritur cito pane carentis.
Mater tristatur, dum fame puer trucidatur.
O inaudita famis angustia! Mulier quedam materni affectus immemor, infantem
suis adherentem uberibus interficit, quatenus ipsius saturata cadavere
induciare paulisper miseram vitam possit.
Equorum, ceterorum quoque animalium morticinia, cruda et insulsa more canum
de ossibus rodentes plerique comederunt et tanto vehemencius morientes
catervatim corruunt, quanto fame cogente ad inconsuetam alimoniam se
convertunt. In aspectu filiorum parentes fame pereunt et morituri iam mortuis
sine medio moriendo succedunt; ex fetore cadaverum aer inficitur et qui forsan
amplius vivere poterat, fetido tabefactus aere subito suffocatur. Frater fratri
sepulturam preparat, quem moriendo sequi vel forsan prevenire sine mora
festinat.
Est sermo durus, ubi defuncto moriturus
Exequias prestat, cui mors certissima restat.
Cimiteria pro sepultura deficiunt et qui defunctos sepeliant, tedio affecti
iam inveniri vix possunt. Magne igitur fovee fodiuntur, in quas multa
defunctorum cadavera bigis incessanter adducta proiciuntur. Accidit quendam
medicum, ut putabatur, mortuum in preparatam mitti foveam, in qua resumptis
quantulumcunque viribus per trium dierum spacium carnem rodebat humanam, qui
post hec semivivus extrahitur, sed quanto tempore supervixerit, ab omnibus
dubitatur. Arescentibus itaque pre timore hominibus pars afflicte gentis natali
solo relicto ad circumiacentes terras se transtulit, ubi vite necessaria arte,
qua potuit, inter gentem incognitam acquisivit. Sed dum vitam prorogare in
terra aliena cogitat, propter novitatem ciborum et aeris morti celerius
appropinquat; sed frustra foris vita queritur, que definitiva data sentencia
mox domi morituro negatur. Quis enim, nisi mentis inops, hodie moriturus in
Bohemia vite sue spacium, si posset, non prorogaret in Austria?
Si vinci posset sic mors, vix ullus obisset, sed quemadmodum homines in
Bohemia, sic procul dubio evadere mortem non possunt in Austria. Nec ex famis
solius angustia tanta super hanc gentem deo permittente venit pestilencia,
nonnunquam etenim subitanea morte quis moritur, in cuius ore panis et nummisma
in marsubio invenitur.
Materiam flendi prestat genus hoc moriendi,
Quo moriens comedit, et qui se vivere credit,
Ex ista gente moritur comedendo repente.
Capitulum XIII.
Quomodo monasterium in Scedelicz eisdem
temporibus ad extremam egestatem pervenerit.
Eo tempore per totum regnum Bohemie monasteria destruuntur et quorum
progenitores fundaverunt ecclesias, hii crucifixi patrimonio moliuntur
insidias. Bona ecclesiastica per reproborum violencias distrahuntur et ubi sex
persone prius copiosum victum habuerant, ex hoc due difficillime nutriuntur.
Monasterium siquidem Scedilicense ad tantam devenit inopiam, quod nichil
penitus ibi remanserat, unde fratres suam possent evadere egestatem. Grangie
ipsorum perierunt, structure corruerunt et villis spoliatis censum de
pauperibus suis tollere nequiverunt. Non habentibus igitur fratribus, unde
viverent, mobilia venduntur, et cleinodia monasterii Judeis sub usurarum
voragine exponuntur. Auxilium amicorum queritur, sed qui perituro succurrat
monasterio, nullus penitus invenitur. Quid amplius? Consumptis hiis, que habere
poterant, annona deficiente panem de multis granorum generibus congestum cum
graciarum accionibus fratres comederunt; panis rudis, potus tenuis, alius quoque
victus dabatur miserabilis, cibaria brutis apta monachis preponuntur, quia
pisa, olus et rapule, si tamen habentur, oleo aut adipe rarissime condiuntur.
Piscis raro datur monachis, cum non habeatur
Copia nummorum; compesce Deus reproborum,
Qui spoliant mentes, monachos pie respice flentes.
Hiis bona largire, nec eos sic mitte perire,
Debilis est victus monachorum sic et amictus
Est multum durus, et humi positus, quasi murus
Erigitur sursum, talem monachi puto cursum
Sumptibus et pannis tenuerunt pluribus annis.
Fratres vero mire mansuetudinis dum diu talem pacienter in domino
sustinuerunt miseriam, paucis domi remanentibus, ad alias domos ordinis
disperguntur, ut in eis pro tempore starent et sic proprii monasterii pressuram
saltem per suam absenciam relevarent, sed victu inibi omnino deficiente vasa,
que divino cultui dedicata fuerant, cum gemitu exponuntur et ea, que recedentes
reliquerant, domi remanentes consumere compelluntur. Patres igitur ordinis
convenerunt et inito consilio ipsum monasterium redigere in grangiam simplicem
decreverunt, quatenus tribus aut quatuor personis ibi habitacio fieret, ubi
propter defectus innumeros magna fratrum congregacio mansionis commodum viteque
necessaria non haberet. Quidam autem saniori suffulti spiritu hoc dederunt
consilium, ut dominus Walthelmus, qui ex tunc ipsi monasterio prefuit, vir
quidem visum habens debilem, absolveretur et alius ad laborandum habilis
canonica eleccione previa eidem in officio succederet, qui destructo monasterio
cum sollicitudine debita subveniret. Quo absoluto frater Heidenricus in abbatem
eligitur, sed destitucionem perpendens monasterii oblatam curam suscipere
verebatur, qui tandem auctoritate ordinis compulsus humeros iugo difficulter
supposuit et amplius de Dei misericordia quam de propria confisus industria cum
omni diligencia sibi commissi monasterii negocia dispensavit,
Sed mox abbatem perduxit ad anxietatem
Officii cura, quando desunt sibi plura,
que fratrum necessitas requirebat. Ipse paulisper emotus ab aliis paupertatis
sue honus nonnunquam cum lacrimis deplangebat, sed super quem requiescet
spiritus meus, ait dominus, nisi super humilem et contritum corde et trementem
sermones meos. Dominus nimirum huius viri humilitatem respiciens cum eo erat et
misertus ipsius omnia eius opera prospere dirigebat. Largitatis siquidem sue
sibi dominus manum aperuit ac in bonis suum replens desiderium campos illius
habundancia ubertatis replevit.
Comparat hic villas et res sibi congregat illas,
Quas distraxerunt alii, qui forte fuerunt
Ante malis dediti, nec eis potuere reniti,
que permittente Deo totam occupavere Bohemiam.
Benedic Heidenrice Mariam,
Que te ditavit et ab exilio revocavit
Predilectorum tibi conventum monachorum.
Sed quantum temporibus huius abbatis monasterium profecerit, quantumque non
tam rerum terrenarum substancia, quam disciplina monastica postmodum
habundaverit, opitulante Deo presentis laboris execucio in sequentibus
declarabit.
Abbas mutatur et paupertas relevatur
Claustri destructi, monachi cecinere reducti
Devotas Christo laudes abbate sub isto.
Capitulum XIV.
Quomodo rex Wenceslaus ad regnum
redierit et cum ingenti gaudio susceptus fuerit.
Adhuc Wenceslaus iuvenis nexibus exilii detinetur et qui regni vacillantis
succurrat occasui, raro aliquis invenitur. Tu autem, domine Deus, oculo
pietatis respice, et ne tota gens pereat, dextram tue maiestatis extende.
Subvenias flenti, populo succurre cadenti,
Compescas guerram, que destruit undique terram,
Respice turbatos rebusque suis spoliatos.
Fac cito gaudere, Wenceslaumque videre
In regno regem, cui consule condere legem,
Qua confundantur reprobi, iusti foveantur.
Sed quia amore huius iuvenis presentem laborem incepimus, tempus exigit, ut
ceteris ommissis anfractibus ipsius gesta scribendo amodo in dictamine
procedamus, ne dum hiis, que non sunt nostri propositi, morose intendimus,
minus necessariis intenti ad ea, que decrevimus, tardius veniamus. Quanto enim
in ambagibus viator circuit, tanto intencionis sue metam haud dubium tardius
apprehendit; anchoram igitur mentis illuc non inconsulte proicimus, ubi
tempestatis hora, tranquillitatis presidium nos habituros speramus.
Cunctorum dominum deposco, quod hunc peregrinum
Me faciat clare scribendo domum revocare.
Quatenus gens hec, que ab extraneis conculcatur misere, ipsius saltem
presencia utcunque consolata valeat respirare; divina igitur clemencia favente
nobiles regni ultra domini sui absenciam sustinere nolentes consilium inierunt
et ad marchionem Brandenburgensem destinantes nunccios regem suum ad terram
remitti ab ipso cum debita reverencia petierunt. Marchio autem preces nobilium
admittere renuit, quia in tutela regni Bohemie se multa impendisse dampnaque
percepisse non modica allegavit et dixit: Si de hiis nobis recompensa facta
fuerit, rex vester, quem petitis, in terram suam nullo obstante redibit. Sane
nunccii spe sua frustrati sine rege ad propria redierunt et ea, que a marchione
audierant, nobilibus in unum convocatis per ordinem narraverunt. Nobiles igitur
periculis regni volentes providere, sagaciter puerum sibi presentari pecierunt,
promittentes firmiter, quod cum marchione super allegatis dampnis convenire
vellent, si tamen ipsum puerum sanum et incolomem invenirent. Fideiussoria igitur
caucione intermedia puer in Bohemiam ducitur, qui exilii sui extenuatus
angustiis admodum debilis invenitur. Nobiles autem naturali suo domino
quantumcunque debili pocius subesse, quam a commodato torqueri dominio
eligentes, deliberacione previa cum marchione formam concordie quesierunt, cum
quo tamen concordare extunc minime potuerunt. Puer igitur in Saxoniam
reducitur, pro quo totum regnum Bohemie amplioribus quam prius turbacionum
stimulis agitatur.
Dic quantus luctus potuit fore, quando reductus
Exulat in penis puer in terris alienis.
Gens eciam in eius recessu nequaquam gaudere poterat, que per ipsius
presenciam, si mansisset, habituram consolacionis respirium se sperabat; raro
etenim sine evidenti personarum rerumque dispendio quevis terra suo naturali
privari visa est domino. Modicum eciam rempublicam profecisse memini, quam
pertractant, quin pocius dissipant dispensatoris consilia alieni: quippe qui
propriis profectibus studiose innititur, commissorum quorumlibet nonnunquam
executor negligens invenitur. Nobiles igitur Bohemie regnum sub administracione
Saxonum videntes deficere, anxietatum hinc inde irretiti retibus ad marchionem
nunccios remiserunt et dampna, que allegaverat, ut rex remitteretur ad propria,
refundere promiserunt.
Sic redit ad propria rex procurante Maria,
Quam plus, quam fari possim, cepit venerari.
Hoc michi dixerunt, qui secum crebro fuerunt.
Cum autem puer ad regnum vehitur, tota terra procul dubio infusa divinitus nove
rore leticie ubilibet irrigatur. Venienti regi nobiles occurrerunt eumque de
laqueo ereptum miserie cum ingenti gaudio susceperunt.
Exercendo chorum congaudet plebs Bohemorum,
Quilibet exultat, vox leticieque resultat.
In gyro terre quis posset, dic michi, ferre
Gaudia cunctorum, si scripta forent, populorum;
Omnes letantur, puer atque senes venerantur
Regis presenciam venientis, lacrime periere gementis.
Virgo fugando metus, canit hinc et verna facetus
Hinc manibus plaudit, dum vocem principis audit
Atque videt vultum eius qui de novo ad propria rediit et mestos letificavit.
Tympana tanguntur, cithare quoque percuciuntur,
Voxque tube resonat sonitum, lyra tacta retonat,
Mox mimi saltant, gaudet chorus, organa cantant,
Arridet genti veniens rex, et venienti
Alludit domino populus veluti peregrino
Leto, post vota congaudet nacio tota.
Anno igitur incarnacionis dominice 1282 rex iuvenis rediit ad terram, anno
vero etatis sue duodecimo.
Capitulum XV.
Qualem se rex Wenceslaus exhibuit, quando
ad terram suam reversus fuit.
Quanto putas cor regis in medio letancium turbacionis pungatur aculeo, qui
regnum suum penitus desolatum invenit, quod dum relegaretur exilio, illesum et
integrum dereliquit, quave mente exultare perfecte poterit, qui gentis sue
affliccionem aspicit, quam alienigenarum importuna dominacio conculcavit; haud
dubium, dum leticiam exultantibus apparenter exhibet pro destruccione regni,
pressura quoque suorum fidelium intus meret, hic denique risus dolore misceri
cernitur, dum sub serena facie homo interior prelo meroris torquetur.
Sepius est letus aliquis, sed postea fletus
Leticiam sequitur, non semper ad astra venitur
Deliciis mundi, gaudent eciam sitibundi
Respirando parum post finem tristiciarum,
Letus tristatur intus, sic concomitatur
Leticiam fletus, nullus valet esse quietus,
Qui non turbetur, dum lecior esse videtur.
In hiis omnibus Wenceslaus quasi agnus mansuetus apparuit et iuvenilem
etatem cunctis imitabilem exhibens, compositis moribus decoravit. Mores suos et
vitam ita composuit, quod in dicendis quibuslibet vel agendis debite mensure
excessum a se cum diligencia relegavit; disciplinate et uno semper modo se
tenuit et quo intuentes offenderet, nichil omnino in ipso apparuit, quia eciam
nichil reprehensione dignum exercuit. Admirandus pre ceteris cunctorum in se
aspectum non immerito provocavit.
Quem semel audivit vocem proferre nefandam,
Vel forsan vidit facientem rem reprobandam,
Ipse pius princeps studuit vitare deinceps.
Devotus Christo sic tempore vixit in isto,
quod in maturitate transcendens infanciam limina sanctorum crebrius
visitavit, profusis lacrimis Dominum exoravit, elemosinam quoque pauperibus
Christi nonnunquam propriis manibus cum hilaritate animi erogavit. Hic
iuvenilis etatis admirare constanciam, hic vagabunde puericie experire
disciplinam. Ipse puerorum ludis iocosis seu inanibus se raro immiscuit, ipse,
quo delectantur iuvenes, prorsus vitare consuevit.
Omnibus est gratus, humilis, victu moderatus,
Vestis enim plana contexta simplice lana,
Nunquam partita variove colore polita,
Vestivit puerum, quem vult tamen esse serenum.
Ut non surdescat et ut obloquencium linguas in se ipso vestium congruitate
compescat, a puericie sue tempore timorem Domini in corde habuit, sanctis
quoque honorem cum debita diligencia offerens, ipsorum reliquias, ubi eas
habere potuit, cum omni studio congregavit, congregatas quoque auro, argento et
gemmis preciosissimis decoravit, in promissis se semper constanter tenuit et
avaricie vicium sibi nunquam dominari permisit. Porro divine ulcionis
sentenciam semper et ubique suspicatus altare quoddam intus concavum sibi
fabricari peciit, in cuius concavitate celo obducto nubibus secuture
tempestatis expavescens fremitum currendo velociter se abscondit, litteratum
eciam quempiam ibidem delitescendo tremebundus ad se venire fecit, qui circa
introitum altaris recubans, aliquid sibi de verbis sacre scripture exponeret,
eum quoque sancte exhortacionis colloquiis ad devocionis graciam provocaret;
super hoc eciam altare sacrosanctas diversorum sanctorum reliquias, frequenter
dum intraret, posuit, quatenus ipsorum sanctorum adiutus patrocinio, ictum
fulgurantis haste securus evaderet, et serenitate aeris redeunte eo ardencius,
quo liberalius divinis laudibus inhereret. Preterea unus de capellanis Albertus
nomine, vir utique devotus in domino et regi familiarissimus, quasdam
iuvenilium annorum levitates in eo considerans ipsum decenter semel alloquendo
corripuit, qui mox correptoris emendatus colloquiis se deinceps ab huiuscemodi
levitatibus vigilancius custodivit, sed et sobria racione consulta se
aliquantulum exorbitasse reperiit et per duorum annorum spacium corpus suum
veste cilicina castigavit, quatenus carnis sue motus illicitos valenter compesceret
et rigorem iuste irascentis districti iudicis lamento penitencie ultroneus
mitigaret. Post hec redargutus a pluribus cilicium deposuit et usque ad mortem
suam ieiuniis et oracionibus carnem suam macerans inimici latentis insidias a
se viriliter propulsavit. Modo puerorum nascencia cum delectacione comedit et
catos videre eorumque garritum audire ex quadam consuetudine exhorruit. In
augmento ecclesiastici ornatus delectatus fuit, missas quoque votivas cum magna
reverencia puer existens audire consuevit. Sacerdotibus in Christo honorem
exhibuit et religiosos quoslibet iuxta qualitatem meritorum suorum amare cepit.
Gaudentibus congaudere didicit, flentibus compassionis sue clemenciam
nonnunquam irrequisitus ostendit. Sed quid huius iuvenis ad presens immoramur
virtutibus, cum in forciori etate horum eminenciora fecerit, prout sequentis
tractatus series favente Domino declarabit.
Capitulum XVI.
Quomodo regina Chunigundis, in
Morauiam venerit, ubi Zewissius eius familiaritatem adeptus fuit.
Regno itaque Bohemie incendiis et rapinis totaliter devastato fames, ut
dictum est, in tantum prevaluit, quod inter eos, qui remanserunt in urbibus,
raro quispiam victus corporalis necessaria habere potuit. Pociores igitur
huiusmodi pestilenciam diu duraturam suspicantes, cottidianam familiam suam
minuerunt et, ut expensis parcerent, qui prius famulorum cetu circumsepti
incedere pompose consueverunt, ex tunc solius mancipii solacio contenti
fuerunt. Domina igitur Chunigunda regina, cum in Bohemia sibi victualia
deficerent, in Morauiam per quosdam informata se transtulit, ubi annis exilii
Wenceslai pueri moram faciens, in vite necessariis cum sua familia defectus
innumeros passa fuerat. Erat autem hiis diebus baro quidam de Bohemia Zewissius
nomine, quem culpis suis exigentibus rex Ottakarus proscripcionis sentencia
mulctandum duxerat, eum quoque cum tota sua domo perpetui dispendiis exilii
irrevocabiliter deputarat. Hic rege Ottakaro defuncto Chunigundam reginam in
Morauia manentem adiit, cui non tam obsequiis prompcior quam colloquiis
familiarior ceteris militibus esse cepit; sperabat etenim, quod statum
pristinum recuperaturus, possessiones suas in regno sine difficultate
resumeret, si coram regina, quacunque calliditate adiutus, familiaritatis
graciam inveniret.
Sed quia de facili mutatur mens mulieris,
Regina, ut aiunt, quibusdam artis magice ab ipso illusa fallaciis, ipsum
arccius amans, sibi mox complacere studuit, et quod in regem deliquerat, ipsi
indulgens ex animo eum inter cottidianam sue curie familiam prestanciorem
ceteris deputavit. Sed quia mens imbuta fraudibus raro indultis contentatur
limitibus, Zewissius in oculis regine se graciam invenisse considerans ampliora
appeciit et regine animum in amorem suum, quibusdam nigromancie conatibus ipsam
circumveniens, provocavit. Diabolus igitur malarum concepcionum intentator
sedulus voluptatis utriusque venenose fraudis sue opem adhibuit et inter
reginam et Zewissium illicitarum nupciarum commercium consumari paranimphus
subdolus procuravit. Ex hoc regina Zewissium usque ad mortem non deseruit, sed
ipsius voluntati acquiescens iugiter stando secum in Morauia filium ex eo
habuit, quem Johannem proprio vocabulo in fonte sacri baptismatis appellavit.
Hic successu temporis factus adolescencior seculo abrenunccians religiosa veste
se induit et in ordine Cruciferorum Christo militans, in bonis actibus dies
suos feliciter consummavit.
Sawischius mundam sic prostituit Chunigundam,
Defunctique thorum maculat regis Bohemorum.
Capitulum XVII.
Quomodo regina in Bohemiam redierit
et quomodo Zawischium regi Wenceslao reconciliaverit.
Porro regina Wenceslaum iuvenem ad regnum suum rediisse intelligens ipsum in
scriptis placare tremebunda studuit, quem reatus sui conscia visitare
personaliter non presumpsit. Nec immerito regis indignacionis sentenciam se
incurrisse timuit, que tam perniciose degenerans servo suo in re tam nefaria
conquievit. Quoniam autem facile mitigatur animi commocio puerilis, Wenceslaus
more impaciens nunccios destinavit et materno cupiens consolari intuitu, matrem
ad suam presenciam generosus iuvenis invitavit. Venientem matrem puer benignus
suscipit et tocius reatus immemor
Rex Chunegundam matrem iubet esse iocundam,
Sic puer in matre letatur, qui sine patre
Vixerat in penis prius in terris alienis.
Sewischius denique non tam indignacionem regis, quam iram regni nobilium
expavescens venire in Bohemiam noluit, sed in municionibus quibusdam Morauie
latenter se recipiens pro recuperacione status sui, regine litteras et nunccios
destinavit. Ipsa vero nacta opportunitate materne blandiendo filium adire
satagit et pro reconciliando Zewissio, adiunctis sibi quibusdam nobilibus,
puero preces fundit.
Sed quoniam puerum mox frangit vox mulierum,
maternas preces rex exaudire non distulit, sed illatas regno eidem clementer
indulgens iniurias, ipsum ad suam presenciam evocavit. Sewischius igitur de
proteccione regine confisus, securus regem adiit et dolose se humilians eo
sincerius, quo subtilius familiaritatis graciam in audiencia principis
acquisivit.
Sewischius letatur, qui regi conciliatur
Regine meritis, tamen hoc, rogo, scire velitis,
Quod iuvenes dudum servant in pectore ludum,
Quem tunc luserunt, pueriles quando fuerunt.
Ergo conventum iuvenum, ludumve potentum
Declinare stude, sed cum paribus tibi lude.
Pluribus est una vox: si cum divite pruna
Pauper homo comedit, raro cum pace recedit.
Capitulum XVIII.
Quomodo Zewischius gracie regis
restitutus vixerit et reginam legitime duxerit.
Sewischius regie familiaritatis adeptus graciam regina annuente curam sibi
curie assumpsit; cunctos quoque officiales, quos in eadem reperit, de suis
amministracionibus mox removens, familiares suos eisdem in officiis singulis
subrogavit, statum curie pro sua voluntate disposuit, et qui suis mandatis
resilire presumeret, inibi penitus nullus fuit.
Hos supplantavit, illos removendo fugavit.
Tanto eciam ingratum de perceptis beneficiis se apparenter reddidit, quanto
eos, qui sue reconciliacionis promotores studiose extiterant, hostiliter
persequens conculcavit. Porro de consensu matris regem in tanta coarctavit
custodia, quod copiam loquendi difficulter sibi habere poterant, qui pro
exequendis suis negociis ad ipsius curiam veniebant; in causis quibuscunque
finale responsum nullus plane habere potuit, nisi qui Zewischii patrocinio
coram principe promoveri meruit, plerumque negocia sua quispiam regi
difficulter admissus exposuit, qui non a rege, sed pocius ab ore Zewischii
verbum responsive recipiens contentus recessit. Rege tacente ipse loquitur et
tocius regni solus negocia pertractans, semper plus rege timetur, solus
disposuit omnia, sibi soli obediunt universa. Omnia ordinat, omnibus imperat,
totam quoque curiam pro libitu suo potenter
Vertit et invertit, versam vertendo revertit,
sic eciam
Volvit et involvit, que volverat ante, revolvit.
Rex non curatur, Zewisch magnus reputatur,
Isti debetur reverencia, qui veneretur
regem vel qui sibi pro honore
Exhibeat munus, non est in millibus unus.
Sewischius pueriles ludos regem exercere docuit, quatenus eo ludente statum
regni pro propria utilitate disponeret, sibique familiares in ipsius regni non
tam officiis quam beneficiis exaltaret. Hunc quidem camerarium, illum
purcravium, alium vero, quem sublimare voluit, marschalcum vel forsan dapiferum
ordinavit.
Nullum pincernam, nullum voluit fore vernam
Principis, qui sibi displicuit.
Quosdam calcavit, sed amicos magnificavit,
Istos promovit, hos conculcando removit.
Ipse igitur, cum cuncta sibi licere conspiceret, ratus se exaudicionis
dignum, regem adiit et ut sibi reginam copularet legitime mellitis eum
manuducens colloquiis postulavit. Rex vero adhuc iuvenis hoc expedire
existimans precibus postulantis sine difficultate annuit et matrem suam, cui id
ipsum non displicuit, votis utriusque satisfaciens, pro consorte legitima
publice Sewischio desponsavit, ut qui ad actum illiciti connubii prius
consenserant, nupciis celebratis legalibus amodo licite commanerent.
Sic rex errorem revocans utriusque priorem,
Zewischio munde de consensu Chunigunde
Desponsat matrem, post hec tenet hunc quasi patrem.
Ex hoc letatur Zewisch, quia magnificatur
Per mundi gyrum. Non est tamen hoc, puto, mirum,
quod qui reginam filio annuente duxerat, nubilo repulso tristicie corde et animo
plus solito exultabat, et quia humane ambicionis condicio plerumque inconsulte
extollitur, dum in huius mundi favoribus, arridente fortuna cunctis relegatis
inprosperis, quispiam prosperatur. Zewischius vero tam regine familiaritatem
quam regis adeptus graciam, nullum sibi parem existimans, manus suas ad forcia
cepit mittere et barones Bohemie, qui prius negociis regni prefuerant, clam
palamque non fuit veritus persequendo turbare, nec in hoc contentus esse
voluit, sed alciora aspirans, herede regni irrequisito, cuncta regni negocia
iuxta sue voluntatis arbitrium, sicut antea ordinavit, amici autem ipsius, quos
in beneficiis regni sublimaverat, de ipso presumentes, magnas ex tunc ceperunt
in terra exercere insanias.
Hos conturbando sed et illos suppeditando
omnibus manus non cessaverunt inicere violentas.
Hii lascivire ceperunt et resilire
Nobilibus terre, sic fiunt undique guerre
Inter maiores, quos turbant et pociores.
Ergo Jesu Christe fac, quod Sewischius iste
Sic compescatur, quod regnum pace fruatur,
Fac me defunctos subito deplangere cunctos
Devastatores, vel eorum corrige mores.
Capitulum XIX.
Quomodo rex Wenceslaus reginam Gutam
duxerit et de morte matris ipsius Chunigundis regine.
Quoniam autem Wenceslaus, heres regni Bohemie, Guta quoque, Rudolfi regis
Romanorum filia, tempore desponsacionis sue remurmurante infancia utriusque
nondum erant apti connubiis, iste cum matre rediit ad propria, illa vero cum
patre mansit usque ad tempus etatis legitime delicacius educanda.
Sicque sequestrati sunt, qui fuerant sociati
Nexu legali, iuvenes in tempore tali.
Anno igitur incarnacionis dominice MoCCoLXXXVo,
ipse est annus Wenceslai decimus quartus, idem iuvenis assumpta matre comitante
quoque Zewischio, sponsam suam visurus in Egram proficiscitur, ubi Rudolfus,
rex Romanorum, una cum Guta, filia sua, ipsius adventum cum solempnitate
congrua prestolatur. Quibus in unum convenientibus
Ambo letantur, utrilibet oscula dantur,
Mesta relegantur, amplexus continuantur.
Quid plura? Wenceslaus
mox iuvenum more gaudet consortis amore,
tandem ad eam ingreditur et consueto interveniente commercio olim
contractorum sponsalium celebritas in nocte conversionis sancti Pauli apostoli
consummatur.
Dudum contracta sic fit omnino peracta,
Federa dictorum legalia sunt puerorum,
Vultu formosa Guta, nobilis et generosa
Hoc nomen de re, de iure meretur habere,
Cum bonitate quidem Guta convenit et sonat idem.
Hinc Guta sive Bona, regali digna corona,
Qualibet etate superat mala cum bonitate.
Est Guta sermone, bona morum condicione,
Moribus et vita, quibus est virgo redimita,
Dogma pudica satis dat virginibus bonitatis.
Omnibus est grata regis de sanguine nata,
Ingrediendo thorum regi placuit Bohemorum.
Connubiis quorum rixe veteres Bohemorum
Digne delentur, quas semper habere videntur
Contra Theutonicos, pacisque quietis amicos,
Ex tunc Theutonica virgo, consors et amica
Efficitur regis Bohemorum. Vincula legis
Huius dignare, pia virgo, consolidare,
Ut vivant lete concorditer atque quiete.
Porro Zewischius, qui cum rege Wenceslao ibidem venerat, pro presumpcione
sua indignacionem regis Romanorum se incurrisse senciens, oppidum Egrense
intrare noluit, sed manens extra urbis menia ipse sibi conscius plus fuge quam
convivancium consorcio se caucius adaptavit. Tandem nupciarum solempniis
decenter peractis Romanorum rex, nescio quid sinistri de nostris suspicatus,
suam deduxit secum filiam et Wenceslaus rex cum matre sua reversus est in
Bohemiam.
Eodem anno religiosi viri fratres Heremitarum ordinis sancti Augustini
Pragam venerunt et de consensu domini Thobie, Pragensis episcopi, se in
ecclesiam sancti Thome apostoli in suburbio receperunt, ubi usque hodie
morantur et Christo iugiter famulantur.
Fratres, qui vite fontem siciunt, Heremite
Seu Wilhelmite, qui vivunt undique rite,
Pragam venerunt et continuo cecinerunt:
Gloria, laus et honor tibi sit rex Christe redemptor.
Eodem eciam anno Chunigunda, mater domini Wenceslai regis, moritur.
Mortua conditur et in ecclesia sepelitur
Sancti Francisci, quod dignentur reminisci
Hii qui Maiores sunt fratres atque Minores,
Ac Wilhelmite, quibus est perfeccio vite,
Nec non Signiferi secularis concio cleri,
Qui cantavere pro defuncta miserere.
Hinc rex tristatur, hinc Zewischius lacrimatur,
Hic matrem plangit, illum mors coniugis angit,
Hii duo dum deflent, singultibus aëra replent.
Capitulum XX.
De adventu regine Gute in Bohemiam et
de moribus virtuosis eiusdem.
Quinto decimo anno etatis domini Wenceslai, regis Bohemie, fideles regni futuris
precavere cupientes eventibus regem adierunt et ut pro domina Guta, que in
puericia eidem desponsata fuerat, regis Romanorum videlicet filia, sibi ammodo
commansura, mitteret, ipsum consiliis, quibus poterant, induxerunt, ne
videlicet regnum periclitari contingeret, si fraudibus trucidatus Zewischii rex
quandoque nullo post se herede relicto repente periret. Ipse siquidem iuvenis
nunquam de vita sua plenam securitatem habere potuit, quamdiu importunum
Zewischii magisterium passus fuit.
Hac in pressura, quid agat, sibi consule, pura
Virgo dei genitrix, misero fer opem miseratrix.
Rex igitur fidelium suorum acquiescens consiliis differre noluit, sed missis
nuncciis Gutam, consortem suam tenerrimam, Rudolfi regis filiam, honorabiliter
invitavit, quatenus mutuo consolarentur consorcio et legitimis intervenientibus
connubiis providerent de heredibus toti regno. Imperator autem more impaciens
rem gestam prorogare noluit, sed instanti itineri adaptans necessaria, filiam
suam, competentem sibi adiungens familiam, genero suo, regi Bohemie,
destinavit.
Hec quicunque legis, noscas, quod filia regis
Multum turbatur, dum de gremio separatur
Patris turbati, sic ambo satis tribulati
Passim fleverunt, disiuncti quando fuerunt.
Porro Guta dum in introitu suo terram desolatam inspiceret, vehementer
ingemuit et pauperibus sibi occurentibus pressurasque suas sibi exponentibus,
ex corde compatitur et de emendacione status ipsorum se velle esse sollicitam,
quamvis iuvenis esset et tenera, maturis tamen verbis compositisque moribus
pollicetur. Ex hoc pauperes consolacionem recipiunt et non tam stabiliores,
quam feliciores amodo in adventu domine sue salvatorem omnium benedicunt.
Regine venienti rex obviare properat, ipsam quoque affectuose suscipiens in
regni sui solio letanter collocat et eam amplius dominam et reginam Bohemie ab
omnibus appellari precipit atque mandat. Sed quantam putas in curia regis ortam
fuisse leticiam, ubi rex regine exultacionem cumulat et novarum nupciarum
celebritas exultandi materiam uterque coniugum amministrat? Guta adventus sui
hilaritate regem exultare compulit, quam vice versa regalis magnificencie
intuitus ad letandum in gentis sue leticia provocavit. Sponsus exultat, sponsa
letatur et utriusque curie familia ad congaudendum letantibus incitatur, non
enim possunt filii sponsi lugere, quamdiu ipsis non dedignatur sensus hilaris
commanere. Nec immerito eciam tocius regni incole istis letantibus exultandi
sumpsere materiam, qui ex eorundem gaudiosis connubiis heredes regni successu
temporis habuerunt, ac ipsis regnantibus prosperitate suffulti ab omnibus
reproborum insultibus amodo quieverunt. Regina igitur de virtute in virtutem
evidenter proficiens, statum curie sue cum debita maturitate disposuit et eos,
quos minus utiles reperit, removens, idoneis personis et providis universa sua
negocia pertractanda commisit. Ex ingenita quoque sibi industria talem se
cunctis exhibuit, quod tribulatus quispiam ad ipsam veniens sine consolacionis
remedio nunquam ab ipsa recessit, utrique genti, videlicet Theutonice ac
Bohemice, ita complacere studuit, quod reprehensionis notam odiive materiam
nullus in ipsa reperire potuit; inter gentes discordes communiter vivendo
cunctis complacuit, quia cuiuscunque linguagii foret quispiam, iuxta meritorum
suorum differenciam honorem et commodum ab ipsa cotidie reportavit; nullum
tempus inutiliter pertransire voluit, sed tempora miscens temporibus, nunc
laudibus divinis cum debita veneracione affuit, nunc vero muliebribus intenta
laboribus ociosum panem comedere recusavit. Domicellas suas vacare non
pertulit, sed singulis singula iniungens opera, illam texere, illam nere, illam
vero consuere doctrix sedula erudivit.
Capitulum XXI.
Quomodo Zewissius clandestine regem
Wenceslaum persecutus fuerit.
Inter ea, que dicta sunt, hactenus incomperte dolositatis quedam
machinamenta comperio, que ammiracioni deditus, quorundam quoque emulacione
territus, pandere procul dubio pertimesco. Hec namque formidine tactus
nequaquam describendo proderem, si hec eadem lippis et tonsoribus iam cognita
voce murmurantis populi non audirem, verumtamen ea, que vulgi opinio clamoso
insinuare presumit preconio, hec, ut scribendorum deinceps patefiat series,
ammirans et stupens presenti tractatui interpono. Quis enim non usquequaque
ammirando stupesceret, qui inter assiduorum blandimenta amplexuum clandestine
machinacionis molimina prius nunquam suspicatus talia, inveniret? Ammirari
nimirum ad plenum non sufficimus, dum Zewischium regi Wenceslao tam affabilium
osculorum, tamque familiarium amplexuum blandiciis applaudere, sibique illudere
apparenter cernimus, quem tamen sue vite occultas insidias demoliri, fama
volante publica invenimus. O detestanda in aperto applausoris fallacia, o
reprobanda insidiatoris occulti fraudulenta versucia, ubi alumpni sui
sinceritati quis molitur insidias et benefacienti regi miles perfidus
internicionis intuitu clanculo irrogare conatur molestias! Sed quis occultum
insidiatorem publico hoste deteriorem dubitat? Insidiancium siquidem iacula me
forsan sollicite muniendo evaderem, sed ubi et quando et quociens essent
imminencia, presentirem, que utique precavere non valeo, dum, unde et a quo
adversa ventura sint, ignoro.
Nescio, si nostis, credo, quod publicus hostis
Vos minus offendit illo, qui clam reprehendit,
Et minus infestus est offensor manifestus,
Quam qui persequitur secreto, nam bene scitur,
Quod mala vitaret hic, qui nocitura probaret.
Qui blandis verbis nos decipiunt et acerbis
Clam plagis cedunt, hii deterius puto ledunt,
Quam si terrerent verbis, vel forte tacerent.
Tanto quippe periculosius hostis persequendo officit, quanto dolose mentis
versucias pacem redolentibus verbis vestit. Porro Zewischius eo contra se
linguam populi murmurantis provocat, quo perverse cogitacionis conatus
manifestis quibusdam argumentis denudat, baronum quoque mentibus, quos actenus
conculcavit, inde se persequendi opportunitatem tribuit, unde pernotam
huiusmodi fame sue detrahendi materiam populo preparavit. Zawissius autem
contra se insurgentem parvipendens infamiam, ut prius universa disposuit et
regie dispensator curie pro suo arbitrio singula ordinavit. Eo tempore amici
sui terram spoliant et ceterorum mentes nobilium contra se ultronei exacerbant,
sicque fit, ut dum per inportunitatem ipsorum regnum destruitur, usque ad celorum
alta vociferantis populi gemitus elevetur.
Capitulum XXII.
Quomodo rex Wenceslaus in istis
casibus angustiatus fuerit et de prima sua expedicione, quam duxit in Morauiam.
Nobiles regni Zewischii amicorum quoque eius amplius equanimiter nolentes
pertransire iniurias, consilium inierunt et, ut importunis eorundem nacta
occasione remurmurarent insultibus, plerique se elongantes a regia presencia
non tam Zewischii, quam ipsius regis sui iussionibus rebelles esse ceperunt.
Errores igitur longe peiores prioribus oriuntur, dum nobilles regni, qui pacem
fovere debuerant, pacis federa dissolventes, domini sui contraire imperiis
moliuntur. Hoc denique quidam potestati Zewischii invidentes faciunt, quidam
vero amore spolii occasionem sumentes de nichilo se opponunt. Hinc rapine et
spolia in terra frequentantur, hinc innumera gravamina pauperibus inibi
habitantibus assidue irrogantur, pauperes desolati de illatis molestiis moturi
querelas ad curiam regis veniunt, qui Zewischio prohibente adventus sui causas
non permissi regi exponere plerumque amplius attriti recedunt. Quidam autem de
curia, zelo inflammati iusticie, regem adierunt et non tantum destruccionem
regni, verum eciam corruptam erga eum intencionem Zewischii sibi per ordinem
narraverunt. Rex autem hec omnia verba conservans in cordis sui archano
contulit et quod a fidelibus suis audierat, cottidiana experiencia sic esse
cognovit. Magna igitur cor regis hec considerantis tacita tribulacionum
coangustavit anxietas, dum ex parte una Zewischii fraudulenciam experimento
didicit, ex alia vero parte nobilium suorum insolenciam argumentis percunctando
assiduis videre incepit,
Intus turbatur rex, atque foris tribulatur,
dum Zawischium non solum vite sue, sed et profectibus regni occultas
insidias molientem reperit et inobedientes nobiles suos spoliis et rapinis
regnum devastantes agnovit. Sed dum hec tacitus intra semet ipsum ponderat,
quid e duobus eligendum expediat, puta, adhuc puer et tenellus ignorat.
Nobilium namque insolenciam compescere nondum valuit, et Zewischii
fraudulenciam insinuare cuiquam hominum non presumpsit, ne Zewischius sinistre
sue intencionis arcum periculosius contra eum tenderet, si experte fraudis
suspicionis notam quibuscunque sibi indiciis aperiret. O puerilium annorum haud
facile evadenda anxietas! O iuvenilis cordis absque dubio dampnosa perplexitas!
Hinc anxius regis torquetur animus, hinc tribulatus ipsius concutitur
intellectus, intus terrores, foris pugne.
O puer attrite, iamiam circumspice, si te
Quis queat eripere, vel ab istorum removere
Fraudibus, hunc quere, sed et inventum reverere,
Ut tibi solamen dignetur sive iuvamen
Ad presens ferre, quod cuncta gravamina terre
Fortis compescas, et ab eius fraude quiescas,
Qui te turbare vult, aut forsan trucidare.
Cor gere tranquillum, mentem quoque transfer ad illum.
Ut te non spernat, regem, qui cuncta gubernat,
Nec cessare piam velis implorando Mariam,
Ut te turbatum faciat cito letificatum.
Quamvis vero insidiator domesticus estimandus sit hoste manifesto crudelior,
Zewischium tamen rex, familiarem se sibi exhibendo, delinire studuit, quatenus
fraudulentos machinacionis sue conatus dissimulando evaderet, et nichilominus
suo mediante adiutorio molimina baronum rebellium coerceret. Ecce senex, iuvenis
etate quidem; fluctuans in eo iuventus apparuit, mentis vero industria se senem
puer bone indolis demonstravit. Cum igitur in municionibus quibusdam
marchionatus Morauie vastatores quosdam congregatos intellexisset, ipsorum
cupiens dissipare conventicula, Zewischio innuit, ut convocato exercitu secum
in Morauiam procederet et ibi latrunculorum receptacula diminuens violate pacis
commoda restauraret. Zewischius autem non tam regis amore quam hostium suorum
emulacione animo ulciscendi exercitum convocavit et una cum rege procedere in
Morauiam festinavit. Rex vero, mente virum induens, pacis cupidus, latronum
subvertere incepit tuguria. Et eorum quos arripuit,
hos decollari, sed et istos igne cremari
nulla prece admissa mandavit. In Reygrad, claustro monachorum in Morauia,
circa quadringentos latrones detinuit, quos una vice decapitacionis suspendiive
supplicio mulctandos definitiva data sentencia condempnavit. Hii denique, quod
sine stupore referre non valeo, dum inpetum impugnantis exercitus festinaverunt
evadere, nocturno tempore a municione claustri clam descendere voluerunt, sed
culpis suis exigentibus excecati divinitus per anfractus adiacentis nemoris
usque mane vagantes, manus hostium, quas declinare decreverant, morituri mox
intraverunt. Sicque iusto dei iudicio irretiti certatim conabantur succumbere,
qui ausu temerario non fuerunt veriti crucifixi patrimonium devastare.
Sic pereunt multi, qui per silvas, quasi stulti
Nocte currerunt et ad hostes cras redierunt.
Deinde rex processit versus Morauicalem Tribouiam, ubi magnam spoliatorum
multitudinem intellexerat congregatam. Hanc denique civitatem mox capiens
Fridericum de Schonburg, turbatorem pacis, compescuit et ne amplius contra
regem excederet, caucione fideiussoria obligavit, sed quia rapinas evitare
noluit, a fideiussoribus suis detentus regie potestati presentatus fuit. Rex
vero, quem meritis suis exigentibus mortis sentencia condemnare debuit,
misericordia motus, quorundam quoque mitigatus precibus, in dextra manu solum
sibi digitum amputavit, quatenus sic correptus ab importunitate sua quiesceret
et pro misericordia citra debitum sibi exhibita regi de cetero ad beneplacita
quelibet obediret.
Sic Fridericus est factus regis amicus.
Post hec in eodem marchionatu rex, alas suas expandens liberius et
reformacioni pacis intendens studiosius, castra contrivit, municiones comminuit
et conventicula reproborum potenter dissipans, primiciasque expedicionum suarum
deo offerens, pacem inibi restauravit. Pacata Morauia rex cum suis in Bohemiam
letanter rediit et quomodo insidias reproborum ibidem compesceret, spem ponens
in domino deinde studiosius cogitavit.
Sic rex ignavos cepit frenare Morauos.
Capitulum XXIII.
De secunda expedicione regis et de
filio eiusdem primogenito.
Nescit cessare, qui consuevit spoliare,
Ni suspendatur, vel cum gladio feriatur.
Quidam igitur latrunculorum hiis diebus in castro, quod Hohenstein dicitur,
se in metas Morauie receperunt et consuetis nescientes desistere, vicinarum
terrarum confinia rapinis et incendiis cotidie vastaverunt. Rex igitur querelis
exacerbatus pauperum, eorundem latronum improbitatem refrenare disposuit et
congregato exercitu ibidem figens tentoria primo suburbium, deinde ipsius
castri menia intrepidus expugnavit, expugnata quoque fidelibus suis gubernanda
cum fiducia commendavit, quatenus consuetas ibidem rapinas compescerent et in
pace adiacencium terrarum confinia conservarent.
Sic ibi servatur pax et nullus spoliatur.
Sexto decimo anno etatis Wenceslai regis, regine impletum est tempus pariendi,
primogenitumque suum peperit, cui rex in sacro fonte nomen patris sui imponens
ipsum Ottakarum appellavit, quatenus, dum filii vultum inspiceret, occasione
nominis se ipsum ad imitandum patris industriam ex iugi memoria provocaret.
Digne siquidem in memoriam filii verti debuit, qui progenitorum suorum metam
transcendens, diadema regium tam gloriosis actibus in exemplum posteris, dum
viveret, decoravit.
Vulgus letatur, dum filius hic generatur,
Hunc regnaturum confidens atque futurum
Regni rectorem, si forsan progenitorem
perderet, ne heredis solacio destituta terra Bohemorum acephala remaneret.
Rex eciam primogeniture sue exortu hilaris effectus, donativa distribuit, deum
quoque, qui ipsum novi fetus magnificavit genimine, in omnibus suis operibus
benedixit. Deus vero, qui cunctis terminum, quem non transgredientur,
constituit, eundem Ottakarum, regis primogenitum, eodem anno nativitatis sue de
carnis ergastulo evocavit.
Sic mors turbavit omnes, quos letificavit
Exortus pueri. Studeas idcirco vereri
Verba Dei fortis vivens et tempore mortis.
Capitulum XXIV.
Quomodo Zewischius sororem regis
Ungarie duxerit, et quomodo Wenceslaus monasterium novum fundare decreverit.
Post hec Zewischius, regine prius defuncte consorcio effectus magnanimus,
iam de coequalium sibi baronum filiabus uxorem, ne forte degenerare videretur,
habere noluit, sed legatos mittens in Ungariam sororem Wladislai regis ibidem
que, ut puto, dudum religionis habitu induta fuerat mundi promittens eidem
divicias, sibi desponsari legitime postulavit, qui mox, quod peciit,
impetravit. Sed quoniam non solum uxorem, verum eciam thesaurum universumque
apparatum regis Ottakari olim defuncti sibi vendicaverat, regalibus sibi
assumptis insigniis in Ungariam proficisci disposuit, quatenus regis sororem
sibi nuper desponsatam duceret et forsan cultu decoratus regio gloriosus in
aliene gentis presencia compareret. Igitur cum magna multitudine dum citra
Montem Ferreum iter arreptum iam perageret, nobilis quidam Bohemie, Heinmannus
de Lewchtenburg nomine, hoc intelligens, ipsum hostiliter persequendo impeciit
et quadrigis captis ipsum omnibus diviciis, quas sibi ad viam adaptaverat,
spoliavit. Zewischius autem terga vertens fugam iniit et sic in Opatowitz cum
paucis se recipiens manus inibi persecutoris evasit. Ipse vero persecucione
cessante resumptis viribus desistere ab inceptis noluit, sed familia vieque
necessariis decenter adaptatis venit in Ungariam, ubi cum ingenti gaudio
nupciarum celebratis solempniis post hec in Bohemiam rediit et suam secum novam
deducens coniugem ipsam in castro, quod Vurstenberg dicitur, mansuram pro
tempore collocavit. Ipsa vero ibi manens consueto more coniugis viro
commanentis se conceptu gravidatam reperiit et impleto pariendi tempore fetum,
quem conceperat, parturivit. Quo facto Zewischius exhilaratus in metis
utriusque regni, Ungarie videlicet et Bohemie, ambos reges convenire peciit et,
ut iam sibi procreatum puerum sacri baptismatis levarent de flumine,
postulavit. Quod attemptatum ab eo quidam hac intencione asserunt, quatenus
arcum dudum concepte malicie in regem Wenceslaum nullo prohibente liberius
tenderet, eum quoque, quem populi tumultuantis retractus formidine Prage non
presumpsit aggredi, saltem peregre proficiscentem nacta opportunitate necaret.
Hac autem relacione quorundam sibi fidelium premunitus, rex, sic esse
intelligens, precibus deprecantis Zewischii assentire non abnuit et ut tante
solempnitati congrua adaptaret necessaria, se secuturum pollicitans Zewischium
ipsum premisit. Molem autem angustiarum, quam ex tunc rex in corde suo
sustinuit, quis enarrare sufficeret? Qui utique nullum super terram habuit, cui
confidenter rem huiuscemodi aperiret, omnes siquidem, qui ipsius putabantur
esse consules, consanguinei fuerunt Zewischii et affines. Humano igitur
destitutus presidio, cubilis sui abdita solus igreditur et in meditacione sua
pertractans singula, ut ipsum a laqueo venantis, leonisque rugientis faucibus
clementer eripiat, non sine lacrimis Dominum deprecatur et amplioris devocionis
irrigatus imbribus monasterium ad honorem Dei sueque matris Marie gloriose
virginis se fundaturum affectu sincerissimo pollicetur.
Hic videas, quare decreverit edificare
Claustrum rex iuvenis, ut in hiis Christus sibi penis
Prestet solamen, gens cuncta respondeat Amen,
Quas velut indignus, ut subdolus atque malignus
Zewisch molitur regi, quia postea scitur,
Quod sic sit, teste fama populi manifeste.
Capitulum XXV.
De captivitate Zewischii et de morte
ipsius.
Et quia Christus ei semper donum requiei
Promptus largitur, qui devotus reperitur
Ipsius in laude, rex idcirco pie gaude,
Constans et letus, lacrimas tergens, fuge fletus.
Confortatus igitur in domino rex Wenceslaus, ut sibi totique regno de pace
provideret, captivitatis nexu Zewischium innodare disposuit et fingens, se sine
ipsius conductu ad preparata regeneracionis convivia non posse procedere, ut
conducturus ipsum Pragam veniat, pro ipso nunccios destinavit. Medio tempere
rex nobiles quosdam sibi magis familiares inter ceteros clanculo ad se venire
fecit, quibus non sine timore valido, puta amicis sui persecutoris postulans,
ut secretum teneant et adiutorium impendant, sue mentis propositum patefecit.
Ipsorum autem non tam animatus consiliis quam adiutus auxiliis, eam quam habere
potuit familiam, clandestine adaptavit et Zewischium ad se reversurum in castro
Pragensi confisus in Domino captivari mandavit, quatenus per captivitatis
angustias ipsum ab impietate sua compesceret et thesauros, insignia quoque
regalia, que sibi olim vendicaverat, ab ipsius manibus extorqueret. Post hec
rex municiones regni, quas Zewischius in sua potestate habuerat, recuperare
satagens, fratrem suum, ducem Nicolaum, exercitus sui ductorem constituit, qui
circa castrum, quod Vroburg vulgo dicitur, figens tentoria, presertim cum amici
Zewischii desuper habitantes ipsum castrum resignare renuerent, Zewischium in
eiusdem castri suburbio fratribus suis aspicientibus decollari mandavit,
quatenus ceteris ex hoc metum incuteret et eos ab insidiosis insultibus timore
supplicii refrenaret.
Vivas tranquille iuvenis rex, iam ruit ille
Hostis pacificus, tuus insidiosus amicus,
Qui te linivit verbis et postea scivit
Factis a tergo te pungere. Gaudeat ergo
Plebs huius terre, quia cessabunt cito guerre.
Zewischii facta me tam prolixis verbis pertractare oportuit, ut videlicet
insidiosos conatus similia faciencium sub typo ipsius describendo arguerem, et
ea, que ab eodem rex Wenceslaus in iuventute sua sustinuit occulte
machinacionis molimina, compassionis animo pertractarem.
Capitulum XXVI.
De infidelitate quorundam nobilium et
de morte Heinrici Probi, ducis Wratislauiensis, et Wladislai, regis Ungarie.
Tyrannide sua, dum adhuc viveret Zewischius, mentes multorum contra regem Wenceslaum
in tantum concitavit nobilium, quod non tantum mandatis ipsius inobedientes
existerent, verum eciam particularia frequentantes colloquia de morte ipsius
nonnunquam studiosius cogitarent. Quidam igitur ex eis non sine ceterorum
assensu nobilium Heinricum, ducem Wratislauie, cognomine Strenuum, adierunt,
sibique, si tamen veniret celerius, regnum Bohemie sine difficultate subdere
promiserunt. Dux autem eorum verbis exhilaratus non modicum fidelium suorum
consilio utitur et se venturum in Bohemiam sine more dispendio pollicetur.
Porro dux, de sua diffisus fortitudine, rem tam arduam solus attemptare noluit,
sed mittens nunccios ad regem Ungarie, non tam consilium quam auxilium ab ipso
cum instancia postulavit, et quia Ungari olim contra regem Ottakarum Rudolfo,
regi Romanorum, prestiterunt auxilium, rex ipsorum timuit, ut si rex Wenceslaus
in factis suis proficeret, quandoque patris sui mortem in gente Ungarica
severius vindicaret. Quam ob rem rex Ungarorum opportunitatem opprimendi regem
Bohemie se invenisse credidit et cum duce Wratislauie pactum faciens, venturum
sibi in auxilium cum exercitu fiducialiter se promisit. Quid plura? Principes
mutui federis se constringentes nexibus, certum prefixerunt terminum, in quo
convocatis exercitibus ambo pariter versus Bohemiam procederent, ubi regem
opprimentes viriliter totum regnum suis legibus subiugarent. Sed quoniam
Wenceslaus rex a puericie sue tempore salutis sue spem ponere consuevit in
Domino, ipse, qui sperantes in se nunquam deseruit, eundem ab emulorum suorum,
quas adhuc ignorabat, insidiis miraculosius liberavit. Mira namque divine
ulcionis sentencia infra unius mensis spacium rex Ungarorum gladio trucidatus
corruit, dux Wratislauie veneno interemptus periit et Zewischius, qui huius
mali occasionem prestiterat, capite cesus dies suos morte miserabili
terminavit.
Sic rex celorum regem redimens Bohemorum
Hos tres deiecit, illumque quiescere fecit,
Iste venenatus iacet, hic mucrone necatus,
Uno sub mense Zewisch quoque corruit ense.
Porro quidam potens de Bohemia, qui ceteris confederatus baronibus in
huiuscemodi tradicionis consilio reus fuerat, hiis auditis ad cor rediit et ad
regem veniens reatus sui magnitudinem prodendo publice veniam postulavit, alios
quoque contraditores suos regi per ordinem nominavit. Rex autem rem prius
incognitam illo revelante conperiens vehementer exhorruit et pietate motus
culpam, qua penam meruit, petenti veniam penitus condonavit.
Rex pius ac mire bonitatis et immemor ire
Exemplo Christi veniam mox contulit isti.
Igitur nobilis ille incunctanter voluntati regis deinceps complacere
studuit, cui adherens fideliter infidelium consorcia amodo evitavit. Sic
Heinricus, dux Wratislauie, veneno intoxicatus a suis periit et rex Wenceslaus
districtum Glacensem, quem post mortem Ottakari regis idem dux potenter
occupaverat, recuperans, principis defuncti exequias solempniter celebravit.
Capitulum XXVII.
Quomodo rex Wenceslaus cum Andrea
noviter electo in Ungaria in regem convenerit et quomodo cum ipso fedus
amicicie pepigerit.
Wladislao igitur rege Ungarie defuncto maiores regni eiusdem in unum
convenerunt et de eleccione regis alterius inter se tractatus varios habuerunt,
qui videlicet vacantis regni curam susciperet et ipsam terram Ungarie ab
insultibus vicinorum principum manu valida gubernaret. In ipsa autem eleccione
magnum dissensionis malum oritur, quia iuxta sua desideria quivis sibi
constituere dominum et eligere regem molitur. Quidam namque pacis zelatores
communi bono cupientes consulere, talem sibi regem satagebant eligere, qui
vicinorum principum conatus improbitatemque reproborum potenter compesceret et
universis regni incolis de pacis commodo sagaciter provideret. Alii vero, qui
post obitum regis Wladislai bona regalia sibi per fas nefasque vendicaverant,
privatum commodum communi bono preferentes, quempiam impotentem atque debilem
in regem nitebantur accipere, qui eorum insolenciis compulsus annueret et eos
ad resignacionem bonorum regalium compellere non valeret. Circumsedencium autem
principum condiciones pensantes et merita, pretermissis omnibus tandem in
dominum Andream dictum de Esten, de prosapia Ungarie regum progenitum, virum
elegantem et providum, consenserunt atque ipsum in regem et dominum communicato
consilio elegerunt. Ipse vero suscepta regni cura, cum in ipso regno novus
esset et advena, hinc Ungarice fidei inconstanciam, hinc quoque oppressorum
pauperum cotidianam comperiens miseriam, utrobique anxius nec importunitatem
violentorum compescere, nec oppressis valebat quietem, quam ab ipso se habituros
speraverant, ordinare. Fidelium igitur quorundam fretus consiliis ad
Wenceslaum, regem Bohemie, nunccios in occulto dirigit et, ut sibi in metis
Ungarie dignetur occurrere, cum instancia postulat et requirit. Rex autem
Wenceslaus quia a puericie sue tempore omnibus principibus honorem impendere et
reverenciam exhibere studuit, postulacioni novi regis incunctanter annuit atque
sua ad hoc decenter adaptata familia ipsum circa oppidum, quod Godin dicitur,
situm in terminis Ungarie, visitavit. Ambobus igitur in unum convenientibus
paci et concordie utrobique intenditur et perpetuo inter eos duraturam
amiciciam fideiussoria caucione nobilium hinc inde sufficienter adhibita alter
alteri pollicetur, quatenus alter adiutus ab altero, quivis ex contracta
amicicia effectus potencior sui regni rebelles compescere, devotos quoque et
humiles in pace valeat conservare. Ex illo profecto die Ungarice gentis
temeritas competenter reprimitur et regi Andree a suis maior procul dubio
reverencia exhibetur. Tanto namque principes subiecto populo potenter
prevalent, quanto ipsi inter se controversie sublata materia concorditer vivere
non recusant. Sepe eciam maligni propriorum dominorum mandata contempnerent, si
ab extraneis principibus se passuros pro temeritate sua promerite ulcionis
sentenciam non timerent.
Tu cum sis princeps, te conformare deinceps
Studeas principibus
Cunctis vicinis, quia nil restat, nisi finis
Honoris tui,
Si fortasse secus fit, claro lumine cecus
Succumbes tuis.
Nullus curabit tua iussa, tuus reprobabit
Te populus,
Quando non poteris
Ipsum protegere, neque perversos cohibere.
Capitulum XXVIII.
Quomodo Wenceslaus rex in Egra
Rudolfum, Romanorum regem, visitaverit et ab ipso regnum in feudo receperit.
Anno incarnacionis dominice MCCXCo ipse est annus Wenceslai regis
Bohemie vicesimus primus Rudolfus, Romanorum rex, generum suum, regem
Bohemorum, videre voluit, et mittens in Bohemiam, ut sibi rex in civitate
Egrensi occurreret, cum instancia postulavit. Est autem Egra imperialis
civitas, quam pro dotalicio filie sue imperator regi Bohemie obligavit, dum
sibi eandem pro uxore legitima copulavit. Rex igitur Bohemie socero suo non
inconsulte complacere desiderans, fideles suos convocavit et eorum usus
consilio se ad videndum suum socerum cum solempnitate debita preparavit.
Assumpta itaque regina rex versus Egram iter arripuit, quibus cum hilaritate
rex Romanorum obvians ipsos, quo decuit, amore suscepit.
Hi cum conveniunt, ingencia gaudia fiunt.
Tanto quippe in mentibus colletancium desiderata cumulantur gaudia, quanto
alter in altero virtuosorum profectuum apparenter aspicit incrementa; gener
nimirum in socero, quo delectatur, invenit, in patre filia materiam exultandi
accipit, in utroque Romanorum rex, quod desiderabat, inveniens, venerandus
senex non tam animo, quam vultu iuvenem se ostendit.
Tunc exultantur, tunc fercula lauta parantur,
Hinc ducendo chorum rex exultat Romanorum,
Guta gradu subito sequitur comitante marito,
Letantur gentes hos tres saliendo sequentes.
Munera largiendo alter alterum prevenire satagit et tanto se quisque
feliciorem estimat, quanto optate iocunditatis obsequio occasionem exultacionis
alteri amministrat; hic adolescentes successuri parentibus balteo accincti milicie
tyrocinia exercere properant, varia quoque ostentantes deduccionis solacia
minores maioribus toto mentis conamine complacere festinant.
Hunc quasi sacrilegum reputant, qui gaudia regum
aut importunitate sua interrumpendo impedit, aut melancolie obvolutus
contagio se hilarem ceteris non ostendit. Porro in medio letancium rex
Wenceslaus regio cultu decoratus prodiit et ut regnum Bohemorum sibi iure
feodali rex Romanorum conferat, imperialibus in hoc obsecundans legibus, cum
debita reverencia postulavit. Rex Romanorum igitur precibus postulantis
incunctanter annuit et vexillorum adaptatis insigniis ipsum regnum sibi in
feodo lege perpetua leta facie commendavit, quatenus generum suum ad propria
cum hilaritate remitteret et inchoati convivii solempnia fine laudabili
terminaret.
Sic consummatur festum, sic infeodatur
Per Romanorum regem dominus Bohemorum.
Tandem peractis diebus convivii unusquisque ad terram suam redire disposuit,
sed socer secreto ad se vocans generum hanc suis auribus presente filia vivendi
regulam instillavit:
Hactenus, o iuvenis, subiectus eras alienis,
Qui te destruere voluerunt, sed modo vere
Hos evasisti, iam iam te gracia Christi
Constituit regem, cuius si denique legem
Devote fueris imitatus, pace frueris;
Ipsum diligere studeas, pariterque timere.
Nec non cotidie devotus adesto Marie
Laudibus et gratum fac semper ei famulatum,
Angelicos cetus semper venerabere letus,
Cetera sanctorum, dum vixeris, agmina, quorum
Auxilium queris, revereri non pigriteris;
Divine legis maneant in pectore regis
Dogmata, gratus eris, si solius mulieris
Contentus fueris amplexibus. Utere veris
Et brevibus dictis, nec quemquam decipe fictis,
Est et non dicas, nulli penitus maledicas,
Quod tu nolueris dare, nunquam polliciteris,
Munera porrigere tyronibus atque cavere
Debes, ne misere tandem videaris egere.
In specie cleri Christum studeas revereri,
Regnabis tutus, sapientum verba secutus
Si fueris, morum leges imitare bonorum.
Quando cupis fari, bene debes premeditari,
Que sit verborum virtus vel forma tuorum.
Non ulciscaris, nisi cercius experiaris
Excessus hominis, nec delectare rapinis.
Iustus et equalis esto iudex, quia talis
Omnibus hic gratus est perpetueque beatus.
Hospitibus letum te prebe sive quietum.
Hoc reor esse satis, sis contentus moderatis
Potibus atque cibis, sic dudum vivere quibis,
Sintque tui tales famuli vel concamerales,
Qui tibi dicendi normam tribuant vel agendi,
Hiis te committas, talos fuge, despice cittas.
Hiis in doctrinis talis modo sit tibi finis:
In Cristo credas, et abhinc in pace recedas.
Sic rex Romanorum doctrine finem imposuit et pro amoris indicio hinc inde
porrectis amplexibus quilibet ad terram, unde venerat, valedicens alteri
remeavit.
Capitulum XXIX.
Quomodo rex Wenceslaus monasterium,
quod fundare promiserat, domino abbati Scedlicensi optulit.
Fuit in diebus istis vir vite venerabilis abbas in Scedlicz Heidenricus
nomine Cisterciensis ordinis, qui tantam in conspectu regis Wenceslai invenit
familiaritatis graciam, ut eum omnium secretorum suorum perfecte de ipso
presumendo conscium efficeret, ac ipsum preferendo ceteris non aliter, quam
conpatrem carissimum appellaret. Nec immerito conpater a rege appellari debuit,
qui omnes suos liberos, quos habuit, de sacre regeneracionis lavacro iuxta
consuetudinem ecclesie elevavit. Rex siquidem iste, quia Christo in omnibus
complacere studuit, omnes liberos suos viris religiosis pie devocionis intuitu
baptizandos commisit, quatenus pueri in cultu christiane fidei meritis patrinorum
proficerent et eorundem secuturi vestigia domino adherentes in bonis operibus
iugiter habundarent. Abbas iste dum anno domini MCCLXXXXIo de
generali ordinis sui rediret capitulo, occasione itineris oppidum Egrense ipsum
transire contigit, ubi regem Wenceslaum cum quibusdam Alamannie principibus
pacis colloquia celebrantem invenit, sed quia istius abbatis ipse rex absenciam
diuturnam difficulter sustinuit, eundem cum hilaritate suscipiens, ne ab ipso
recederet, sibi confidenter iniunxit. Abbas autem voluntati regie, ut decuit,
complacere desiderans, circa eum mansit, et sicut antea consueverat, ipsius
curiam horis competentibus cotidie visitavit. Porro rex votum de fundando
monasterio quam pluribus intervenientibus regni sui negociis hactenus adimplere
non potuit, crebro abbatis istius intuitu recordatus revolvere mente cepit et
se super huiuscemodi promissi dilacione nonnunquam tacitus reprehendit. Quadam
igitur vice ceteris exclusis rex ipsum abbatem ad se vocavit, cui id, quod
dudum in mente conceperat, enarrando per ordinem in hec verba prorupit: Ad
monasterium ordinis Cisterciensis, quod ad honorem Dei sueque genitricis Marie
fundare decrevimus, nos de aliquo monasterio a predecessoribus nostris,
principibus Bohemie, fundato conventum monachorum accipere hactenus volebamus,
sed quia compater carissime, ob sinceritatis tue constanciam singularis amoris
privilegio te ceteris preferendum duximus, non restat aliud, nisi ut ipsum
fundandum monasterium, diuturne deliberacioni finem in hoc imponentes, tuis manibus
offeramus, quatenus conventum monachorum nobis de tuo cenobio sine difficultate
tribuas et paterne auctoritatis officio ibidem fruiturus deinceps de ipsa nova
plantacione te voluntarie intromittas. Amoris igitur intuitu, quem ad te
gerimus, nostram fundacionem Scedlicensi monasterio subiciendam duximus, quod
tamen non a progenitoribus nostris, sed pocius a quibusdam Bohemie baronibus
fundatum nullatenus dubitamus. Nos quoque cum vita comite reversi in Bohemiam
fuerimus, aliis postpositis negociis votum, quod fecimus, per te ammoniti in
nomine Domini persolvemus.
Sic Domino dante, quod non decreverat ante,
Rex Heidenrici manibus, specialis amici,
Claustrum donavit, quod post hec edificavit.
Eo eciam tempore abbas Theodericus, nacione Thuringus, monasterio
Waldsachsensi prefuit, quem similiter Wenceslaus rex ob magne industrie sue
merita arcius adamavit. Hic erat in agendis strenuus, in proferendis providus
et in toto ordine vir utique venerabilis et acceptus; et quia ipse visitator
monasterii Scedlicensis extitit, percepto regis proposito una cum filio suo
abbate de Scedelicz venire in Bohemiam festinavit, quatenus mentem regiam a
bono proposito resilire nequaquam permitteret et sollicitudine debita novam
plantacionem divini cultus zelator strenuus promoveret. Venientes itaque Pragam
ambo abbates regem adierunt et, ut votis satisfaceret, prout ipsis iniunxerat,
eum commonitum habuerunt. Rex autem promissi non immemor negocium hoc
precipitare noluit, sed dilacione interposita cum domino Thobia, qui extunc
Pragensem regebat ecclesiam, aliisque viris sapientibus, in quo loco fundaret
monasterium, cum summa diligencia prelibavit, ne forte tempus perderet cum
impensis, si in loco inconvenienti ipsum fundasse monasterium successu temporis
peniteret; maluit enim maturam huic rei deliberacionem premittere, quam repente
inchoatam ductus penitencia cum verecundia retractare.
Capitulum XXX.
Quomodo rex Wenceslaus dominum
Arnoldum, Babenbergensem episcopum, ad se vocaverit et iuxta suum consilium
statum regni ordinaverit.
Hunc ergo perpendo regem, quicunque regendo
Singula prudenter mandat, regnatque potenter,
Ergo, rex iuvenis, non committas alienis
Regnum, sed manda, rege, corripe queque nefanda.
Wenceslaus igitur rex de Egra ad propria rediit et regis Romanorum animatus
monitis, statum regni, nobiliumque suorum merita revolvens in animo
Cepit matura meditari mente futura.
Regalium autem negociorum perplexitatem considerans ad sustinendum tanti pondus
regiminis se insufficientem frequenter credidit et mittens in Babenberg dominum
Arnoldum, episcopum ibidem, virum utique sapientem et providum, ad suam curiam,
domini Theoderici, abbatis in Waldsachsen, in hoc acquiescens consiliis
evocavit, quatenus per eundem informatus curie sue statum sapienter disponeret
et tocius regni sui negocia cum debita sollicitudine reformaret. Neque hoc
insufficiencie, immo pocius providencie indicium estimandum est, dum quis in
agendis quibuslibet consiliis sapientum utitur, atque se minus idoneum
insufficientemve racione previa arbitratur. Ipse autem dominus Arnoldus
generose mentis industriam domini Wenceslai regis fama crebrescente percipiens,
episcopatus sui curam ad tempus postposuit et copiosa capellanorum, militum quoque
accinctus multitudine venire in Bohemiam festinavit, quem rex cum debita
reverencia suscipiens, non tam sibi quam suis munera preciosa obtulit et ob
adventum hospitis plus solito se exhilaratum ostendit. Nec mora ipsius episcopi
providenciam Wenceslaus rex in verbis, factis quoque inveniens, ipsum sibi non
tam rectorem quam patrem constituit et suis ultro acquiescens monitis tocius
regni negocia eo felicius quo sapiencius amodo ordinavit, sicque dispersa
revocat, dissipata congregat, ea quoque, que aliena manus distraxerat, cum
summa diligencia reintegrando gubernat. Porro quos in cetu suorum nobilium
fideliores reperit, iuxta consilium domini Arnoldi vices suas eisdem in regni
negociis commendavit. Quibusdam igitur castra, quibusdam oppida, aliis vero
beneficiorum regni commisit negocia et iudicia gubernanda; istum purgravium,
illum marschalcum, alterum vero toti familie sue prefecit prepositum et
magistrum. Alios camerarios, alios iusticiarios, quosdam vero non tantum mense
sed et cubilis sui pro sua voluntate ordinavit ministros. Insuper nobilibus
suis donativa distribuens universos ad amorem sui ex regia benignitate provocat
et a semita non declinans iusticie reproborum insolencias mucrone severitatis
debite coangustat, quatenus largiendo munera ingenuitatis sue clemenciam
habundanter ostenderet et cohercendo reprobos regni sui incolis de pacis
commodo strenue provideret; pro conservacione siquidem communis boni modicum
facit iustis impensa benignitas, si temeritati reproborum condigna fuerit subtracta
severitas.
Disce cohercere reprobos, iustosque fovere
Munere, sic regere poteris cunctisque placere,
Contere, corripe, supprime, corrige facta malorum,
Rex pie, prospice, protege, dirige facta bonorum.
Capitulum XXXI.
Quomodo dominus Zbyzlaus, cognomine
Lepus, subcamerarius regni Bohemie, occisus Prage fuerit.
Erant hiis in annis Reichardus et Wolframus inter cives Pragensis civitatis
viri strenui, quos pro suis, ut putabatur, excessibus rex Wenceslaus a
quibusdam informatus detinuit, eosque domino Zbyzlao cognomine Lepori,
subcamerario regni, viro de terra potenti ac nobili, custodiendos cum
diligencia commendavit. Ipse autem Zbyslaus diversas molestias sic detentis
intulit et multis contumeliis eosdem afficiens ipsos die noctuque miserabiliter
tormentavit, quatenus tormentis lacessiti cum eo componerent et excessus, pro
quibus penis captivitatis addicti fuerant, cum pecunia cicius emendarent. Porro
illi irrogatas molestias declinare gestientes nacta opportunitate inducias sibi
dari postulant, quibus durantibus a captivitatis iugo liberati, amicos suos
videant et de consilio subsidioque eorundem graciam regis infra terminum ad hoc
ipsis assignatum acquirant. Appropinquante induciarum termino cum factum suum
nondum complanassent, maluerunt perpetui exilii subire dispendium, quam sanis
corporibus ad tam anguste captivitatis redire tormentum. Quadam igitur vice per
dominum Zbyzlaum de promissis importune ammoniti in civitate Pragensi eundem
cum paucis divagantem inveniunt, quem insequentes hostiliter apud sanctum
Clementem, nil suspicantem talium deiciunt et occidunt. Et quia lese maiestatis
crimen in hoc se incurrisse senciunt, civitatem exeuntes subito, manus
insequencium velociter fugiendo evadunt; ipsi igitur in terris adiacentibus
exulantes pro tempore, tandem de amicorum suorum adiutorio non solum cum rege,
sed eciam cum amicis occisi nobilis pecunia interveniente concordaverunt et sic
ad terram Bohemie redeuntes multis annis postmodum inibi pacifice permanserunt.
Exemplis horum famuli discant dominorum
Conservare modum puniendo, ne sibi nodum
Implexum faciant, pueris quoque fabula fiant;
Sepe etenim servi, duri nimis atque protervi,
Metas excedunt mandati, sepeque ledunt
Personas humiles et contempnunt quasi viles,
Hinc occiduntur et morte mala puniuntur.
Quicunque igitur in amministracione cuiuscunque officii preordinatur
ceteris, summopere intendendum sibi arbitror, ut sic amministracionis sue curam
exerceat, ne pro immoderata tyrranide ipse laqueum incidat, quem ignorat.
Idcirco talis sis, quisquis es officialis,
Ut comes antiquus maneat tibi semper amicus,
Fac, ut ipsum
Invenias gratum, cum te iubet ire fabatum,
Qui te ditavit prius et te magnificavit.
Capitulum XXXII.
Quomodo rex Wenceslaus semper sacram
scripturam audierit eamque intellexerit et cum litteras non noverit, quomodo
congrue latino eloquio usus fuerit.
Inter hec mundane felicitatis primordia rex Wenceslaus in cunctis agendis
Deo complacere studuit et ut ipsius experiretur magnalia, divine legis verba,
que coram eo legebantur cotidie, cum summa diligencia auscultare consuevit.
Ipse siquidem, quando salvo regni sui commodo se a strepitu terrenorum
tractatuum absentare potuit, exclusis ceteris abdita cubilis sui appeciit, ubi
nonnunquam ab episcopis vel aliis clericis sibi familiaribus sacre pagine verba
sibi legi ceteris relegatis negociis procuravit, quatenus ex frequencia sacre
leccionis in bonis actibus proficeret, et temporalium cogitacionum impetum, motusque
illicitos in se ipso refrenans non tam manuum suarum innocenciam, quam cordis
mundiciam digne domino immolaret. Tantam denique graciam divina virtus ei
contulerat, quod licet elementa litterarum non nosceret, omnia tamen et
singula, que de divina pagina, aliisque facultatibus ipsum audire contigit,
ceteris sanius et limpidius intellexit, intellecta quoque iugi memorie
commendavit.
Que semel audivit, hec ignorare nequivit
Amplius et scita tenuit, donec sibi vita
Presens duravit et in hoc multos superavit,
Qui, quod legerunt,
Post modicum intervallum temporis oblivionis interveniente
Nubilo protinus nescierunt.
In hoc eciam metam humane opinionis videbatur excedere, quod ipse, qui
elementorum noticiam non habuit, latino utens eloquio a certis grammatice artis
legibus rarissime deviavit. Ex hac igitur crebra audicione sacrorum voluminum
ad tam claram tocius sacre scripture devenit noticiam, quod non solum
quarumlibet historiarum seriem veteris aut novi testamenti intelligeret, verum
eciam lectorem quempiam, quem in eisdem in modico oberrantem reperit, protinus
emendaret. Professores quoque iuris canonici, aliarumque facultatum aut arcium
peritos frequenter in curia sua habere studuit, quatenus dum ipsos de occultis
scienciarum suarum terminis invicem sibi colloquentes attenderet, ad ignotarum
rerum noticiam ex ipsorum brigosis colloquiis deveniret, ex qua re tantum
assuefactus questiones diversarum facultatum quandoque proposuit, et expertos
in eisdem nonnunquam arguendo ad propositum subtiliter imbrigavit, quatenus ex
opinionum varietate tandem veritatis fructum perciperet et magistrorum animos
ad investigandum scienciarum suarum abdita ex collacionis examine incitaret,
cuilibet in terminis sue facultatis alludendo questiones apposuit, et
conferendo cum eo multorum dubitabilium difficultatem removens, scisso
latebrarum velamine veritatis lucem invenit. Cum theologis de historiis, cum
iuristis de casibus, et cum physicis de antidotis morborum disseruit et de
causis litterarum scribendarum materiam notariis frequenter tribuit et
transmissarum sibi seriem cum debita diligencia audire consuevit. Salutacionum
varietates iuxta differencias personarum distribuens stilo convenienti utitur
et impertinenter scribencium modulos, ipsorum perscrutando dictamina, arguere
non veretur.
Capitulum XXXIII.
Quomodo rex Wenceslaus assidue
confessorem circa se habuerit et quomodo semper de divino officio sollicitus
fuerit.
Humane saluti in hoc divina dignanter providit clemencia, ut dum ex innata
pronitate in peccatum cadimus, per confessionis remedium contricione previa ad
statum innocencie subito redeamus, ne occasione sceleris genus humanum in
eternum pereat, quod orbis conditor ad similitudinem suam sapienter condidit et
nichilominus Dei filius nostre mortalitatis assumpta substancia de morte
perpetua clementer redemit. Ea propter Wenceslaus rex factus adolescencior per
dominam Gutam reginam aliosque sapientes instruitur, ut aliquem idoneum sibi
pro confessore eligat, ad cuius consilium facta sua in Christo dirigat et errores,
si quos admiserit, per sacre confessionis frequenciam amoveat et emendet. Ipse
igitur ex ingenita industria id ipsum saluti sue expedire considerans,
consiliis eorundem incunctanter annuit ac devotum in Domino videlicet fratrem
Hermannum ordinis Cruciferorum de domo Theutunica sibi pro patre spirituali
eligens, ipsum inter cotidiane curie sue familiam preferendum ceteris
deputavit, quatenus ex ipsius monitis in virtute proficeret et per assiduum
confessoris intuitum erubescencia tactus sensus suos ab illicitis operibus
refrenaret. Tanto namque peccandi occasio evidenter tollitur, quanto
confessoris intuitu perpetrato scelere in mente hominis erubescencia renovatur
et tanto quisque in actibus virtuosis usquequaque proficit, quanto criminum
admissorum maculas confessionis lavacro frequenter abluit et abstergit. Huic
quippe confessori suo rex debitam reverenciam in omni loco exhibuit et non
solum in spiritualibus, verum eciam in ordinacione negociorum regni suis
doctrinis seu consiliis obedivit, statum curie sue iuxta verbum eiusdem
disposuit et inordinatam familiam a se removens disciplinatis viris et
compositis curam sui corporis et honoris custodiam commendavit.
Sic cruce signatus, Christo regi quoque gratus
Hermannus, regis confessor, dogmata legis
Predicat et morum sibi dat documenta bonorum,
Cuius doctrinas imitatus sepe ruinas
Detestandorum rex evasit viciorum.
Post hec prefatus bruder Hermann pontificatus
Suscepit culmen, cui nomen denique Culmen-
Se Prussia dedit, et ibi cum pace resedit
Inter canonicos, sibi confratres et amicos.
Hic Miserere mei canit, ut sedes requiei
Tandem detur ei post discursum iubilei.
Rex igitur, doctrinam confessoris sui sequens et monita, magis ac magis
divino cultui operam studiosam adhibuit ac omni die horas beate Virginis usque
ad extrema sue vite tempora cum capellano, quem sibi ad hoc elegerat, omni
terrenarum rerum occupacione postposita cum summa reverencia devotissime
decantavit, missam cum nota de presenti die frequenter et integraliter audire
studuit, qua durante tres aut quatuor missas votivas sibi legi per ordinem a
singulis sacerdotibus procuravit. Collectarum numerum et ordinem in missis
quibuslibet ore proprio sacerdotibus easdem lecturis instituit, kyrieleison,
sequencias, Sanctus et Agnus Dei cum melodiis instanti solempnitati
competentibus decantari congrue ordinavit; communia Dei et sanctorum officia
cordetenus ea ruminando didicit et cum sacerdotibus missas legentibus ipsa
officia ex integro legendo persolvit. Missas audiendo alloquentibus ipsum
nunquam vel raro respondere voluit, sed flexo poplite et erectis sursum non tam
oculis quam manibus Dominum devotissime orare consuevit, ne dum negociis
secularibus intenderet, devocione mentis ammissa nullum fructum, missas
audiendo transitorie, reportaret. Sepe enim oracionis virtus perditur, dum
mens, que devocioni vacare debuerat, terrenarum cogitacionum strepitu
detinetur; nec sine stupore mentis describendo enarrare possumus, quod in
audiendo missas rex iste nunquam tedium aliquale habuit, sed aliquando sedecim,
aliquando viginti vel plures una die missas audiens non solum seculares homines
sed et religiosos quoslibet, qui suam frequentaverunt curiam, attediatos
effecit, ita ut plerumque fessi ad tempus discederent et peracto divino officio
ad regis presenciam redire, promoturi sua negocia, festinarent. Confiteor ante
missam cecinit frequenter cum sacerdotibus et ewangelium stando cum debita
diligencia auscultavit, post offertorium ad missam quamlibet unum grossum
obtulit flexisque genibus ante gradum altaris superficiem manus sacerdotis
nunquam osculari neglexit, surgensque denuo post humiliacionem capitis ad
locum, unde venerat, cum omni maturitate reversus fuit. Post ewangelium et post
Agnus Dei, nisi ad missam pro defunctis, librum oblatum osculari consuevit et
ante benediccionem sacerdotis vel episcopi nunquam a missa recessit.
Hic rex audivit multas missas, quia scivit,
Quod mala commissa mox abluit hostia missa,
Obsequio cleri studeas ergo revereri
Servos altaris, ne morte mala moriaris.
Horas cotidie rex decantare Marie
Virginis attente consuevit, ut ipsa repente
Tempore mortis ei tribuat sedem requiei.
Capitulum XXXIV.
Quomodo rex Wenceslaus Romanorum
regem in Erfordia visitaverit et de morte Rudolfi, ducis Austrie et Sueuie, in
castro Pragensi sepulti.
Temporibus puericie Wenceslai regis adiacencium terrarum principes
congregatis exercitibus in Bohemiam venerunt et se de quibusdam regni
districtibus manu valida intromittentes, pauperibus inibi habitantibus infinita
gravamina intulerunt, rati, ut Wenceslaus non amplius rediret ad propria, quin
pocius exilii sui tabefactus angustia in terra succumberet aliena. Nobiles
quoque regni municiones, quas iisdem temporibus suis subiugarant dominiis,
ipsas regi recusantes reddere, spolia commiserunt et contempto regni herede et
domino extraneis adherere principibus decreverunt. O detestanda subditorum
malicia, que naturali contempto domino imperio se subicit voluntarie alieno.
Digne procul dubio iugo perpetue servitutis deprimitur, qui ut imperiis
naturalis renitatur domini, potestati se principis subicit alieni.
Sermonem durum cunctis predico futurum,
Qui se substernunt aliis, proprios quoque spernunt
Reges, deficiunt, pueris quoque fabula fiunt,
Ergo diligite proprios dominos, quia rite
Deficit atque perit, alienos qui sibi querit
Reges aut dominos. Merito quoque se peregrinos
in medio aliene nacionis destitutos senciunt, qui propriorum regum legibus
nonnunquam ex propria malicia contradicunt. Rex igitur regni sui incommoda, non
solum ab extraneis, verum eciam ab incolis illata conspiciens mente concutitur,
et quid sibi in hiis agendum sit, sollicite meditatur, qui dum hinc vicinorum
principum importunitate, hinc nobilium vero suorum iniquitate in angusto
ponitur, consilium iniit et quomodo imminentibus sibi remurmuraret periculis, a
suis fidelibus inquisivit. Ipsi vero deliberacione previa confidenter
consulunt, ut rex socerum suum, qui tunc habitavit in Erfordia, regem videlicet
Romanorum, incunctanter adeat et super difficultate malorum instancium non tam
consilium quam auxilium, eiusdem requirat. Quibus auditis rex procrastinare
noluit, sed numerosa sibi assumpta familia una cum regina venire ad suum
socerum festinavit. Cum autem anno domini MCCXCo ipse est annus
vicesimus primus etatis Wenceslai regis Rudolfus, Romanorum rex, amborum
consolaretur intuitu, in amplexus utriusque corruit et proprie senectuti vim
faciens, choros exercendo, ipsis exultacionis materiam cumulavit.
Pocula fundentes coguntur adesse clientes,
Mox convivatur, mox ludus continuatur,
Noctes insompnes ducunt, saliunt simul omnes
Indulgendo choris, letantur et omnibus horis:
Alludit merito socero gener atque marito
Filia congaudet regis, dic queso, quis audet
Gaudia distruere regalia vel prohibere,
Illic psalmista, mimi saltant et alista
Tangit alam, resonant cithare, vocem quoque donant
Tympana, sic lete vivunt simul atque quiete.
Diebus autem convivii evolutis socero suo Wenceslaus adventus sui causam
aperuit et non tantum vicinorum principum, verum eciam baronum suorum conatus
temerarios sibi per ordinem enarravit, quatenus ipsius animatus consiliis
vicinis resisteret, et nichilominus nobilium suorum insaniam ab illicitis
insultibus refrenaret. Erat autem regi Romanorum filius Rudolfus nomine, cui
Agnes, regis Wenceslai germana, quondam nupserat, quem tota vulgaris opinio
virum bellicosum et strenuum longe ceteris militibus preferebat. Romanorum
autem rex validas generi sui angustias relevare satagens inito consilio eundem
filium suum armis instructum in Bohemiam decrevit transmittere, quatenus ipsius
mediante adiutorio rex Wenceslaus rebellium improbitatem compesceret et ea, que
de regno suo alieni distraxerant, a potestate vicinorum principum et suorum
nobilium strenue revocaret. Quid plura? Regalium consolacionum celebriter
consummatis solempniis rex Wenceslaus ad terram suam reverti disposuit et
intimi amoris utrobique porrectis amplexibus benigna facie socero suo
valefecit. Regina autem paterni affectus solacia ad mentem revocans, cum a
patre separari debuit, mortem ipsius suspicata, quasi futurorum prescia et
amplius eum non visura lacrimas fundere non cessavit. Et revera anno Domini
MCCXCIo mox sequenti in divisione apostolorum rex Rudolfus senio
lacessitus moritur, et in mausoleo ceterorum Romanorum regum in Spirensi oppido
conditus aromatibus cum celebritate debita, absente tamen Guta filia sua,
regina Bohemie, sepelitur. Porro rex Romanorum pietate motus vehementer
ingemuit et recessuris ab ipso iuste vivendi normam instituit atque dixit:
Vivite gaudenter, Christo servite frequenter,
Reproba videtis consorcia, cuncta probetis,
Que bona servetis, et que mala sunt, reprobetis,
Nullum spernatis, fastu nimio careatis,
Semper honoretis sanctos et munera detis
Pauperibus mestis, quia sic regnare potestis
Nunc et post mortem. Stolidam nolite cohortem
Commendando sequi; zelus vos dirigat equi
Judicii; verba, que turpe sonant vel acerba,
Discite frenare, discordes conciliare
Vos decet et munda sint corpora vestra, iocunda
Sit facies, modicus sermo risusque pudicus,
Accio matura. Mala presentire futura,
Pascere pupillos et confortare pusillos,
Lingue veracis usus, promocio pacis
Hec sunt, que bene stant et famam regis honestant.
Sicque recedatis ac ad terram redeatis
Bohemice gentis. Vos protegat Omnipotentis
Gracia. Flevere duo reges cum muliere,
Sicque recesserunt ac in Pragam redierunt.
Rudolfus vero, Romanorum regis filius, exercitum adaptavit et sicut pater
decreverat, versus Bohemiam properavit, quatenus insanias malignorum ibidem
opprimeret et sororium suum, regem Bohemie, ab eorum manibus liberaret. In
cuius adventu
Cuncti letantur, convivia magna parantur.
Rex et regina dixerunt: funde, propina,
Tolle bibens, comede, nullus permansit in ede
Regali tristis, sed convivantibus istis
Dux infirmari cepit mortemque minari.
Quo decumbente
In toto cetu miscentur gaudia fletu,
Hic gemit, hec plorat, Christum rex tristis adorat,
Ut prolongare dignetur et induciare
Infirmi vitam virtutum flore politam.
Sed quid? anno MCCXCo in vigilia Ascensionis Domini
dux iuvenis moritur ac in castro sepelitur
Prage; turbantur mox plures et lacrimantur.
Rex autem solempniter celebratis exequiis singularis dileccionis intuitu, quem
ad ipsum habuit, pro salute ipsius copiosis erogatis elemosinis per universas
regni sui ecclesias multarum missarum suffragia comparavit, quatenus pro
delictis affinis defuncti utcunque satisfaceret et pro impenso debite
humanitatis obsequio ipse eciam salutis commodum reportaret. In istius ducis
introitu frater Bertoldus ordinis Templariorum dictus de Gepzenstein nacione
Sueuus, vir prudens ac providus, venit in Bohemiam, qui ob fidei sue
constanciam usquequaque regi complacuit et duce mortuo rex ipsum se recedere
non permisit, quatenus amici defuncti mores, cum eodem frequenter conferendo,
disceret et ipsius informatus consiliis statum regni sui in melius reformaret.
Fuit eciam in hiis diebus vir discretus ac nobilis Bernhardus nomine, qui
ecclesie Misnensi in officio prepositure prefuit. Hic audita fama Wenceslai
regis se ad curiam suam incunctanter transtulit et graciam familiaritatis in
conspectu regis inveniens, rege sibi annuente, per multos annos tocius regni
negocia sapienter et provide pertractavit. Post hec promotus per regem in
episcopum Misnensem eligitur et tandem confectus senio in Camentz, monasterio
sanctimonialium ordinis Cisterciensis, quod ipse fundaverat, mortuus sepelitur.
Nobilium more redolens virtutis odore
Presul Bernhardus mundum reple quasi nardus.
Hic rexit regem vivendi dans sibi legem.
Capitulum XXXV.
Quomodo rex Wenceslaus exercitum in
Cracouiam miserit et sibi eam subiugaverit et de quibusdam incidenciis.
Rei evidencia manifeste indicat, quod terra quevis dampnose destruitur, nisi
defuncto principi alter regnaturus pro ipso dilacione postposita subrogetur;
humani namque generis effrenata ambicio per fas nefasque res alienas nonnunquam
sibi vendicare nititur, nisi potentum auctoritate principum ab ausu huiuscemodi
arceatur. Nonnunquam etenim humana formidine ab actu peccandi retrahitur, qui
severitatem eterni iudicis non veretur. Si igitur ab exordio mundi auctoritas
principum non fuisset, singulorum presumptuosa temeritas dudum procul dubio
universarum rerum ordinem pervertisset, hinc est, quia pro conservacione rei
publice pacisque communis commodo principes institui consueverunt, ut dum unus
alteri indilate succederet, quivis temporibus sui regiminis presumtuosos
quoslibet ab illicitis operibus coerceret et nichilominus quemlibet in suo iure
conservans saluti omnium provideret. Mortuo ergo Lescone, duce Cracouie, sine
heredibus maiores natu eiusdem ducatus unanimiter convenerunt et quomodo
vacanti terre utiliter providerent, de domino cogitare ceperunt, qui eos ab insultibus
vicinarum gencium, puta Ruthenorum, potenter defenderet et pacis zelator
sedulus in suo iure quemlibet conservaret. Eo tempore mansuetudo regis
Wenceslai, que fama volante in toto terrarum orbe ubique diffunditur, ad aures
eorundem Cracouie nobilium devenisse similiter perhibetur. Matura igitur
deliberacione previa ipsum pro domino elegerunt, et ut ad ipsos dignaretur
descendere, missis nuncciis, concorditer rogaverunt. Rex autem nonnullis regni
sui negociis prepeditus personaliter ad eos venire non potuit, sed breviter se
venturum promittens dominum Thobiam, Pragensem episcopum, cum copiosa militum
multitudine anno Domini MCCXCIo in Cracouiam destinavit, quatenus
ipse nomine suo se de terra intromitteret et fugatis rebellibus ibidem pro
tempore moram faciens dissoluta pacis federa cum debita sollicitudine
reformaret.
Sic rex Pragensis dominus fit Cracouiensis,
Ergo Jesu Christe facias, quod dux novus iste
Possideat terras et compescat cito guerras,
Quas destruxerunt vicini, qui voluerunt
ipsas suis subiugare dominiis et cotidianas exercentes insanias incendiis
eas vastaverunt pariter et rapinis.
Eodem anno dominus Rudolfus, rex Romanorum, moritur et, sicut dictum est
superius, in Spirensi oppido sepelitur. Quo audito Wenceslaus rex vehementer ingemuit
et solempniter peractis exequiarum suffragiis multas pro salute iam defuncti
elemosinas pauperibus erogavit. Nec immerito perturbari debuit, qui tam validi
amici solacio se privari mortis interveniente stimulo intellexit.
Rex perturbatur, hinc Guta simul lacrimatur,
Hic socerum plangit, hanc interitus patris angit.
Eodem anno in nocte beati Ambrosii igne familiari tota civitas Pragensis
consumitur, quam rex Wenceslaus reedificari precipiens annos libertatis inibi
habitantibus pollicetur, ne rebus perditis cives deficerent, quin pocius
pinguioris fortune exspectantes solacia, igne vastata turbacionis immemores
restaurarent.
Multi Pragenses cives radunt velut enses
Pannos vendentes de Gandauo vel ementes
Res aliquas, fraudem talem reputant sibi laudem.
Sic igitur digne Praha tu consumeris igne.
Eodem anno civitas Acharon a Saracenis capitur et ab ipsis usque hodie
possidetur. Saraceni namque dissensionem Cruciferorum inibi habitancium
audientes multitudine congregata innumera civitatem vallaverunt ipsamque nullo
repugnante intrantes communiter christianos plurimos occiderunt, quosdam vero,
quos vivos ceperant, suis imperiis servitute perpetua subegerunt. O maledicta
in unum habitancium intestina dissensio! Sepe etenim, dum inter cives malum
dissensionis inconsulte oritur, temeritati hostium invadendi ipsos occasio
preparatur, qui tamen ipsos impugnare nequaquam presumerent, si sublata
dissensionis materia in omni negocio cives invicem concordarent.
Sic sic destruitur Akaron subito, quia scitur
Magna superborum discordia Signiferorum,
Si consensissent et concordes restitissent;
Hostes vicissent, nec millia tot periissent.
Capitulum XXXVI.
De fundacione monasterii in Aula
Regia, quod vulgo dicitur Zbraslaus.
Anno incarnacionis Domini MCCXCIo ipse est annus etatis domini
Wenceslai regis vicesimus secundus dominus Heidenricus, abbas Scedlicensis,
assumpto domino Theoderico, abbate in Waldsachsen, regem adiit, et votum, quod
de construendo Cisterciensis ordinis monasterio olim Deo fecerat, ad memoriam
sibi revocavit, ne pro negligencia posset in posterum a quopiam redargui, si
ipso tacente, tam salubre regis propositum contingeret aliquatenus retractari.
Res siquidem concepta, a memoria hominum elapsa plerumque obmittitur, nisi
seduli ammonitoris studio ad exequendum ipsam hic, qui pie voverat, stimuletur.
Rex quippe, quia necessitate cogente multifariis se negociis rerum terrenarum
implicuit, votum huiuscemodi incauta dilacione interposita fere oblivioni
tradidit, quod promisit. Ipse autem ammonicione abbatis audita ad cor rediit et
pro dilacione tam improvida se ipsum redarguens protinus sic respondit: Quia
votum nostrum hactenus adimplere distulimus, non tantum in amicorum nostrorum
interitu materiam turbacionis pertulimus, verum eciam mentem nostram ad terrena
pronam et ad celestia tardam, solito amplius iusto Dei iudicio per veram
experienciam invenimus. Sepe etenim concepte devocionis fervor extingwitur, dum
plus, quam necesse est, terrenarum rerum occupacione mens hominis detinetur.
Tanto eciam periculosius in exercicio sancte operacionis deficimus, quanto
eternis contemptis toto mentis conamine transitoriis fervencius inheremus. Rex
igitur votum adimplere desiderans, regni sui negocia universa postposuit et
sincera mente, ut sibi locum congruentem ostenderet, dominum exoravit. Tandem
abbatibus predictis et fratre Conrado, priore in Scedelicz, aliis quoque
assumptis idoneis, aptitudinem loci iuxta mentis sue desiderium quesiturus
navem ascendit et in aqua, que Wultawa vulgo dicitur, ad portum insule, ubi
nigrorum monachorum situm est cenobium, nautarum ministerio usque pervenit,
quatenus non tam ipse, quam alii Insulam studiose perspicerent, et si pro
monasterio Cisterciensis ordinis sufficeret, deliberacione previa iudicarent.
Non autem intendebat, ecclesiam prius Deo dedicatam subvertere, sed de
voluntate fratrum inibi habitancium ipsius condicionem monachis Cisterciensibus
in ea locatis in melius commutare. Modicum quippe divine remuneracionis
commodum ex dono consequitur, qui id, quod michi per importunitatem abstrahit,
simulate devocionis pretextu tibi vel alteri elargitur. Considerato itaque loco
ad navem redierunt, et descendentes in flumine in Zbreslaus, ubi Ottakarus rex
quondam curiam venacionis construxerat, pariter devenerunt. Abbas autem
Theodericus, mox ut de navi exiliens in portu pedem posuit, quasi prophetico
preventus spiritu, voce publica ceteris audientibus illud Psalmiste cecinit
atque dixit: Hec requies mea, in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi
eam, ac si patenter diceret, non est opus, ut hic locus cuiquam sensato
displiceat, qui a Deo factus in primo ipsius aspectu sacramentum inestimabile
representat. Situ autem ipsius loci perlustrato et commodis ad navem redeunt et
ascendentes per flumen, quod Misa dicitur, in Radotin usque perveniunt,
quatenus eundem locum similiter perspicerent, et si videretur habilis, ibidem
structuram monasterii informarent. Dehinc Pragam redeundo de qualitate
perspectorum locorum rex abbates alloquitur et triduanas ipsis indulgens
inducias, ut de tribus unum eligant, eos familiariter exhortatur. Medio tempere
ex toto corde rex conversus ad Dominum devocioni studuit et mittens ad omnes
Pragensis civitatis ecclesias votivas missas legi de sancto Spiritu et de beata
Virgine procuravit, quatenus ipsis suffragantibus promissa persolveret, et in
meliori apciorive predictorum loco monasterium, quod voverat, instauraret.
Sic loca virgo tria tibi sunt collata Maria,
Effundas rorem bonitatis et utiliorem
Nobis monstrare digneris, ut edificare
Rex possit claustrum, monachus quo tendat ad astrum.
Capitulum XXXVII.
Quomodo abbates ad regem Wenceslaum
redierint et quomodo unum locum de tribus pro monasterio elegerint.
Durante autem induciarum tempore abbates predicti dominum Bernhardum,
Misnensem prepositum, amicum ordinis sincerissimum, adierunt et cum ipso de
loco fundacionis, trium predictorum locorum circumstanciis consideratis et
sitibus, sollicite pensantes singula deliberare ceperunt, quatenus de consilio
communi unum eligerent, electum quoque cum debita maturitate in regis presencia
finaliter nominarent. Tandem locus, qui Zbreslaus nuncupatur, pre ceteris ipsis
complacuit, puta, quia in aquis, pratis et vineis, aliis quoque monasteriis
Griseorum necessariis habundans ad sui amorem intuencium animos provocavit.
Assumpto itaque domino Bernhardo locum nominaturi pariter ad castrum Pragense
venerunt, ubi dominum regem missam de sancto Spiritu devote audientem in
kathedrali ecclesia invenerunt. Eandem autem missam de Spiritu sancto ipso die
a singulis sacerdotibus cleri Pragensis celebrari instituit, quatenus ipsis
salutarem hostiam pro ipso offerentibus, a proposito boni nequaquam recederet
et abbates de loco congruo cooperante Spiritus sancti gracia concordarent.
Denique abbatibus cum preposito ecclesiam cathedralem casu ingredientibus
offertorium, Confirma hoc Deus, ewangelio perlecto voce solempni cantor
incipiendo cecinit, in quo eosdem in eo, quod mente conceperant, licet inscius
de ipsorum introitu, desiderio prophetico confortavit. Confortati igitur in
Domino ad regem venerunt, et missarum celebratis solempniis soli cum ipso
exclusis ceteris suum cubiculum intraverunt. Igitur in presencia regis
constituti ex quadam pietate inter se ceperunt contendere, quis eorum
procederet et de loco fundacionis sibi consensum omnium publicaret. Quo audito
domino preposito Misnensi, zelatori ordinis, rex graciose annuit et ut ipse
intencionem enodaret omnium, benigna familiaritate mandavit. Ipse vero suscepto
mandato capucium capitis incunctanter deposuit et coram abbate se humilians,
sibi benedici inclinato capite cum debita reverencia postulavit. Abbas autem
humiliter postulanti mox annuit et elevatis sursum oculis cum omni mansuetudine
locuturo preposito benedixit et ait: Dominus sit in corde et in ore tuo, ut
digne pronunccies verbum Christi. Verbum profecto Christi pronuncciare voluit,
qui Deo dedicande fundacionis locum nominare in aspectu pricipis attemptavit.
Dixit ergo: Dum ea, que in monasteriis Cisterciensis ordinis necessario
requiruntur, studiose attendimus, locum, qui Zbreslaus dicitur, frugalitatis
ipsius intuitu ceteris preferentes, ipsum pietati regie in nomine Domini
nominamus. Hunc siquidem locum abbates appetunt et pro ipso maiestatis vestre
clemencie cum fiducia preces fundunt. Rex igitur quamvis ipsum locum racione
ferarum ibidem crebro concurrencium plus regni sui districtibus videretur
diligere, votis postulancium indilate annuit et accepto eo, quod in capite
portabat capucio, ipsum locum abbatibus hilariter contulit atque dixit: curiam
nostram in Zbreslaus, quam pro solacio singulari hactenus semper aliis nostris
bonis preferentes elegimus, ex nunc Deo et beate Virgini ibidem fundaturi
monasterium iure perpetuo vobis conferimus et donamus. Nec sine speciali
Spiritus sancti consilio rex istum locum ab infancia cepit diligere, in quo
sepultus postmodum elegit resurreccionem diei novissime ceteris appositus
fidelibus expectare. Sepe etenim occulta vi divine inspiracionis excitatus
aliquis rem affectare incipit, quam tamen suis profuturam usibus antea non
cognovit. Abbates autem poplitibus flexis ad pedes regis humiliando decenter se
proiciunt et oblatum cum hylaritate suscipientes locum gracias referunt atque
dicunt:
Sponte locum celi regi rex mente fideli
Contulit in Zbreslaus, ergo sit Christe tibi laus,
Que loca dilexisti, pro claustro tribuisti.
Rex pie, rex iuvenis ideo vivas sine penis
Mundi presentis, nec formides venientis
Vite pressuram, quam credimus esse futuram
Hiis, qui non credunt et ab eius laude recedunt,
Qui nos plasmavit, proprio quoque sangwine lavit
In cruce pendendo populi scelus et moriendo.
Munera sint grata regis tibi virgo beata,
Ipsum conforta, celi pateat sibi porta
Te conducente, te preside teque iubente,
Hunc tibi consigna redimens a morte maligna.
Sicque recesserunt abbates et cecinerunt
Laudes celorum Domino, quia dona bonorum
Plurima cum villis multis rex contulit illis.
Capitulum XXXVIII.
Quomodo Deus hunc locum Aulam Regiam
religiosis viris ab antiqno deputaverit.
Rem, que semel Deo dedicari meruit, amplius humanis usibus applicari tenor
sacri canonis non concedit. Sane locus iste, qui vocatur Zbreslaus, licet per
intervalla temporum nonnunquam ad usus secularium personarum devenerit, mira
tamen Dei dispensacio, que ibidem iugiter venerari voluit, ad manus hunc
religiosorum virorum revocans, tandem ipsum suis legibus condicione perpetua
vendicavit. Fuit namque in partibus Bohemie princeps, qui pro mansionis commodo
ibidem structuras quasdam informare disposuit, sed quibusdam, ut dicitur,
divine dispensacionis argumentis premonitus ab inceptis desiit, et ipsum locum
cum suis attinenciis monasterio nigrorum monachorum, quod Cladrub nuncupatur,
in anime sue remedium contulit et donavit. Abbas vero Cladrubensis loci ipsius
amenitatem considerans monachos suos ibidem destinare non distulit, sed
instauratis quibusdam edificiis nonnunquam eciam propria ibi in persona
habitans ipsum locum divino cultui totaliter mancipavit.
Hunc tres vel bini coluere locum Cladrubini,
Quem dedit hiis princeps monachis psallendo deinceps.
Post hec domino Johanni, Pragensi episcopo, ipse locus usquequaque
complacuit et monachis annuentibus ipsum sibi vendicans alias episcopatus sui
hereditates pro ipso loco Cladrubensi monasterio assignavit, ne dum private
utilitati inconvenienter intenderet, per aliene rei concupiscenciam iram contra
se districti iudicis provocaret.
Sic commutatur locus hic, sic appropriatur
Pontificis mensis possessio Cladrubiensis.
Porro rex Ottakarus animo venandi more solito abdita silvarum provincie olim
Kamniczensis appeciit et quia hic locus sibi congruebat pre ceteris, sepe
comitante episcopo, quem diligebat intime, ibidem crebrius pernoctavit, et quia
pernoctacionis sue frequencia bona episcopi in hoc loco videbantur destrui,
alia regni sui bona favente episcopo ecclesie Pragensi contulit et sic se de
loco ipso suisque pertinenciis intromittens venacionis curiam cum turribus et
muris fortissimis in eo edificari mandavit. Sic locus iste ad manus principum
pretextu commutacionis devolvitur et per momenta temporum in agris, vineis,
pratis et pascuis proficit et ditatur. Rex namque edificia ibi erigit, allodia
instruit et pro vitibus mittens in Austriam in montibus circumiacentibus
plantat vineas atque colit. Tandem defuncto rege Ottakaro Wenceslaus filius
eius pro eo regnavit et locum predictum cum suis baronibus venandi gracia
crebrius visitavit, qui post hec, ut dictum est, divina preventus gracia loco
abrenuncciavit eumque pro fundando ibidem ordinis Cisterciensis monasterio
abbatibus postulantibus ultroneus assignavit. Nequaquam autem sub
taciturnitatis silencio preterire possumus ea, que referente cronica, que de
fundacione Cladrubensis tractat cenobii, scripta cognovimus. Dux siquidem ille,
qui monasterium Cladrub fundavit, ipsum primitus in loco, ubi nunc stat Aula
Regia, domum ordinis sancti Benedicti construere disposuit, sed vox lapsa de
celo cuidam tunc heremicole, cuius fama habebatur celebris, insonuit et sic
dixit: Surge, inquit, et vade ad principem terre et loquere ad eum verba hec et
sic dicas: Acceptat Deus tue intencionis votum, sed fundacionis non approbat
modo locum. Locus enim iste, qui Zbreslaus dicitur, tibi princeps, ut in eo
plantes cenobium pro monachis ordinis nigrorum sancti Benedicti nequaquam a
Domino hac vice conceditur, sed locus idem aliis cenobitis alterius ordinis et
nominis, quos sibi Deus peculiariter elegerit, in posterum reservatur. Quis
igitur dubitat, quin a Domino factum sit istud et sic mirabile in oculis
nostris, quod antequam ordo Cisterciensis sumpsisset exordium, Dominus elegerit
et ordini Cisterciensi presignaverit locum istum.
Sic ad te Christe tandem rediit locus iste,
Quem possederunt seculares et rapuerunt.
Aspicias Christe, facias quoque, quod locus iste
Hinc devotorum possessio sit monachorum.
Tu quoque virgo pia studeas prohibere Maria,
Ne locus hic cedat aliis, a teve recedat.
Capitulum XXXIX.
Quomodo rex Wenceslaus ad instanciam
quorundam ab incepto proposito pro tempore resipuerit.
Postquam rex predictum locum ordini Cisterciensi assignaverat, quidam
retibus malicie irretiti ad eum venerunt et dolose lingue utentes patrocinio
ipsum a boni proposito avertere studuerunt; dixerunt enim: O rex, locus iste
patri tuo non inconsulte placuit, quia dum a tumultu negociorum regni quiescere
quandoque voluit, assumptis quibusdam familiaribus se ibidem transferens, non
tam venacionum quam minucionum solacia inibi frequentavit. Quamobrem si ipso
loco carueris, regalium solaciorum detrimentum non modicum procul dubio pacieris,
quin immo monachos, quorum in abditis nemorum essse consuevit frequencia, in
aliquo alio loco regni tui locare poteris predictumque locum pro tuo tuorumque
solacio conservabis. O iniquorum hominum a Deo reprobata versucia! qui dum ipsi
benefacere propria iniquitate reluctante nequeunt, eciam volentes benefacere
non verentur avertere, quantum possunt. Desideriis quoque suis satisfactum
reputant, dum inchoati boni profectum dolose lingue conamine impediunt et
retractant. O divine pietatis ammiranda immensitas, que hos quoque nonnunquam
pacienter sustines, qui tam perniciose tue remurmurant voluntati. Sed quia mens
iuvenis subito verbis alienis circumventa ab incepto nonnunquam resilit, rex
iniquorum aversus consiliis, fraudibus eorum inconsulte annuit et nacta
occasione profectus in Morauiam, votum, quod voverat, reddere prorogavit.
Expeditis tandem ibidem suis negociis in Pragam revertitur et per abbates
ammonitus pro huiuscemodi dilacione se ipsum reprehensibilem humiliter
profitetur. Finaliter igitur votis satisfacturus in oppidum, quod Colonia
dicitur, uno miliari distans a Scedlicz venire properat, ubi de loco
fundacionis conferre cum domino Thobia, Pragensi episcopo, cogitabat. Quadam
autem die, dum pluribus offerentibus se negociis rex huic rei in civitate non
posset intendere, cum episcopo de voto suo tractaturus ad campos exiit et ut ad
eum egrederetur episcopus, qui in civitate manserat, misso nunccio postulavit.
Episcopus igitur ascenso equo turba comitante regem sequi ad campos festinanter
voluit et cum quidam de suis ad portam oppidi devenissent, pons ante eum
corruit et non tam episcopo, quam cunctis aliis de civitate exire cupientibus
transitum denegavit. Audita autem pontis collisione rex vehementer obstupuit et
ipsam ruinam diabolo, qui semper piis reluctatur operibus, intra semet ipsum
imputans, ut ad aliam valvam ad ipsum veniret episcopus dilacione postposita,
demandavit. Porro audito episcopo rex in civitatem rediit et more impaciens
monachorum petiturus collegium die crastina venire in Scedlicz festinavit.
Venit maturus rex in Scedlicz petiturus
Mox devotorum sibi conventum monachorum.
Capitulum XL.
Quomodo pius rex Wenceslaus capitulum
intraverit et quomodo abbas Heydenricus personas emittendas nominaverit.
Altera igitur die rex capitulum Scedlicense ingreditur et in presencia
abbatum monachorum quoque, qui aderant, sibi dari conventum cum debita
reverencia deprecatur. Et quia ipse rex a puericia sua in quibuslibet agendis
prelatos quoscunque in latere suo habere studuit, divina providencia in hoc
ipsius devocioni satisfactura quatuor abbates, de Waldsachsen videlicet, de
Scedlicz, de Sar et de Camencz, ex tunc dispensacione ibidem mirifica
convocavit, quatenus ipsi tantis interessent solempniis, ac ipsorum mediante
consilio regalibus decenter satisfieri possit desideriis. Abbas igitur
Scedlicensis peticionibus regis, ut decebat, incunctanter annuit et emittendos
fratres non sine ingenti cordis gemitu effundens lacrimas per ordinem
nominavit. Quis enim tam saxei cordis in emissione filiorum suorum lacrimas
continere posset, presertim ubi pater in filiis offensionis materiam nullo
unquam tempore invenisset? Tanto profecto in absencia cuiuslibet rei ampliori
doloris urgemur aculeo, quanto ea presente ardenciori erga ipsam affici videbamur
amoris incendio.
Hic devotorum conscribuntur monachorum
nomina, qui egressuri in ipso capitulo nominati fuerunt et ob admirande
conversacionis sue memoriam in exemplum posteris in hoc tractatu exprimi
nominetenus meruerunt, quatenus dum ipsorum nomina seriatim legimus,
conversacionis ipsorum insignia frequenter ante mentis nostre oculos habeamus:
Theodericus senior pietatis amicus,
Mox sociatur ei venerande caniciei
Johannes, sequitur Heinricus, qui redimitur
Virtutum flore, subito comitante priore
Cunrado, Christi famulus mox iungitur isti
Ditmarus primus; Alberte veni, quia scimus,
Quod sis homo mundus, tecum surgatque secundus
Theodericus, procedat et Otto pudicus,
Gotfridus veniat et nonus in ordine fiat
Alter Ditmarus, virtutis scemate clarus.
Vir bonus et fidus assit post hunc Godefridus,
Vir cunctis gratus venias Bertholde vocatus,
Ut numerus plenus sit, adesse velis duodenus.
Nec inconsulte pretermittendum arbitror, quod quidam monachus Chunradus nomine
de monasterio Waltsachsensi ipsi capitulo cum abbate suo interfuit, qui de
patrum presencium consilio surgens cum ceteris monachorum emittendorum
consorcio similiter iunctus fuit. Porro abbas, quando singulos monachos ex
nomine evocare debuit, dolorosis singultibus interrumpentibus, lacrimose vocis
oraculum multiplicatis fletibus vix emisit.
Omnes turbantur monachi simul et lacrimantur.
Nominati siquidem singuli monachi cum difficultate voci preceptoris obediunt
et cum prelatorum imperiis reluctare nequeunt, voto satisfacturi obediencie
fletus fundunt.
Plorant surgentes, flent in claustro remanentes.
Utrique siquidem diuturne societatis solacia revocantes ad memoriam lacrimas
continere nequeunt, et dum inter se fletum continuant, cunctorum assistencium
animos ad compassionis lacrimas et ipsis suis clamoribus provocant et invitant.
Fuit inter ceteros monachus quidam provecte etatis Johannes nomine, vir
quidem maturus in moribus, mire quoque devocionis, qui dum nominetenus vocatus
obedire debuit, annos senectutis sue revolvens in animo, illud propheticum
cunctis audientibus surgendo cecinit atque dixit: Hec requies mea in seculum
seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Quem cum rex surgentem conspiceret,
conversus ad abbatem aiebat: hic monachus, quid in meo faciet monasterio, qui
senio tabefactus morietur subito et iam deficit in se ipso. Cui abbas
respondit: tales viri congrue ad nova monasteria emittuntur, quorum maturitatem
intuentes ceteri ad bona semper opera ex eorum moribus provocantur; bonis siquidem
exemplis seniorum in virtutum culmen nonnunquam ascendunt animi iuniorum, nos
denique, cum bona queque facta seniorum sollerter inspicimus, ad virtutum alta
tendentes ex eorum imitacione evidenter proficimus. Mira res! monachus ipse
langwore ibidem tactus iuxta regis iudicium infra dies octo moritur et requiem,
quam optaverat, patenter adeptus in Scedlicensi cimiterio ceteris adiunctus
fidelibus sepelitur. Deinde fratres, qui nominati fuerant, ad mandatum abbatum
capitulum exiverunt et invocata sancti Spiritus gracia fratrem Conradum,
priorem domus, virum idoneum in abbatem concorditer elegerunt, et redeuntes ad
capitulum electum suum confirmari in nomine Domini cum debita reverencia
petiverunt. Eleccione igitur confirmata omnes simul capitulum exiverunt et
intrantes monasterium, ut moris est, Te Deum laudamus solempniter cantaverunt.
Quo decenter finito pariter ad capitulum redierunt et abbati suo, quem
elegerunt, duodecim monachi obedienciam secundum consuetudinem ordinis
promiserunt.
Sic cunctis grata solempniter est celebrata
Istius abbatis eleccio, nec puto gratis
novelle plantacioni primus pater preficitur, qui vita et moribus antecellens
ceteros in omnibus suis operibus commendabilis reperitur.
Deinde rex omnibus convocatis, abbatibus videlicet et monachis, ad
monasterium rediit et quadringentarum marcarum redditus cum viginti quatuor
araturis et sufficiencia nemorum ad monasterium, quod fundare disposuit, Deo et
beate Virgini coram suis nobilibus ex regia liberalitate obtulit, oblata quoque
instrumentis regalibus, ut patebit inferius, debita adhibita diligencia
roboravit.
Capitulum XLI.
Quomodo episcopus Thobias locum
fundacionis impecierit et qualiter rex alias hereditates sibi pro eodem loco
assignaverit.
Novo igitur conventu adhuc in domo Scedlicensi remanente abbates ad locum
fundacionis iverunt et loca, in quibus actenus seculares habitaverant, in
habitacionem viris religiosis congruam convertere voluerunt, quatenus amotis
secularibus ipsi se de loco omnino intromitterent et breviter venturi monachi
ipsa loca suis apta commodis invenirent. Et ecce nunccii domini Thobie,
Pragensis episcopi, venerunt, et ipsum locum, qui Zbreslaus vulgo dicitur, ad
ecclesiam Pragensem pertinuisse antiquitus allegantes, ne se abbates de ipso
loco intromitterent, nisi prius ecclesie kathedrali satisfieret, petiverunt.
Abbates igitur incunctanter ad regem venerunt et instanciam domini episcopi
eidem exponentes per ordinem, ut ecclesie Pragensi satisfaciat, cum debita
ipsum diligencia induxerunt. Quibus ille respondit: licet locus iste ad nos
successione paterna devenerit, nos tamen fundacioni nostre in hoc precavere
cupientes alias regni nostri hereditates ecclesie Pragensi assignabimus, ne
inter Pragensem ecclesiam et nostram fundacionem in posterum moveatur questio
et hinc inde cuiuslibet controversie submoveatur occasio. Accersito igitur
episcopo rex alias possessiones sibi iuxta estimacionem nobilium suorum
reddidit, quibus voluntarie contentus episcopus de connivencia Pragensis
collegii omni iuri, quod sibi sueque Pragensi ecclesie in ipso loco suis quoque
pertinenciis videbatur competere, abrenunccians domino regi ipsum locum libere
resignavit, et mox non tam resignacionem, quam sufficientem recompensacionem
huiuscemodi instrumentis et testibus idoneis confirmavit.
Capitulum XLII.
Quomodo rex conventum intronizaverit
locumque ordini confirmaverit, et quomodo ipsam fundacionem Aulam Regiam
nominaverit.
Cunctis igitur peractis per ordinem predicti abbates ad locum redierunt et
artificum adiutorio qualitercunque pro venturorum monachorum commodo habitacula
inibi aptaverunt. Nec mora ad claustrum Scedlicense mittitur et conventus, qui
ibidem remanserat, cum maturitate debita ad novelle plantacionis commoda
invitatur. Omnes igitur monasterii eiusdem monachi insimul convenerunt et
cantore, Vos, qui transituri estis, inchoante recessuros confratres suos cum
cantu simul et gemitu usque ad portam monasterii valedicentes invicem
conduxerunt.
Hii lacrimas fundunt, sed et illi pectora tundunt,
Hii flent, hii plorant, illi pro fratribus orant,
Ut vivant lete, concorditer atque quiete.
Episcopo autem tocius quoque regni Bohemie prelatis convocatis dominus rex
cum solempnitate processionis conventui venienti obviavit et quemlibet monachum
inter duos prelatos, abbatem autem inter se et episcopum decenter statuens,
ipsum conventum cum ingenti exultacione et leticia clero canente intronizavit.
Ipsum quoque locum, qui Zbreslaus vocabatur hactenus, ob memoriam nominis sui
perpetuam Aulam Regiam mutato nomine appellavit. Deinde missarum solempnitas
letanter incipitur et abbas Aule Regie cum aliis duobus abbatibus, de Sar
videlicet et de sancta Corona, ipso die intronizacionis a domino Thobia,
Pragensi episcopo, consecratur. Acta sunt hec anno Domini MCCXCIIo
ipse est annus etatis domini Wenceslai vicesimus secundus in dominica, qua
Misericordia Domini in ecclesia decantatur, que extunc duodecimo kalendas Maii
vertebatur. Porro rex indempnitatibus fundacionis sue cavere studuit et cuncta,
que cum ipsa sua fundacione fecerat, instrumentis et testibus roboravit, ne
contra hoc ullus in posterum quidquam attemptare presumeret et procul mota
contradiccione qualibet per tempus et tempora in pace et tranquillitate sua
fundacio permaneret.
Capitulum XLIII.
Quomodo rex cum exercitu Cracouiam
iverit et quomodo in ipsa expedicione militari gladio cinctus fuerit.
Humane felicitatis adversator subdolus eo bonis nostris operibus insidiose
semper remurmurat, quo nos sibi successuros in loco beatitudinis, quem arroganter
perdidit, non ignorat, et tanto eundem nostris actibus fortiter renitentem
perferimus, quanto ad hanc, de qua cecidit, sedem virtutum gressibus celeriter
anhelamus. Ipse siquidem dum regis Wenceslai animum divini cultus ampliacioni
intentum conspicit, varia dolose machinacionis argumenta excogitat, quibus
regem ab inceptis possit avertere et novelle plantacionis profectum valeat
impedire; et quia structura in petre soliditate fundata difficulter deicitur,
quo animum regis a proposito interius nequit avertere, eo contra hunc
malignorum quorundam insolencias exterius nititur excitare, quatenus ipsum sic
in bonis impediat et rebus preoccupatum bellicis in hiis, que salutem animarum
sapiunt, procedere non permittat. Et ecce venientes nunccii regem adierunt, qui
ducatum Cracouie, de quo se noviter intromiserat, non tam circumsedencium
principum, quam incolarum nobilium insidiis incessanter vastari lingwa et
litteris narraverunt. Rex igitur more impaciens domino Ottoni, marchioni de
Brandenburg, cognomine Longo, consangwineo suo dilecto, cartas dirigit et ut
sibi in auxilium veniat, postulat cum instancia et requirit, quatenus non tam
auxiliis, quam consiliis eiusdem animatus malignorum insultus sciat compescere
et statum perituri ducatus pace previa in melius valeat reformare. Marchio
autem multitudinem armatorum indilate congregat et regi in auxilium propria in
persona venire festinat. Iturus autem cum exercitu versus Cracouiam rex prius
fundacionem suam visitare disposuit, quatenus a fratribus suis ibidem itineris
sui benediccionem reciperet et ob recessum suum monachorum corda tristancia
benigne visitacionis solacio aliqualiter recrearet.
Quo cum venisset, ibi susceptusque fuisset
Letanter, fratribus adscitis, si forsan scire velitis,
Verbis tranquillis normam, quam tradidit illis
Vivendi gratis, hoc carmen respiciatis:
Christo servite fratres et vivite rite,
Nam sibi nil deerit, qui primum gaudia querit
Regni celestis, nec victus ei neque vestis
Deficiet. Munde pariter vivatis, habunde
Queque ministrabo vobis et semper amabo
Vestrum conventum, si possem vivere centum
Annis, deserere nolo vos, sed vestras removere
Intendo omnes pressuras, presentes atque futuras.
Oretis Christum, quod me dignetur ad istum
Hostibus attritis revocare locum, quasi vitis
Habundabit locus hic et fructificabit,
Si fretum palma victrice reduxerit alma
Protinus ad propria me sanum virgo Maria.
Hiis consummatis sermonibus rex humi prostratus sibi benedici peciit et
facie rigata lacrimis valedicens fratribus, cum ingenti bellatorum multitudine
ire in Cracouiam festinavit.
Lacrima successit lacrime, rex quando recessit,
Cumque vident flere regem monachi, cohibere
Non possunt fletus, nullus potuit fore letus.
Flent cum prelatis fratres et multiplicatis
Fletibus plangunt presentes, turbatis compacientes.
Anno igitur MCCXCIIo in crastino sancti Laurencii rex de Praga
egreditur et continuatis dietis in terram ducis Opuliensis veniens, a domino
Ottone, marchione de Brandenburg, qui secum ibidem venerat, militari precinctus
[est] balteo.
Munera largitur rex et campus redimitur
Novo milite,
Haste vibrantur, convivia magna parantur,
Pocula funduntur et tristia reiiciuntur
Post tergum,
Dum rex cum cetu toto gaudet sine metu.
Cuncti letantur, quibus inclita munera dantur.
In hiis quoque regalium festivitatum solempniis Opuliensis, Ratiboriensis,
Butumensis et Tiessinensis duces, quatuor uterini fratres, ad regem veniunt,
qui ducatus suos ab ipso suscipientes in feodo suis imperiis amodo voluntarie
parere promittunt. Deinde rex ulterius proficiscens in Cracouiam venit, ubi ab
universis eiusdem ducatus nobilibus cum ingenti leticia susceptus fuit.
Consiliis autem pacis ibidem pertractatis diligencius ulterius proficisci
disposuit et mox quadrigis adaptatis et equitibus in Zyradiam venit, ubi figens
tentoria in die beati Wenceslai martyris potenter ipsum oppidum expugnavit,
turbatores quoque pacis, videlicet ducem Loketkonem cum fratre suo captivitatis
sue legibus mancipavit. Statu igitur terrarum earundem in melius reformato ad
propria rex rediit et palmam victorie adeptus feliciter Dominum in cunctis
operibus suis benedixit.
Capitulum XLIV.
De clenodiis, que rex Wenceslaus
fundacioni sue contulit, et quomodo ipsa fundacio ordini Cisterciensi
incorporata fuerit.
Antequam rex Wenceslaus vesus Cracouie ducatum procederet, fundacionis sue
intentus profectibus, ipsi sue fundacioni crucem auream cum gemmis preciosis
decoratam, quam pro mille quadringentis marcis argenti paulo ante comparaverat,
multas monstrancias ex auro argento quoque fabricatas cum sanctorum reliquiis
et nichilominus ecclesiasticum preciosissimum ornatum multiplicem cum multis
calicibus argenteis, ducentas marcas quoque argenti pro libris comparandis
obtulit et abbates suos de Waldsachsen videlicet, de Scedlicz et de Aula Regia
ad generale ordinis sui capitulum destinavit, quatenus ipsi devocionis sue
affectum patribus ordinis insinuantes ipsum oracionibus eorundem studiose
committerent et pro incorporacione fundacionis sue iuxta ordinis consuetudinem
ibidem cum devota reverencia laborarent. Abbates igitur predicti ad capitulum
generale venientes primis abbatibus palefridos, ciphos quoque argenteos, quos
rex Wenceslaus eisdem destinavit pro munere, protinus obtulerunt et regie
benignitatis affectum patribus ordinis exprimentes per singula, novellam suam
plantacionem incorporari ordini cum instancia petiverunt. Patres autem ordinis
devocionis regie magnificenciam pio, ut decebat, mancipantes affectu, non
transmissorum munerum, quin pocius tam solempnis fundacionis intuitu exhilarati
non modicum abbatum piis postulacionibus indilate annuunt et regi Wenceslao
fraternitatem ordinis conferentes ipsum universi ordinis personarum oracionibus
recommittunt, nec non et ipsum ceteris fundatoribus patronisque ordinis
aggregantes pro salute eiusdem creatori omnium communiter preces fundunt
Dicentes: Christe fac, vivat rex pius iste
Letus et illesus, exaltetur quasi Cresus
Diviciis vite. Fac hunc consumere rite
Cursum presentis, furor hostis eum vehementis
Nunquam turbare valeat, sed magnificare
Ipsum digneris, qui corda fidelium queris.
Et tibi sint grata sua munera Virgo beata,
Protege, defendas hunc et sibi cuncta rependas
In facie Christi, quem virgo manens peperisti.
Peracto generali capitulo predicti abbates Parisius venientes pro pecunia,
quam rex eisdem dederat, multa librorum volumina emerunt et redeuntes in
Bohemiam ipsum regem cum triumpho rediisse de Cracouia invenerunt.
Adventu quorum letatur rex Bohemorum.
Capitulum XLV.
Quomodo rex Wenceslaus cum duce
Austrie discordare ceperit et quomodo regina Guta ipsos reconciliare
attemptaverit.
In illo tempore, quo Rudolfus, Romanorum rex, Wenceslao, heredi regni
Bohemie, Gutam, filiam suam, legitime pro consorte tradidit, ipse ducatum
Austrie a metis Morauie usque ad margines Danubii eidem dotalicii nomine
assignavit. Albertus vero, eiusdem Rudolfi filius, quem pater in Austria pro
tutore capitaneoque pro tempore locaverat, temporibus puericie Wenceslai ipsam
partem Austrie eidem pro dotalicio assignatam suis eam usibus applicando
potenter tenuit, eamque regi Wenceslao iam facto adolescenciori frequenter
ammonitus ab eodem resignare penitus recusavit. Quam ob rem controversie
occasio inter ipsos patenter oritur et qui se contracte affinitatis intuitu
mutuo fovere debuerant, alter alteri toto conamine improsperitatis incommodum
machinatur. Regina igitur Guta, cum esset mulier circumspecta et satis provida,
offensis dissidencium principum obviare desiderans, partes suas studiose
interposuit et quo maritum vive vocis oraculo, eo fratrem suum scriptis et
nuncciis ad concordiam cum summa diligencia invitavit. Ipsa quippe intercedente
dies placitandi de parcium voluntate statuitur, quo citra Znoymam in metis
terrarum unusquisque veniat et viginti personas tantum et non amplius ad locum
placiti secum ducat, quatenus insidiarum suspicionem personarum paucitas
utrobique tolleret et sine strepitu tumultuantis populi unus alii, quod gerebat
in pectore, plenius et securius aperiret. Ad campos igitur, ut promissum
fuerat, rex Wenceslaus cum paucis egreditur et adventum sororii sui ibidem
equanimiter ex innata sibi mansuetudine prestolatur. Dux vero cum ad campos cum
paucis venire debuit, promissorum immemor, innumeram armatorum multitudinem
educens regem nil talium suspicantem terruit, ipsum quoque universis suis
beneplacitis annuere verborum importunitate compulit et coegit. Consummato ergo
colloquio rex Wenceslaus reversus ad propria dolum huiuscemodi revolvens in
animo, pro ignominia sibi illata vehementer doluit et ex illa hora profectum
sororii sui studio, quo potuit, impedivit. Sic denique Albertus a Wenceslao
amodo impediri meruit, dum eum, ad quem sub forma pacis venire debuit, cum
multitudine exercitus corrupta intencione tam hostiliter circumvenit.
Federa clam fregit pacis, pueriliter egit
Australis princeps, quod rex sua facta deinceps
Impedit intente, quod sic patet ecce repente,
Dux successisset patri, si non habuisset
Offensam, cuius si queris principis huius,
Quem si servasset, nunquam mala tot tolerasset,
Cui si servisset, nullum prorsus timuisset.
Capitulum XLVI.
Quomodo Adolfus de Nassowe in regem
Romanorum electus fuerit et quomodo Wenceslaus, rex Bohemie, ducem Austrie in
eadem eleccione impediverit.
Rudolfo, rege Romanorum, mortuo filius eiusdem dominus Albertus, dux
Austrie, succedere eidem studuit et pro regno vacante apud principes Alamannie
non solum litteris verum eciam muneribus cum summa diligencia laboravit.
Electores igitur imperii continuis eiusdem annuentes instanciis singuli in
ipsum vota sua dirigunt et ut in promissis non dubitet, ipsi se sibi
instrumentis et litteris obligant et constringunt. Assignato denique eleccionis
tempore anno Domini MCCXCIIo in mense Maio omnes electores cum principibus
Alamannie universis in Frankenvurt convenerunt et de persona pro rege Romanorum
idonea matura deliberacione adhibita invicem tractare ceperunt. Sed quia dux
Austrie singula electorum vota prius susceperat, ratus se coronam adepturum
imperii, non longe de principum predictorum collegio sua fixit tentoria, ubi
tyrocinia sua letanter exercuit et sublimacionis sue horam nichil in regno
hesitans exspectavit. Quoniam autem malignorum hominum reprobanda improbitas
inter dominum Wenceslaum, regem Bohemie, et ducem Austrie, sororium suum
predictum, occulti cuiusdam rancoris diabolo instigante seminavit zizaniam,
ipse dominus Wenceslaus, cum unus esset electorum imperii, quia eleccioni regis
personaliter interesse non potuit, dominum Bernhardum, Misnensem prepositum,
cum ceteris regni sui nobilibus ad ipsam eleccionem loco sui cum solempnitate
incredibili destinavit, quatenus vices ipsius in eadem eleccione gererent et
sororium suum, videlicet ducem Austrie, in corona imperii cum studio
impedirent. Ipse igitur dominus Bernhardus, cum esset vir expertus in multis et
sapiens, dominum Maguntinensem episcopum opportune adiit et ducem Austrie
studiose impediens alium in regem Romanorum subtilitate, qua potuit, ut
patebit, protinus eligi procuravit. Crastina autem die electores imperii in
unum convenerunt et clandestinarum subtilitatum domini Bernhardi omnino inscii
in dominum Maguntinensem singuli vota singula instrumentis adhibitis
transfuderunt, quatenus ipse de connivencia electorum finem eleccioni imponeret
et dominum Albertum, ducem Austrie, vice omnium nominando in regem Romanorum
prestolanti populo presentaret. Ipse igitur dominus Maguntinus a domino
Bernhardo secreto informatus, ubi ducem Austrie nominare debuit, contra
opinionem coelectorum suorum Adolfum, comitem de Nassow, pro rege Romanorum
voce sonora pronunccians, mox ipsam eleccionem in nomine Domini confirmavit, ex
qua re ceteri electores non immerito stupefacti ad propria redierunt et se de
processu huiuscemodi aput ducem Austrie excusantes suam sibi innocenciam
litteris ostenderunt. Quo facto dux Austrie spe sua frustratus ad terram suam
revertitur et quomodo coronam imperii adipisci valeat, mente sedula meditatur.
Maluit namque vitam perdere, quam de promissis sibi factis ab electoribus cum
tanta ignominia resilire.
Sic sublimatus regnat comes et reprobatus
Est dux Albertus, qui venerat huc quasi certus,
Quod fore deberet rex et nullus prohiberet
Ipsum regnare Rome. Vis noscere quare?
Ista Deus patitur, quia noscitur et bene scitur,
Quod solvit pactum, quod non dubito fore factum
Olim inter ipsum et regem Wenceslaum,
Quod contraxerunt, concordes quando fuerunt.
Capitulum XLVII.
Quomodo Adolfus, Romanorum rex,
Misnensem terram intraverit et quomodo Wenceslaus rex ipsum circa Grünhain
visitaverit.
Mortuo domino Heinrico, Misnensis terre marchione illustrissimo, dominus
Adolfus, rex Romanorum, ad marchionem Fridericum, nepotem eiusdem domini
Heinrici, qui se de quibusdam municionibus ipsius marchionatus post obitum
ipsius avi sui intromiserat, nunccios direxit et ut sibi terram Misnensem,
tanquam de iure vacantem imperio resignaret benivole, benigna ammonicione
previa, postulavit. Fridericus autem regis Romanorum consultacionibus in hoc
obedire abnuit, sed et ipsam terram iure hereditario ad ipsum devolutam
allegans iugiter fere totam terram suis usibus mancipavit per fas nefasque se
de castris et oppidis inibi intromittens. Rex igitur Adolfus virorum forcium
multitudinem copiosam convocavit et circa Freiberg figens tentoria ipsa
civitate iam habita, castrum ibidem, in quo se sui receperunt adversarii, manu
valida expugnans maiorem dehinc partem Misnensis marchionatus suis legibus
subiugavit, deinde dominum Wenceslaum regem amicabiliter videre desiderans
moram non patitur, sed ut circa Gruenhain, quod est claustrum Cisterciensis
ordinis, situm in utrarumque terrarum finibus, sibi dignetur missis nuncciis
cum debita mansuetudine occurrere deprecatur.
Communicato ergo satraparum suorum consilio rex Wenceslaus Romane maiestatis
desideriis assentire studuit equitatuque adaptato et curribus regem Romanorum
cum ingenti solempnitate circa Gruenhain in nemoribus visitavit, quatenus votis
regis Romanorum benignius annueret et nichilominus propriam magnificenciam
cunctis, qui ibi convenerant, in memoriam sui nominis declararet.
Quo cum venissent convivatique fuissent,
variis inter se decenter consummatis tractatibus perpetuo duraturam
amiciciam pepigerunt, fedusque contractum mutuo heredum suorum matrimonio
firmaverunt. Ruperto namque, regis Romanorum filio, Agnes, Wenceslai regis
filia, ibidem traditur et sic principum predictorum colloquium fine
commendabili terminatur. Valedicentes igitur invicem quivis ad propria rediit,
sed Wenceslaus rex Rupertum, generum suum, elegantem iuvenem, a se discedere
non permisit. In vigilia igitur beati Laurencii Agnes iunior annis Ruperto
apponitur et sic inchoatum matrimonium modo, quo inter pueros fieri potuit,
consummatur.
Sic consummantur iuvenum sponsalia festa,
Ac consolantur populi precordia mesta,
Sed quia durare nequeunt presencia, quare
Mox Agnes moritur et in ecclesia sepelitur
Aule Regalis; perit hinc connexio talis,
Quam contraxerunt reges simul et pepigerunt.
Capitulum XLVIII.
Quomodo dux Austrie regi Wenceslao
reconciliatus fuerit.
Albertus, regis Romanorum filius, mox, ut de mandato patris ducatum Austrie
sue potestatis subiugarat imperio, nacionis sue gentem Sueuicam in ipsa terra
multiplicare non desiit, indigenas quoque et eos, qui in terra nati fuerant,
opprimere suamque gentem exaltare subtilitate, qua potuit, non cessavit. Qua de
re Australes videntes incessanter se opprimi, equanimiter hoc tolerare
nequiverunt et clandestina sepe frequentantes conventicula occasionem evadendi
non solum ducis, sed et aliene nacionis dominium diligentissime quesiverunt.
Orta igitur discordia inter regem Wenceslaum et ducem Austrie rati sunt, se
opportunitatem adeptos, communicato consilio nunccios suos ad regem dirigunt
eumque pro domino eligentes, si potenter ad eos venerit, totam Austriam se sue
dicioni subdituros promittunt. Rex autem nunccios Australium cum hilaritate
suscipiens sine mora legacionibus eorundem annuit, exhortansque eos ad
constanciam, in Austriam venturum cum exercitu breviter se promittit. Regina
Guta quorundam relacionibus hoc intelligens, pro destitucione fratris sui, ut
decebat, anxia moras non patitur, sed mox suum ad se vocans secretarium ea, que
secuntur, per ordinem duci Austrie demandasse narratur: Auribus meis, frater
karissime, occulta quadam relacione nuper insonuit, quod nobiles tui te evadere
maritoque meo, regi Bohemie, decreverunt modis omnibus adherere. Quamobrem, ne
tue dignitati tam invisum a tuis irrogetur opprobrium, ad regem propria in
persona venire non differas et te profitendo culpabilem gracie sue, ficcione
repulsa, fiducialiter te committas; experimento namque me didicisse te scire
cupio, tantam in corde regis habundare clemenciam, quod si te pura mente
humiliatum perspexerit, reatus tui magnitudinem tibi sine more dispendio
misericorditer indulgebit.
Dux igitur germane sue acquiescens consiliis paucis sibi associatis regem
extunc in Morauia commorantem mansuetus adiit et se suis prosternens pedibus
delictorum suorum veniam ab eodem postulans ita ait: domine rex, quia sine
vestra culpa contra vos me excessisse recolo, non solum ducatum Austrie, sed et
corpus proprium vestre servituti veniam postulando substerno. Miles vester esse
desidero et de ducatu Austrie vobis amodo vasalli vice servire promitto. Me
igitur regia celsitudo clementer suscipiat et veniam deprecanti michi tam
irrecuperabile irrogari opprobrium a meis subditis non permittat, panem meum
comedam et vobis propriis militans stipendiis a mandatorum vestrorum semita
amodo non recedam. Rex autem mox, ut afflicti ducis humilitatem comperit,
innate benignitatis in corde motum senciens misereri non distulit, sed humi
prostratum benignus elevans, tocius reatus immemor petenti veniam omnia
condonavit et dixit: licet opportunitatem vobis malum pro malo reddendi
invenerimus, ea tamen, in quibus contra nos vos deliquisse meminimus, ex regia
liberalitate totaliter indulgemus, et si amodo vestre fidei constanciam erga
nos invenerimus, vos tanquam nobis dilectum preteritorum immemores in adversis
quibuslibet protegemus. Ex hoc dux regis adeptus graciam in Austriam letanter rediit
et beneplacitis eiusdem parere amodo cogitavit.
Terre prostratum rex indulgendo reatum
Surgere mandavit, sic dux hilaris remeavit
Ad propriam terram. Rogo, non facias tibi gwerram
Dux bone cum rege, ne succumbas sine lege.
Capitulum XLIX.
Quomodo magister Alexius inter regem
Wenceslaum et Romanos amiciciam procuraverit et quomodo ipso procurante dux
Calisiensis in regem Polonie coronatus fuerit et de morte ipsius.
Dominus Bernhardus, cuius capitulum antecedens meminit, quendam clericum Alexium
nomine sibi multum familiarem quondam habuit, quem regi Wenceslao pro capellano
haud dubium ex puritate animi commendavit. Hic profecto Alexius, cum esset vir
secundum seculum usquequaque idoneus et in iure canonico, ut putabatur,
doctissimus, tantam apud regem adeptus est familiaritatis graciam, ut rex suis
verbis in cunctis annueret et nichil penitus absque ipsius consilio facere
attemptaret. Tandem occasione sumpta regem quadam vice in occulto adiit et de
magnificencia Romanorum proconsulum sibi assumens loquendi materiam, facta
eorundem mirabiliter commendavit; hac siquidem verborum subtilitate regem
circumveniendo mentem ipsius incitare studuit, ut cum Romanis rex amiciciam
aliqualem contraheret et magnificencie ipsorum intuitu interveniente contractu
matrimoniali se ipsis familiarem ac favorabilem exhiberet. Rex igitur in verbis
colloquentis dolum nequaquam suspicatus, fidem auditis annuendo adhibuit atque
ipsum Alexium, cui status curie fuit cognitus, pro contrahendo cum Romanis
familiaritatis vinculo mox Romam transmittens, multas membranas sigillo
insignitas regio sibi dedit, ut si que pacta cum Romanis ex parte sui faceret,
membranas convertens in litteras, hec eadem scribendo per ordinem dilacione
postposita confirmaret. Regalium igitur mandatorum accepta auctoritate plenaria
Romani itineris laborem Alexius letanter subiit, quo mox perveniens inter
dominam Gutam, filiam regis Bohemie, que nondum annos infancie evaserat, ex
una, et inter filium domini Gentilis Romani, senatoris de domo Ursinorum, viri
precipui, infantem similiter ex parte altera matrimonium procurans contrahi,
ipsum contractum utrobique legalibus litteris roboravit. Re autem limpidius
considerata istum contractum predictus Alexius procurare idcirco studuit, non
ut rex Wenceslaus apud Romanos proficeret, sed ut pretextu legacionis
huiuscemodi sibimet apud illos de familiaritate et amicicia provideret. O
dolosi nunccii detestanda perfidia! qua fidelium dominorum promocio perniciose
agitur et profectum proprium iniquus nunccius procurare conatur. Ipse siquidem
Alexius stipendiis suffultus regiis adiutorio Romanorum ecclesiasticas
dignitates nancisci appeciit, nec eo contentus eciam ducem Calisie in regem
Polonorum coronari in contemptum proprii domini clandestine procuravit, quem
tandem pecunia regis deficiente, cum ad propria remeare debuit, famulus, qui
cum ipso recessit de curia, in medio canalium nocturno tempore ipsum clanculo
interemit; iusto namque Dei iudicio per servum proprium iugulatus interiit, qui
fidelitatis pretextu, publice honestatis immemor, in contemptum veri domini sui
tam nequiter laboravit. Alexius
Sic fraudulentus cecidit mucrone peremptus
Et male finivit, qui defraudare cupivit
Regem devotum. Fraudes fuge, reddere debes votum,
Si servire velis dominis, estoque fidelis,
Ne mala te tangat passio, ne te mater tua plangat,
Ne de morte tua monachi dicant tibi huha.
Sed notandum, quod nexus amicicie per Alexium inter regem Bohemie et Romanos
contractus dissolvitur, quia Guta filia regis paulo post infans adhuc moritur
ac in claustro sepelitur
Aule Regalis. Pereat connexio talis,
Et de iure perit, qui non me, sed mea querit.
Capitulum L.
Quomodo dux Calisiensis in regno
Polonie coronatus fuerit et quomodo fuerit interemptus.
Quoniam de regno Polonie in precedenti capitulo, ut audistis, occasionaliter
mencionem fecimus, restat ex nunc, ut de eodem regno modica et multis cognita
valde breviter disseramus, quatenus dum momentaneam regnorum instabilitatem
cognoscimus, terrenorum condicionem contempnentes instabilem ad eterna toto
mentis desiderio suspiremus. Retroactis siquidem temporibus, prout antiquorum
narrant historie, reges Slauice gentis habuerunt, qui residentes in Cracouia
totam Poloniam in potestatis sue dominio habentes, esse et dici reges et domini
tocius Polonie meruerunt. Sed quia ipsa Cracouia Ruthenorum et Litwanorum
ceterorumque persecutorum fidei e vicino videtur metas attingere, eedem gentes
incredule terram Cracouie sepius intraverunt, atque ipsam hostiliter
invadentes, homines et iumenta secum ad propria plerumque numero abduxerunt.
Assiduis igitur earundem gencium insultibus Deo permittente territorium
Cracouiense destruitur et gloria regni, que ab antiquo ibidem habebatur
celebris, amodo ducatus mutato nomine ab omnibus appellatur. Sic quoque factum
est, ut nobiles Polonie ac potentes, qui regi suo subesse actenus consueverunt,
quidam ex eis ducum sibi vendicantes titulos principes et domini per se
existere inceperunt. Igitur domino Leschone, ultimo duce Cracouie, defuncto
maiores natu ibidem convenerunt et sicut in precedentibus dictum meminimus,
dominum Wenceslaum, regem Bohemie, sibi in ducem et dominum concorditer
elegerunt. Porro successu temporis Przimisel, dux Calisiensis, diadema regium
capiti suo imposuit et se in regem tocius Polonie coronari in contemptum
Wenceslai, regis Bohemie, a sede apostolica procurante Alexio impetravit.
Quamobrem rex Wenceslaus offensus nunccios ad eum misit et qua mente diadema
Polonie, quod ab antiquo fuerat in Cracouia, sibi vendicare presumeret,
inquisivit. Cum autem ille per quemcunque modum adeptum titulum resignare
renueret, rex Wenceslaus, ne sedi apostolice, a qua se ille confirmatum
asseruit, inveniretur contrarius, contemptum sibi irrogatum Romano pontifici
missis legatis exposuit et quod virtute bellica per se potenter, iusticia
suffragante, retractare potuit, ut devotum se ecclesie Romane ostenderet,
cassari auctoritate apostolica cum debita mansuetudine postulavit. Quid
amplius? Dux Calisiensis paulo post a suis occiditur et rex Wenceslaus in regem
tocius Polonie, ut patebit inferius, cum solempnitate maxima de consensu gentis
Polonice coronatur.
Sic sublimatus noviter dux Calisiensis
Omnibus ingratus factus perit ictibus ensis.
Questio multorum fore consuevit populorum,
Et querunt gentes, cur reges sive potentes
Tam cito tollantur, cur morte mala moriantur?
Hic de cultello lesus perit, illeque bello
Opprimitur, misere plures subita periere
Morte, venenatus perit iste et ense necatus.
Paucis psalmista verbis respondit ad ista:
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est, qui faciat bonum,
non est usque ad unum.
Si reges saperent et si ventura viderent,
Iudicium facerent, Domini si iussa timerent,
Pacem servarent, si turbatos recrearent,
Pravos corriperent, iustos in pace tenerent,
Si non turbarent humiles, si non spoliarent,
Ecclesias facerent et eas clerumque foverent,
Prospera sentirent, nec eos mala tanta ferirent.
Capitulum LI.
Quomodo rex Wenceslaus in regno suo
scriptas leges instaurare decreverit et quomodo a nobilibus suis in hoc
impeditus fuerit.
Quoniam Wenceslaus rex de salute, profectu quoque populi sibi commissi
debitam sollicitudinem in corde suo sine intermissione habuit, omnia iura regni
sui hactenus diffusa et penitus imperfecta sub certis legum canonumque regulis
constringere cogitavit, quatenus secundum suum sensum temerarias in suis causis
sentencias nullus amplius excogitare presumeret, immo scripta lege contentus,
quemadmodum potens ita et humilis pro se pugnare iusticiam in foro cuiuscunque
iudicii persentiret. Cum autem sollicitudinem huiuscemodi nulli inter curie sue
doctores vellet iniungere, domino Matheo cardinali sedis apostolice cognomento
Rubeo, cum quo iam affinitatis vinculum Alexio procurante contraxerat, cordis
sui conceptum nunccio intercurrente aperuit et, ut ipse sibi aliquem ad
predicta idoneum dignaretur transmittere, confidenter rogavit. Dominus igitur
Matheus piis amici sui postulacionibus assentire desiderans virum sapientem et
providum, videlicet magistrum Gocium de Vrbe Veteri, utriusque iuris tam
canonici quam civilis professorem, idoneum super premissis alloquitur et, ut ad
curiam regis venire non differat eique ad vota obediat, sollicite exhortatur.
Profectus itaque in Bohemiam magister Gocius a rege cum hilaritate suscipitur
et ab hac hora, qualiter intencionem regiam ad effectum possit perducere,
iugiter meditatur.
Sic pius et planus vir Gocius Vrbevetanus
Ad votum regis venit, qui dogmata legis
Et ius canonicum novit, quem rex ut amicum
Gaudens suscepit, et ei proponere cepit
Mentis secretum, vultum prebens sibi letum.
Quidam autem de regno nobiles, quorum semper profectui rei publice toto nisu
reluctari consuevit intencio, hiis auditis non modicum doluerunt et occasione
sumpta ab huiuscemodi proposito animum regis avertere studuerunt, ne videlicet,
si vigor scripti iuris per hunc modum invalesceret, fructus, quem de abusivis
eorum adinvencionibus hactenus consueverunt tollere, ipsis forsitan deperiret.
Et quia nobilibus suis nonnunquam eciam in hiis, que sibi fuerunt contraria,
complacere studuit, fraudulentis ipsorum aversus consiliis, hoc, quod animo
conceperat, differre ad tempus dignum duxit. Sed quia generose mentis condicio
rei concepte studiose innititur, eciamsi ab ipsa quibuscunque intervenientibus negociis
pro tempore retardetur, rex a suis ad tempus prohibitus ad propositum post
pauca rediit et adolescentem quempiam, Conradum nomine, Aurelianis ad studium
destinavit, quatenus ipse in legum sciencia ibidem studenda proficeret et
quandoque reversus ipsarum legum tenorem, prout rex conceperat, in regno
Bohemie instauraret.
Incipit secunda pars per dominum Petrum conscripta.
Capitulum LII.
Quomodo pius rex Wenceslaus generale
studium Prage instaurare decreverit et quomodo a suis permissus non fuerit.
Si piam regis Wenceslai intencionem sollerter inspicimus, quam sedulus
katholice fidei emulator exstiterit, evidencius invenimus. Ipse denique cum
eiusdem fidei professor esset strenuus, universa, que profectui eiusdem fore
profutura didicit, quamvis a suis prohiberetur sepius, cum omni studio et
devocione promovit et si ab hiis suorum livor edax non eum retraheret, cunctis
secularibus relegatis negociis ampliacioni divini cultus procul dubio iugiter
inhereret. Cum igitur orthodoxe fidei statum sine sapiencie studio arbitraretur
non posse subsistere, generale quarumlibet facultatum studium in Pragensi
civitate instaurare decrevit, quatenus ipso procurante studencium argumentosa
sedulitas nubilum ignorancie a cordibus humanis repelleret et usui universalis
ecclesie elucidata scienciarum veritas eorundem ministerio deserviret. Hec illo
cogitante turbantur reprobi et qui honori cleri semper remurmurare
consueverant, intus torqueri incipiunt; maledicti profectum siquidem cleri suum
estimantes opprobrium occasione inventa quadam vice regem adeunt et simulate
providencie pretextu retractare satagunt, quod dissuadere regi nudis sermonibus
aliquatenus non presumunt, dicuntque: O rex intencionem tuam pro informando in
regno tuo studio generali fama referente cognovimus, in quo te sicut et in
ceteris operibus ultra opinionem hominum commendabilem persentimus, ex hoc
namque magnam regno tuo utilitatem affuturam nequaquam ambigimus, animarum
quoque nostrarum salutem perpetuam, si tamen tibi in hoc fideliter cooperati
fuerimus, in posterum senciemus. Sed quia terrarum intranquillitas mentes
hominum a studio sapiencie nonnunquam retrahit, prius terris tuis de pacis
commodo regia sollicitudo intenta provideat, dehincque ad informacionem
generalis studii in regno audacter procedat, quatenus circumiacencium terrarum
clerici ad ipsum studium securi veniant, quo digne consumato personis rebusque
salvis abhinc ad propria sine difficultate recedant. Pace siquidem instaurata
operam ad hoc tibi studiosam dabimus atque una tecum huic tuo proposito
concorditer intendemus. O vera suggerencium fraudulenta intencio, que in
verborum superficie instauracioni pacis se inniti in aperto simulat et regis
animum a tam commendabili proposito in occulto avertere elaborat. Cum enim sine
sapiencia pax conservari nequeat, quomodo paci convincitur intendere, qui
verborum velamine molitur studium sapiencie impedire? Hii denique in verbis
hiis non intendebant paci principaliter consulere, quin pocius clericalis
dignitatis profectibus convicti sunt ex ipsis suis consiliis contraire. Rex
namque fraudulentis eorundem suggestionibus circumventus ab incepto retrahitur
et generale studium, quod Prage informare decreverat, usque hodie per ipsorum
maliciam impeditur.
Consilium tale studium revocat generale,
Unde statum cleri rex proposuit revereri.
Miror, quod mille plagas non percipit ille,
Quem cuncti nostis, cleri tam publicus hostis,
Qui studii flores et cleri tollit honores.
Capitulum LIII.
De tribus iuvenibus, qui de
longinquis partibus venientes regi presentati fuerunt.
Adolescentes tres hiis in diebus casualiter, ut creditur, Pragam venerunt,
qui a nostris prius inaudito inter se utentes linguagio ex eorum moribus de longinquis
mundi partibus se traxisse originem monstraverunt. Quidam autem dolum suspicati
eosdem tres iuvenes susceperunt et cum ex eorum vocibus moribusve nil possent
penitus elicere, ipsos sequestrare ab invicem studuerunt, ut si aliis
ignorantibus unus saltem condicionis sue statum detegeret, quem occulte
promissionis intuitu aperire fortassis in sociorum suorum presencia non
auderet. Unus igitur, qui ceteris videbatur prestancior, tempore
sequestracionis sue, utpote bone indolis se in cunctis disciplinatum exhibuit
et cum hiis, qui deputati fuerant, cuncta apposita sibi cibaria cum hilaritate
animi manducavit potumque bibit, alii autem similiter sequestrati nec bibere
nec comedere per dies aliquot voluerunt, sed quosdam garritus eructantes apud
nos insolitos se torqueri pro absencia sui socii ex ipsis suis suspiriis
ostenderunt. Cum autem per talem modum de ipsorum ortu adventuve nemo quidquam
colligere posset, regi Wenceslao pariter presentantur, a quo suscepti hilariter
magistro curie regalis, qui eis de necessariis habunde provideat, commendantur.
Post hec rex quosdam, quibus varia lingwarum genera putabantur cognita, quique
temporibus suis cuncta mundi transiverunt climata, ad suam evocavit presenciam,
ut si saltem unus e multis de condicione predictorum iuvenum ipsos alloquendo
sagaciterque contemplando quicquam certi cognosceret, hoc regi per ordinem
enarraret. Auditis igitur eorundem mugitibus visisque moribus singuli
admirantur et se hactenus tales non novisse homines uno ore omnes pariter
protestantur. Quamobrem rex eum, cui reliqui exhibere reverenciam probati sunt,
puta habiliorem ceteris litteris imbuendum tradidit et sic successu temporis
cum ipso iam in latino eloquio competenter erudito colloquendo oretenus non
solum de adventus sui causa, verum eciam de nacionis sue meritis per ordinem
inquisivit. Cui adolescens tale creditur dedisse responsum: Ego de prosapia
cuiusdam transmarini regis sumpsi originem, sed eventus quidam miserabilis me
ad istam venire compulit regionem. Pater namque meus quendam regem vicinum
habuit, qui sibi suoque regno intermissione non obstante infestus fuit. Quadam
igitur vice pater meus exercitum congregavit et animo ulciscendi se suosque
terram vicini sui intrare me sibi assumpto manu valida cogitavit. Onustis
itaque navibus ad mare dum navigantes devenimus, subito exorta tempestas naves
concussit et cum patre meo omnibus ibidem submersis me cum paucis ad litus
insule cuiusdam prius incognite suborte tempestatis impetus deportavit.
Exeuntes autem de navibus neminem invenimus, quo informante ad terram nostram
redire possemus. Assumptis igitur hiis duobus clientibus periculis me et
fortune exposui et sic mundum perambulando girovagus tandem o rex ad tuam
curiam usque deveni. Quibus auditis rex vehementer obstupuit, ipsumque cum
sociis honoratum magnifice ad propriam terram redire permisit.
Hos adolescentes nullus novit, neque gentes,
Nunquam vidistis similes pueris tribus istis:
Emittunt voces tenues satis atque feroces
Sunt in currendo, brutales sunt comedendo,
Utuntur vino, carnes quoque more lupino
Non coctas comedunt et quod de virgine, credunt,
Natus cunctorum sit salvator populorum.
Capitulum LIV.
Qualiter sanctus Celestinus papa
papatum resignavit et Bonifacius octavus sibi successit.
Annus Domini MCCXCVus.
Sanctus Celestinus papa maxime humilitatis ipsum impellente gracia anno
primo sedis sue in Neapoli civitate apostolice dignitatis apicem voluntarie
resignavit. Hic quidem antea Petrus de Marrone dictus fuerat, sub regulari
degensque habitu monasticam quam heremiticam vitam diu duxerat, sic ut celibis
vite sanctimonia istum virum celestem dignum Celestini nomine non immerito
faciebat. Et licet ex isto sanctissimo quam sanissimo capite se feliciora
membra universalis reputarent ecclesie, ipsa tamen sancta humilitas, que alta
nescit sapere sed timere, pastorem pervigilem pro servo inutili docuit se
habere. Christus tamen, cui accepta sunt vota humilium, suum, qui se ipsum
contempsit, clarificare dignatus est famulum in miraculorum operibus et
signorum. Quadam namque vice cum post resignacionem sedis apostolice ad castrum
duceretur, quod dicitur Fummone, mulier quedam infantulum ab utero matris sue
claudum viro Dei ad benedicendum in itinere obtulit et alte cum lacrimis
exclamavit: benedic, benedic pater. Hunc clamorem sepe ingeminat et gemebat;
ille autem dissimulans vocem clamoris ex indicio humilitatis vi et prece
prelatorum tunc presencium ob importunitatem mulieris more Cananee sanari sibi
puerum deprecantis manu sua edidit signum crucis. Quo facto mox puer in oculis
omnium contracta membra distraxit et sanitatem, quam sibi nativitas negavit,
viri sanctitas pie dedit. Honorabilis vir dominus Waltherus, Wischegradensis
scholasticus ac Pragensis canonicus, qui talibus interfuit, ista sepius michi
dixit. Iste papa Celestinus est per dominum Clementem papam quintum anno Domini
MCCCXIIIo canonizatus et sanctorum katalogo annotatus.
Est Celestinus pastor divinus, ovinus
Grex per eum pastus fuit, ut decet, hunc quia fastus
Nullus fedavit plane, sed eum decoravit
Intus mens humilis, foris elegit fore vilis
Abiectus plebi, quod veri lumine Phebi
Hinc scandat celos, ubi dulce canit sibi melos,
Sancte Celestine te posco, Deum prece line,
Ne scelerum spine me ledant sive ruine,
Nunc michi festine denturque tue medicine,
Pellanturque mine, stet vita bono mea fine.
Huic Celestino successit Bonifacius octavus utriusque iuris sciencia
preditus ac in omni temporali negocio mirabiliter eruditus, prius vocatus
proprio nomine Benedictus. Iste, ut tunc vulgaris opinio docuit et insonuit,
quia spem de papatu habuit, domino Celestino sub pretextu pie ammonicionis, ut
de Kathedra cederet, consuluit et suggessit. Timens vero Bonifacius, quod
vivente Celestino aliquod posset scisma in ecclesia suboriri, eidem in castro
Fumone fecit habitaculum fieri, ibique ispum usque ad ipsius obitum iussit
cautissime custodiri. Iste Bonifacius vir magnanimus sextum librum edidit
decretalium, annum quoque instituit fore centesimum iubileum, ipseque Romanos
de Columpna dictos dampnavit et humiliavit usquequaque et contra Philippum,
regem Francie, graviter cepit procedere, unde factum est, quod eodem anno, quo
et mortuus fuit papa Bonifacius, per eosdem Columpnenses, quam per marschalcum
regis Francie in Anania, sua scilicet natali civitate, capitur, in domo
clauditur et usque ad diem tercium fugatis ab eo omnibus custoditur.
Dominus Bonifacius papa octavus contra Philippum, regem Francie, plures
processus fecerat, de quibus aliquos hic notavi.
Bonifacius episcopus, servus servorum Dei, Sedes apostolica, sicut totus
fere orbis facti evidencia didicit, regnum Francorum eiusque reges tam antiquis
quam modernis temporibus magnis dotavit largicionibus et amplis privilegiis
communivit, que si Philippus, rex Francorum, in examen debite consideracionis
adduceret, dictam sedem et nos, quos precipue ad sua habuit beneplacita
promptos et liberales in graciis et in cunctis oportunitatibus graciosos,
contumeliis non conaretur afficere nec iniuriis provocare; sed ad nos et ipsam
ex debito gereret affectum devocionis et reverencie spiritualis. Verum tamen
ipse huiusmodi beneficiorum immemor et graciarum oblitus, elatus in superbiam
et in reprobum sensum datus, contra nos et sedem eandem tamquam impinguatus,
incrassatus non solum ab eiusdem sedis et nostra devocione subtraxit, sed se
nobis constituendo rebellem in illam omnium pessimam speciem ingratitudinis
incidit, qua pro bonis mala, pro graciis contumelie ac pro beneficiis maleficia
compensantur. Quia vero precipue prelatos dicti regni ad huiuscemodi rebellionem
et indevocionem secum trahere satagit, et itam eorum aliquos traxit, quos autem
trahere non valet, a regno eiicit et excludit predicto; similiter magistros,
doctores, baccalaurios et scholares existentes in studiis regni predicti ad se
trahit aut excludit: nos nolentes, quod ob timorem, favoremve ipsius aut alia
quacumque de causa in ecclesiis cathedralibus et regularibus dicti regni aliqui
preficiantur, qui nobis dicte sedi fideles et devoti et alias idonei non
existunt, omnes provisiones dictarum ecclesiarum, si que forte vacant ad
presens vel cum eas vacare contigerit, disposicionis nostre ac dicte sedis,
donec idem rex ad nostra et eiusdem sedis mandata cum satisfaccione debita
revertatur, auctoritate apostolica reservamus, districcius inhibentes omnibus
et singulis, ad quos in dictis ecclesiis prelatorum elecciones vel ipsarum
eleccionum confirmaciones seu quecumque dispensaciones pertinent earundem, ne
contra reservacionem huiusmodi quemquam eligere seu eleccionem aliquam
confirmare aut alias de ecclesiis ipsis disponere quoquomodo presumant,
decernentes exnunc irritum et inane, si secus super hoc a quoquam scienter aut
ignoranter contigeret attemptari. Similiter nolentes, quod ob favorem vel
timorem ipsius regis aliqui a nostra et eiusdem sedis reverencia deviantes et
alias minus idonei cathedram possint ascendere magistralem, omnes de regno
predicto potestatem habentes dandi licenciam regendi seu docendi ac approbandi,
volentes licenciam huiusmodi obtinere in theologia ac iure canonico et civili,
ab huiusmodi absolvimus potestate, donec idem rex ad nostra mandata et sedis
nostre cum satisfaccione debita revertatur, inhibentes eisdem, ne interim
aliquibus, dictandi licenciam concedere quoquomodo presumant, decernentes
exnunc, si secus attentatum fuerit, irritum et inane. Nullus ergo hominum ??.
Datum Anagnie XIV kal. Septembris, pontificatus nostri anno IXo.
Plures alios processus dominus Bonifacius papa octavus contra eundem
Philippum, regem Francie, protulit in scripto, quos singulatim scribere, ne
tedium faciam legentibus, pretermitto.
Habuit autem tempus illud, annus videlicet Domini MCCXCVI quedam monstrosa
et prius inaudita, incredibilia, raro prius a seculis cognita vel audita: duo
namque pape hoc in tempore, Celestinus et Bonifacius, pariter et concorditer
tunc vixerunt, duo eciam reges in Alemannia pro imperio insimul certaverunt.
Porro Albertus, dux Austrie, invitantibus ipsum quibusdam principibus sacri
imperii electoribus contra Adolfum, Romanorum regem legitimum, comitem de
Nassow, consurrexit valide ipsumque occidit prope Wormaciam campestri lite
regnavitque pro eo, constituit quoque prelia multa, occisus demum anno regni
sui decimo a Johanne patruele suo. Quociens autem idem Albertus in principio
creacionis sue in regem aliquid fecit, quod Bonifacio pape displicuit, papa
Bonifacius ipsum non regem, sed virum crimine lese maiestatis obnoxium verbis
et scriptis apostolicis nominavit. Talia pro talibus rex Albertus responsa pape
reddidit, nam ipsum non Petri successorem, sed detrusorem domini Celestini
scelestissimum sepius appellavit. Tandem intervenientibus quibusdam nuncciis
amicabilibus penne columbe deargentate innitentibus et posteriora dorsi in
pallore auri habentibus Bonifacius papa omnes errores, si qui habiti in
eleccione Alberti regis fuerant, auctoritate apostolica correxit, eleccionem
approbavit, ratificavit, gratificavit, ipsumque regem, futurum imperatorem
Rome, in publico consistorio nominavit.
Capitulum LV.
De plaga, quam Judei plurimi
sustinuerunt in Alemannia. Annus Domini MCCXCVIus.
Carnifex quidam Rintfleisch cognomine, vir degener et pauper, mente acer,
nacione de Franconia, nescio quo zelo impellente ipsum, surrexit cum turba
plebeia et constituit contra Judeos prelia multa quam stulta. Repentino namque
semel quodam clamoris impetu in oppido Rotil dicto populum concitavit,
ecclesiamque intrans crucifixum cum vexillo rapuit ac Judeorum petens hospicia,
omnes, quos in ipsis reperit, furiose gladiis ac fustibus interemit. Convolabat
mox ad istum Judeorum tortorem innumerabile vulgus plebeium, qui omnes pariter
conglobati fecerunt exercitum copiosum, sequentes regem Rintfleisch quasi
dominum suum verum, dehinc unanimiter ad Herbipolim, Rotenburg, Windisheim,
Nurenberg ac ad plures civitates et oppida Alemannie se transferunt, in quibus
nulli etati aut sexui parcentes Judeos passim circa decem millia occiderunt,
quotquot autem ad castra aut ad municiones confugerant, consumpsit fumus et
ignis, eos eciam extinxit cuspis, gladius et fustis, qui inventi fuerant in
vicis ubilibet aut plateis. Irruit autem tunc timor vehementer super omnes
Judeos in longinquis eciam regionibus constitutos. Eodem tempore uno et eodem
die pius Wenceslaus, rex sextus Bohemie, omnes incepit Judeos, qui in universo
regno fuerant, detinere, quos nequaquam vita, sed infinita pecunia privavit.
Sic et diversarum terrarum principes fecerunt, ab ipsis enim Judeis in eorum
constitutis dominiis vitam aut pecuniam abstulerunt. Huius plage tam immanis
racionem assignabat opinio vulgaris, quod videlicet in Rotil, civitate
Franconie, crucifixissent Judei Christum in hostia consecrata et sacratissimo
sacrificio altaris: quidam namque, ut dicebatur, ex Judeis hostiam consecratam
sibi per ancillam eorum procuratam acubus et claviculorum aculeis tam diu
pupugerunt, quod ex ipsa ipsi primo et postea alii profluxisse sangwinem
conspexerunt; opinantur tamen alii, quod factum fuerit amore pecuniam rapiendi.
Quidquid sit, scio, quod de tanta strage permissio Dei fuit.
Rintfleisch rex iste tibi gens Judaica triste
Excidium fecit, te namque repente reiecit,
Et quasi delevit, te namque Deus modo sprevit,
Ipseque tortorem dat, quod te sic ad amorem
Ipsius alliciat, tibi quod sua gracia fiat.
O Judee dole! quia tu cum duplice mole
Semper pressus eris, hic ac illic crucieris.
Capitulum LVI.
Quomodo dominus Conradus, primus
abbas Aule Regie, dominam Agnetem, sororem Wenceslai regis, adduxerit de Sweuia
in Bohemiam.
Anno domini MCCXCVIo dominus Conradus, primus abbas Aule Regie, a
domino Wenceslao fundatore suo in Sweuiam transmittitur, et per eum domina
Agnes, eiusdem regis Wenceslai soror, ducissa Austrie et Sweuie, in Bohemiam
revocatur. Hanc itaque dominam, regis Ottakari filiam, regis Wenceslai
germanam, feminam multis virtutibus exornatam Rudolfus, Rudolfi regis Romanorum
filius, in coniugio habuit, et ex ea Johannem ducem genuit, qui postea suum
patruum Albertum, regem videlicet Romanorum, in Sweuia interemit. Hec itaque
Agnes, mortuo iam Rudolfo, viro suo, et in Pragensi ecclesia tumulato, in
Bohemiam concomitante abbate revertitur, ubi dulci fratris sui, regis
videlicet, solacio fruitur, sed post paucos annos moritur, corpus cuius apud
beatum Franciscum in Praga, cor vero in Aula regia sepelitur. Hec autem femina
non erat minus magnanima quam nobilis et illustris; cum enim sibi diceretur,
quod vacante imperio frater suus rex Wenceslaus paternis stans contentus
honoribus et propriis limitibus noluisset acceptare imperium, magnanimiter
protulit verbum, quod merito duxi presentibus inserendum: Si, inquit, totus
mundus preter spacium unius palmi esset meus proprius, totum ipsum mundum
ponderarem aut perderem, vel istud residuum meo imperio et dominio subiugarem.
Capitulum LVII.
De quodam sompnio regis Wenceslai,
quod fuit evidens presagium sequentis mali.
Per divinam providenciam plerumque disponitur, ut contingencium rerum
precognicio quibusdam symbolicis apparicionibus et nonnunquam sompniorum
visionibus habeatur. Roborat hoc testimonium legis veteris, ubi de sompnio
Joseph et de visionibus legitur Danielis. Quadam igitur vice intempeste noctis
silencio, cum rex esset in accubito suo et sopori deditus obdormisset, sompnium
vidit terribile, ad cuius visionem suorum medulla constringitur ossium et pene
totus vigor elanguit sompniantis. Hec autem erat apparicio visionis. Putabat se
rex stare structuramque sui novi monasterii in Aula Regia, quod opere mirifico
inchoatum ab ipso nondum tamen consummatum fuerat, diligenter inspicere et de
consummacione eiusdem novelli operis mente sollicita perpensius cogitare, et
ecce ventus turbinis veniens cum impetu flatum adduxit tam validum, ut sicut
movetur arundo, que a vento agitata circumflectitur, ita epistilia cum basibus
nutantibus moveri viderentur illarum quatuor principalium forcium columpnarum.
Suboritur ad hoc ex grandium ventorum spirancium impulsibus turbulenta
tempestas rigidior, que irrefragabilibus commocionis flatibus columpnas, quibus
totum innitebatur edificium, quassat potenter et concutit, ut quasi tota illa
plantacio novella evellenda foret in ictu tanti flaminis omnino funditus,
illius devanstantis turbinis impugnans impetus minabatur. Sed nunquam in hiis
anxietatibus rex diu dormitabit aut dormiet et non pocius illum gravem sompnium
gravius sompnium intercipiet? Utique tam violento enim tactu eadem visio sompniantem
in timore nocturno concusserat, quod regem de sompno suscitari ad vigilias
grave non erat. Quomodo enim ad devastacionem rei vehementer amate amans
dormire quiete poterat, ad cuius consummacionem cor cotidie sollicite
vigilabat? Surgit itaque a sompno rex stuporatus mentalis turbacionis
sompnolencia depressus, et quia difficile mentem non prodere vultu, interioris
hominis caliginem exterioris amabilis faciei obfuscata hilaritas luce clarius
demonstrabat. Porro rex ut homo sapiens suum sompnium non cassum, sed verius
alicuius mali preludium intelligens mestus erat. Rege autem in archivo sui
pectoris absconse visionem et interpretacionem eius memoriter revolvente ecce
dominus Conradus, pater pius Aule Regie abbas primus, regi sic disponente Deo
appropinquat, et quod vultus regius tristior esset solito, cum admiracione
mixta mesticie ex evidentibus indiciis perpendebat. Sed numquid abbati sua rex
sibi celabit sompnia, quem ex intimo amore diligens omnia facta sua scire
volebat magna quevis et minima? Non puto. Regis enim affeccio abbatem adeo ex
omnibus caris eius elegerat, quod indistincte omnium regalium fortuitorum
successuum eundem conscium et participem esse volebat. Statim ergo, ut moris
est amancium, mutuo scilicet sibi aperire secretum, id, quod viderat et
occultum habuerat, rex abbati tanquam alteri sibi per ordinem enarrabat.
Audiens tunc abbas pius huiuscemodi visionis modum, videns quoque perturbatum
regem, dominum suum dilectum, quem amore reciproco sicut animam suam diligebat,
conturbatus est et ipse. Sed quante tamen compassive amaritudinis iaculum pii
abbatis cor vulneraverit, ipse scit, qui sustinuit et quia adhuc superest,
tibi, si ab ipso quesieris, reserabit. Sed ne abyssus abyssum invocaret, hoc
est, ne doloris vorago terminos sue mesticie profundaret, pius abbas sapientis
more, qui multa licet interdum gravia dissimulat pro tempore, molestati regis
tristiciam blandi sermonis eloquio sua temptavit industria dulciter delinire.
Et licet propter statum instabilem rerum omnium mundanarum visio sibi dicta
opinioni abbatis aliqualem terrorem incuteret, licet eciam tunc pace vigente
Aula Regia nichil penitus contrarii sustineret, tamen ad solacium regis pavorem
cordis per oris et sermonis audaciam dissimulans, quod vana et non curanda
essent sompnia, abbas coram rege persuasivis assercionibus concludebat. Sed
quis hodie vivens audebit asserere, illam regis visionem fuisse phantasticam et
non pocius prenosticam futurorum tunc malorum exstitisse, quicunque tot
adversitatum, calamitatum et inexplicabilium miseriarum gravamina in nostro
tempore, una mecum vidit et lamentabili experimento didicit Aule Regie
evenisse, unde illius inestimabilis excidii vastitas crudelissima, cui
temporibus Heinrici, ducis Karinthie, qui postea voce et non significacione titulum
et nomen regis in Bohemia habuit, cum toto regno Bohemie Aula Regia non minus
paciens succubuit. Vera et severa interpretacio sompnii huius fuit. De quo
dampnoso disturbio melius iudico nunc tacere, quam scribere modicum vel
succincte, diffusum enim tractatum exigit de se fieri suo loco illius late
miserie longa et miserabilis magnitudo. Et ut arbitror, rex ille spiritu
prophecie nequaquam caruit, qui eciam felicis tranquillitatis pacato tempore
venture pressure angustias ante previdit; hec tamen mala divina preveniente
ipsum gracia non gustavit et licet Cato dicit:
Sompnia ne cures, tamen hoc tibi dico, diu res
Nulla manet stabilis felici statu, quin ei lis
Et mala sors veniat. Que nunc est florida, fiat
Res post hec marcens. Facit hec mala sors male parcens,
Et Deus hoc fieri mittit, quod eum revereri
Mens sciat humana, quoniam facit aspera plana,
Et scit percutere, scit et hic sanare; timere
Hunc sic debemus, a quo fluit id, quod habemus.
Iam mala, iam leta Deus affert fante poeta:
Ludit in humanis divina potencia rebus.
Cuius tamen vertibilis ludi conscios facit esse, quos vult et prout vult
divina bonitas ex sua libera voluntate.
Capitulum LVIII.
De magna devocione, quam pius rex
Wenceslaus ad beatam Mariam virginem habuit et quam libenter nomen Marie
proferri audierit.
Ea, que in abditis sacrarum occupacionum meditacionibus frequenter
mentaliter actitantur, fervenciori desiderio, cum vocaliter prolata fuerint,
audiuntur. Unde ad indicium intime devocionis et gracie, quam ad matrem plenam
gracia virginem Mariam rex Wenceslaus habuit, hoc amoris privilegium a filio
eiusdem virginis singulariter pro munere gratuito recepit, quod de ipsa virgine
beata missarum solempnia et precipue Rorate celi desuper, de annuncciacione
videlicet officium, pro eo, quod in ipso divine incarnacionis misterio Mariae
quoque preconium frequenter et nomen exprimitur, coram sua presencia non solum
sabbatis, verum eciam quasi singulis diebus, si non cantari solempniter, saltem
tamen sibi legi peculialiter procuravit. Huic quoque officio devotissime astare
consueverat et quociens hoc venerabile nomen Maria sonabat, illud ad celum
elevatis oculis et manibus devoti cordis auribus patulis consolabiliter audiebat,
omnem namque missam, in qua sue menti insitum hoc dulce nomen Maria in auribus
suis non sonuit, minus anime sue sapidam fore dixit. Ex inolito quoque more
approbande consuetudinis rex didicit, quod presbiteris singulis, qui rege
presente quamvis in pluribus simul altaribus missas celebrare debebant, ore
proprio disposuit, quid et de quo quilibet sacerdotum cantare vel legere
deberet. Quociens tunc inter alias Requiem eternam, missam videlicet pro
defunctis dici voluit, commisit et taliter ordinavit, quatenus collecta illa
Deus venie largitor, in qua nomen Marie promitur, sine intermissione qualibet
collectis ceteris adderetur, ut ex hoc auditui suo gaudium et leticia
prestaretur.
Da sibi virgo pia, celi regina Maria,
Cum superis omen, quia dulce tuum sibi nomen.
Nomen enim tuum et memoriale tuum in desiderio anime sue fuit.
Item de eodem.
Stabat aliquando cum suis familiaribus familiariter in quodam preeminenti
loco domus abbatis in Aula Regia, que tunc noviter constructa fuerat. Rex
respiciens per fenestram consideracionis animo prospiciens hinc et inde, cumque
deliciosus situs Aule Regie et circumiacentis loci iocunda amenitas et amena
iocunditas, que tunc se regis et assistencium offerebant obtutibus,
complacenciam visui et oblectamentum singulis humanis prebuissent sensibus et
ad hec ipsa loci speciositas regi cum ceteris loquendi et eciam commendandi
dedisset materiam, inclitus ipse rex interne devocionis exuberanciam, quam ad
beatam virginem habuit, in cordis scrinio celare nequiens, oris oraculo verbum
bonum eructavit sic dicens: Nisi locum istum deliciosum, duobus concurrentibus
fluviis irriguum, arboribus consitum, pascuis fertilem, vineis, agris non
sterilem, qui hactenus delicias prebuit regibus, domine mee virgini Marie
donacione perpetua liberaliter contullissem, nulli unquam alteri sanctorum, nec
ipsi Christo forsitan obtulissem. Quid est hoc? Quid dicis rex fidelis? Quid
loqueris? Nunquid articulos fidei et modum credendi nescis, cum Deo hominem,
Christo Mariam anteponis? Sed ne de hiis verbis, que ex fervoris non erroris
spiritu de corde regis eruperant, quispiam de audientibus scandalum aut dubium
sumeret, ex quo scilicet motu rex dixisset talia, que ordinem credendi
preposterum pretenderent et creaturam creatori et talem matrem tanto filio
anteferrent, pius dominus Chonradus, Aule Regie abbas primus, ceteris
familiaribus regi familiarior animum regis intelligens ad robur devote
sentencie, quam rex protulerat, beati Bernhardi auctoritatem produxit ad
medium, ita dicens: Nulli, inquit, est dubium, quin totum ad laudem et gloriam
cedat filii, quidquid honoris et preconii exhibitum fuerit ipsius genitrici.
Regi auctoritas placuit, tacuit, quia consensit, sciebat enim, quod ex fide
recta, caritate non ficta, sed urgente ipsum amore ab eo tam ignitum eloquium
emanasset. Quis enim sane mentis crederet, fidelem regem in dileccionis pondere
tanto filio talem matrem pretulisse, eum matri non cuiuscunque hominis, sed
matri duntaxat Christi, Dei videlicet et hominis, dum talia percipit, contulisse.
Verum tamen, si hunc ardorem sui desiderii, quem ad te virgo pia habuit,
yperbolice excessivis eloquiis expressit et si amore instigante rex pius
loquendo excessit, quod nescio, tuum est mater sapiencie discutere et coram tuo
filio, qui tantum fervorem cordi regis infuderat, diffinire, sed et hoc possum
tantummodo scire:
Si bonus est tectus, suus affectus bene rectus,
Indicat effectus, en quantum nobile pectus
Te pia dilexit, cui porrexit sua rex, sit
Edibus in celi dives, qui mente fideli
et devota contulit tibi, o regina, cohortis angelice locum mansionis in suo
regno Bohemie, quo temporaliter regalis animi generositas poterat maxime
delectari.
Capitulum LIX.
De favore et amore, quem rex
Wenceslaus ad omnes personas religiosas habuit.
Qui scit, quod similitudo maxime interioris habitudinis a sapientibus
amicicie causa ponitur et quod ea, que amat animus, oculus avide contuetur,
haud dubium intelliget facile, quam fervido dileccionis spiritu erga religiosos
singulorum ordinum ordinata regis affeccio movebatur. Nam sicut nos ipsi
proprio oculo, qui tamen aure cercior arbiter est, conspeximus, ex diversis
ordinibus religiosorum virorum non paucorum venerabilis numerus, ut inter
cotidiane consorcium familie familiarior ipse regio adesse deberet palacio, ut
regis disposuerat iussio, assumptus fuerat et adscriptus, in quorum presencia
religiosus aspectus regius delectabatur, iocundis quoque delectacionis deliciis
devocione refertis interior animus pascebatur.
Premonstratenses ibi sunt Cisterquecienses
Et cruce signati per signa crucis variati,
Et monachi nigri visi non sunt ibi pigri,
Fratres Francisci, fratres eciam Dominici
Ac Augustini, raro fuerant ibi bini,
Sed plures, rite qui dicti sunt Heremite,
Et Carmelite sunt hic. Hii dogmata vite
Informant regem, ponunt tales sibi legem
Verbis et vita dicentes: rex mala vita,
Omnia discernas, teneas bona, sed mala spernas.
Et non tantum religiosorum grex domesticus regi adesse consueverat, verum
eciam bonus odor devocionis regie sic se in omni loco diffuderat et in omnem
terram sonus opinionis optime de rege tam inclito exiverat, quod fama ducente
celebri ad regem magnificum non tantum de propinquis, sed non minus de
longinquis mundi finibus diversi status et ordinis personarum religiosarum
frequencia non modica cotidie affluere non cessabat. Vidimus nempe non solum de
Italie, Francie tociusque Germanie partibus universis, sed nunc de Russia, nunc
de Prussia, nunc de Grecia et nonnunquam de ultimis Ungarorum et de maritimis
finibus ad hunc famosum regem confluere religiosos et eciam clericos plurimos
seculares, quorum quidam barbam, alii comam more barbarico nutrientes suo ritu
in greco, quandoque eciam in slauico idiomate celebrarunt missarum solempnia
sepius coram rege, quorum plurimi discrecionis habentes spiritum consideratis
domo et familia huius regis et ordine mensarum et ciborum vasorumque eius ultra
vix habebant spiritum, sed veraciter cum regina Saba, que audire et videre
sapienciam Salomonis venerat, non sub fuco adulacionis, sed ammiracionis animo
regi multociens hec dixerunt: Maior est gloria tua fama, quam de te in terris
nostris audivimus, et superat rumoris amplitudinem tue sapiencie et potencie
magnitudo. Hiis abeuntibus alii statim supervenere et alii, qui tamen omnes
benigne suscepti, benignius pertractati, demum regalibus xeniis largissime
honorati regi valedicentes tam munifico ad loca, de quibus venerant, cum gaudio
remeabant.
De terris multis multos, si noscere vultis,
Larga manus dantis traxit quasi vis adamantis,
Qui solet attrahere sibi ferrum. Laudis habere
Rex titulum debet, quia grandia munera prebet.
Capitulum LX.
Quomodo pius Wenceslaus rex
singulariter et antonomasice ordinem Cisterciensem dilexerit.
Licet ex infusa sibi gracia ad omnes ordines regis affeccio pia gestans
viscera se generaliter extenderet, peculiariter tamen precipui amoris
privilegio cunctis aliis ordinibus ordinem Cisterciensem regalis favoris
benignitas in gradu dileccionis preponebat; unde non immerito censendus est
monachus in interiori homine, qui professores Cisterciensis ordinis non aliter,
quam suos monachos et ordinem eundem nisi suum ordinem frequenter ex affectu
intimo consueverat nominare. Quociens vero casu accidente aliquem Cisterciensem
licet prius invisum vidit rex monachum, presentibus sibi dicere graciose
consuevit: ecce monachus nostri ordinis illic vadit. Monachos vero Aule Regie
non ut monachos sed pocius ut proprios filios fovit et novit nobilis humilitas,
sic ut eorum quemlibet proprii nominis et officii vocabulo nominaret, et qui
regem non cognosceret, ipsum fratrem monachorum e familiari eloquio forte
putaret. De observanciis quoque regularis discipline et laudabili ordinis
Cisterciensis consuetudine studiose quesivit, quesita memoriter retinuit, ita
quod amore magistro quandoque de ordine plus loqui scivit, quam persona aliqua,
que pro tempore fuerat cenobita. Unde ad abbates, qui cotidie aspectui regali
fuere presentes, rex nonnunquam convertebat humiliter benigno affectu: Hoc et
hoc, inquiens, iam nostri faciunt monachi et filii in conventu. Dissolutis
tamen animis, mundane vanitati deditis tam sancta familiaritas displicuit,
regem quoque hunc monachorum et clericorum tantummodo hominum quorundam
indevocio nominavit. O perniciosa temerarii iudicii detraccio! Quomodo audes os
tuum in celum ponere? Aut forsitan non audisti legere: cum sancto sanctus eris,
et qui cum innocente graditur, dirigitur a Domino? Non te tangat sibilus iste
lingue dolose o rex, sed religionis amicus confidenter dic: moriatur anima mea
morte iustorum et fiant novissima mea horum similia, illi autem salutis tue
emuli profitebuntur in claustro, in quo nullus ordo, sed sempiternus horror
inhabitat.
Quando rex vixit, illud sepissime dixit:
Ordo, cui cor do, meus est Cistercius ordo,
Hunc ego cognosco, cuius suffragia posco,
Hic ordo sanctus et tantus, quod nequit ore
Ullus homo fari, meditari cordeque, flore
Est laudis plenus, sed egenus fraudis honore,
Corde columbino degens habitu sub ovino,
Cunctis prepono, cui me nunc et mea dono.
Premia digna pia pro me sibi redde Maria
Hunc sacians illic, alit eius me cibus istic.
Capitulum LXI.
De solempnitate coronacionis gloriosi
Wenceslai, regis Bohemie.
Heroicum scema, quod magnificumque poema
Cudere nunc posset mea mens et scribere nosset
De magnis factis hiis temporibus nuper actis,
Quando coronatus rex est sceptro decoratus:
Vult meus hoc sensus et non valet irreprehensus.
Ergo sit: huic parcas, quoniam vacuas habet archas.
Sic quod in hiis scire modicum possum reperire,
Sed consolatur bene me, quod Seneca fatur:
Maximum genus laudis est, laudando succumbere et quando laudati virtus vires
exsuperat oratoris. Rege pacifico, qui de excelso celorum habitaculo humana sub
specie ad vallem nostre miserie descendes in terra hominibus bone voluntatis
pacem nuncciare et dare venerat, misericorditer disponente post turbulentas
discordiarum nebulas grata tranquillitatis et pacis serenitas in regno Bohemie
exoritur, regi naturali super optato divini doni beneficio gaudium nascitur,
populus regni in suo rege gaudet uberius et letatur. Sic itaque mitigatis
adversitatis algoribus flante felicitatis vento lenius, cum consolacionis
flores in terra regni Bohemie erumperent, naturali quoque regi successus
accrescendo prosperi fiducialiter arriderent, de progenitorum divorum regum
gloria regia ipsa proles heres regni ex innata sibi magnanimitatis vena
generoso cepit cogitare animo et hoc mente prudente sedulo racionabiliter
revolvendo tacitus perpendebat, quod utique status suus exigeret, immo honori
regni illud maxime competeret, quatenus per legalis consecracionis beneficium
decentibus insigniendus apparatibus diadema et sceptrum regni susciperet et ad
solium patrum suorum solempniter ascenderet titulumque regium rite, re et
nomine obtineret. Hec quasi tacite deliberacionis conclusio voluntas regis
palam proponitur et ab omnibus audientibus approbatur. Quomodo enim illud
displicere poterat, ad quod ut fieret omnium baronum, nobilium, civium prius
dudum ammonicionis exhortacio persuasibiliter laboraverat? Omnibus igitur in
unum consencientibus et bono proposito sui naturalis domini congaudentibus dies
et terminus regie coronacionis ab ipsis satis prolixus prefigitur, ut ad festum
tam celebre rerum omnium opulenta copiositas procuretur. Sciens autem regis coronandi
sapiens devocio, quod omnis potestas est a Deo, quia ipse est rex regum,
dominus dominancium et princeps regum terre, et Salomone rege testante, quod in
manu Dei sit rex quilibet et cor regis et quocunque voluerit vertet illud, ut
gradualiter ascenderet ad fastigium regni sui, primum cepit querere regnum Dei.
Non inconsulte rex hec fecit neque stulte,
Nam quod querebat, operante Deo capiebat.
Statim igitur ad sedem sanctam apostolicam, ubi ligandi atque solvendi auctoritas
residet, ad summum pontificem dominum Bonifacium octavum, qui sextum librum
decretalium edidit, solempnes solempniter expeditos ambassiatores suos rex
destinat pro eo, quod primo sanctam benediccionem a domino apostolico recipiat
et quod regis pium propositum ut obedientis filii vera mater Romana curia non
ignoret. Nec diu revertuntur nunccii leti, freti fructu itineris sui, nam ut
commissum fuerat, apostolice benediccionis salutem et graciam et ad regale
propositum connivenciam regi legatorum suorum sollicita fidelitas ad libitum
reportabat. Apostolicas quoque iidem nunccii referebant bullatas litteras, in
quibus venerabilibus patribus dominis Heydenrico Scedlicensi, Conrado Aule
Regie abbatibus plena apostolice potestatis tradebatur auctoritas, quatenus
ipsum regem una cum uxore sua Guta in proximo coronandos ab omnibus
excommunicacionis, si forsitan incidissent, vinculis et omnium peccatorum
suorum nexibus deberent absolvere ipsius summi pontificis potestate, ut sic
mundati ab omni inquinamento criminum purificatis conscienciis sanctum
suscipere possent regalis unccionis sacramentum.
Taliter a sorde mundo cum simplice corde
Sacra datur regi tunc unccio consona legi.
Post hec ad reverendissimum dominum Gerhardum, sancte Maguntine sedis
archiepiscopum, cuius interest officii coronare reges Bohemie, nunccii regales
regie intencionis negocium deferunt: cui, qualiter et ad quid suam venerandam
personalem presenciam expostulet rex, exponunt. Quos benigne metropolitanus
suscipit ipsorumque peticioni tum propter regiam consecracionem, tum propter
propriam retribucionem benignius non contradictorie annuit et consensit. Cum
enim nemo propriis cogatur stipendiis militare, ex approbata consuetudine
solent, cum coronam suscipiunt, centum marcas auri purissimi reges Bohemie suis
coronatoribus liberaliter assignare. In illo tamen tempore, quia idem
archiepiscopus per sedem apostolicam suspensionis ab officio et interdicti
laqueis irretitus fuerat, hoc regali negocio nonnullum obstaculum offerebat.
Sano previo consilio denuo ambassiatores diriguntur apostolico, et ut longa
verbis constringam brevibus, votis optatis potiti missi revertentes nunccii
huiuscemodi metropolitano Maguntino obtinuere graciam, quod per illum duntaxat
diem fungi suo pleno debeat officio, quo regie coronacionis celebranda sit
consecracio, hoc pro tunc archiepiscopo et regi coronando suffecit. Illum enim
diem celeberrimum pro anno eorum quilibet reputavit et tunc, quod sequitur,
factum fuit:
Cursores multi fortes iuvenes et adulti
Ad loca longinqua non obmittendo propinqua
Tunc discurrebant, qui regia scripta ferebant,
In quibus hoc thema fuerat: quia rex diadema
Vellet suscipere venerandaque festa tenere,
Principibus cunctis hinc supplicat, ut sibi iunctis
Pluribus adveniant, quod in hoc plus gaudia fiant.
Advocat et cives, veniat cum paupere dives,
Nemo sit exceptus, quia presens quivis adeptus
Sumet mercedem, quam tunc portabit ad edem.
Unum predico tibi, cum venies, ut amico:
Bursam custodi, sint et clausi bene nodi,
Si bursicida veniet, plagam sibi vi da,
Caucius ista vide, sed non aures sibi cide.
Nam puer audivi, post expertusque rescivi,
Quod de sancta synodo veniunt burse sine nodo,
Sic non mireris, si taliter hinc gradieris,
Sic non mireris, hic si per furta graveris,
Sic non mireris, nam tunc ibi fur erit, eris,
Si non cautus eris, credas michi decipieris,
Si non credideris, per te tunc experieris.
Capitulum LXII.
De die festivitatis et consecracionis
domini Wenceslai, regis Bohemie.
Omnibus igitur ad tam famosi festi gloriosa solempnia necessariis per
mercatores et provisores regis idoneos in intervallo prolixi temporis de
longinquis eciam regionibus adductis et in copia inestimabilis superhabundancie
ordinate et decentissime preparatis dies exspectate instabat leticie, per
presenciam quoque et adventum reverendissimorum patrum et dominorum domini
Gerhardi sancte Maguntine et Borchardi sancte Maydeburgensis sedis
archiepiscoporum, domini Gregorii Pragensis, domini Theoderici Olomucensis,
domini Alberti Misnensis, domini Heinrici Constanciensis, domini Petri
Basiliensis, domini Frisigensis, domini Johannis Cracouiensis ac Lubucensis
episcoporum, per presenciam quoque venerabilium patrum dominorum Cisterciensis,
Premonstratensis et beati Benedicti ordinum singulorum abbatum, nec non per
omnium prepositorum, priorum, decanorum, canonicorum, plebanorum et ecclesiarum
rectorum, seu quacunque dignitate preemineant, de regno Bohemie et de pluribus
alienis partibus adventum. Felix desiderate surgit hora leticie; insuper per
gloriosam illustrium principum presenciam domini Alberti Austrie, Bolconis
Slesie, Glogouie, Opulie et aliorum ducum nec non per aspectum magnificorum
principum domini Hermanni Brandeburgensis, domini Ottonis cum telo, domini
Friderici Misnensis marchionum gaudium ingeritur. Exoptate leticie tam festive
augmentabat quoque festivitatis illius decenciam spectabilis et preclara
multarum terrarum comitum, liberorum baronum, militum et innumerabilium aliorum
nobilium nobilis presencia. Adest igitur festum celebre, quia illuxit dies
glorie, quo refulsit sol in regno Bohemie, qui prius erat in nubilo, nunc autem
coruscantibus radiis micans in iubilo ortus est sol et congregati sunt.
Dici iure soles sol, rex tu regia proles.
Tibi igitur o rex, qui sol iusticie ad imitacionem veri solis, eterne glorie
esse teneris, dicitur: ortus est sol et congregati sunt. Qui et ad quid?
Convenerunt siquidem principes in unum, nequaquam adversus dominum et adversus
Christum eius, sed convenerunt principes in unum et reges, ut serviant domino
et Christo eius, sicut enim quondam ille populus Israheliticus venit universus
in Ebron, ut constitueret sibi Dauid regem, sic populus tuus et domus patris
tui, que est pars hereditatis tue, ut constituat te hodie in solio patrum
tuorum, convenit in unum, ut constituat te principem et super se regem suum
Christum, o rex tu dominus, hic autem populus tuus et oves pascue tue orantque
hodie pro te: Ungat te Deus, Deus tuus oleo leticie pre participibus tuis, serviant
tibi tribus populi, esto dominus fratrum tuorum, qui maledixerit tibi, sit ille
maledictus, et qui benedixerit tibi, benediccionibus repleatur, crescere te
faciat Deus meus sicut arenam maris et donet tibi de rore celi benediccionem et
incurventur ante te filii matris tue, esto dominus fratrum tuorum. Cum igitur
tocius multitudinis esset cor unum et votum unum pro Christo domini, rege
videlicet suo, ut sibi unccio sanctissima infundatur, ecce anno Domini MCCXCVIIo
etatis vero regis Wenceslai vicesimo sexto in die sanctissimo Pentecostes, que
tunc fuit quarto Nonas Junii, in figura anni iubilei, universo iubilante populo
Prage in ecclesia kathedrali iuxta altare summum beati Viti martyris a
reverendo domino Gerhardo, Maguntino archiepiscopo, domino Borchardo
Maydburgensi archiepiscopo, et aliis pluribus episcopis et prelatis solempnibus
solempnissime cum debita decencia et reverencia circumstantibus serenissimus
princeps dominus Wenceslaus secundus, rex Bohemie sextus, una cum sua coniuge,
illustri domina Guta, domini Rudolfi regis Romanorum quondam filia, est
decentissime ac devotissime sancti Spiritus invocata et cooperante gracia
ornamentis regalibus, corona sceptroque regio, sancta consecracione et unccione
previa legaliter insignitus. O quanta hic leticia et tripudium exultantis
populi! O quot et quanti ex ubertate gaudii interius scaturientes aquas
effundunt letancium oculi! Hii vocibus indoctis, sed quas solus effrenis factus
pre gaudio format affectus, clamant et acclamant, alii se ipsos vix cognoscentes
pre leticia ympnum Te Deum laudamus cantantes reclamant, alii regem in decore
suo videntes obliti pre gaudio de omni melodia clamore exultacionis alcius
vociferant, rugientes: Gloria et honore coronasti eum Domine et constituisti
eum super opera manuum tuarum, posuisti in capite eius coronam de lapide
precioso. Erat autem omnium vox una et oracio: Vivat rex Wenceslaus, vivat rex
Wenceslaus, et abierunt leti dicentes: Vivat rex in eternum. Amen.
Tunc plebs exultat, clamoribus aula resultat,
Fit totusque chorus clero psallente sonorus,
Hii tunc exaltant cantus, alii quoque saltant,
Letantes mente de rege novo sapiente
Dicunt: rex divus sit, vita perpete vivus
Regnet, proficiat, felix super omnia fiat.
Quis non gauderet et gaudia mera teneret,
Quando conspiceret, quod concio leta studeret
Nonnisi letari, nequit os hec gaudia fari,
Que pellunt triste. Benedic regem pie Christe.
Capitulum LXIII.
De precioso apparatu ad coronacionem
regiam adaptato et de multo populo tunc ibidem congregato.
Ne coronacionis debitum officium dignitatisque decus et regie opulencie
maiestas, que claris titulis in summum erigenda sunt apicem, paulisper
submissius ducerentur, quam decet, factum est pro regali commodo et curia inter
montem Petrinum et ripam fluvii Wltauie in loco campestri plano et ameno
palacium mire magnitudinis et structure de serratis arboribus et dolatis,
conpaginacionibusque ferruminatis tanquam perpetuo duraturis, atque hoc
aliquantulum in altum a terra elevatum fuerat eminencius, ut ascensum preberet
et aditum per gradus. Mense, sedilia quoque et omnia, que pertinere poterant ad
convivium celebrandum, prout ingenium artificis dictare potuit, nichil ex hiis
omnibus fuerat pretermissum, insuper et tocius palacii et tentorii regalis
ambitus et circuitus circumdatus erat preciosissimis pannis diversi generis et
coloris, qui interpolati multiformitate auri et argenti gemmarumque decore
fuerant non parumque inter serenas facies principum rutilabant. Itaque hec
omnia facta sunt dignissime et completa, opere precium erat commendare posteris
tale festum, quod et commendabat ipsa raritas, nobis semel visum. Sed quid de
multitudine dicemus, cum honor regis sit in populi multitudine testante rege
Salomone, certe longe lateque diffusa legacio et sonus, qui volante fama de
coronandi regis gloria in omnem terram prius exiverat, istis festivitatibus
celeberrimis interesse paucum populum non sinebat; congregatus enim erat inibi
populus eadem facilitate innumerabilis sicut arena, que est in litore maris. Ad
presenciam tam inestimabilis multitudinis magnitudo civitatis Pragensis
minoratur, platearum latitudo angustatur, omnis locus amplus hinc constringitur
et artatur. Quomodo enim non putemus artari locum unum, ad quem ab omni
terrarum circumferencia populi diametraliter confluunt velut ad punctum? O
Praga, Praga civitas regni magni gaude et letare, quia nunc cantatur in te
canticum leticie: Super muros tuos constituti sunt, qui tota die et nocte non
tacent, laudare nomen novi Christi tui regis Wenceslai et per omnes vicos tuos
ab universis vox exaltacionis canitur et salutis. O civitas inclita, quam magna
nunc est gloria tua, et quam ingens locus possessionis tue, leva in circuitu
oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi, omnes fines
iamiam honorant te propter dominum Christum tuum, qui unctus est tibi in
gloriam et laudem. O civitas gloriosa, quanta nunc in te opulencia intus
domorum tuarum facies et latera parietum bisso vestiuntur et purpura, plateas
tuas fugatis tenebris in nocte radiantibus fulgoribus rutilans fax illustrat,
forinsecus autem fixis ubique tentoriis campi tui replentur ubertate florida
germinis militaris. O quam pulchra sunt tabernacula tua in circuitu tuo urbs
prefulgida! Hii ab oriente et occidente, alii ab aquilone et austro sua fixere
tentoria tuo regi tibique pro sempiterna gloria, ut filii, qui nascentur et
exsurgent, enarrent filiis suis, ut cognoscat generacio altera, et enarrent
magnalia tanti regis. Capiat autem, cuius possit estimacio, quanta ibidem
expensarum summatim racio et populi fuerit multitudo, quia ut honestus vir
dominus Lutoldus plebanus de Wilhelmswerde michi retulit, qui pro tunc pabuli
notarius exstitit, solis hospitibus et advenis pabulum de curia regis dabatur
pro equis, quorum equorum numerus fuit centum millia nonaginta millia et
insuper equi mille, ad hoc vero non conputabatur pabulum, quod dabatur pluribus
indigenis et hiis, qui inter cottidianam familiam fuerant computati, quorum
tamen numerus non est parvus. In Novo quoque foro per occultum meatum
subterraneum fontes facti fuerant, de quibus vinum more fluminis, qui voluit,
hauriebat. Nequaquam eciam valeo sub silencio pertransire, quod solo
coronacionis tempore pro ovis pullorum expense fuerant marce gravis ponderis
octingente, et si promptus computista fueris, rogo, quatenus cyfrando invenias,
quot vini potatores fuerint, qui coronacionis tempore tantum pro glacie propter
infrigidacionem vino imposita viginti quatuor marcas argenti Pragensis ponderis
expenderunt, cum autem inveneris, huc adscribas, festino enim ad alia progredi,
hic non valeo diucius immorari.
Hinc ac inde gyra, si queris cernere mira,
Regi congaude, que sunt dignissima laude,
Curia regis habet, ubi nullus eget neque tabet.
Omnes letantur gradibusque suis sociantur.
Conspicis hic multa pulchra specie bene culta,
Conspicis hic multa bona, nunc mala, nunc modo stulta.
Est populus multus, hic est sapiens, ibi stultus,
Est populus multus, ibi sunt iuvenes et adultus,
Est populus multus, sunt dissimiles sibi vultus;
Sic sunt et mores: cupit hic res, alter honores,
Hic petit, ut moris est, hic causa dat honoris.
Dant domini, famuli portant munus quasi muli,
Sic et honorati domini sunt, sunt honerati
Servi per dona regis. Facit ista corona.
Audi nunc acta, que tunc fuerant ibi facta:
Hic se barones clipeis per brachia trudunt,
Illic tyrones per tyrocinia ludunt,
Vibratas hastas frangunt, si non procul astas,
Hoc caveas multum, quod non tangat tibi vultum.
Non est platea, que non sit plena corea,
Ista Bohemorum, sed et altera Theutunicorum.
More fuit gaudens plebs hec manibus bene plaudens,
Hic etenim muse propriis sunt artibus use,
Tympana, nabla, chori, tuba sambucique sonori,
Rotta, figella, lira resonant dulcedine mira.
Omne genus ludi fuit hic: currunt ibi nudi,
Ut fiant habiles, pugiles non sunt ibi viles,
Hic scit cantare, quidam carmen recitare,
Talis saltare, manibus scit et ille meare,
Est ibi magna fura, sed nolo dicere plura,
Sufficit hec scire, quod vidi quemque redire
De tanto festo letum non corde molesto.
Oremus Christum, quod regem protegat istum,
Det sibi solamen, homo dicat quilibet amen.
Capitulum LXIV.
Quomodo pius rex Wenceslaus sequenti
die coronacionis sue novam ecclesiam fundavit in Aula Regia.
Regum referente historia didicimus plurimos reges ex Juda non solum pro
adepta de hostibus victoria, verum eciam pro suscepta honoris gloria olim ad
templum sanctum, quod erat in Iherusalem, venisse, et ibidem obtulisse
sacrificia, victimasque et hostias pacificas domino Deo Sabaoth immolasse: hoc
de Ezechia legimus et Iosia. Quid minus istis regibus Iuda fecit iste rex
iuvenis et tenerrimus? Nichil utique. Solus enim rex Salomon rex ex eis, que
Dauid pater suus sibi reliquerat, donariis, templum in Iherusalem construxerat,
in quo populus adorabat. Reges igitur Iuda et Iherusalem, qui fuerunt postea,
offerebant quidem in templo, sed non templum, iste vero rex novus non solum
sacrificium acceptabile obtulit in templo, verum eciam templum obtulit domino
pro sacrificio, unde ne rex gratissimus ingratitudinis vicium incurreret,
sciens, quod ingratitudo fontem pietatis, rorem misericordie et fluenta gracie
exsiccat, et eciam, ut de accepto beneficio consecracionis et unccionis sue non
immemor factus primicias Deo regi magno offerret, disposuit in corde suo novam
domum Domini in Aula Regia fundare et construere ad honorem Dei et virginis
Marie; festinat igitur rex in opere, quod diu opportunitatem querente secum
tractaverat mente. Completo igitur memoriali die et festo celeberrimo
coronacionis regie, statim inmediate die sequenti altera, id est secunda feria
post Pentecosten, que tunc fuit anno domini MCCXCVIIo tercio nonas
Iunii, cum universa curia et turba principum, nobilium et omnium aliorum, qui
ad diem festum convenerant, rex ex novo coronatus ad fundacionem suam venit in
Aulam Regiam valde mane orto iam sole, ubi statim rex regalibus ornatus
insigniis in loco aptato et fundamento prius ad hoc fosso et disposito novum
monasterium fundare nititur, quod hodie inchoatum cernitur. Dominus igitur
Hermannus, Maideburgensis archiepiscopus, una cum rege et domino Conrado,
abbate primo, monachorum choris astantibus in circuitu et cantantibus, cum
oblacione et magna devocione primarium lapidem imponit, in quo lapide scriptum aureis
litteris fuerat: Jesus Christus. Quo posito et ipsis de fundamento exeuntibus
iam dictus dominus Hermannus, Maideburgensis archiepiscopus, solempniter
pontificalibus indutus in loco, ubi hodie maius altare beate Virginis stat, in
eadem ecclesia assidente rege in regalibus ornamentis et astantibus reverendis
episcopis et dominis Gregorio Pragensi, Theoderico Olomucensi, Johanne
Cracouiensi, Alberto Misnensi, Petro Basiliensi, Heinrico Constanciensi,
Lubucensi, Frisingensi missam de annuncciacione beate Virginis, videlicet
Rorate celi desuper, cum solempnitate maxima celebravit, septem episcopi in
missa illa pariter cantaverunt alleluia, nullus autem, ut puto, qui coronacioni
interfuit, huic fundacioni defuit. Missa vero illa finita rex coronatus sceptrum
regni manu tenens processit et in circuitu fundamenti iam fundati monasterii
quadraginta et ducentos barones ac nobiles regni Bohemie ac multarum aliarum
terrarum cinxit balteo militari. Hinc laus, hinc gloria resonat in secula, opus
vero manuum suarum regis huius pietas non despexit, sed respexit oculo
subvencionis assidue, nec cessavit rigare per larga munera, quod sua plantavit
dextra, Deo usque hodie dante pro sua gracia inchoato monasterio incrementa.
Accipe rex Christe bona dat nova rex pius iste,
Fert cito productum rex hesternus tibi fructum.
Rex hic in exemplum voti sancti modo templum
Incipit exstruere, postquam nova sceptra tenere
Incepit regni, non hoc ex pectore segni
Fecit, sed die cupiente placere Marie
Atque suo nato petit, ut sua fine beato
Claudatur vita per virtutes redimita,
Sit custodita tutore bono sua vita,
Agmine munita sit in angelico sua vita
Prospera semper, ita stet fraude nocente sopita.
Ingenti vero amore, quem rex ad fundacionem suam habuit, ipsum ducente Aulam
Regiam nunquam munere vacuus et solacio cottidie visitavit, non tantum presens
opere delectabatur in novo, sed et absens ex sola memoria et mencione de sua
fundacione a quocunque habita omni evanescente tristicia in spiritu uberrimus
exultavit.
Capitulum LXV.
De morte domine Gute, inclite regine
Bohemie, fundatricis Aule Regie.
Gaudia mundana pereunt quasi sompnia vana,
Et velut in sompnis honos est phantasticus omnis,
Tristia succedunt nobis, cum leta recedunt,
Et perit ut fenum, quidquid tu cernis amenum.
Nec mirum, quia ut Salomon affirmat, extrema gaudii luctus occupat, unde
ipsa veritas, que essencialiter est incommutabilis stabilisque manens dat
moveri cuncta, huius mundi fluxibilem variacionem insinuans dixit: Regnum meum
non est de hoc mundo, mundus enim transit et concupiscencia eius. Sibi autem
soli dictum est: Tu autem ipse idem es et anni tui non deficient. Sic igitur
versa est in luctum cithara nostra et organum nostrum in vocem flencium, et
merito, quia tam iocundas festivas et tam preclaras ab oriente usque ad
occidentem festivitates inclite domine Gute regine, fundatricis Aule Regie,
septima decima die a coronacione sua, hoc est quarto decimo kalendas Julii,
mors immatura et multis fletibus obfuscavit.
Auspicium mestum deflorat nobile festum,
Principium letum cecat veniens cito letum,
Namque coronata post tam solempnia grata
Proch dolor! exuta nexu carnis bona Guta
Nomen habens a re, vivens sine crimine clare,
Inclita regina fuerat, cui sit medicina
Dextra larga Dei sibi dans sedem requiei,
Et quis non fleret et toto corde doleret,
Quando conspiceret, quod mortua forma iaceret,
Et speculum verum preclararum mulierum,
Servans virtutem tribuens aliisque salutem,
Laude fuit digna, generosa, pudica, benigna.
Cum autem eadem domina regina Guta pia, inclita, invalescente morbo, quem in
infantuli partu tunc noviter precedente contraxerat ex vehementibus doloribus
velut ex certis mortis nuncciis cognosceret, quod ei ultimus vite terminus
advenisset, sapienter de rebus et de domo sua incepit disponere et, que
prodessent anime, cogitare: unde omnibus sacramentis ecclesiasticis munita
dominum Conradum, abbatem primum Aule Regie, quem vivens in Christo sincere
dilexit, moriens suum testamentarium constituit, discrecioni enim sue commisit
omnia sua, ut ex hiis elemosinas faceret viduis, pupillis et egenis
distribueret, solveret quoque, que accommodata quovis modo fuerunt et redderet
unicuique reddenda, quod et totum factum est.
Steterat aliquando in quodam festo magno in testudine elevata capelle beati
Jacobi apostoli, cum adhuc ibidem conventus divinum celebraret officium, in
Aula Regia hec pia et laudabilis regina bona Guta, cumque omnes monachos albis
vestitos cucullis, ut moris est, conspiceret et quod solus suus abbas dominus
Conradus tali veste alba careret, sibi super eo ammiranti et de hoc
interroganti dictum est: Dominus abbas hac vice cuculla caret, quia raro
cucullam solet servare diu, sed indigenti dat. Regina tacet, tacite nobilem
pannum de scarleto albo sibi portari iubet et cucullam carenti abbati fieri
mandat, demum veniente abbate regina conglobatam cucullam panno mundo involutam
abbati tribuit et quod tali utatur clenodio, rogat et dulciter precipit. Nodos
abbas aperit, cucullam esse conspicit ipsamque amore dantis induit. Nec eadem
veste diu usa est pia largitas abbatis: finierat autem tunc noviciatus sui
annum dominus Otto, cui professionem facienti eandem vestem dedit et in ea
ipsum more solito benedixit. Et si de preteritis vaticinare quis posset, utique
dicerem, quod talis vestis collacio ex divina dispensacione sed non casualiter
facta fuisset, nam idem dominus Otto, vir sapiens, domino Conrado abbati pro
tempore, altero dimidio videlicet anno, quiescenti in officio abbacie
successit, nec tamen plus quam anno cum dimidio in Aula Regia secundus
abbatizavit, nam subito ipso cessante dominus Conradus primus reassumptus est.
Dominus autem Otto, qui in officio domino Conrado successit, morte precessit,
nam idem dominus Otto, abbas secundus Aule Regie, obiit anno Domini MCCCXIIIIo
in mense Marcio. Domina vero Guta, regina piissima, mortua est anno Domini
MCCXCVIIo quarto decimo kalendas Julii, sepulta in castro Pragensi
circa sepulchrum Ottakari regis; et fecerunt omnes populi planctum magnum super
eam. Propter novitatem vero Aule Regie adhuc sepulture loca congrua non
habentis, illud gloriosum corpus sue coniugis rex tunc ibidem distulit
sepelire, sed cogitaverat et tum hoc eciam verbis expresserat quibusdam familiaribus
loquens secrecius, quod postea edificiis erectis melioribus et locis ad
sepeliendum aptatis eiusdem coniugis et patris sui, regis videlicet Ottakari,
gloriosa corpora vellet transducere et in Aula Regia cum regali decencia humo
dare. Nec aliquis de hoc dubitare poterit, quin eorum corpora, quos sicut se
ipsum dilexerat, ibidem esse voluerit, ubi et ipse requiem et mansionem in
seculum seculi vivens et moriens preelegit.
Capitulum LXVI.
Qualiter et quare grossi denarii
primo inceperint in regno Bohemie monetari.
A primeva terre Bohemicalis origine usus confusus fuit in numismate, qui
adhuc in plerisque regionibus solet esse. Quibuslibet quippe annis in urbibus
et civitatibus Bohemie singulis transfigurabat formam denarii moneta semel aut
bis, ita ut qui heri et nudius tercius fuerat sepe denarius bonus et datilis,
post breve dierum spacium esse desineret usualis. Quam dampnosa et exosa hec
frequens monete variacio toti regno fuerit, facile perpendere poterit, qui hoc
metiri subtilius racionis perpendiculo non fastidit. Tollebat namque in parte
maxima hec varietas convivendi amicicie modum, cui precipue innititur genus
humanum. Nemo enim tunc lucrose de civitate ad civitatem, de foro ad forum
aliud racione mercium poterat transire, sua vendere aut aliena emere, quoniam
numus, qui valuit hic, usum non habuit illic. Quid igitur restabat, nisi formam
denarii frangere et ipsum non sine dampno in argentum convertere, quem paulo
ante eciam cum rerum dispendio apud campsores cambiendo vix pro argento
quisquam poterat obtinere. Decipiebatur inter hec multociens de rure veniens
simplicitas rusticana foripeta, cum nichil posset vendere aut emere, nisi sub
institorum quandoque falsorum et iniustorum impari pondere et mensura; et quod
magis est, talis mutacio numorum cunctis quasi occultum intulit latrocinium,
cum hodie enim quis habere se gaudebat denarium, cras habebat obolum, et hoc
fiebat, quociens numisma fuerat variatum in quolibet contractu. Raro tunc
denarius nominabatur, sed rerum quarumlibet forensis commutacio per marcam,
fertonem, lottonem, settinum aut quentinum communiter habebatur. Haud dubium,
quin multociens per hec pondera facta fuerit pluribus et maxime simplicibus aut
pauperibus iniuria satis magna. Quibus malis pius Wenceslaus, Bohemie rex
sextus, Aule Regie fundator primus, dilectus a Deo et hominibus, cuius digne
memoria in benediccione est, cum ipsius memoria quasi mellis stilla in ore
dulcescat, in aure ut cithara armonizet, ut commune bonum per amplius
dilataret, occurrere sagaciter cogitabat. Ipse enim rex multorum precavere
cupiens periculo disposuit, ut populus in uno sibi communicet in numismate
mutuo, ut puta qui in uno rege participant et in regno. Mittit itaque rex
Florenciam, viros industrios, Reinhardum scilicet, Alphardum et Cynonem Lombardum
advocat, qui in talibus negociis tantam habebant experienciam, quod utiliter
dirigere poterant rem tam magnam. Anno igitur domini MCCCo mense
Julio moneta grossorum pragensium et parvorum, quorum duodecim grosso
equivalent, instituitur et denarius quilibet Wenceslai nomine, qui eorum
institutor exstitit, insignitur.
Corda facit leta quasi pluribus ista moneta.
Grossum denarium multi reputant quasi dium,
Hunc qui conservant pluresque simul coacervant,
Et quasi pro sanctis venerantur eos, quia tantis
Grossis de multis spes est permaxima stultis,
Qui se victuros reputant nunquam morituros,
Qui thezaurizant et non super hoc sillogizant,
Quis post hos rapiat aut heres quis sibi fiat.
Hic grossus numus iamiam manet undique summus,
Quem scio dispersum longe, sed raro reversum;
Nam solet exire regnum nescitque redire,
Nam bene vincitur, cum de foris hic reperitur,
Et custoditur, ad quid valeat, bene scitur.
Capitulum LXVII.
Qualiter Wenceslaus, rex sextus
Bohemie, Poloniam intraverit et in Gnisna coronatus fuerit anno Domini MCCCo.
Boni cuiuslibet proprietas hec existit, quod longe lateque sese diffundit ac
terminorum inter paucorum angustias stare nescit. Virtus itaque eximia ac morum
legalium decencia, quas in se Wenceslaus, rex Bohemie, Deo donante habuit, fama
preconizante se ubique dilatavit, quod quelibet, que in circuitu gens vel nacio
existit, sub istius regis pacifici quam magnifici regimine degere affectavit.
Iste itaque rex pacem dilexit, iusticiam custodivit, iudicium in omni tempore
fecit. Nominabatur a plerisque rex sapiens, bonus, mitis ac princeps pacis,
unde factum est, postquam primus rex Kalisiensis occisus fuisset, nullumque
heredem masculinum superstitem reliquisset, maiores natu regni illius pariter
convenerunt et de principe alio, cui se terramque securius subiicere valeant,
sollicite tractaverunt. Breviantur hec consilia, nam omnes communiter in
Wenceslaum, regem Bohemie sextum, ut regnet super eos, dirigunt sua vota;
dixerunt enim: Rex iste inclitus prepotens est, auctor et amator pacis est,
thesauros plurimos habet, terras fere in circuitu nostro omnes possidet, unde
optime ab hostium incursibus nos defendet. Regi eciam isti, quia mortis morsu
primam suam perdidit thori consortem, Elizabeth virginem, nostri regis unicam filiam
et heredem, offeremus uxorem, sic erit Bohemis et nobis unus rex et communis
convivendi amicabilis lex. Convenient enim in rege et sub uno gaudebunt
principe, qui non multum dissonant in idiomate Slauice lingwe. Nam qui idem
lingwagium locuntur, plerumque amoris se arcioris nexibus complectuntur. Visus
est bonus sermo iste in oculis multitudinis universe, missi sunt itaque
solempnes nunccii ad Wenceslaum, Bohemie regem, qui Polonice gentis legaliter
referant legacionem, quos rex pius benigne suscepit, benignius pertractavit, ac
apud se in regali palacio, ut super hiis negociis, que retulerant, quid agendum
sit, cum suis sagacius deliberet, pro tempore reservavit. Tandem Wenceslaus rex
decretum ac secretum sui consilii nuncciis Polonie aperuit et sic dixit: Non
consuevit nostre regalis dignitatis sublimitas hiis sinum sue pietatis
claudere, quicunque ad ipsum spe obtinende gracie fiducialiter conati fuerint
convolare. Peticioni igitur vestre, qua nos ad regnum invitatis Polonie, prono
gratanter animo ex nunc annuimus, pollicentes, quod ad ipsum quantocius manu
valida cum armatorum potencia veniemus; vos autem nunc nos preite, ad terram
vestramque redite et de negocio nostro, ut confidimus, disponere curate. Puella
eciam, que regni vestri heres existit, ad vestram peticionem et consolacionem
gentis, que vos misit, nostra legitima uxor erit. Sic itaque nunccii Polonie
post responsionem a rege acceptam cum gaudio reversi sunt in regionem suam.
Consolabantur autem universum populum ubique predicantes Wenceslaum, regem
Bohemie, esse venturum. Interea idem rex Bohemie floridam milicie congregat
multitudinem copiosam et anno Domini MCCCo tempore, quo solent reges
ad bellum procedere, intravit Poloniam. Igitur rex inclitus pergit itinere suo,
eratque Dominus cum eo, per quem erat vir in cunctis prospere agens, ductor
autem vie eius haud dubium Dominus erat, qui omnia opera eius dirigebat. Porro
mox ut ad terminos Polonie rex pervenit, pacis commodo verbo et opere intendere
cepit, tuguria namque et latibula, que hinc inde latronum habitacio fuerant in
rubetis, confregit igneque plurima consumpsit, fratres quoque et consangwineos
quosdam quondam illius magni Zawissii ibidem in quodam castello inventos
obsedit et obtentos protinus decollavit, sicque de civitate ad civitatem, de
municione ad municionem, de loco ad locum alterum pertransiit et eos, qui se
non subiiciebant ultronei, rex vi belli domavit suoque dominio subiugavit.
Veneruntque ad ipsum de Opulia, de Tetschin, de Cuyauia ac plures alii de
Polonia duces ac principes, qui se regalibus serviciis applicuerunt fidemque et
homagium regi humiliter prestiterunt. Tandem ut regalis potencia terram
Callissensem, Gnysnensem, Pomeraniam, Posnaniam ac omnia illa loca confinia
obtinuisset, ad Gnysnam civitatem metropolim postea rex pervenit, ubi
petentibus universis Polonie nobilibus ac principibus, qui tunc aderant, per
Petrum, Gnysnensem archiepiscopum, benediccione previa Wenceslaus, rex Bohemie,
regni Polonie diademate decenter est et sollempniter insignitus. Ut autem tante
festivitatis sollempnitas sollempnior haberetur, plurimi barones et nobiles per
regem militari baltheo cingebantur, qui tamen omnes in hoc novo militancium
festo et tyrocinio armis pro vestibus aureis utebantur; dictum namque tunc erat
regi, quod pararent occultas insidias quidam malefici, qui erant pacis et
patrie publici inimici. Ex hoc igitur titulus regni Polonie regibus adscribitur
Bohemie usque in hodiernum diem. Demum cum rex singula rite in illis Polonie
partibus ordinasset Heinricumque dictum de Duba ibi pro capitaneo statuisset,
in Bohemiam cum gaudio et pace reversus est. Ille autem Petrus, Gnysnensis
archiepiscopus, qui regem coronaverat, tam acer Theutunicorum emulus erat, quod
ipsos solum canina capita nominare solebat. Cum enim dominus Johannes,
Bruxnensis episcopus, in ecclesia Gnysnensi coram rege latino eloquio
elegantissime predicasset, idem archiepiscopus regi dixit: iste optime
predicasset, si non caninum caput et Theutunicus esset. Displicuit autem
huiuscemodi sermo regi, sed revera, qui protulit talia, peiorem se habere
lingwam cane monstravit eo, quod lingwa canum sanitatem adducit, istius vero
lingwa mordens venenum malediccionis effundit. Reverso autem rege Bohemi
exultabant et exultantibus animis exclamabant:
Omnes laudare studeant et glorificare
Sincere Christum, quod regem taliter istum
Sic exaltavit et tantum magnificavit,
Quod duo regna regit, rex hic sibi namque subegit:
Unum natura, reliquum dant prelia dura.
Wenceslae, bona tua sors est: ecce corona
Dupla caput cingit, duo sceptra manus tua stringit,
Te sic augustum fecisti, tu quia iustum
Iudicium facere soles et sub pace tenere
Subiectas terras, exstirpans undique guerras.
Capitulum LXVIII.
Qualiter Wenceslaus, filius
Wenceslai, regis sexti Bohemie, electus fuerit in regem Ungarie anno Domini
MCCCIo.
Quam magne coram Deo devocionis et apud omnes homines opinionis laudabilis
Wenceslaus secundus, Bohemie rex sextus, exstiterit, quilibet faciliter
perpendere poterit intelligens, quod ipsius unigenitum adhuc adolescentulum
Wenceslaum tercium divina gracia in gloria secundum cursum seculi eximia
sublimavit. Mortuo namque Andrea, rege Ungarie, nullo preter unicam filiam
parvulam herede relicto superstite, plures potentes comites ac nobiles cum
civibus Budensibus ac cum aliis civitatum multarum valencioribus Ungarie
conveniunt ac maturo previo consilio Wenceslaum iuvenem, Wenceslai regis
Bohemie et Polonie filium, sibi in regem et dominum concorditer elegerunt.
Attenderunt illi et in memoria volvebant tenaci, reges Bohemie de prosapia
nobili regum Ungarie descendisse ingentemque ipsorum potenciam, vigentem
gloriam ac supereminentem diviciarum copiam esse, unde ad postulandum de
Bohemia regem quidam de Ungaris habebant animum prompciorem propter
retribucionem.
Nam cum speratur munus, mens prompta paratur,
Cum sit vix unus spernens latum sibi munus,
Propter mercedem civis edificans struit edem,
Voce canit clara pro munere clerus in ara.
Sic quidam de Ungaria fecerunt, qui sub spe donacionis regie regis filium
postulaverunt, alii autem fuerunt, qui alterius condicionis et consideracionis
animo negocia talia sincerius promoverunt, et licet cor esset diversum, omnium
tamen unum preponitur in voce votum, ut regem advocent iuvenem Wenceslaum.
Matheus igitur comes de Trentsch, Amodeus et Demetrius nec non Wernerus comites
cum pluribus optimis et nobilibus Ungarie ad Wenceslaum regem Bohemie decenter
venerunt et ut ipsis pro rege suo suum exhibeat filium, instanter ac constanter
postularunt. Rex autem Bohemie Wenceslaus, quia iam duo regna, unum tantum
heredem habuit, peticioni gentis Ungarice auditum facilem illico non concessit.
Meciebatur namque cana regis sapiencia infantilis etatis, que suo infuit filio,
statum et modum intelligens sane, quia artatum ingenium latum non sufficit
regere regnum et maxime, quia in ipso unico filio pater fruebatur dulci
precordiali solacio, ita quod rex equo ferret animo vita carere aut unigenito
tam dilecto. Importunis tamen precibus iugiter patri pro filio instabant Ungari
fidelia obsequia pollicentes ei. Peculiares quoque regis consiliarii applicant
se ei allegantes rem et sermonem huiuscemodi: Non te latet domine rex,
inquiunt, et nos ipsi cognoscimus et patres nostri narraverunt nobis, quia lata
est Ungarie terra ac ipsius potencia minime mensurata. Reges enim Ungarie, qui
ante nos fuerunt, per totam fere Germaniam tyrranidem exercentes longe dominati
sunt. Et quid est, quod eque in altum possit extollere regalis honoris et
laudis preconia, aut ordinare melius statum bonum in Bohemia, quam si filius
tuus, domine rex, regnare ceperit in Ungaria. O quante ineffabilis
supereminencie suborietur tibi rex gloria, cum tua, que iam duorum gestat
sceptra regnorum dextera, obtineat et tercium, si non per te, tamen per filium.
O speranda pacis tranquillitas! O preconizanda inviolabilis securitatis
dignitas, cum in Bohemie, Polonie ac Ungarie regnis una dominabitur et
gloriabitur potestas. Dignum opere est, ut non solum filium, sed eciam pro tam
communi bono quivis fidelis immolare debeat, si opus fuerit, et se ipsum. Demum
exortativis precibus vix rex allectus emisit verbum ac non sine cordis mesticia
Ungaris filium offert suum, nec obtulisset, si consolacionem pauperum et patrie
ex hoc profuturam regis devocio non previdisset. Post hec nuncciis illis
solempnibus, qui de Ungaria venerant, regalibus donariis liberaliter ac
ditissime honoratis nec non oneratis, universis quoque apparatibus, prout tanti
regis honorem decuit, adaptatis, anno Domini MCCCIo etatis vero
decimo tercio sue Wenceslaus iuvenis in Ungariam cum innumera multitudine est
profectus. Eodem autem anno in die Rufi martyris per Colossensem archiepiscopum
in civitate Alba Regali regum Ungarie sacro diademate cum preclara solempnitate
festive coronatus est, ubi archiepiscopi, comites ac plurimi nobiles affuerunt
et peracto illius festivitatis gaudio ipsum regem novum in Budam honorifice
deduxerunt. Sic igitur heres Bohemie factus est rex Ungarie.
Quis non miratur ex hoc, quia non meditatur
Ullus homo, tales res effectas fore, quales
Conspicimus factas et mirabiliter actas;
Ecce Bohemorum rex fit rex Ungariorum.
Plaude Bohemica gens, tua fit letissima iam mens.
Ungara, Polona tibi subiacet ecce corona,
Hunc lauda regem iam regna tenens tria; legem
Ipsis, quam rex dat, unus cum laudibus exstat,
Hic commendandus princeps et semper amandus,
Qui regnat late de magnifica probitate,
Rex merito crevit, cuius virtus inolevit,
Et fulgens vita claro stat honore polita,
Wenceslae pater, benedicat te pia mater
Atque tuum natum teneat gens Ungara gratum,
Sic inclinetur ad eum, quod ei famuletur.
Hoc opus est regi, quoniam sepissime legi,
Quod gens Ungarica constans fore nescit amica,
Et quod latatur gens hec et hinc raro domatur,
Gens ista est levis, iaculis est sevaque sevis.
Non pretermittendum autem, sed diligencius est sciendum, quod Bonifacius
papa octavus Carulum, adolescentem Caruli, regis Sicilie filium, in Ungariam
pro rege transmiserat, cui pars aliqua Ungarie et maxime Albertus, rex
Romanorum, in preiudicium regis Bohemie iuvamine, quo poterat, assistebat; et
licet Wenceslaus, qui tunc erat coronatus rex Ungarie, et idem Carulus per
papam transmissus nati essent de duabus sororibus carnalibus, tamen, quia minus
inhiabant favoribus nature, quam honoribus, cottidie litibus rixantur alternis
et incessantibus. Porro cum iste Wenceslaus pater estuaret desiderio videndi
filium, timens eciam, ne eidem aliquod eveniret periculum, congregavit valentem
exercitum et anno MCCCIVo mense Junio regnum adiit Ungarorum,
Hermannum vero, marchionem Brandeburgensem, suum consangwineum, rex in sua
absencia terris suis prefecit capitaneum. Rex autem Deum habens sui itineris
ductorem feliciter Ungariam pertransiit, timorque suus super omnes irruit,
tandem quoque, ubi filius suus fuit, pervenit. Nolebat autem rex pater,
sagacitate usus, regem videre filium nisi sub diademate et omnibus indumentis
regalibus regni Ungarie solempniter insignitum. Sic igitur rex, regis filius,
ornatus fuit, quemadmodum pater iussit. In loco autem, ubi reges isti fuerant
congressuri, strati fuerunt soletenus panni preciosissimi. Circumstantibus
autem et cernentibus principibus, comitibus ac nobilibus pluribus, filius primo
patri appropinquat et hoc verbum latino eloquio eructabat: Advenisti
desiderabilis, quem exspectabamus, quasi in tenebris constituti, te nostra
vocabant suspiria ac requirebant lamenta, tu factus es spes, qui tuam
exspectabant presenciam, universis. Occurrens autem pater filio ruit in oscula,
stringens collum manu ac dulciter filio sic respondet: Fili omnia mea tua sunt,
solacium unicum vite mee, sufficit michi te vidisse, sollicitudinem postpone,
ego enim tibi gaudium et tu michi. Sicque inter affabilia colloquia erumpebant
lacrime, quia se neuter poterat continere. Nec mora longa post hec fit, sed mox
ad redeundum in Bohemiam rex pater se disponit et procedit, secumque filium,
regem Ungarie, cum omni apparatu et ornatu regni Ungarie deducit.
Eodem igitur anno, mense Augusto pater cum filio in Pragam feliciter
reversus est. Hoc plures quoque, qui cum rege Wenceslao in expedicionibus
fuerant, michi sepius retulerunt, quod ipse rex in terminis inimicorum
constitutus in proteccione Dei altissimi plus quam in multitudine sui populi
confidebat, nullatenus a consuetis oracionibus cessabat et plures missas sub
tentoriis audiebat. Cum autem clamor propter insultum hostium aliquando in
exercitu factus fuit, magis oracionibus, quam armorum defensionibus confisus
nullatenus formidabat, sed in Domino suum fiducialiter cor habebat, nunquam
eciam tantus timor in exercitu potuit esse, qui ipsum ab audicione misse
alicuius, quam audire inceperat, poterat separare. Merito ergo hunc principem
dextera Domini protegebat, qui tantum de eius adiutorio confidebat.
Capitulum LXIX.
Qualiter Elizabeth, filia regis
Polonie, regi Wenceslao nupserit et coronata fuerit anno Domini MCCCIIIo.
Sicut precedens narracio tetigit, Przemysl, rex Polonie, unam duntaxat
filiam heredem superstitem moriens dereliquit. Hec primo Ottoni, filio Ottonis,
marchionis Brandeburgensis, fuerat desponsata, sed eodem sponso ante carnalem
copulam mortuo a tali fuit desponsacionis vinculo liberata. Sponso defuncto in
domo soceri sui in Saxonia virgo permansit decenti reverencia custodita, ac si
naturalis principis illius exstitisset filia. Et quia ad consolacionem et
peticionem gentis Polonie eandem puellam rex Wenceslaus vovit et statuit
matrimonialiter ducere, cum iam sceptrum teneret Polonie, dominum Heydenricum,
abbatem Scedlicensem, ac Benessium dictum de Wartemberg regi placuit mittere in
occursum venienti iam puelle. Hii puelle regie in Zittauia occurrerunt et ipsam
cum debita decencia anno Domini MCCCo in Pragam deduxerunt. Et licet
tunc temporis puella hec apta virili fuisset consorcio, ut puta, que iam in
quarto decimo anno etatis sue vixit, tamen rex non cognoscebat eam, sed per
tres annos illustri domine Griffinie, matertere regis, quondam ducisse
Cracouie, illam tradidit educandam. Porro cum rex de die in diem festum
nupciarum protraheret, utrumque videlicet regnum Bohemie et Polonie nimis fuerat
conturbatum, cum staret heredibus desolatum. Accidit autem, quod semel in festo
Pasche in Brunna cum dominus Conradus, abbas primus Aule Regie, familiare cum
rege colloquium habuit, inter cetera sic dixit: Domine rex, divina bonitas vos
in caput posuit sui populi, unde ad vos ut consolatorem unicum universorum
respiciunt oculi, omnium salus in sola manu et persona vestra stat; miror
autem, cur vestram benignam industriam, qua eciam futura a longe cognoscitis,
in tantum clauditis et artatis, quod populo, qui ad vos tantum respicit,
pietatis viscera denegatis, et de consolacione eius perpetua minime cogitatis.
Salva gracia vestra precipuum et maximum bonum vestrorum regnorum domine rex
iam negligitis; timeo autem, ne indignacio Domini pro eo irascatur vobis; ecce
nobilis et nubilis illa filia regis vobis desponsata exspectat nupcias, vos
autem differtis ipsas; cum autem ad duo regna Bohemie et Polonie unicum filium,
qui nunc est rex in Ungaria, habeatis, summopere vobis pro solacio populi et
regnorum est intendendum, quod mediante Dei benediccione vestrorum crescat
multiplicacio filiorum. Pius rex pii sui, quem dilexit, abbatis preces non
despexit et monita, sed statim ex illa hora rex consensit et disponere cepit
verbo et opere de omnibus, que fuerunt nupciis regalibus necessaria, unde
factum est, quod tercio anno postquam in Pragam venerat, illa virgo Elizabeth
ipse est annus Domini MCCCIIIo in die Pentecostes gloriosus
Wenceslaus, rex Bohemie sextus, regis primi Polonie filiam sibi in matrimonium
copulavit, eamque per venerabilem dominum Heinricum, Wratislauiensem episcopum,
auctoritate Maguntini et Gnysnensis archiepiscoporum consecrari ac coronari ad
regna Bohemie et Polonie in ecclesia Pragensi ante altare beati Viti
solempniter procuravit, et ne eiusdem coronacionis debita dignitatis, decencie
ac regie opulencie maiestas claris laudum titulis in summum erigenda paulisper
submissius duceretur, facta fuit tunc curia regalis sive ambitus inter
ecclesias beati Viti et Georgii martyrum mire magnitudinis et structure de
serratis roboribus et dolatis, compaginacionibus quoque ferruminatis tanquam
perpetuo duraturis. Erat autem hec structura in altum aliquantulum elevata, ita
quod per gradus pateret aditus et ascensus. Sedilia quoque et mense et omnia,
que pertinere poterant ad regale convivium celebrandum, prout melius poterat
construere ingenium et manus artificum, nichil omnino fuerat pretermissum.
Insuper et totus circuitus circumdatus erat pannis diversi generis et coloris,
qui interpolati multiformitate auri et argenti non minus in serena facie
principum rutilabant; itaque omnia facta sunt dignissime et completa.
Postquam completum fuisset hoc festum bene letum,
Regnum duplex stat, quoniam spes cercior exstat,
Quod generet prolem rex, per quam pellere molem
Tristicie possit gens tota, quod et prece poscit.
Nam pro prole mare gens cepit tota rogare,
Est spes frustrata, cum filia sit generata.
Ipsa namque regina, que prius vocabulo proprio Reyczka, nunc vero in
coronacione iubente rege mutato nomine Elizabeth nuncupata est, concepit, anno
quoque tercio post nupcias circa festum beati Viti filiam primam peperit, quam
Agnetem in sacro fontis baptismate nominavit.
Sed cito turbata fuit hec mater viduata,
Et proles grata, que tunc fuerat generata,
Tunc poterat gemere, valet et nunc corde dolere:
Nam solam matrem vidit, nunquam quoque patrem.
Antequam enim dies purgacionis completi regine sunt et antequam de puerperio
more pariencium surgeret, rex Wenceslaus est mortuus.
Capitulum LXX.
Qualiter Thasso de Wissenburg, regni
Bohemie camerarius, in multitudine populi fuit occisus anno Domini MCCCIIIIo.
Quando potens fueris, tibi consulo, premediteris,
Quod non offendas homines inopes neque prendas
Per vim res horum, quia quid facit, ipse malorum
Multorum penas fert, res tollens alienas.
Nunc per Thassonem sumas horum racionem.
Ipse namque Thasso de Wissenburg, cum regni Bohemie camerarius esset et in
diviciis habundaret, quemdam Johannem vicinum cognomine Lupus, humilem genere
simulque et corpore, sed animo horribilem habebat. Hic autem Johannes quandam
possessiunculam Thassoni vicinam tenebat, que obiecta Thassonis oculis eius
cupidum animum frequencius irritabat. Predictus igitur Thasso hunc pauperem
proscripcione dampnatum pronuncciavit et ipsius possessiunculam occupavit. O
quam perniciose sunt insidie, que latent in avara mente sub similitudine
alicuius officii vel tutele. Porro Johannes predictus privatus bonis suis, quid
ageret, ignoravit. Ipsum namque Thassonem persepe, ut sibi sua redderet, ammonuit,
nulla tamen utilitas ammonicionem repetitam sepius subsecuta fuit. Tandem ad
regem accessit et ibi similiter tempus et laborem crebris ammonicionibus
amisit. Novissime plenus amaritudine pauper ille regem in ecclesia Predicatorum
in Praga ammonuit, ubi, cum nec a rege responsum conveniens recepisset, publice
exclamavit: hodie nisi adiuverit me Deus, perdam corpus meum cum rebus, sicque
confessus ac sacra communione premunitus omnia, que habuit, distribuit
pauperibus, solo gladio et cultello contentus stabat ante ecclesiam spe vite
abiecta paratus ad mortem. Itaque cum favente fortuna funebri ille adversarius
circa latus regis procederet, et comitante turba famulancium postea equum
ascensurus, equitaturus ad hospicium iam pedem unum ad strepam poneret, mox
ille ruit in facinus ultra audaciam omnium positus; rapuit namque ferox homo
ille Thassonem per gugullam ipsumque retorsit usque ad terram. Statim eciam
immisit cordi suo cultellum, nec prius recessit, quam totam animam de corpore
expressit. Currit et pertransit homicida hic per totam turbam velut ictu
fulminis attonitam, fugiens quoque vitam obtinuit suam.
Verbo non casso dico, quod talia Thasso
Tunc precavisset, si non aliena tulisset.
Sciant itaque potentes nullam personam esse adeo humilem aut submissam, que
non satis valeat in perniciem alienam.
Capitulum LXXI.
Qualiter Albertus, rex Romanorum,
regnum Bohemie intravit et in eo mala plurima perpetravit anno Domini MCCCIIIIo.
Sagacis nature diligens cura fuit, ut omne genus metalli, auri scilicet et
argenti, tanquam irritamenta omnium malorum et causas avaricie a conspectu
hominum absconderet et in imma terrarum viscera eo secrecius quo profundius
sepeliret, ut cessante causa similiter effectus cessaret. Illa vero, que paci
boneque valitudini ac tranquillitati animorum consulunt, fato nature in aperto
posita sunt. Sed pervertere nititur ceca avaricia naturalem ordinem,
pulchritudinemque rerum omnium vastatrix cupiditas mutat, quia que videt et
possidet, nulla reputat, aliena vero, que absconsa sibi vel illicita sunt,
habere estuat et anhelat. Quid est enim, quod Cuthna fomes avaricie ac abyssus
malicie diversa ac peregrina ingenciaque gencium genera ad contemplacionem sui
contrahit regesque ac principes exteros allicit, nisi quia in sinu suo,
scilicet in terrarum abditis, fomentum avaricie, argentum nutrit. Ad hunc
itaque locum pestis rabida cupiditas avaricieque sitis inextinguibilis, que
passim rapit et more turbinis involvit omnia, ambiciosos animos attrahit,
attractos inficit et corrumpit. Huius itaque rei gracia Albertus, rex
Romanorum, homo se erigens in sublime fortune licencia permittente ratus Rhenum
nec Danubium sufficere siti sue, molestacionis molimina machinatus est regi et
regno Bohemie. Rabies namque avaricie, que eius mentem infecerat, memoriam adeo
hebetaverat, quod accepti beneficii, quod pius Wenceslaus, rex Bohemie sextus,
eidem impenderat, memor esse non poterat vel forsitan nolebat. Quis enim eundem
Albertum tantum ad imperii sustulit fastigium fidelissima promocione sicut pius
rex Bohemie? Sperabat enim regis sinceritas digna sue fidei consequi stipendia,
sed res est in contrarium mutata. Mittit namque Albertus, rex Romanorum, regi
Bohemie sexto, Wenceslao secundo, sue sororis marito, nunccios satis
sollempnes, quatenus sibi Kuthnam cum argenti fodinis sex annis concedat vel
octoginta millia marcarum in redempcionem eiusdem persolvat tam pro annis
preteritis, quam futuris, quas dicebat ad se pro parte decimarum iure imperii
pertinere. Cuius peticio per Wenceslaum regem expeditur ac ei taliter ex
informacione iusticie et iurium respondetur: Nam quo iure imperii decimas
extorquet, qui non fasces imperii plene habet? Decimas sibi dare rex Bohemie
non debet, iure autem regio illam exigi aut dari decimam racio nulla swadet.
Peciit insuper idem Albertus, rex Almannie, resignari sibi terras has: Egram,
Mysnam, Ungariam, Cracouiam ac Polonie regnum. Ad hanc requisicionem talem rex
reddidit responsionem: Cum quasdam predictarum terrarum dotis nomine, quasdam
legitime successionis iure, quasdam vocacionis titulo possideamus, ipsas
resignare faciliter non valemus. Movet regem Romanorum severa sed vera
responsio, indicit ex hoc bellum, preparat arma, stringit gladium, tendit arcum,
congestamque iram temperare non valens agitatur animus in furorem, convocat
quosdam principes et amicos, iustum se asserens, confugiens non ad conscienciam
sed ad testem. O quam sollers est animus iratus ad dictandas furoris ac
tyrannidis causas! Itaque contracto exercitu forcium bellatorum coactisque
agminibus militum plurimorum anno Domini MCCCIIIIo transivit rex
Albertus per Bauariam non sine pernicie indigenarum pervenitque in Lincz,
ibidem Danubium pertransivit et post hoc circa Budewogis sua collocans tentoria
filium suum, ducem Austrie, ibidem exspectavit. Interea dux Austrie cum
Ungaris, Bulgaris et paganis crudelitate comitante ipsum per Morauiam fertur
feritate ferina, ubi feralia per secula inaudita, sue virtutis et victorie
reliquerat signa. Nam circiter quatuor millia hominum promiscui sexus ferro et
igne interfecit, virginum quoque et matronarum ac ceterarum mulierum greges
misere extra terre terminos ab illo exercitu paganico terribili sunt educti.
Indicat adhuc in Ybanicz hoc malum ecclesie incendium, in qua tanta multitudo
interiit hominum, quod liquor et adeps pingwedinis de humanis profluens
morticiniis fecerat remocius magnum fluxum. Nulli namque integritati aut etati
ignovit hec inhumana ac immanis crudelitas, sed laudi et glorie adscripserat
omne nephas; infancium quoque capita infixa sunt lanceis et corpusculis ipsorum
ad subsellia alligatis mestum prebebant aspectum matribus suis; et ut plurima
paucis claudam: nichil mali intactum reliquit ille exercitus paganicus et
nequam. Itaque, dum per mala in malum et perniciosa in perniciem graditur ille
Gomorre populus, cum dampno pauperum tandem circa Budowicz ventum est ad regem
Romanorum et exinde exercitibus utriusque principis pariter congretatis venitur
in Cuthnam ac castra metati sunt in loco, quem pratorum commendabat amenitas; a
latere aquilonari habentes flumen Albeam; hinc et fluens amnis per Cuthnam et
interfluens castris hostium mirabiliter blandiebatur eorum aspectibus et
alludebat, scaturiens namque ludensque calculis ac harenis usui tam hominum
quam equorum suavem se prebebat, ita quod sitim volencium bibere eciam
irritabat. Cumque iam inter partes adversas insidie opere, mente et ingenio
volverentur, ecce sine magistro vicia et fallacie excogitantur; Kuthnenses
namque et hii, qui cum ipsis erant, hec invenerunt consilia, ut mortalia
hostibus destinarent xenia:
Transmittunt munus, per quod ruit unus et unus.
Munera mittuntur, sed funera plura secuntur.
Plures namque montani fuliginem purgamentumque scoriosum argenti, alias
quoque scenosas immundicias ex foveis et casis defluentes fluvio illi labenti
ad exercitum hostilem miscuerunt, ex quo satis habunde potaverunt; ita quod
homines et iumenta sine numero illo infecti toxico interierunt. Et quid
decencius, quam votis impiis perniciose occurrere; argentum sitiverunt, argenti
scoriam potaverunt; nec aliquid profuit, quod attemptatum tunc fuit contra
Kuthnam licet debilibus virgulis circumseptam.
Interea quia monstra ferocia ferocibus fuerant iaculis ferienda, rex
Bohemie, que iam dudum collegerat inclita bellatorum agmina, statuerat per
civitates, municiones et campestria. Marchionem namque Hermannum de
Brandenburg, marchionem Ottonem cum telo cum quinque millibus pugnatorum circa
Newenburgam et in confinibus eius rex locaverat Wenceslaus, ceteri quoque
nobiles regni Bohemie se locaverunt ubique in bonis ecclesie aut unusquisque in
bonis illius se locavit, quem inimicum vel odio habuit.
Plurima dampna fuerunt terre, cum prelia querunt,
Nostri barones faciunt hoc simul et wladicones
Plus regnum ledunt inimicis, qui cito cedunt,
Nostri cognoscunt, quid habet quis et hoc male poscunt,
Nam loca cuncta sciunt, peiores indeque fiunt,
Ast ideo plures suspenduntur quasi fures.
Stetit namque regis Bohemie exercitus plus quam septimanis tribus regii
mandati exspectacione suspensus, donec rex explorare posset plenius, quanta
esset regis potencia Romanorum in hominibus bellantibus. Videns autem rex
Bohemie, quod adversarii tam expensarum defectu, quam ex potu infecti fluminis
vim viscerum egerentis deficerent, nec propter frigus instans diucius iacere
valerent, totam sui populi multitudinem admovit ad Cuthnam in crastinum
commissurus cum hostibus bellum. Iam nox unica belli differebat discrimina,
sensit itaque, ut dicebatur, innocencie impugnator admota propius signa belli,
ipse et omnes, qui cum eo erant, timore sunt percussi, tyrones ex sola
suspicione vulneris pallescunt, sed et veteranis genua tremuerunt, unde in
primo noctis gallicinio abiecto pudore ex timore ingens victor Romanorum fugam arripuit
et abscessit. Dum igitur in crastinum pugna queritur, nullus adversarius
reperitur. Sic itaque marchiones et duces cum universa multitudine populi
feliciter de prelio opinato, sed verius sompniato reversi sunt.
Bellum pacificum fuit hoc, nullis inimicum,
Namque recedentes sani sunt atque manentes,
Nullus in hoc bello gladio cadit atque duello.
Hii fugiunt, isti furiunt, audacia fiunt
Corda Bohemorum, quia fit fuga Theutunicorum,
Sic qui gaudere simulant se, forte dolere
Tunc incepissent hostes, si non abiissent.
Vehemens tamen questio pulsat animum in hoc facto, utrum etenim de illo
Theutunicorum discessu magis nos Bohemi gaudere an dolere debeamus? Magna
dubitacio est haud quoque, quam illi solverunt, qui regi consuluerunt dicentes:
cum sint varii eventus belli, quod magis expediebat regi et regno, et securius
esset permittere regem Albertum hinc inde libere transire, quam ipsum more
bellico invadere. Attendebat namque talia consulencium providencia, quod rex
Wenceslaus pugnando vitam possit et regnum perdere, dissimulando regis Romani
transitum hec utraque conservare et nichilominus ipsi transeunti passim possint
ab incolis regni gravamina evenire. Demum post recessum regis Alberti Bohemi
secundum morem suum omne pondus belli in bona claustrorum ac ecclesiarum
convertunt, annonam tritulant, alia auferunt, reliquias consumunt, domicilia
evertunt, replent currus, quos in spem rapine vacuos evexerunt, pauperibus cum
uxoribus et pueris relictis in luctu cum fructu et gaudio ipsi lecius redierunt.
O nephas horrendum et merito ab omnibus detestandum, quod in hoc se nobilitas
nobilium virorum degenerat, ut balistis super parietes suspensis relictisque
lanceis veniant modo cum tribulis et falcibus ad prelium peragendum.
Actus tam viles faciens non est bene miles,
Miles pugnare debet, sed non spoliare,
Sed nec mactare porcos debet, sed amare
Pacem tranquillam; nec querat ledere villam
Aut aliquem miserum, sic se faciet fore verum
Tyronem, mores tales sibi sunt ad honores.
O rex Alberte, clamat gens tota super te,
Hec incepisti mala, quorum causa fuisti,
Nam cum venisti, mox stare sub omine tristi
Terra Bohemorum cepit, quia turba tuorum
Nunc bellatorum dampnum cumulant spoliorum.
Turbator regis et regni! federa legis
Cudere tu debes, sed nescis hebes, quia prebes
Materiam bellis, pacis princeps male pellis
Pacem sicque facis, quod rupto munere pacis
Discors lis crescit, per te nunc ecce tepescit
Omne bonum, iura tollis per prelia dura.
O quot tristantur per te nunc et lacrimantur,
Qui sunt nudati rebus simul excoriati.
Quanta autem in illo tempore inexplicabilia Scedlicensi monasterio illata
fuerunt gravamina, lingwa retexere nec calamus scribere poterit, cum sint talia
quasi infinita. Omnes namque fere monachi de monasterio metu et defectu
impellente discesserant ac hinc inde, utcunque poterant, habitabant, hostes
namque cottidie pro libitu intrabant monasterium et exibant et quidquid, quo
delectabatur oculus, sine prohibicione qualibet rapiebant. Parcat autem gloriosa
virgo regi Alberto, quidquid deliquit minus bene faciens in hoc mundo.
Capitulum LXXII.
De obitu serenissimi principis domini
Wenceslai secundi, regis sexti Bohemie, fundatoris primi Aule Regie, et de
penitencia, quam in dolore suo habuit. Anno Domini MCCCVo.
Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis heu quondam dictamina consona legi
Christi, que leto sermone carent, quia leto
Leticie cedunt. O quantum pectora ledunt
Nunc leti fata, per que nobis spoliata
Est regis vita Wenceslai, redimita
Virtutum flore, magno vernans in honore,
Cum solum cepit hunc mors, exinde recepit
Regibus ipsa facem, de pauperibus quoque pacem.
Et totus mundus stetit hic meroris habundus,
Qui digne flebat, regis quia fama replebat
Orbem terrarum, se fecit in hoc fore carum,
Quod sua vita dabat aliis formam, quia stabat
Ex omni parte divina fortis ab arte.
Quando recordatur mea mens huius, lacrimatur
Mox oculus, flere bene possum, namque videre
Tante virtutis hominem tanteque salutis,
Ut fuit hic princeps, ego raro videbo deinceps
Aut nunquam forte, cum gratifica quia sorte
Ipsum ditavit Deus ac natura beavit.
De quo non multa volo scribere, nam mea stulta
Mens negat, ut plura scribam, cum sit michi dura,
Sed flens rex de te modo profero verba prophete:
Quis dabit oculis meis aquam et capiti meo fontem lacrimarum, ut plorem die
ac nocte lamentabilem occasum piissimi Wenceslai regis et obitum plus nobis
utique, quam sibi flebilem et amarum. Ipse namque presentis miserie ereptus est
erumpnis et tenebris, nos autem
adhuc fluctivagi graviter involvimur illis,
et eo gravius, quo ipsius, qui a nobis heu transiit, presencia et tutela
caremus. Fuerat enim rex iste cunctis potentibus stupor, egentibus tutor,
iusticie tenor, merentibus consolator, humilium sublimator, Dei cultor, rei
ultor, cleri verus amator, ecclesiarum fundator ac ipsarum emunitatum ac iurium
conservator nec non omnium eorum, que legalis vite edocet moralitas, per omnia
exstitit precipuus imitator; diurnis et nocturnis sedulus canonicis inhiabat
horis cunctisque vere penitentibus plenam formulam dabat rigoris. Et quia hic
rex amabilis talis fuit, graciam pro gracia meruit, ut Deus eum ante ipsius
obitum diucius permitteret infirmari, ut sic ab humane fragilitatis fomite et
rubiginoso facinoris perpetrati fermento, lamento vero penitencie posset
clarius in hoc seculo expurgari. Dominus enim, quem diligit, corripit et
castigat omnem filium, quem recipit; nam sicut aurum a scoria igne secernitur,
sic anima a spurcicia dono gracie purius excoquitur et mundatur. Postquam ergo
Wenceslaus rex filium suum unigenitum, regem Ungarie Wenceslaum, de eodem regno
manu valida in Bohemiam reduxerat, morbus ptysicus, qui in ipso diucius
latitaverat, per cuncta tunc se sintomata manifestat; ptysis autem illa regis
vires non spoliat repente, sed lente et bene; illa namque protelata infirmitas
regi cessit ad meritum, nobis autem prodiit in exemplum: sicut enim vite ipsius
sanitas dederat populo solacii fomentum, sic et infirmitas ipsius prestat
penitentibus efficax documentum. Porro in lectulo doloris sui rex iam
decumbens, sicut adhuc valens et vadens fecerat, confessorem suum iugiter circa
se habebat et quidquid de hiis actibus, quibus deum unquam male vivens
offenderat, tunc reminisci poterat, continuo sincere suo confessori confitens
non sine lacrimis singula revelabat.
Capitulum LXXIII.
Qualiter ornatum suum ad diversa loca
distribuerit et humilis apparuerit.
Ut autem humilitas, que latebat interius in actibus pietatis, luceret exterius,
omnem ornatum totumque lecti regalis apparatum ex preciosis pannis et
intexturis sericeis adaptatum mox in ipso debilitatis inicio ad usum hospitalis
Pragensis rex tribuit pro languentibus et egenis, tunicam vero de panno exili
griseo cum amplis manicis, ut habere solent monachi, tunc induit stratoque suo
pannum vilem coloris eiusdem modi superduxit, nobiles quoque regalium vestium
induvias nudis et necessariis porrigi mandavit, et ut verum penitencie fructum
faceret, capillos de suo capite radi permisit; hoc tamen adhuc sanus existens
utique fecisset ex humili affectu, quem ad religionem habuit, si regalis status
et dignitatis preeminencia non obstitisset. Deus autem, qui intuetur cor,
intuitus fuerat istius propositum et hoc scivit, sciunt quoque illi hodie,
quibus rex familiari sepe locutus fuerat sermone: Ego, inquit, in presenti
regimine regni negligenter et ideo non libenter sto et si scirem teste deo,
quod novissimus, qui est in equorum meorum stabulo, melius me posset regere, si
tamen fieret congrue, sibi ovanter cederem, statumque humilem aut habitum michi
assumerem monachalem. Sic itaque opportunitate ex infirmitate nunc accepta
complevit opere, que corde dudum fuerant preconcepta. Quid autem in occulto
huius regis humilis, qui monachalis iam habitus similitudinem induerat, animo
versaretur, domino Conrado, primo abbati Aule Regie, aperuit, cum talia
loqueretur: Rogo, inquit, te abba mi, qui es quasi dimidium anime mee,
quatenus, cum ex hac luce discessero, cappa conversi Cisterciensis ordinis me
induas ac in loco, ubi sepeliuntur aut monachi aut conversi aut, quod magis
placet, sub aliquo stillicidio in loco vilissimo in monasterio meo in Aula
Regia me sepelias humiliter et recondas. Non est enim dignum me iudice, ut cum
bonis meum corpusculum collocetur, sed hoc expediret et utinam fieri deberet,
ut in capite omnium platearum in facie populi alligatum cursitanti bestie
statim factum exanime traheretur. Quis est, qui non intelligat, quod
humilitatis habitum hic sermo redoleat? Firmum namque propositum rex
conceperat, quod cum Wenceslaus filius ipsius ad etatem et intelligenciam
legitimam pervenisset, sibi mox regnorum suorum resignare gubernacula voluisset
et ut magis divino cultui valuisset vacare, reservatis sibi mille marcarum
duntaxat reditibus in Aula Regia fundacione sua mansione perpetua disposuerat
habitare. In signum autem voluntatis tam devote procuravit in Aula Regia
construi domum camere, que stare cernitur usque hodie. Ardentis eciam
affeccionis fervorem tantum ad promocionem fundacionis sue Aule Regie iste
fundator habuit, quod plus de ipsius orbacione, quam de suo proprio dolore
doluit, quod sepius evidentibus indiciis prodidit et ostendit. De profundis
enim suspiriis lugubriter sepissime ita dixit: O Aula Regia, qualiter tu modo in
oculis meis stas! O Aula Regia, plantula novella, tenella filia, opus manuum
mearum tu es, o qualiter et quomodo nunc te orphanam derelinquo? Quis
miserebitur tui, quis auxiliabitur tibi, quis contristabitur super te? Timeo ne
forte venient dies in te et coangustabunt te. Unicum meum o Aula Regia vite mee
fuisti solacium, tu enim dilecta mea et preelecta sponsa mea Aula Regia anime
mee prebuisti gaudium, prebebis et michi, cum consumptum fuerit hoc
corpusculum, habitaculum sempiternum, vivens delectabatur animus meus in te,
moriens caro mea requiescet in te et sub spe. Bene michi et bene anime mee,
quia plantavi te, grave tibi, quod amittis me, memento mei vinea mea dilecta o
Aula Regia, sit autem gloriose Virgini cura de te, cui obtuli te. Huiuscemodi verba
regis mens devota sepius ingeminat et gemebat.
Capitulum LXXIV.
De testamento et ordinacione, quam
rex fecit.
Cum pix tractatur et non manus hinc maculatur,
Hoc nimis est rarum, sic non est cor ita clarum,
Quin si tractare rem mundi debeat, a re
Illa fit fuscum, fit et hinc cor cito luscum,
Si cor purgatur, prius hinc species renovatur.
Unde cum regi Wenceslao plurium terrarum cura incubuisset ad ipsumque
diucius ut ad principem ordinarium quodlibet subditorum negocium deductum
fuisset, super humanum fuisset omnino ingenium equa lance omnia ponderasse,
nunquam quoque tum propter humanam infirmitatem, tum propter necessariam
utilitatem extra virtutis medium declinasse ac ipsum, qui indiget pluribus
aliorum rebus, plus quam expedit, usum non esse. Apud homines hoc enim
reputatur impossibile. Super talibus igitur eventibus regis vere penitentis
devocio modum satisfaccioni congruum cepit inquirere, ut omnibus per regem
lesis indebite posset satisfacere. Quam ob rem quatuor venerabiles viros, quos
sapiencia quam consciencia claros fecit, videlicet dominos Johannem, nunc
episcopum Brigsinensem, Heinricum, abbatem Scedlicensem, Conradum, abbatem Aule
Regie, nec non Heinricum Sturmonis, notarium Moravie, rex ad se accersiri
iussit, ipsosque suos testamentarios statuens sic dixit: Quia vos precipui
amoris privilegio dilexi pre ceteris, spero, quod vos amici salutis anime mee
esse debeatis; nunc igitur omnes meos creditores advocari facite, quantumcunque
unicuique solvi debeat cognoscite et conscribite, et ne error contingat
aliquis, sub scripto apud vos debita eadem reservate. Non autem intendo vobis
onus imponere, ut solvatis, sed ut eos tantum, qui solvere debuerint, dirigatis
et ut debitorum solucio fieret sine quolibet obstaculo. Rex ad se vocavit filium
suum Wenceslaum, regis successorem, dominum Petrum, suum cancellarium, nunc
Olomucensem episcopum, Heynmannum de Duba, Thobiam de Bechin, Heinricum de
Rosinberg ac plures alios regni nobiles et barones, quibus sermonem exorsus
taliter est locutus: Vos, inquit, tu fili mi et vos fideles mei dilecti optime
scitis, quod anno hoc pro defensione regnorum et iurium meorum contra Albertum,
regem Romanorum, ac eciam pro adepcione regni Polonie expensas et impensas
innumerabiles facere, stipendia militibus dare et hoc ad usuras recipere aut
sub mutuo hinc inde a creditoribus petere extrema necessitas me compulit, quia
ad hec omnia ac singula fiscus regius non suffecit et quia digne ex fisco regio
id pagatur, quod sub regis nomine mutuatur. Si dominus Deus, in cuius castigor
vinculis, in hac vita me conservare dignabitur diucius, hiis satisfaciam
creditoribus et debitis universis, in manu enim Domini mors et vita mea stat,
quod placitum est in oculis suis, in me misero vermiculo faciat. Ad filium
autem rex faciem convertit, cui audientibus omnibus ita dixit: fili mi, inclina
aurem tuam ad me, ausculta sermones meos, audi verba mea et eloquia patris tui,
non te pretereant aliquando, sed ea in corde tuo quasi in libro scribe et opere
comple. Tibi fili mi, fructus uteri mei, tota iure hereditario dominacionis mee
debetur possessio, sedebis enim in solio meo et regnabis pro me patre tuo; et
adiecit rex: fili mi, tu scis, quia voluntatis mee fuit, ut edificarem domum
nomini Dei mei, sed, ut coniicio, hoc ex industria divine provisionis servatum
est forsitan tibi. Nunc ergo sit Deus tecum, prosperare et edifica domum
Domino, ut protegat te. Det tibi Dominus prudenciam et sensum, ut regere possis
populum, tunc enim poteris proficere, si mandata et iudicia Domini inceperis
corde et opere adimplere ac celesti regi regracior, quod pro populi mei solacio
te michi superstitem derelinquo. Deum time, virtutes cole, pacem ac iusticiam
prosequere. Iura ergo michi per Deum super reliquiis sanctorum, quorum iam
adest presencia, ut post mortem meam creditorum et exactorum meorum vocem
audias et de regno, quod possessurus es, pro me debita persolvas, omnibus
quoque lesis et offensis per me indebite satisfacias. Aderat autem ibi tunc
caput beati Wenceslai martyris cum aliis solempnibus reliquiis, super quibus
stipulacione adhibita Wenceslaus regis unigenitus iuravit ac statuit ac ut pro
patre cuncta solvere et lesis satisfacere debeat, promisit. Similiter et
nobiles illi, qui tunc affuerunt, ut ad solucionem debitorum operam dare
velint, fideliter promiserunt et hoc idem iuramento solempniter confirmarunt.
Ne autem eadem solucionis ordinacio impediri posset in aliquo, septima pars
urbure et proventuum in Kuthnis, que regibus dantur septimanis singulis,
deputata fuerat ad solucionem debitorum et solacium creditorum. Coniugi eciam
domine Elisabeth viginti millia marcarum legavit rex dotis nomine, iuravit
quoque heres cum nobilibus coram patre, ut monasterium Aule Regie cum
pertinenciis suis in bona proteccione habeat ipsumque regem egrotum, cum mortuus
fuerit, in Aula Regia sepeliant; insuper cenobiis, ecclesiis, personis
religiosis et egenis magna elemosinarum donaria rex transmisit, clenodia quoque
et reliquias ac ornatum Christi ministrorum et altarium de capella sua, quam
solempnem pre omnibus nostri temporis principibus rex habuerat, domibus Dei
hinc inde divisit, maiorem tamen ornatus sui partem Aule Regie, fundacioni et
filie sue future orphane, assignavit. Rogo te virgo Maria, animam istius gracie
tue vestibus adorna, qui ad laudem tui filii et tuam gloriam, ita quod stupor
est omnibus cernentibus, domum tuam vestivit in Aula Regia. Non de te dubito
Maria, quin ex tua prodiga clemencia hoc facias vel verius iam fecisti.
Capitulum LXXV.
De operibus pietatis, que fecit rex
Wenceslaus.
Et quia difficile est consueta relinquere, bona enim consuetudo plerumque in
naturam vertitur gracia divina rorante, humilitatis ergo affectum ac beneficium
pietatis, quod erga inopes et mendicos rex Wenceslaus adhuc valens exercuit,
infirmitatis prostratus lectulo minime prosequi pretermittit, quod autem per se
ipsum facere non potuit, per alium id suo nomine fieri clandestine procuravit.
Consueverat autem huius regis humilis nobilitas ac nobilis humilitas non solum
in cena Domini aut in quadragesima nudos vestire, egenis manum datricem
porrigere, esurientibus et sicientibus cibum et potum apponere et pedes
egenorum lavare et tergere, sed et omni tempore delectabatur hoc facere, cum
opportunitatem loci potuit habere. Porro cum iam ab hoc pietatis opere corpus
deiectum, non tamen mentis affectum, premens infirmitas retrahebat, occulte sub
silencio soli Deo conscio quempiam de suis familiaribus rex advocavit illudque
officium pietatis per ipsum nomine sui in loco disposito peragi procuravit.
Huius usque hodie dominus Cunradus, abbas Aule Regie, perhibet testimonium, qui
ad hoc destinatus et informatus vice regis officium exercuit tam beatum; ipse
namque ex iussu regis pedes pauperum lavit, postea ipsos pavit ac donariis cum
denariis hos ditavit.
In miseris Christe tibi rex serviverat iste,
Hinc sibi Christe bonam celestem redde coronam.
Capitulum LXXVI.
De devocione, quam in audiendis
pluribus missis rex habuit.
Sed quid nunc rex egrotans in audiendis missis faciet, cuius omne solacium
et precipuum cordis tripudium in audicione missarum plurium semper exstitit?
Forsitan missis carebat, cum visitare ecclesias non valebat? Absit. Ne enim rex
iste plus mente devotus, quam egrotus corpore se suo privaret solacio, in
conclavi sue camere, in qua exinanitus decubuit, aliqua altaria construi
procuravit, ubi tanto plures audire missas solebat, quanto magis divinis
intentus laudibus ab exterioris negocii et occupacionis strepitu suus animus
requiescebat; summo namque mane in articulo diei misse coram rege leguntur, pluresque
lecte, pluresque legende pluribus subsequuntur. Gaudium audienti ex hoc
principi nascitur et pascitur uberius prius quoque refeccione mentali, quam
alimonia corporali. Causabat in rege langwido dolor vehemens fastidium
comedendi et bibendi, sed nunquam tedium missarum solempnia audiendi. Nolebat
eciam in missis illis ex iudicio humilitatis accipere more aliorum principum
pacem a missalibus libris, sed a ministrorum labiis, fatebatur enim ex humili
corde, se non esse dignum regis titulo, sed magis censendum nomine pastoris
quam principis, et optabat sepe, se non principem sed pastorem pecorum fuisse
omnibus diebus vite sue. Sic qui opinione omnium erat maximus, factus est
minimus in oculis suis, sed revera quanto se magis coram hominibus reprimebat preclara
humilitas, tanto magis coram Dei facie elucebat humilis preclaritas ac insignis
generositas, quam habebat.
Multiplici missa tibi sunt peccata remissa
Wenceslae pie, tu natum credo Marie
Iam cernis lete, qui tot cepit bona de te.
Per speciem propriam modo divam cerne sophiam,
Quam conspexisti, tu vivens quando fuisti,
Sub sacramentis credentis lumine mentis.
Capitulum LXXVII.
De paciencia, quam rex in infirmitate
sua habuit.
In passione sua tante paciencie hic princeps decumbens exstitit, quod
omnibus cernentibus langworemque eius scientibus maximus stupor fuit. Cum enim
doloris aculeus acucius interius dolentem pungeret, nequaquam in ore pacientis
remurmurans querimonia aliqua resonabat. Quanta autem acerbi ipsum pupugerit
vehemencia doloris, exinanicio membrorum indicat et facies, quam afficit
cerulei species coloris, demonstrat. In omnibus autem hiis molestiis non
peccavit rex labiis suis neque stultum aliquid contra Deum locutus est, sed
ait: si bona suscepi de manu Domini sine meritis, mala quare non sustineam ex
ingentibus meis demeritis? Plus quam merui, benediccionem a Deo suscepi,
beneficiorum divinorum ingratus fui et nunc quoque digna factis recipio, que
libens sustineo et peto, quod caro hic totaliter tabescat, quod illic spiritus
in Domino requiescat. Sepe tamen cum ultra modum vis doloris regem angeret et
tangeret acrior infirmitas, domino Conrado Aule Regie solebat dicere: iam iam
tantum crucior, sicut opinor, si alius eadem pateretur, adeo clamorem faceret,
quod in tota vicinia audiretur. Non autem dubium, quin totum cesserit ad
augmentum meriti tam aspera langworis cruciamina equanimiter pacienti. Viros
eciam religiosos frequenter circa lectum regium rex langwens habebat, a quibus
exhortacionis et salutifere doctrine monita aure patula, quam mente avida
nonnunquam cum lacrimis audiebat; ab horis autem canonicis, quin ipsas soleret
dicere vel audire, nulla prorsus passio sive occupacio ipsum poterat impedire.
Ore canens, corde gemens corporeque paciens,
In morbo mentem rex hic quasi Job pacientem
Semper servavit; ex hoc ipsum, puto, lavit
Gracia divina de labis quaque ruina.
Capitulum LXXVIII.
De unccione ipsius regis extrema.
Cum iam vero plus quam tribus mensibus continua regis infirmitas
invalesceret et iam ab operacione, sed nequaquam a racione rex deficeret, ne in
ipso alicuius sacramenti ecclesiastici suscepcio et gracia deficeret, extreme
unccionis sacramentum devotissime incipit postulare et licet circa se tunc
episcopos et prelatos solempnes haberet rex plurimos, tamen ex humilitatis et
caritatis affectibus, quos ad dominum Conradum, abbatem Aule Regie, et ad
Cisterciensem ordinem semper habuerat, ab ipso abbate sibi illius sacramenti
misterium conferri devotissime ac instantissime postulabat. Regis igitur peticio,
que compar esse consuevit precepto, exauditur et effectui mancipatur. Dominus
enim Conradus, abbas Aule Regie, unxit regem oleo sanctissime unccionis,
servans formam in omnibus et conswetudinem, que fit circa inungendas personas
ordinis Cisterciensis; puto autem, quod uberiorem exitum aquarum deduxerunt
oculi abbatis regem inungentis et lugentis et presentis familie, quam tota
fuerit sacri olei quantitas, per quam rex fuerat inunctus illo die. Erat namque
in ipso, qui ungebatur, videre magnum devocionis indicium, in omnibus autem,
qui aderant, lacrimosum mixtum clamoribus ex corde scaturiens erupit suspirium.
Taliter est unctus et Christe magis tibi iunctus
Hic rex devotus a cuncto crimine lotus.
Capitulum LXXIX.
De contricione et contemplacione,
quam tunc rex habuit.
In morbosis quam morosis rex adhuc laborans angustiis dono pascebatur gracie
semper memorialis, quam mirabiliter singularis. Ipse namque rex lecto recubans
nonnunquam in amaritudine anime sue cepit omnes annos suos recogitare, omnia
quoque iuventutis sue delicta ac ignorancias, quibus Deum reus offenderat, ad
mentis sue oculos revocare ac quodlibet genus peccati, quo humana labi ipsum
fecit fragilitas, veri penitentis more humiliato et contrito spiritu gemitu
replicare, nec non quilibet ipsorum luctum unigeniti sibi faciens lacrimis
cepit uberibus deplorare, ita quod eius sufficiens fuit luctus, productus ex
cordis intimo, in omnibus astantibus fletum et penitendi animum provocare. Tam
immensam enim penitendi graciam, quasi secundam post naufragium tabulam, Deus
regi contulerat, ut si ipse latro deterrimus diebus vite sue omnibus
exstitisset, adhuc secundum humanum iudicium dignos fructus penitencie
produxisset. Pie namque credo, quod contribulatus spiritus ipsius acceptabile
sacrificium factus fuerit Deo altissimo, quia ipse est pater misericordiarum et
Deus tocius consolacionis, qui ponit gemencium lacrimas in conspectu suo;
interior autem gracia efficax virtutis magistra non semper infirmum hunc
discipulum docuit plorare, sed sibi condescendit ipsumque fecit haustu devoti
spiritus celestis patrie dulcedinem et nectareum poculum suaviter pregustere et
exinde hilariter exultare. Gracia namque irradians sepe cor regis adeo
illustravit, quod ipse cepit mente recolligere, ore exprimere insignia
divinorum donorum beneficia ac signa victricia pro salute humani generis de
superius exhibita; versabatur namque in sua memoria, quia eterna Dei sapiencia
de paterno sinu descendisset in carnis humane substancia, crucem pro homine
sustinuisset, sangwinem preciosum habunde moriens effudisset sicque viam ad
celum indicans scalam omnibus erexisset, denique omnibus penitentibus et
petentibus eterne patrie ianuam aperire ac gaudia ineffabilia, que pre
multitudine mensurari nequeunt, tribuere ipse, qui est via, vita et veritas,
promisisset. Talia meditabatur et loquebatur et in meditacione sua exardescebat
ignis tante devocionis, quod arctari nesciens eciam incendit, quoscunque aptos
reperit, iuxta lectum regis languidi presentes, talia eloquia exestuante pectore
procedere audientes. Quis enim fuisset tam frigidi cordis, quem non accenderet
ignitum eloquium devotissimi regis? Sic igitur alternis vicissim interne
refeccionis epulis infirmi regis animum pascebat Dominus, sicut placuit
misericordie eius.
Rex quasi peccator scelerum flet facta suorum,
Sed contemplator recolit pia festa polorum.
Capitulum LXXX.
Qualiter rex mortem suam presenserit.
Annus Domini MCCCV.
Demum sciens rex langwidus plus quam sex mensibus dolore valido tabefactus, quia
venerat hora eius, ut transeat ex hoc mundo et quod resolucionis sue terminus
iam instaret, licet adhuc integro aspectu atque auditu vigeret, solum quoque in
viribus corporis deficeret, nil in sensu claro, preditus intellectu non diu
ante suum obitum prelatos et clericos, quorum frequens coram rege concio esse
consueverat, rex advocabat et ipsis dicebat: Fratres congaudete michi et
congratulamini, quod tam diu manum Domini, que tetigit me, correptus sufferre
merui; ecce cito hora resolucionis mee et tempus putacionis adveniet. Nunc
igitur queso, domini et amici, michi penitenti ignoscite, morienti assistite et
egredienti hinc oracionibus subvenite; ad missas eciam legendas vos applicate,
cum vite ultimum terminum videbitis adesse; et adiecit rex: tu Cunrade, abba
Aule Regie, primam missam de resurreccione Domini pro me statim, cum anima mea
egressa fuerit, lege; ad dominum vero Heidenricum, abbatem Scedlicensem, sic
ait: tu missam pro defunctis similiter persolve pro me. Idem eciam abbas
passionem secundum Matheum a rege iussus legit, quam cum concussione pectoris,
cum lacrimis, manibus erectis in celum et devocione maxima in ipsa hora agonis
sui legi devotis auribus audivit. Sic unicuique sacerdoti presenti missam
legendam ore suo rex adhuc optime racionis compos imposuit. Fecit namque alium
de ascensione Domini, alium de beata Virgine missam legere et unicuique
imposuit, quod voluit. Res est stupenda nimis et perpetuo memoriter recolenda:
Ecce undecimo kalendas Julii hora quasi prima rex consumptus viribus, plenus
bonis operibus ad extremam horam veniens et presenti seculo valefaciens
demissis oculis, vultu placido et facie serena in manus Domini suum commendans
spiritum in presencia omnium exspiravit et tradidit spiritum Domino, qui dedit
illum, illum inquam vitalem spiritum, per quem vivebant et vigebant infinita
millia populorum, illum certe spiritum, quem mors in cinere et cilicio sub vere
penitentis specie apprehendit. O quantus lacrimabilis ploracionis gemitus mox
omnium cordibus se ingessit, cum de corpusculo exanimi felix spiritus recessit,
o quam intolerabilis omnem dolorem superans turbacio, que omni exoritur populo
pro eo, quod unius tam sublimis hominis accidit sublacio, flebile est hoc nunc
dicere vel audire. O quantum amarius fuit omnibus experiri periculose talia et
videre! Et quid dicemus de illis, qui deputati per regem fuerant legendis
missis? Certe legerunt, sed lacrimarum rivuli profluentes uberrime oculos
obnubilant, et singultuosi gemitus cum suspiriis prolaciones verborum in
faucibus iugulant, voces suffocant, in ore verba necant.
Interea autem corpus exanime reverendissimum amplectentes et deosculantes
stratum lacrimis fluentibus rigant et exinde ipsum corpusculum aquis calidis
non solum fluentibus de fontibus, sed et scaturientibus de frontibus more
solito decenter lavant, quo loto illud eisdem regalibus vestimentis
nobilissimis, quibus rex coronatus fuerat, induitur: diadema capiti, sceptrum
et pomum aureum utrique manui imponitur, digitus anulo redimitur. In hoc quidem
satisfactum est regali statui, sed nequaquam humili regis affectui, ipse namque
paulo ante affectaverat, quod mortuus non deberet bysso aut purpura indui aut
munde involvi syndoni, sed pocius aliter griseo panno vili. Sed revera in hoc
se magis apud Deum et homines dignum decore fecerat, quod de se senciebat
humilia et tam vilia requirebat. Unde tapeciis et pannis preciosissimis
pavimentum hospicii sternitur et ornatur et ibidem plus ornatum virtutibus
regalis corporis vasculum insigne pheretro impositum collocatur. Ex tunc
postquam parata sunt omnia regalibus exequiis congrua, chorus cleri succedit
choro et processioni processio, qui omnes plus flentes, quam canentes, utcunque
poterant, vigiliarum et defunctorum officium persolvebant. Altera autem die
mortis regie ante hospicium magistri Cunradi aurifabri circa Predicatores in
civitate Pragensi convenit universa multitudo lamentantis populi, qui omnes
exspectabant, ut viderent lamentabile spectaculum, mortuum videlicet portari
dominum suum dilectissimum. O dira et amara miserabilis spectaculi exspectacio!
O quam obscura visio videre hunc regem quasi solem tolli et subtrahi de hoc
mundo. Quid igitur eveniet isti genti misere miseriam sustinenti et huic
deflenti populo? Certe tribulacio et turbacio, turbacio inquam talis, qualis
non fuit ab inicio, qualem nec experti fuerant, ex quo fuerant egressi de utero
matrum suarum, que unquam fuisset secunda similis huic. Cum enim suspensi
animis, quam erectis oculis omnes ante domum starent et cum amaritudine
exspectarent, ecce mirantur et baiulatur mortuus rex piissimus, qui fuerat vita
pauperum, baculus oppressorum, consolacio pupillorum, pax patrie, pater omnium.
O inaudita a seculo miseranda popularis exclamacio, que tunc ululantibus et
rugientibus omnibus hominibus futura gravamina annuncciat omni populo, suo
patre quam principe depredato, hic pre dolore ruit et rugit, alter clamat et
faciem laniat, alius capillos extrahit et insanit, immo et pueri et infantes in
plateis currunt, vagiunt vocesque miserabiles tanquam futurorum malorum prescii
simul emittunt, unde propter tam magnam miseriam, quam habebant omnes, nichil
dulcius et melius tunc iudicabant esse, quam gemere et flere. Sic enim euntes
ibant et flebant, quia lacrime erumpebant, quas nulli penitus continere
poterant, nam tunc erat modus flendi sine modo. Principes autem et maiores
barones regni feretrum cum reverendo corpore portabant de ecclesia ad ecclesiam
ubique immolantes salutarem hostiam. Clerus autem, qui preibat et qui
sequebatur, libenter cecinisset, si quivisset, quia plus promebat planctum quam
cantum et amplius singuli plangebant quam psallebant. Sequebatur eciam funus
gloriosum utriusque sexus turba innumerabilis, iuvenes et virgines, senes cum
iunioribus emittentes ululatus et ploratus non minus dissonos, quam altisonos,
ita quod, si possibile foret, lapides et parietes scindi et bruta possent
animalia ad lacrimas excitari. Quelibet ecclesia se feliciorem tunc reputasset,
si apud se in suo recondi gremio hoc corpus venerabile regium debuisset. Maxime
autem Pragensis ecclesie canonici regem rogabant, regis defuncti filium, ut
ipsis paternum corpus traderet tumulandum, sed minime obtinebant, quod maxime
requirebant. Expletis igitur exequiis rege dignis eodem die hora nona corpus
venerabile navi imponitur ac infinita multitudine comitante hominum cum regis
filio de Praga in Aulam Regiam transportatur, ubi a monachis funeri occurritur
et alciore planctu quam cantu suscipitur et ad novum monasterium deducitur.
Hanc autem benediccionem funus fundatoris fundato monasterio per eum attulit,
quod cum in ipso prius divina non fuissent celebrata nec decantate hactenus
hore canonice, ex tunc statim per notam in ipsius funeris adventu incipiebat
conventus divinum officium celebrare et ita continuare usque hodie. Tempus
autem noctis sequentis a pluribus monachis ad excubias et custodiam funeris
deputatis circa feretrum hinc inde locatis totum expenditur in psalmodiis et
divinis laudibus. Mane autem facto dominus Conradus abbas, licet presentes
essent episcopi et prelati plurimi, missam pro defuncto merens celebrabat et
post missam secundum consuetudinem nostri ordinis exequias regi parat. Quando
autem cum corona, sceptro, pomo deauratis ac cum omni cultu nobilium vestium,
monilium, anulorum et regalium apparatuum ornatu ad mausoleum, quod in medio
sanctuario stat, iam positum erat regis corpus, tantus erat luctus hominum
tantaque precipue lamenta monachorum, quod nulla penitus oracio aut cantus
audiri potuit vel intelligi vox verborum. Omnes enim simul miserabiliter
clamaverunt, pectora tutuderunt, soletenus corruerunt ac super humanum modum,
quasi omnes essent privati sensibus, amare ululare ceperunt. Pre longo autem
fletu, quo omnes fleverant, iam lacrime oculorum et aque penitus defecerant et
propter hoc iam absque fletibus ac lacrimarum fluxibus usque ad celum tristem
querimoniam pariter extollebant. Ego autem nunquam narrantibus talia
credidissem, nisi ego ipse huius tristicie complorator et mesticie contemplator
personaliter affuissem et in gemitu meo tunc carmen subsequens fere
protulissem:
O mors, sors dira, tuus ut quid morsus in ira
Tam mira sevit, quod regem, qui duo suevit
Regna pie regere, sibi subdita rite tenere,
Ad te traxisti? confunderis hac nece tristi.
Non fas immo nefas fuit, ut mas nobilis, ens vas
Plenum virtutis dans Christi dona salutis
Flore ruit, flentem cunctam facis horrida gentem.
Et de te natura queror, cur stulta dedisti
Parce, cui probitate parem nunquam genuisti.
Regibus hunc formam bene vivendi statuisti,
Ac ducibus normam pietatis eum posuisti.
Plange Bohemia, fle Morauia, Slesia, Misna,
Tu Pomerania, Bosna, Cracouia, fundere Gnisna
Sis lacrimas prona, cecidit tua namque corona.
Nunc Sandomeria threniza cum Jeremia.
Hasque necis metas mestas omnis fleat etas;
Tantus magnificus princeps sibi par et amicus
Cleri sincerus non surrexit neque verus
Pacis zelator, vite virtutis amator.
Hic quasi sol luxit, ab eo fidei mare fluxit,
Munere Zacheo similis, bellis Machabeo,
Robur Sampsonis clipeo pictura leonis
Signat, divina cor forma petens aquilina,
Iustus ad hoc mitis et honoris florida vitis
Laudis erat plenus, fraudis, vicii sed egenus,
Aulaque Regia proh tua gloria corruit: eya
Clama nec cessa, luge, fuge gaudia fessa,
Non sine vox fletu, renova planctum tibi fetu,
Qui te dilexit, fundans ad culmina vexit.
Lux tua dux, flos, dos et apex, rex fertilis ut ros,
Ut decet audax, exulibus pax, divitibus fax,
Pons fugientis, mons pacientis, fons sicientis,
Ipse tuum lumen oculorum numen, acumen,
Res dedit ac operam, tua spes ve! ve! cecidit iam.
Sed divisisti bene, nam corpus sepelisti,
Ac animam Christi gremio puram tribuisti,
Pro qua semper Ave Maria refunde, suave
Salve regina, que sibi sic fit medicina.
Rorem rorabit rosa tunc, cui crebro rogavit
Dici: Rorate celi. Precor ergo, quod a te
Virgo tuo nato iungatur in ethere grato.
Rex sextus mundus Wenceslausque secundus
Anno milleno Domini moriturque treceno
Quinto, mors prior est triduo, quam festa Johannis;
Preter menses tres triginta quatuor annis
Vixerat, eterna sibi sit pax ede superna.
Hic eius corpus iacet, huic des Christe tuum pus,
Salvus sis iuvenis rex, claris es quia venis
Natus, ad exemplum Salomonis perfice templum,
Quod pater ut David te consummare rogavit.
Sic magnum nomen tibi crescet in omnibus omen,
Mota mali moles a te sit regia proles,
Det tibi solamen, patri requiem Jesus amen.
Capitulum LXXXI.
Planctus domus Aule Regie super morte
fundatoris sui.
Audite celi, que loquar, audiat terra verba oris mei, vos omnes, qui transitis
per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicuti dolor meus; dolores
mei sunt dolores parturientis aut pocius abortientis, quoniam vindemiavit me
mors in die furoris sui; circumdederunt me dolores mortis amare, timor et
tremor venerunt super me et contexerunt me tenebre, ego enim dolens
lucidissimam meam lucernam mortis caligine quasi sub modio coopertam in medio
meo abscondi gremio, que michi lucem prebuit et populo universo. O mors quam
amara facta est michi tua memoria, manum tuam misisti ad omnia desiderabilia
mea, invictum vicisti, vires viri virtutis, qui fuit rex glorie, exhausisti,
potentem potencior deiecisti. Splendoris radium tu rabidior extinxisti, sponse
sponsum, michi orphane alumpnum abstulisti in meroris cumulum, ut eidem aptem
tumulum, tuis perfossum iaculis michi patrem dulcissimum asperrima
transmisisti. Heu me, quia dolor meus innovatus triste pectus adurit et
calamitas, quam paciar, ebibit spiritum meum. Heu me, quia dilectus meus
deiectus in sinu meo necis compede iacet clausus. Hinc meror meus lacius
serpit, sevit acrius. Idcirco ego plorans et oculus meus deducens lacrimas,
quia longe factus est a me consolator. Sublato siquidem illo, per quem creata
vixi, vigui ac florui, simul et cor meum dereliquit me. Audite obsecro universi
populi et videte dolorem meum. Subversum est cor meum in memet ipsa, quoniam
amaritudine plena sum, magna est velut mare contricio mea. Cuius enim vel
ferreum pectus super me non miserebitur, qui me plagam insanabilem plangentem
et dilecto superstitem velut telam, antequam exordiretur, precisam intuebitur?
Sed num quid imperare valeo, tristicie aut lacrime ut recedant a me, que tanto
irretita aut irritata dolore cogor gemere. Fateor, victa sum, flere parata sum,
deducam quasi torrentem lacrimarum per diem et noctem, non dabo requiem michi,
exite lacrime, exite et cum dilecto meo, qui abiit, pariter commeate, erunt
michi lacrime mee panes die ac nocte, iustus est dolor meus, dolenda plaga mea.
O quam fidus pater deseruit me filiam nuper genitam, qui vigilabat ad curam,
non segnis michi exstitit ad opus et operam. Quis michi ita pernecessarius, cui
eque dilecta ego sum, dolete vicem meam vos filii mei, quos ille mecum genuit,
qui heu michi quoniam vobis corruit. Sed quid ei retribuam pro omnibus, que
retribuit michi? Venaticia curia curiosis fui, habitacionem hominibus cum
canibus et avibus celi ludentibus prestiti, sed nunc vinea Domini Sabaoth facta
domus Dei, porta celi, Aula regis re et nomine dicta et facta sum. Fecunda in
filiis, que steteram sterilis. Hec vero in me per eum facta felix est mutacio,
qui creavit me et requiescit in tabernaculo meo. Sed ve michi! Dilecti nutricii
mei requies mea inquies est, prostrata iacui, ad nichilum redacta fui et erexit
me. Diruta apparui, sed parietibus ut ossibus et nervis compegit me. Ipse heu
auxiliis suis deseruit me mortuus, qui nequaquam desereret me vivus. Omnino
mortis officium horrendum est divorcium. O immitis mors, que meum solacium
rapuit et me crudeliter furiosa peremit. Annon eciam me mors momordit, que
innumeris periculis me subiecit? nimis namque privatur vite usu, qui privatur
fructu. Ergo meis fructibus mors invida fuisti, cum elongasti a me amicum et
proximum, per cuius maxime studium quieta sedebam, leta manebam, frondens
florebam ac cum fructu operum proficiens, deliciis affluens, innixa super
dilectum in omnibus proficiebam. Dilectus michi et ego illi, leva eius sub
capite meo fuit et dextra illius amplexabatur me, sed heu nunc dilecto amato
careo, amarius mereo. Quo abiisti dilecte mi? tua presencia michi dulcis fuit,
sed quia recessisti a me, avertens faciem tuam a me, vulnerasti me. Adiuro vos
cives celestis Jerusalem, si inveneritis, vel verius ut spero, quia invenistis
dilectum, ut annunccietis ei, quia amore langweo. Servet fidem, fundat precem,
respiciat me gementem et flentem in hac lacrimarum valle. O mors in me plus,
quam in eum transierunt ire tue ac plus in me confirmatus est furor tuus, ipse
namque, quem momordisti, invenit gaudium, ego supplicium, ex me fructum secum
defert michi deserens luctum. Introivit in potencias Domini me exponens
contrario et vario homini. Scio namque, ubi versor, ubi moror, ubi relicta sum;
in hoc mundo immundo sum, unde digne ingemisco sicut homo sine adiutorio, quem
nunc consulam in ambiguo, cui in adversis adherebo, quis mea portabit onera,
quis pericula propulsabit? Sublatus est michi consolator meus, manus dextra
mea, lumen oculorum meorum et pax et pectus meum, os et lingua mea; in eo
pendebam tota, qui michi totus erat et totum, cum ipsum mors succidit, qui erat
gloria mea exaltans caput meum. Corona mea occidit, salus mea elanguit et aruit
tanquam testa virtus mea. Hic est mors victoria tua et stimulus tuus, abeunti
iubilus, remanenti stimulus, abstulisti siquidem michi fidele auxilium ac consilium
salutare. Hoc sencio et doleo et dolor meus in conspectu meo semper propter
eum, qui erat meus. Meus, inquam, fuisti Wenceslae: fundacione pater,
educacione mater, affeccione frater, proteccione defensor, sollicitudine
procurator. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei et filii
karissimi, quos genui, quia ipsi cernitis, quia amarum calicem accepi et bibi
de manu Domini; in virga indignacionis sue percussit me et privavit me pastore.
Doleo super te pie Wenceslae rex, domine dilecte votorum meorum consolacio et
illuminacio mea, non quia dolendus, sed pocius quia ablatus michi, fleo autem
iustius super me et super filios meos, quia ego bibo et ipsis inebriata porrigo
calicem amaritudinis absinthii et fellis. Iam mea iactura non est tantum michi dura,
sed et presentibus et posteris filiis meis, qui nascentur et exsurgent,
plurimum nocitura. Et quid dicam, ego filia misera, quam ad luctum tantum malum
excitat ac anxietas coartat, laborabo in gemitu meo et dicam lamentacionem et
ve.
Ve michi, ve natis cunctis ex me generatis,
Patre stat orbata proles, matre viduata.
Surdior equore, sevior aspide, nequior angue,
Horridior monstro, quod tu sis mors, bene monstro.
Nam turbasti nos per regem, qui fuit ut flos,
Micior agno, clarior auro, purior astro,
Melle suavior, igne micancior ac alabastro
Lucidior, violis plus nobilis, inde colonis
Terre tunc, celi nunc spirat odore fideli.
Languit, aruit, occidit heu lux illa chorusca,
Ex hoc gloria, lata memoria fit mea fusca.
Omnia cuncta vale michi iam dicunt, quia tale
Dampnum mors fecit, quo gaudia cuncta reiecit.
O dolor, o plus quam dolor, o mors iam tua nusquam
Pestis sevivit tantum, quia me cito trivit,
Esses mors utinam, tunc mortua, quando ruinam
Tantam fecisti. Numquid scis, quem rapuisti?
Ipse fuit iubar in tenebris et dulcor in aure,
Et stupor in mente, quem tollis iniquia repente,
Ipse fuit legum servacio, gloria regum,
Mundi delicie, vite speculacio die;
Huic et inherebat, quidquid natura valebat,
Causa fuit, quare mors hunc sic traxit amare,
Res habet exosas viles et amat preciosas.
Aspera federa, forcia vulnera mors tribuisti,
Munere tristi, funere sponsi me necuisti.
Illa dies mea nox fuit, ictus cum necis atrox
Hunc tetigit, mensis ferit hic, plus quam novus ensis.
Celum, terra, mare, sol, ignis et aer amare
Plorent ac sydus, quia sponsus abit michi fidus,
Sed me solatur caro, quod mecum tumulatur,
Atque meo gremio datur, ex hoc letaque fio,
Nam sic divisi: celis animam modo misi,
Corpus servavi sinuique meo replicavi,
Saltem defunctum sponsum, servo michi iunctum,
Qui me dilexit vivens et ad ardua vexit.
Iugiter ista peto, rex Wenceslae valeto
In leto angelorum consorcio et pio gaudio beatorum
Per omnia secula seculorum amen.
Capitulum LXXXII.
Visio, quam vidit dominus Johannes,
Brixinensis episcopus, post mortem domini Wenceslai, regis Bohemie et Polonie
sexti.
Anno, quo mortuus fuerat inclitus dominus Wenceslaus, rex Bohemie sextus,
domino Johanni Brixinensi ac Babenbergensi nec non Frisingensi quondam
episcopo, qui eiusdem regis semper exstitit capellanus familiarissimus,
revelata est in sompniis visio talis: putabat siquidem se in conclavi illo, in
quo rex exspiraverat, stare et ipsius decessum ab hoc seculo lugubriter
deplorare, cui plurimum gementi ac flenti rex facie serena, veste prefulgida
insignitus, lecto insidens apparuit et sic dixit: Johannes, quem queris, quid
ploras? Cui ille tuum, inquit, interitum mortis domine mi rex et populi tui
gemitum deplango et plorans plorabo, quia mortuus es et sublatus es nobis. Ad
quem rex ait: O miser, numquid tu michi in orthodoxe fidei libris non legisti
sepius verba hec: Cum te consuptum putaveris, orieris ut lucifer et habebis
fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies, requiesces, nec erit,
qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Hec legisti, ego audiens
retinui et tu legens huius memoriam perdidisti. Predicta autem verba rex adeo
lucide expresserat, ac ipse episcopus tanta aviditate illa receperat, quod
evigilans verba singula sine errore quolibet repetebat. Mirabatur tamen
plurimum, utrum hec verba rex, qui apparuerat, tunc ex novo composuisset, aut
si forsitan ab alicuius sacre scripture eloquio protulisset. Nequaquam ipse
episcopus, licet esset doctor decretorum scire potuit, ubi illa auctoritas
scripta fuit, quia eam antea penitus ignoravit, tandem librum concordanciarum
accepit, ibidem reperit, quod predicta auctoritas in undecimo capitulo libri
Job de verbo ad verbum expressa fuit. Unde huiusmodi visionis misterium non pro
sompnio, sed pro certo salutis indicio conservabat, qui cito postea in Aulam
Regiam veniens nobis illam visionem per ordinem enarravit.
Capitulum LXXXIII.
Qualiter rex idem Wenceslaus propter
cuiusdam criminis vindictam semel cremaverit sua crura.
In domo Alrami, civis Brunnensis, die quadam dominus Wenceslaus, rex Bohemie
piissimus, cum generosa, quam virtuosa domina Elizabeth, coniuge domini Wikardi
de Polna, que et ipsa erat regis Ottakari filia, solus stabat et cum ipsa,
utpote cum sapiente femina de quodam, quod tunc versabatur, negocio mutui
sermonis colloquio familiariter quam affabiliter conferebat. Cum autem huius
amicabilis confabulacionis colloquium aliquantulum diffunderet se in longum,
nam nos hoc scimus ac in nobis reperimus:
Sermo brevis raro, cum quis loquitur sibi caro, porro rex occulte cuiusdam
lesionis dolorem paciens et tranquilla corporis quietudine immobiliter stare
nesciens vicissim suos pedes figit, elevat solotenus et alternat. Nunc quidem
pedem dextrum erigit et deprimit, nunc sinistrum; istud igitur frequens sedule
permutacionis cambium, quod pedibus suis stando sic rex fecerat, astanti et
astute domine puncturam aliquam latentis cruciaminis in rege, tamquam ex certis
indiciis revelabat. Mox ut talia matrona illa perpendit, turbatur animo quam
miratur et regi taliter loquebatur: domine mi rex, numquid aliquo absconso
dolore torquemini, obsecro indicate michi; heri namque, nudius tercius et
semper hactenus vidi vos dominum meum regem erecto corpore puellari more
compositis pedibus stare, nunc vero laterum vestrorum alternata appodiacio et
humerorum vicissitudinaria quam reciproca ereccio luculentis michi nutibus
specificat, permutatam fore vestram valenciam ac eciam corporis qualitatem. Non
abscondat a me, queso, dominus meus rex dolorem suum, quem in eo fore publicat
consideracionis evidens argumentum. Cum autem rex quibusdam circumlocutorii
sermonis anfractibus muliebrem animum a tam importuna questione avertere
nititur, ut, quam solus noverat, passio occultetur, nichil proficit, sed illa
preces repetit ac affectuosis instanciis sibimet rem abditam dici petit.
Nam quod celatur, hoc femina scire precatur,
Et magis hortatur, factum quodcunque negatur,
Et tunc plus poscit, cum rem tectam fore noscit.
Demum ex cumulatis precibus pietas regalis se patitur vinci et ad id
detegendum, quod latuerat, permollitur. Antequam autem secretum regis panditur,
prefata matrona artis iuramenti nexibus constringitur, ne id, quod dicendum
sibi poposcerat, vivente rege alicui mortalium suis relatibus ullatenus
manifestet. Censuit igitur hec matrona, quia secretum regis celare bonum sit,
unde quod abscondere cupiat, hoc spopondit. Rex itaque sibi dixit: Heri cum
inclinata iam die sederem in estivo cenaculo ac astaret michi nobilium plurima
multitudo, accessit ad me ob spem obtinende venie miles quispiam animo
conturbato, qui exposuit coram me suam, quam iniuste paciebatur, iniuriam,
allegat sibi factam violenciam postulans a me super huiuscemodi querimoniis
dari iudices ad iusticiam exequendam. Ego vero tunc propriis oblectacionum
intentus commodis, causam querulantis militis non adverti affliccioni, afflicto
cumulans verbis supervacuis eundem obrui, sicque ex elacionis spiritu mestum
mestiorem a me abire permisi; sed ecce post modice lapsum morule divine
ammonicionis quidam sibilus incepit cor meum tangere et me introneo magne
correpcionis susurro acrius increpare, ita quod talia cepi intra me tacite
meditacionis silencio cogitare: Quem me ipsum facio? Unde superbio? Et quis sum
ego? Homo utique natus de muliere brevi vivens tempore, homo de humo, limus de
limo, ut quid igitur cum principibus sedeo et solium glorie teneo? Numquid ut
diviciis et deliciis dumtaxat affluam et non pocius, ut contritos corde medear,
pupillos et viduam suscipiam et iudicium et iusticiam in omni tempore facere
non obmittam et qualis, putas, michi reposita sit corona iusticie in illa die
ab illo equissimo iudice, qui militi offenso iusticiam querenti non solum
denegavi facere iusticiam, sed et vituperii inveccionibus obrutum coegi a me
discedere penitus absque iure ac eciam satis dure. Nunc liquet, quia neminem
timeo et id solum, quod bonum est in oculis meis, facio, dum libet, eciamsi non
licet, illud in me compassive mentis pietatem enervat, timorem Dei evacuat et
ad clamorem pauperis aures claudit penitus et obdurat; absit, absit hoc a me,
ne in me tam inordinata enormitas diu regnet. In hiis igitur cogitacionum
mearum estibus accensus surrexi et post tergum relictis omnibus clauso hostio
solus cubiculum introivi candelamque ardentem, quam mecum apportaveram,
cruribus meis nudis applicui et in quinque locis quasi cauterium faciens ob
correccionem mei perpetrati flagicii acriter me combussi et dixi: sic caro
arde, ne ardeas, hoc hic caro sustineas, ne perpetuas te sufferre oporteat
illic penas. Successit igitur coctura cruris post caumatis lesuram et passio
adhuc permanens post cocturam. Hanc autem plagam volens sustineo, non ut de
corpore humorem emungerem, sed tumorem de pectore removerem.
Sic quod perverse rex fecerat, hoc cito per se
Penitet atque furit in se, quia quinquies urit
Ipsius crura, faciens sibi vulnera dura.
Talia quando legis, recolas, constancia regis
Que sit vel quanta, quem concutit ulcio tanta.
Iam non delinque rex plus, quod caumata quinque
Hec tibi fecisti, paciens pro nomine Cristi,
Ex vi virtutis hoc sustinuit tua cutis,
Quod deturpata sic sit et cauterizata.
Tales cocture carni fuerant nociture,
Sed prosunt anime, quia sunt eius medicine,
Pellunt humores peccati sicque tumores
Evellunt cordis, tergunt maculas quoque sordis.
Decimo vero anno post istius piissimi principis obitum predictam, quam sibi
rex fecerat, lesionem prenominata matrona michi per ordinem enarravit et hec
omnia sub iuramenti testimonio constantissime roboravit et scio utique, quia
verum est testimonium eius et quis est tam mentis inops, qui non ex immo
pectoris medullitus gemendo doleat, quod iste piissimus, quam gloriosissimus
omnium principum gloria, laus et honor tam subito mortis falcastro metente,
quasi flos campi resectus aruerit et ceciderit. Cecidit, cecidit namque et illa
aruit sublimis famosaque gloria, que remotissimas eciam regiones clarorum
titulis repleverat triumphorum. Cecidit namque corona, qua Bohemi Germanis
principabantur et Ungaris. Iste est enim, qui splendoris lumine gloriosi
blandiebatur taliter universis, ut omnes generaliter preter admodum paucos
emulos ipsum cuperent ad fasces imperialis culminis exaltari. Nam quis amplis
largicionum donariis hominum indigencie liberaliter occurrebat? Wenceslaus rex
Bohemie. Quis in pacis tranquillitate subditas sibi provincias optime
conservabat? Wenceslaus rex Bohemie. Quis nitorem christiani nominis sedule
devocionis fide crebrisque divini celebritatibus officii adaugebat clerumque
devota reverencia honorabat? Rex Bohemie piissimus Wenceslaus. Ergo non
immerito carus fuit omnibus et amabilis, ipse enim erat decus hominum et omnium
principum flos et decor, ex cuius morum regalium splendoribus maior accrescebat
commendacionis radius venustati nostre et eciam regie dignitati. Optabam quippe
valde, ut ipsius valerem virtutes aliquantulum describere, sed in describendo
me fateor defecisse, licet enim instigante me affectu attemptaverim multa
utcunque dicere, tamen ex mea tam sermonis, quam cognicionis impericia me
considero plurima preterisse. Non sufficit enim lingwa mea nec calamus scribe
velociter scribentis laudando depingere dignissimum omni laude.
De quodam miraculo circa tumbam regis Wenceslai facto.
Nec audeo sub taciturnitatis silencio preterire quendam mirabilem quamvis
miserabilem eventum, qui circa regis Wenceslai accidit sepulchrum. Anno nimirum
tercio post obitum felicis Wenceslai regis, cum iam inciperent multiplicari
mala in regno, Wilhelmus vir nobilis et potens dictus Lepus de Waldek venit in
Aulam Regiam pluribus cum armatis. Erat autem inter illos quidam predo
pessimus, qui aliis circa tumbam regis Wenceslai orantibus et plorantibus regi
sepulto ibidem incepit maledicere, verba blasphemieque proferre. Dicebat enim:
Te, o rex, vivente nullum ausi fuimus spolium committere, nullum ledere, nulli
iniuriam presumpsimus inferre, nunc ecce, inquit, in pulvere dormis, nunc
putrescis et nos vivimus et facimus, quod cuiuslibet eligit appetitus. Sicque
inter verba blasphemie ille impius homo manum elevat et lapidee imagini corpori
regis superposite in maxillam alapam maximam dat, nec post percussionem
blasphemare cessat. Sed numquid impunitus recedit? Ecce, ut tota vicinia
testatur, iste iniquus blasphemus, antequam monasterium Aule Regie egreditur,
totaliter excecatur, socios suos et famulos vocat, hosque rogat, ut sibi
porrecta manu gressum itineris ostendant, qui primo, quod audiunt, iocum
putant, sed tamen, quia hunc errantem et quasi nutantem considerant, non iocum
sed serium fore probant. Igitur predo blasphemus ille taliter excecatus de
monasterio educitur et ipse coram aliis suam blasphemiam profitetur. Caruit
itaque iste videndi lumine ad tempora vite sue, imago vero lapidea illa, que
tunc super sepulchrum iacens percussa fuerat in maxilla, hodie in columpna
sanctuarii Aule Regie stat erecta. Nondum enim imago enea per magistrum
Johannem de Brabancia fuit fusa.
Explicit descripcio laudis et vite domini Wenceslai, regis Bohemie et
Polonie, fundatoris Aule Regie.
Incipit descripcio vite domini Wenceslai
iuvenis, Bohemie, Polonie et Ungarie regis.
Capitulum LXXXIV.
Qualiter Wenceslaus iuvenis, Ungarie,
Bohemie et Polonie rex, in Bohemia regnaverit et occisus fuerit anno Domini
MCCCVIo.
Mortuo felicissimo ac piissimo principe Wenceslao secundo, Bohemie rege
sexto, etatis sue anno XXXIVo, Wenceslaus, filius eius, qui rex
prius fuerat in Ungaria, hinc regnare in Bohemia incepit pro eo anno etatis sue
decimo septimo. Licet autem iuvenis esset etate, maxima prefulsit tamen
dignitate. Erat enim trium regnorum rex, Ungarie scilicet, Bohemie et Polonie.
Fuit eciam adolescens iste nobilis, aspectu decorus, forma speciosus, animosus,
ingeniosus, perfecte nature dotibus preditus, eloquens, facundus, quatuor
idiomata: Latinum, Teutunicum, Ungaricum, Bohemicum eleganter loquens. De
largitate vero ipsius superflue quis querit, quia tante largitatis in ipso
liberalitas emicuit, quod ad extremum prodigalitatis declinare maxime sua
largitas visa fuit. Hanc siquidem virtutem habuit, quod dominos Heinricum
Scedlicensem et Cunradum Aule Regie abbates et ordinem Cisterciensem
precordialissime dilexit et quoscunque pater suus dilexerat, eosdem in magni
amoris et favoris gracia reservabat. Dominum namque Chunradum, abbatem Aule
Regie, patrem solummodo nominabat, suas quoque peticiones in omnibus audiebat,
porro horas canonicas dicere, divinum officium solempniter audire in principio
regni sui solebat, sicut a patre suo viderat. Anno autem Domini MCCCVo,
tercio nonas Octobris contraxit matrimonium cum Viola, filia Mesche, ducis de
Theschin; hec puella nomine mutato Elizabeth est vocata. Hanc autem puellam,
pauperis principis filiam, iste rex inclitus et prepotens nullatenus duxisset
legitimam, si ei ex quorundam consilio persuasum fallaciter non fuisset.
Precavebat namque quorundam baronum astuta nequicia, ne ex affinitate aliqua
rex iste potens potencior fieret et sic magis rebelles domare et super omnes
regnare valeret. Anno quoque Domini MCCCVIo, idus Februarii ipse
Wenceslaus rex sororem suam seniorem Annam virginem Heinrico, duci Chorintie,
Prage in matrimonio copulavit. Hec namque nupcialis copula in principio
leticiam, in medio mesticiam ac in fine habuit conclusionem heu non bonam,
sicut per diffusam cognoscere poteris narracionem inferius lacius subnotatam. O
quam difficile est vitam huius regis et viam viri in adolescencia sua
cognoscere, o quam perniciosum est floride iuventutis animos maturi consorcii
habenis non dirigi et senum consilio non aptari. O quam sera sed vera,
miserabilis ac flebilis nos omnes docuit experiencia, quod corrumpunt bonos
mores consorcia prava. Roboam, Salomonis filius, exemplum prebeat, qui seniorum
Israel spreto consilio consorcia et eloquia iuniorum in suam perniciem querebat
et ideo periebat. Ne autem longe exempla petamus, hunc optime indolis iuvenem
inspiciamus et heu magnum excidium et malorum exordium toti regno et sibi
evenisse per nefarium consorcium conprobamus. Huic namque regi adolescentulo
quidam nobiles terre suos iuniores filios applicuerunt, qui ex iniquo
contubernio ad multa illicita flexibilem iuvenis regis animum inclinaverunt.
Incepit namque regis teneri etas lasciva cum lascivientibus suis coetaneis
lascivire, vinum usque ad ebrietatem bibere, noctes in potu insompnes deducere,
comessacionibus intendere, pravis moribus et perversis consuetudinibus studere
et omnia, ad que iuventutis impulsus pronos ac corruptos inclinat animos, non
ut licuit, sed ut libuit, adimplere. In noctis vero tempore cum filii baronum,
qui ad hoc aptati ad regem fuerant, ut aliquid subtiliter ab eo extorquerent,
ipsum regem vino estuare conspicerent, bona regalia petebant et plurima
obtinebant. Hic obtinuit per talem modum civitatem, hic castrum, alius villam.
De mane ad cancellarium regis currunt, munera offerunt et nonnunquam privilegia
regalia super donacione ebria recipiunt. Hec autem privilegia vel verius
pravilegia sunt usque hodie multorum bonorum ad regem spectancium privativa.
Cum autem uno anno integro in regno Bohemie moribus puerilibus regnasset et in
anniversario patris in Aulam Regiam pervenisset, dominus Cunradus, abbas Aule
Regie, regem alloquitur hoc sermone: domine, inquit, rex hactenus in vobis
mores legales et regales, quos pater vester habuit, non habuistis, hoc autem
vestre iuvenili etati adscribitur pocius, quam vobis. Ecce, annus secundus
regni vestri incipit hodie, unde ex fide, qua astringor gracie vestre, supplico
tota mente paterne consuetudinis, mores recolligite, prava consorcia fugite,
Deum pre oculis habete. Sic vobis multiplicabuntur anni in senecta uberi et
gaudium obtinebunt ex hoc subiecti vobis populi universi. Huius autem
exhortacionis monita rex mente suscepit grata et ex illa hora seriosior
apparuit et melius ea, que illicita fuerant, devitavit. Hoc enim nobis retulit
regis familia, que frequenter stetit in eius presencia. Non dubium autem, quin
omnia enormia correxisset, si diucius vixisset. Ipse eciam quia super regnum
Ungarie coronatus fuerat, secumque in Bohemiam sacrosanctam coronam regni
Ungarie deportaverat, nec illuc bono modo reverti poterat nec volebat, eandem
igitur coronam cum pluribus aliis insigniis regni Ungarie Ottoni, duci Bauarie,
qui de prosapia eciam regum Ungarie processerat, voluntarie resignabat, omnique
suo iuri regio, quod deinceps habere posset in Ungaria, eidem coram pluribus
principibus et nobilibus in Brunna legaliter resignabat. Ipse itaque Otto, dux
Bauarie, anno Domini MCCCVIo mense Aprili assumptis sibi corona
aliisque fascibus regalibus Ungariam intravit, ibique cito post in regem
Ungarie coronatus fuit. Subortis tamen inibi variis adversitatibus anno tercio
regni sui de partibus Ungarie latenter effugit primo in Bohemiam, demum in
Bauariam, longam barbam habens more Ungarico, rediit, sed interveniente mortis
articulo ulterius illuc minime reversus fuit. Deportabat autem secum de Ungaria
sacram coronam in Bauariam, quam apud se usque ad ipsius obitum, ut dicebatur,
habuit reservatam.
Sic regis nomen dux acquirit, tamen omen
Perdit sorte bona, caret Ungara namque corona.
Interea dux Lokethco plurima mala in preiudicium huius regis iuvenis Bohemie
perpetravit, ad cuius edomandam proterviam baronum consilio fretus suorum
generalem expedicionem in omnibus finibus Bohemie proclamari rex precepit
versus Cracouiam dirigendam. Huius itaque expedicionis preconium tamquam dire
tempestatis et calamitatis venture preambulum statim cum insonuit, et maxime
cum invaluit, conturbabat populum universum. Porro congregata maxima bellatorum
multitudine, ut in Cracouiam properet, iter rex arripit, sed in ipso transitu
pauperes ac bona ecclesiastica exercitus multum lesit. Cum vero Wenceslaus rex
in Olomuncz civitatem pervenisset, ac in domo decani maioris ecclesie maneret,
flebile auspicium ac fatum lamentabile inchoati processum itineris, proch
dolor, impedivit. Ipse namque Wenceslaus adhuc adolescentulus, Bohemie rex et
heres legitimus et novissimus, spes unica gentis Bohemie, oculus omni cura
fovendus, flos ille purpureus, flosculus, inquam, desiderabilis et amabilis,
valde succiditur, aruit, corruit et defecit. Ipse namque rex, decus patrie,
consolacio genti sola relicta, lumen et radix Bohemie, letalibus percussus
vulneribus interiit et decessit. Cum enim estivo tempore ad refrigerandum se
solus esset in palacio, camisia solum indutus et pallio, quidam non homo utique
censendus, sed pocius sathane socius, auctor sceleris, hostis nature, fex et
fetor omnis malicie, ad iuvenem minime insidias suspicantem accessit ac ipsum
opportunitatem habens tribus letalibus vulneribus sauciavit et aufugit. Miramur
tamen omnes, quod tam immensi flagicii perpetrator adhuc usque hodie, quis pro
certo fuerit, ignoratur. Miles tamen quidam dictus Cunradus de Botenstein
nacione Thuringus cultellum sanguinolentum in manu baiulans de pallacio
prosilire et currere visus fuit, qui per illos, qui foris fuerunt, statim
rapitur et ut occisor regis, antequam loqueretur verba aliqua, occiditur; si
ille sive alius reus sit, nescio, Deus scit, hoc autem scio et notum est omni
populo, quod illius iuvenis regis ruina innumerabilium malorum tribuit
incrementa. O quantam caliginem mentibus humanis obiecit hec inopinata
infelicitas! O quam fragilibus fundamentis subnixa perstitit Bohemie tocius
prosperitas! Complorandus es nobis diucius utique, rex tenerrime, decor
iuventutis floride, et maxime lugendus eo, quod non inter micantes hostium
gladios confragoso certamine, sed inter tuos penates ac in gremio tuorum
concussus de fastigio tue glorie tam crudeliter, quam terribiliter corruisti.
Magnum siquidem cautele exemplum principibus reliquisti, sed pauperibus
miseriam per tuum interitum ingessisti. Fama itaque lugubris mortem regis
indicans lacius se protinus diffundit, ex qua dolor universum populum vehemens
apprehendit. Audiuntur igitur statim in omnibus regni Bohemie partibus
torciones pauperum, tradiciones et exacciones, vexaciones eorum et inexplicabilia
genera malorum. Vidimus eciam non sine gemitu cordis pauperibus ubique
violencias inferri per maliciam et potenciam tyrannorum ac bona occupari
indebite tam religiosorum, quam secularium clericorum, singula vero gravamina
scribere ac crudelitatis exempla, que mors ista intulit immatura, tempus non
patitur, manus lassatur. O quanta irrecuperabilia pericula suscepit ex hac
morte Aula Regia sola! Ipse enim rex ex curiositate puerili et ex delectacione,
quam naturaliter in rebus preciosis habuit, antequam ad expedicionem
procederet, crucem nostram auream, quam pater suus Aule Regie contulerat,
nobilissimumque ornatum ecclesie sibi concedi rogavit, que omnia secum nichil
mali suspicans in Morauiam transportavit. Cum autem tam repente occisus
fuisset, hec omnia cum aliis clenodiis regalibus manus diripiens rapuit et
distraxit; de illo siquidem ornatu domus Aule Regie adhuc plus quam viginti
partes preciosissime perdite sunt usque hodie, crucem vero auream pro trecentis
marcis apud Nicolaum Sturmonis in Praga redemimus absque ditissimo suo pede.
Ille enim pes crucis, licet preciosus sit, tamen perditus est. Utinam hiis
tantum malis Aula Regia succubuisset! Venit autem directe tunc interempto rege
de Olomuncz Heinmannus dictus de Duba, vir potens, verbo et opere dolosus, et
civitatem nostram Landescronam occupavit et se de omnibus bonis ac
hereditatibus circumiacentibus per biennium intromisit, ipsamque contra Deum et
iusticiam retinuit, singulosque proventus suis usibus applicavit. Quam magnam
autem interim paupertatis penuriam sustinuerit in Aula Regia anxiatus
conventus, scit Deus et nos ipsi cognoscimus, qui vivimus et adhuc residui
sumus, qui et talia experti fuimus. Anno autem tercio vexacionum redimere
cupientes mille marcas gravis ponderis predicto baroni, ut nostra nobis
redderet, dedimus. Deficiente enim iusticia modo alio ab ipsius avaris manibus
bona illa evellere nequaquam potuimus. Mala omnia, que ex occasu istius regis
iuvenis evenerunt Aule Regie, diffusum esset dicere vel scribere.
Per morsum mortis regum generacio fortis
Sic est devicta, stirps mascula nulla relicta.
Feminei sexus mansit tantummodo nexus;
Hinc mestum thema dic gens orbata Bohema.
En, nunc constrictus iacet hic rex a nece victus
Heu naturalis, fit nunquam rex tibi talis.
Regnum iure gemis, quia regibus ecce Bohemis
Septem privaris et sic misere viduaris.
Est factum triste, rex septimus ultimus iste,
In quo natura cuncto populo placitura
Sic est deleta, gemitu gens tota repleta.
Sponso sponsa caret, de quo nunc nubilis aret
Terra Bohemorum paciens augmenta malorum.
Occisus est autem iste gloriosus rex Ungarie, Bohemie et Polonie anno Domini
MCCCVIo pridie nonas Augusti etatis sue anno duodevicesimo, cuius
anima in requie eterna et sede superna cum angelicis civibus feliciter
requiescat. Sepultus est autem in ecclesia maiori ante summum altare in
Olomuncz. Nulli autem dubium, quin ipse in Aula Regia sepultus fuisset, si post
suscepta vulnera aliquid loqui et sepulturam eligere potuisset. Sepe enim prius
dixerat, quod nusquam vellet nisi in Aula Regia sepeliri
Capitulum LXXXV.
Qualiter Rudolfus, dux Austrie,
filius Alberti, regis Romanorum, electus fuerit in regem Bohemorum anno Domini
MCCCVIo.
Extincto generoso semine masculini generis illustrium regum Bohemie inde regnum
naturali domino orbatum sibi regem alterum aliunde heu cogitur mendicare,
quamvis paulo ante fulgens in clara gloria exterorum eciam regnorum gubernacula
sibi consueverat vendicare. O quam perniciosa mutacio et desolacio lacrimosa! O
quam subito fragilibus fundamentis subnixum quodlibet dignitatis fastigium
corruit in hoc mundo! Occiso itaque Wenceslao, septimo rege Bohemie, in
iuventutis sue flore facta est tam baronum, nobilium, quam civium pro eligendo
rege altero ad octavam Assumpcionis generalis in Praga convocacio, in quo
termino dissencientibus votis et affectibus disparibus impedita fuit concordia
eleccionis. Quidam enim inter electores in Rudolfum, ducem Austrie, filium
Alberti, regis Romanorum, alii in Heinricum, ducem Chorinthie, qui tunc personaliter
affuit, vota sua dirigunt, maior tamen pars hominum, sed non sanior, Heinricum,
ducem Chorinthie eo, quod seniorem regni haberet filiam in coniugio, pro rege
sibi postulat et eligit, quia nescit gens stulta, quid postulat, et qualis sit,
quem eligit, ignorat; instrumenta producuntur pro ipso imperialia: ut si quis
regum Bohemie sine masculina progenie discederet ex hac vita, filia eodem iure
in regno, quo et filius gaudere debeat, ne mortis aliquando rapacitas filum
generacionis regie interrumpat. Vulgaris itaque favor clamorem excitat et
Heinricum, ducem Chorinthie, regem fieri Bohemie votis optat. Saniorum et
seniorum tamen consilium popularis clamoris tumultibus aures non accomodat, sed
aliud, quod tunc videbatur utilius, facere cogitabat. Porro Albertus, Romanorum
rex, audiens, quod Wenceslaus, rex Bohemie, filius sororis sue mortuus esset,
congregato exercitu ad terram Bohemie se applicat et quod Rudolfus, filius
suus, dux Austrie, eligi in regem debeat, affirmat atque ad hoc procurandum per
solempnes nunccios elaborat. Eodem modo idem Rudolfus, dux Austrie, patris
suscepta legacione, cum armatis regno Bohemie appropinquat. Venit itaque
Albertus rex ab occidente, filius ab oriente, ille circa civitatem Lunam, iste
circa Yglauiam sua fixit tentoria et concordes in proposito cum omni diligencia
ambo laborant pro regno. Scientes itaque quidam de baronibus quam civibus, quod
pater esset prepotens et filius suus, dux Austrie, sapiens et iustus, ipsum
Rudolfum, ducem Austrie, in regem eligunt Bohemie. Videns autem hec dux
Chorinthie, quia non proficeret, latenter de Praga una cum domina Anna, uxore
sua, aufugit et per Bauariam transiens in terram suam, unde venerat, reversus
est. Et quia habere in se condiciones, que regibus expediunt, putabatur, vulgus
ex ipsius fuga communiter turbatur, generosa eciam virgo Elisabeth, filia regis
Wenceslai, propter recessum sororii et sororis sue ex plena fide cepit tantum
gemere et flere, quod videre erat miserabile, quia a nullo hominum
consolacionem volebat recipere. Ex toto namque desiderio libenter vidisset,
quod Heinricus, dux Chorinthie, una cum sorore sua regnum obtinuisset. Hoc tunc
bonum et utile sibi et regno iudicavit, sed postea contrarium sicut et ceteri
experta fuit. Igitur Rudolfus in regem Bohemie electus civitates ac municiones
quasdam baronibus aliquibus contulit ac civibus donaria distribuit, sicut ante
eleccionem suam unicuique promiserat, sic nunc dedit. Nonnulli enim tam de
nobilibus, quam civibus fuerunt, qui ipsum Rudolfum timoris et muneris intuitu,
licet esset ad regnandum idoneus, elegerunt. Demum iste Rudolfus una cum patre
suo circa festum Nativitatis beate Virginis Pragam intravit, dominam eciam
Elizabeth, relictam domini Wenceslai senioris, in matrimonio sibi copulavit,
sicut ante, quam eligeretur, voverat. Princeps siquidem mox iste in regni sui
principio communibus insistebat profectibus, erat enim veraciter homo variis
virtutum ac graciarum dotibus insignitus. Incepit itaque statim solucionem
debitorum, que post se antecessores sui, reges Bohemie, reliquerant, intendere
et de urbura et fisco regio solvere creditoribus septimanis singulis marcas
mille; hanc solucionem continuavit usque ad mortem. Vinum, bladum, oleum et
cetera omnia usui et curie regali apta et necessaria sibi apportari fecit de
Austria, ita quod regalis sua familia in omnibus deliciis staret et necessariis
opulente habundaret. Tante autem providencie quorundam Pragensium civium
insipiencia invidebat et in spiritu blasphemie sepius ipsum principem
provisorem mercium nominabat. Non enim erat eis datum desuper, ut tunc freti
fuissent bonis presentibus et previdissent futuram ipsius ruinam a malis eis
supervenientibus. Nobiles eciam quidam de regno, videlicet Bauarus de
Straconicz, Wilhelmus Lepus, Hogerius ac plures alii de Pilsna Rudolfo regi se
publice opponebant ac Heinrico, duci Chorinthie, qui fugerat, adherebant, unde
ex hoc regno dampna plurima inferebant. Rex autem iste, verus iusticie et pacis
zelator, horum nobilium contumelias nequaquam dissimulat, sed ipsa estate exercitum
congregat et nobiles illos impugnat viriliter et expugnat. Nequaquam autem
huius regis potencie vires baronum illorum resistere valebant, sed aliqui
dimissis municionibus, in quibus fiduciam habuerant, a facie regis multociens
fugiebant. Tandem cum Bauarum de Straconicz graciam regis querere cogens
potencia impulisset, aliorum eciam protervia per regem edomita fuisset, ipsum
regem gravis infirmitas occupavit, unde cum prope civitatem Horauuicz iaceret
cum exercitu, ipsam civitatem intravit et ibidem langwens lecto decubuit.
Videns autem Rudolfus rex, quia langworis sui molestia ingrandesceret et quod
in Pragam venire forsitan non valeret, nunccios suos misit et ad se dominos
Heinricum Scedlicensem et Cunradum Aule Regie abbates, quos singulari amore
dilexerat, evocavit. Intendebat enim coram eis testamentum solempne facere et
aliqua pietatis opera, que dudum in corde suo disposuerat, et prius cum istis
abbatibus contulerat, ad effectum perducere, ut divinam graciam possit facilius
impetrare. Cum autem predicti abbates ad regem venissent, cum ipso verba quoque
perpauca locuti fuissent, eodem die non diu post adventum eorum rex in viribus
deficiens ad extremam horam perveniens spiritum Deo tradidit ac feliciter in
Domino obdormivit. Mortuus est igitur anno MCCCVIIo, Vo
nonas Julii primo anno regni sui. Nullum heredem superstitem reliquit, sed sine
liberis decessit, non plene namque uxorem suam anno uno habuerat, tempore
scilicet illo, quo regnaverat. Sane quia Elizabeth, coniugi sue, prius
Wenceslaus rex viginti millia marcarum legaverat, ipse similiter viginti millia
marcarum nomine testamenti assignavit, pro quibus quadraginta milibus predicta
domina Elizabeth civitates has, Grecz, Mutam, Crudim cum quibusdam aliis
pignoris titulo possidet. Sepultus est autem in Praga in medio ecclesie
cathedralis terreque commendatus per manus domini Cunradi, abbatis Aule Regie,
tunc exequias peragentis.
Eodem anno facta est in Bohemia et in Morauia et confinibus earum propter
defectum pluvie ariditas magna terre, cuius causa perierunt universa semina tam
hiemalia quam estivalia, arbores quoque tam domestice quam silvestres perierunt
et in fructibus defecerunt; tam amara fames invaluerat, quod sibi de herbis
terre variis nature humane inconsuetis extrema pauperum necessitas ac mortalis
egestas, utcunque poterat, alimoniam faciebat.
Capitulum LXXXVI.
Qualiter Heinricus, dux Chorinthie,
mortuo Rudolfo rege reversus sit in Bohemiam anno Domini MCCCVIIo.
Mortuo serenissimo principe domino Rudolfo, rege Bohemie, non tamen de
stirpe regum Bohemie genito et minime regum diademate coronato, facta fuit
leticia magna in stulto populo et in vulgo. Tantum namque a propria malicia ac
sceleris caligine mentes quorundam hominum excecate fuerant, quod ad istum
Rudolfum, principem pacificum, dileccionem habere non poterant, sed tantum, ut
redeat Heinricus, dux Chorinthie, affectibus ac precibus postulant et exorant.
Plerumque enim Dominus taliter disponit ac fieri permittit, ut flagellandus pro
suis excessibus populus id, quod sibi obesse debeat, minime precognoscat. Mox
igitur ut mortuus fuerat Rudolfus, a pluribus regni baronibus ac civibus
nuncciorum turba ad Heinricum, ducem Chorinthie, mittitur et, ut festinanter in
Bohemiam redeat, invitatur. Cum audisset autem Albertus, Romanorum rex, quod
Rudolfus, filius suus, mortuus est, doluit, ut debebat, sed tamen ut
Fridericum, filium suum, ducem Austrie, ad regnum promoveat Bohemie, versus
Bohemiam cum armatis suum iter dirigere festinabat. Interim tamen in Praga
barones ac cives varia pro eligendo rege alio celebrant consilia, sed inter
ipsos est sentencia eleccionis variata. Thobias vero, marschalcus regni
Bohemie, vir utique preditus magna sapiencia, eloquencia, nobilitate ac
potencia, et sui consanguinei cum Wolframo, cive Pragensi, ac cum quibusdam
aliis tam baronibus quam civibus duci Friderico de regno favebant et dicebant:
Heu, quia naturalibus ramis regum nostrorum depredati sumus, nunc talem super
nos regem constituere debemus, sub quo tranquillius vivere possimus. Ecce proh
dolor, regnum nostrum ad imperium per mortem devolutum est, unde si nos ad
imperium non converterimus, mala perpetuo ab imperio sustinebimus. Quis autem
tam potens est inter principes, qui contra principem imperii et contra suum
stimulum valeat diucius calcitrare? Si igitur istum ducem Chorinthie habebimus
pro rege, nunquam cessabit imperium nos et terram nostram sevis ac longevis
conflictibus impugnare. Regis igitur Romanorum filium postulabimus, ipsique
puellam heredem nostram ex papali dispensacione et gracia copulabimus ac in
pace stabimus. Displicuit sermo huiuscemodi in oculis aliorum multorum, qui
solum ad Heinricum, ducem Chorinthie, dirigunt suum votum. Una igitur die cum
in domo episcopi in Praga maiores natu omnes pariter pro habendo colloquio et
consilio convenissent, ecce Ulmannus dictus de Lewchtenburg, Heinmannus dictus
Krussina cum quibusdam aliis armata manu ad conclave intraverunt et in latere
domini Johannis, Pragensis episcopi, predictum baronem Thobiam de Bechin in ore
gladii in instanti propter favorem et promocinem ducis Chorinthie occiderunt,
non diu autem postea pro eadem causa cives Pragenses, Nicolaus scilicet
Thusintmarc cum quibusdam aliis honestissimum virum Hiltmarum Fridingeri circa
ecclesiam beati Jacobi Minorum fratrum in Praga similiter mactaverunt. Sic
itaque in malum tocius regni et patrie pars Heinrici, ducis Chorinthie,
prevaluit et exultantibus pluribus nomen regis Bohemie obtinuit anno Domini
MCCCVIIo mense Augusto. Audiens autem Albertus, rex Romanorum, quia
ducem Chorinthie excommunicacionis vinculo annis pluribus innodatum in
preiudicium sacri imperii Bohemi aliqui elegissent, acrius contra regem novum,
quam regnum eius animus provocatus est, unde cum Friderico, duce Austrie, suo
filio, convenit et mala, quecunque facere potuit, regno fecit. Ipse namque cum
exercitu inter montem Chuthnam et Coloniam sua tentoria collocavit et exinde
civitatem Coloniam igne, ferro et machinis hostiliter impugnavit, omnia quoque
bona, que in circuitu sita fuerant, exercitus devastavit. Heinricus vero de
Lipa et Johannes de Wartenberg exercitui regis Romani viriliter restiterunt,
plurima dampna intulerunt et quod Mons cum Colonia per hostes expugnatus et
captus non fuerat, renitentes interius defenderunt. Domina vero Elizabeth,
relicta Rudolfi regis, interim in Praga fuit et quia Alberto regi favit, aliqua
opprobria, et molestias a parte Chorinthiani sustinuit. Unde ne lederetur
gravius, latenter cum una ancilla filiam suam Agnetam in brachiis baiulans de
Praga aufugit. Cui Fridericus, dux Austrie, ut prius secrete condictum fuerat,
occurrens circa Sderas ipsam ad castra sua perduxit. Similiter Wolframus et
Peregrinus dictus Pusso cum pluribus aliis, qui regi Alberto adherebant, de
civitate Pragensi a facie Chorinthiani et suorum complicum fugiebant. Videns
autem rex Albertus, quia hiemis tempus instaret et quod ad pugnam non
usquequaque dispositus intrasset Bohemiam, in civitatibus scilicet Grecz,
Mutha, Policzka et in Chrudim ac in aliis civitatibus sibi adherentibus quosdam
de Sweuia, quam de Austria viros bellicosos reliquit in presidio, ut cum
adversariis certarent in prelio. Ipse vero cum filio suo Friderico, duce
Austrie, versus Austriam profectus est. Cogitaverat autem et pacto firmaverat
rex Albertus estatis future tempore in manu forti et in multitudine populi in
Bohemiam redire ipsamque sibi totaliter subicere, adversantes conterere et
pacem sibi consencientibus procurare. Sed homo cogitat, Deus vero, qui in celis
est, cuius iudicia abyssus multa, quod sibi placitum est, disponit et ordinat.
Puta namque, quod propter peccata populi nondum furor Domini aversus fuerit de
Bohemia, ut pax deberet esse in ea, unde adhuc manus Domini stetit extenta. Nec
utique Albertus rex ille fuit, per quem Dominus pacem in Bohemia voluerit
ordinari, sed hoc alteri disposuerat reservari. Ipse namque Albertus, rex
Romanorum, statim postea in Kalendis Maii anno Domini MCCCVIIIo in
partibus Sweuie in loco, ubi se tutissimum esse credebat, per Johannem, filium
Rudolfi, fratris sui, occisus interiit. Iste namque Johannes, cum esset heres
Austrie et tantum in Austria sortiretur iuris et iusticie sicut filii regis
Alberti, alius tamen dominium possideret, ipseque nichil haberet, regem, suum
patruum, pro terra sua sepius ammonuit et quia ammonicio fructu caruit, malo usus
consilio homicidii facinus perpetravit et se ipsum minime ex hoc ditavit.
Albertus vero rex postquam Adolfum antecessorem suum, Romanorum regem,
campestri prelio occiderat et pro eo regnaverat, decimo anno regni sui per eum,
qui secum dulces cibos capiebat, nichil mali suspicans occisus est. Hii vero,
qui per Albertum regem in regno Bohemie in presidiis relicti fuerant,
prestolantes domini sui festivum reditum, animosiores facti multa prelia
commiserunt, et quia varii eventus belli sunt, vicissim nunc quidem triumphum,
nunc periculum, nunc victoriam, modo ignominiam a terre indigenis susceperant.
Nullus quidem dubitat, quin amissa victoria omnes illi exteri caruerunt gloria,
quando circa Mutham campestri conflictu succubuerunt et omnes quasi aves capte ab
aucupe per Bohemorum potenciam detenti fuerunt. Cum igitur de morte domini sui
Alberti regis rumor flebilis ad eos pervenisset, tandem intervenientibus
quibusdam tractatibus de municionibus, quas occupaverant, discedentes ad
propria reversi sunt. Audiens autem Heinricus, rex Bohemie, quia Albertus,
Romanorum rex, occisus est, gavisus est gaudio magno valde; putabat namque,
quod ex illius ruina roborari forcius deberet in Bohemia, similiter vulgus et
populus flagellandus uberrime exultabat, quia se sub Chorinthiano principe
securum et felicem fieri iudicabat. Non sic impii, non sic heu! sed tamquam
pulvis, quem proicit ventus a facie terre, pax sic et salus excluditur per
hostiles impetus ab incolis patrie universe. Sub istius siquidem Chorinthiani
regimine status vilescit Bohemie, surgunt impii, cadunt innocentes et recti,
regnat violencia, dominatur iniquitas, iudicium et iusticia exulat a patria,
spoliantur ecclesie, calcantur monasteria, bona ipsis auferuntur temporalia,
voluntas omnibus habetur pro lege, crebrescunt spolia; viduarum, orphanorum
clamoribus nulla adhibentur remedia, luget clerus, ululat quelibet regio,
quoniam multiplicata sunt mala in regno Bohemie. Ista enim tribus annis, quibus
idem Heinricus regnavit in Bohemia, quassacio non cessavit, sed tociens
repetitur, quod ipsa suum numerum certum nescit; horrendum est enim mente
concipere, horrendius dicere et periculosius per experienciam discere illa
gravia pericula ac discrimina infinita, quibus tempore Heinrici, ducis
Chorinthie, tota Bohemia fuerat onerata. Disposuerat enim Dominus per manus
huius principis Bohemiam non salvare, sed pocius plagare. Sicque factum est, ut
omnes illi, qui pridem eiusdem principis adventum desideraverant ac operose
procuraverant, iam propter mali exuberanciam ipsius presenciam fastidirent.
Tunc Praga letatur, dux Heinrich quando creatur
In regem, plaudit gens tota, libencius audit,
Quod sit rex iste; putat ex hoc, quod sibi triste
Nullum succrescat, sed gaudia sola capescat.
Hinc fit exultans plebs ista, canitque resultans,
Omnes letari querunt, surgunt epulari,
Et per plateas longas duxere choreas
Pellifices ac carnifices, carmen cecinere
Caupones ac pistores hilaresque fuere,
Vendens atque pira vel poma penestica mira
Gaudia gestabat, se felicem reputabat.
Ipsaque stultizat, licet inveterata chorizat,
Iste melodizat, alius cithara citharizat,
Timpana pulsabat hic, ille lyra resonabat,
Quod novus est factus rex, hiis placet omnibus actus.
Heu, nescierunt mala, que ventura fuerunt
Ipsis et toti regno. Modo sunt bene noti
Casus perverse fortune, namque super se
Terra Bohemorum fert pondera magna malorum,
Que non sensisset, istum si non habuisset
Regem, quem primo dilexit et odit in immo.
Nam sub eo rapiunt plures, homicidia fiunt,
Lis crescit, pax decrescit, ius omne tepescit,
Agri deserti remanent, paucique reperti
Sunt in eis fructus, quia non crescit nisi luctus
In tota terra, cum pullulat undique gwerra;
Que tunc saltabat, stat modo, que resonabat,
Nunc silet antiqua, cum lege fruatur iniqua.
Do tibi pauca bona, cornuta Chorinthia dona
Pro tali rege, quem sic mittis sine lege.
Dux tuus, ut recolis, fuerat comes atque Tyrolis,
Sed nunc, ut rex sit, propriis de partibus exit,
Et sic mutavit loca, sed nunquam variavit
Ipse suam mentem, tenet hanc velut ante scientem,
Sicut complete demonstrant verba poete, qui dixit:
Celum non animum mutat, qui trans mare currit.
Reliqua autem gestorum eius et qualiter sub ipso Heinrico, duce Chorinthie,
regnum Bohemie fere ad ultimum exterminium pervenerit et qualiter domina Anna,
uxor eius, anno Domini MCCCXIIIo sine liberis in Chorinthia mortua
fuerit, in subsequentibus capitulis plenius et diffusius declaratur.
Capitulum LXXXVII.
Qualiter Heinricus de Lipa cum aliis
baronibus in Scedlicz captus fuerit per Montanos anno Domini MCCCIXo.
Asperius nichil est humili, dum surgit in altum,
Sed brevius nichil est, quoniam patitur cito saltum,
Et redit in nichilum festinus honor, quia filum
Non protelatur elati, sed breviatur,
Nam rota fortune variatur in ordine lune.
Hoc Montanorum tibi turgida mens aliquorum
Demonstrat clare, per quos potes ista probare.
Fuerat namque in Monte Kuthnensi generacio lata Ruthardorum a Ruthardo
quodam montano ducens originem, de qua cognacione nonnulli, quos nominare
valerem, si vellem, descendentes sue condicionis immemores montanorum ac civium
metas fastuosis moribus transcendentes se non minores reputant, quam barones.
Hii enim, quia super se habebant Heinricum, ducem Chorinthie, regem, cuius
tamen legem et mandatum despiciunt, protervire ideo more ranarum in fluvio sub
rege tigillo lascivientibus animis inceperunt et quia affluebant divicie, non
mediocriter fastuosus animus, timoris nescius, sed mundani honoris avidus,
incipit in sui perniciem insanire. Unde isti cum suis complicibus elegerunt
pharisaicum concilium et dicebant: Regem, quem habemus, minime timemus et si
nobiles quidam regni non obsisterent, omne lucrum in montibus nostris usibus
applicaremus. Unde si tales barones nostris vinculis manciparemus, omnes minere
proventus eo liberius quo lucrosius quasi hereditate perpetua cum nostris
liberis possideremus. Huic autem consilio Peregrinus Pusso, Jacobus, filius
Wolfillini, Nicolaus Thusintmark, cives Pragenses, assensum et invencionis medium
prebuerunt et quid ex hoc evenire valeat, tumoris obtenebrati caligine
nullatenus presciverunt. Sequebantur enim vehementem mentis impetum, principium
precogitant, non finem, et quia ad pauca respicientes non solum faciliter
enuncciant, sed eciam facilius facere quamlibet nefariam rem acceptant. Ecce
anno Domini MCCCIXo mense Marcio Peregrinus Pusso, Nicolaus,
Cunradus, Albertus, filius Ruthardi, in multitudine magna armati populi de
monte Cuthnensi hora prima diei descendunt, monasterium Scedlicense
contumaciter ingressi sunt, ibidem in domo hospitum Heinricum de Lypa, regni
Bohemie camerarium, Johannem de Wartinberk, et Johannem de Clingenberk de
Sweuia, virum strenuum, adhuc dormientes ceperunt et Johannem, iudicem de monte
Cuthnensi, occiderunt ipsosque barones, quos ceperant, protinus ad castrum
Luticz deduxerunt. Magnam quoque violenciam in die illo Montani in Scedlicensi
monasterio peregerunt, hostia fregerunt et hinc inde Wolframum, civem
Pragensem, ac alios, quos oderant, quesiverunt. Huius rei testis sum, quia ego
ipse vidi non sine dolore talem impetum. Eodem die Jacobus, civis Pragensis,
Nicolaus Thusintmarc cum suis complicibus dominum Petrum, regni Bohemie
cancellarium, Reynmundum de Leuchtenburk, Heynmannum, filium Heynmanni de Duba,
in Praga captivarunt et compedibus vinxerunt. Sic itaque cives et Montani
exultant sicut victores capta preda, in altum extollunt superbie cornua, sed
nesciunt, quia latet angwis in herba. Non longe enim postea ex subtilis
seminario consilii Montani ac Pragenses cives dissentire ac discordare
incipiunt, tractatusque varii interveniunt ac illi barones, qui captivati
fuerant, liberi a vinculis fiunt. Ab illa autem hora liberacionis sue Heinricus
de Lippa et Johannes de Wartinberk plus quam antea gloriosi ac potentes facti
sunt, illi vero, qui gloriabantur in multitudine diviciarum suarum et in
altitudine fastus sui, adeo in baratrum deieccionis ceciderunt, ita ut non
adiiciant, ut resurgant, et nunc quidem in omnem regionem dispersi sunt, sed
qui manent, gloria prima carent.
Displicet hoc bellum michi multum, quando scabellum
Ascendit scampnum, quia nil sequitur nisi dampnum,
Quando quis civis ignobilis aut homo quivis
Palmas extendit ad forcia, taleque prendit
Pondus pompose, quod postea fert honerose;
Hic non miretur, si paupertate gravetur,
Hic non miretur, baculis si percucietur,
Hic non miretur, si post fatuus reputetur.
Sumat doctrinam, qui vult vitare ruinam,
Ne nimis elatum cor portet, si sibi fatum
Felix applaudit, quia se cito sors bona claudit,
Et fugit a dite. Sic forte potencia si te
Extollit sursum, memor esto, quod cito cursum,
Omnis honor breviat, brevis atque potencia fiat,
Nam fortuna nutat se cotidie quoque mutat.
Epistola, quam misit quidam novicius comendans ordinem Cisterciensem.
Amico suo karissimo, fratri Johanni, Crucifero virtutibus insignito, frater
Petrus, in Aula Regia novicius, quidquid stillat dulcius de Domino crucifixo.
De statu meo queritis
Et aliquid scire cupitis
De ordine sanctitatis.
Rescribere vobis nescio,
Cum pauper sim ingenio;
Tamen hoc sciatis:
Cum in luctantis seculi
Mea mens ut avicula
Nubibus veheretur
Ac inundantis pelagi
Vite mee navicula
Fluctibus verteretur,
Considerabam limpidius,
Quid in hominibus
Diversis ageretur.
Vidi, quod non uno vestigio
Nec tuto remigio
Multi procedebant,
Et qui sedebant
In sumptuosis ratibus
Ac in securitatibus
Vivere se dicebant,
Ab honoris culmine
Mutato fati omine
Subito labebantur;
In aquis vehementibus
Cunctis stupentibus
Velud vasa plumbea
Profundius mergebantur.
Non tantum sublimium
Naves, sed humilium
Sic interierunt,
Ruentes in interitum,
Secundum eorum meritum
Mercedem receperunt,
Dulcibus carminibus
Syrenis delectati,
Lagium audientes,
Procelle voraginibus
Caribdi sunt oblati,
Passagium negligentes.
Nullam differenciam
Nominis aut persone
Probavi vel decenciam
Viri vel matrone;
Inopem cum divitibus,
Senes cum juvenibus
Non curantem reges
Necem cum immitibus
Ad se trahentem rictibus
Has habentem leges.
Sic transire omnia,
Velud essent sompnia,
Cum considerarem,
Sed perire,
Nec redire
Singula cum probarem,
Tunc decrevi,
Nec implevi
Vitam permutare,
Quod me vellem regule
Et virtuti sedule
Amplius subiugare.
Et quod desiderium
Hoc erat imperfectum,
Inde cito serium
In iocum est deiectum.
Huius erat racio;
Nam grandis permutacio
Michi tunc illuxit.
En, Sepheri flante flamine
Ab Austro cum solamine
Mundano sors induxit
Mee carnis naviculam
Ad amenam insulam,
In salo que iacebat,
In qua cor cernebat
Corporis delicias,
Delectans amicicias
Cum populo contrahebat;
Hic Napea cum floribus,
Faunus cum arboribus
Amenis applaudebat,
Aures mulcebat,
Psalterium cum figella
Hic virgo tenella
In manibus corizabat,
Cor meum reputabat,
Se esse super ethera,
Bachus, Ceres et cetera
Ad corpus ordinata
Pro velle sunt oblata,
Et unicuique sensui
Ut Epicurus censui
In suo appetitu
Irrefrenato ritu
Carnaliter consentire;
Sed hec exorta gravia
Cum sint ex vite ignavia,
Cupio pertransire.
Per tam magna vicia
Racionis iudicia
Penitus sunt subversa;
Intellectus scintilla,
Sceleris favilla,
Iacuit tunc submersa.
Rexit famulus dominum,
Dominus famulatum,
Ancilla imperium
Regine heu oblatum.
Ex inspirata gracia
Accenditur fax mentalis
Sensus, cessat fallacia,
Redditur lex regalis.
Sedet mens et imperat
Carnemque vituperat,
Quod sub nephanda caligine
Et maculosa rubigine
Animam tenuerit,
Ad bona prohibuerit
Longissima vetustate.
Caro se ad emendam
Exhibet faciendam
Purissima venustate
Consulens, ut queratur carcer
Ordinis satis acer,
Sub cuius cerimoniis,
Vigiliis et ieiuniis
Possit militare
Et se refrenare.
Sic igitur fit unio
Corporis atque mentis,
Ut queratur religio
Vite penitentis.
Conveniunt cum placito
Cordis in pallacio
Consules, advocantur
Virtuales potencie,
Ut earum sentencie
In hoc audiantur.
Porro hii consiliarii
Inter se sunt varii,
Nec idem senciebant,
Quidam intellectui,
Alii vero sensui
Consensum exhibebant;
Nam infallibilis sciencia,
Sublimis sapiencia,
Agibilis prudencia,
Ingenia subtilia
Mentis sunt familia;
Ei tunc astabant
Virtus sensitiva,
Que magis est lasciva,
Et quecunque talia
Magis sunt carnalia,
Fantasma cum memoria
Simul pro victoria
Corporis laborabant.
In hoc consilio
Fit enumeracio
Ordinum diversorum,
Ut queratur habilis
Utrique affabilis.
Hic ordo Minorum,
Augustinus cum Dominico
Ponuntur in publico
Et Crucifixorum
Ordo et vita,
Satis exquisita,
Hoc non neglexit forum.
De Benedicti regula
Mencio fit sedula
Et statu monachorum.
Ex his unum accipe,
Sensum mens affatur;
Intra sese tacite
Sensus meditatur,
De Francisci fratribus,
Reverendis patribus,
Primitus agebatur
Et hoc pensabatur,
Quod sunt mendici
Satis habundantes,
Seculi amici,
In populo habitantes,
Dogma seminantes.
Hoc sensus considerans,
Ipsum desiderans
Proposuit immitari,
Mens tamen noluit,
Sed caute consuluit
Hoc factum prorogari.
Sic Minores abeunt,
Predicatores adeunt
Portantes morum flores,
Currentes per climata,
Per sermonis dogmata
Spargentes odores.
Virtutibus imbuti
Lucent ut candela
Candelabro constituti;
Per hos fit medela
Anime langwenti,
Crimen perferenti
Omnino fit tutela.
Licet sint egentes,
Censum non habentes,
Sub nigris indumentis,
Hii tamen fovent studium,
Exercent hastiludium
Duris argumentis.
Augustiniensis habitus
Tunc se presentabat,
Huic dabatur aditus,
Hic ordo recitabat
Plurima magnalia,
Que, quanta sint et qualia
In ordine sua bona,
Dicens: urbes circuio
Gentesque erudio,
Hinc magna michi dona
Dantur, quibus me nutrio,
Permaneo in studio
Et habeo, quidquid placet.
Lata mea hereditas,
Me tuetur veritas,
Cura omnis iacet.
Istis ordinibus,
Qui mendicant in urbibus,
Nolui applicari,
Ne picem tractans manibus,
Verbis, factis inanibus
Inciperem sordidari.
Tunc saliit in medium
Ordo militaris
Secum ferens precium
Honoris secularis.
Hoc sunt Cruciferi,
Qui ut vulgares ceteri
Fere pociuntur
Omnibus deliciis,
Tamen pudiciciis
Plurimum innituntur.
Hunc affectare incipit
Et amare non desiit
Sensus, cum vidisset,
Quod eius tot essent glorie,
Et Crucifer essem hodie,
Si racio consensisset.
Hic Nigrorum affuit
Et Alborum non defuit
Ordo tam preclarus;
Pro illo non pecii
Nec mentem adhibui,
Cum esset michi rarus.
Post hos accessit cominus
Ordo, qui est dominus
Omnium aliorum,
Incipiens proponere
De sui iugi onere
Et vita monachorum
Cisterciensium,
Quorum ortum mencium
Perflat ros divinus
Sic dicens: Vito seculum
Et eius fallax speculum,
Campestribus sum vicinus;
Predico parsimonias,
Strictas cerimonias
Consuevi observare;
Crapulas despicio,
Nam epulo cum vicio
Se solet onerare;
Vescor leguminibus,
Terrestribus seminibus,
Per que sto contentus.
Ex hoc dulci gracia
Interius in anima
Sepe sum preventus.
Per tensos mundi laqueos,
Per meatus aqueos
Et per rubrum mare,
Per vallem exilii
Me duce solent filii
Mei ambulare.
Pater sum humilium,
In meis ortis lilium
Germinat bonitatis;
Cornu superbum contero,
Semen virtutis insero,
Non sentes vanitatis.
Angelicis agminibus,
Fulgidis virginibus
Candore castitatis,
Patriarcharum fetui,
Apostolorum cetui
Parentes in mandatis
Et rubeis martyribus,
Qui totis suis viribus
Pro Christo dimicare,
Lucidis confessoribus
Christum bonis moribus
Studentes predicare
Heremitarum premio
Omnes, qui in gremio
Meo conservare
Se volunt, totaliter
Pugnare, moraliter
Promitto adequare.
Per me scala erigitur,
Jacob quam conspexit,
Virtutibus construitur,
Job quas dilexit.
Hoc sunt paciencie,
Hiis si obediencie
Sal apponetur,
Cum castis operibus
Regnans in sideribus
Innixus tunc cernetur;
Calcatis criminibus
Sub curis multiplicibus
Quero aggravari,
Ut in polorum verticibus
Coronis triplicibus
Possim laureari;
Gratuita encenia
Et ea, que sunt lenia,
Consuevi detestari,
Ut per facta gravia,
Meritorum bravia
Possint cumulari.
Horum verborum series
Cum esset finita,
In mente congeries
Fuit repetita,
Cum summa diligencia
Et cum vehemencia
Erat apetita
Tam preclara regula,
In qua tam sedula
Christo exhibentur
Iugiter servicia,
Per que cuncta vicia
Procul amoventur;
Sed caro de hoc doluit,
Nec audire voluit
Talia enarari,
Querens cum Cruciferis
Aut religiosis ceteris
Pocius commorari.
De hoc fit contencio
Corpori atque menti,
Crescit et hinc mencio
Turbe assedenti;
Mens carnis desiderio
Non vult consentire,
Caro mentis imperio
Spernit obedire,
Hiis, qui verum indicet
Ac inter eos iudicet,
Voluit invenire,
Sed qui Samsonem
Robore confortavit
Et Salomonem
Sciencia decoravit,
Infantem Hysmahelem,
In lacu Danielem
Mirifice cibavit,
Viaticum Helye,
Placidum Thobie
Nunccium procuravit,
Volens dividere,
Has lites elidere
Quendam destinavit
Nunccium columbinum,
Qui ramum olivinum
Ore baiulavit,
Valde virum idoneum,
Qui velle erroneum
Carnis exstirpavit,
Mentisque affectum
Ducendi ad effectum
Iter demonstravit,
Carnis propositum,
Quod fuit ad oppositum,
Sagaciter annulavit
Et hoc procuravit,
Quod in Aula Regia,
Domo egregia,
Novicius ordinabar,
Fratrum collegio
Sancto et egregio
Ut tyro sociabar.
Cum de servitute
Ereptus Pharaonis
Subintrassem tute
Terram promissionis,
Cumque sumpsissem habitum,
Cor multum est gavisum,
Talem putans aditum
Existere Paradisum,
Crassa delectacio
Hic est spiritalis,
Macra delicacio
Hic est corporalis;
Hic ager est gratissimus
Virtute seminatus,
Odor suavissimus
Prece generatus
Piorum ac humilium,
Qui in supercilium
Celi deportatur
Ab angelicis agminibus,
In quo Dei filius
Occisus iocundatur,
Ad ordinem hanc qui venerit,
Felix, sed qui steterit,
Felicior reputatur,
Sed vere felicissimus,
Qui constans in hiis omnibus
In finem conservatur.
Cum vero sum in cella,
Crescunt nova bella
Et nova disputacio
Frequenter auditur,
Nam caro et racio
Discordant desiderio,
Fortis lis initur,
Quibus delectatur
Caro, mens gravatur,
Caro corporalia,
Non que sunt moralia,
Querit copiose,
Dicit rixose
Sepe intellectui:
Quare defectui
Tanto miscuisti,
Quare non fuisti
In mundo exterius?
Vixisses uberius
Multum delicate
In propria voluntate,
In cibis et potibus
Et diversis dotibus
Habundasses late.
Hic amplius non sedeas,
Nec hic fiat mora,
Nec hic diu maneas,
Redeas ad priora.
Ad hoc respondet racio:
Ultra non taceo,
Sed volo respondere.
Tu sordida caro et stulta,
In cecitate multa
Non vis tu videre,
Quis sit finis populi,
Qui mundo gloriatur,
Nam in ictu oculi
In nichilum commutatur;
Et quid prodest homini,
Si mundum lucratur,
Si tamen ipsum Domini
Gracia non sequatur?
Omne, quod florere
Cernis, amenum
Nescit permanere,
Arescit quasi fenum.
Mundana omnia
Sunt quasi sompnia
Et quasi scenum.
Fertur impossibile
Dupliciter regnare,
Ad regnum non transibile
Decrevi laborare.
Malo temporalibus
Breviter cruciari,
Quam eternalibus
Suppliciis deputari.
Cede retro Sathana,
Verba lingue vana
Cessa garrire,
Nunc sperno te audire.
Te oro, pie Domine,
Pro sancto tuo nomine,
Qui cuncta condidisti,
Tu pro nostro scelere
Tuum sanctum cedere
Corpus permisisti.
Fac nos te semper querere,
Pre cunctis diligere,
Nam hoc precepisti.
Et tu clemens, pia,
Dulcis Maria,
Que es claritatis speculum,
Sol illustrans seculum,
Benignitatis facie
Rora rorem gracie
Ferendo nobis solamen
Per secula cuncta. Amen.
Capitulum LXXXVIII.
Incipit tractatus cronographus de
domino Johanne, rege Bohemie, serenissimi principis domini Heinrici,
imperatoris Romanorum, filio, ubi primo vidende sunt cause, propter quas
vocatus fuerit ad regnum Bohemie et domicelle Elizabeth matrimonialiter
copulatus. Annus Domini MCCCIX.
Quando regit male rex, errat grex, deficit et lex,
Inficit hos fex, ingruit hiis nex, dampna manent sex.
Mors solet hunc rapere, reliqua captiva tenere,
Liber servire, seges incipit ampla perire,
Pupillus flere, de sponso sponsa dolere,
Et crescunt plura plerisque gravamina dura.
Cum enim sub impotenti et inordinato regimine Heinrici, ducis Chorinthie,
qui duntaxat nomine titulum gerebat regium, regnum Bohemie, quod ante ipsius
adventum pace et diviciis fuerat opulentum, crebrescentibus undique malis
devastans pateretur disturbium, ut quasi iam finale sui ipsius honoris
exterminium minaretur, ipsa quoque in se regni facta divisio desolacionis
proprie preberet evidens argumentum, nisi manus restaurans et dispersiones
factas congregans, discerpta uniens tantis periculis velociter obviaret: virgo
generosa de semine regio progenita, iuvenis etate, sed matura moribus et mente
cana Elizabeth, domini Wenceslai, regis Bohemie sexti, sed Polonie primi,
fundatoris Aule Regie, filia, tacite consideracionis oculo incepit clarius
perspicere et perpendere intra se ea, que eciam plures alii viri sapientes,
pacis amatores, senserunt et sepe mutuo loquebantur, quod videlicet foret valde
impossibile, quod in tam valido regno rex ille invalidus, cuius regnare erat
negligere, posset aliqualiter longo tempore remanere. De hoc ipsa quidem sagax
virgo doluit et undique angustiis ex eo vallata fuit. Turbavit enim ipsam
paterni regni et hereditatis sue excidium et nichilominus super sororio suo et
sorore sua domina Anna, quibus peroptime de omni favisset, si apti fuissent
honore et gloria, quod scilicet stabiliri nequaquam in regno possent et
eieccionis ipsis future iam certissime prescia animo turbabatur. Nequaquam vero
ambicione regnandi simulatorie turbabatur, sed compassione animi de malo
sororis et sororii piissime movebatur. Plures enim supersunt hodie, qui
noverunt, quod eadem puella Elizabeth sue sorori Anne etate maiori, cum de
marito suo, duce Chorinthie, spes adhuc proficiendi existeret, de regno favit
maxime et ex corde. Hoc autem tunc clare patuit, quando duce Austrie domino
Rudolfo electo in regem a regni nobilibus et civibus dux Heinricus Chorinthie
latenter de regno in Chorinthiam aufugit. Ipsa namque virgo fidelis propter
discessum sororis et sororii tantum doluit, quod inter fletus et singultuosos
gemitus sepe quasi in amenciam cecidit, ita quod inter suspiria ultimum quasi
vellet efflare spiritum, astantibus et aspicientibus timor fuit. Flevit igitur
assidue sororis absenciam et nisi fuisset retenta violenter et prohibita, ipsam
utique fuisset usque in Chorinthiam subsecuta. Sed heu ad suum proprium malum
et tocius Bohemie incommodum exaudita est oracio Elizabeth, nam mortuo Rudolfo
rege, qui de Austria egressus fuerat, in Bohemiam Chorinthianus revertitur, sed
fedo ipse introitu, ut prius est habitum, ad regnum ingreditur Bohemorum. Virgo
Elizabeth ex hoc adventu suscipit gaudium sperans fieri suum et regni solacium,
sed in contrarium res evenit. Nam ipso Chorinthiano in principio reditus sui
statim remissius agente in regno ipsum populus parvi pendit. Quilibet per se
rex esse voluit, voluntas enim uniuscuiusque sibi lex esse incepit.
Et redit in peius, quia rex est quilibet eius,
Non curans regem quivis statuit sibi legem
Sicut vult, quivis bellat cum milite civis.
Quod potuit rapere de regno quisque, tenere
Hoc voluit, villas hic, urbes sic tenet, illas
Non reddit, servant regalia hic et acervant
Multi multa bona sibi. Regni digna corona
Ex hoc defluxit tantum, quod postea luxit,
Qui Prage gaudens fuit ante manu sibi plaudens.
Namque prius risit plebs, quando Chorinthia misit
Regem, sed flebat cito post, cum rebus egebat.
Fit rex ingratus vulgari voce vocatus,
Et fit despectus a plebis amore reiectus.
Sed non est necessarium plura hic scribere de hac materia, cum sit superius
diffusius pertractata.
Capitulum LXXXIX.
Qualiter domicella Elizabeth dominum
Conradum, abbatem primum Aule Regie, ad sui promocionem exhortata fuerit anno
MCCCIXo.
Statu itaque regni Bohemie defectibiliter ad interitum tendente, duce quoque
Chorinthie ex sua inerti negligencia pene omnibus regni incolis displicente,
Elizabeth virgo sapiens et vere una de numero prudencium dolorem gerebat in suo
pectore, eo quod suum hereditarium, regni patrimonium misere propter regnantis
ignaviam cotidie cerneret sic perire. Accidit autem Domino disponente, quod die
uno ad ipsam virginem regiam, cum in cathedrali ecclesia Pragensi missarum
audiret sollempnia, dominus Cunradus, Aule Regie abbas primus, accederet eamque
cum reverencia salutaret. Sed ex quo facta fuit vox salutacionis in auribus
virginis Elizabeth? Non quidem exultabat, sed exaltabat gemitum et dolorem
expressit in sono, qui propter desolacionem regni patris sui cordis eius diu
latuerat in immo. Cogitabat autem, qualis esset ista salutacio et quis esset
ille, qui ipsam salutasset destitutam salute. Sciebat autem virgo sapiens, quod
salutans esset ille, quem propter fidem integram et sinceritatem puram
tenerrime sicut suam animam dilexerat rex Wenceslaus piissimus, pater eius.
Cogitante autem tunc ipsa, quia non est, qui consoletur eam orphanam ex omnibus
caris patri sui, erumpere ex oculis ceperunt lacrime et non poterat se
continere. Videns autem dominus abbas tristem nimis regis filiam, contristari
cepit et ipse. Cur, inquiens, tuum pariter et meum affligis spiritum tot
lacrimis et suspiriis, o incliti filia principis? At illa: o utinam, ait, aque
de oculis meis fluentes non deficerent. Quousque cordis mei flebilem conceptum
plenius indicarent, sed superexcedit omnes lacrimas meus dolor; orphana,
inquit, ego sum utroque orbata parente; regnum patrum meorum et hereditas
dissipatur et hic meus sororius, quem meum consolatorem et regni reformatorem
speraveram, factus est quasi omni populo in derisum. Melius expedit michi mori,
quam sic misere vivere et meam regnique desolacionem videre. Soror mea, et
timeo, cum suo marito cras de regno isto eicietur aut hodie. Et ego quo ibo!
Consulite pater, consulite michi derelicte puelle, consilium prebete orphane
michi, virgini et pupille, attendite pater abba, quod ut experimento didici,
soror mea iam me sine causa persequitur et cui de porcione regni, que me
contingit, bene favi et faveo, michi non favet vivere in hoc mundo. Ostendite
amaricate filie amoris dulcedinem, quam ex patris mei pectore suaviter sepe
suxistis. Et plurima similia cum lacrimis loquebatur. Ad quam pius abbas:
Turbat me, inquit, filia mea, sermo tuus lugubris et plus turbat me defectus
tuus, quem pateris, maxime tamen premit cor meum, quod istis tuis iustis
querimoniis adhibere non valeo remedia. Chorinthianus iste, tuus sororius, qui
licet infructuose nomen regis in regno isto retineat, non patitur tamen, ut
quisquam tibi bonum consulat, tua solacia sua autumans fore dampna; verum
tamen, ut de pietate et amore patris proles gaudeat, ut et fidem meam eciam
servem in semine eius, qui feliciter mortuus est, quem vivum delixi, id
modicum, quod mea parvitas ingenii consulere poterit, libenter pro reformacione
regni et consolacione tui et multorum pauperum cupio et spondeo, quantum Deus
michi amministraverit, inpertiri. Constans esto regis filia, Dominus tecum est,
nil paveas. Et ex illa hora illius virginis, quam ab infancia plus ceteris
sororibus suis dilexerat, dominus abbas pii patris more curam habere ceperat
plena fide. Sed quia tunc inter plurimos homines in rebus agendis maioris
racionis et experiencie dote preditos sermo et certa estimacio vertebatur
talis, quod Chorinthianus in regno diu non posset subsistere et regnare, tum
quia posse et nosse, que ad statum exiguntur regium, sibi minime inherebant,
tum quia regem Romanorum haberet inimicum, in cuius preiudicium regnum sibi
usurpaverat Bohemorum, tum quia regni incole inter se plurimum dissidebant et
plurimi de rege alio cogitabant, unde vulgare tunc exiit proverbium:
Chorinthiani cito, a quo venerunt, redeant ad milium. Cum autem nonnulli
nobilium de duce Friderico Austrie, alii de Misnensi marchione Friderico, alii
de aliquo duce Polonie quererent et tractarent inter se, quis eorum apcior rex
fieret, dominus Heinricus in Scedlicz et dominus Cunradus Aule Regie abbates
cum quibusdam ipsorum familiaribus sermonem huiuscemodi proponebant: Cum
sceptrum Bohemie a corona imperii dependeat, humana non capit racio, quomodo
pax in Bohemia esse valeat, nisi per imperium stabilita legaliter fiat.
Bohemorum eciam dignitas nequaquam regnare super se gentes pacietur exteras,
cum ipsis sit adhuc semen regale relictum, genus videlicet nobile femininum.
Quid igitur restat aliud, nisi ut uno rupto vasculo aliud reparetur?
Recurrendum est igitur ad figulum, per cuius artificium melius adaptetur.
Quando frangis vas, non fle, sed sume duas mnas,
Pulchrius hinc et emas, vadium ponas, tibi do fas.
Capitulum XC.
Qualiter dominus Cunradus, abbas Aule
Regie, ad dominum Heinricum, Romanorum regem, pro emendacione status Bohemie
iverit anno Domini MCCCIXo.
Ordo iuris et racionis expostulat et hortatur, ut pro relevandis oppressorum
sarcinis a subditis ad superiorum salutare presidium fiducialiter recurratur.
Previo ergo consilio plurium sapientum et quorundam nobilium et civium, qui
bonum pacis et patrie diligebant, pridie nonas Augusti dominus Conradus, abbas
Aule Regie primus, me habens pro capellano et comite sui itineris, de Praga
exivit et ad dominum Heinricum, regem Romanorum, in civitate imperii, que
Helprunna dicitur, dietis servatis continuis in previgilia Assumpcionis beate
virginis prospere Deo duce pervenit, ubi opportunitate captata domino Petro,
Maguntino archiepiscopo, et domino Heinrico, Tridentino episcopo Cisterciensis
ordinis, presentibus ipse abbas coram rege multis exhortacionum premissis
sermonibus in ecclesia fratrum Minorum legacionem suam legaliter taliter est
oxorsus: Rex, inquit, regum et Dominus dominancium vestrum, o rex, dignitatis
apicem super filios hominum disposuit exaltare, ut sub umbra alarum vestrarum
orphani pupilli protegantur et vidue, recreentur oppressi, erigantur elisi et
vestro suffulti tutamine populi gaudeant universi. Huius spei innixus anchore
querere veni vestram consolacionem o rex, de regno devastato et de populo venio
desolato, de regno inquam Bohemie, quod pridem honoris face viguit, et ut
vernalis flos emicuit, sed heu nunc rupta habena pacis et concordie viluit, et
siluit mole presa meroris. Defecerunt inibi, proch dolor! divorum regum
naturales ramusculi, qui cum fructu virtutum et operum florere et frondere
solebant in gloria, subditosque suos tranquillitatis et equitatis solacio
confovere. Nunc vero masculino extincto semine supersunt quatuor illius
piissimi principis regis Wenceslai filie, quarum etate maior domina Anna, que
duci Chorinthie Heinrico matrimoniali nupsit coniugio, regina quidem Bohemie
vocatur, licet regalis dignitatis decenciam propter sui consortis displicenciam
minime sorciatur. Est et altera virgo prudentissima Elizabeth nomine, que adhuc
virile ignorat consorcium, mente sagax et cana, candens puellaris pudicicie et
virtutum iubare, preclarorum morum indiciis ipsa sola totam Bohemiam
consolatur. Tercia est et filia domina Margaretha, que duci Wratislaviensi
Bouslao est matrimonialiter sociata. Est et quarta filia adhuc infantula Agnes
dicta ex domina Elizabeth, Kalisiensis regis filia, generata. Ad has quatuor
filias orphanas, ut de regno suo hereditario recipiant consolacionem,
imperialis clemencie respicere condecet pietatem. Summopere tamen illam
virginem virtuosam, que iam annos attigit nubiles, vestra prosequi tenetur
gracia et favor proficuus o pie domine rex. Hiis itaque explanatis per ordinem
sermonibus rex respondit: Regnum, inquit, illud, cuius statum nobis pater abbas
exponitis, tale est, quod, ut hii, qui iura regum et decreta legum sapiunt,
nobis dicunt: Per mortem regum naturalium regni eiusdem est simpliciter ad
sacrum imperium devolutum, unde digne imperialis interest providencie ea, que ad
pacem sunt illi regno, sollicite cogitare. Sed utique cogitaciones pacis et non
affliccionis cogitaremus multo amplius, si nobiles et cives Bohemie Heinrico,
filio Menhardi, quondam ducis Chorinthie, in magnum preiudicium imperii
contumaciter non adhesissent et adhuc adherere cessarent sibi, aliqui causa
lucri, unde non immerito Dei indignacio, angustia et exterminans affliccio
supervenere illi regno, quod regem sibi statuere et servare temere nititur
contra legem. Informati enim sumus de hoc plenius, quod non zelo publici boni
et communis iusticie, sed pocius spe turpis lucri et causa discordie dictum
Heinricum de Chorinthia, non ut ipsum regnare vellent, sed quod ipsimet magis
errare valerent, plures barones et cives particulariter elegerunt. Quid igitur mirum,
quod talis rex in regno tabescit, quem pia intencio boni communis non statuit
aut elegit? Regnum Bohemie in manu nostra est, cui dare voluerimus, dabimus
illud. Invicta potencia imperii nequaquam terrebitur, si pro conservandis
iuribus suis, que habet in regno Bohemie, impensas maiores facere, quam fecit
hactenus, compelletur. Non est enim, qui de manu imperii rapere valeat regnum
illud, sed pocius, cui voluerit, conferet hoc. Et adiecit rex: Habet, inquit,
adhuc Romanus princeps heredes, consangwineos et amicos, qui nunquam
contradixerunt nec contradicent imperio, quibus certe melius favere debemus de
regno Bohemie quam illi, cuius pater et ipse non solum sacro imperio sed eciam
sancte Romane ecclesie multis temporibus pertinaciter restiterunt. Audiens
autem abbas pius, quod non solum Chorinthianum principem, verum eciam omnes
regis Wenceslai quatuor filias a regno, ne regnent in eo, vellet rex excludere,
turbatus est et ait ad regem: Numquid imperialis equitas, que clemencia
consuevit stabilire suum solium, perdet innocentem cum noxio? Absit hec
impietas a domino meo rege, et si domina Anna, ducissa Chorinthie, que nunc
regina nominatur Bohemie, occasione sui mariti in indignacionem imperii
incidit, dicite, queso, in quo virens virginis virtus Elizabeth, sapiencie
flore predita paternam hereditatem demeruit? In quo demeruit ipsa puella
nobilis ex illustri regum prosapia progenita, quod in illo regno, cuius heres
est, etsi non possit fieri rex natura et sexu nolente, saltem imperiali gracia
annuente rite regina debeat fieri et vocari? Exigit enim regine sibi offeri
honorem sagacissime istius virginis Elizabeth multiplex laudanda condicio et
feliciorem se fieri omnis Bohemie populus existimat, si pro patre sapiente
sapientem mereatur hanc habere filiam patri superstitem dominam et reginam. Et
ut testimonium perhibeam veritati, tante discrecionis et bone composicionis
puella, qualis est ista, eciam ab extremis mundi finibus esset adducenda, ut
per ipsam terra resurgeret desolata et hec ad hoc nata est et forsitan sic Deus
disposuit, ut extincto masculino regio semine per hanc puellam teneram regnum,
quod corruit, addicere nunc debeat, ut resurgat. Legimus enim non semel sed
sepius, Dominum salutem dedisse in manu femine sacra pagina hoc testante,
Judith, Delbora, Hester prodeant in exemplum, per quas operatus est Dominus
salutem in conspectu plebis sue Israel. Huic igitur virgini vestra pietas,
domine mi rex, de regno illo faveat, cui nativitas, hereditatis titulus, etas,
virtus, sagacitas, favorque populi sui favent. Talibus pluribus exhortacionibus
et precibus abbatis rex pie inclinatus coram domino Petro, Maguntino
archiepiscopo, qui eciam ad hoc magnam operam et opem apposuerat, rex respondit
ita dicens: Nulla alia virgo seu femina de quacunque gente alienigena regina
effici debet in Bohemia, nisi Elizabeth, regis Wenceslai filia, non obstante
impedimento quolibet, quod posset forsitan advenire. Ad hoc graciosum promissum
abbate uberius exultante et pre gaudio rogante, ut ad maiorem tanti facti
certitudinem sibi rex suam manum porrigeret, aliqualem quoque super eo
stipulacionem faceret, rex respondit: Pater abba manus nostra nunquam violat,
quod os dicit, immo nostrum verbum vobis et omnibus debet esse privilegium
bullatum. Sufficit, inquit abbas, sufficit michi iam domine mi rex, fiat ergo
illi ancille humili secundum verbum tuum. Que autem dixit rex, facta sunt
omnia; que verbo et ore disposuit, manu et opere complevit, nec quidem cecidit
ex omnibus verbis ipsius aliquod super terram.
Facta est autem dicta promissio in Helprunna in vigilia Assumpcionis
virginis gloriose ipsa utique gloriosa virgine propter promocionem orbate
virginis talia disponente. In ipsa vero die Assumpcionis ibidem in ecclesia
Minorum vidi serenissimum principem dominum Heinricum, Romanorum regem, quem
sua virtus et gloria super omnes filios hominum extollebat, humiliter solotenus
in terra sedere ad pedes fratris Mathei ordinis Predicatorum sermonem de
Assumpcione facientis. Post finem vero sermonis frater Matheus loquebatur in
audiencia universe multitudinis: Magnificemus, inquit, fratres hodie omnes
Dominum salvatorem omnium et oremus pro conservanda et augenda gracia et gloria
domini nostri hic presentis. Reversi sunt, inquit, regis nostri nunccii,
videlicet Philippus Eystetensis et Sifridus Churiensis episcopi ad sedem
apostolicam missi, qui domino regi bullatas retulerunt literas, in quibus
dominus papa Clemens quintus ad suscipiendam sanctam coronam imperialem invitat
et evocat dominum nostrum regem. Scribit enim dominus papa, quod quandocunque
infra triennium rex voluerit et paratus fuerit, sibi imperiale Romanum velit
imponere diadema. Ex illa vero hora regis accensum et incensum fuit desiderium,
qualiter ad illius magne dignitatis fastigium cum debita posset pervenire
decencia. Istis omnibus taliter pertractatis dominus abbas ad generale
proficiscitur capitulum, hoc enim tunc ordinis nostri exigebat edictum.
Ast ego letanter redii Pragam properanter,
Gressu non segni certus, quod filia regni
Sit regnatura, que servet propria iura
Atque sue gentis virgo mentis sapientis,
Cuius erat vita viridis, virtute polita,
Elizabeth dicta, non est sua gloria stricta,
Sed multum larga sua laus, cum mente sit Arga.
Capitulum XCI.
Qualiter Heinricus de Lypa, Johannes
de Wartinberg cum quibusdam aliis baronibus et civibus Pragensibus inceperunt
domicelle Elizabeth fideliter adherere.
Cum multiplicata essent mala in regno Bohemie et iam ab omni loco per
discidium expulsa esset securitas, ita quod eciam intra civitates munitas
pullulante discordia pacis tranquillitas esset rara, vicinus de vicino, hospes
de inquilino diffideret et frater de fratre confidenciam vix haberet, omnes
quoque in terrore simul perterriti nunquam nec usquam securi armati in vico, in
foro et iam in propria domo communiter incederent, portantes singuli scutum et
gladium ad bellum semper parati, sicut enim ego tunc sepe vidi in Praga, quod
qui duas habuit tunicas, vendidit unam et emit gladium. Mutabatur tunc vomer in
gladium et falces in lanceas. O quociens vidi et condolui, quod honestorum
civium cohors pacifica, que prius vestiebatur mollibus, metu virorum
discolorum, sociorum sathane, induta thorace, lorica, casside seu galea
premebatur. His tamen omnibus honerata et armata vita singulorum tremebat.
Generaliter autem tunc nullus ordo, sed horror erat horribilis in regni urbibus
et locis universis. Sed quid fecit omnia mala hec? Certe nichil aliud, quam
illud:
Cum caput egrotat, cetera membra dolent,
Cum caput egrotat, corpus mala pocula potat,
Cum caput egrotat, tunc corpus sub vicio stat,
Cum miser est princeps, tunc nemo scit esse deinceps
Felix secure, sed erunt plures sibi cure,
Quando sub rege populus vivit sine lege.
De quibus omnibus nos, qui adhuc vivimus et statum regni tempore
Chorinthiani ducis vidimus, ipsa flebilis experiencia cum nostro periculo
erudivit. Cognovimus enim et vidimus, quod propter senis regis senilem
puericiam et iusticie inopiam omnes facultates pauperum potencioris manus
rapuit violenter, nec fuit, qui super hiis pupillo et orphano de iusticia aut
iudicio responderet. Cessavit ergo transiens per semitam, luxit et elanguit
terra, confusus est totaliter status regni. Videntes igitur quidam de baronibus
regni Bohemie, viri videlicet laude digni Heinricus de Lypa, Johannes de
Wartenberg et quidam alii, quod ex defectu regnantis et male regentis mala
fierent in populo suo, dixerunt ad semetipsos et mutuo loquebantur: Quid
patimur, ut qui nati sumus videre contricionem populi lingue nostre?
Chorinthianus autem iste, cui occasione et causa uxoris sue regni nostri filie
propter spem boni multo servivimus obsequio, ultimum inducit exterminium nostro
regno, nobis namque malum pro bono reddidit, pro pane lapidem, pro pisce
tradidit scorpionem. Ipse opprobriose hoc anno plebegium vulgus de Kuthna in
Scedlicensi cenobio nos captivare permisit et in nobis fidem turpiter violavit.
Nunc quoque alienigenas advocat, qui solum noverunt regnum rodere et vastare et
plus, quod peius est, vitam nostram perdere, quoniam nostram pecuniam acquirere
iam laborant. Tali igitur immerito nostra comitantur obsequia, qui se regno et
nobis plus tyrannum, quam regem, plus lesorem et cesorem exhibet, quam
defensorem, cuius verbis et promissis adesse solet hesitans certitudo. Fidem
autem nostram optime servabimus, si regno tendenti ad interitum subvenerimus.
Habemus adhuc a Deo nobis reservatam virginem regni heredem et filiam, que ad
hoc satis apta est et nata, et nomen regine gerere debeat in hoc regno. Virgini
itaque tali de congrua copula cogitabimus maritali. Volat autem per universum
mundi ambitum de domino Heinrico, rege Romano, fama celebris et nichilominus
per viros veridicos sumus de hoc plenius informati, quod princeps idem Romanus
unum habeat filium, quem utique pro rege futuro cinctum multa milicia intendat
mittere ad hoc regnum. Asserit enim rex ille, quod per mortem regum nostrorum
naturialium ad sacrum imperium nostri sit regni collacio devoluta. Hiis omnibus
eventibus occurritur, si nostra domicella Elizabeth alicui viro pro voluntate
regis Romani matrimonialiter copulatur. Placuit hoc omnibus consilium, ut
nullum deinceps Chorithiano prebeant famulatum, per quem respublica deducta est
ad nichilum. Chorinthiano igitur publice contradicitur et quilibet se custodit,
ne a Chorinthiano eodem incaute ledatur; nam prius et post dicebatur plures
lesisse, si non manu, tamen permissione, consensu et suggestione.
Si quis delinquit, ut Paulus apostolus inquit,
Qui consentit ei, fit reus ipse rei,
Consentit genti dux iste malum facienti.
Illud oportebat fore tunc, nam quando iubebat
Hoc aut hoc fieri, nullus fecit, sed haberi
Cepit in hoc risus, honor hinc fuit eique recisus.
Aliis vero pluribus viris sapientibus de eieccione Chorinthiani de terra per
certa indicia prophetantibus honorabilis vir magister Ulricus, decretorum
doctor, taliter loquebatur: Si Chorinthianus iste in regno Bohemie proficere
debuerit aut manere de cetero, nunquam tantam habebo, sicut hactenus habui,
fidem in clavibus ecclesie et ecclesiasticis sacramentis. Quomodo enim unquam
prosperari aut proficere poterit, qui antequam natus necatus fuit spirituali
excommunicacionis gladio in matris sue utere usque in terciam et quartam
generacionem? et si proficeret, magnam irrogaret contumeliam sua prosperitas
clavibus et ecclesie sacramentis. Qualiter autem idem dux profecerit, sequens
narracio declarabit.
Capitulum XCII.
Qualiter domicella Elizabeth sororis
sue Anne et aliorum honoris sui emulorum persecucionem passa fuerit et in
Nuwenburgam de Praga fugerit anno Domini MCCCXo.
O quanta est pestifera pernicies corrodentis invidie, que solum tristatur de
prosperis et pascitur de adversis. O honoris emula inimica natura invidia! Tu
exagitante persecucionis aculeo dolose persequeris et mentaliter disiungere
niteris, quos carnis et sanguinis necessitas primordialiter unionis compage
federavit. O livor detestabilis invidie! Quot et quantis imbecillibus animis
detraccionis materiam de huius virginis Elizabeth virtutibus tradidisti. O
execrabilis invidia! Quociens cum tua sterili dextra oblocucionis zizanias ad
virtutum viridarium huius orphane virginis transiecisti! O quociens vitam
nitidam et famam floridam generose virginis livor odibilis invidie extinguere
false infamie nubilo fallibiliter attemptavit. Omnia enim, que bona sunt et
quantumque bona, interpretari semper in peius invidentis est officium et
propria hereditas odientis. Oro te Domine, bonorum creator et amator, ut huius
virginis emulos, qui semper letantur, cum alii male fecerint, et in rebus
pessimis delectantur, ad locum velis transmittere, ubi materiam habeant sue
leticie, hoc est ad portas inferi, ubi est plena sufficiencia omnis mali, ut
saltem ibi de malis aliorum insaciabilis eorum rabies saturetur. Sed que et
quanta ab emulis, qui non Dei emulacionem sed ambicionem habebant, passa est
hec puella tenella:
Certe sustinuit contra se maxima bella.
Cum enim esset virgo sapiens excellenter naturali industria predita et ex
hoc ad suum favorem et amorem multorum animos attraheret et ex prudentis
facundie racionabili eloquencia pluribus nobilibus baronibus et civibus
complaceret, ex affabilitate quoque benigna morum puellarium se unicuique,
prout decuit, honestissime conformaret, impaciens invidorum animus hoc
sustinere nesciens sevire cepit ore rabido. Omnia virginis a Deo data beneficia
in vicia cepit exponere, sapienciam eius stulticiam, prudens eloquium
multiloquium, eius equitatem crudelitatem, affabilitatem quoque ipsius
levitatem fore animi asserebat. Et quod lamentabilius est, huis virginis famam
ad infamiam convertere non solum cohors invida, sed eciam soror sua propria
sepius nitebatur. Hoc ego ipse comperi, quando cum domino abbate ad partes Reni
in negociis illius puelle veni. Invidorum etenim lingwa dolosa usque ad plures
Reni partes diffuderat detraccionis venena, unde favor baronum et communis
opinio, que de sublimacione ad regnum de ista virgine emanaverat, in tantum
sorori sue domine Anne et sororio suo ipsam odibilem fecerat, quod de morte
ipsius tractaretur in occulto procuranda per quasdam mulierculas, quas nominare
non audeo. Quod ipsa domicella in suum malum experimento didicit, quando sumpto
in cibo quodam veneni toxico mortua fere fuit. Audientes autem ducis
Chorinthiani fautores et consiliarii virginis famam, graciam et gloriam magis
ac magis in populo augmentari, pharisaicum collegerunt concilium et dicebant:
Quid facimus, quia hec virgo multa digna laude facit, si dimittimus eam, sic
omnes herent ad eam; expedit nobis, ut eam alicui copulemus in matrimonio militi,
qui ipsam, eciamsi consentire noluerit, tamen opprimat violenter et cum vi.
Nunquam enim securi de regno erimus, quamdiu hanc virginem superstitem habemus.
Hec cogitaverunt iniquissimi illi et erraverunt. Excecavit enim eos malicia et
avaricia eorum, ideoque iuste confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos; ipsos
namque ut abortivos evomuit et servare non potuit terra nobilis Bohemorum. O
ceca ambicio, numquid tu virginem, filiam regni, vis foras eicere? O ambiciosa
iniquitas, numquid non legisti, generacio rectorum benedicetur? Numquid iste
dux Chorinthie, fomes negligencie, reccior est Wenceslao rege, cuius
genenracioni in suo semine virginali vis nequiter maledicere? An nescis, quia
non est sapiencia, non est consilium contra Dominum? Qui maledixerit huic virgini,
malediccionibus repleatur, quia hoc est semen, cui benedixit Dominus. Ipsa enim
hereditate hereditabit terram patrum suorum, quam Dominus Deus suus daturus est
sibi, pocius vero sibi, quam sorori sue maiori, quia proch dolor hec
attrectavit picem et inquinata est ab ea. Sed nunquam cum hanc puellam tot
persequencium agitarent stimuli, aliquando secura esse poterat, certe nunquam!
Ubique suspicabatur insidias et timebat ubique virginitas, eo quod esset in
medio nacionis perverse, que plus sibi optabant et cupiebant mori, quam vivere.
Et qui huius orphane virginis condolet angustiis, consideret, quam paucis
fruebatur diviciis et deliciis, que nil aliud habuit, nisi quod sibi porrexit
manus parca et dextra inimica. Sed quid et quantum Chorinthianus iste dare isti
pauperi virgini de regni proventibus poterat, cum ipsemet sepius necessitate
compulsus pro cibo et potu, quo ipse vesci debuerat, cultellum, mitram, pilleum
vel cingulum creditoribus obligaret? Quidam tamen de hoc sunt sepe stuporati,
quod virgo hec virginitatis et egestatis sue tempore nullius aminiculo
suffragante tam preciosum et decorum comparare et aptare apparatum et muliebre
ornamentum et indumentum sibi preparare potuit. Ipsa enim in eisdem induviis in
nupciarum suarum solempniis astitit ut regina, a dextris domine Margarethe,
regine Romanorum, in vestitu deaurato circumdata varietate, quod omnibus, qui
aderant, stupor erat et adhuc earundem decor et preciositas vestium decorem
superat omnium in vestibus dominarum, quas ego adhuc unquam vidi in regionibus
quarumlibet terrarum. Ego vero de precioso habitu ipsius virginis non stupeo,
nec alter potest stupere, qui eius consuevit curiam visitare. Ipsa namque arte
subtiliter instructa frequenter non videtur nisi propriis operari manibus,
panem ociosa non comedit, sed mittens manum suam ad forcia, quitquit ad cultum
Dei et hominum ex auro et argento, margaritis et gemmis preciosis consuevit
fieri, ipsa scit et facit. Habet eciam circa se nobiles puellas, que nobilia et
subtilia feminea texunt opera. Istius itaque virginis prudencia scit de minimis
quandoque magna magistrante artificio operari. Testantur hodie divicie in
ornamentis, que manus texuit virginalis. Hoc eciam plurimum commendandum, quod
per suos capellanos, quos multos et honestos habuit, coram se divina officia
iubebat solempniter quasi cotidie celebrari, in missarum quoque pluralitate
patris sui more solacium sine tedio habuit spirituale. Sed in omnibus
virtutibus hiis huius virginis non est aversus furor odientis eam et
persequentis, sed adhuc manus eius extenta: accidit enim in die festo
Ascensionis Domini, quod Heinrico, duce Chorinthie, cum suis complicibus de
malo virginis cogitante ad Johannem de Wartenberg, qui fideliter virgini iam
adhesit, rumor terribilis hic pervenit. Erant enim, qui dicerent, nisi puella
Elizabeth de Praga cito effugiat, talis ac tante turbacionis irrecietur laqueo,
quod quando vellet libenter fugere, fugere non valebit; exspectant enim eam
maligne machinacionis insidie, ita quod nil restat aliud nisi fugere. Surrexit
igitur velociter de mensa minime saturati strenui militis fidelitas, equum
ascendit, precedit et ut ipsum, quocunque modo possit, sequatur anxiata regis
filia, per nunccium certum sub silencio demandavit. Credidit fidelitati sui
militis virginalis sinceritas, pallio cito amicitur pauperis, assumptis tantum
secum duabus puellis Cecilia et Agnete usque in Wischegradum more velata unius
vetule florens iuventus virginis peditat cicius iter carpens, ubi equo
ambulanti urgente necessitate insidens cum Johanne de Wartenberk cumque suis
militibus et familia decenti in Nowenburgam super Albeam lassato pervenit
corpore teneritudo puellaris. Si non fugisset, laqueum offensionis, quem
adversarii sui tetenderant, utique incidisset.
Quis non compatitur, quod talis amanda puella
Gratis consequitur sine causa grandia bella,
Que sua germana parat illi lite profana?
Hinc quod erat grata cunctis et quod sua fata
Prospera sunt, odit soror hanc; mens invida rodit.
Nunc apponatis mentes et discuciatis,
Si vos peccatum noscatis sive reatum,
Quod noceat tantum cunctis ambicio, quantum
Hec mutat mores et mundi querit honores,
Temptat amatores separare, duasque sorores
Fecit discordes; ambicio pessima sordes,
Longe discedat, cum se reliquos quoque ledat,
Sit simul exosa mens invida, perniciosa.
Nam puer audivi versum, quem postea scivi:
Alterius lucra dolet invidus, ut sua dampna,
Versus mutetur, quod consona vox generetur,
Alterius fructum facit invida mens sibi luctum.
Capitulum XCIII.
Qualiter Chorinthiani turrim sitam in
pede pontis Prage circa beatam Virginem impugnaverint et Heinricus de Lypa et
Johannes de Wartenberk cum Bohemis contra Chorinthianos ante castrum Pragense
victoriam obtinuerint et quidam cives de Praga fugerint.
Et factum est, postquam de captivitate sua, cuius prius mencionem feci,
Heinricus de Lypa cum aliis concaptivis suis fuisset cooperante Domino
liberatus, erectum est cornu salutis et honoris ipsius multifarie plus quam
prius, sicut de Joseph sacra referente historia cognovimus. Racio autem huius
est in prompto; antequam enim in captivitatem ductus esset baro iste, tam in
Praga quam in Kuthna ex inestimabilis pecunie affluencia cives et montani
lascivire et discordare inter se ceperunt, nulla tamen pars discordancium plene
baronibus adherebat, facta autem detencione quinque baronum, sicut dictum est
antea, per partem unam discordancium, ecce adhesit pars altera huic baroni et
suis amicis post eius liberacionem, et factum est hoc parti adverse in ruinam
et in scandalum. Coadunato itaque exercitu valido cum auxilio amicorum
Heinricus de Lypa, Johannes de Wartenberk ante Pragam venerunt et per subsidium
plurium civium Pragensium sibi favencium illos cives, qui rei in captivitate
illorum fuerant, Jacobum videlicet Wolflini cum tribus suis fratribus Nicolao,
Theoderico, Johanne et Nicolao Towsintmark cum pluribus aliis de Praga fugarunt
et ad civitatem Pragensem Wolframum civem, qui exulaverat, et quosdam cives
alios reduxerunt. Heinricus vero de Lypa, quia camerarius regis exstitit, sub pretextu
defensionis civitatis Pragensis turrim illam in pede pontis circa beatam
Virginem munire cepit fortiter edificiis, armis, hominibus et expensis.
Wolframus vero, civis virilis et potens, de exilio reversus ad urbem fieri
volens caucior, quia semper contenciosior fuerat, hospitale pauperum in ponte
contra claustrum Predicatorum fratrum incastellat et illud propugnaculis in
gyro, ut in castris fieri solet, roborat et coronat. Et licet illa pluribus
incastellacio displiceret, nil profuit, sed quia hoc munimen civitatis fieret,
ille asseruit, qui construxit. Sed quantam devastacionem illic decumbentibus
miseris et Cruciferis cum stella eadem incastellacio postmodum parturivit, nos
scimus, qui adhuc vidimus et hec mala vivimus et nostre manus tractarunt cum
doloribus. In hiis autem omnibus eventibus Heinricus, rex Bohemie dictus, de
Corinthia natus requirebatur nil, nichil et nichilum, sed fuit ab omnibus quasi
cifra geometrica reputatus. Ipse namque rex ad sermonem quemlibet, sicut
unicuique loqui cum eo placuit, credulitate et assensu facili ad modum unius
pueri se pueriliter convertebat. Ve autem terre, cuius rex puer est, si non
tempore tamen more. Hiis itaque eventibus, ut dictum est, se habentibus robur
exercitus ducis Chorinthiani de Chorinthia in subsidium ipsi principi
Chorinthiano, ut eum regem potentem faceret super Bohemiam, circa idem tempus
advenit. Erat autem princeps et ductor illius exercitus Heinricus de
Haufenstein, vir utique plus audax quam sagax, plus strenuus quam industrius,
numerus universe multitudinis cum eo viri octoginta, habentes fortes dextrarios
et totidem galeas cum familia alia sed inermi. Hii cum in Pragam venissent,
videntes, quod ipsorum dominus plus regeretur quam regeret et omnino impotens
esset, Heinricusque de Lypa et quidam alii domicelle Elizabeth adhererent,
cogitabant, ut ipsum Heinricum dolose caperent et occiderent. Nec valebant,
quia prepotens erat. Ipse enim Heinricus de Lypa Chorinthiensium zelum
intelligens non credebat se eis, ipse enim sciebat per experienciam, quid esset
in homine illo, duce Chorinthie, cui illi venerant servire. Sed numquid se diu
palliat scelerata dileccio? Annon cito prodit dolum cordis exhibicio molesti
operis? Certum est autem, quia probacio dileccionis exhibicio est operis.
Quantum autem isti, qui de Chorinthia venerant, bonum regni dilexerint, facile
perpendimus, si attendimus, quid fecerint et quid fecerunt. De civitate
Pragensi turmatim exierunt et pauperes rebus omnibus suis depredati sunt.
Viduam et advenam interfecerunt et pupillos plurimos more paganico in ore
gladii occiderunt. Et ego lugens vidi diebus fere singulis, quod iidem mane
Praga tamquam contra hostes pugnaturi catervatim armati exiverunt, de vespere
vero sine prelio redeuntes oves et boves et universa pecora campi et spolia
inopum reduxerunt. Sequebatur autem interdum paupercula rusticorum et viduarum
turba turbata per spolium, illos predones a longe prece et precio supplicans,
ut de re sibi ablata saltem aliquid redderetur. Talibus vero sequacibus sepe
plaga vel alapa pro ablata bestia porrigebatur, et quod detestabile est, plures
tunc in Praga inveniebantur homines, qui res ablatas de sudore pauperum sua
pecunia comparabant et in usus suos pessimos tamquam sacrilegi convertebant.
Nec suffecit rapaci istorum vesanie, quod in circuitu Pragensis muri sanguinem
effunderent innocentem et pauperes denudarent, sed adhuc abhominaciones faciunt
alias; ipsi enim arcubus, balistis et sagittis, ignibus quoque vastatoribus
turrim illam in ponte Pragensi, quam Heinricus de Lypa tenuit, cum turba
aggrediuntur et ipsam impugnare modis variis moliuntur; ascendunt Chorinthiani
tecta et per fenestras domorum hinc inde mittunt lapides et iacula, ut
expugnent, illi autem, qui in turri erant, viriliter repugnant, nec negligunt
deorsum iacere gravia pondera lapidum et nunccios forcium sagittarum. Quidam
autem de Chorinthianis inferius stantibus licet inviti susceperunt eosdem
nunccios taliter, quod amissa loquela de cetero nulli homini referre poterant,
que aut qualia ipsis importuni illi nunccii nova nuncciassent, aut forte non
fuit necesse talia dicere, quia cum legati baliste fortis sint certi nunccii
mortis, ipsorum legacio cum venerit, interprete nullatenus indigebit. Testatur
hoc quidam miles de ordine Cruciferorum hospitalensium, qui de Chorinthia
venerat putans forsitan, quod soldanus cum Tartaris in turri illa esset,
arrepto clipeo sursum pugnat, sed deorsum missus lapis secum illi protinus
mortem portat. Instant Chorinthiani crudelissime; ex igne quoque per ipsos
inferius turri submisso vidi circa turrim flammam et fumum validum ascendere in
sublime. Horum autem, qui in turri erant, animositas nullatenus perterretur,
pons Pragensis tunc diebus pluribus sabbatizabat, sed gemebundus eo, quod non
esset, qui auderet aut posset in eo ponere suos gressus. Wolframus, enim civis
Pragensis, qui tunc hospitale occupaverat, quem Heinricus de Lypa reduxerat,
prohibuit, ne aliquis de civitate Maiori illis, qui erant in turri, presidium
aliquod afferret. O lacrimabilis miseria Pragensis civitatis: intus sunt pugne,
foris timores!
Quis modo non flere poterit vel corde dolere,
Qui scit, quod Praga stat sic et quod sua plaga
Valde sit horribilis, quoniam surrexit ibi lis
Intus et extra se; spoliate sunt ibi gaze
Et res multorum, viget hic studium spoliorum,
Ac intra muros vidi casus ibi duros,
Hostiles turbe pugnant ac fortiter urbe,
Nullus securus ibi stat, status est ibi durus.
Sunt foris et plura, que sunt michi scribere dura,
Nam foris in villis populis omnibus illis
Non est pax aliqua, sed lege fruuntur iniqua,
Nam qui vult rapere, rapit et quicunque nocere
Vult, facit hoc licite, non est prohibens. Sine lite
Semota pena spoliat, qui vult, aliena.
Causa fit istorum commissorum spoliorum,
Quod rex neglector regni fuit et male rector.
O quam difficile regno fit valdeque vile
Hunc fieri regem, qui nescit cudere legem,
Vel defensare scit regnum, sed vacuare
Solum scit vinum, cui complacet ante caminum.
Assatura nova, si non habet hanc, coquit ova.
Unde propheta: Ve terre,
Cuius rex puer est et principes mane comedunt.
Ve multum terre, cuius rex puer est, ibi gwerre
Sunt, et ubi comedit cito rex, pax tuta recedit.
Post hec vero cum turris illa inexpugnata permansisset et intervenientibus
quibusdam tractatibus ab impugnacione turris eiusdem Chorinthiana milicia
destitisset, non tamen a spolio et lesione pauperum cessavit. Coadunato igitur
exercitu satis valido Bohemorum Heinricus de Lypa, Johannes de Wartenberk in
colliculo montis arto ante pontem castri Pragensis bellum commiserunt cum
Chorinthianis durissimum, in quo obtenta victoria est a Bohemis, Heinricum
eciam de Houfenstein, capitaneum exercitus Chorinthie, vulneratum eodem tempore
cepit strenuitas Bohemorum, domicella vero Elizabeth tunc interim in Newenburga
mansit et postea in festo Petri et Pauli apostolorum non sine timore in Pragam
reversa fuit, ibique morabatur, quousque cito post per dominum Heinricum,
Romanorum regem, ad Rheni partes nuncciis solempnibus, ut patebit inferius,
vocabatur.
Capitulum XCIV.
Quomodo propter promocionem domicelle
Elizabeth et propter reformacionem regni barones quam cives Bohemie nunccios
solempnes ad Heinricum, Romanorum regem, miserint.
Cum propter defectum iusticie temporibus Heinrici, ducis Chorinthie, super
omnia loca Bohemie devastacionis et desolacionis obruens ubique diluvium
inundaret, clerus, civis, agricola ac summe claustralis incola violenciam in
omnibus sustinerent, cumque per excessum nimium de se ipsa ledens malicia
nauseam haberet et cum violenta oppressio seviret in tantum, quod quidam
divites vita ex iniquorum odio et pauperes rebus suo sudore conquisitis
raptorum spolio privarentur. Omnes videntes admirati sunt, conturbati sunt,
tremor apprehendit omnes et nos, qui vivimus, cum talia vidimus, nonnunquam
sedimus et flevimus et nunc quidem dicimus cum merore et scribimus, sed numquid
in eternum proiciet nos Deus et non apponet, ut complacicior sit adhuc, aut
obliviscetur misereri Deus, aut semper continebit in ira sua misericordias
suas? Nullo modo. Respexit enim de excelso celorum habitaculo miserator et
misericors Dominus, cum venisset tempus miserendi eius. Inmiserat autem Dominus
spiritum consilii in corda quorundam hominum, qui licet tribularentur cum
ceteris, plus tamen quam alii ea, que ad pacem fuerant, cotidie cogitabant.
Inter quos precipui fuere viri pacifici: dominus Heinricus in Scedlicz et
dominus Cunradus Aule Regie abbates. Isti enim ceteris vacillantibus vitem
invecte baiulabant ut Josue et Kaleph et ut pacis serenitas irradiaret post tot
malorum nebulas, efficaciter laborabant. Nunc quidem exhortacionibus, nunc
quibuscunque poterant racionibus ad sectanda pacis vestigia corda quorundam
nobilium clanculo moliebant. Cum nullum, inquiunt, violentum possit esse
perpetuum, quomodo putandum est, quod hanc abhominabilem violenciam pauperum
suorum perpetuam fore pacietur Dominus, cui proprium est misereri semper et
parcere? Multi autem ex Bohemis crediderunt eis non solum propter sermonem,
quem abbates, viri sagaces, fideliter loquebantur, sed eciam propter signa et
indicia desolacionis regno imminentis, que evidenter fieri visa sunt, in se
ipso enim regnum fuit divisum multipliciter et discordans. Quid autem est, quod
eque regni desolacionem indicet, ut divisio? cum scriptum sit: Omne regnum in
se divisum desolabitur. Discordia eciam excidium sic parturit, ut concordia
victoriam et amorem nutrit, unde factum est, ut qui prius pre timore solum in
occulto de reformacione regni conveniebant et tractabant, iam inspirata gracia
confortati animequiores facti de bono statu regni in publico loquebantur
imperterriti. Dicebant enim ex eis plurimi, ut ego sepius audivi: Expedit
nobis, ut nos moriamur pro populo et non tota gens tam misere pereat in hoc
regno. Hiis enim, qui preesse debuerant huic regno, facta sunt iusticia et
iudicium abhominacio, ut quid nati sumus videre contricionem populi nostri?
Respiciat nos Deus, stemus simul. Placuit autem tunc consilium hoc omnibus, ut
ad illum, cuius memoria in benediccionibus est, cuius gloria maior omni laude,
serenissimum principem dominum Heinricum, Romanorum regem, pacis amatorem, cui
prius occulte legati missi fuerant, nunc vero publice solempnes transmittantur
nunccii, qui statum sibi Bohemie exponant et remedium salubre postulent et
reportent.
Capitulum XCV.
Quomodo tam barones quam cives
Bohemie Johannem, Heinrici, Romani regis, filium primogenitum, pro rege sibi
dari postulaverint anno Domini MCCCXo.
Inter illos vero viros, qui communi profectui Bohemie intendebant, quidam dicebant:
Ecce, rex iste gloriosus Romanorum filium habet Johannem et fratrem Walramum;
unum igitur ex hiis duobus ab ipso postulabimus, cui venustam nostram puellam
Elizabeth, regni nostri filiam, matrimonialiter copulabimus. Sic fiet Deo
regente in regno Bohemie novus rex et nova lex et bona. Hec autem et talis
facta est longi consilii brevis conclusio, quod plus expediat filius quam
frater regis regno. Dixerunt enim: Adolescens iste faciliter mores terre nostre
discet, cum filiis nostris crescet, ipsosque ex hoc semper plus diliget, et
ipse, quasi in regno natus sit, ab universis indigenis dileccior fiet.
Et quia processit de vena, que mala nescit,
Vixit cum laude pater eius, sic sine fraude
Mater honorata sua stat per secula grata.
Hic est productus dulci bonus arbore fructus,
Quis valet ambigere nunc vel dubium retinere,
Quin iuvenis talis, qui sit nutritus in alis
Tam famosorum, iustorum progenitorum,
Multum proficiat, rex iusticie quoque fiat?
Ex hoc sperandum nobis est ac operandum
In tali causa cicius cuncta sine pausa.
Quia si negligimus, ventura gravamina scimus,
Que regnum ledent et nobis ad mala cedent.
Ad regem igitur Romanorum mentes inclinantur multorum baronum et civium.
Inter eos ergo incipit tractatus fieri, quomodo idonei adaptentur nunccii tam
arduum negocium cum Romano principe tractaturi; qui vero paulo prius exhortati
ad tale factum per abbates fuerant, iam precibus multum abbatibus instant, ut
talis profuture legacionis officium sibi assumere non abnuant. Peticionem horum
tam piam censebant abbates admittere parati pro miseris relevandis et
succurrendis pauperibus animas suas ponere. Audivit talia princeps
Chorinthianus, quia et ipse Prage erat hiis diebus, fremere cepit contra
abbates ira mira in animo provocatus. Misit ergo statim suos satellites,
Albertum scilicet de Houfenstein et Heinricum de Rotenburk, ad abbates, ut
dicerent ad eos: Numquid vobis parum est molestos esse meis hominibus, quia et
molesti estis et michi regi vestro in omnibus? Numquid non sum ego ille, qui
potestatem habeo alligandi omnes, qui invocant contra me nomen regis Romani?
Unde vobis do consilium, ut non faciatis vos ipsos ceteris in parabolam et in
risum. Manete et consentite nobis et bene erit vobis super omnes, qui in
conspectu nostri palacii stant, si autem ire decreveritis, quacunque terrarum
iveritis, amicorum nostrorum principum et comitum irreciendi tendiculis, super
vos ipsos et socios vestros flagella et verbera inducetis. Ex hac durissima
legacione et relacione abbates percussi sunt terrore et quid agere debeant in
hiis angustiis, ceperunt anxie cogitare et dixerunt ad invicem: Si ibimus, mors
nostra forsitan est, si autem hoc non egerimus, nichilominus tamen non
poterimus effugere manus huius Chorinthiani, si non ibimus, tamen peribimus. Quid
enim unquam mali fecit Chorinthiano isti dominus Bauarus, Brunouiensium abbas,
qui plus servivit huic regi, quam fere omnes abbates ordinis sui? Cernimus
tamen, quod ab hoc rege mala sustinuit plura et periit domus eius tota. Iste
pater venerabilis pre nimio gaudio cordis sui in die elevacionis sue,
eleccionis istius regis, ipsi regi sue abbacie infulam absente regali diademate
ad verticem capitis applicavit, mercedem vero meroris pro hac fide fidelis
pater proch dolor postea reportavit. Quid Premonstratensis ordo destructus
fecerat principi Chorinthiano? In quo omnes civitates Bohemie et Morauie,
ville, oppida, claustra, cives, clerici, rustici, mercatores Chorinthianum
istum offendisse inventi sunt? Plurimi tamen sunt occisi, alii spoliati, alii
ad nichilum redacti sunt, quorum nonnulli faciem ducis Chorinthie nunquam
viderunt; unde nobis timendum est, ne si forte celaverimus et si non
nuncciaverimus in aula et aure magni Romani principis mala regni istius,
sceleris arguemur, et rei horum omnium malorum erimus. Sit tamen Dominus
protector vite nostre, non timebimus, quid faciet nobis homo. Sit Deus pro
nobis et quis stabit contra nos, stemus simul, ipse Dominus custodiet introitum
et exitum nostrum, quia ipse est solus, qui intuetur cor et desiderium nostrum.
Intendimus enim solum ad consolacionem laborare turbati regni et refrigerio
egenorum. Sic igitur hii abbates exultant ut gigantes ad currendam viam tam
piam. Civitas vero Pragensis et mons Kuthnensis ex communi iuratorum suorum
consilio eligunt viros idoneos ipsorum votum et negocium ad regem Alemanie
delaturos. Scripserunt autem epistolam hanc: Serenissimo principum domino
Heinrico, Romanorum regi semper Augusto, Wol[flinus] iudex ac communitas
iuratorum ac civium civitatis Maioris in Praga se ad omnia mandatorum paratos
genera cum servicii promtitudine et fidei puritate. Variis anxietatum oppressi
molestiis regno Bohemie desolacionis sarcina graviter subcumbente ad vestre
regie pietatis celsitudinem spe consolacionis et gracie consequende nostros oculos
elevavimus. Mittimus igitur hos nostros concives, presencium ostensores,
nostris legacionibus et proposito plenius informatos ad audienciam et
presenciam vestre maiestatis. Omni autem studio supplicamus, quatenus eorum
relacionibus, quas coram vestra excellencia proponent, aures inclinare
dignemini benivolas votaque precaminum nostrorum et ipsorum perducere velit
vestra pietas fructuosius ad effectum. Quidquid vero per eosdem nostros
nunccios factum, dictum fuerit vel promissum, gratum et ratum servabimus nunc
et semper. Datum Prage tercio Kalendas Julii.
Consimiles eciam montani de Kuthna et quidam barones per suos nunccios regi
transmisere epistolas. Sunt autem hii nunccii et nomina eorum, qui ad regem
Romanum sunt profecti: dominus Heinricus Scedlicensis, dominus Conradus Aule
Regie, dominus Johannes Placensis abbates Cisterciensis ordinis, Johannes de
Wartenberk, Bohusco de Mirica barones et Otto vir sapiens nunccius Wilhelmi
Leporis. De Praga vero fuerunt: Cunradus Cornpul, Otto Phigoles, Ebiruslinus
filius Popplini et Ebirlinus de Lapide. De Kutna: Tyllmannus Lucie et Cunradus,
frater Heinrici, vice plebani vicarii in Monte. Hii duodecim viri cum eorum
familia in octava Johannis baptiste pro salute et consolacione sue patrie de
Praga exeuntes minas Chorinthiani parvipendentes continuato itinere ad
Heinricum, regem Romanorum, in Frankenuurd die duodecimo pervenerunt. Frater
Petrus propter obedienciam tunc sequebatur non a longe sed prope, ut videret
finem.
Iste fide plenus hominum numerus duodenus
Ad Romanorum regem vadit, miserorum
Et regni miseri factum tractando tueri,
Hos velis o Christe, quod nullum sit sibi triste,
Qui stant pro terra, qua regnat maxima gwerra;
Spiritus alme, bona super hos fundas tua dona,
Ac horum mentes fac in cunctis sapientes,
Ut cum Romano concordent federe plano.
Capitulum XCVI.
Quomodo inter Johannem, filium regis
Romanorum, et Elizabeth, filiam regis Bohemorum, sponsalia in Frankenuurd
fuerant celebrata anno Domini MCCCXo.
Die duodecimo egressionis nuncciorum de Praga ad regem Romanorum, dominum
Heinricum, in Frankenuurd Deo duce ipsi feliciter pervenere via. Adventus autem
istorum nuncciorum cum nuncciatur in aula imperiali, Romano principi et
pluribus aliis materiam generabat gaudii. Sciebat enim rex horum omnia, pro
quibus venerant, negocia. Die vero altera rex hos nunccios nuncciis suis ad se
affabiliter vocat et convivium inclitum in domo Predicatorum fratrum parari
mandat. Hec igitur dies tota fit quies, totam enim se dabat conviviis, non
consiliis. Sequebantur autem dies alii, quibus quies rara, sed frequenter fiunt
consilia et mutua colloquia. Habuit vero circa se tunc rex ille magnificus
reverendissimos patres Petrum Maguntinensem, Johannem Coloniensem
archiepiscopos, Argentinensem, Leodiensem, Monasteriensem, Spirensem,
Eystetensem episcopos, dominum Heinricum, Wuldensem abbatem, cum pluribus aliis
episcopis quam abbatibus. Affuerunt eciam magnifici principes, comites et
libere condicionis viri plures, inter quos Rudolfus, comes Palatinus Reni et
dux Bauarie, Bertoldus de Hennenberk, Ludewicus de Oting comites ceteris, qui
simul aderant, nequaquam erant inferiores. Hos vero pene omnes principes et
barones rex ad suum invitat consilium, auditurus verba legacionis de Bohemia
nuncciorum. Opportunitate itaque loci et temporis captata legati de Bohemia
ante conspectum regis et consilii tocius pariter veniunt et ut eorum proponat
negocium, abbatem Aule Regie petunt, qui cogenti peticioni annuit et causam
adventus nuncciorum et sui sic dicens exposuit: Currendum est, inquit, de
tenebris ad lucem, de angustiis ad quietem, de timore ad pacis asilum, de
fervore ad pampinum, et quia regnum Bohemie involvitur tenebris tribulacionum,
angustiis discordiarum, timore miseriarum multarum, ad lucem gloriosi tui
nominis, quo illuminatur iam circulus orbis, de terra illa venimus ad te, o
domine mi rex; petimus autem, ut a clemencia tue regie pietatis dirigantur
pedes nostri in viam pacis. Salus nostra in manu tua est domine, respiciat nos
misericordia tua, ut securi serviamus regi; habemus in Bohemia regem, ducem
videlicet Chorinthie, sub quo facta est tanta pacis et iusticie sterilitas, ut
quod nos perire sibique non posse servire urgens compellit necessitas. In regno
utique illo completa est Joseph sompniatoris visio, fertilibus enim annis
steriles secuti sunt nimis et nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi
Sodoma et Gomorra fuissemus. Servavit quidem Dominus nobis semen regium,
virginem inquam decoram, gemmis vestitam virtutum, cuius consolacioni intendat,
oramus, vestra clemencia, cum sit quasi orphana derelicta.
Cum te quivis amet pie rex et laus tua clamet
Per mundum totum faciens nomen tibi notum:
Quod foveas iustos, sis iusticie bene custos,
Ac in honore facem portes, facias quoque pacem,
Sis consolator iustorum, iuris amator,
Et quia nos scimus bona tot, nunc ecce venimus
Ad te solamen querentes atque iuvamen:
Que patimur bella, rex respice, nostra puella
Orphana pupilla tibi sit commissa, stat illa
Ad tua mandata, quod vis, complere parata.
Cumque eleganter satis quasi oratoris more dominus abbas hec et alia in
regis et suorum consultorum protulisset audiencia, rex respondit: Sacrum,
inquit, Romanum imperium, cui favente Deo presum, licet immeritus, consuevit
esse divinarum legum et omnis iusticie inviolabile armarium; ab ipso enim
iniustum omne est eminus elongandum, cum sit caput regnorum et omnium origo
potestatum. Non enim ad hoc, ut res quelibet fiat, sed ut bene fiat et qualiter
fieri debeat, ad discuciendum in antea se et suos equitas imperii sollicitat;
solet quippe princeps Romanus omnia sua negocia cum consilio agere, quia suo
statui minus expedit post factum aliquod penitere. Regnum itaque istud
Bohemorum, mortis sarculo eradicante inibi stirpem masculinam regum naturalium,
ad sacrum est imperium devolutum, et ut decreta legum imperialium docent me,
possum illud, cui voluero, conferre. Subintravit autem regnum illud Heinricus,
filius Meynhardi, quondam ducis Chorinthie, non quidem per hostium, sed
aliunde. Suus autem introitus, ut audio, pacis fecit exitum et mali cuiuslibet
incrementum. Antecessori quoque nostro, domino Alberto, ausu idem temerario
restitit et adhuc usque hodie procaciter sacro imperio resistere non desistit.
Summa vero expensarum, ad quas faciendas eiusdem temeritas sacrum compulit
imperium, extendit se in plus quam ad centum milia librarum. Istud plures
principes et comites sciunt, qui pro recuperacione eiusdem regni imperio
astiterunt et stipendia largissima receperunt. Licet autem prepotens imperii
manus non sit adeo abbreviata, quin per ipsam contundi possit Chorinthiani
illius presumptuosa contumacia, absit tamen a me, quod preter legum decreta et
absque virorum fidelium consilii dictamine aliquid velim aggredi, vel quidpiam
attemptare. Inite igitur, ait rex, o principes et fideles Romani imperii, una
mecum consilium, invenite modum, ut regno turbato Bohemie adhibeatur remedium
et suo iure letetur imperium. Previo igitur interlocucionis consilio
responderunt principes regi suo: Rex in eternum vive; nam iustus es domine et
rectum iudicium tuum. Quamvis autem lex Dei sit in corde regis et oculi tui
videant equitates et sis, ut scimus, conditor legis et cognitor, tamen
respondebimus tibi dictante nostra consciencia consilium, iusticiam et
iudicium, quia hoc nunc imperat nobis tua equitas et mandatum. Heinricum,
inquiunt, filium ducis Chorinthie, qui regnum Bohemie in preiudicium sacri
imperii occupavit et adhuc occupat iniuste, ex nunc pronuncciamus et ex iusta
sentencia decernimus omnia iura principis perdidisse. Non est dicendus rex
ille, cui imperialis adversatur lex, dux eciam esse non valet, qui ducatum suum
in predefinito termino a legibus, vero a collacione imperii non suscipit more
solito, nec quidem curat suscipere animo contumace. In manu tua domine rex sunt
omnes fines terre et omnium terrarum illarum, quas ille Chorinthianus sub se
habet vel ut tyrannus vel ut heres. De principibus igitur legitimis regno
Bohemie et ducatui Chorinthie Romani interest imperii providere; etsi forsitan
barones, cives, ac quicunque alii inconsulte et minus provide eidem
Chorinthiano votum, homagium, aut fecerunt aliquod iuramentum, cum hec omnia
illicita fuerint et inania, in nullo diffinimus stare vigore vel efficacia. In
turpi enim voto mutandum est decretum. Placuit regi iusticie eloquium
responsionis iuste et consensit.
Facta sunt igitur statim super eo scripta et instrumenta privilegiorium
evidencia, in quibus Heinricus, filius ducis Chorinthie, qui se gessit pro rege
Bohemie, ab imperio proscribitur et ab omni iure alterius principis, omnium
principum et electorum, qui tunc aderant, dictante sentencia privatur. A voto
quoque et iuramento sibi prestito omnes, qui incaute fecerant, absolvuntur.
Habentur autem Prage usque hodie illius sentencie privilegia sigillis Heinrici
regis tunc Romani et aliorum principum et electorum firmiter roborata.
Capitulum XCVII.
Quomodo Heinricus imperator Johannem,
primogenitum suum, in Bohemiam miserit invite volens Walramum, fratrem suum,
illuc pocius promovere.
Post hec de puella Elizabeth, regis Wenceslai filia, rex Romanus presencium
sibi principum auditurus consilia exorsus est loqui huiuscemodi verba: Puelle
illi, quam insignem et commendabilem reddunt honestorum virorum credibilia
testimonia, sicut locuti sumus alias et antea, sic adhuc dicimus, quia sibi
favemus, ut in solio patrum suorum sedere debeat ut regina. Fratrem autem
nostrum Walramum, virum, ut scitis, strenuum, dabimus puelle illi in maritale
consorcium, ut cum ipsa regnum hereditarie possideat Bohemorum. Letificat principes
sermo regis et gracias regi agunt plus de consolacione orbate virginis quam
sublimacione sui proprii fratris. Nunccii quoque de Bohemia huius auditis
eloquiis, quod videlicet erigenda sit desolate humilitas virginis, letantur
corde medullitus, ita quod turgens leticia cordis faciem fluentibus pre gaudio
irrigaret aquis. Concordant omnes in virgine, sed non in viro. Rex exhibet
fratrem, nunccii postulant filium ipsorum fieri regem. Dixit autem rex: Frater,
inquit, meus etatem habet, pro se loqui et pugnare valet, Johannes vero, filius
meus, puer tenerrimus et puer parvulus est; ve autem terre, cuius rex puer est.
Instabant autem fortiter nunccii dicentes regi: Non ve, sed utique bene terre
nostre erit, si hunc puerum, puerum benedictum, fructum ventris tui posueris
super thronum regni nostri, ut solium glorie teneat et cum principibus sedeat
pro te, domine pie rex; nos enim subiecti erimus dicioni sue, ipse vero obediet
iussioni tue et sic tua sapiencia reget ipsum et nos, regem scilicet et regnum.
Sufficit enim, ut cernimus, tua sapiens potencia regna regere, que sunt
absencia. Atque in hunc modum contendebant nunccii cum rege pro rege. Ad
familiare vero colloquium solum dominum Cunradum, abbatem Aule Regie, regi
placuit assumere, a quo seriose cepit querere: Cur, inquit rex, fratrem meum
pro rege non accipitis, sed filium meum postulatis? Cui abbas: Quia, inquit,
domino meo tibi regi carne propinquior est fratre et si sciremus regi tibi
domino meo propinquiorem, ipsum peteremus nobis dari regem. Ait autem rex: Ego
michimet vicinior sum. Bene, inquit abbas, multum bene domine mi rex loqueris
et ego iuro vobis per Deum, si vos essetis domine rex talis, quod in regem
Bohemie assumi possetis, omnes pariter vobis propter magnum nomen, quod
habetis, cum reliquis occurrerent et letanter susciperent. Nunc vero, quia
alcius ascendistis et illud fieri est impossibile, filius illic regnet pro
patre; filius enim magna est substancia et pars patris. Nec moveat vos domine
rex, quod domicella mea Elizabeth etatem vestri filii Johannis excedit in
quatuor annis, attigit enim filius vester annum etatis sue quartum decimum et
puella hec octavum decimum, duorum annorum spacium adequabit in eis disparem
quantitatem corporum. Et non indignetur dominus meus rex michi servo suo super
hiis sermonibus, quos nunc locuturus sum, antequam de manu vestri iuvenis filii
tale et tantum dimitteretis regnum, copulare filio vestro deberetis virginem
vel matronam, que quinquagesimum attingeret annum. Subrisit autem rex, die vero
altera assumpsit rex Scedlicensem et Aule Regie abbates secreto seorsum et ait
illis: Vos duo viri magni nominis et bone fame estis religiosi, ad hoc estis
abbates, sacerdotes estis et ideo a vobis inquiro in hac re consilium, quod
sequi volo. Adiuro vos, inquit, per Deum vivum, per venturum tremendum ipsius
iudicium, sicut in die novissimo respondere vultis Altissimo, ut iam hic michi
dicatis in occulto, expeditne michi et statui meo filioque meo, ut constituam
eum regem in Bohemorum regno? Abbates vero tam seriose adiuracionis inclusi
vinculo, admiracionis animo attoniti primo tacuerunt et subito animequiores
facti regi dixerunt: Hoc vobis dicimus in verbo Domini, quod aliud non
sentimus, nisi hoc, quod bonum sit et utile, vestrum filium regem fieri
Bohemie. Hec, inquit rex, brevis responsio ligat me et plus persuadet michi,
quam consilium aliorum, ut faciam hanc rem. Recessit igitur statim rex ab illis
applicans se principum consiliis, et ex illa hora, sicut nos ipsi vidimus et
cognovimus lucide, negocium nostrum, quod prius putabamus fieri impossibile,
estimantes ipsum fore durius adamante, fit statim flexibile sicut cera
liquescens a facie ignis et nix a calore solis.
Nunc potest hora, quod prius non potuit mora
per quindenam prius enim omni die et sepe in nocte in consilio et tractatu
fueramus et tamen nichil cepimus, nec aliquid profecimus, sed nonnunquam nos
sine fine ad recedendum disposuimus, mansimus tamen usque adhuc. Die igitur
quinto decimo adventus nostri in Frankenuurt coram archiepiscopis, episcopis,
abbatibus, ducibus, comitibus et aliis pluribus imperii nobilibus hoc promisit
et ore suo dixit: Ecce, Johannes primogenitus meus Elizabeth domicellam, regis
Wenceslai filiam, ducere debet uxorem legitimam. Nunccii vero de Bohemia
similiter spoponderunt pro puella. Fiunt itaque taliter compromissa felicia
sponsalia et privilegiis litterarumque testimoniis firmissime roborata.
Assignavitque rex nupciarum locum et tempus, circumvallans hoc talibus
condicionibus, dixit ergo: Terminum finalem pro celebrandis nupciis filii mei
et filie prefigimus, quem preteriri omnino nolumus. Ab isto etenim die, id est
ab VIIIo Kalendas Augusti usque ad Kalendas Septembris tempus
veniendi in Spiram, imperialem civitatem, illi puelle, filii nostri sponse,
statuimus et finaliter assignamus; si vero infra tempus illud non fuerit ad
locum dictum deducta, pronuncciamus ex tunc omnia contracta hec sponsalia
irrita fieri et esse inania; urgent nos namque maxima imperii negocia, sic quod
temporis spacia assignare ipsis non possumus longiora. Vocabatur enim tunc rex
cotidie ad partes Italie et Lombardie. Instabant autem de Bohemia nunccii
dicentes regi: Domine, inquiunt, rex, vestra attendat providencia, quia
periculum dabit mora, regnum nostrum ardenti aspirat presentem vestrum filium
desiderio et nunc quidem eciam, si cum paucis venerit, regnum obtinebit sine
prelio. Placeat igitur regi hoc consilium, ut filius suus statim vadat
nobiscum, possideat regnum et nupciarum inibi regale celebret convivium. Absit,
inquit rex, absit hoc longe a me, ut non videam oculo ad oculum meam filiam et
deosculer eam prius, quam proficiscar in Galliam. Elizabeth enim, domina
vestra, nunc filia mea est; Johannes, inquit, primogenitus meus, nunc sponsus,
gaudebit super sponsam et gaudebunt de me filius et filia, et delectabor in
eis. Ite, adducite eam pocius ad me, ut possim lecius vivere. Regis verbum fit
nuncciis quasi preceptum.
In illo tempore, quia rex ad evocacionem domini Clementis pape quinti
profecturus fuit in Italiam, ut imperialem obtineret coronam, Johannem, suum
primogenitum iam pro rege Bohemie adoptatum, ipse rex ex communi consilio et
consensu omnium principum, qui tunc aderant in copiosa multitudine, generalem
sacri imperii vicarium citra montes constituit per quinquennium, eiusdem
dignitatis adhuc obtinet titulum. Peractis igitur negociis die decimo septimo
post adventum nostrum, hoc est quinto Kalendas Augusti de Frankenuurt exeuntes
versus Bohemiam cum festinacione incepimus dirigere gressus nostros. Quanta
vero tunc in Frankenuurt gloriosi regis Heinrici superextollens effulserit
gloria, quam copiosa ibi florens milicia, que hastiludia, que tripudia fuerint,
hoc modo
Dicere non poterit mea mens, nec talia querit
Scribere, que mundus hic exercuit furibundus.
Nam sum sub tali degens habitu monachali,
Cui non est cura, quis pugnet prelia dura,
Nam tantum Christo seculo se iungit in isto.
Illa tamen scribo, quod multo lecior ibo
Ad terram, de qua veni, quia lex erit equa
Illic dante Deo, tali pulso Iebuseo,
Qui nos destruxit, quod tota Bohemia luxit,
Nec cessat flere, quod fecerat hic, quod egere
Gens cepit tota, sunt hec per singula nota,
De rebus testis non utilis est manifestis.
Nobis vero in reversionis nostre itinere constitutis et ad civitatem
imperii, que Windesheim dicitur, venientibus insperate venit de Bohemia currens
Stephanus, sartor puelle Elizabeth, et nunccius dicens ad nos: Annunccio vobis
non gaudium, sed fraudulentum excidium. Mons Kuthnensis traditus et perditus
est; recesserunt enim cito quidam viri inconstancie, qui miserunt vos, de via
et fide, quam compromiserant vobiscum, et cum adiutorio adversariorum, quos
prius propria expulerat de Monte malicia, Chorinthianum intrare Kuthnam
permiserunt cum sua potencia; quinto decimo Kalendas Augusti hec facta sunt.
Votum autem pociores de Monte voverant antea, quod tantum ad iussionem et
voluntatem regis Romani cuncta tam Montis quam regni disponi deberent negocia,
miserant enim super hoc regi Romanorum litteras, quam nunccios. Turbati fuimus
de hoc nunccio, sed non perturbati; habebant enim corda nostra fiduciam in
adiutorio Altissimi, ipsi enim soli voluntas et intencio nostra bona fuit
cognita. Procedentes inde in Norenberg pervenimus, ubi nos tres capellani
Petrus, Cunradus, Heinricus cum tribus nostris venerabilibus patribus abbatibus
remansimus, ceteris nostris sociis pro domicella Elizabeth, nova sponsa, in
Bohemiam proficiscentibus festinanter.
Capitulum XCVIII.
Quomodo nunccii de Bohemia reversi
fuerunt et domicellam Elizabeth ad imperatorem in prefixo ipsis termino
adduxerunt anno Domini MCCCXo.
O altitudo diviciarum sapiencie et sciencie Dei, quam incomprehensibilia
sunt iudicia eius et investigabiles vie eius! Quis enim cognovit sensum Domini?
Nec forte propheta, qui dixit: Iudicia Domini abyssus multa; si autem os Domini
locutum est, ut fiat aliquid aut etsi cogitavit, ut faceret, quis infirmabit
illud? Plane nullus. Non est consilium neque sapiencia contra Dominum, quia
utique oculi Domini super metuentes eum, et in eis, qui sperant super
misericordia eius, et quis speravit in Domino et derelictus est? Junior fui et
nunc senui et non vidi iustum derelictum. Juvenes et virgines legi in Domino
sperasse, ab ipsoque liberatos fuisse. Quis tribus pueris extinxit in camino
flammam ignis? Quis fragili sexui femineo victoriam tribuit in tormento? Hec
omnia operatur unus atque idem Dominus, qui non deserit sperantes in se. Sed
numquid non magnum ostendit miraculum in hac orbata virgine beata natus ex
Virgine? Quis enim crederet, cuius estimacio caperet aut possibile putaret, ut
fieret, quod unica virgo destituta solacio parentum, habitans in medio
persequencium ut ovis in medio luporum, capta ab aucupe more avium, irretita ut
piscis hami per aculeum, possit unquam de tali laborinto nexoso effugere et
spaciose celsitudinis gradum sublimiter conscendere? Deo hoc facile, homini
impossibile. Miremur nunc factum, quod a Deo postulavimus faciendum: laqueus
contritus est et virgo liberata est de manibus querencium ignominiam eius.
Reversis itaque in Pragam prius nominatis nuncciis apparatum solempnem ad
cultum femineum et ad festivitatem nupcialem virginis pertinentem hinc inde
apud diversos mercatores et cives Pragenses, creditores fideles, virgini plus
quam ad valorem mille marcarum nomine mutui procurabant. Annuente autem fortuna
infra sex dierum spacium post istorum nuncciorum reditum cum decenti familia et
cum congrua decencia virgo hec est ad suum exitum expedita; die autem septimo,
hoc est decimo nono Kalendas Septembris, omnibus, qui Prage fuerant, scientibus
et videntibus Elizabeth, regis filia, cum sua familia de Praga palam egressa
est. Chorinthianus dux aspicit, soror virginis, domina Anna, cernit, turba
inimica scit, nemo tamen ipsam impedit, nec aliquis interrogat, quo vadat.
Procedit enim prospere, ut regnet et non ut obliviscatur populum suum et domum
patris sui, sed ut ipsis pacem reportet. Interrogo modo te, responde, queso,
michi, quid horum maioris fuit miraculi, virginem scilicet omnino inexpeditam
tam subito ad tam grandia negocia expediri, aut sic custoditam a suis emulis
non impediri? certe a Domino factum est illud et est mirabile in oculis
nostris; utrumque nempe per divine dispensacionis et permissionis providenciam
factum est. Permisit enim Deus, quod emuli virginis istius futuram gloriam non
intelligerent, nec novissima providerent, sed pocius excecati ex malicia mutuo
dicerent: Hec puella, quam eicere de regno cogitavimus, iam decepta stolidis
persuasionibus se ipsam nunc de regno hoc eicit, et nequaquam reditura recedit.
Romanorum rex ipsam, cum ad eum pervenerit, nequaquam fratri vel filio, sed
alicui degeneri viro eam in coniugium copulabit. Callide eduxit talem regis
filiam solum propter semen regium dolositas versipellis quorundam hominum, unde
bene favemus huic, ut vadat illuc; ipsa stet illic, nos stabimus hic, illi
illic egestas, nobis vero hic gloria et potestas. Sinite eam abire, sinite eam
recedere, non impediamus eam in itinere, quia timor eius erat super nos et
super filios nostros. Dixeruntque: Hec puella egreditur ut Dina, ut videant
mulieres regionis illius et ruborem portabit ut Dina, habeat sibi. Et
multipliciter blasphemabant inducentes super hanc peregrinantem virginem
malediccionem pro benediccione. Illi maledicunt et tu Domine benedices; qui
consurgunt in eam, confundentur, ancilla autem tua in te letabitur. In
huiuscemodi igitur corrosivis sermonibus non est obstructum os loquencium
iniqua, sed mentita est iniquitas sibi eo, quod arcanum consilium Dei ab
ipsorum tenebris non poterat comprehendi. Egressa est igitur sine obstaculo ex
hac precedenti causa regia virgo, cooperabatur eciam ad exitum puelle fides
baronum et civium quorundam, qui ob amorem pacis et patrie laborabant ad
virginis sublimacionem et heredibus suis exhibendam propter retribucionem.
Tales vero benediccionem dare virgini legislatorem poscebant et ut eius
custodiat Dominus introitum et exitum exorabant.
Sic omnes fantur et puro corde precantur:
Ipse tuus dux sit, qui quondam per mare duxit
Israel atque vie tibi pro custode Thobie
Angelus assistat, fuget a te, quod male tristat,
Cui firmamenti cursus servit, mare, venti,
Cui sol, cui cete, cui noxque diesque planete,
Cuique creature famulantur perpete iure,
Cui lux, cui stelle subsunt, velit esse puelle
Huius pacificus conductor, sicut amicus.
Qui regnas celis, huius velis esse fidelis
Dux et servator, tu virginitatis amator
Ipsam conducas feliciter atque reducas.
Capitulum XCIX.
Quomodo Scedlicensis, Aule Regie et
Placensis abbates domicelle venienti alacriter occurrerunt anno MCCCXo.
Animus egredientis Elizabeth virginis crebris anxiebatur suspiriis, eo quod
alia germana, oblita carnis et sanguinis, sibi minime optaret prosperitatem
itineris. Proficiscitur hec virgo celeriter non lentis gressibus carpens iter,
nos vero, qui ceteris conlegatis et sociis nostris Bohemiam prius intrantibus
foris in partibus Alemanie remansimus, loca confugii, utcunque potuimus, hinc
inde quesivimus, nunquam et nusquam tamen tuti, sed involuti angustie timoris
exstitimus, timor enim et tremor venerunt super nos, ita quod nonnunquam pre
angustia spiritus gemuimus dicentes: Ve nobis, pacem terre procurare venimus et
nunc quidem, nisi Dominus adiuverit nos, ad regnum Bohemie tanquam exules non
redibimus. Scimus enim Chorinthianorum, qui in Bohemia sunt, contumaciam,
multorum quoque civium fallaciam, qui non sinent de regno egredi propter
invidiam hanc virginem desolatam. Sic ipsa non veniente dirimentur sponsalia,
cuncta scindentur promissa et sic erit ut prius in terra nostra miseria et ve
omnibus habitantibus in ea. Hanc tamen solam habemus consolacionem, quia in
aliquo monasterio ordinis nostri in Alemania faciemus professionem, melius est
enim multo esse monachum pacifice humilem, quam esse abbatem cum hiis, qui
oderunt pacem.
Hoc racio dicit et in hoc mens mea vicit,
Per totum mundum nil est sine pace iocundum.
Virtutum norma pax est et fulgida forma,
Fit desolata cito patria pace fugata.
Pax si pellatur, urbs vero depopulatur,
Res nequit esse bona, cui non dat pax sua dona,
Gaudia cuncta parum reputato, sed exstat amarum,
Quidquid in orbe facis, si non sint federa pacis,
O pax quam dulces epule tibi sunt, quia mulces
Celos quam terras, cum tu scis pellere gwerras.
Ad discordias igitur Bohemie non redibimus, nisi ille misericors Dominus nos
quasi miraculose reduxerit, in quem cogitatum nostrum iactavimus et
fiducialiter spem habemus, condolemus autem generose virgini, eo quod eius
virtus non debeat, ut timemus, alcius sublimari. O Domine, qui celorum contines
thronos, rospice in servos tuos, aperi oculos tuos et vide tribulacionem istam.
Consimilia et multo plura verba flebilia mutuis colloquiis crebrius contulimus.
Cumque in eodem tempore in Ebracensi monasterio nostri ordinis spe
consolacionis morati per dies aliquot fuissemus, accidit, ut in vigilia beati
Bernhardi causa refrigerii tres abbates illi de Bohemia ante portam ad unum
frondosum colliculum fuissent egressi. Ego vero expectacionis affectus tedio
intus in camera remansi. Elevatis autem oculis vident abbates Wilhelmum de Plaz
famulum equo sine sella insidentem ad ipsos cursu velocissimo festinantem;
videntes autem equum, equitem et non sellam, dixerunt ad invicem: Hoc signum
magne rei est et consolacionis indicium, iste famulus nobis notus utique
nunccius erit bonus. Pervenit autem clamor ipsius et vox leticie prius ad
abbates quam ipse. Vox clamantis hec erat: Annunccio, inquit, vobis dominis
meis gaudium magnum, quod erit omni populo; ecce domicella nostra, quam vestrum
desiderium exspectans exspectavit, nocte preterita in Nurenberk pernoctavit,
huius prestant testimonia nunccius et littera. Mox ut facta est vox
annuncciantis bonum in auribus abbatum inopinata consolacio mestis animis
inestimabilis gaudii infudit spiritum. Meror a corde exulat, sola leticia sibi
mentes vendicat, verba quoque varia procedunt de ore ipsorum gaudiis informata,
prout unicuique dabat eloqui affeccio consolata Michi autem, qui intus
remanseram, pater meus dominus Aule Regie nuncciare volens rem novam et letam
velocius pedes ponit, aliosque preire contendit. Clamor autem leticie, qui
festinus ad claustrum pervenit, similiter ad occurrendum me abbati meo
compellit. Celer ivi et domino venienti velociter velocius occurri, qui statim
dixit michi: Bene, inquit, Petre, bene agitur nobiscum, quia nostrum desiderium
Dei per auxilium adimpletum est domicella ecce nostra advenit. Ac ego in
fervore gaudii aio ad eum: Domine, inquam, in officio vestro hactenus stetistis
cum tedio, gravamina sustinuistis; nunc vero quasi novum semen ad agrum
iacitur. Instant igitur vobis dies messis et opus novi laboris, quia tempus
putacionis advenit. Hodie enim Aulam Regiam quasi ex novo arbitror esse
fundatam, reservavit autem Deus hanc virginem nobis fundatricem, ut patris sui
suppleat vicem. Multa loquebamur talia, prout eloqui dabat leta et gaudiosa
materia. Noctem illam totam insompnem duximus pre leticia et mane cum alii
surgerent ad vigilias, ivimus nos ad vias. Profecti mane abinde perreximus ad
oppidum, quod Mirgintheim vocatur, ubi die altera virgini regali occurrimus
letanter. Videntes autem eam gavisi sunt abbates gaudio magno valde.
Delectabatur autem et ipsa ex abbatum presencia, quod per se ipsam testabatur,
cum cunctis audientibus talia loquebatur: Est michi quasi totam Bohemiam
videam, cum vos patres meos presentes habeam. Venerunt autem tunc cum puella
dominus Heinmannus de Leuchtinburk dictus Cruschina, Marchardus de Sueteticz,
qui illis ex novo sociati erant, per quos prius sponsalia comportata fuerant.
Procedentes abinde transivimus per Winpniam et pervenimus in Sunsheim. Ibi
quoque Walramus, frater domini Heinrici imperatoris, vir utique formusus et
speciosus forma atque strenuus, nostre puelle honorifice occurrit, ipsamque ad
suam curam totaliter absumpsit, abhinc procedentes in Spyram, civitatem regiam,
multis puelle cum gaudio occurrentibus pervenimus prospere Deo duce.
Sit nunc invictus rex celorum benedictus,
Qui custodivit domicellam, que procul ivit,
Ut sibi servaret vitam terramque locaret
In meliore statu, que stabat habunda reatu
Et nisi iuvisset Deus hanc, nunquam potuisset
Hec exivisse, nec abhinc egressa fuisse.
Res est mira satis et divine bonitatis
Signum fulgebat in eo, quod virgo valebat
Vincere sic hostes servantes undique postes,
Qui poterant capere talem clausamque tenere
Carcere firmato, sed Christus munere grato
Hanc premunivit sobolem, solus quia scivit,
Illi quanta bona dare vult et qualia dona.
Capitulum C.
Qualiter Heinricus imperator
domicellam Elizabeth in Heimbach affectuose susceperit anno MCCCXo.
O si nunc scirem conscribere vel reperirem
Tantum posse meum, quod ego festum iubileum,
Quod primogenito rex fecit, more polito
Possem dictare comptoque stilo reservare,
Hoc vellem, sed ego non hoc valeo, quia dego
Pauca sciens et hebes mea mens, cui parcere debes.
Sed quia sincera tibi mente fero nisi vera,
Rarius audita, sed per visum michi scita,
Hic rudiori tibi curavi scemate scribi,
Sed placet hoc multum, quod qui vult postea cultum
Cudere dictamen, habet hic aliquale iuvamen.
Nunc substerno rem, det ad hanc alterque colorem.
Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum
et Deus tocius consolacionis, post laboriosa anxietatum incommoda, que hec
virgo sustinuerat tenera, ipsam consolari beneficenciis largifluis pie dignata
est clemencia salvatoris. In exitu et in via impulsibus tempestatum hec virgo
fuit obruta, sed evasit Deo iuvante omnia et nunc quoque ad portum venit
feliciter et secura, que cum timore in patria vixerat propria, cum ingenti honore
in terra suscipitur aliena. Annuncciabatur itaque adventus generose virginis et
factum est gaudium et exultacio universis. Erat tunc Romanorum rex in Heimbach,
monasterio videlicet Cruciferorum hospitalensium, quod a Spyra distat spacio
duorum milliarium. In Spyra vero tunc, cum esset advena illa puella, amor
impaciens et gaudium ex corde scaturiens, que propter adventum puelle, nurus
videlicet sue, rex et regina susceperant, ipsis videndi virginem ardens
desiderium generabat. Nec mora ad excellenciorem virginem excellentes de
Heimbach in Spyram a rege mittuntur nunccii, ut ipsa cum debita decencia ad
regem valeat adduci. Cum virgo audisset hec verba nuncciorum, ipsis annuit
sapienter et ait: Presto sum ad omnia domini mei regis mandata. Mane facto
virgo maturius surgit et ut regi placuit, de Spyra cum Walramo, fratre regis,
et nobilibus multis versus Heimbach procedit. Cumque ad villam in media via
sitam virgo cum suo comitatu pervenisset, o quanta tunc inestimabili cum gloria
sponse virgini occurritur, quantoque gaudio venture festivitatis solempnitas
iocundis indiciis inchoatur. Rex enim in occursum virgini cum diversis
principibus, comitibus et aliis magnatibus, qui tunc aderant, insignem misit
miliciam, qui pariter cum cytharis, tympanis, tubis, in clangore buccine in
iubilacione deduxerunt novam sponsam. Erat exercitus ille magnus valde et
fortis, multitudo equitum innumerabilis; ante eum et retro turba, que
convenerat, in longitudine incredibili erat extensa ad dextram et ad sinistram;
ex equorum et equitum pressura via lata facta est invia. Hinc inde pressus fui
et ne equinus pes pedes meos lederet, timui. Turba premit turbam, omnibus enim
inerat aviditas videndi sponsam; equitatui autem Salomonis in curru suo
gloriose sedentis assimulavi sepius tunc in corde meo tacite sponsam illam et
dixi: Benedicta tu filia a Domino, quia deducit te iam mirabiliter dextra sua,
dextra Domini iam in te facit virtutem, dextra Domini utique exaltabit te,
crescere te faciat Deus meus sicut arenam maris et donet tibi de rore celi
benediccionem. Recordatus est Dominus desolacionis tue, quam habuisti in terra
propria, et nunc offertur tibi laus et gloria in terra aliena; audi filia et
vide et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam. Porro cum virgo
appropinquaret ad locum, ubi rex cum regina ac unigenito suo filio, scilicet
novo sponso, fuerat, sonus concisus et validus musici generis, clangorque
tubarum ipsam antecedebat, eamque fore in proximo nuncciabat. Ascendit ergo rex
in cenaculum grande stratum, ut ibi cerneret virginem et susciperet suam nurum,
alii per cancellos respexere et fenestras, et currentes hinc inde ad sublimia
spectacula, ubi sponsa veniens fuerat transitura, querentes videre, quenam
esset. Viderunt autem eam filie patrie illius et decentissimam predicaverunt et
eloquia regine faciem virginis laudaverunt. Venit itaque regina, regis
Bohemorum filia, cum apparatu satis copioso in vestitu deaurato, circumdata
varietate comparuitque coram rege. Introduxit autem eam rex in cenaculum suum,
ubi coram omni frequencia multitudinis puellam tenens dextra filiumque in
sinistra refertus gaudio rex ait ad puellam: Gaude et letare virgo charissima,
hactenus fuisti regis Bohemie filia, nunc eris et diceris filia mea, ego ero
tibi in patrem, tu michi in filiam. Accipio et adopto te hodie in filiam meam.
Ecce, hic stat unigenitus meus, sponsus tuus, hic filius et tu filia; bene tibi
erit in domo mea, nulla res, inquit, contristet te, obliviscere populum tuum et
domum patris, si quid forsitan est inibi actum in molestiam tui, exulta nunc
satis filia dilecta. Et delectatus est rex vehementer ex presencia virginis
generose. Vix autem exspectare potuit regina, femina illa virtutis, cuius
memoria super mel et favum dulcis, ut virginem a se dimitteret benignus affatus
regis. Missis autem militibus sponsam illam suis affectabat sisti aspectibus.
Venit puella de solacio ad solacium, de patris scilicet manibus quasi ad
maternum piissimum gremium. O quam dulcibus dulcis illa regina eloquiis
virginem allocuta est! Benedictus sit, inquit, letus tuus introitus filia mea,
gaudii nunccia, benedicta sis Domino celi, que benediccionem singularis
tripudii michi per tuum introitum adduxisti. Bene michi et bene tibi filia mea;
inter omnes virgines tu michi dilecta et preelecta, magni tu regis soboles
inclita, quia tibi thezaurum meum, solacium meum, lumen oculorum meorum,
Johannem unigenitum meum commendabo, eroque commissura, ut eius conthoralis
efficiaris socia. Quid ultra potero tibi facere, ego ecce mater tua, tu mea
filia, omnia mea tua sunt. Manu regia collum virginis stringit, oculo ad oculum
inflexibiliter conspicit, eloquiis consolatoriis virgini verecunde alludit et
osculata est eam semel et iterum. Virgo autem repleta est stupore et exstasi in
eo honore, qui contigerat illi, verba more pudice puelle loquebatur pauca. Sed
nunc quemlibet mens sua in abditis interroget, utrum tunc fuerit pocius tempus
flendi vel ridendi, tempus apcius risui vel fletui? Senciat quivis, quod vult,
ego autem per sensum cognita refero, quia ibi maior flencium quam ridencium
Bohemorum fuerat multitudo. Illud, quod prius legeram, factum ibi erat ad
litteram: Petrus autem egressus foras flevit amare. Flevit quidem Petrus iste
non ex negacione, sed ex consolacione. Quomodo enim quelibet mens pia se a
fletu poterat continere, quando virginem derelictam, quam tot afflixerant
miserie, audit patrem misericordiarum oculo misericordie tam misericorditer
respexisse? Cuius nempe non tota afficitur anima, commoventur viscera, qui
percipit, quod puella, que heri et nudius tercius persecucionem passa est a
pluribus, orbata naturalibus parentibus, eligitur ad hoc, ut filia sit et nurus
domini tocius orbis et principis? Sic flevit pius et Joseph, quando visis
fratribus audito, quod pater esset incolumis et sanus, quia pre gaudio se non
poterat continere. Post leta colloquia plena instaurantur convivia, mensa
ponitur, ciborum copiositate lautissima redimitur. Eram unus tunc ex illis
discumbentibus, sed ut delictum meum non abscondam, plus in mensa visum, quam
gustum pascebam. Vidi namque decorem domus illius, quo meus alebatur visus. Non
poteram a preciositate apparatuum, mensarum, ciborum, vasorum aureorum,
pannorum quoque sericeorum, qui superficiem venustabant parietum, et ab ordine
lete ministrancium famulorum reflectere visum; pascebat eciam oculos meos
consolata visio, quando inclita Bohemica virgo dominam Margaretham, reginam
Romanorum, habebat in latere uno et dominam Beatricem, imperatoris futuri
matrem, ex altero. Videbam quoque lete, quod nostri abbates de Bohemia in hiis
conviviis adiuncti fuerant Romanorum regine de prope. De cibo sepius quis
obliviscitur, cum oculus delectabilibus obtutibus pascitur et nutritur;
nequaquam auditus in hoc prandio dulcisono privabatur obiecto. Post divites
illas epulas de mensa surgitur, ad locum aptum quieti virgo veneranda
reverenter ducitur adiunctis novis pedissequis, soli commodo post laborem
viaticum vacare exoratur. Quiescere puella voluit, sed aliorum omnium
exultancium gaudium sibi incommodum excitavit; cantabant, clamabant, saltabant
die quoque et nocte, plurimi ympnis dulcisonis, choreis et in tripudiis
personabant. Mansimus omnes ibi sine absencia leticie pariter diebus quinque;
consolaciones regis et regine letificaverunt animam afflictam puelle; semper
alia aliis gaudia gaudiis supervenere.
Omnes discamus et in hoc alios doceamus,
Quantum sit mitis rex celi, qui quasi vitis
Florida dat fructum pellens, cum vult, cito luctum.
Contra se bella timuit nimis ista puella,
Atque gemens mente gemino spoliata parente
Stabat turbata, tamen est nunc letificata,
Cum sit adoptata regi, quasi filia grata.
Demum convocatis ad se puelle consiliariis rex dixit illis: Quid est hoc,
quod audio ex omnibus eloquiis? Montem in Kuthna sine obstaculo assignare filio
meo promisistis, verbis et litteris confirmastis, sed ecce, volat rumor, quod
nostris sit traditus inimicis; fedus igitur vestrum fedum et irritum est
factum. Respondentes ad hoc virginis consules regi dixerunt: Non te, inquiunt,
domine rex, moveat, quod mons Kuthnensis per Chorinthianum, imperii inimicum,
occupatus est, ipsum enim volente Deo ex amicorum nostrorum consilio et auxilio
cito recuperabimus absque labore tuo; nec cura sit regi, si pro tempore male
elevantur imperii, pacis et nostre patrie inimici. Servabuntur utique singula,
que per nos dicta sunt et facta corde simplici, fide non ficta. Sermo
huiuscemodi suffecit regi, dixit quoque rex: Ecce, offeram vobis nunc meum
unigenitum; illi fidelem vestrum iugiter in hiis et in aliis ostendite
famulatum. Immense consolacionis spiritum puelle consulibus infudit hoc emissum
regis verbum; timuerant namque fideles virginis valde, ne rex a malorum hominum
suggestione in negocio incepto mutaretur mente. Factum hoc forte fuisset, nisi
magne constancie firmitas in regis veracis animo perstitisset. O Deus, quot et
quanti filii Belial sepe venenata lingua regias ad aures latraverant et
dicebant: Nolite rex margaritam proicere ante porcos, nec unigenitum vestrum,
solacium vestrum, dare canibus, nec detis filium vestrum genti peccatrici, filiis
sceleratis, populo nequam. Populus iste Bohemicus proprios reges occidit, fidem
nescit; inconsulte agitur, quod illis vester unicus destinatur. O lingua
dolosa, quomodo impudenti fronte presumis talia evomere et garrire? Domine
libera Bohemiam a labiis iniquis et a lingua dolosa! Sagitte detrahentis tibi
acute, similes carbonibus desolatoriis. Confundantur Bohemie inimici, quia
lingua sua mentiti sunt regi. Rex vero sapiencie et constancie dono preditus
respondit falsidicis huius oblocutoribus et iniquis: In regno Bohemie hactenus
potentes fuere reges et principes, quorum gloria eciam longinquas illustraverat
et repleverat mundi partes. Quilibet vero intelligit, quia gloria regum in
multitudine fidelis populi consistit. Quomodo unquam potentes gloriosi illi
Bohemie reges fuissent, si non multum et sibi fidelem populum habuissent? Nec
obnubilat fidem Bohemorum, si occisi sunt aliqui reges eorum. Scimus omnes,
quod multi nostri antecessores, Romanorum reges, occisi sunt, in ore gladii
mortui sunt. Alemani tamen occisores horum fuerunt. Quis occidit Adolfum, quis
interemit Albertum, reges Romanorum? Nonne hoc fecisse cognoscimus Alemanum?
Utique, sed numquid propter hoc perfidie criminibus obnoxia erit fidelis et
nobilis Alemania? Absit, nec fuscetur fuco perfidie germen omne germinantis
Germanie. Testantur vobis veterum relata et cronice, quod nunquam occisus sit
aliquis regum Bohemie per Bohemum, sed per Teutunicum et Alemanum, et si
forsitan quispiam ex Bohemis manum sceleratam in suum principem extendisset,
non tamen ideo tota gens reprehensibilis esset. Petrus apostolus ideo non fuit
malus, licet Judas esset pessimus. Adiecit iterum loqui rex: Quod scripsi,
scripsi; unigenitum meum Johannem Bohemis promisi et faciam, quod vovi. Quin
immo facilius est michi filium perdere, quam fidem. Et ait rex:
A cunctis scitur, quod in omni re reperitur
Unum, quod peius, reliquum melius tamen eius.
Quod melius laudo, vim sic nullus ego fraudo.
Fit tamen exosum nimis omne, quod est viciosum.
Si bona laudentur, propter mala non reprobentur;
Cum peccat Walther quare luit Otto vel alter,
Portet peccatum, qui perficit ipse reatum;
Judas peccavit, sed Petrum non maculavit,
Petrum non tangit scelus hoc, quod Scarioth angit.
Capitulum CI.
Quomodo Heinricus imperator Johanni,
suo primogenito, in Spyra festum sollempne peregerit nupciarum anno Domini
MCCCXo kalendis Septembris.
Post hec in Spyra vidi sollempnia mira.
Divicie cum deliciis fuerant ibi cuncte,
Milicie cum leticiis aderant ibi iuncte.
Lingua nequit fari, sic nec poterit recitari
Illud regale festum, quia nescio tale.
Cum enim instabilitatis nescius, sed in promissis fidelissimus dominus
Heinricus rex, princeps Romanus, promissa implere vellet omnia, consumare
sponsalia et suo filio primogenito festa nupciarum celebrare intenderet
sollempnia, misit servos et vocavit multos principes scilicet et comites et
barones, qui unanimiter consenserunt, ad diemque festum in Spyram gaudio
comite, ut rex imperaverat, pervenerunt. Instabat enim dies celeberrimus ad honorem
regis magnifici illius perpetue memorie recondendus. Misit quoque in Spyram
civitatem regiam, ut singuli sese et sua habilitent ad augendam et agendam
illius festivitatis gloriam. Precepit itaque rex procuratoribus suis, ut in
Spyra in loco satis lato et spacioso, in latere Spyrensis ecclesie kathedralis,
quod ad faciem vergit aquilonis, mense, sedilia, scampna et sedes opere fiant
artifico et subtili, que regio congrue valeant statui et honori. Que omnia
facta sunt, prout melius dictare poterat ingenium et manus architectorum.
Providit eciam regis providencia, ut ad regalia convivia omnium necessariorum
non deesset copiositas opulenta. Omnibus tandem apparatibus et indigenciis ad
festum hoc celebre adaptatis, ecce tercio kalendas Septembris, hoc est in die
beatorum Felicis et Adaucti, quod tunc in diem lune evenerat, gloriosus rex cum
regina Margaretha, coniuge sua, et nova sponsa, Elizabeth puella, nec non cum
maxima principum et magnatum copia precedente et precinente omni instrumentorum
musicorum genere leticia et exultacione versus Spyram procedit. Et cum iam
surgit hora tercia, civitatis Spyrensis portas ingreditur concio letabunda. O
quanta tunc honoris magnalia vidit oculus meus! Parietes domorum extrinsecus
vestiebat byssus et purpura, in fenestris, cancellis et hostiis aspiciens a
longe stabat turba letancium hominum promiscua, ut videret regis potenciam,
regine venientisque sponse decenciam. Inter musice sonoram melodiam
campanarumque resonanciam audivi voces multorum dicencium: Salus, honor et
virtus et imperium sit tibi rex noster et domine. Dominus noster, quia tu es,
rex pacificus et magnificus es, tuum vultum nunc desiderat universa terra.
Clamant quoque iuvenes et virgines, senes cum iunioribus una voce dicentes:
Vivat rex Heinricus cum suo filio in eternum. Turba vero, que convenerat ad
diem festum nupciarum regalium, que precedebat et sequebatur, erat
innumerabilis, ornatibus insignitaque decoris. Post hunc introitum iocundum
iocundius sequebatur convivium iocundissime epulantum. Convivabat rex cum
principibus et militibus ad hoc dignis. Regina autem cum nova sua filia suaque
decenti familia letissime instituerat convivia, in quibus unicuique data sunt
secundum suum statum, que erant necessaria, et eciam superflua, non pauca;
epulabantur omnes splendide. Hoc autem convivium solum erat quasi aliquod
indicium et preludium ad futurum. Circa horam vero nonam diei illius convocari
ad se mandavit rex principes et sacri imperii, qui tunc aderant, electores,
alios quoque magnates plurimos, in quibus aliquid posse et nosse fuerat,
dixitque ad eos: Vos, inquit, scitis, quia ipsi affuistis, qualiter nuper in
Frankenuurt tractatum fuerit de regno et rege Bohemie de vestrorum omnium
voluntate. Nunc itaque, ut tunc consuluistis et consensum prebuistis, regnum
illud Johanni meo unigenito conferre sacri imperii nomine et auctoritate
intendo. Ut autem sibi ius forcius competat, hodie sibi virginem eiusdem regni
heredem legitimam copulare matrimonialiter nos delectat. Consequens autem est
et iusticia dictat, ut hoc regnum hodie meus filius in feodo ab imperio
suscipiat, aliorum quoque principum titulum ex hoc legaliter obtineat et nomen.
Responderunt electores et alii principes et magnates regi dicentes: Non est,
domine rex, in hoc facto aliqua nunc necessaria requisicio, cum omnia prius in
Frankenuurt ex maturo sint consilio prelibata. Porro nunc nichil restat aliud
in hoc negocio, nisi tantum ad factum procedere de plano. Verbum regis placet
omnibus nobis; quod diucius est deliberatum, est cicius terminandum.
Quod pertractatur longe, cito perficiatur,
Nunc cito sit factum, quod tunc est temporis actum,
Quod placuit regi, confert hoc robora legi.
Nos consentimus omnes tibi rex, quia scimus,
Quod tu iusta facis et queris federa pacis,
Et nos speramus, quod qui crevit tibi ramus
Filius excellens, fiat probus et mala pellens,
Quodque tibi similis rex postea fiat herilis,
Et nunquam vilis, docet hoc estas iuvenilis.
Huic adolescenti iuveni multum sapienti
Nos congaudemus, quod debeat esse Bohemus.
Sic itaque finis istius consilii inicium dat novi gaudii iam futuri.
Assumptis namque sibi cunctis imperii electoribus, principibus ac aliis
comitibus, quorum tunc presencia aderat, ad atrium domus Domini, hoc est ad
hostium ecclesie maioris in Spyra versus occidentem rex regalibus solempniter
indutus vestibus venit sceptrum habens in manu, sedebatque in solio coronam
auream gestans in capite suo. Ego autem tunc eram intus in ecclesia Deo
persolvens horarum debita, et ecce subito horribilis quidam sonitus pre
magnitudine sua terruit me, quasi enim tonitru magno veniret cum sonitu et
quasi fragor omnium arborum fieret et domorum et velut collisio fieret armorum
et grandium ruencium saxorum. Factus est quasi de celo repente sonus et vox
valde terribilis ex clamore populorum letancium et concursu et ex omni genere
musicorum ludorum, ita quod totum quasi monasterium videretur funditus
evellendum. Ex quo clamore magno replebar stupore et tunc, quod michi parcat
Deus, plus curiositate videndi quam devocione orandi motus cucurri velociter,
struem quoque lignorum magnam ascendi, ut viderem, quid hoc esset, quod tanti
soni resonanciam emisisset. Vidi tunc multitudinem magnam, quam dinumerare nemo
poterat, nobilium virorum, equitum cum decore vestium militarium equis
altissimis insidencium et in medio ipsorum Johannem, regis filium, forma pre
aliis speciosum, ad cuius dextram et sinistram portabantur in hastis vexilla
rubei coloris, in medio album leonem habencia non magna circiter quinquaginta.
Cum autem venisset ad locum filius, ubi pater erat, videns eum, statim de equo
saliit et cecidit ad pedes eius seditque rex cultu indutus regio in solio
saltis alto; facto autem per filium iuramento et voto, prout ceteri principes
facere consueverunt sacro imperio, rex filium suum Johannem regem Bohemie
constituit, ius, titulum et nomen principis sibi contulit. Porrectoque sceptro
regnum Bohemie cum omnibus terris ad ipsum pertinentibus auctoritate sacri
imperii iure hereditario sibi suisque liberis et posteris dedit legaliter et
donavit et post hec osculatus est eum. Factus demum est terror et strepitus
maior priore; tunc enim pre novo gaudio quilibet cum equo suo impegit in alium,
frangit quivis hastam cum vexillo, pariter ludendo incitat alter alterum, iam
loquendo, nunc irritando, iam trahendo, modo tamen amicabili per omnia et
iocundo. Placet enim omnibus, quod Johannes, regis Romanorum Heinrici filius,
Est factus princeps, quod sit rex atque deinceps
Ipse Bohemorum, cui regum ius aliorum
Est a patre datum, qui Lucelburg comitatum
Tunc et nunc servat, qui sic res rebus acervat
Non ex vi litis, sed conversacio mitis
Hoc sibi prestavit, sua quod natura negavit.
Hii, qui sceptra gerunt, comites prius ambo fuerunt,
Virtutum leges fecerunt hos fore reges.
Hic pater et natus fuerant comites comitatus
Lucilburgensis, quos angelicus tegat ensis.
Postquam autem statuit rex filio suo Johanni testamentum pacis et principem
fecit eum, ut sit illi regalis dignitas in eternum, aliorum gaudiorum apparuit
incrementum. Namque circa tempus vespertinum rex magnum ingreditur pallacium,
sponsam advocat et sponsum in conspectum presencium principum et magnatum.
Dominus vero Johannes, Coloniensis archiepiscopus, premissis verbis ad
matrimonium requisitis Johanni, regis filio, Elizabeth illam virginem copulavit
coram omnibus legitime in uxorem. Quanta tunc putanda est leticia viguisse in
tam iocunda familia ex affectu magni gaudii? Quilibet, quod voluit, protulit et
tamen nemo crebrescentibus clamoribus alium intelligere potuit. Nova sponsa
forsitan nocte illa sine sponso iacuit, sicque illa dies se tota in gaudio
consumavit. Die autem altera valde mane orto iam sole ante cubiculum sponse
venimus et ut ipsam videre possemus, aliquamdiu exspectavimus. Circa horam
terciam hostium camere aperitur, sponsa nova matrem regis, dominam Beatricem,
et reginam habens ad ambo sua latera, de cubiculo educitur, quarum tamen
salutacio tunc presentibus abbatibus minime negabatur, ex re tamen nobis in
Bohemie partibus antea non visa facta est admiracio stuporosa: Procedebat enim
tunc sponsa de thalamo suo sparsis et dissolutis hinc inde super scapulas suas
crinibus sine serto penitus et corona, capitis ornamentis, nudo vestita
totaliter longissimo gallico indumento et cum processisset de cubiculo paululum,
rex et omnis populus in iubilo cantus, in clangore tube et buccine et in omni
musico genere usque in interiorem chorum ecclesie Spyrensis conduxit sponsam,
nos quoque cum reliquis sequebamur eam. Dominus Petrus, archiepiscopus
Maguntinus, indutus episcopalibus vestibus missarum solempnia celebraturus in
altari tunc stabat preparatus. Incipitur tunc solempniter officium misse de
Spiritu sancto, finito ewangelio sponsus ac sponsa in terram ante altare maius
se prostraverunt, munusque benediccionis ab archiepiscopo acceperunt, quod
tamen facere sponsi Bohemie minime consueverunt. Post hec ad altare accedentes
Domino oblacionem, quam decuit, obtulerunt. Missa finitur, sed ad novum gaudium
pervenitur.
Capitulum CII.
Qualiter nupcie celebrabantur cum solempnitate
maxima et de contencione Maguntinensis et Coloniensis archiepiscoporum tunc
exorta anno Domini MCCCXo.
Mox post officia misse convivia facta tunc fuerant nimia magnoque decore
peracta. Nam ad locum illum, qui est a latere cathedralis Spyrensis ecclesie,
in quo Romani regis providencia mandaverat fieri mensas, sedilia et singula pro
convivantibus utensilia, ducuntur cum tripudio sponsus et sponsa; erant prius
omnia sapienter et decenter disposita et parata; mensarum scire non potui
numerum, latum illud spacium totaliter occupancium. Aptabantur in mensis illis
singuli singulis congruentibus sibi locis. Regum siquidem mense secundum illum
situm fuerant a sinistris, reginarum a dextris. Cum vero iam panis esset
appositus, ambobus quoque Romanorum et Bohemorum regibus pransuris more solito
manus suas lavantibus, facta est contencio inter Maguntinensem et Coloniensem
archiepiscopos, quis eorum videretur esse maior. Etenim dominus Petrus
Maguntinus tenere voluit regis Romanorum dextram, ut dominus Johannes
Coloniensis debeat sedere ad sinistram, e contra dominus Johannes Coloniensis:
Michi, inquit, sessio a dextris iure competit ex antiquo. In hunc modum nimis
rixose contendebant coram rege. Hec eadem certacio facta fuit fere tocius
gaudii obfuscacio, plures namque de amicis et eorum famulis currere ceperunt ad
arma, sic quod in civitate illa subito vehemens commocio est exorta. Rex itaque
Romanorum antequam sciens causam fore certaminis archiepiscoporum illorum,
utrumque acceptum per manum iocunde ad suum duxit hospicium, ubi privatum fit
convivium, et statim cessavit subortum tempestatis litigium. Ex antiquo lis
fuit hiis, modus quoque talis: cum hii duo Maguntinensis et Coloniensis
archiepiscopi sunt in locis alicuius privati convivii, se invicem honore preveniunt
et ubi quis sedeat aut quomodo vadat, minime contendunt, in loco enim et in
convivio privato non solempni quilibet istorum alium preficit sibi; quando vero
Romanus rex curiam aut solempnitatem aliquam celebrat, unus tunc avide alium
preire festinat. Non est hec contencio recenter nova, sed inveterata. Nobis
vero super eo plurimum admirantibus dictum fuit ab omnibus senioribus: A
Romanorum, inquiunt, imperatoribus et regibus diffinitum est sepe in retroactis
temporibus, quod Maguntinus in Germanie, Coloniensis in Italie, Treuerensis in
Gallie partibus ad dextram sedere debeat principibus Romanis. Non sufficit hec
imperialis diffinicio, sed adhuc pro conservandis suarum ecclesiarum iuribus
adherent litigio forte pio. De hiis tribus archiepiscopis est regula publica
talis: Maguntinensis, Treuerensis, Coloniensis quilibet imperii fit
cancellarius; horum Maguntinus per Germaniam, Coloniensis per Italiam,
Treuerensis per Galliam archicancellarii titulum habet, precedit autem
Maguntinus dignitate, Coloniensis potestate, Treuerensis antiquitate. Treueris
enim, ut Treuerorum refert cronica, longe ante Romam per Trebetam, qui erat de
genere Eenee condita est.
Cessent litigia, veniant convivia dia.
Plus enim de festivis conviviis quam intestinis litigiis audire loqui
quemlibet pium animum delectat. Vidimus autem in illo publico prandio generosam
cohortem discumbencium et ordinem sapienter dispositum ministrorum. In capite
omnium mensarum in loco preeminenciori sub velis purpureis et cortinis sericeis
per zonas ansulis insitas in gyro extensis et in circuitu sedis regalis
expassis Johannes novus rex pariter et sponsus, regis magni filius, gloriose
sedebat. Porro sicut sol inter sidera rutilat, sic ipse serena facie pre
omnibus principibus, qui aderant, splendide choruscabat; etenim facies aliorum
principum admirabantur eum, omnes desiderabant tunc videre faciem huius tenelli
principis velut faciem Salomonis. Hinc inde ad latera istius novi regis
Johannis illustrium principum, comitum, liberorum, magnatum diversorum
gloriosus tantus numerus discumbebat, quod stuporem cunctis aspicientibus
inducebat; milites vero, qui ad mensam regis ministrabant, precedentibus et
precinentibus tubis, buccinis, tympanis, choris, phaleratis dextrariis
insidentes fercula quelibet servato ordine decentissime apportabant. Transibat
inter mensas convivarum validus armatus preclare milicie micantis exercitus,
qui ad conservacionem leticie fuerat deputatus. In medio epulancium ante mensam
regis eximium erectum est vexillum regni Bohemie habens signum, quod cum
videssemus, noster consolabiliter spiritus fuerat recreatus, nec ingrati de
tanta specie incepimus insimul dicere: Benedicimus Deum celi, quod coram
omnibus hic presentibus in signum consolacionis future vexillum Bohemie tam
sublimiter erexit hodie. Adhuc volente Deo leo, qui hactenus succubuit, in immo
iacuit, cito evigilabit, pugnabit, vincet, rugiet. Quis non timebit? Decorabat
has nupcias tanta diviciarum deliciarumque gloria, cui a iuvenili meo tempore
nunquam videram similia, sed ut vera fatear, ab huius festi gloriosi decencia
elingwatur narracionis totaliter virtus mea; nos, qui festum illud celebre
intuebamur, tunc mutuo loquebamur: Si ille magnificus princeps Bohemie, rex
Wenceslaus, sponse pater, adhuc superviveret, tanta nupciarum solempnia facere
sue filie vix valeret vel forsitan non curaret. Quem enim unquam regem Bohemie
propter nupcias filii aut filie archiepiscopos, episcopos, duces, marchiones,
comites tot audivimus congregasse? Hoc totum divine attribuatur gracie, sperandumque
est, quod misereri Deus velit et redempcionem mittere plebi sue; hoc autem
dedit nobis Deus signum, quoniam clementer respexit humilitatem ancille sue,
domine nostre.
Tunc spe secura cor nostrum gaudia plura
Sumpsit, cum grata foret alte sponsa locata,
Et quod laus tanta prebeatur sibi, quanta
Ipsi regine Romanorum, quia bine
Moribus ornantur et honoribus associantur.
Post illa opulenta convivia convivis innovantur solacia, diversis tamen
diversa; alii quidem tripudiis, hastiludiis alii se exercent. Civitas Spyrensis
inclita exuberanti resultat leticia, et solum vox exultacionis et salutis in
tabernaculis omnium resonat in ea; rara fuit in urbe illa viculus aut platea,
quam non calcaret hastiludens florens milicia, ipsorumque apparatuum militarium
dives gloria oculos cunctorum allicit ad spectacula. In illo autem tyrocinio
hastas teretes et robustas, quas vibratas Bohemi sub suo duxere brachio,
admirabantur pedites, qui astabant, sed et galeati Renenses equites
formidabant. Erat namque hasta spissa Bohemicalis in longitudine et fortitudine
aliis dissimilis, cumque aliquis tyro Bohemicus hasta vibrata ad medium theatri
saltante equo cum impetu prosiliret, populus omnis, qui aderat, clamabat: Ecce
Bohemus! ecce Bohemus! Nullus autem adventui istius se ultroneus offerebat et
si forsitan quis iam metas incautus exiverat, ne venienti occurreret, devia in
equo querebat, si vero aliquis obvius fuit, tantum ictum haste Bohemice
pertulit, quod nonnunquam hasta tangens tacto compaciens in diminutas
particulas fracta fuit. De hoc tyrocinio et militari exercicio plura scribere
non propono, nec fecissem de hoc memoriam, nisi ad nove pertineret sponse
gloriam et honorem, quam consolatus est pater misericordiarum, qui est benedictus
in seculum. Die itaque convivii tendente ad vesperam, ut consumarentur omnia ad
sacramentum matrimonii requisita, uni thoro benediccione sancta previa iuvenes
adunantur sponsus et sponsa. Circumstancium autem et letancium clamorosa
leticia non dabat requiem pariter iacentibus nocte illa. Mane altero die
surgitur, gaudiis insistitur, et sic iterum dies illa et totum tempus illius
ebdomade iocundis studiis expenditur et finitur.
De tantis festis et factis regis honestis
Plurima scripsissem, si non cenobita fuissem.
Si dicam plura, forsan fierent nocitura,
Tedia forte darent hec scripta, vel hec reprobarent
Quidam dicentes: debent tantummodo mentes
Vere claustrales res scribere spirituales,
De re mundana monachis est leccio vana.
Hiis respondere volo taliter: ista docere
Quemlibet et scire decet omnia, nam reperire
Quivis in hoc facto poterit tunc temporis acto,
De quo laudetur celorum rex et ametur.
Laudatur digne Deus, a quo virgo benigne
Sic sublimatur et in alta sede locatur,
Que desolata steterat multumque gravata.
Sic nos speremus et puro corde rogemus,
Ut nos de mundo Deus extrahat hoc furibundo,
Et locet in thronis, iungat celique colonis.
Capitulum CIII.
Qualiter Heinricus, rex Romanorum,
tres exercitus simul tribus expedicionibus adaptaverit et victoriam in omnibus
habuerit et qualiter Johannem, filium suum, cum sponsa in Columbariam de Spyra
secum duxerit anno Domini MCCCXo mense Septembri.
Cum dominus Clemens papa quintus Heinricum, Romanorum regem, per apostolicas
bullatas epistolas, per solempnes quoque ambaxiatores plurimos ad suscipiendum
imperii diadema eo graciosius quo studiosius evocaret, multique de Italie et
Lombardie civitatibus ditissimis ipsum regem promissis et innumeris donariis
invitarent, rex magnanimus, ut re et nomine fieret Augustus, dignum duxit
annuere invitacionibus tot et tantis. Sciens vero rex iste sapiens adverse
partis, hoc est eorum, qui Guelfi dicti sunt, potenciam non esse invalidam,
regionem quoque illorum montibus, vallibus, urbibus et populis munitissimam, et
quod forcia domari condecet per vim magnam, terras illas intrare disposuit in
manu valida et brachio extenso forcium pugnatorum. Congregavit itaque rex
exercitum milicie copiosum intraturus confinia Lombardie. Erat autem exercitus
ille inclitus de preelecta milicia, que ultra Renum versus occidentem residet,
congregatus. Licet autem prius dudum stipendia rex stipendiariis dederit et a
singulis secum ad expedicionem processuris votum servitutis susceperit, tamen
nunc in Spyra nupciis celebratis, ubi et quando congregari suus debeat
exercitus, rex edicit. Exiit itaque edictum a rege Heinrico semper Augusto, ut
omnes secum processuri in Italiam in festo Remigii parati esse debeant
finaliter in Thurego. De hac expedicione prima, ut iam tactum est, regis fuit
sentencia omnibus promulgata; secunde vero expedicionis, que tunc similiter in
Spyra fuit instaurata, exstitit hec causa. Fuit et est usque hodie comes
Eberhardus de Wirtenberg fomes perfidie, vas perdicionis, pacis destructor, discordiarum
optimus informator. Hic itaque rapacitatis quam iniquitatis vicio excecatus,
licet dicior esset pluribus Reni comitibus, semper se temeraria presumpcione
Romanis opposuit principibus, nec adhuc inveteratus dierum malorum cessare
desiderat a consuetis actibus et fedis. Erat autem eiusdem comitis in diviciis
et castris munitissimis tantum posse, quod ipsius presumpcionis aculeum nullus
regum antea poterat retundere quavis lite. Infeliciorem se autumat tota Sweuia,
eo quod in ipsa tam iniqui hominis iaceat comicia. Istius versucia edificat
castra, eradicat claustra, spolia nutrit et odia, iugulat mares, denudat
femellas. O Deus meus, pone illum ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti,
frameam suscita adversus eum, qui dispergit gregem tuum. Vide Domine et
considera, quia et ego ipse iniquitatem vidi et contradiccionem in civitate
Sweuie, cui multa mala intulerat hostis ille. Consideravi opera sua et expavi,
quando tam religiosas quam seculares personas varias vidi per istius satellites
rebus omnibus spoliatas. Certus sum enim, quia tu Domine, magne et terribilis,
qui Pharaonis potenciam, Neronis enervasti nequiciam, istius comitis tyrannidem
non diu pacieris, aut si decreveris, ipsius statum in melius commutabis.
Afflicti populi Domine lacrimas respice et fac, quod vis, de hoc incompto
comite. Suscitavit itaque Dominus propugnatorem et liberatorem populo suo, iste
enim dominus Heinricus, rex Romanorum, tam amore pacis quam clamore plebis
inflammatus adhuc nobis in Spyra manentibus contra eum ordinavit robur
exercitus; convocavit enim ad se rex iudices, consules ac seniores de Ulma,
Helbrunna, Wimpina, Nordilinga, Esilinga ac de aliis quibusdam civitatibus
imperii cives, viros industrios, dixitque ad eos: Clamor de plebe tociens
resonavit in aure mea, quod fas non est, ut istius dissimulemus comitis
tyrannica facta; ad horum remedium tale statuere duximus decretum: Volumus
autem et pro lege vobis damus, quatenus universus civitatum vestrarum populus,
qui ad bella potest procedere, congregetur quasi vir unus, istiusque
contumaciam comitis more bellico hostiliter vos adunati insimul contundatis. Ut
autem arma bellica lecius induatis, cunctis vectigalibus, exaccionibus ac
serviciis imperialibus, que nobis consueverunt fieri, vos urbesque, in quibus
habitatis, ex nunc absolvimus septem annis, comes quoque de Winesperch, vir
strenuus, vestri sit princeps belli et exercitus. Cives super voluntate regis
letanter turmatim subito congregantur et contra publicum pacis et patrie
inimicum animosius preliantur; divino autem ipsis assistente presidio vincunt
illum mercatores, qui se vinci non timuerat per imperatores; illum namque
impugnant, urbes et castra eius expugnant, et fere illi civiles cunei in
qualibet lite triumphant; quidquid de municionibus comitis per manum civium
acquiritur, mox funditus exstirpatur. Tanta autem plaga Domini hunc pacis
hostem tetigit, quod, qui municiones seratas prius circa octoginta habuit, in
duorum annorum spacio obtinuit vix octo. Per illos enim, quos ante oppresserat,
oppressus est; hec utique dextre excelse mutacio, quod sic umbone repellitur
umbo. Contra hunc comitem in Spyra secunde expedicionibus acies fuerat
ordinata.
Nam fuit iste comes vilis, vicii quoque fomes,
Et fuit exosus comes iste nimis viciosus
Dictus Eberhardus, qui non est ad mala tardus;
Exstruxit castra, celi curans minus astra,
Exspolians cunctos, habuit fures sibi iunctos.
In tantum sevum nunquam vidi fore Sweuum,
Sweuus ut est iste, quem convertas cito Christe.
Tercia eciam expedicio illo eodem tempore instituitur ac instruitur a rege.
Rex namque quia Johannem, filium suum, missurus erat ad regnum Bohemie, regnum
inquam tunc satis perplexum et obligacionibus obrutum, prescivit filium inibi
de multa milicia indigere. Precepit itaque rex universis fere citra Renum
principibus et comitibus, ut omnes parati sint ad prelium ituri cum filio suo
ad patriam Bohemorum. Mandatum regale tunc fuerat tale: Omnes, inquit rex,
octavo Kalendas Octobris circa Nurenberk constituti finaliter eritis, filioque
meo versus Bohemiam auxilium feretis. Stipendia plurimi susceperunt, novoque
regi constanter obsequia promiserunt. Sic itaque isti tres exercitus in Spyra
sunt predispositi et ordinati et omnes opitulante Domino prosperati. Abbates
vero et nobiles Bohemie, qui tunc affuerunt, regi dixerunt: Populus, inquiunt,
domine rex, qui in Bohemia est, adventum filii tui, regis sui, desideranter
exspectat, ipsum namque pars adversa infestat; nunc igitur plus pauci poterunt
armigeri in regno proficere, quam si sint postea mille. Si vero nunc moram
fecerit, domine rex, filius tuus in veniendo, adiutoribus nostris desperacio,
contradictoribus vero consolacio supercrescet. Mitte igitur nobiscum nunc regem
nostrum cum paucis et secure de omnibus nostris triumphabimus inimicis. Ad quod
rex: Nolite, inquit, michi tale dare consilium, ut meum tam subito dimittam a
me filium et filiam, pueros quasi noviter michi natos, quos michi Deus
omnipotens dare disposuit ad solacium meum magnum; fruar pro tempore puerorum
istorum delectabili presencia et delectabitur in eis anima mea. Nec tamen ex
hac causa de manibus nostris labetur Bohemia. Volo autem, ut ubi ego sum, illic
et ipsi sint et vos omnes cum ipsis mecum pro tempore sitis. Ecce enim nunc
ascendam versus Alsaciam in civitatem Columbariam et pueri mei mecum ibunt
illuc et vos ibitis. Factumque est ita, non enim erat omnibus ex istis, qui
auderet contradicere verbis regis. Postquam igitur consumati sunt dies octo et
nupciarum festo expleto ascenderunt rex et regina, sponsus et sponsa cum omni
curie frequencia de Spyra, et per Wissenburg, Haginowe et Argentinam
transeuntes venerunt in civitatem imperii, que dicitur Columbaria. Erat ibi
nostra mansio integris diebus octo, idem tamen tumpus nequaquam fuit inaniter
expensum, sed totum mutuis solaciosis colloquiis fructuosisque consiliis
impensum. Venit itaque et instabat hora, qua dominum Heinricum, regem
Romanorum, versus Lombardiam procedere, Johannemque, filium suum unigenitum,
versus Bohemiam retrocedere oportuit necessarie arduo utriusque negocio
requirente.
Capitulum CIV.
De tristicia, quam habuerunt parentes
in recessu filii unigeniti sui.
Sed quantum putemus ibi dolorem exstitisse mentalis amaritudinis, cum
parentes vehementer amantes ab amatis liberis ut pueris unum separat momentum
temporis; quid dicam de horum separacione, qui nimio stringuntur amore?
Mesticie plena res est et dicere pena
Illo de cantu lugubri, misero quoque planctu,
Quem dimittentes natum fecere parentes.
Non reor esse leve, cum clamatur nisi ve, ve!
Ve, ve clamare cepit tunc mater amare,
Plures effundens lacrimas et pectora tundens,
Cernens productum de se discedere fructum.
Tristis est ipse pater, fuerat tristissima mater,
Cotidie flebat, consolantes respuebat,
Que sic dicebat, natum cum respiciebat:
Tu maternorum, fili mi, lux oculorum,
O dulcis nate, quod ego sic separer a te,
Durius est morte, quia te meus amodo forte
Numquam conspiciet oculus. Mors hoc michi fiet.
Sic se divisit, sed quot suspiria misit,
Versus nec prose dicent plene, neque glos[s]e.
In tantum enim maternum materne dileccionis affectum unigenitus filius
turbavit suum per recessum, quod mater illa felix plorans ploravit in nocte et
lacrime in maxillis eius cotidie, nec est, qui consolari posset eam ex omnibus
caris eius. Noctem ultimam ante diem separacionis ex amaritudine amarissima
doloris duxit insompnem propter imminentem absenciam care prolis; duobus
continuis diebus amans mater, saturata doloribus, nichil manducare voluit, nec
quid bibit. Fuerunt namque sibi lacrime panes die ac nocte et poculum suum cum
fletu miscebat amare. Vox ab ea audita est, ploratus et ululatus plorans
recessum filii, nec ab aliquo sustinuit consolari. Erat autem circa illam
egregiam Margaretham reginam, matrem amantissimam, magnam videre miseriam.
Venimus autem ad eam ultime valediccionis suscepturi licenciam et invenimus eam
in arta camerula cum comitissa Juliacensi et cum alia matrona nobili
lamentabiliter sedentem et flentem. Blandis tunc consolacionum susurris flentis
matris animum mulcere domini abbates Bohemie leniter attemptarunt et meste
regine taliter dixerunt: Non turbetur domina inclita cor vestrum neque
formidet, sed pocius letetur et securitatem solaminis assumat, ad regnum namque
opulentum et prepotens vester procedit filius, ibidem perpetuo regnaturus. Ibi
gloria et honore sedebit coronatus, et nos et populus eius ut regi nostro magno
et legitimo fideliter serviemus. Non est, inquiunt, hec tam tristicie, sed
leticie materia. Ipsa vero loquentibus non respondit, quia singultuosus
gemitus, spiritum preoccupans, impedivit. Inter uberrimas autem lacrimas et
alta suspiria mater illa anxia sepius illam tantum vocem semiplenam protulit: O
Johannes, fili mi! fili mi Johannes! o Johannes fili mi! Hoc duntaxat verbum
familiariter habuit in ore, nec aliud quidem poterat tunc sonare. Nos quando
talia vidimus, gementi matri compassi et turbati spiritu vehementer ingemuimus,
et qui consolari turbatam matrem venimus, iam de consolatore [consolacione]
facti fuimus indigentes. Monstrabant hoc lacrimarum rivuli ex nostris oculis
profluentes. Facti sumus sicut muti compassivis animis immutati; tacite flendo
de regina exivimus et sic in cordis mesticia nos recedere putabamus. Nunccius
vero a regina post nos velociter missus venit et ad ipsius domine inclite
presenciam nos reduxit. Animequior autem facta resumptis aliqualiter viribus
pia regina ait abbatibus: Quod turbata sum, inquit, et non sum locuta vobis
vice priori, non alicui ingratitudini, sed magnitudini doloris mei ascribite;
peto vos patres electi, undique michi sunt angustie, quia omni meo solacio
privor hac die. Ecce unigenitum meum vobis do, cui sano consilio et auxilio
assistite patres, vos rogo, omnem thesaurum desiderabilem, lucem oculorum
meorum amabilem vobis do et quasi lugens resigno in Johanne, unigenito meo
dilecto, ipsum igitur vobis tota affeccione committo. Ad quam abbates Bohemie
dixerunt: Constantis animi estote domina, quia domino nostro Johanni, vestro
filio, omnia, que fidei, que dileccionis, que promocionis et que instruccionis
fuerint, mente ostendemus sedula quam devota. Post colloquia turbacione et
consolacione permixta abbates Bohemie de regina exiverunt et ad regis
cubiculum, quod statim erat ex opposito, vocati ex nunccio intraverunt. Dixi
hostiario et intromisit me. Stabat autem rex Heinricus, seriosum plus solito
habens vultum, in dextera sua tenens filium et dixit abbatibus hoc verbum:
Vestra, inquit, patres sancti narracio et pollicitacio michi facta per vos me
compulit carere unico solacio, isto inquam filio meo. Mementote igitur, rogo
patres, quod ad vestram peticionis instanciam precipue offero filium meum ad
gentem alteram, ad regnum penitus desolatum. Unde ipsum vobis do pro filio, cui
assistite more paterno; ipsi peto assistite, ipsum instruite et sicut scitis,
iugiter custodite, magna etenim fiducia michi est de fide vestra.
Qui responderunt et talia verba dixerunt:
Fides nostra, domine rex, circa Johannem, tuum unigenitum, nostrum scilicet
verum dominum, non nutabit fluctuans in eternum. Stabimus cum eo corde integro,
posse toto. Variis itaque prelibatis sermonibus a rege et regina Romanorum in
die beati Mathei apostoli hora nona in civitate Columbaria discessimus.
Recessit et tunc Johannes, rex Bohemie, serena facie et leta mente ab utroque
parente, deinceps ab illa die filius faciem non vidit parentum suorum usque ad
diem extremum mortis eorum et forsitan inspirante Domino hoc portentabat
vehemens matris lamentacio. Processit denique pater, rex Romanus, versus
Lombardiam, filius vero retrocedit gressus dirigens in Bohemiam. Per eandem
viam reversi de Columbaria fuimus, qua illuc venimus. Cum vero in reditu Spyram
venissemus, nostrum turbavit auditum molestus eventus; affuit enim homo
nunccius, qui dixit nobis: Praga, civitas regalis, in qua maxime confugii spem
habetis, procurante Chorinthiano principe, qui se gerit pro rege, per
marchionem iuvenem Misnensem Fridericum et suum exercitum tradita est. Factum
est hoc eodem anno MCCCXo in Exaltacione sancte crucis. Hec relacio
nos terruit, quia in Praga tunc spes totaliter nostra stetit.
Eodem anno vina et vinee quasi penitus perierunt, ita quod fere in omnibus
regnis et terris decem iugera lagunculam vini unam plenam reddere nequiverunt; omnes
vinee Aule Regie, que in circuitu eius sunt undique circa claustrum, non
replent hoc tempore medium plaustrum.
Capitulum CV.
De multifariis gravaminibus, quibus
Bohemia oppressa fuerat ante adventum domini Johannis, regis Bohemie.
Quando volante fama veridica iam tota sciret Bohemia, quod domicella
Elizabeth Johanni, regis Romanorum filio, nupsisset, festumque nupciarum
preterisset, non concordi animo nec effectu equali ab audientibus eiusdem facti
legacio suscepta est. Illis siquidem, qui Elisabeth domicelle, nove tunc
sponse, sublimacionem et regni consolacionem querebant, attulit rumor certus
gaudium, aliis vero, qui ipsam oderant, intraneum tormentum; unde factum est,
quod tam in Praga, quam in Kuthna Elizabeth regine fautores se magis erigerent
et animosiores fierent. Similiter fecerunt quidam barones, qui comparis erant
propositi et voti. Convenerunt itaque Bohemie barones, cives de Praga et de
Monte quam plures, qui regine Elisabeth videbantur fore fideliores et dixerunt
ad invicem: Ecce Elizabeth, regis nostri filia, regni heres vera, filio regis
Romanorum Johanni nupsit, quibus idem Romanus princeps rite et legaliter, ut
debuit et potuit, Bohemie regnum contulit et donavit. Iste autem Heinricus, dux
Chorinthie, qui titulum regis tenuit pro tempore, a decreto principum, quorum
interest, per diffinitivam sentenciam, ne regnet in Bohemia, refutatus est.
Quid igitur nunc restat aliud, nisi ut illi regi fidem servemus, quem vocavimus
et cui iure debemus? Placuit hoc dictum omnibus, ut solum regi Johanni
adhereant, qui fuerat tunc venturus. Sed quia, quod
Pluribus est notum se diffundit cito totum, nec eciam
Res occultatur, que pluribus insinuatur, consilium, quod a baronibus et
quibusdam civibus est tractatum, ad Chorinthiani perducitur mox auditum. Dolet
se Chorinthianus fieri confusum, si cogatur discedere de titulo regali et
regnum amittere Bohemorum. Plurimi tamen fuerunt, qui Chorinthiani vicem et
imminens periculum doluerunt. Habuit namque rex iste Heinricus non paucos tam
inter Pragenses cives, quam Montanos viros, qui nequaquam amore reipublice, sed
ex ardore privati boni et ut alios per tyrannidem radere possent et rodere,
Chorinthianis erroribus ceperunt in propriam suam perniciem contumaciter
adherere. Inito ergo iniquo consilio malus ipse pessimos sibi in suum auxilium
procurat adiutores. Mittit Chorinthianus princeps nunccios, Fridericum,
Friderici marchionis filium de Misna, advocat, qui secum nequissimos raptores,
furum socios, quos tocius terre illius iniquitas de se quasi scoriam et
abortivos evomuit, secum portat; sicut enim olla bulliens, quidquid scoriosum
est, egerit, sic hos congesta tocius Misnensis malicia ex se parturiens
abortivit. Erat autem exercitus magnus Misnensium nimis, sed inermis et vilis
iste populus ignobilis est quasi vulgus. Nomina huius populi scribi minime
merentur, ad quorum nominacionem mites et humiles perterrentur; inter hunc
autem populum plus nominati fuerant Albertus Ciruco et de Kokoricz Heinricus,
quorum uterque plus ex malicia, quam milicia fuerat cognitus et famosus. Hii
quasi principes belli ad Chorinthianum ducem Heinricum cum exercitu exercitato
ad excidium venerunt, et non ea, que ad pacem, sed ad discordiam sunt,
procurarunt. Hii cum Chorinthiano ante Kuthnam venerunt, et ut prius alias
tactum est, decimo quinto Kalendas Augusti, antequam puella Elizabeth Pragam
exivisset, ipsum Montem per intestinum auxilium intraverunt, fugientibus vero
pluribus de illis, qui puelle Elisabeth astiterunt. Filii Ruthardi, quos antea
propria malicia reiecerat, cum Chorinthiano ad sua habitacula redierunt, in
Monte namque Kuthnensi diu fuerant discordes partes inter Pirchneros et
Ruthardos. Horum discordia prelia nutrivit, homicidia procuravit, tradicionem
mutacionemque in monte hoc persepe suscitavit, de quibus omnibus, quia facta
sunt ab humilibus personis instigante eos sola superbia cum invidia, non est
nunc dicendum per singula, sufficit expertis scire, quod Chorinthiani
negligencia hec procuravit omnia mala. Intelligens itaque Chorinthianus, quod
plures ex Pragensibus prestolarentur adventum Johannis regis, quodque eiusdem
regis introitus istius foret exitus, maluit regnum totum interire, quam nomen
et titulum regis amittere. De Monte Kuthnensi cum Misnensibus processit
Pragamque hostiliter in gyro circumcinxit; ingredi civitatem Chorinthianus ut
rex voluit, sed primo populus non permisit. Plurima vero turba de civitate plus
Chorinthiano quam regi venturo de sorte prospera favebant. Huius autem favoris
causa alia erat et alia. Illi quidem mutuum Chorinthiano concesserant et ab eo
solucionem recipere, si persisteret, se sperabant; alii propter suam discordiam
Chorinthiano favebant, quia absque timore sub isto principe se de hostibus
vindicabant.
Heu mortis pestis Hiltmari sit michi testis,
Quem perimunt hostes Prage templi prope postes.
Crux hec adhuc durat, que factum tale figurat
Cernunt ante fores hanc fratres stare Minores.
Alii sibi ipsis conscii super se habentes culpam diligebant Chorinthianum,
ut evaderent penam; ad iusticiam enim et iudicium non extendit manum dexteram.
Sunt et alii, qui de spoliis pauperum ditari querebant, ipsa emebant, vendebant
et ideo Chorinthiano, auctore spolii, in talibus indigebant. Hii omnes ad
Chorinthianum habebant zelum, sed non secundum conscienciam; aliorum enim
incommodum sibi nitebantur facere solacium et turpe lucrum. Non sic impii, non
sic! O quantum isti omnes essent lugubriter deplangendi, qui suam in perniciem
thesaurizant tanta mala sibi. Plures eciam tunc in civitate fuerant, qui
Johanni regi tunc venturo ore benedicebant et corde maledicebant, qui tamen
perfecte nec Chorinthiano nec Johanni regi fideliter assistebant. Inter quos
Wolframus, civis potens Pragensis, unus fuit, qui hospitale pauperum Prage
incastellavit et ut victualia Misnensibus civitatem impugnantibus venderentur,
consuluit, quod et factum est Pragensi civitati in scandalum et ruinam.
Qui inimicum munit, se punit;
Hostem qui munit, se magno verbere punit;
Sese debilitat, hostem qui munere ditat;
Hostem quique cibat, dampni libamina libat.
Cibi itaque Misnensibus venduntur, qui vendentibus inferre molestias
moliuntur. Permittitur eciam, quod domina Anna, coniunx Chorinthiani ducis, in
domo Nicolai de Turri residenciam habeat, que tunc, quia porte et muro
civitatis vicina fuerat, hiis, qui foris sunt, operam et opem pro viribus suis
prestabat. Dux eciam Chorinthie Pragam pro libitu admittitur intrare et exire.
Dicebant enim quidam Pragenses: Iste dux Chorinthie nomen regis habet, dolum
nequaquam faciet, neque hanc multitudinem minime regulatam ad urbem intrare
aliqualiter permittet, cum paucis igitur exeat et cum eisdem redeat. Quorundam
namque civium sinceritas nequaquam suspicabatur latentes insidias. Sequens res
monstrabat acerba, quoniam latet anguis in herba. Erant namque in exercitu
Misnensium foris in obsidione civitatis Pragensis iacencium cives Pragenses,
Nicolaus videlicet de Turri cum fratribus et amicis suis non paucis, qui prius
exigentibus eorum meritis de civitate eiecti fuerant, sed adhuc uxores,
liberos, cognatos et fautores intra urbem obsessam habebant.
Res est incauta, mala sunt ex talibus aucta.
Periculose in muro resistitur, cum impugnantibus ab impugnatis dolose
victoria exoptatur; non bene pugnatur, cum hii, qui pugnare se simulant,
adverse parti plus quam sue de triumpho favent et amplius vinci quam vincere
laborant. Certe cum amor corda unit litigancium, sagitta abit retrorsum, et
declinat clipeus ab illo, et hasta regreditur tunc aversa vulnere casso.
Nolo pugnare, quando perspexero stare
Hic patres, natos illic de se generatos.
Cum quis cum fratre pugnat vel filia matre
Et socero nurus cum pugnant, ero fugiturus.
Sese deludit male, si quis in hostia trudit,
Et limen digitum facit hunc pressura peritum.
Sic enim, proch dolor, factum est quibusdam sincere mentis civibus
Pragensibus, pro pace et republica defensioni urbis se exponentibus. Latenter
in opere habebant contradictores, qui simulabant se oretenus ipsorum strenuos
adiutores. Quomodo autem civitas ista salvari a manibus hostilibus poterat, que
alimenta obsidentibus prebebat, quam intestina dolositas et hominum diversitas
discerpebat, suosque emulos intrare et exire cotidie sustinebat?
Hoc Deus, ulcionum dominus, permisit, cuius manus tunc adhuc extenta fuit
super populum, qui ipsum demeritis offendit. In festo igitur Exaltacionis
sancte crucis anno Domini MCCCXo per fraudulentam tradicionis
perfidiam totus ille malignus Misnensis exercitus hostiliter in duabus partibus
civitatis, circa sanctum Franciscum videlicet et ad portam domini Nicolai de
Turri vicinam, intravit, Pragam cepit et humiliavit eam. Fridericus igitur,
Johannes et Nicolaus fratres dicti de Gallis, Nicolaus Hiltprandi, Menlinus
Roczaneri cum amicis eorum et pluribus aliis de civitate civibus videntes dolum
et contradiccionem in civitate, nec quod tante fraudi possent occurerre, omnia
sua dimittunt, et ut duntaxat personas salvas faciant, latenter utcunque
fugerunt et se in Neuenburg super Albeam, quam tunc Heinricus de Lypa tenuit,
pariter receperunt, fidem namque, quam Johanni venturo regi promiserant,
inviolabiliter servare volebant. Nicolaus vero de Turri cum fratribus suis et
amicis et quidam alii, qui prius fuerant de civitate reiecti, cum isto pessimo
exercitu sunt reversi. O quante pressure et detestabilis violencie exstitit
occasio Pragensis civitatis quasi voluntaria tradicio! Quidquid dici vel scribi
poterit, totum minus est, quam illa angaria, illa angustie miseria, quam
multorum pauperum innocencia ex ista tradicione subdola sustinebat; de illis
enim, qui civitatem intraverant, quilibet, prout voluit, domum cuiuscunque
hominis occupat, quidquid ibi invenit, spoliat, renitentes cruciat, clavibus ab
hospita vi acceptis penetralia reserat, et quidquid ibi placitum conspicit,
sibi servat, et quod maius est, ex cordis ceci avaricia illa gens Misnensis
perfida muros et parietes in hospiciis suis perforat, pavimenta delaniat,
thezaurosque absconditos reperire inibi se sperat. Adhuc usque hodie in
hospicio nostro apparent fissure et vestigia in muris, ubi isti pro pecunia
foderant more furis et muris. Fetor quoque avaricie mentes fetidiores pecunias
fecit tunc querere in fetidissimo fundo cloace. Isti in fetore sterquilinii
quesiverunt, sed, proch dolor, in domo Ebiruslini civis, filii Poplini, in
infimo cloace loco quinque argenti marcarum millia invenerunt. Similiter
ubicunque voluerant fodere aut rodere, libere faciebant. Instituit autem
Chorinthianus consimilibus consimilem iudicem, Nicolaum videlicet Waczingerum,
qui similis fuit in opere senibus duobus iudicibus tempore venerabilis Susanne.
In illo tempore maxime valebat ille quasi electus ex mille, fecit enim
iniusticiam et non iudicium, causa namque vidue non intravit in aures eius,
orphanis et pupillis non pepercit oculus eius. Quociens porcos pingues, oves et
boves aut alia pecora pauperum in civitate vidit, servos suos misit ac illa, ut
domum suam intrent et convivia faciant, baculo, securi et ascia ignibusque
compellit. Si pauper subsequitur, tres aut quatuor plagas durissimas suo labore
et clamore ab hoc largo iudice sine precio lucratur.
Qualis erat tunc rex, talis suus est ibi iudex.
Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat
bonum, non est usque ad unum. Omnes sceleri dant operam, cum nulla pena
consequitur culpam. Quanta tunc putas spoliorum gravamina totum in circuitu
civitatis sustinuerit confinium, quando violentis angustiis non caruit
civitatis forum medium et transitus omnium platearum? Sepe namque tunc in urbe
hac committebatur latrocinium, quia defecit protegens adiutorium. Wolframus
vero, civis Pragensis, qui hospitale occuparat, regi Romanorum Menlinum, suum
filium, pro obside miserat et tamen, quia Chorinthiano et Friderico, marchioni
Misnensi, adheret, ipsum fama populi accusabat. Hanc autem fecit opinionem,
quod ipse de Praga exiens Misnensem adiit marchionem, factus ibi compater
marchioni. Facta est itaque hec civitas inclita velut latronum spelunca, per
discordias vero et violencias continuas vino compunccionis facta est Praga
velut ebria, et quid iam sibi utile sit, stat oblita. In tantum eciam hec
preclara urbs fuerat viribus exinanita, quod iam barones simplices ipsam
invadere et rapere manu decreverant inimica. Hoc autem semel per Wilhelmum
dictum Leporem factum fuisset, si frater Hermannus, monachus Aule Regie,
quosdam de civibus non de tali periculo premonuisset, quod adhuc dominus
Walterus testatur, qui ab illis insidiatoribus, cum in Wissegradum de mane ire
proponeret, duobus equis in itinere spoliatur.
O quantum mordes mala tu discordia sordes,
Disrumpit fedus actus tuus undique fedus;
Prelia confortas, tu plura gravamina portas.
Qui discordare consuevit vel spoliare,
Nunquam ditatur, sed cum luna variatur,
Invidias miras retinens in pectore diras.
Quam mala sit plaga litis, monstrat bene Praga:
Est expugnata bis in anno, lite gravata.
Istud civilis fecit discordia vilis.
Capitulum CVI.
De speciali gravamine, quod
temporibus Heinrici, ducis Chorinthie, sustinuit monasterium Scedlicense.
Tanta devastacionis pestilencia sub Heinrico duce de Chorinthia mulctabatur
tota Bohemia, quod non solum urbes, ville et persone seculares, sed quod
lamentabile est, viri spirituales artarentur usquequaque eciam in suis cenobiis
et claustrales. Sed ut sub silencio transeam de innumerabilibus molestiarum
violenciis, quibus beati Benedicti, Cisterciensium, Premonstratensium,
Cruciferorum ordines ledebantur et in patrimonio Crucifixi, id est in suis
hereditatibus, cottidie premebantur, hic quasi nichil aut parum disposui
scribere, volens tantum parumper de oppressionibus Scedlicensis monasterii aliqua
breviter enodare. Diffusum quippe esset singula dicere et flebile audire, in
tantis enim adversitatibus animus obstupescit et super his malis compassionis
claudere viscera pius quilibet homo nescit. Quomodo autem domus Scedlicensis
pace frui aut proficere potuit sub principe, qui ipsam mox in primo suo
introitu omni lucro, quod in Kuthna habuit, ausu temerario quam animo sacrilego
presumpserat privare? Iniquitatem vero iniquitati posthec Chorinthianus
apposuit, quando id, quod indebite conventui Scedlicensi in Kuthna receperat,
iniuste quod pro tempore possederat, ipsi abbati ad redimendum, quod suum est,
pro maxima pecunia exhibet et prestat. Cumque enim quidam viri honestiores
montani, fautores Scedlicensis monasterii, Chorinthianum ducem urburam ad claustrum
pertinentem non permitterent tollere, aut sibi per violenciam usurpare, novum
extorsionis modum cepit Chorinthiane avaricie iniquitas cogitare. Rogare namque
incepit dominum Heidenricum, abbatem Scedlicensem, minas miscendo precibus,
quatenus nunc tantam et iterum tantam pecunie sibi mutuet quantitatem.
Importuna igitur et impia exaccio pium abbatem prestare multociens compulit
mutuum exactori nimium violento, pro mutuo vero multarum marcarum quandoque
abbati redditum fuerat pignus, exilium scilicet plura paria litterarum.
Multa datur marca, redduntur pignora parca,
Littera scripta datur, per quam nil ratificatur,
Nam quasi scintilla, velut ignis parva favilla,
Sic prosunt illa cartis appensa sigilla.
De presenti tunc mutuo Heinricus abbas eo doluit, quo futurum sibi periculum
precognovit. Alia quoque gravaminis excogitatur adinvencio a rege isto:
hospitalitatem namque, cui velut operi pietatis intendit et invigilat pro posse
quelibet domus Cisterciensis ordinis, in quandam onerosam impietatem Chorinthianus
iste incepit convertere, volens frequencius personaliter cum sua insulsa
familia in claustro diebus pluribus iacere ibidem hospitans importune. In
claustro quippe degens claustralibus cibis vesci noluit, sed in deliciis regiis
superhabundare cum tota sua curia voluit. Studuit namque princeps iste sese, ut
epulo, epulis regalibus ingurgitare, cum tamen ut rex ipse pro pace et patria
nesciret pugnare. Vidimus autem et ad malum nostrum sumus sepissime experti,
quod ipso Chorinthiano existente intus in cenobio Scedlicensi plura pecora ante
portam propinquius manus abstulit et rapuit spoliantis, et nonnunquam hii
malefici de familia fuerant Coritancii. Facile cognoscant omnes, quod per tales
hospites hospicio subito crescit mortalis egestas.
Quando intus hospes roditur, foris res rapitur, quid aliud, quam paupertatis
onus exoritur? Sed num quid equi velocitate sui cursus pro usu monasterio
remanserunt, quando oves et boves, insuper et universa pecora campi rapaces
raptorum exercitus deduxerunt? O quam parum hoc tamen in sortem fortune sibi
Scedlicense monasterium adscripsit, quod equos suos successive, sed non uno die
perdidit, sed forsan equale dampnum pertulit, quoniam sepius violenta rapacitas
spoliavit. Uno autem die septuaginta equi cum curribus pluribus pro adducendis
lignis ad Montem Ferreum missi sunt et amissi, alio vero die sexaginta,
quandoque viginti, quandoque plures, nunc pauciores equi spoliati fuerunt plus
quam sepe, quorum hic perdicionis diem et numerum me non oportuit annotare. In
libro namque sathane, predonum omnium ductoris, quam doctoris stilo ferreo et
plumbi lamina hec omnia sunt plenius exarata. Equorum carenciam ubique per
abbaciam inculti agri monstrabant, qui pro fructu frumenti spinas et tribulos
producebant, unde versus:
Nunc stetit urtica, steterat florens ubi spica,
Cardo stat et spina crescunt, ubi tunc bona vina.
Tunc namque agrorum sterilis colonia festinabat non creatori, sed pocius
raptori, terra tunc parce seritur, et parce metitur, sed numquid propter
parcitatem seminis et desolacionem, que ubique viguit in grangiis tuis, o tu
oppressa domus Scedlicensis quiescere a muneribus permitteris? Nichil omnino.
Quod enim domui isti de grangiis, agris, hortis, vineis non pervenit, mutuare
ipsam sub usura cotidiana hospitalitas et extrema necessitas compulit sepius
graviter et coegit. Sed numquid edentes et bibentes in tali hospitalitate
ministros suos inspicere et suscipere solebant in caritate? Sciunt hec frater
Hermannus, quondam cellerarius, et frater Reinhardus, magister hospitum in
Scedlicz. Ipsi namque ac eciam cum eis monachi plures alii sepius viderunt et
audierunt signa, que fiebant ab importunis hospitibus non a superna gracia, sed
proterva audacia; quoniam de rebus monasterii superflue solebant frequencius
mali et ingrati hospites incomptis moribus lascivire et incultis sermonibus
coram monachis protervire.
In Scedlicz plures scurre veniunt quasi fures,
Qui nos ut mures rodunt, stetit ista diu res.
Hiis cum prebemus hilari vultu, quod habemus,
Omnia, que cernunt portari fercula, spernunt,
Et nos derident, contra nos denteque strident.
Que tunc in mensa vigeat virtus bene pensa,
Advocat hic monachum dicens, frater michi Bachum
Apporta cicius vel ego prestabo tibi ius
Ad caput abrasum, quod et humectet tibi nasum.
Curras ante fores, porta panes meliores,
Panem servorum non gusto, nec puerorum,
Panes abbatis volo, quem fore me reputatis?
Ast ego, qui quondam male feci, sic modo tondam
Hos crines capitis. O vos monachi, male scitis
Hic michi servire, faciam vos igne perire.
Alter conversum vocat inde liquore respersum.
Nominat in risu convers, omni quoque nisu
Hunc fratrem turbat, nunc improperat sibi matrem,
Nunc patrem, verbis hic hunc irritat acerbis
Dicens, barbatus hic est multum sceleratus,
Hic est conversus perversus, crimine mersus.
Verba dat hic dura converso talia plura.
Talem mercedem tulit hic malus hospes ad edem.
Tercius adiungit, quod peius scit, male pungit,
Omnes claustrales dicens monachos fore tales,
Quod, nisi cogantur monachi, bona non operantur,
Exclamat quartus, hic est nimium locus artus,
Atque cibus parcus, pharetras tollamus et arcus,
Telaque mittamus, pullos claustri capiamus,
Porcos mactemus, sic nos carnes comedemus,
Nam nichil est visum nunc in mensa nisi pisum,
Ex ovis torta, cum fructibus unica sporta,
Pisces cum parvis oculis, luet istud in arvis
Grex et oves horum, qui nos pascunt, monachorum.
Effatur quintus, non stabo diucius intus,
Exeo nunc claustrum, rapiam, quod videro, plaustrum
Cum cunctis rebus, sic pluribus inde diebus
Caucius expendam, quicquid superest michi, vendam.
Dives ero, vestes et honoris erunt michi testes.
Conspicis hic multos, qui nos reputant quasi stultos,
Et pro mercede non cessant dicere fede.
Gratis et ipse datus cibus est ab eis reprobatus.
O tu blaspheme predo turpissime, deme
Ex ceca mente tam turpia facta repente
Et cum tu nescis, tu suspenderis; ab escis
Sic tu cessabis, Plutonis ad antra meabis.
Hunc, qui derisus fuit hic a te, paradisus
Suscipiet. Sed eris miser et flammis crucieris.
Illi autem infortunio, quo domus Scedlicensis angustiabatur interius, non
suffecit, sed adhuc sibi gravamen aliud exterius sociavit. Bertholdus namque
dictus Pirchneri montanus, quem pecunie copia de subterraneis foveis extracta
ultra metas civilis condicionis in sublime extulerat, inter Montem et claustrum
Scedlicense ad meridialem plagam in valle dictum Pirchinstein castellum
construxerat, ubi plus curiositate, quam necessitate sepius manebat. Cumque
idem Bertoldus magis Friderico, duci Austrie, quam Heinrico, principi
Chorinthie, favore amoreque adhereret, nec res ipsa lateret, ne Chorinthiani
manus quandoque graviter incideret, de Kuthnis cum Ortlibo et Jenslino iudice
clam ad ducem Austrie confugit, castrumque suum suis famulis custodiendum
reliquit. Hii autem, qui in municione relicti fuerant, depredari transeuntes
minime formidabant. Congregatus est itaque copiosus exercitus tam nobilium quam
Montanorum illud obsidencium castellum. Venerant tamen illuc plurimi ad iussum
Chorinthiani non causa preliandi, sed ut occasionem haberent pauperes
spoliandi. Totum pondus illius prelii dumtaxat incubuit vicine domui
Scedlicensi, populus namque universus castra metatus est in circuitu domus
illius. Chorinthianus itaque tam pro se, quam pro exercitu suo expensas exigit
et recipit ab hoc monasterio. Hii eciam, qui castrum defendebant, a claustro
victualia exigebant et nisi iuventur, ignem et gladium minatorie pollicentur. Inter
has angustias non repugnabat, sed tamen omnibus dabat id, quod habere poterat,
domus Scedlicensis misera, omni iam fere auxilio destituta. Metuntur in campis
semina per exercitum, occiduntur ad coquinam pecora et solum sequitur ex hac
pugna Scedlicensi sancto collegio paupertas extrema. Post magni intervalla
temporis intervenientibus quibusdam condicionibus acquiritur castrum, sed ex
omnibus prius, que habuit, exuitur claustrum.
Displicet hoc multum, multique sciunt fore stultum,
Quod circa castra ponunt aliqui sua claustra.
Claustrum rura fodit, que castrum postea rodit,
Quando metit claustrum, iungit castrum cito plaustrum
Deducens messem. Monachusque libencius essem,
Hic ubi stat claustrum, cui non astat prope castrum;
Castrensis satane servit, cum surgere mane
Suevit claustralis; vita utique horum est maxime [inequalis:
Nam cum claustralis orat,
Castrensis operatur, de quo pauper homo postea plorat.
Miraculosa pugna anno Domini MCCCIX.
Rem quandam non minus lacrimosam quam miraculosam nunc refero, que in
Scedlicensi accidit monasterio, in qua luce clarius claruit omnibus gloriose
virginis Marie operacio et defensionis virtus. Cum dominus Heidenricus, abbas
Scedlicensis, propter commune bonum regni Bohemie apud regem Romanorum
Heinricum in partibus moraretur Alemanie, Chorinthianus suique satellites
peius, quod interea inferre domui illi poterant, crudelitate acerrima eo
frequencius quo liberius cottidie hostiliter inferebant. Una siquidem die
sabbati, decimo tercio videlicet kalendas mensis Decembris, Heinricus, vir
acerbus dictus de Haufenstein, Chorinthiani ducis marschalcus, tyrannidis
amicus claustraliumque personarum hostis sevus, quosdem de vulgo in Cuthna ad
se vocat, cum quibus talia loquitur et tractat: Cur, inquit, aliquem defectum
ultronei patimini? Cara nunc sunt tempora et quasi gratis consumitis omnia
vestra; audite me viri robusti, consilium meum sequimini. Claustrum illud in
Scedlicz, quod prope nos est, opulentum est, omnibus diviciis et deliciis
superhabunde plenum est. Bladum, vina, cerevisia, carnes, casei et omnia humano
victui necessaria in maiori ibi sunt, quam dici poterit, copia; monachi inibi
pauci sunt, incauti sunt, inutiles nobis facti sunt; numquid igitur equum
videtur vobis, ut hec omnia ipsi soli consumant sine nobis? Non erit hoc, sed
cum ipsis divisiones parcium faciemus suarum et per casum declinabimus
ablativum. Ite, plures assumite, claustrum infringite et rapite universa. Si
quis autem vos interrogaverit aut prohibere voluerit, ipsi cum clipeorum umbone
garrulum os obstruite. Ad iniquum huiuscemodi consilium faciliter patefacte
sunt aures hominum iniquorum; vehemencia igitur istorum mox clamitat in
plateis: Si quis diligit habundanciam pecunie, ad nos declinet et eam inveniet.
Ad unius vocacionis vocem tumultuans populus excitat clamorem, catervatim
statim omnes confluunt populi ad hoc, ut pecunias sive per fas vel per nefas
acquirant, communiter stant parati. In modica igitur hora diabolo utique
precone tantum populum convocante congregate sunt gentes infinite multitudinis,
ita quod plus quam ad decem millia virorum belligerorum vesanus iste populus se
extenderat et insanus. Hii igitur omnes insimul conglobati cum galeis et
cassidibus, loricis et thoracibus, sagittis et arcubus, balistis et iaculis,
siccis et securibus, lanceis et tribulis, scutis et clipeis, gladiis et
fustibus exierunt tamquam ad latrones. Plures tamen ex illis nesciverunt, quo
ducerentur, sequebantur tamen alios precedentes; unus vero ex omnibus, similis
Jude Scarioth, ab Heinrico de Haufenstein quasi traditor et dux illius
exercitus constitutus fuerat, qui alios armatus precedebat et fortiter
clamabat: Venite post me, faciam vos omnes divites hodie. Ad illius
exhortacionis clamorem quelibet sitire incipit mens avara pecuniam et iam omnibus
alludit sub spe illa nova leticia, quia sperat quilibet, quod ditari subito de
re debeat aliena. Et quid dicam ultra? Ecce cum omnes isti corde rapaci ad
claustrum Scedlicense venerunt, magnum impetum unanimes fecerunt et ut
monasterium non orandi sed spoliandi causa subintrent, pro viribus gestiunt et
hostia iam infringunt. Nuncciabatur interea monachis et fratribus
conventualibus quibusdam tunc legentibus, aliis orantibus aut meditantibus
inopinata quam ingrata hostilium hospitum presencia, quibus nequaquam ad
legendum aut orandum, sed ad rapiendum et spoliandum fuerat voluntas omnibus
una. Quid autem faciet hac in angustia monastice simplicitatis inexperiencia?
Quid faciet nunc pura vite claustralis innocencia? Quis unquam docuit manus
eius ad prelium, aut digitos eius ad bellum? Esto ei Domine turris fortitudinis
a facie inimici; tu autem Domine Sabbaoth, qui iudicas iuste, tu semper tuos
non suis viribus, sed tuis virtutibus vincere docuisti, non enim in arcu meo
sperabo, et gladius meus non salvabit me. Dextera autem tua ipsa auxiliabitur
michi. Quid igitur pusillus grex faciet iste, cui angustie sunt undique? Certe
clamabit ad Deum, exaudiet eum, salvum faciet eum, quoniam vult eum. Currunt
igitur monachi quidam ad altaria, non ad arma, ad oracionem quam ad
defensionem, non armis, sed devotis animis pugnaturi, quidam trahunt campanas,
invocant Virginem, ipsorum patronam, de vita iam spem quasi non habentes
aliquam, quosdam vero tam inter monachos, quam conversos spiritus induit
fortitudinis, qui sua corpora quibuscunque defensioni aptis muniunt
vestimentis, hinc inde homines munitos applicant hostiis; qui autem pugnare pro
propria pace quam persona sua voluit, si aliud non habuit, psalterium aut
librum alium, duros habentes asseres, ad pectus suum scapulari supposito pro
thorace cautus applicuit, et sic ad defensionem iussus exivit; latomi,
textores, sutores, pistores, subulci et bubulci ad bella minime docti, nudis
aliqui pedibus et quidem in camisiis, divina armati virtute, frementi
impugnancium multitudini se opponunt et qui tunc affuit, unum inermem de
familia beate Virginis in Scedlicz patrone sepius conspexit contra ducentos,
qui dispergere et rapere venerant, pugnare eosque immisso terrore fugare; foris
enim armati plurimi, intus inermes pauci. Cum autem ex multitudine populi
impugnantis violencia quandoque portam aut hostium infringere nititur, statim
ex genitricis Dei adiutorio paucitas claustralis familie restitit viriliter,
pluresque sauciatos vulnere, affectosque morte retrorsum regredi compulit per
vim belli. Erat autem in diversis locis claustri et horis diversis diei sepe
repetita talis miserabilis pugna. Plures itaque, quorum numerum dicere non
presumo, qui replere sua marsupia avide de Monte venerunt, miserabiliter
interfecti plaga utique non hominis, sed Dei iacuerunt. Postea quoque iumenti
stabula, cellaria, angulos, et cameras suis morticiniis impleverunt. Facta est
autem cum eis misericordia, cum daretur absque prece et precio sepultura.
Protexit itaque die illo gloriosa celorum imperatrix Maria suorum propugnatorum
devotam audaciam, ita quod nullus, qui erat de domo et familia monasterii
Scedlicensis, nec in capillis sui capitis seu quibuslibet membris aliis in
acerrimo illius conflictu certaminis lesus fuit. Unus tamen de familia Scedlicensi
iactum modicum lapidis sustinuit, qui subito postea sanus factus saliit sicut
cervus.
Iuvit ad hec bella preclara Maria puella,
Ipsa maris stella fecit, quod tanta procella,
Que tunc de cella monachorum corda tenella
Pellere temptavit, nullum penitus superavit.
Sed qui pugnavit gladiumque manu baiulavit,
Hunc virgo stravit, vel eum de lite fugavit.
Tunc exultavit monachus, laudes recitavit,
Matrem laudavit, que tanta gravamina cavit.
Montani fugiunt, confusi postea fiunt.
Capitulum CVII.
De pressuris et violenciis, quibus
Aula Regia succubuit temporibus Heinrici, ducis Chorinthie.
Velle michi adiacet, sed posse non invenio, ut explanare valeam illam
oppressionum miseriam, que sub Chorinthiani dominio est Aule Regie illata
monasterio.
Etsi non totam, tamen hic faciam fore notam
Partem pressure, bona que claustralia dure
Chorinthus pressit, qui se pro principe gessit.
Si id, quod a subditis delinquitur, rectoribus consciis totum impingitur,
iste dux Chorinthie auctor malorum plurium in Bohemia a pluribus demonstratur.
Quid unquam periculosius regno esse poterit, quam cum populus subiectus regi
suo nullius honoris aut timoris debitum persolvit? Non sana lex, incuratus rex.
Unde tibi o depauperata Aula Regia, quod mille marcas argenti gravis
ponderis Heinmanno dicto de Duba dare cogeris, nisi quia idem Heinmannus
civitatem tuam Landiscronam et circumiacentem provinciam propter interitum
Wenceslai regis iuvenis violenter rapuit, potenter tenuit et nequiter possedit.
Demum quia Chorinthianus rex sepe requisitus facere tibi iudicium et iusticiam
de illata violencia noluit, quia non potuit, tu compulsa es mille marcas illi
solvere, cui, si rex esset iudicans in equitate, in nullo penitus tenereris.
Nichil solvisses, si coram equo rege equa lege contendisses.
Sed tu solvisti, quia iusticia caruisti,
Et puto, bis mille marcas tibi redderet ille,
Si vivens esset; sed talis questio cesset.
Videns autem rex iste, quod ipsum parvipendentes magnates et universi
nobiles Bohemie devastarent tam totum regnum quam claustra undique, nunccios
misit pro subsidio ad avunculum suum Stephanum, ducem Bauarie, qui trecentos
pugnatores roganti destinavit pro iuvamine. Erat autem Chorinthiani intencio,
quod cum illis hospitibus regni incolas vellet opprimere, seque in regno
firmius solidare.
Illi igitur Bauari de alienis rebus avari
veniunt anno Domini MCCCVIIIo mense Septembris pariter in Aulam
Regiam et facti sunt illi domui hii hospites in ruinam maximam et rapinam.
Quidquid tunc in Aula Regia invenitur, totum consumitur, monachisque minus
nichilo relinquitur, deinde inter villas duas Aule Regie, Chuchyl scilicet
Maius et Minus, et aquam Multauiam se totus ille exercitus ponit, et omnia, que
in villis, agris, prediis, grangiis ad monasterium spectantibus invenit, rapit
totaliter et consumit. Horum itaque raptorum presencia facta est omnium rerum
absencia in Aula Regia desolata. Deficientibus tunc victualibus conventui cum
aliis octo monachis in villam nostram Slabs, ut ibi utcunque necessaria
haberemus, ego fui missus pariter; fuimus ibi non tamen securi. Accidit autem,
ut in die beatorum Prothi et Iacincti iidem Bauari erectis panneriis suis et
vexillis ante curiam, in qua mansimus, venirent cum armis; spoliata tota villa
curiam impugnant et nisi omnia, que sunt in curia, dentur, incendium minantur.
Magno nos percussi timore ipsis, ut tantum ignem non mitterent, quinque
sexagenas grossorum promisimus assignare, quos receperunt, et nichilominus
omnes villas in circuitu nostro sitas depredati sunt. Testatur hoc frater
Fridericus Bauarus, quem eodem tempore alter Bauarus armiger per unum telum a
balista emissum ad posteriora dorsi fere salutaverat, suscepit autem hostium
hostilem bauaricam salutacionem pro eo. Scio hominem, qui tunc propugnaculum
curie ascendit, capiti galeam imposuit, non quidem ut pugnaret, sed ut
impugnantes terreret et repugnancium numerum augeret. Quantas putas tunc anxia
Aula Regia circa Landiscronam, Wilhelmswerd, Tribouiam et in circumiacentibus
ibidem hereditatibus sustinuit miserias? Utique infinitas. Cum enim hic in
facie Chorinthiani regis a regalibus hominibus tantas in se sufferret
angustias, certissime hereditates illas tunc circumdederunt tanta mala, quorum
non erat numerus; omnes enim vicini istarum Aule Regie hereditatum depredati sunt
eas, oppresserunt eas et cotidie abhominaciones fecerunt ibi pessimas. Gemitum
tunc pauperum ibi audivi, virgines, mulieres exutis vestibus nudas et flentes
currere vidi, gemitus meus tunc non erat absconditus, sed super hiis malis
conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde. Quociens autem
videntes oppressionem pauperum exitum aquarum deduxerunt oculi mei, notum est
Domino, qui posuit lacrimas meas in conspectu suo; meror eciam exuberans
transfixit cor eciam abbatis piissimi, cum videns videret affliccionem populi
sui; raro enim vel nunquam erat dies, in qua pauperibus a spoliis foret quies.
Omnes enim sub Chorinthiano rege milites, quantumcunque viles, reges esse
volebant et in pauperes nostros ferocem tyrannidem exercebant. Jesko dictus de
Schiltberg volebat esse rex unus, Johannes Wusthub rex unus, Petrus de Santbach
rex unus, Jenisius de Geyrsberg rex unus, Bohonko de Schonberg rex unus, Witigo
de Swawonicz rex unus, Vlricus de Brandeiz rex unus.
Reges tunc fures modo sunt, rapiunt quasi mures.
Hii omnes, cum vix sint homines militares, plus habent de fastu et
tyrannide, quam reges ipsi; namque cum essent nobis vicini, non cessabant sine
intermissione nostris tunc pauperibus vim inferre. Cupientes vero tunc temporis
redimere, quoniam dies mali fuerunt, totum censum nostrum, plus videlicet quam
trecentas marcas, hinc inde vicinis raptoribus ut lupis rapacibus dedimus, ut
saltem sic pacis commodum nostris hereditatibus emeremus. Dedimus tunc Jesconi
de Schiltberg, ut solum uno anno nobis parceret, marcas centum octoginta, Petro
de Santbach ac suis amicis marcas sexaginta, Johanni Wusthub quadraginta,
Vlrico de Brandeiz marcas triginta; sic itaque licet inviti totum censum
tyrannis largiti sumus, nobis nichil reservantes penitus, ut hereditates
indempnes aliquantulum servaremus. Profuit nostrum donum sed non multum, qui
enim consuevit aliena rapere, pro modico ducit fidem et pactum, quod fecerit,
violat.
Nescit servare pactum, qui scit spoliare.
Videntes autem quia per dona illesa bona nostra servare non possemus, ipsa
Heinrico de Lypa regenda commisimus, sed condicione tali, quod proventuum nobis
deberet media pars dari, sed totum sustulit et porcionem, que nos contingit,
nobis solvendam forsitan in posterum reservavit; solvit, tamen nescio quantum.
Et quid plura? Certe conversus audies abhominaciones hiis maiores, que
Chorinthiani tempore illate sunt Aule Regie. Cum enim esset hec domus vicina et
presens maleficorum aspectibus, eo pluribus premebatur extorsionibus coactivis.
Luebant predonum viciniam oves et boves et universa pecora campi, que huius
fuerunt monasterii. Wilhelmus Lepus dictus de Waldek non leporino sed lupino
more uno die quingentas oves monasterii abstulit, nec reduxit, una eciam sola
vacca tunc remanserat in Aula Regia. Novi autem hospites, quos de Mysna anno
Domini MCCCXo mense Augusto Chorinthianus vocaverat ad regnum
Bohemie, nova mala Aule Regie rapaciter satagunt inferre. Cum enim isti in
Praga violenciam maximam perpetrassent et in circuitu eius fere omnia devastassent,
a civitate propter metum Bohemorum elongare se minime presumebant, unde cotidie
faciem suam asperam ad abbaciam, ut quid raperent, convertebant. Sic itaque
diebus cunctis, quasi quibuslibet horis non discipline, sed rapine intuitu isti
hostiliter in virga ferrea Aulam Regiam visitabant. Sed cum monachi remedium
aliud non haberent, oracionem sacerdotes et levite ad altare crebro cum
lacrimis faciebant. Erat autem quasi iam ad consuetudinem ductum, quod campane
gemine indicantes pugnam aut rapinam terribilem darent sonum; sepe heu accidit,
quod ad campane sonitum hora diei inchoata a monachis in choro psallentibus
intercipitur, cibusque in mensa a ieiunis dimittitur, a lecto sine sompno
quandoque surgitur. Cum enim turma predonum cernitur et ab ipsis vulgus vim
patitur, ubique clamor flebilis extollitur, clamabant isti: Fugite, fugite,
ecce partes adverse; alius clamabat: Heu me, quia depredatus sum; lugebat iste
filium, alter patrem occisum, alter se iaculo percussum deplorat et alius rebus
suis omnibus, quas sub sole habuit, denudatum; tumultus magnus est in misero
populo, quilibet flet pro dampno suo. Quis contristabitur super te o Aula
Regia, domus inclita, o tenera filia, delicata habitacio, novella plantacio?
quis nunc auxiliabitur tibi? dies viduitatis et luctus venerunt tibi pariter,
intus habes felicem tumulatum fundatorem, foris horribilem tumultuantem
vastatorem. Hec que nunc facit tibi devastator, predixit tuus, cum viveret,
fundator; priora scripta recole, invenies hoc expresse. Cum autem spoliantibus
spolia deficerent et iam, quid spoliare possent circa Aulam Regiam, exterius
minime invenirent, ad aliud vexacionis piaculum hii se predones pessimi
convertebant. Ipsi namque pecuniam magnam, modo videlicet centum marcas, modo
quadraginta, modo quinquaginta, nunc viginti, nunc decem iam tantum vel unam,
modo plus, modo minus a paupere domo Aula Regia minis asperis exigebant; sed
cum Aula Regia ulterius pecuniam non haberet, coacti sunt seniores domus plures
monstrancias aureas et argenteas et vasa preciosa, que erant in domo Domini,
frangere, calices quoque et pannos sericeos cum pulchro ornatu vendere et dare
non pauperibus sed raptoribus. Fundator eciam rex Wenceslaus domino Conrado,
abbati primo, ciphos, scutellas plures cum suppellectilibus et clenodiis
diversis ex auro, argento, lapideque precioso fabricatis dederat, que omnia
Aula Regia in hoc arto gravamine posita a se alienare et assignare istis
Mysnensibus ipsam ledentibus flebiliter est compulsa. Sic igitur fere virtus
omnis de Aula Regia per manus operancium iniquitatem penitus eviscerata est.
Audi aliud: nutriti erant in loco secreto infirmitorii domus Aule Regie porci
pinguissimi, qui Chorinthianorum et Mysnensium proditi sunt cohorti. Ipsi
igitur ad malum proni uno mane ad Aulam Regiam veniunt, sepemque, que ibi erat,
infringunt, monachos quosdam vestibus exuunt et in Pragam porcos pariter
deducunt. Sequuntur monachi plures, solis scapularibus induti, regem
Chorinthianum adeunt, et ut porcos rehabeant, sibi precibus magnis instant. Qui
uni, qui potestatem et custodiam porcorum habuit, secrecius sic dixit:
Pinguiores horum monachorum porcos elige, occide, macta, nobis reserva, peiores
vero hiis monachis redde petentibus. O quam rex iste est nobilis, cui magna
cura est de pinguibus porcis et minima de federe pacis. Carnifex debet esse,
non rex, cui nota est plus mactandi, quam regnandi lex.
Non bene regna regis, nec digne nomina regis
Portas, cum curas porcas, sic non bene duras;
Rex semper fieres, si regni iura teneres,
Et pacem faceres, post te staret tuus heres
Antiquo more sub magno regis honore.
Tanta vero pressura miserie coartabat interius tunc monachos Aule Regie,
quod ex eis plurimos mera necessitas compellebat exire et in Praga sine cuculla
in solis scapularibus per vicos et plateas discurrere, predones querere et
petere, ut si forte aliquid ex hiis, que ablata sunt, valeant rehabere. Flebant
super tali miseria monachorum plures honeste persone et femine piarum mencium,
quando ipsos in civitate ut scurras et girovagos conspicerent, quasi nude et
misere hinc inde discurrere, nec usquam consolacionis remedium invenire. De
istis angustiis fratrem Theodericum Thuringum interroga, qui expertus tibi
dicet omnia. Erat autem Chorinthianorum tanta vesania, quod non solum rerum
spolia, sed homicidia siciebat; veridicus namque sermo nobis retulit, quod per
Chorinthianos dispositum fuerat, quod quispiam in aliquo loco preeminenciori
secrete deberet stare et dominum Conradum, abbatem Aule Regie iaculo misso de
sagitta, cum inde procederet, penetrare. Causa huius exstitit, quia bonum regni
et reipublice quesivit, ipsum autem Dominus custodivit, qui eius propositum
bonum scivit. Audi nunc blasphemiam: frater Hermannus, magister curie in Praga,
cum alio monacho Aule Regie ablata queritans mestus ivit per forum Pragense.
Hos cum Heinricus de Huffenstein, marschalcus Chorinthiani, vidisset et ad se
vocasset, ipsis stomachanti voce talia dixit: Vos monachi state et audite me!
Vos estis regis inimici publici et nobis contrarii, credite michi, quia
vindicabo me de vobis; exite ad claustrum, convocate conventum, nam ego adhuc
infra triduum dierum tenebo capitulum vobiscum, visitans visitabo vos in virga
ferrea et baculo dispersionis; ira mea seviet super vos, et super fratres
vestros. Credite michi et hanc rem habete certam, quia quibusdam de domo vestra
personis de capite crinem excidam, barbas evellam, linguas de faucibus
extraham, nec relinquetur vobis lapis super lapidem in omnibus edificiis et
habitaculis vestris; si alius scivit construere, et ego scio destruere.
Destruam utique omnia vestra edificia radicitus et non parcet vobis oculus
meus. Hec fratribus vestris nuncciate in nomine meo, ut se adaptent capitulo a
me cum ipsis post triduum celebrando. Quem non terreret crudelis viri, qui
gloriatur in malicia, relacio et legacio tam aspera? O quante formidinis timor
horum duorum monachorum corda propter minas istius concutit! Attoniti igitur
nichil illi blasphemo responderunt, sed ad se ipsos reversi mutuo dixerunt: Tu Domine
universorum, qui nullam habes indigenciam, voluisti templum tuum fieri in Aula
Regia; conserva domum istam inviolatam Domine, tua est enim potencia, tuum est
regnum Domine. Audi igitur verba huius, qui loquitur mala supervacue; parum
enim contra nos, qui servi inutiles domus tue sumus Domine, locutus est
contumax iste, sed contra te Domine, rex celi et terre. Tibi namque ad gloriam
sempiternam per servum tuum Wenceslaum, regem pium, locus iste est constructus
et oblatus, ut sit memoriale nominis tui ibi in secula. Conserva domum istam
pie Deus et in ea habitantes pusillos cum maioribus. Nuncciatur igitur in Aula
Regia illa, quam protulerat os superbum, blasphemia, turbat sermo ille monachos
omnes in capitulo, iniunguntur oraciones, ut dominus Deus de sanctuario suo
super domum hanc et suam familiam respiciat et ipsam in sancta pace conservet,
orantesque dixerunt: Tu Domine, qui Helyodorum fastuosum, qui manum suam contra
domum tuam temere levaverat et proterve contra te os suum ponens in celum
iuraverat, orante Onya, sacerdote magno, plaga funebri corripuisti, audi nunc
istius contumeliam et opprobrium blasphemantis, applica opus aliud manibus
suis, quod manus sue non dominentur in domo tua Domine et in nobis. Sed quid
factum est? Ecce ille, qui os suum in celum posuerat, aliosque mactandi et
fugandi votum incautus emiserat, Aulam quoque Regiam evellere funditus
proposuerat, ipse die tercio fugatus et fere in ore gladii trucidatus est. Hoc
divina virtus fecit, sicut reserat consequens tractatus.
Huffenstein Heinricus, magnus monachis inimicus,
Esse volens tutus, est tunc blasphema locutus
Contra te Christe, dicens: triduo locus iste
Per me frangetur ac in nichilum redigetur.
Eius frustratus est spe, sic nempe fugatus.
Monstrat se stultum, qui vult extollere vultum
Contra celestem regem, facit hic sibi pestem
Mortis, quam vite. Per se perit hic homo rite.
Omnium autem nostrum, qui usque hodie in Aula Regia vivimus, una est et
eadem opinio et hec fides: Si illud venerabile corpus domini Wenceslai regis
fundatoris in Aula Regia tumulatum non esset, propter intolerabilia adversancia
pericula ipsa Aula Regia deleta et funditus exstirpata fuisset; nos enim, qui
eundem fundatorem vidimus et cum eo conversati fuimus, tam preclara virtutum
opera de ipso cognovimus, quod propter suum corpus, quod est apud nos, omnes
nostros posteros feliciores apud Deum fieri perpetuo reputamus.
Capitulum CVIII.
Quomodo rex Johannes, filius Heinrici
imperatoris, cum exercitu valido Bohemiam intraverit et Pragam expugnaverit
anno Domini MCCCXo.
Postquam rex Bohemie Johannes a patre suo rege Romanorum Heinrico in
Columbaria separatus fuisset et posthec in Nurenberg de Reno veniens per dies
quatuordecim congregacionem principum et validi exercitus habuisset, factum
est, ut in die beati Luce ewangeliste a Nurenberg exiret et versus Bohemiam
procederet. Erant autem cum Johanne rege, cum iam in Egram pervenisset, prout
pater suus, Romanorum, rex prius sapienter ordinaverat, multi principes et
nobiles. Fuerunt namque in suo exercitu dominus Petrus, Maguntinus
archiepiscopus, Rudolfus, dux Bauarie, comes palatinus, dominus Philippus,
Eistetensis episcopus, Fridericus, de Nuerenberg purgravius, Bertoldus de
Hennenberg, Ludewicus de Ottingen, comites Albertus de Holloch, Heinricus de
Bruneck et Diterus de Castello, Sweuie advocatus, plures quoque alii comites et
libere condicionis viri de Alemania, qui omnes pugnare venerant in valido
robore et in multitudine magna. Erat autem exercitus horum magnus et fortis
valde, electus ex omni florida milicia germinantis Germanie. Recensiti autem
tunc sunt plus quam tria millia pugnatorum exceptis hiis, qui affluebant
cottidie de baronibus Bohemorum. Inter omnes autem iam dictos ad veniendum et
ad dimicandum tardior Rudolfus dux fuit Bauarie, eo quod principi Chorinthie,
contra quem processit expedicio, coniunctus fuerit consanguinitate; tunc et
postea cum Johanne rege ex coaccione fuit corpore, sed cum Chorinthiano corde.
Non modicum autem hoc prestabat impedimentum Johanni regi ad suum propositum.
Post hec in die Omnium sanctorum Johannes rex cum suo exercitu flumen, quod
Egra dicitur, circa Radensfurth transivit, sed vadum difficulter cum amissione
et iactura rerum plurium adinvenit, abinde per Budein directo itinere procedunt
et in die beate Elizabeth Johannes rex et cum eo universi tam Alemanie quam
Bohemie principes et magnates ante Montem Kuthnam pervenerunt, ipsam quoque
impugnare viriliter inceperunt. Dederant enim quidam barones regi Johanni talia
consilia, quod prius debellari debeat Mons, quam Praga. Dampnosum fuit hoc
consilium; Mons enim Kuthnensis Johanni venienti principi pacis plus quam Praga
restitit, quia insipiens vulgi in ipso habitantis colleccio nichil de suo
proprio bono intellexit. Heinricus autem de Haufenstein ex parte Chorinthiani
cum aliquot galeatis Montem intravit, et ibi per promissa subdola et verba
inania excecabat plebeium populum, quod bonum oblatum et regem verum respuit et
ei, sub quo mala sustinuit, in propriam perniciem adhesit. Impugnabant isti de
foris, at illi resistebant de intus et inter hos varios eventus belli iam hunc
iam illum consumpsit gladius; sed et Heinricum de Lypa, qui fideliter regi
Johanni astitit, baliste iaculum aliquantulum, non tamen letaliter vulneravit.
In omnibus tamen concursibus regis Johannis exercitus semper vicit et de parte
adversaria plures cepit. Videns autem rex Johannes et hii, qui cum ipso erant,
quod tempus aptum bellicis actibus tunc non esset, nam iam hyemps horrida
nivibus volantibus, frigoreque et gelu iam cuncta arva stringentibus graviter
advenisset, sciens quoque, quia moram ante Montem facere dispendiosum foret,
castra abinde universi moverunt, et ad civitatem Coloniam, que est super
Albeam, sequenti die dominico pariter applicuerunt. Fuerat autem prius
clandestine regi Johanni spes facta, quod eum suscipere vellet civitas hec, non
erat autem secuta res, quamvis precedens fuerit spes. Misit autem dominus
Petrus, Maguntinus archiepiscopus, ad cives civitatis illius et nuncciavit eis
dicens: Bonum commune querimus, pacem in regno reformare venimus, quia viri
pacifici sumus; nunc autem intromittite nos ad civitatem et coronabimus in ipsa
vestrum regem, qui dabit vobis pro hac gracia graciam ampliorem et
quantamcunque habere volueritis perpetuam emunitatem. Qui contradixerunt dicentes:
Nolumus hunc primo regnare super nos, sed quidquid Praga, nostra metropolis,
fecerit, hoc et nos similiter faciemus; non enim fuit illi civitati datum
desuper, quod primo deberet ipsam ingredi rex iusticie, princeps pacis. Inito
autem consilio saniori consumatis ante Coloniam sex diebus die septima, hoc est
in uno sabbato ante Pragam totus venit exercitus impetu magno. Fuerunt autem
tunc in civitate Heinricus Chorinthianus, qui se pro rege gesserat, Fridericus
filius marchionis Mysnensis, quia idem avunculo suo in auxilium venerat cum
omni illo exercitu, qui prius plurima spoliarat. Hii omnes ad resistenciam se
adaptant; foris autem cum rege Johanne inter gloriosam miliciam cives Pragenses
fuerunt plurimi inantea nominati, qui a facie fugerant Chorinthiani. Et quia
Praga cum muris, excelsis turribus et fossatis ac elevatis domibus fortiter
civitas est munita, quod ipsa concordantibus incolis reputatur inexpugnabilis,
exercitus igitur, qui iacuit foris, arte cepit tunc uti pro viribus.
Secretissimos namque nunccios amici de exercitu mittunt interius ad amicos, et
ut communi bono intendant et regi Johanni adhereant, variis exhortacionibus
procurant, aliis munera promittuntur, aliis terrores incuciuntur. Multorum
animus ad Johannem regem inclinatur, Chorinthianus refutatur, et id ipsum ei,
qui contempnitur, occultatur. Tanta namque regnavit sub Chorinthiano perfidia,
quod iam unicuique vix de patre aut fratre posset esse aliqua fiducia secura.
In angulis tamen aliquando viri pacifici latenter conveniunt et inter se, quid
agere debeant inter has angustias, conferunt et inquirunt. Non defuerunt autem
introeuntes et exeuntes de civitate, qui nova et occulta consweverant
nuncciare. Inter hos vero unus fuit Berngerus sacerdos, Elizabeth regine
capellanus, qui ut ingredi et egredi civitatem posset securius, subtilis
indicitur sibi modus. Literas namque quasdam suas, in quibus quedam acta
iudiciaria pro quadam ecclesia erant conscripta, ad manus accepit et ad eos,
qui custodiebant portas civitatis, accessit et ait: Vos domini me bene
noscitis, quod sum filius huius civitatis; videte literas meas et legite eas,
quia causam habeo pro ecclesia terminare coram domino Maguntino; unde si hiis
diebus negligens fuero, labores, expensas cum ecclesia totum perdo. Nunc ergo, queso,
audite me: rogo, ut quociens venero et vos pro introitu et exitu rogavero,
intromittite et emittite me, nulli enim nocere propono. Qui responderunt:
Personam vestram, domine Berngere, bene noscimus; ne vestram perdatis
ecclesiam, portam vobis, cum veneritis, aperiemus. Hic itaque intravit et
exivit et hinc inde secreta consilia non pro ecclesia, sed pro tota Bohemia
portavit et eciam reportavit; fuit autem hec voluntas beneplacens Deo. Post
plurimos igitur tractatus absconditos tam inter eos, qui intra, quam eos, qui
extra civitatem fuerant, ordinatos et factos idem Berngerus Maguntino
archiepiscopo signum dedit dicens: Quandocunque cum maiori campana die crastina
apud beatam Mariam in Leta curia pulsatum fuerit, mox de castris surgite et
civitati cum festinacione appropinquate, tradet enim Dominus cras civitatem
hanc in manus vestras; si autem et secundo et tercio sonus campane invaluerit,
ne quaquam moram facite, sed currite et civitatem comprehendite. Erat autem, ut
testimonium perhibeam veritati, talis ordinacio maxime necessaria et expediens
omnino. Frigus intentissimum tunc erat, nix, gelu, pruina cum glacie terre
superficiem operiebant, que homines et iumenta nimium ledebant; habitabant enim
in tabernaculis et tentoriis, deficientibus quoque lignis visus raro fuit
ignis. Magni eciam dextrarii et palefridi plurimi ex lesione frigoris fuerunt
excoriati, deficiebant insuper omnia tam hominibus quam animalibus ceteris
alimenta, nec exercitus iam alium victum habuit, nisi illum, qui de Aula Regia
et de quibusdam aliis locis occulte apportatus fuit, unde iam plerisque et
maxime Rudolfo, duci Bauarie, propositum fuit exire sine fine de Bohemia, et
iam querebant opportunitatem, ut discederent. Dominus autem Maguntinus cum
Johanne rege disposuerant, ubicunque possint, in castris nobilium se recipere
et in Bohemia hyemare. Dixerat namque sepius Maguntinus: Eciamsi cuspides,
lancee et lapides ruant de celis more nivis et pluvie, ad hoc nos, quos sanctum
misit imperium pro reformacione istius regni Bohemie, illa non poterint
terrere; tantum Dominus dirigat vias nostras. Erat namque in eo magna mentis
constancia. Et quid plura? Ecce dies adest crastina, dies inquam illa, quam
fecit Dominus, in qua misit redempcionem regno et populo desolato miserator et
misericors Dominus; dies enim boni nunccii hec est. In hora enim quasi nona
tercio nonas Decembris quidam viri, quos ad hoc specialiter elegit Deus,
pariter in civitate conglobati convenerunt, ut illis miseriis, quas paciebatur
regnum et civitas, finem darent, aut suam vitam perderent; pauci autem erant.
Berngerus autem sacerdos cum quibusdam sub silencio turrim beate Virginis
ascendit, campanam semel, bis et tercio sonare fecit. Ad hunc sonitum exercitus
se movit, ad prelia disponit, et ad civitatem festinat, ad diversas autem
partes civitatis exercitus se applicat, et ubi ingredi urbem apcius valeat,
diligenter explorat. Interea iacula hinc inde volant et aliquos vulnerant;
quidam vero de exercitu portam urbis annexam domui Nicolai de Turri
aggrediuntur, sed repulsam ab hiis, qui sursum fuerant, paciuntur. Tandem istis
impugnantibus civitatem forinsecus ecce venit multitudo armis induta bellicis
interius et portam circa sanctum Franciscum infringunt ligonibus et securibus,
que non ultro, sed labore multo aperta est eis. Tunc letus simul ingreditur
civitatem exercitus fatigatus, alii per fossata scandunt, alii super murum
repunt manibus, quia maximus erat ingrediencium tunc tumultus. Clamabat autem
tunc voce magna Heynmannus de Leuchtenburg dictus Cruschina: Domum Nicolai
iudicis Wacingeri, ne quis eam introeat, interdico; omnia enim, que in ea
congregata sunt, cum spolio ego consumam in gaudio. Ingressus est igitur rex
Johannes armatus urbem Pragensem et cum eo totus exercitus pugnatorum, omnes
quidem tenentes galeas in humeris et extractos gladios fulgurantes de vaginis
in manibus suis. Chorinthiani autem et Mysnenses et hii, qui cum ipsis erant,
ad hospitale in ponte et ad castrum Pragense fugerunt confuse a facie Johannis
magnifici regis. Clamabatur autem statim ex iussu Johannis regis ab omnibus,
qui cum eo civitatem intraverant, voce magna quam sancta: Pax, pax, pax. Et
facta est statim, quasi de celo venisset, omnibus pax. Singuli igitur homines
civitatis mox sine timore aperiunt, que prius clausa fuerant, hostia; gaudenter
conspiciunt pulchra novi regis magnalia, qui venerat iudicare cum iusticia. Ex
illa hora omnibus hominibus civitatis clamatur et predicatur nisi pax et pax,
depulitque priorem violenciam nova felix pax. Eadem die quilibet, qui male
depulsus fuit, ad id, quod suum est, redit, timorem deponit, securus dormit,
arma cives consueta deponunt, concorditer mox ambulant et in suo novo rege
exultant. Civitas tunc secura stetit per diem, nec serata fuit per noctem. Hec
felix mutacio dextre utique excelsi.
Felix hec hora fuerat, quando meliora
Tempora venerunt, que lites deposuerunt.
Felix introitus fuit hic regis, quia ritus
Pacis portavit, cum qua Pragam relevavit
Felix rex iste novus et iuvenis; sibi Christe
Vitam conserva multos annos et acerva.
Felix es terra, tu tota Bohemia; gwerra
A te cessabit, tecum pia pax habitabit.
Felix fit civis et rusticus ac homo quivis
Sub tali rege, sub quo fruitur bene lege;
Felix claustralis monachus fit et hinc monialis,
Quod rex est talis, cuius tute stat in alis.
Felix invictus fit et ipse Deus benedictus,
Qui delere bilem vult per regem iuvenilem.
Felix vox resonat, que pacis munera donat,
Pax, pax clamatur, ex hocque rapina fugatur.
Felix hiis annis sit prospera vita Johannis,
Regnet, proficiat, felix per secula fiat.
Sine longa mora exorta nuncciatur leticia ad loca omnia, proxima quam
longinqua. Venit itaque desideratus nunccius ab illis monachis, qui cum novo
rege Pragam intraverant et omnia viderant, missus velociter currens in Aulam
Regiam ad novam leticiam nuncciandam. Venit autem illuc tarde, cum videlicet
sol occidisset et plurima pars monachorum soporem oculis lecto recubans iam
dedisset. Ad tam letum nunccium leciorem nuncciantem eventum expergisci fuit
totum facile tunc conventum. O quanta leticia resonat in Aula Regia ex hac
fama! Servabatur quidem tunc inter monachos bene silencium, cum esset post
completorium, ut non loquerentur ad alterutrum, sed violabant in hoc nocturnum
silencium, quia omnes loquebantur ore iocundo et corde laudifero summo Deo.
Unus quidem submisse clamabat voce sua ad Deum corde decantans, Te Deum
laudamus, te Dominum confitemur, alius exultabat et cantabat, Benedictus
Dominus Deus Israhel, et quilibet, prout per suum affectum intus habebat divinum
spiritum, pro magistro laudum formabat modulos magnificans Dominum corde leto.
Ab omnibus autem fratribus tam bona nova audientibus illa nocte parum dormitur
et graviter lux diei crastine, ut plenius materiam gaudii intelligant, ab
omnibus exspectatur. Mane itaque surgunt, Deo gracias agunt et dicunt:
Vincula rupisti claustri genitrix pia Christi,
Et confudisti, quos blasphemos habuisti.
Nunc fugit ad castrum confusus, qui prius astrum
Scandere pomposus voluit cunctis odiosus
Hauffenstein Heinricus, malus Aule Regis amicus.
Sum foris, ast intus quasi fur latet ille Chorinthus,
Qui se blasphemum fecit; nunc ecce Bohemum,
Nullum iam ledet, sed nunc prior ipse recedet.
Quomodo enim Aula Regia vehementer exultare tunc non debuit, quando a tot
violentis oppressoribus et cotidianis exactoribus liberata fuit? Iste enim
Heinricus de Huffenstein, quam alii complices sui, quandoque die uno ab Aula
Regia, tunc pauperrima, octoginta millia panum et octoginta cerevisie vasa
extorserunt et obtinuerunt sine misericordia preter alia dona. Merito autem
Aula Regia in nova resultat leticia, quod illum evasit principem, qui
moliebatur satis stolide mulctare, quam mutare primum ipsius abbatem. Cum enim
dominus Cunradus, primus abbas Aule Regie, pro bono regni statu in partibus
laboraret Alemanie, ipsum dux Chorinthie ledere non valuit, ut voluit, unde
iratus monachis sic dixit: Nisi vobis in Aula Regia abbatem alium, qui nobiscum
senciat, subito elegeritis, super vos mee flagella iracundie sencietis. Ad hec
indiscrecionis verba monachi presentes quandoque ore simulatorio responderunt
duci placencia, corde vero notabant et firmiter servabant contraria. Una enim
erat tunc voluntas stabilis monachorum omnium, quod mallent prius vitam
perdere, quam abbatem suum, ut patrem karissimum turbare in aliquo vel mutare.
Unde illud mandatum a monachis fuit reprobatum et iuste; ipse namque dux
Chorinthie, qui mutare abbatem disposuit, primitus fugit ac abbas magno post
hoc in honore remansit. Volebat eciam eiusdem ducis rudis simplicitas, ut
frater Hermannus conversus, magister sutorum in Scedlicz, ibidem factus fuisset
abbas, qui respondit: Domine rex, prolixam barbam habeo, literas tamen nescio,
nec sacerdotali fungi possum officio, conversum eciam abbatem esse non patitur
ordo. Ad quem ille: Si tu nescis legere aut cantare, cantet et legat alius pro
te, saltem tu nomen portabis abbatis, cuncta dispensabis nostre suffultus
presidio potestatis.
O quantum cecus fuit hic homo, vel nichil equus
Aut simplex ut equus, qui vult, quod sit quasi Grecus
Abbas barbatus. Foret hircus iure vocatus
Abbas, si staret barbatus, cum celebraret.
Et factum est statim, ut Johannes rex, imperatoris filius, civitatem
Pragensem potenter cum suo exercitu esset ingressus, Heinricus, dux Chorinthie,
a facie sua fugit ad Minorem civitatem et ad castrum Pragense cum suis
satellitibus universis. Fugit autem cum eo de civitate Maiori omnis violencia
et remansit in ea auctore Johanne rege pax et iusticia usque in hodiernum diem.
Cum autem Johannes rex moraretur in urbe sub pace, Chorinthianus in castro,
confuse per dies quinque continue inter ipsos habiti sunt tractatus varii, ut
si forsitan inter hos principes modus aliquis posset conveniens concordie
inveniri. Et quid profuit diffusa habuisse colloquia? Ecce quinto idus
Decembris nocte media Chorinthianus cum domina Anna, coniuge sua, ac tota
familia latenter nemine persequente aufugit de Pragensi castro ipso post se cum
apertis ianuis derelicto. Recessit igitur nescienter omnibus dormientibus
confusus de regno, qui plus quam annis tribus in ipso regnaverat ignominioso
modo et regimine satis confuso. Deduxit autem secum Heinricum, civem Pragensem,
dictum de Lapide, ac pueros plures civium captivos, quos Wilhelmus dictus Lepus
omnes per vim de eius manibus, cum fugeret, liberavit, Pragamque reduxit. Mira
res, cum Heinricus, dux Chorinthie, latenter fugeret, fugiensque quasi ursa
raptis fetibus fremeret, iter quoque suum per Pecz circa Purgilinum faceret,
accidit, ut eodem die et itinere uno abbates tres, de Scedlicz videlicet, de
Plaz et Aula Regia, qui pro Johanne rege laboraverant, versus Pragam cum sua
familia in equis et curribus procedere festinabant. Ut autem vidissent vestigia
Chorinthiani fugientis, tota in ipsis elanguit virtus mentis; incaute autem ad
hanc pervenere viam, eo quod minime suspicati fuerant Chorinthie ducis fugam.
Hos vero si Chorinthianorum furor comprehendisset, ipsos quasi in pulveres
manus insaniens contrivisset. Dominus vero, qui eos in exitu custodivit, et in
reditu ut pacis nunccios premunivit.
Tunc premunivit Deus hos iustos, quia scivit,
Et nisi tutasset Deus, hos ipsos lapidasset
Furor tunc gentis male de Praga fugientis.
Sed tali morte vixissent perpete sorte,
Namque reportarunt pacem, mala queque fugarunt.
Capitulum CIX.
Quomodo rex Johannes pacem in regno
Bohemie ordinaverit et coronatus fuerit anno Domini MCCCXIo.
Grates nunc omnes reddamus domino Deo, qui sua nos pietate liberavit a
Chorinthianica potestate.
Nunc concurramus omnes, grates referamus
Et laudes Christo, qui nos absolvit ab isto
Principe, qui regni curam tutamine segni
Gessit tres annos, secum tenuitque tyrannos,
Ac alios plures, qui vivebant quasi fures
Regnum ledentes, pacem minime facientes.
Hec quia sunt dura, nunc horreo scribere plura,
Hiis hec sit meta, sed nunc volo scribere leta
et dicere talia, que plena sunt leticia, quam iocunda. Quis enim non
existimet esse letum et omnino iocundum, quod in regno Bohemie hactenus
multorum malorum cooperto caligine novum sidus quasi de supernis celitus
emissum rutilans emicuerit, a cuius luminoso radio conticuerit magnus error?
Quis non putat divinum esse misterium id, quod miraculose cernimus? Factum enim
iam videmus, quod heri et nudius tercius impossibile fieri omnis iudicabat
sensus humanus. Qualiter non putemus divine miseracionis evidens argumentum,
quod per regem Johannem adolescentulum, quartum decimum etatis sue habentem
annum, in regno eciam novellum tante tranquilitatis tam subito fecit Deus
commodum? Statim namque cum civitatem Pragensem primo ingrediebatur rex iuvenis
iste, pax clamabatur et eiusdem pacis benediccio in omni loco mox uberius
augebatur. Primam igitur suam curiam rex iste novus indicit et ut omnes Bohemie
magnates in Pragam in festo Nativitatis Domini veniant, cunctis scribit. Omnes
itaque statim huic edicto novi regis barones quam nobiles regni obediunt et in
Pragam pacifice, ut rex imperaverat, parati concorditer veniunt. Venientes
autem veniunt cum exultacione, portantes vestimenta militaria, dimittentes domi
arma sua bellica, que prius consueverant ubique suspicantes prelia. Omnes
itaque regni incole in Praga pariter congregati in novo suo rege exultant, Deum
glorificant, regem proni in terram suscipiunt et honorant, servicia prompta
regi suo exhibent, fidelitatisque perpetue iuramenta cum homagio sibi prestant.
Omnes intendentes in regem aspiciebant vultum eius tanquam vultum angeli
stantis inter illos. Fuit enim tunc et est hodie iuvenis pulcherrimus, decorus
aspectu, candidus in facie et rubicundus, electus ex millibus, speciosus forma
pre filiis fere omnium hominum, quos in eis temporibus speciositas germinavit
Germanorum, aut produxit elegantis nature decora proceritas Bohemorum. O
quociens illis diebus sonus applausionis illudens meis auribus intonuit, ista
quoque vox plurimorum a populo fuit: Rex iste tener et delicatus, eleganter
dispositus plus est angelo, quam homini comparandus. Dixerunt eciam plurimi
illo die: Species decoris regis huius exigit, propriumque nomen eius indicit,
quod Dominus consolari populum suum velit, Johannes est enim nomen eius; quid
autem Johannes nisi graciam Dei significat? Gracia Dei est, quod gracia et
veritas per Christum Domini, regem istum videlicet, facta est. Jubente tunc
rege iurant regni nobiles in terra Bohemie facere et servare pacem et commodum
et hoc servaverunt, quemadmodum polliciti, sunt pactum. Pax igitur fit, quia
Deus, auctor pacis et amator, sic facere per regem hunc disposuit; replentur ex
hoc campi ubertate sub tranquillitate. Qui enim sua dimittentes malo tempore
fugerant, revertentes seminaverunt agros, plataverunt vineas et fecerunt
fructum nativitatis; locatur locus populo, ubi antea deserta habitacio et ubi
fuerat solitudo. Reliquias autem Chorinthianorum et Mysnensium, quas in
quibusdam urbibus et presidiis Chorinthianus dux fugiens post se dimiserat, rex
Johannes statim sua sollicitudine et convencione aliqua de finibus Bohemie
exterminat, plurimas quoque municiones regni dissipatas et a nobilibus
occupatas rex iste recuperat et adhuc, ut distracta rehabeat et regno uniat,
intente laborat.
Rex hic formosus ac pre cunctis generosus
Angelicum vultum gerit, unde Bohemia multum
Gaudet et exultat et magna laude resultat,
Nam consolata modo stat sibi pace relata.
Siluit namque terra in conspectu huius pacifici regis et iuvenis, in qua
prius tumultuabatur alter ad alterum tempore et regimine Chorinthiani principis
senis. Sed numquid unam tantum benediccionem habes pater omnipotens eterne
Deus? Benedixisti Domine terram tuam, benediccionem da eciam legislator super
regem, Domine in virtute tua letetur rex, te orat suppliciter suus grex.
Memento Domine David, quomodo unxisti eum oleo leticie, sic et tu servum tuum
regem nostrum unge. Dominus Deus, qui benedixit plebi sue, glorificetur eciam,
quesumus, in hoc rege, quem tulit de domo patris sui et sinu matris sue,
posuitque gregem suum pascere. Congregati igitur in unum omnes magnates,
barones, quam universi nobiles regni Bohemie dixerunt ad dominum Petrum,
Maguntinensem archiepiscopum, voto pari unaque voce: Regem nostrum Johannem,
quem Dominus Deus nobis dedit, sacrum quoque imperium regno nostro legaliter
prefecit, domine reverende, sancte unccionis et coronacionis beneficio ex
vestro officio dignemini benedicere et consecrare. Quibus respondit Maguntinus:
Rem magnam postulatis, quam facere non bene presumo, nisi domini imperatoris,
cuius hic rex filius est, annuat beneplacitum voluntatis. Proponit namque
imperator regi Johanni, suo filio, imperiales ad coronandum festivitates agere,
quibus cum multitudine principum sollempniter quam personaliter desiderat
interesse. Delectat namque paternum animum imperialis sue maiestatis oculo in
diademate coronatum suum filium ovanter intueri in die coronacionis sue, quia
hec dies erit leticie cordis patris illius filium ardenti amplectentis amore.
Hec meis, inquit dominus Maguntinus, auribus imperatoris sermo instilabat, cum
novissime versus Italiam procesurus suum michi unigenitum commendaret. At illi
fervencius instabant, et ut ipsorum coronetur dominus, archiepiscopo precibus
et precio exhibitis supplicabant, dixeruntque itaque: Cecidit corona capitis et
regni nostri, diu fuimus proh dolor acephali et desolati, nunc pie pater cornu
salutis nostre erigite et regem nostrum regni diademate coronate; mora enim, si
qua fit, gaudium nostrum minuit periculumque inducit. Vobis, domine
archiepiscope, consueta munera et honores debitos exhibebimus, festum celebre
ad coronacionem celebrabimus, apparatum quoque ad cultum regium adaptabimus,
tantummodo regem nostrum coronate; hoc corde et ore pariter suppliciter
exoramus. Videns itaque fervorem universe multitudinis cogitabat admittere
peticionem populi supplicantis et spopondit et letati sunt universi. Exiit
quoque sermo ad omnes, quia in proximo diadema regni suscipiet rex Johannes, ad
cuius festivitatis leticiam singuli adaptant, quam poterant, decenciam. Cum
itaque omnes magnates, barones et nobiles regni ac de civitatibus singulis
persone graviores vocati in Pragam letissime convenissent, ecce pridie Nonas
Februarii, que tunc dies proxima dominica post Purificacionem beate virginis
Marie exstitit, Johannes rex una cum illustri domina Elizabeth, coniuge sua, in
ecclesia maiori in castro Pragensi ante altare beati Viti martyris regali
diademate per dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum, eo decencius, quo
devocius coronatus fuit. Aderant tunc omnes regni officiales sua officia
legaliter exsequentes. Iste tenuit sceptrum, hic coronam, iste pomum, iste hoc,
ille aliud, quilibet ordine et gradu suo. Duo eciam iuvenes genere nobiles per
regem tunc coronandum in ipsa hora facti sunt milites baltheo cincti militari,
qui ad tenendum preciosum diadema super caput regium fuerant deputati. Horum
unus filius erat domini Bohuslai de Merica, alius Fridemanni de Sman: O quanta
leticia resonat hinc in ecclesia.
Plebs tunc letatur et regi congratulatur,
Quando coronatur rex, gens gaudens animatur,
Extollens cantum. Movet a se concio planctum,
Factum regis amant, pre leticia quoque clamant.
Turba Bohemorum canit hoc, quod scivit eorum
Lingua, sed ipsorum pars maxima Tewtunicorum
Cantat Tewtunicum, sed clerus psallat amicum
Carmen, quod cunctis placuit populis ibi iunctis.
Et plures flebant gaudentes, quando videbant,
Quod rex in capite fulget diademate rite.
Post huius iocunde misse officium cum rex coronacionis rite suscepisset
beneficium, de castro Pragensi rex cum regina cum magna descendunt gloria.
Turba enim, que precedebat et sequebatur, erat innumerabilis, induta vestibus
preciosis; capitibus autem novi regis et regine electis dextrariis insidencium erectum
quatuor epistiliis velum quasi celum rutilans imminebat; ipsos quoque per
civitatis utriusque medium usque ad ecclesiam beati Jacobi fratrum Minorum
canens in tubis, cytharis et organis, tympanis et choris et in omni genere
musice letabunda concio deducebat. In refectorio autem Minorum fratrum opere
mirifico sedilia et mense parate erant pro convivio regio. Per loca eciam
plurima distributa fuit epulatura familia; non enim in uno loco publico parari
convivium tam magnificum poterat, quia frigus erat. Manducaverunt ergo leti,
epulabanturque omnes pariter splendide.
Omnes letantur, lautosque cibos epulantur,
Laudat conviva regis convivia diva,
Et qui cernebat sollempnia tanta, stupebat
Ac admiratur, quod gloria tanta paratur
Sub breviore mora, satis est, si longior hora
Talia dictasset, annus totusque parasset.
Cuius namque admirando vehementer non obstupescit animus, cum suis percipit
auribus, quod sub tam brevi tempore rex decenter fuerit coronatus? Ipsum quippe
Johannem regem, qui mense Decembri Pragam potenter intravit, mensis Februarius
subsequens decenter regni diademate coronavit. Huius utique festinate
festivitatis censemus fuisse autorem celestem doctorem, quem huius regis
hactenus exstitisse novimus previum et pium ductorem. Peracta itaque
coronacionis regie votiva sollempnitate uberiori leticia terra Bohemie non
desiit redundare. Ad curiam namque huius noviter coronati Johannis regis
universi magnates certatim confluunt, pacem custodiunt, assecurantur et calcantur
vie, que prius fuerant invie et quasi in solitudinem redacte. Cumque sub
manibus regis Johannis prosperarentur omnia, totaque sibi pareret Bohemia,
placuit regi de statu videre, quis et qualis esset in Morauia. Mense igitur
Maio eodem anno ipse est annus Domini MCCCXIus rex Johannes intravit
satis in manu valida Morauiam dispositurus et consolaturus eam; pressure namque
continue graviter molestaverant ipsam, sicut et Bohemiam. Dominum Petrum,
Maguntinum archiepiscopum, dominum Philippum, Eystetensem episcopum, Albertum
de Hoynloch et Bertoldum comitem de Henberg, Ditherum quoque dictum de
Castello, virum non minus animosum quam bellicosum, secum tunc rex in comitatu
suo habuit, quorum consiliis, sicut imperator Heinricus, pater regis,
disposuerat, in omnibus negociis regalibus usus fuit. Reliqui vero principes et
comites postquam Praga et ea, que in regno sunt, Johanni regi fuerant
subiugata, reversi sunt ad propria. Venit itaque Johannes rex in Morauiam et
primo applicuit in Olomuncz tocius Morauie metropolim, ubi cum ingenti gaudio
ab universo populo est susceptus. Duodecim per dies ibi mansit et ea, que ad
pacem fuerant, ordinavit. Venit etiam tunc ad Johannem regem Boleslaus, dux
Wratislauiensis, qui dominium tenuit ducatus Oppauiensis. Interuenientibus
quoque ibidem pluribus tractatibus rex cum duce amicabiliter concordavit et
regi dux terram Oppauie voluntarie resignavit. Idem enim ducatus Oppauie ab
antiquo ad regnum pertinuit Bohemie; insurrexerunt autem quidam barones de
ducatu Oppauie contra Nicolaum ducem, verum ipsorum dominum, qui frater
exstitit domini Wenceslai, regis Bohemie, fundatoris Aule Regie, et ipsum ducem
expulerunt, seque Boleslao, duci Wratislauiensi, ultronei cum civitatibus
subdiderunt, qui dominabatur eis usque ad presenciam istius regis Johannis. In
eadem premissa concordia rex duci promisit dare et solvere in certis terminis
marcarum argenti octo millia; promisit autem hanc pecuniam rex non solum ob
hoc, ut terram Oppauie dux resignet, sed ut de cetero de regno Bohemie domine
Margarethe, uxori sue, dotalicium dux ille non exigat vel requirat. Regis
namque Johannis et ducis Wratislauiensis uxores domini Wenceslai regis filie
sunt et mutuo sibi sorores. Consuetudo namque hactenus fuit regum Bohemie
unicuique filiarum suarum, cum nubet virili consorcio, in sponsali dotalicio
marcarum argenti decem millia assignare. In diebus illis litteris, verbis et
promissis ad amiciciam et operam mutui iuvaminis rex et dux pariter se
constringunt et a se invicem amicabiliter disiuncti sunt. Denique de Olomuncz
rex exiens versus Brunnam gressus dirigit, ubi non solum a clero et ab universo
christiano populo, sed eciam a tota Judeorum synagoga magnifice susceptus fuit.
Longius namque a civitate Brunnensi processionaliter ierant Judei et primo occurrerunt
venienti regi. Cum autem inconsuetam processionem conspicerem Judaicam
decalogum syndone involutum cum reverencia baiulantem, regem quoque cantu
hebraico suscipientem, tam ex stupore, quam ex devocionis ardore anima mea
liquefacta est et exitum aquarum deduxerunt oculi mei, quia videns vidi et tunc
recordatus fui oppressionis valide, quam cum christianis in Bohemia
sustinuerant hii Judei. Occurrunt turbe regi Johanni cum regina Elizabeth
venienti, inter quas vidi plurimos, qui exuberanti cordis sui leticia lacrimis
facietenus sunt perfusi. Rex Brunnam intrat, intus et foris pacem et concordiam
ordinat et ex hac tota congratulans plebs exultat. Postremo rex cum Friderico,
duce Austrie, in Regera colloquitur, ubi inter ipsos concordia et amicicia cum
mutuo subsidio promittitur et post verba dulcisona alter ab altero concorditer
separatur. Reformata igitur pace per totam Morauiam rex Johannes regreditur in
Bohemiam, terram universam peragrat, civitates singulas visitat, castella nova,
unde latrocinia fiunt, humo coequat.
Iudicat, orbatis et matronis viduatis
Iusticiam fecit, iniusticiamque reiecit,
Fovit pupillos sub iusto iure, sed illos
Rex exstirpavit, quos noxa mali maculavit.
Rex hinc Pragam revertitur, ibique morabatur.
O quam difficile reprobis est linquere vile,
Quod consueverunt, in quo tritique fuerunt,
Nam, quod consuescit quis, post dimittere nescit,
Hoc declaratur per factum, quod committatur.
Surrexerunt namque quidam viri maligni aliis sceleraciores, qui prius
latrocinia plurima committere solebant in Morauia, quorum unus fuit Fridericus
de Linauia, Hartlibus dictus de Boschobicz et frater suus Yngramus cum
complicibus suis. Hii a consueto spolio pro tempore cessaverant ex regis
timore, sed revertuntur nunc ad spolium, ut canis ad vomitum aliene rei amore.
Incole igitur Morauie, qui mala a malis paciebantur, regi insinuant et regale
presidium deprecantur, nec surda aure dissimulat gemitum rex iustus Morauorum,
sed mittit convocatque exercitum Bohemorum. Mense igitur Julio adventus sui
anno tercio ipse est annus Domini MCCCXIIo rex Johannes de Praga
exivit, subsidiumque Morauis allaturus procedit. Habuit autem Yngramus de
Boschowicz, hostis Morauie, prope claustrum Trebecz unum castrum, quod
Vngersperch vocabatur; hoc quia in via regis fuerat, exercitus regis pugne modo
aggreditur, ipsumque viriliter impugnat et expugnat. Capti autem fuerunt in
eodem castro latrunculi decem et octo, qui omnes ex iussu regis capitibus cesis
trucidati fuerant in momento. Unus tamen inter ipsos fuit, sicut michi
Herlinus, marschalcus regis, retulit, qui non dolens et plangens, sed volens et
gaudens in ramis unius virentis arboris, que ibi stetit et floruit, suspendium
elegit et obtinuit, quod petivit.
Qui fuit in castro, pendet vicinior astro
Arboris in ramo, perit hic quasi piscis in hamo;
Sic sublimatus obit hic homo fune ligatus.
Sed tunc castrenses reliquos feriunt simul enses.
Post hec ulterius rex proficiscitur, Brunnam ingreditur, ex cuius adventu
populus universus letatur, sed sola malorum metuit iniquitas, ne sibi silencium
imponatur. Cumque Fridericus de Linauia in fortitudine castrorum et municionum
suarum confideret, graciamque regis non tanta, ut debuit, diligencia quereret
nec a maleficiis suis desisteret, omnes quoque Morauie incolas igne et gladio
lederet, exacerbavit rex Johannes sermones suos, convocat ad se Morauos, cives
eciam Brunnenses iubet esse paratos. Nec mora omnes ad preliandum parati sunt,
voci quoque regis pariter obediunt. Mittit itaque rex copiosum exercitum armis
bellicis expeditum ad circumvallandum et impugnandum castrum, quod Recycz
dicitur, quod forcius inter alias municiones Friderici de Linauia putabatur.
Erat namque hoc castrum adeo firmum, quod suis defensoribus liberum dabat
exitum et introitum eciam aspicientibus omnibus, qui obsederant ipsum; quid
machina iacere poterat, huius castri firmitas pro nichilo reputabat. Cum vero
omnes impugnacionis modi parum proficerent, modum alium excogitant.
Advocaverunt namque, qui castrum acquirere satagunt, homines quosdam fossores,
qui pro minera in montanis fodere consueverant, et hii accepto precio factis
subterraneis meatibus murum castri diebus pluribus suffoderunt, ita quod simul
una hora cum parte muri quedam menia ceciderunt. Videns autem Fridericus de
Linauia, quia robur sue fortitudinis minaretur ruinam, eo quod castrum Recicz
partem perdidisset aliquam per machinacionem occultam, missis nuncciis
imprecatur regis graciam. Permisit autem rex, ut idem, qui postulat, ad regalem
perveniat presenciam. Adiutus igitur amicorum suorum auxilio Fridericus de
Linauia graciam regis obtinuit, et quod fideli suo servicio errorem suum
emendare ad regis velit arbitrium, sub iuramento promisit; fregit eciam iubente
rege Fridericus aliud forte castrum, quod Drahaus vocatum fuit, istud quoque
castrum Recicz funditus exstirpavit, sicut regi placuit.
Sic fuit elatus per regem predo domatus,
Castra duo fregit Fridericus, namque coegit
Rex hunc magnificus, cui post est factus amicus,
Ac tenet inde fidem regi constancius idem.
Eodem anno execrabilis facta fuit frugum terre sterilitas tam in Bohemia,
quam Morauia, ita quod multi pauperes pre fame et inedia discederent ex hac
vita. Matres nonnunquam urgente extrema necessitate materni affectus oblite
puerorum comedere morticinia sunt reperte. Siliginis mensura una, que stricho
vulgariter dicitur, triginta grossos Pragenses denarios, hoc est unam argenti
marcam mediam, in Morauia solvebat, in tantum enim famis molestia seviebat,
quod plurimos mortalis egestas furta, latrocinia et homicidia committere
compellebat. Tunc nempe in Morauia et fama volante rem factam intellexi, que
terrorem auditui et dolorem intulit meo cordi. Quidam adolescens tunc, quia
pane caruit, famem longam sustinuit, ita ut iam destitutus viribus corporis
quasi exanimis factus fuit; cum autem tam subito natura reluctante mori non
posset et se ipsum libenter interemisset, si licuisset, sibi cogitacio hec
subrepsit: furtum aliquod palam hominibus cernentibus committam, raptus et
captus mortis subibo sentenciam et sic saltem huius famis et vite miserabilis
angustias evadam. Fecit, quod cogitavit, mensale lotum solis fervori, ut
siccetur, oppositum palam rapuit, more furis lento gressu fugit, clamor fit a
sequenti populo; captus fuit, ut voluit. Quid plura? Cum miser iste fur famelicus
in via ad iudicium ducitur, furtum se fecisse et furem esse fatetur et nisi, ut
suspendatur velocius, importunis precibus cum lacrimis iam semimortuus iudicem
et omnem populum imprecatur, se ipsum constanter accusat et vivere iam recusat.
Cur autem ad mortem sic festinet, interrogatus respondit: Misere vixi, fame tam
valida cruciatus die noctuque fui diutissime, quod pro gaudio reputo michi
quamcunque brevem mortem, per quam mea longissima miseria habeat tandem finem.
Furtum Deo teste hoc commisi amore mortis, non sortis, peto igitur, occidite
me. Misertus est populus illius famelici hominis et ereptum a vinculis
saciaverunt suis elemosinis ex opere caritatis. Statim autem post hanc
sterilitatem Dominus dedit benignitatem et terra dedit uberrime fructum suum.
Capitulum CX.
Quomodo Johannes, rex Bohemie, in
Nurenberg curiam celebravit.
Anno Domini MCCCXIIIo in festo Epiphanie Domini Johannes, rex
Bohemie, qui vicarius generalis fuit sacri imperii per Germaniam, curiam
sollempnem in Nurenberg celebravit, in qua fere omnes principes Alemanie et
comites affuerunt, vel qui per se ipsos adesse non poterant, illuc saltem suos
sollempnes nunccios transmittebant. In eadem curia preceptum fuit principibus
et comitibus pluribus, ut domino Heinrico imperatori, qui tunc obsederat
civitatem Florenciam, transmittere deberent homines pugnatores, quilibet pro
posse suo, sicut placuit imperatori Romano. Mandatum huiuscemodi omnes pariter
obedienter susceperunt et estate tunc sequenti congregatis exercitibus, ut
imperatori prestarent obsequium, processerunt, sed heu morte imperatoris audita
tunc ad locum certaminis minime pervenerunt.
De prima prole regis Johannis.
Anno Domini MCCCXIIIo in die beati Kyliani martyris regine
Bohemie, domine Elizabeth impletum est tempus pariendi et peperit filiam suam
primogenitam, quam nomine domine Margarete, imperatricis Romanorum, appellavit
Margaretam.
Hec Margareta iuvenis dat tempora leta
Patri felici mitique sue genitrici.
Rex vero Johannes tunc sextum decimum habebat etatis sue annum, regina vero
Elizabeth vicesimum primum.
Qualiter Johannes rex de morte patris sui doluit vehementer magna cordis sui
passione.
Eodem itaque anno rex Bohemie Johannes, imperatoris filius, infra octavas
Assumpcionis de Praga cum pluribus Bohemie et Morauie nobilibus ad imperatorem,
patrem suum, procedere cupiens est egressus. Cum autem venisset circa
Nurenberg, propter adventum exercituum domini Nicolai Ratisponensis, domini
Philippi Eystetensis episcoporum, domini Bertholdi de Henberg, domini Ludewici
de Otingin comitum, domini Friderici, purggravii de Nurenberg, domini Vlrici de
Slussilberg et plurium aliorum populus regis Bohemie Johannis est in
multitudine et fortitudine sensibiliter augmentatus. Sic itaque in manu valida
processit et usque in Sweuiam per Vlmam transiens rex pervenit. Ex alia autem
parte Reni dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, cum domina Beatrice,
matre domini Heinrici imperatoris, ducens secum magnates et comites plurimos et
electam miliciam processit cum magno robore intraturus Ytaliam. Constitutum
autem et condictum fuit, quod in Thurego, civitate Alemanie, sub uno termino et
die omnes Alemanie principes, qui tunc parati fuerant ad prelium, deberent
convenire, ut sic pariter conglobati caucius hostium cuneos penetrare et
Ytaliam potencius possent intrare. Cum autem Johannes, rex Bohemie,
congregacionis loco festinancius appropinquaret et iam ad monasterium quoddam
sanctimonialium nostri Cisterciensis ordinis, quod Hekinbach dicitur, inter
Vlmam et Constanciam situm, cum suo exercitu perveniret, ex infausto auspicio
rumor inopinati casus regi procedenti occurrit, ipsumque abire retrorsum
compellit. Venerunt namque legati non minus ingrati, quam inopinati, qui
dominum Heinricum imperatorem sumpto toxico esse mortuum affirmabant et hoc per
litterarum evidenciam in oculis gemencium declarabant. O quam acerbi doloris
aculeus transfixit cor unigeniti filii, cum nuncciatur interitus serenissimi
patris sui! O quante affliccionis et formidinis pavor irruit repente super nos
et super universum exercitum, cum in exilio, in aliena videlicet patria
constituti ab hostibus nullum haberemus subterfugium vel asilum. Hii namque,
qui heri et nudius tercius timore patris domini, inquam, imperatoris gaudebant
Johannis regis vestigia reverenter adorare, iam audita morte flebili ipsum hac
opportunitate accepta querebant, utcunque poterant, occulte machinacionis
insidiis molestare. In hac autem infortunatorum eventuum angustia mentem regiam
tante magnanimitatis induit constancia, quod ex illo mentalis fortitudinis
indicio populo fieret consolacio non pusilla, vehementem tamen dolorem in
archivo pectoris pro patris morte filius sustinuit, sed hunc omnibus istius
iuvenis senilis prudencia occultavit.
Iste senex iuvenis septus racionis habenis
Pectore gestabat gemitum, sed dissimulabat
Per letum vultum, quoniam reputo fore stultum,
Quod perturbatur nimium vir, quando gravatur
Per pravam sortem, quoniam rex iste cohortem
Totam lesisset, si se male tunc habuisset,
Sed constans dixit: Quando pater hic michi vixit,
Nullam tunc curam penitus tenui, neque duram
Rem sum perpessus, sed ego quia sum modo pressus,
Cura recens tangit me, sic dolor amplior angit,
Nec sic despero, sed ab omnibus hac vice quero:
Qui dilexistis patrem, mecumque stetistis,
Ac huc venistis, quod dicatis, quid in istis
Casibus expediat faciendum, quod modo fiat
Utile tam nobis, quam proficuum bene vobis.
Cui seniores saniori consilio responderunt: Ex quo, domine rex, imperator,
pater vester, qui causa nostri itineris exstitit, proch dolor, ex hoc seculo
emigravit, non aliud restat, nisi quod cum festinacione per viam, qua venimus,
revertamur, ne ex mora, si quam fecerimus, periculis malorum hominum
involvamur. Sermo hic in oculis omnium placuit, et factum est sic, unde qui
processerunt euntes in exultacione, revertentes redeunt cum lamentacione. O
miseria inaudita, quod ab isto rege glorioso et copioso suo exercitu triumphus
aufertur victorie omni penitus sine pugna. Mors mordax tantum in capite
momordit et membrorum universitas obstupescit et stupore percussa, quid agere
debeat, plene nescit. Sic igitur cum rex cum suo exercitu inglorio revertitur,
hanc latrunculorum rapacitas passim latenter aggreditur et quicquid sequestratim
ab exercitu graditur, rapitur et aufertur. Vidi namque tunc aliquos de nostris
morte aut vulneribus affectos iacere in via, quos manus leserat inimica, que
heri et nudius tercius parata fuerat regi, quecumque mandasset, exhibere
obsequia; et cum hec vidi, turbatus ex animo compassivo talia dixi:
Tempore felici multi numerantur amici,
Sors si mutatur, favor hinc populi variatur;
Que non est stabilis, exstat dileccio vilis,
Qui mea diligit et me negligit, ille malus fit.
Res hec monstrata fuerat regi, quia strata,
Que stetit aperta, nunc hanc custodia certa
Premunit, claudit, cum vulgus in urbibus audit,
Quod retro cedit exercitus, hunc quoque ledit,
Quem collaudabat prius ore, timebat, amabat.
Rex vero Johannes cum retrocedens in Nordeling, civitatem imperii,
pervenisset, dominum quoque Petrum, Maguntinum archiepiscopum, suum alumpnum et
amicum singularem, ex eadem causa esse reversum audivisset, dominum Conradum,
abbatem primum Aule Regie, ad ipsum misit, et ut mutuum sibi prestare dignetur
colloquium, cum instancia postulavit. Venit itaque idem dominus abbas me habens
pro capellano ad dominum Maguntinensem archiepiscopum, qui tunc in castro suo
dicto Erinvels fuit, quod situm est contra Pigwiam super Renum; pluribus tandem
exhortativis sermonibus abbatis archiepiscopus inducitur, quod ad Johannem,
regem Bohemie, se velle venire in Herbipolim pollicetur. Habebatur tamen tunc
temporis, hoc est infra octavas beati Michaelis, inter Maguntinensem,
Coloniensem et dominum Balduinum Treuerensem archiepiscopos circa Confluenciam
civitatem pro negociis vacantis imperii triduanum colloquium, cui nos
interfuimus et quid ibi factum fuerit, vidimus et audivimus. Quo peracto cum
domino Petro Maguntino ad regem et reginam Elizabeth in Herbipolim venimus, ibique
multis habitis consiliis et tractatibus dominus Petrus Maguntinus cum domina
regina Elizabeth regnum Bohemie intravit, Johannes vero rex circa Renum hinc
inde pertransiit et in comicia sua Lucenburgensi per unum annum fere integrum
sic permansit et interim frequenter pro negociis imperii vacantis laboravit; in
sua vero absencia disponente Deo magna stetit pax in Bohemia.
De secunda filia regis Johannis Bohemie.
Anno Domini MCCCXVo tercio decimo Kalendas Junii hora prima nata est
domino Johanni, regi Bohemie, comiti Lucenburgensi, Guta filia secunda, in
cuius nativitate populus conturbatur eo, quod nasciturus filius sperabatur. Hoc
mater huius puelle domina Elizabeth regina considerans me audiente sic dixit:
Quia quasi nemo istum puerum diligit, eo ipsum me merito uberius diligere
oportebit.
Capitulum CXI.
De quodam pulchro miraculo, quod
accidit circa corpus Christi sub sacramento.
Anno Domini MCCCXIIo ad corroboracionem sancte christiane fidei
sub sacramento sui sacrosancti corporis ipse Jesus Christus, unigenitus Dei
filius, salvator noster, clementer dignatus est subsequens miraculum operari.
Cum enim in partibus Morauie in oppido, quod usque hodie Ybanicz dicitur, ante
festum Pasche in ipso die Parasceues ad sanctam communionem corporis et
sanguinis Christi secundum consuetudinem in ecclesia copiosa turba fidelium
convenisset, ecce super excrescente numero populi communicare eodem die
cupientis ipsi multitudini sufficere non poterant hostie integre, que pridie
hoc est in Cena Domini consecrate fuerant et ad diem sequentem Parasceues pro
communione populi reservate. Unde sicut iam pia et ecclesie consuetudo
obtinuit, factum est, quod sacerdos, dicte ecclesie vicarius, plures hostias
per particulas diminutas frustatim divideret, ut sic cibi vitalis alimonia
tante plebis tam devote letificaret esurientes animas et cibaret. Novissime
pluribus illum panem celicum sub specie tantum modice particule contentum ab
altari de manu sacerdotis devote suscipientibus accessit vir unus, filius
diffidencie et modice fidei, qui exiguam Dominici corporis partem a sacerdote
in os suscipiens corde statim tacitus et mente incredulus loquebatur cum
murmure: Quid aut quantum accepisti? quante putas virtutis aut qualis efficacie
tam exilis porciuncula in te esse poterit? Certe modice aut nullius! Utinam
hodie ad altare non venissem! tantum utique michi valuisset omnino a communione
abstinuisse, quantum tam exiguam particulam recepisse. Sed hec et similia illo
intra se perverse variis blasphemis cogitacionibus cum indignacione et
diffidencia revolvente subito ipsa hostia sancta, de cuius modica quantitate
ille homo miser, misteriorum divinorum nescius, iam paulo ante causabatur,
tantum excrescere et augeri sensibiliter in ipsius suscipientis cepit ore, ut
buccas illius impleret utrasque et hyans os claudi inopinata magnitudo non
permitteret, eo utique operante talia, qui corporaliter sub sacramento latuit,
qui nec minor est in minimo, nec maior est in magno. Et licet nova illa aucta
quantitas illius hominis dencium morsibus tereretur, nequaquam tamen potuit ab
eodem incredulo deglutiri. Stat homo ille tremens, iugulari timens, solus sibi
conscius, quid secum tacite ageretur, unde ipsum sacramentum Dominici corporis,
quod propter suam diffidenciam ad sue solacium anime indignus fuerat suscipere,
necessitatem paciens, mortem metuens, manum in os mittens vix cum labore et
dolore extrahere potuit hostie sacrate particulam, quam iam antea propter sui
brevitatem omnino duxerat contempnendam. Et quia propter lamentabile incendium,
quod per Vngaros, factum fuerat, eadem ecclesia in suis muris adhuc habuit
rimulas plurimas et fissuras, ad unum ecclesie parietem ille homo totus anxius
se applicans in una muri fissura corpus Dominicum, quanto profundius potuit, secretissime
collocavit. Quibus peractis ad domum suam, satis in se ipso homo confusus ille
reversus, in amaritudine anime sue recogitans omnia, que sibi illo die tam
mirabiliter contigissent, mox divina ipsum visitante gracia, acriter remordente
consciencia ex toto corde compungitur, fundit ubertim lacrimas, surgit cum
dolore, ad suum confessorem currit, cui, ut sibi per ordinem evenerat, rem
exponit. Confessor confitentis verba audiens, gemitibus eius compaciens
vehementer, homine reo ipsum ducente, ostendente quoque sibi locum, in quo
corpus Domini irreverenter absconsum fuerat, cum reverencia ipse conatus est
inde excipere illam hostiam salutarem. Mira res, cum prima vice presbiter manum
immissam de rimula muri extraheret, ex recenti sanguine extremitas digitorum,
quibus illam hostiam in antro muri tetigerat, evidenter apparuit cruentata.
Stupet presbiter, accedit timor stupori, vice tamen altera tremulam manum
mittit ad rimam. Cum vero hostiam sanctam de latibulo muri produxisset ad lucem
presbiter, statim ex diversis partibus eiusdem hostie veluti ex venis humani
corporis sanguis copiosus cepit effluere adeo, quod non solum sacerdotis
digiti, verum eciam quoque et murus in parte aspergeretur et terra. Hoc
stupendo viso miraculo exclamat sacerdos et orat; plorat laycus et timet, et ad
tam grande spectaculum, quod latere nequaquam potuit, occurrunt illuc populi
universi percucientes pectora sua hec videntes; plurimi vero in hympnis et
confessionibus benedicebant Dominum, qui tam magna fecit in ipsorum ecclesia,
qui et sic dignatus fuerat illo die sue salutifere passionis memoriam tam
mirifice renovare.
De eadem materia.
Venerabilis autem in Christo domina Gisela, abbatissa in Ossla, quod
monasterium valde illi oppido est vicinum, tam celebre factum esse miraculum
audiens, assumptis sibi filiabus suis pluribus, eiusdem monasterii
sanctimonialibus, illuc venit. Quibus rem gestam et cruentatam hostiam
evidenter cernentibus et adorantibus reverenter, uni ipsarum pre ceteris suis
consodalibus videndi illud divinum misterium largior a Deo gracia data fuit.
Ipse enim, qui sub illo sacramento visibili invisibiliter latuit, faciens
prodigia in celo et in terra, subito illius sanctimonialis cordis oculos
aperuit et ipsius animam tam excellenti cognicionis et consolacionis lumine
illustravit, ita quod vidit in lumine illo lumen, quod ceteri, qui aderant, non
videbant; immo in illa visione mirabili tanto divine benediccionis rore
irrigata fuit in spiritu, quod se amodo nequaquam eadem ancilla Christi
continere poterat, quin rivi lacrimarum illius fontis, qui interius eruperant,
indices largissime de oculis capitis exterius effluerent incessanter. Cur autem
saltem aliquando non cessaret a tam immoderatis lacrimis, interrogata
respondit: Deum salvatorem et sponsum meum vidi in carne mea licet immerita,
modo quidem mirabili, non more communi, sed specie et facie, sicut placuit ei,
qui ostendere voluit se michi, et iam sufficit michi, secretum meum michi. Post
hoc sine intermissione continuatis fletibus eadem divini agni pedissequa ibat
et flebat, mittens semina sua et sequenti die undecimo, que seminaverat in
lacrimis, metens in gaudio, ex hac vita transiens feliciter in Domino
requievit.
Item de eodem miraculo.
In illo tempore circa festum Ascensionis Domini illustris domina Elizabeth,
regina Bohemie et Polonie, felicis recordacionis domini Wenceslai, eorundem
regnorum regis, Aule Regie fundatoris primi, filia, ad partes Morauie veniens
omnia, que circa illam hostiam salutarem facta gloriose fuerant, ex relacione
veridica domine abbatisse de Ossla et a pluribus aliis fide dignis, que hiis,
que acciderant, presentes fuerunt, audivit, unde ex ingenita sibi devocione
piis ardenter mox estuare cepit desideriis, ut illud tam salutiferum videre
posset et mirabile sacramentum. Disponente igitur Domino opportuni temporis
hora captata ad oppidum illud venit, ubi, ut sacramentorum ipse autor voluit,
multa primariarum precum instancia a populo de tante regine presencia exultante
tunc datum obtinuit, quod prius duntaxat videre et adorare humiliter
affectabat. Quantis autem excessivis gaudiis regine inclite super tanti doni
beneficio intus exultaverit spiritus, hoc per exultacionis tripudium lucide
exterius ore et opere declaravit, et qui vidit, testimonium perhibet de hiis.
Quia cum venerabili in Christo patre domino Conrado, primo abbate Aule Regie,
ego, ipsius servitor, tunc affui et michi illum thesaurum preciosissimum cum
decenti monstrancia custodiendum et in Aulam Regiam deferendum regina
devotissime recommisit. O tu sacratissimum corpus Domini nostri Jesu Christi,
me ciba et adiuva in extremis vite mee. Amen.
Pane tuo Christe, quo clam nobis tribuis te,
Digne, rex fortis, me pascas tempore mortis.
Capitulum CXII.
Incipit tractatus breviloquus de
serenissimo principe domino Heinrico septimo, Romano imperatore, et prosperis
suis successibus.
Fuit in partibus Germanie in comicia Lucenburgensi comes prepotens et
strenuus nomine Heinricus, qui sibi nobilem genere nec degenerem moribus de
preclara comitum Hanogouie et Hollandie prosapia exortam duxit matrimoniali
federe uxorem, dictam proprio vocabulo Beatricem, qui more coniugali diebus
plurimis convixerunt et legitime cohabitacionis interveniente connubio tres
filios genuerunt, Heinricum, Walramum et Baldwinum. Factum est autem, ut cum prefatus
comes Heinricus cum domino Johanne, duce Brabancie, bellum campestre
committeret, amissa vita pariter et victoria in eodem prelio mortuus
succumberet. In eodem conflictu mortui sunt cum eo fratres eius duo, dux vero
Brabancie prevaluit, secum enim in parte sua Coloniensem archiepiscopum ac
insignis milicie robur immensum tunc habuit. Defuncto autem patre surrexit
primogenitus eius pro eo, et factus est comes Lucenburgensis gaudente et
volente populo universo. Ut autem litis antique materia ad unitatis et nove
pacis rediret vinculum, cogitaverunt tam ducatus quam comitatus seniores populi
aggerere inter heredes sacrum matrimonii legitimi ligamentum. Intervenientibus
igitur tractatibus plurimis Heinricus, iuvenis comes Lucenburgensis, duxit
legitima pro uxore Margaretham virginem, filiam Johannis, Brabancie ducis.
Sic lis cessavit, cum coniugium sociavit
Tales heredes, quos separat antea cedes.
Tunc Margaretha datur Heinrico bene leta;
Nam Brabantissa fit Lucelburg comitissa.
Hii autem duo coniuges legi intendentes divine a primevo cohabitacionis sue
tempore servire non desinunt Domino in timore incedentes in mandatis Dei sine
querela, debito inter se constringuntur amore, conveniunt iuvenes,
Sed se domonstrant moribus esse senes.
Deo nichil preponunt, iusticiam et iudicium in omni tempore faciunt, seque
omnibus amabiles et affabiles reddunt, superioribus honorem, equalibus amorem,
subditis favorem dant. Benedixit vero Deus huic comitisse, quia concepit et
peperit filium suum primogenitum, cui Johannes imponitur in regeneracionis
baptismate nomen, et audierunt vicini et cognati, quia magnificavit Deus
misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Cum nomine suo puerum
vocari vellet Heinricus comes, respondens mater: Nequaquam, sed vocabitur Johannes.
Demonstrat nomen huius pueri, quod et omen
Debeat augeri sibi semper, eumque tueri
Gracia divina cupiat de quaque ruina.
Natus est autem puer iste Johannes anno Domini MCCXCVIo in die
sancti Laurencii martyris, qui postea quarto decimo etatis sue anno factus est
rex Bohemie, sicut in superiori reperis leccione. Tam ingens autem viguit in
hiis coniugibus virtutis meritum, quod non solum sibi, sed et aliis apportaret
promocionis premium. Cum enim mortuo domino Reimundo, Treuerensi archiepiscopo,
sedes Treuerensis vacaret, predictus Heinricus, comes Lucenburgensis, sedem
apostolicam visitavit et Baldwino, fratri suo iuniori, licet minor esset annis,
apud dominum Clementem papam quintum illius archiepiscopatus vacantis cathedram
procuravit.
Hoc est quod glisco, Baldwinus ad archiepisco-
Patum pervenit, hec tunc sedes bene venit
Pro prece non precio, quia pro nummis solet hyo
Vendi, non aliqua prelacio, cum sit iniqua
Lex, cum summa datur, quod episcopus efficiatur
Quis vel prelatus, hic fit digne reprobatus.
Nam qui mercatur prelaturam, reprobatur.
Hec est namque via, per quam graditur simonia,
Et confunduntur, quicunque per hanc gradiuntur.
Hinc hic profecit, quia nunquam talia fecit.
Factus est itaque Baldwinus archiepiscopus Treuerensis, gaudet Heinricus,
frater ipsius, comes Lucenburgensis,
Nam tunc est factus amborum forcior ensis.
Contingunt enim horum duorum fratrum dominia se invicem continuo, et ideo
facta est utraque sanior condicio. Non longe vero postea cum Albertus,
Romanorum rex, per Johannem, patruum suum, occisus esset, et sacrum imperium
vacaret, dominus Baldwinus, Treuerensis archiepiscopus, fraterne dileccionis et
accepte promocionis non immemor factus cottidie cogitabat et animo revolvere cepit,
qualiter Heinricum comitem, suum fratrem, ad sublimacionem imperii extollere
posset. Adiit igitur dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum, sibique sue
voluntatis ardens et archanum aperuit desiderium, postulat quoque affectuosis
precibus, ut suum dirigat propositum et votum. Dominus vero Petrus, Maguntinus
archiepiscopus, non diu precibus petentis restitit, sed facili benignitate
annuit; nam et ipse amore non infimo comitem eundem, pro quo Treuerensis
supplicat, dilexit. Civitas namque Treuerensis hunc dominum Petrum, Maguntinum
archiepiscopum, genuit et fovit et pavit, unde fratri Treuerensis archiepiscopi
de honore quolibet prompciori mente favit. Sic igitur hii ambo in Heinricum
comitem Lucenburgensem secrete consenciunt et qualiter preconcepta perficiant,
mentis studio discuciunt sedulo et revolvunt. Dominus autem Maguntinus cum
esset senior, sanior fuit in consiliis et in promovendis tam arduis imperii
negociis. Cum igitur ex imperialibus privilegiis archiepiscopus Maguntinus in
eleccione imperatoris decanus sit et ipsius intersit alios principes electores
ad eleccionem convocare, quando voluerit, epistolas cum mandato electoribus
principibus dirigit, ipsosque ad statutum eleccionis locum et terminum
invitavit. Porro domino Maguntino apud singulos electores principes instanter
laborante et comitis negocium eo fidelius quo sincerius procurante omnes in
comitem Lucenburgensem, ut eligatur in Romanorum principem, concorditer
consenciunt et sua vota in ipsum dirigunt et transfundunt.
Capitulum CXIII.
De legali eleccione domini Heinrici
imperatoris et de prima coronacione ipsius anno Domini MCCCVIIIo.
Cum tempus eleccioni statutum advenisset, principum electorum universitas in
Frankenfurd super Moganum coadunata est; iste est enim locus eleccioni Romanorum
principum deputatus. Quod autem prius diutine deliberatum fuit, nunc subito
fit, nam voce clamosa annuentibus electoribus Heinricus comes Lucenburgensis
rex Romanorum publice predicatur, ad quam vocem tota cohors populi letatur.
Convenerunt namque principes in unum concorditer et canonice statuentes ipsum
Heinricum comitem regem suum.
Ex hoc letantur omnes et congratulantur
Electo regi, facturo consona legi,
Urbs est gavisa Frankenfurd, sunt ibi visa
Gaudia multorum, qui tunc aderant, populorum.
Gens gaudet tota, cui fiunt talia nota,
Et gaudet merito, quoniam sub rege polito
Virtutum flore, qui se rexit sub honore,
Ulterius stabunt, securius hinc habitabunt.
Nam sub pace pia stetit ipsius comicia
Semper secure, spolii non sunt ibi cure.
Hoc bene mercator scit quilibet atque viator,
Quod bona cotidie pax est illi comicie,
De qua rex iste fuit assumptus. Sibi Christe
Hoc totum prestas, hunc exaltas et honestas.
Rex hic magnificus, virtutis, honoris amicus,
Iustus, pacificus ac veridicusque pudicus,
Constans, discretus, prout expedit et bene letus,
Audax, expertus, sapienteque mente disertus,
Et sua persona satis est bene digna corona,
Nam sua persona fert laudis plurima dona,
Namque frequens orat, clerum reverenter honorat,
Et quecunque fidem tangunt, tenet artius idem;
Unde quasi forma vite fuit et quasi norma
Recte vivendi, quia non poterat reprehendi
Talis in ulla re, quem quivis debet amare.
Sed quid prodest huius regis novi verbis commendaticiis extollere laudum
preconia, cum plura, quam narrari poterint, fecerit opera preclara, que
multorum in se sculpsit tenax memoria. Intuemini, quantus sit iste, qui
ingreditur ad salvandas gentes. Iste est itaque rex iusticie, qui omnes partes
Alemanie sub optima tranquillitate posuit et pace. In silvis lignorum et in
camporum latibulis, in quibus frequenter latrocinia temporibus Alberti regis
committebantur et homicidia, sub rege isto Heinrico facta est securitas et pax
firma; hoc namque ego ipse sepius audivi, cum partes Germanie pertransivi. Odor
eciam bonus boni nominis huius regis, qui de virtutibus ipsius variis emanabat,
plures non solum principes et comites de Germania, sed eciam de Gallia ad se
plurimos attrahebat. Idem autem dominus Heinricus cum anno Domini MCCCVIIIo
circa Adventum Domini electus in Frankenfurd fuisset, statim in sequenti festo
Epiphanie Domini in civitate Aquisgrani legaliter et magnifice regali diademate
per dominum Johannem, Coloniensem archiepiscopum, suum consanguineum dictum de
Wirdenburg cum sua coniuge domina Margaretha sollempniter coronatus est; ex quo
ipsi accrescit maior gloria, maior familia, ipsiusque gloriosior apparet curia.
Celebris quoque eius facta est fama in universa terra, omnes in pace sub hoc
rege habitant, Deum et regem collaudant. Pervenit eciam ad dominum Clementem
papam quintum magnum nomen regium, qui ratificavit omnia, que facta fuerant,
legitime circa ipsum, adiecit denique papa regi facere hanc graciam, quod ipsum
vocaret ad eam, que diu vacaverat, imperialem coronam. Affluunt eciam de Ytalie
et Lombardie partibus legati plurimi ad eum, qui petunt id ipsum invitantes
regem ad civitates fortissimas ipsorum. Vocantibus rex annuit, sed tamen venire
sano usus consilio pro tempore distulit. Disposuit namque prius omnes civitates
in Alemania imperii visitare et in ipsis statum congruum ordinare. Quod cum
faceret, interim se semper ad viam versus Galliam preparat. Erat autem rex iste
divinis intentus officiis, ita quod omnes horas diei una cum regina diebus audiret
singulis. Ut autem contemplacioni plus intenderent et se ab occupacione
retraherent, rex solebat et regina se quadam cortina de rubeo cyndato facta
circumdare sub officio misse, nullus autem ipsis appropinquare tempore misse
presumpsit, nisi qui vocatus ex nomine fuit. Consueverunt in missa qualibet ad
altare bis cum devocione accedere, reverenter offerre et benediccionem sanctam
suscipere a sacerdote, vigilias omnes beate Virginis in pane et aqua
ieiunabant, omni sexta feria se a peccatis coram confessore suo expurgabant et
mense quolibet ad minus semel sanctam communionem corporis et sanguinis
Dominici devotissime suscipiebant, inania verba more claustralium evitabant,
verbum vero Domini et predicacionem aure simplici, corde humili eo devocius,
quo libencius audiebant. Quociens autem verbum predicacionis audiere,
humilitatis instinctu, corde et corpore humiles, solebant in terra solotenus
residere. O insignis humilitatis nobilitas, qua quanto plus deprimeris, tanto
plus apud Deum et homines proficis et succrescis! Vestibus simplicibus non
deauratis regis et regine induitur humilis simplicitas, ita ut qui eos videas,
religiosas pocius quam seculares personas fore putare valeas.
In vestimentis hic fit discrecio mentis,
Nam mens divina sub veste latebat ovina.
Celi thesaurum sitit hec, hinc despicit aurum,
Quod decorat vestes; plures hiis sunt michi testes,
Hec qui viderunt, illic mecunque fuerunt.
Ne eciam eiusdem regis iudicium extra equitatis semitam oberraret, secum
religiosas et conscienciosas personas, quibus regebatur [in] consiliis,
frequenter habebat, ipsisque sigilla sue maiestatis committere solebat. Dominum
namque Heinricum virum utique non minus moribus divinum quam eruditum, abbatem
de Willeriobenad nostri Cisterciensis ordinis secum rex habuit, cui sua sigilla
et negocia commisit, ut si forte regalis stricte sentencie severitas modum
quandoque excederet, iste religiose temperamento clemencie ad regulam queque
reduceret. Idem autem dominus Heinricus, regis cancellarius, exigentibus suis
devotis meritis usque hodie est in Tridentina sede episcopus. Ex omnibus autem,
que tunc vixerunt feminis, hanc reginam Margaretham singulariter me iudice
Dominus preelegit, ipsamque ad exemplar ceteris posuit, quam feminei moris et
benignitatis preclaritas speciosius insignivit.
Hec est devota, celestia premia tota
Mente sitit, mitis, humilis, quasi florida vitis,
Fructificat flores virtutis, eam quoque mores
Ornant feminei, color indicat hinc faciei
Mentem sinceram, meram, sermoneque veram;
Laude stat hec digna varia regina benigna,
Sic Margaretha manet hinc in honore repleta.
Quante autem devocionis fragrancia huius felicis imperatricis animus
estuaverit, ex hoc cognosci poterit, que ipsa locuta fuit. Quadam enim vice,
cum eadem regina cum rege in Helprunna esset, quendam secretum locum quasi
oratorium oratura intravit, ibique sola assumpta tantum comitissa Juliacensi
aliquam moram traxit. Dominus autem Conradus, abbas primus Aule Regie, quia
habebat causam arduam, cum reverencia petito introitu est ingressus ad reginam;
peracta autem legacione ipsum abbatem regina alloquitur hoc sermone: Domine,
inquit, abba, rogo, quod nemini dicatis, quod iam dico vobis. Tedet animam meam
et molestat me valde, et sum conturbata pro eo, quod facta sum et esse debeo deinceps
regina; utinam hoc fieri posset, quod non essem. Admiratus autem abbas
humilitatem tantam dixit ad reginam: Domina regina, cum Dominus vos de toto
mundo ad hoc elegerit, ut regina Romanorum sitis et cum vestra sublimacio
orphanorum et religiosorum et, quod magis est, omnium hominum sit consolacio,
placere debet vobis ista divina vocacio; miror autem multum, quid cor vestrum
moveat ad talia dicendum? Cui illa dixit: Nichil tantum movet me, nisi hoc,
quod meo creatori modo in contemplacione, devocione et oracione tam sincere
mente tranquilla, anima pacifica, corde puro non valeo famulari, sicut semper
hactenus a iuventute mea facere consuevi. Ex hiis verbis quilibet intelligit,
quid in istius femine corde latuit.
Electo itaque rege isto Heinrico eodem anno signum magnum apparuit in celo,
quod divine consolacionis evidens exstitit prefiguracio. In nocte namque
Nativitatis Christi, cum ad matutinarum vigilias in Aula Regia surgeremus, tria
signa triplicis crucis in splendore prelucide nubis conspeximus, quodquod autem
vidimus admirantes nimium, quia nunquam rem huiuscemodi vidissemus, pariter
testati sumus. In medio vero crucis medie stabat luna, ac si pro clavo fuisset
artificialiter ibi fixa; summitas quoque illius triplicis crucis celos
videbatur in vertice tangere, pars vero inferior terre putabatur ab omnibus
quasi radicitus inherere. Hoc signum ut audivi, ubique a vigilantibus tunc et
considerantibus visum fuit, et ut vulgata refert opinio, communis pacis
commodum, quod in Alemania sub isto monarcha viguit, premonstravit.
Quid tria signa crucis monstrant nisi gaudia lucis,
Pacis dant signum, quia crux fugat omne malignum,
Hoc omnes scimus, ac credendo reperimus.
Capitulum CXIV.
Qualiter Heinricus imperator septimus
ad partes Lombardie pervenerit et ibidem gloriose triumphaverit anno Domini
MCCCXo.
A primevo eleccionis tempore iste gloriosus athleta imperator Heinricus
tacite consideracionis perpendiculo non cessabat cottidie mentaliter revolvere,
quomodo in commune bonum toti ecclesie proficeret, et Augustus re et nomine
diceretur et fieret. Animadvertens autem omnem potestatem et virtutem a Deo
originaliter effluere, ad ipsum mentis aciem cepit erigere in sua scrutans
meditacione, in quo in suo officio posset altissimo acceptabilius deservire.
Immisit autem Dominus in cor eius, visumque est bonum in oculis cogitacionis
sue, ut instaurato generali passagio terram sanctam, quam sibi Deus in
hereditatem peculiariter elegerat et sanguine suo precioso dedicaverat,
quantocius visitaret, ipsamque, quam Tartarica spurciciosa gens occupat,
divinis innixus presidiis recuperaret. Ut autem huius tam pie concepcionis
propositum eo commodius, quo ordinacius laudabilem sortiri posset effectum,
regalis industria hoc ordine censuit fore in hoc sancto negocio procedendum.
Porro primitus a papa imperiale disposuit suscipere diadema pacemque facere in
tota occidentali ecclesia, ut sic imperialis dignitatis ac authenticati nominis
insignitus gloria plures eo ad suum intentum attraheret, prophanisque nacionibus
terribiliorem formidinis vim inferret; magnum namque nomen Romani imperatoris
ab inicio terrorem maximum incutere consuevit hostibus universis.
Nomen cesareum belli portare tropheum
Consuevit, lite semper vicit, quia rite,
Quando solet dici cesar, fugiunt inimici,
Nam cesar cedit hostes, victorque recedit.
Non solum autem hec cesar magnificus ex se ipso cogitavit, sed ad tam ardua
negocia ipsum vocacio apostolica, quam Lombardica sedulo invitavit. Prompcius
autem laborem aggredimur cuiuslibet operis, cum voluntas non remurmurat
precibus postulantis. Postquam igitur Heinricus imperator Johannem, filium
suum, ad regnum Bohemie transmisisset, exercitumque validum contra Ebirhardum
comitem de Wirtenberg direxisset, aliaque sua negocia in partibus Germanie,
quantum in duorum annorum spacio fieri potuit, disposuisset, ipso anno Domini
MCCCXo in festo beati Michaelis congregato de Alemania invicto
exercitu de Columbaria exivit, et versus partes Gallicas iter suum direxit; in
via vero rex felici comitante fortuna nullum resistencie hostilis pertulit
obstaculum, donec ad Mediolanense perveniret confinium. Januenses vero et
Pysani leto imperatoris audito adventu inclita missa milicia regis exercitum
notabiliter auxerunt, suisque se mandatis et obsequiis fideliter ab illo die et
deinceps applicuerunt. He namque uberes urbes et predivites, Janua videlicet et
Pysa, imperatori usque ad diem defunccionis sue fideliter astiterunt posse
toto, mente sincera.
Tunc acuunt enses cum Pysanis Januenses,
Omnes armati stabant, explere parati
Cesaris edictum, quia cor non est ibi fictum,
Sed pleno corde regem querunt purl amorde.
Videns autem cesar Heinricus, quod fortem exercitum haberet, magnaque pars
civium Mediolanensium sibi faveret, animoso impetu ipsam civitatem aggreditur,
et post paucos dies hanc, quam obsederat, fretus victoria urbem ingreditur. In
ipsa civitate Mediolanensi cum iam pax esse creditur, concitata turba exercitum
cesaris turbare incaute nititur, acerrimum iterum et iterum bellum intra muros
civitatis committitur. Gens effrenis Lombardica, que vincere voluit, non
valuit, Deo pugnante vincitur, prosternitur, foras eicitur et more bellico
superatur.
Et sic fit victa Lombardica gens maledicta,
Que contra legem hunc vult offendere regem,
Qui pacem facere venit, pacemque fovere.
Tandem vero cum totalis Mediolanensis cessasset rebellio, ex omni tam cleri
quam populi communi peticione et consilio anno Domini MCCCXIo in die
Epiphanie Domini in ecclesia beati Ambrosii cum maxima sollempnitate et
decencia dominus Heinricus rex una cum domina Margaretha regina corona ferrea
est legaliter coronatus, ceterisque ad hec requisitis apparatibus gloriosissime
insignitus.
O preclara, bona, felix ferrata corona!
Digne gaudere debes, tu namque iacere
Iam consuevisti, lugens facie quasi tristi;
Vilibus in pannis fetuisti pluribus annis.
Nullus curavit te regum, nec baiulavit
Per tempus multum, nec prestiterat tibi cultum,
Solus rex iste modo temporibus tulit hiis te.
Hinc caput ornabis regis, quem magnificabis.
Demum domata Mediolanensium protervia cesaris exercitus ulterius
proficiscitur et obsidione in gyro circumdat civitatem rebellium hominum, que
Cremona dicebatur; hec vero invicte cesaris potencie diu nequaquam resistere
potuit, unde vi bellica capta fuit. In hac urbe plures ipsius incole in ore
gladii corruerunt, plurimi in Brixiam fugerunt, reliqui quoque datis dextris
ore, non corde cesari adheserunt, perfidiam autem suam ostenderunt, quando
subito post recessum cesaris contra ipsorum capitaneum insurrexerunt, ipsumque
occidere conati sunt. Tandem correccio cesaris tales compescuit et inibi pars
imperii prevaluit. Post captam Cremonam cesareas acies direxit rex contra
Brixiam. Est autem Brixia civitas non minus opulenta, quam turribus excelsis
optime munita, ita quod inexpugnabilis putabatur penitus ex vi humana. Hanc
namque civitatem referunt chronice, quendam imperatorem Fridericum nomine annis
novem in magno robore obsedisse et tandem ab ea frustratum spe et victoria
inglorium recessisse. Huius tamen urbis firmitas hunc regem non terruit, qui
Deum propugnatorem propicium, cor leoninum, exercitum validum habuit et
adduxit. Diebus igitur singulis robur impugnantis multitudinis urbem uberem
hostilibus ludis aggreditur, de muro tamen et fossatis iaculorum silvis, lapidumque
acervis evolantibus viriliter resistitur et iste usus bellicus iterum et iterum
repetitur et novus cottidie bellandi modus ab infestantibus invenitur. Pre
omnibus autem, qui bellicis exerciciis insudabant, animositas domini Walrami,
fratris domini Heinrici imperatoris, Brixinensibus plus molesta quam infesta
fuerat; ipse namque prope urbis fossatum incaute suum fixerat tentorium, ut
omni tempore manus eius paracior esset ad prelium et vicinior ad bellum. Sed
heu talis vicinitas vite sue attulit metas. Uno namque die, cum iste tyro
strenuus intrepidus nichil mali suspicatus iuxta tentorium suum staret, iaculo
ex balista de muro misso letali vulnere percussus et subito postea mortuus est.
Heu iuvenis fortis suscepit vulnera mortis,
Qui fuit insignis, animosus tyro, benignis
Moribus ornatus, Walramus vir bene gratus,
Cesaris Heinrici fuit hic germanus, amici
Hunc flent defunctum, populum tu conspice cunctum,
Flereque tam multum, quod inungit lacrima vultum.
Nunc rogo te Christe, fac, quod vir nobilis iste
Tersis peccatis iungatur in arce beatis.
Mortuo autem Walramo, fratre suo, animus regis ad acriorem vindictam
adversus Brixinenses exacuitur et quod nunquam de obsidione huius urbis
recedere velit, nisi ipsam prius vicerit, sub iureiurando seriosus pollicetur,
unde post iracundie verba austerior sevit pugna. Erant autem cum cesare tunc
quatuor cardinales, qui missi a domino Clemente papa quinto ipsum Rome coronare
venerant, qui cesari consulebant, ut ab obsidione Brixie desisteret, Romeque
imperialem coronam susciperet et sic denique ad primum propositum rediret,
quibus tunc non annuit, sed quod dixerat, servare disposuit. Sencientes itaque
Brixienses acerbioris acredinis furore cesareum exacerbatum animum, timor et
tremor venerunt super eos nimium, ita quod velut emortui vix spirarent
tribulato corde spiritum anxiatum. Sciebant autem, quod leo rugiens foris extra
muros recubans, qui aquilas Germanie adduxerat invictas, vincens vinceret, et
nisi gracia intercederet, uber urbs cum suis incolis fame, fumo et ferro misere
interiret. Virtus igitur urbis confusa est et elanguit, et quilibet se non
moriturum, sed pocius se iam mortuum funebri lamento deplanxit. Quid igitur
gens inclusa in hiis faciet angustiis, cui de propriis iusticiis nulla prorsus
suppetit spes salutis? Certe inter eos erant nonnulli, qui in scripturis sacris
legerant: Reges Israhel clementes sunt, et quia decet regem clemencia stabilire
thronum suum, hii imperitum, desperatum et indoctum docent populum, ut qui de
sua iusticia et potencia fiduciam non habebant, ad querendam clemenciam regie
pietatis humiliter se convertant. Placuit hoc consolatorium eloquium in oculis
omnium gemencium populorum. Erecti igitur primitus per stolidam audaciam graciam
queritant et erecti per amenciam clemenciam regalem implorant. Factum est
igitur summo mane, in articulo diei undecimi kalendas mensis Octobris populus
ultro aperit portas clause urbis et plebs innumerose multitudinis catervatim
procedit discinctis vestibus, nudis pedibus, ligatis in collo funibus, qui more
lugubri vere penitencium ad tentorium regium pariter appropiant et omnes simul
corruentes super facies suas in terram, vocibus flebilibus lamentabiliter
exclamant: Miserere nostri domine imperator clementissime, miserere nostri,
aperi, pie domine, oculos tuos et vide humilitatem gemencium servorum tuorum;
ecce vitam nostram, corpora nostra, uxores et liberos nostros et omnia, que
habemus super terram hanc, in manus tue gracie resignamus. Domine pie rex, fac
cum servis tuis, quod placitum est in oculis tue pietatis. Sed numquid
obliviscetur misereri gementi et penitenti populo cesar iste piissimus, cum quo
ab infancia crevit miseracio? Nequaquam! Misertus est namque populi istius
cesar Heinricus, misericordie amicus, et statim cessavit quassacio impugnantis
manus. Ad imperium autem et nutum cesaris humus immittitur fossatis, murorum
fortitudo, turrium altitudo infirmatur et frangitur et delecto muro per
fossatum venienti cesari planus transitus preparatur. Nolebat enim magnanimus
cesar iste per portarum urbis transire angustias, sed ubi maior murorum
exstiterat municio, ibi parari mandaverat latissimam sibi viam. Dixit et statim
fit.
Sic Brixinensis urbis robur domat ensis
Istius Augusti regis dictamine iusti
Iudicii; lese maiestatis quia sese
Crimine leserunt, quando regi restiterunt,
Et proprio capiti Brixinenses modo triti
Stant sic attoniti, ne sint occasio liti
Ipsis vel relique genti, que vivit inique.
Post hanc victoriam scripsit pater filio hic annotatam epistolam:
Heinricus, Dei gracia Romanorum rex semper Augustus, illustri Johanni,
Bohemie regi, primogenito et principi suo karissimo graciam suam et omne bonum.
In omnem terram sonus noster exivit, ut credimus, et in fines orbis terre,
postquam ad partes Ytalie venimus, opera nostra pervenerunt magnifica pacem
iusticia comitante. Licet quorundam rebellium et presertim Quidonis de la Turre
nitentis in aquilone ponere sedem suam, ut similis videatur regi regum, ac
Cremonensium perfidia, iusticie et pacis emula, latitans in abditis, ut
perderet innocentem, preconceptum virus ausu nephario in partum prodierit et
molita fuerit telam pacis et unitatis, quam nostris texueramus manibus,
diripere, reddens nobis pro benignitate contemptum, pro gracia contumeliam ac
illa stipendia, que mus in pera, serpens in gremio et ignis in sinu iuxta
vulgare proverbium suis hospitibus largiuntur, ad quorum tamen nequiciam
edomandam dextra Domini, per quam regnamus et vivimus, nobis propicia affuit,
et leo noster fortissimus vindictam sumpsit de inimicis pro libitu voluntatis.
Novissime autem Brixianis tanti sceleris non ignaris, quorum adeo incaluerat
duricia, ut fere illud moralis philosophi dictum impleretur in eis: hec est
humani cordis duricia, ut non alios periisse estiment, nisi perire conspiciant
et se ipsos, ad cultum nostrum redire nolentibus cesar magnanimus ad
Brixianorum ipsorum oppida aquilas direxit invictas et nonnullis ex eis ferro
et igne demolitis tandem civitatem Brixie, que nonnullas rebellium suorum tam
Mediolanensium quam eciam Cremonensium et Tuscorum reliquias continebat, cum
suo felici et glorioso circumsedit exercitu et post nonnullos insultus habitos
hinc et inde et capitanei sui capcionem et interitum, demum Brixiani memorati
fossis cesareis circumsepti, ut unus quidem manus eius effugere minime posset,
quos horrida fames stimulabat, proxima die sabbati, festum beati Mathei
apostoli precedenti, ad nostra et imperii mandata funes tenentes in collis,
coacti venere reatum suum palam tam coram nobis, quam reverendis patribus
dominis Sabinensi, apostolice sedis legato, Albanensi et Ostiensi episcopis ac
Luca de Flisco, sancte Marie in Via lata diacono cardinali profitentes ipsamque
civitatem, personas ipsius ac bona in nostris manibus libere omni condicione
cessante posuerunt, veniam de commissis humiliter implorando. Quibus tantummodo
ob apostolice sedis et ad eorum cardinalium exactivam instanciam vitam benigne
duximus indulgendam, eis in exilium, qui huiusmodi rebellionis principales
fuerant, relegatis; fossas autem impleri et muros aliaque tuguria civitatis
ipsius, in quibus habebant fiduciam, funditus demoliri iubemus ad eorum
memoriam sempiternam et ut alii contra nos de cetero talia committere
perhorrescant. Hiis rite expeditis ad urbem una cum predictis cardinalibus pro
diademate imperii suscipiendo indilate profecturi. Suscipe itaque cum tripudio
hunc regalem triumphum, et vocem iocunditatis extolle, ut procul audiatur,
quoniam princeps Romanus super aspidem et baziliscum ambulat et conculcat leonem
pariter et draconem. Data Brixie undecimo kalendas Octobris regni nostri anno
tercio.
Edomita itaque Brixinensium civium perniciosa contumacia rex inde
proficiscens ad Januensium se transtulit confinia. A Januensibus vero magnifice
rex susceptus cum ipsis per aliquot mansit dies. Felix autem Margaretha regina
ex contagione corrupti aëris et fetoris, quam in obsidione urbis Brixie
contraxit, gravis infirmitatis molestia in civitate Janua laborare cepit et
ibidem tabefacta morbi gravamine Ade persolvens debitum diem vite sue clausit
extremum anno Domini MCCCXIo mense Decembri.
Heu tunc extincta fuit et mesta nece vincta
Hec Margaretha regina, decore repleta
Tocius laudis; fuit expers mens sua fraudis,
In qua lucebat virtutis gemma, gerebat
Feminei moris in se flores et honoris.
Nam decus hoc clarum fuit et speculum dominarum,
Quam mors contrivit et Janua post sepelivit,
Quam tu, Christe bone, celesti iunge corone.
Huius regine mortem dominus Heinricus, Tridentinus episcopus, intimavit
Scedlicensi et Aule Regie abbatibus sub hiis verbis:
Honorabilibus et religiosis viris dominis et amicis suis carissimis de
Scedlicz et de Aula Regia monasteriorum abbatibus frater Heinricus, Dei et
apostolice sedis gracia Tridentinus episcopus, sacre imperialis aule
cancellarius, salutem cum sincere dileccionis affectu.
Litteras vestras recepimus et ea amore et contemplacione vestri
adimplevimus, que nobis in eisdem demandastis. Vestre amicicie gemendo
significantes quamvis inviti, quod inclita domina nostra, domina Margaretha,
quondam Romanorum regina, nuper mense Decembri diem clausit extremum in Janua.
Unde vos rogamus attente, quatenus oracionibus et aliis bonis, que fiunt in
monasteriis vestris, ipsam vobis habeatis fideliter recommissam.
Datum Janue in die Innocentum.
Capitulum CXV.
De coronacione Heinrici imperatoris
Rome facta et de preliis et morte ipsius anno Domini MCCCXIIo.
Quamvis divino cooperante iuvamine Mediolanensium, Cremonensium quam
Brixinensium cesar magnificus sibi vi prelii suppeditasset remurmurantis
rebellionis contumeliam, adhuc tamen maximam partem civitatum forcium sibi
cesar habebat contrariam, inter quas fuerunt principales: Padua, Bononia,
Florencia et civitas Lucana. Veneti vero cesari quandoque consenciebant,
quandoque contradicebant; ex diuturna namque imperatorum absencia in partibus
Ytalie et Tuscie imperii potencia maxime fuerat enervata. Placuit igitur
Heinrico regi et sapientibus, qui cum eo erant, huiuscemodi consilium, ut ante
omnia ad imperialis coronacionis festinet fastigium et demum imperii insignitus
diademate se applicet tamquam monarcha ad quodlibet negocium imperii
pertractandum. Porro rex maxime Pysanorum, Januensium suffultus adminiculo,
aurum namque et argentum regi offerebant quasi sine numero, naves plurimas
applicari et parari iussit et vallatis preclara milicia Ytalicis plagis navigio
applicuit, tandemque ad urbem Romanam pervenit. Plures vero Romanorum, quia de
adventu cesaris doluerunt, Robertho, regi Apulie, quem contra imperatorem vocaverant,
astiterunt et non modicum impedimentum cesare postposito prestiterunt. Iste
namque rex Robertus per suggestionem Philippi, regis Francie, subornatus cesari
semper usque ad mortem suam exstitit inimicus. Mansit itaque cesar cum suo
exercitu in Laterano trans Tyberim, pars vero adversa occupaverat ipsam urbem.
Constituit igitur in ipsa urbe cesar cum adversariis prelia multa et semper
fretus victoria letus efficitur ex gloria reportata; non transivit una dies,
immo raro hora diei aliqua, in qua quiescerent bella. Dominis vero reverendis
Sabynensi apostolice sedis legato, Albanensi et Ostiensi episcopis ac Luca de
Flisco sancte Marie in Via lata diacono cardinali, quibus coronandi imperatorem
apostolica auctoritas data fuerat, tunc placuit, quod ipsi in sibi commisso
officio procederent non obstante quorundam perfidia, qui impedire tam arduum
negocium laborarent. Ipsi igitur iam quatuor dicti domini auctoritate mandati
apostolici anno Domini MCCCXIIo in die beatorum Petri et Pauli
apostolorum in ecclesia Lateranensi maiori ad sanctam Mariam rotundam glorioso
principi domino Heinrico septimo imperiale imposuerunt omni sollempnitate
previa decenter, reverenter et legaliter sacerrimum diadema.
Est laus eterna, quia rex diademata terna
Hic acquisivit; hominum nullus puto vivit,
Qui meminit tales res preteritas fore, quales
Fecit rex iste, hunc hinc benedic pie Christe.
Rege coronato Rome diademate grato
Adverse turbe veniunt, quas vicit in urbe.
Post hec igitur non diu imperator novus universo suo coadunato exercitu manu
valida potenter per Tyberim transiit, hostium cuneos strenue penetravit,
monasterium beati Petri intravit et ibi voce iocunditatis presente imperatore
tota cleri concio Te Deum laudamus sollempniter decantavit. In preliis autem
frequentibus, que Rome imperator exercuit, infinitam adversariorum multitudinem
prostravit, suus autem exercitus quasi nichil molestie pertulit, furor tamen
Teutunicus plurimos Rome lacessebat. Nam hec gens Gallicis audacior in ipsis
Gallicis quasi lupi rapaces in medio ovium inermium plagam maximam exercebat.
Quecunque igitur imperator Rome habuit et voluit facere, fecit, quibus peractis
omnibus cum gloria monarcha, princeps mundi et dominus, ad propositum primum
redit. Reversus est itaque imperator post suscepcionem diadematis imperialis in
Pysam, ubi peracto aliquo tempore applicat obsidionis aciem contra Florenciam
civitatem. Anno igitur Domini MCCCXIIo mense Novembri invictus
imperialis exercitus obsedit Florenciam et destruccionis molimina instruxit
contra eam. Imperator vero Heinricus castra metatus est in Monte imperiali e
vicino contra civitatem, in quo edificari precepit confugii municionem. Porro
victoriosa cohors bellatorum imperii hinc inde circumvolat, alimenta, ne
ministrentur civitati, clandestine subtrahere laborat, viis, que ad urbem
ducunt, et semitis applicatur custodia et cesis ciborum baiulis ultra desinunt
ad urbem deferre victui necessaria. Quidquid autem de rebus civium
Florentinorum extra muros rapitur, totum cesaris usibus confiscatur. O quante
tunc animositatis in variis bellorum congressibus imperterita Germanorum
milicia exercuit opera, de quibus usque hodie sunt mirabilia testimonia. Quis
enim numerare poterit lata sive privata Germanorum tunc commissa prelia, in
quibus semper revertebantur freti victoria et gloria. Equalis namque Germanice
gentis tunc fuit estimacio et constancia, si ipsis aliquando in campis
Lombardorum, Ytalicorum sive Tuscorum magna vel parva multitudo occurreret more
bellico pugnatura. Consuevit enim gens hec semper vincere et ideo mollem,
femineumque Gallicorum animum paracior fuit viriliter invadere et fugare.
Ferocem horum Germanorum audaciam, qui corruerunt, approbant inimici et
nichilominus ipsorum testantur amici; uno namque tempore Pysani viginti duo
millia pugnatorum contra Florencianos imperatori mittebant in subsidium, qui
iam in via constituti ultra progredi non audebant, sed ab imperatore
securitatis conductum petebant. Misit itaque cesar vix octoginta Alemanos
galeatos ipsis in occursum et hii paucissimi multitudini, ut puta viginti
duobus millibus, audacie dederunt animum et assecuraverunt transitum ipsorum.
Sepe autem visum fuit, ut decem Alemani centum Gallicos aut centum Alemani
mille et plures campestri bello invaderent, lederent et mactarent.
Nam tunc Lombardi fuerant ad prelia tardi,
Ytalici, Tusci viderant bellum, quasi lusci
Solem, nam flebant lacrimas, cum bella videbant.
Hos quia prostravit Germania, quam generavit
Florens milicia, sic hic magnalia dia
Fecit Teutunicus, cui Gallicus est inimicus,
Huncque timet multum reputans ipsum quasi stultum
Propter terribiles actus animosque viriles.
Cordis feminei Tusci sunt ut Jebusei.
Teutunicus facile fugat hos vulgus quasi vile,
Non opus est testis in rebus tam manifestis.
Honesti tamen viri Friczko de Gallis et Ebirlinus de Lapide, cives
Pragenses, michi talia retulerunt, nam et ipsi istis omnibus personaliter
affuerunt. Factum est autem, cum Florentine urbis procax contumacia cesaris
iussibus remurmurans contradiceret et contra se gravioris ire stimulos
irritaret, placuit imperatori, ut plures de principibus Alemanie ad se vocaret
et cum ipsis parlamentum habiturus pertractaret, qualiter fastuosa Florencie
erecta cornua facilius retunderet et domaret. Inter ceteros autem principes,
quos vocavit principaliter imperator, Johanni, regi Bohemie, suo primogenito,
epistolas destinavit, in quibus, ut ad ipsum patrem cum ceteris, qui vocati
fuerant, venire cum armatis non obmitteret, affectuosius demandavit; sed quia,
ut ipse imperator per se ore proprio sepe disposuerat, dominus Conradus, abbas
primus Aule Regie, non infimum locum in consiliis apud Johannem, regem Bohemie,
habuit, sibi super promocione predicti negocii cesar epistolam hanc misit:
Heinricus, Romanorum imperator semper Augustus, honorabili et religioso viro
abbati monasterii Aule Regie, devoto suo dilecto, graciam suam et omne bonum.
Cum inter alios nostros imperii principes, comites, barones et nobiles, quos
ad parlamentum, quod in kalendis Maii venturi proxime habebimus, per litteras et
nunccios vocavimus, in illustris Johannis, regis Bohemie, primogeniti et
principis nostri carissimi, delectemur specialiter personali presencia
recreari, devocionem tuam attente requirimus et rogamus, quatenus eundem regem
Bohemie tuis salutaribus monitis et exhortacionibus ac persuasivis
induccionibus inducere studeas cum effectu, ut ad dictum terminum, prout
melius, laudabilius et decencius poterit, veniat cum armatis. Adhoc petimus
eciam te consilium, auxilium et subvencionem, quos applicare poteris, adhibere,
in eo nostro culmini plurimum placiturus. Datum in castris apud Montem
imperialem supra Florenciam octavo kalendas Februarii regni nostri anno quinto,
imperii vero primo.
Scripsit eciam et aliam epistolam domino Heinrico de Scedlicz et domino Conrado
de Aula Regia abbatibus in hec verba:
Heinricus, Dei gracia Romanorum imperator semper Augustus, honorabilibus
viris in Scedlicz et in Aula Regia abbatibus, devotis suis dilectis, graciam
suam et omne bonum.
Quod circa status et honoris exaltacionem illustris Johannis, regis Bohemie,
primogeniti et principis nostri karissimi, ipsi regi, prout relacio strenui
viri Johannis de Ossen nos instruxit, astatis fideliter et constanter,
devocionem vestram dignis laudibus commendamus rogantes attente, quatenus eidem
regi more solito, ut accessus eius ad nos in proximo felix existat et salubris,
assistatis auxiliis et favoribus opportunis. Ceterum adicimus, ut prefatum
Johannem habentes pro imperialis reverencia maiestatis propensius recommissum,
in omnibus suis agendis favorabiliter promovere curetis, gratum in hoc nobis
absequium prebituri.
Datum apud Montem imperialem in castris super Florenciam pridie kalendas
Februarii regni nostri anno quinto, imperii vero primo.
Percepto itaque edicto imperiali omnes fere principes Alemanie decenter ad
veniendum ad imperatoris presenciam se disponunt; sed heu mortis intervenientis
articulo minime pervenerunt. Quando enim victoriosus imperialium bellatorum
exercitus Florenciam acriter infestaret, et eiusdem urbis potencia ad sui
humiliacionem maiorem moram temporis requireret, cogitavit imperator ibidem
impugnancium potentem turbam in obsidione dimittere et se cum aliquibus
belligeris in regnum Apulie transferre. Neapolis enim illa civitas inclita
cesarem nuncciis certis et litteris ad se vocavit, quod sibi dare ingressum et
contra Roberthum, regem Apulie, ferre subsidium vellet fideliter, iuravit,
statuit ac promisit. Sic igitur imperator iter versus Apuliam arripuit, retro
se tamen, qui impugnarent Florenciam, florentis milicie decenciam dereliquit.
Cum autem ante urbem, que Senis dicitur, in vigilia Assumpcionis beate Marie
pervenisset, sicut festivitas et sua devocio requisivit, ibidem tentoria sua
fixit et licet mutaret loca et mansionem, nunquam mutare tamen consueverat
devotos mores et bonam consuetudinem, et sicut michi honorabilis vir, magister
Nicolaus Wldensis, medicus imperatoris, retulit, qui tunc presens fuit: De
vespere sanus corpore et letus devota mente matutinorum imperator officium sub
nota cantatum audivit et tunc dormitum ivit, nec in ipso aliquod distemperancie
vestigium cesar sensit. Mane autem facto, quia frater Matheus confessor suus,
ad curiam pape missus abfuit, alium fratrem dictum Bernhardum de Senis de ordine
fratrum Predicatorum virum utique maleficum cesar accersivit, sibique
confessionem fecit, et ut ipsi in missa sacrosancti corporis et sanguinis
Dominici sacramentum conferat, cesar humiliter expetivit. Porro cum imperator
incolumis et sanus omnino ad communionem sanctam accederet, et post sumptam
salutarem hostiam bibere de calice deberet, sicut usque hodie omnes illi, qui
tunc aderant, asserunt, frater ille, qui missam celebravit, digitos lavans
venenum vino miscuit et illud toxicum cesari bibituro porrexit. Hec est usque
hodie divulgata opinio, quod cesar per manus fratris Predicatorum ordinis
mortem temporalem sumpserit cum illo vite salutifere sacramento. Huius autem
fidem facit, quia statim cum cesar de ara rediit, dolorem sensit, qui auctus
cotidie ipsum debiliorem reddidit. Ipse autem frater, ut dicitur, cesare
debilitato ad adversarios confugit, et illis de morbo cesaris nova gaudia
nuncciavit. O quam perniciosa de hoc fratre exivit opinio, qui non solum sibi
malediccionis opprobrium attulit, sed et toti suo ordini in terris et locis
variis gravia improperia exprobrancium hominum generavit. In multis enim locis
fratres Predicatores male tractati sunt, depulsi sunt, qui revera penitus de
morte imperatoris innocentes sunt. Ab illa igitur hora, qua sacrosanctam
hostiam accepit imperator, cotidie in corpore defecit et post dies sex presenti
valefaciens seculo feliciter ad Dominum emigravit anno Domini MCCCXIIIo,
decimo kalendas Septembris. Pysani autem huius divi imperatoris Heinrici corpus
susceperunt et in sollempni mausoleo, conditum aromatibus, in Pysana maiori
ecclesia condignis peractis exequiis sepelierunt.
Cor geme, mens plange, vox tristia carmina pange;
Corda dolor tangit, animos res flebilis angit,
Iure creatura dolet omnis ob hec nova dura;
Qui non flendo gemat, resciens hec letaque demat?
Nam flos fecundans, ros exundans, mala mundans,
Cesar magnificus Heinricus, pacis amicus,
Formula iusticie, scia vite normula die,
Rex, cui lex cara, mens gnara, salutis avara,
Magnanimus, mitis et honoris florida vitis,
Quos genuit mundus pre cunctis laudis habundus,
Pestiferis morbis male corruit heu caput orbis,
Quem tu Christe bone iustorum iunge corone.
Et te virgo pia, celi regina, Maria
Posco, sibi parce; chorus angelicus, patriarche,
Discipuli Christi cum martyribus simul isti,
Et sancti cuncti coram Domino prece iuncti
Dent sibi solamen, homo dicat quilibet amen.
Sed cesar felix sic decidit, en nova fenix
Surgit, precisa fuit arbor et hinc michi visa
Est crevisse rosa, veluti nardus generosa,
Cuius odor latus, favor et valor undique gratus
Prodiit ex flore flos florens, dives honore.
Plaude Bohemorum regnum, quia culmen honorum
Hoc habes ex rege, pacis frueris modo lege.
Sic cunctis annis sit prospera vita Johannis.
Capitulum CXVI.
Commissio Domini Clementis pape
cardinalibus facta, ut imperatorem Heinricum coronarent.
Clemens episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus Arnaldo
Sabinensi, apostolice sedis legato, ac Leonardo Albanensi et Nycholao Ostiensi episcopis
ac dilectis filiis Francisco S. Lucie in Silice et Luce S. Marie in Via lata
diaconis cardinalibus, nuncciis eiusdem sedis, salutem et apostolicam
benediccionem. Rex regum et Dominus dominancium, Dei clementissimus filius,
Ihesus Christus, honore multiplici reginam prefulgidam sibi in vestitu deaurato
circumamictam varietate, assistentem a dexteris, videlicet sanctam ecclesiam,
sponsam suam, quam suo preciosissimo sanguine redimitam clementer sibi
inseparabili federe coniungi voluit, honore primatus multiplici ac multipharie
preeminencie insignivit; sed in eo potissime ipsam honorabilem et felici ac
precellenti reddidit dignitatis statu fulgentem, quod eidem tantam tribuit
plenitudinem potestatis, ut personis quantumcunque conspicuis, quantacunque dignitate
insignibus et preclaris in hiis possit sibique competat adesse magnifice, per
que ipse clari nominis tytulum et famose consequantur potencie culmen et eciam
incrementum. Dominator enim celi, qui solus Altissimus potestatem habet in
regno hominum et quecunque voluerit, suscitat super illud, potestatem dedit ei
et honorem et regnum, potestatem, inquam, eternam, que non aufertur, et regnum,
quod non corrumpitur, quod imperatores et reges in ipsa et per ipsam doctrina
salutari intelligant et erudiantur iudices orbis terre eidem servire et obsequi
in timore, qui imperat ventis et mari. Cuncta namque, que in celo sunt et in
terra, sua sunt; suum est regnum, ipse est super omnes principes, sue sunt
divicie, sua gloria, qui dominatur omnibus et in manu eius virtus et potencia,
magnitudo et imperium omnium, sub quo curvantur, qui portant orbem. Per eum
enim reges regnant et principes, et legum conditores justa decernunt, qui habet
in femore sue scriptum "Rex regum et Dominus dominancium", ad cuius
preceptum elevabitur aquila et ponet in arduis nidum suum.
Sane dudum post eleccionem karissimi in Christo filii nostri Heinrici, regis
Romanorum illustris, celebratam conconditer per regni Alemanie principes, in
eleccione Romanorum regis vocem habentes, cum imminet, facienda, sollempnes
dicti regis ambassiatores ac nunccii ad nostram presenciam accedentes et nobis
eiusdem eleccionis presentato decreto, ad eorum instantem et devotam
supplicacionis instanciam coram nobis et fratribus nostris iteratis vicibus et
per intersticia temporum repetitam prefatum regem, quia per decreti prefati et
condicionis persone ipsius non levi noticia antea nobis et fratribus nostris
note examinacionem coram nobis et eisdem fratribus habitam diligenter, in
quantum fieri potuit eodem absente, sufficientem, ipsum ydoneum et habilem
invenimus ad prefatum imperium obtinendum, ac eleccionem prefatam canonicam
exstitisse, de eodem fratrum nostrorum consilio ipsum deputavimus, nominavimus,
approbavimus, enuncciavimus et declaravimus Romanorum regem, justicia exigente,
ac fore ydoneum, sufficientem et habilem ad dignitatem imperialis celsitudinis
obtinendam, pronuncciantes insuper ac eciam decernentes sibi per nostras manus
loco et tempore opportunis debere concedi unccionem et ipsius imperii diadema,
certum ad hoc ei terminum assignantes. Cumque postmodum rex prefatus Ytalie
partes fuisset potenter ingressus et a Lombardie civitatibus aliisque locis
insignibus, ad que declinaverat, honorifice et pacifice jam receptus, alii
regis prefati ambassiatores et nunccii ad apostolice sedis presenciam
accesserunt, qui cum multa nobis instancia inter cetera supllicarunt, quod cum
ipsi patenter adverterent, sicut eis iam per nos super hoc responsum
exstiterat, quod propter generale concilium, quod in kalendis Octobris proximo
venturis disposueramus dante Domino et disponimus celebrare, aliaque multa et
ardua plurimumque urgencia, que necessario in citramontanis partibus expedienda
nobis negocia incumbebant tunc temporis et incumbunt, predictam unccionem et imperii
diadema aliaque sollempnia per nostras manus regi non potuerunt memorato
concedi, terminum ipsum sub spacio temporis brevioris concludere ipsamque
unccionem et imperii diadema ceteraque sollempnia per aliquos de fratribus
supradictis in festo Penthecostes tunc proximo secuturo impendi facere
dignaremur. Nos vero predictis nuncciis receptis mansuetudine consueta et hiis
et aliis, que coram nobis voluerant proponere, diligenter auditis, eis certo
modo duximus respondendum eiusdem regis super hoc cum predictis fratribus
nostris diligenti deliberacione prehabita, nichilominus desideriis annuere
intendentes. Et quia propter temporis nimiam brevitatem in dicto festo
Penthecostes sollempnitatem unccionis et coronacionis huiusmodi non posse fieri
credebamus, nec rex ipse in festo prefato sibi, ut eiusdem decebat honorem, de
apparatu ad hoc necessario potuisset forsitan providisse, significavimus ei per
nostras litteras speciales, ut tanti arduitate negocii diligenter inspecta et
considerata prudenter temporis qualitate aliquem certum et sollempnem diem,
prout crederet convenire, post festum predictum eligere ipsumque nobis
significare illius deliberacio non differet, ut infra diem ipsum aliquos de
fratribus supradictis, de quibus apostolica deliberacio provideret, qui ei
unccionis eiusdem munus impenderent et imponerent vice nostra prefatum diadema
imperii et alia inibi agenda sollempnia peragerent, mitteremus, dilectos filios
magistrum Robertum, electum Salernitanum, et Hugonem Geraldi, cantorem
Petragoricensem, capellanos nostros, ad eundem regem super hiis cum eisdem
nostris litteris destinantes, per quos sibi paterne sinceritatis affectum et
mentis apostolice puritatem, quos ad status ipsius exaltacionem magnificam
habemus, mandavimus clarius aperiri. Verum rex prefatus super hoc matura
deliberacione prehabita festum Assumpcionis beate Virginis proximo venturum pro
termino ad recipiendum in basilica principis apostolorum de Urbe more solito
unccionem huiusmodi et ipsius imperii diadema aliaque inibi sollempnia peragenda
recepit, prout nobis per sollempnes suos ambassiatores et nunccios ac speciales
litteras intimavit suo regali sigillo pendenti munitas, cum multa devocionis
instancia supplicans per eosdem, ut ad eum aliquos mitteremus de fratribus
memoratis pro impendenda unccione huiusmodi et imponendo sibi eiusdem imperii
diadema aliisque sollempniis peragendis. Porro si desuper datum esset tempus,
ut circa tanti celebritatem negocii exhiberi posset nostra presencia
corporalis, ut ubi mente vigilanter intendimus, ibi presencialiter nostrum
desiderium panderemus, ad quod eciam eiusdem regis concurrunt, ut pro certo
novimus, cum promptitudine multiplicis devocionis affectus, gauderemus in
Domino et plurimum satisfieret votis nostris. Verum quia ex causis predictis non
possumus in hac parte affectibus satisfacere mentis nostre, predicti regis
frequentibus et devotis supplicacionibus inclinati et ad personas vestras
apostolice mentis oculos fiducialiter dirigentes, vobis, quorum nobis note sunt
virtutes quosque in magnis et arduis dicta sedes diversis vicibus est experta
et de quorum operibus fructus uberes provenisse conspicimus, super hoc nostre
sollicitudinis onus duximus imponendum, sperantes, quod tamquam viri virtute
magnifici opus huiusmodi viriliter assumetis ad divini nominis laudem et
gloriam effectualiter exequendum. Quocirca discrecioni vestre per apostolica
scripta mandamus, quatenus vos ad dictam urbem die Assumpcionis predicta
personaliter conferentes ac ibidem convenientes in unum, tu frater Ostiensis episcope
missam celebres et regem inungas eundem vosque fratres Albanensis, Ostiensis et
Sabinensis episcopi vosque Francisce et Luca dyaconi cardinales vel illi
vestrum, qui presentes fuerint, eisdem regi et regine mitras et diademata
imperii, regi quoque sceptrum, pomum et gladium et alia sollempnia, prout infra
potencius et distinccius vobis iniungitur, tribuatis eorumque vertices inclitos
reddatis illorum insigniis cum solitis sollempnibus decoratos in nomine ac
virtute Altissimi prudenter, honorifice ac eciam diligenter, prout decet tam
arduum et sollempne negocium, quod vobis committimus nostris vice et nomine
exequentes in dicto festo Assumpcionis, si poteritis commode, vel alio certo
convenienti die, quem idem rex ad hoc pro qualitate negociorum inminencium
duxerit eligendum. Quod si non omnes hiis exequendis negociis poteritis
interesse, quatuor, tres, duo aut unus ex vobis nichilominus exequatur. Et ne
quis in agendis sollempnibus antedictis error, quod absit, intervenire valeret,
modum et formam et locum agendorum et ubi et per quas personas agenda fuerint,
particulariter et distincte duximus presentibus inserenda, prout in archivo
ecclesie et in pontificali ordinario continetur, quorum forma talis est:
Cum rex in imperatorem electus pervenerit ad portam Collinam, que est iuxta
castellum Crescencii, recipiatur honorifice a clero urbis cum crucibus et
thuribulis et processionaliter deducatur usque ad gradus basilice sancti Petri
cantantibus universis "Ecce, mitto angelum meum", camerariis eius
missilia spargentibus ante ipsum et prefecto urbis gladium preferente. Cum
autem pervenerit ante basilicam in platea, que Cortina vocatur, dextrandus est
a senatoribus usque ad gradus predictos, ubi eo descendente tradendus est
equus, cui rex insederat, illis. Interim summus pontifex cum omnibus ordinibus
suis preparet se in secretario tamquam celebraturus divina et processionaliter
exiens usque ad suggestum aree superioris, que est in capite graduum super
faldestorium. Ibi sedeat considentibus super gradus a parte dextra episcopis et
presbyteris, a sinistra vero diaconis cardinalibus et in proximiori gradu
subdyaconis et acolitis, primicerio et cantoribus astantibus iuxta illos cum
magnatibus et nobilibus, officialibus et ministerialibus aule papalis. Tunc rex
cum archiepiscopis et episcopis, principibus et magnatibus suis ascendens ad
summum pontificem reverenter osculetur pedes ipsius et offerens ei auram,
quantum placuerit sibi, benigne recipiatur ab eo ad osculum et amplexum. Quo
demum surgente rex ipse a parte dextra et prior dyaconorum a parte sinistra
deducant eum usque in ecclesiam Sancte Marie in Turribus, ubi ante altare
subdyacono ewangelii textum tenente rex super illud corporaliter prestet
huiusmodi iuramentum: Ego Heinricus, rex Romanorum, futurus annuente Domino
imperator, promitto, spondeo et polliceor coram Deo et beato Petro me de cetero
protectorem et defensorem fore summi pontificis et sancte Romane ecclesie in
omnibus necessitatibus et utilitatibus suis, custodiendo et conservando
possessiones, honores et iura eius, quantum divino suffultus adiutorio fuero,
secundum scire et posse meum pura et recta fide. Sic me Deus adiuvet et hec
sancta ewangelia etc. Forma autem iuramenti prestiti in Auinione per
procuratores et nunccios predicti regis Romani tempore sue coronacionis
renovandi talis est:
Nos Syfridus, Curiensis episcopus, Amadeus, comes Sabaudie, Johannes
Delfinus Vienensis et Albonensis comes, Quido de Flandria, Johannes comes de
Saraponte et Symon de Meruilla, thesaurarius Metensis, nunccii et procuratores
serenissimi principis Heinrici Romanorum regis, habentes ad omnia infrascripta
plenam et generalem ac liberalem potestatem et speciale mandatum ab eo, prout
constat per patentes litteras ipsius, vobis sanctissimo patri et domino, domino
Clementi divina providente clemencia pape quinto vice et nomine dicti domini
nostri regis et in animam ipsius promittimus et iuramus per Patrem et Filium et
Spiritum sanctum et per hec sancta Dei ewangelia et per hoc lignum vivifice
crucis et per has reliquias sanctorum, quod nunquam vitam aut membra neque
ipsum honorem, quem habetis, sua voluntate, vel suo consensu aut suo consilio
aut sua exhortacione perdetis et in Roma nullum placitum aut ordinacionem
faciet de omnibus, que ad vos pertinent aut Romanos, sine vestro consilio et
consensu. Et quidquid de terra Romane ecclesie pervenerit ad ipsum aut
perveniet, vobis reddet, quam cicius poterit. Et quandocumque in Lombardiam et
Tusciam aliquem mittet pro terris et iuribus suis gubernandis, quociens mittet
eum, iurare faciet illum, ut adiutor vester sit ad defendendam terram sancti
Petri et Romanam ecclesiam secundum suum posse. Et si permittente Domino dictus
dominus noster rex Romam venerit, sanctam Romanam ecclesiam et vos rectorem
ipsius et successores vestros exaltabit secundum suum posse. Et cum Rome vel
alibi per vos in imperatorem coronandus fuerit dominus noster rex predictus,
dictum sacramentum et aliud fieri consuetum ad requisicionem vestram tempore
coronacionis sue personaliter renovabit.
Deinde summus pontifex cum ordinibus suis ad altare procedit et facta ibi
oracione ad sedem ascendit, rege cum suis et tribus episcopis, videlicet
Ostiensi, Portuensi et Albanensi in ecclesia sancte Marie in Turribus
remanente, ubi a canonicis Sancti Petri receptus in fratrem imperialibus
induatur insignibus dato ipsius pallio camerario domini pape, qui precedentibus
illis canonicis et cantantibus "Petre amas me" etc. cum ad hostium
basilice principis apostolorum pervenerit, que porta argentea nuncupatur, deducentibus
eum hinc inde comite Lateranensis palacii et primicerio judicum Romanorum,
Albanensis episcopus ante ipsam portam argenteam hanc benediccionem super eum
effundat: Deus, in cuius manu corda sunt regum etc. Cum autem intra ecclesiam
in medio rote pervenerit, Portuensis episcopus hanc oracionem super eum
decantet: Deus, inenarrabilis auctor mundi etc.; qui cum ad confessionem beati
Petri pervenerit, prosternat se pronus in terram et prior dyaconorum faciat
super eum letaniam, qua finita prior presbyterorum dicat oracionem dominicam
cum capitulis istis: Salvum fac servum tuum. Mitte ei auxilium de sancto
Domine, salvum fac regem. Ac deinde dicat oracionem istam: Acciones nostras,
quesumus, Domine etc. Post hec procedant ad altare beati Mauricii, ubi
Ostiensis episcopus ungat ei de oleo exorcyzato brachium dexterum et inter
scapulas hanc oracionem dicendo: Domine Deus omnipotens, cuius est omnis
potestas etc. Item aliam oracionem dicat: Deus, Dei filius Ihesus Christus.
Hiis ita peractis ascendat rex ad altare beati Petri, ubi summus pontifex facta
confessione recipiat eum ad osculum sicut unum de dyaconibus ipseque procedat
ad pulpitum vel ambonem, ubi thalamus constructus de lignis et ornatus de
palliis debet ei esse paratus, cum suis archiepiscopis et episcopis, principibus
et magnatibus secundum capacitatem loci, consistat. Primicerius autem et scola
cantorum in choro ante altare decantent introitum et post Kyrie eleyson et
ympnum angelicum decantatum summus pontifex dicat oracionem, que conpetit illi
diei, et hanc oracionem pro ipso imperatore: Deus regnorum omnium etc. Item
aliam oracionem: Suscipe Domine preces, item aliam oracionem: Deus, qui ad
predicandum etc. Cumque lecta fuerit epistola et graduale decantatum, imperator
ascendat processionaliter ad altare, ubi summus pontifex imponit ei mitram
clericalem in capite ac super mitram imperatorium dyadema dicens: Accipe signum
glorie etc. Deinde sceptrum et pomum aureum tradit ei et post cetera gladium,
ita dicens: Accipe gladium ad vindictam etc. Qui coronatus incedens portet in
dextera manu pomum, in sinistra sceptrum et sic ad thalamum redeat, ipsoque ibi
cum principibus suis consistente prior subdyaconorum cum subdyaconibus Romane
curie et capellanis imperialis aule ad pectorale dexterum ante crucifixum argenteum
laudem imperatori alta voce decantent hoc modo: Exaudi Christe etc. Scriniarii
vero urbis sericis cappis induti ante pectorale consistentes in choro
respondeant: Domino Heinrico, invictissimo Romanorum imperatori et semper
Augusto, salus et victoria. Qua laude tercio repetita prior subdyaconorum cum
suis dicat tribus vicibus: Salvator mundi ??, et scriniarii vicissim
respondeant: Tu illum adiuva. Deinde iste cum suis duabus vicibus dicat: Sancta
Maria, et illi vicissim respondeant: Tu illum adiuva, et sic deinceps: Sancte
Michael, sancte Gabriel, sancte Raphael, sancte Johannes Baptista, sancte Petre
etc. et illi respondeant ad quodlibet: Tu illum adiuva. Quibus finitis iste bis
dicat: Kyrie eleyson et illi vicissim respondeant: Christe eleyson, ac deinde
simul omnes: Kyrie eleyson. Post hec ewangelio decantato imperator corona et
manto depositis ad summum pontificem accedat et offerat ad pedes eius aurum,
quantum sibi placuerit, ipsoque pontifice descendente pro perficiendis missarum
misteriis ad altare imperator more subdyaconi offerat ei calicem et ampullam et
stet ibi, donec pontifex ad sedem reversus communicet sacramque communionem de
manu eius suscipiat cum osculo pacis, et sic ad thalamum rediens in ambone
resumat mantum pariter et coronam, missaque finita pontificalem benediccionem
reverenter accipiat et statim procedat ad locum, ubi debet summus pontifex
equitare, et cum ipse pontifex equum ascenderit, teneat stapedium selle eius et
arrepto freno aliquantulum ipsum adextret, moxque suum equum ascendens procedat
iuxta summum pontificem usque ad ecclesiam sancte Marie in Transpadina, ubi
dato sibi osculo adinvicem, non corde sed corpore separentur. Si vero regina
fuerit coronanda, debet super lectorium ex opposito thalamus preparari, ubi cum
duabus adminus puellis et aliquibus ex principibus imperii tam ecclesiasticis
quam mundanis resideat, et post coronacionem imperatoris deducatur ad altare
ante summum pontificem amicta regalibus indumentis, cui summus pontifex mitram
imponat, ita quod cornua mitre sint a dextris et sinistris, et super mitram
imponat coronam ita dicendo: Accipe coronam imperialis excellencie. Coronata
vero regina reducatur ad thalamum et post ewangelium ducatur ad oblacionem
summo pontifici exhibendam stetque in gradibus iuxta absidam versus altare
Sancti Leonis, donec de manu summi pontificis post imperatorem sacram
communionem accipiat et tunc ad thalamum reducta permaneat usque ad finem
misse. Consuevit autem imperator larga prebendaria omnibus ordinibus exhibere,
quibus ea, cum coronatur a summo pontifice, elargitur, videlicet episcopis,
presbyteris et dyaconis cardinalibus, primicerio et cantoribus, subdyaconibus
basilicariis et regionariis et universitati cleri romani, capellanis et ceteris
officialibus et ministerialibus curie, prefecto urbis, senatoribus, iudicibus,
advocatis et scriniariis ac prefectis navalium. Consuevit eciam rex, quando
descendit de Monte gaudii et venit ad ponticellum prestare hoc juramentum
Romanis: Ego Heinricus rex, futurus imperator, iuro me servaturum Romanis bonas
consuetudines suas. Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei ewangelia.
Quia vero propter nostram absenciam nonnulla sollempnia ex predictis
personam nostram tangencia expedit intermitti, volumus atque decernimus, quod
non obstantibus hiis, que superius describuntur, in gradibus scalarum dicte
basilice principis apostolorum idem rex Romanorum sollempnitate et
honorificencia debitis recipiatur ad osculum per vos episcopos et dyaconos
cardinales stantes in ordinibus vestris, indutos tamen omnes pluvialibus,
processionaliter obviantes eidem cum subdyaconis et acolitis, primicerio et
cantoribus, astantibus circa vos magnatibus et nobilibus, officialibus et
ministerialibus aule nostre. Aurum vero, quod rex coronandus in eisdem gradibus
apostolico consuevit offere post genuflexionem et deosculacionem pedum, omissis
illis, que nulli vestrum faciat idem rex, quia soli Romano pontifici competunt
et debentur, in eodem loco per eundem regem vobis humiliter offeratur ita
dicentem: Si sanctissimus pater dominus, dominus noster Clemens, summus
pontifex, esset hic presens, sibi offerem aurum istud personaliter, sed propter
eius absenciam offero sibi vobis dominis cardinalibus eiusdem domini pape vice
et nomine recipientibus aurum istud. Quo facto idem rex existens in medio
vestrum vobiscum veniat ad altare sancte Marie in Turribus et cum ibidem
fuerit, publice in vestri presencia recipiencium nostro ecclesie Romane nomine
prestet idem rex sacramentum suo expresso proprio nomine de verbo ad verbum,
prout superius continetur. Renovet autem sacramentum per procuratores suos
prestitum sue approbacionis tempore coram vobis secundum tenorem superius
descriptum, et si in adventu suo in gradibus, ubi eidem obviabitis,
renovacionem predictam facere preelegerit, contentamur. Tu vero frater
Ostiensis, ut premittitur, missam celebres et regem predictum inungas, prout in
ordinario continetur. Quodsi te impediri contingat, hoc tu facias Albanensis,
et si ambo impediremini, hoc tu facias Sabinensis episcopi. Letanias dicas tu Francisce,
si potes, pluviali tamen indutus, quodsi te impediri contingat, tu Luca hoc in
eodem habitu exequaris. Oracionem autem, quam dicere debet prior presbyterorum
cardinalium, tu dicas episcope Sabinensis, quodsi te impediri contingat, tu
facias Albanensis, quodsi ambo impediremini, tu facias Ostiensis episcopi.
Prestito autem iuramento in capella Sancte Marie in Turribus omnes remaneatis
cum rege predicto preter illum, qui missarum sollempnia celebrabit. Tu vero
Albanensis oracionem, que tibi dicenda competit, dicas loco et tempore debitis.
Oracionem vero, quam deberet dicere Portuensis episcopus, si adesset, dicas tu
Sabinensis, quodsi te impediri contingat, tu suppleas Ostiensis. Recepcio autem
ad osculum inter dyaconos cardinales post confessionem in altari Sancti Petri
factam, quia soli Romano pontifici competit et concurrit, cum osculo pectoris
omittatur. Vos autem universi imponatis mitras suo modo regi sueque regine,
prout in dicto ordinario de summo pontifice continetur, et dyademata regi et
regine predictis. Verba vero dicenda in imposicione dyadematum, scilicet:
Accipe signum glorie quoad regem, item: Accipe coronam imperialis excellencie
quoad reginam, dicas tu Sabinensis; licet enim racione prioratus hoc tibi non
competat, quia tamen in legacione nostram representas personam, hoc per te
volumus adimpleri. Verba autem predicta dicas alte atque sonore, ita quod ab
astantibus audiantur. Omnes vero vos alii verba eadem voce submissa dicatis,
sic ut nequaquam audiri possitis, sicut in consecracionibus prelatorum fieri
consuevit per coassistentes principaliter consecranti. Verba autem competencia
in assignacione gladii post sceptrum et pomum aureum ipsumque gladium per te
Albanensis ac vos alios tradita, scilicet: Accipe gladium ad vindictam malefactorum
etc. tu idem alta et sonora voce dicas et proferas Albanensis reliquis submisse
eadem verba dicentibus, prout in verbis imposicionum mitrarum et dyadematum
superius est expressum. Decantato autem ewangelio rex coronandus offerat aurum,
quod ad pedes Romani pontificis consuevit offerri, ad pedem maioris altaris;
quod vos omnes nostro recipiatis nomine cardinales. Cetera vero sollempnia
peragantur cum omni sollempnitate et honorificencia, prout in ordinario
continetur. Oblacio vero calicis et ampulle per imperatorem iam coronatum
decantato ewangelio, corona et manto depositis, more subdyaconi Romano fienda
pontifici et assistencia eidem fienda per imperatorem, donec Romanus pontifex
ad sedem propriam revertatur, quia soli Romano pontifici competunt, obmittantur.
Idem tamen imperator, si voluerit, sacram communionem de manu recipiat
celebrantis, osculo tamen obmisso. Quibus peractis ad thalamum rediens in
ambone resumat mantum pariter et coronam; processus autem eiusdem imperatoris
ad locum, ubi summus pontifex equitare deberet, et detencio stapedii selle eius
et arrepcio freni equi, cui Romanus pontifex insideret, adextracio officiique
stratoris exhibicio, quia soli Romano pontifici competunt et presenciam ipsius
exigunt corporalem, obmittantur omnino. Reliqua omnia sollempnia, prout
exprimuntur in ordinario, sollempniter et honorifice compleantur. Quia autem,
ut ex predictis apparet, multe observancie, multaque sollempnia, multeque
reverencie et honorificencie Romano pontifici competentes propter nostram absenciam
obmittuntur, protestamur et volumus et apostolica auctoritate decernimus,
nullum ex hoc iuris vel facti Romane ecclesie ac nobis nostrisque successoribus
preiudicium generari, quia cum casus regis Romanorum in imperatorem coronandi
occurreret, omnia exhibeantur et fiant per coronandos a Romanis pontificibus,
sicut in formulario, quod in archivo ecclesie et pontificali ordinario
continetur, superius descripto seriosius est expressum. Ad eiusdem autem
ecclesie Romane, nostram et successorum nostrorum conservacionem iuris atque
cautelam volumus per vos ab eodem tam rege coronando, quam imperatore coronato
expresse hiis nostre protestacioni et decreto consenciente recipi patentes
litteras quadruplicatas de verbo ad verbum tenorem presencium continentes, suo
regali primum sigillo et postmodum sua imperiali bulla aurea communitas, quas
vos Albanensis, Ostiensis, Lucas, duo aut alter vestrum nobis aut camere nostre
fideliter assignetis. Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam
Vasionensis dyocesis XIII kal. Julii pontificatus nostri anno sexto.
Capitulum CXVII.
Incipiunt leges condite ab imperatore
Heinrico VII. Lex prima.
Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum imperator et semper
Augustus. Ad perpetuam rei memoriam. Reddentes honorem et debitam reverenciam
summe et individue Trinitati, cuius providencia et miseracione benigna imperii
dyadema suscepimus et gubernamus imperium, in qua spem nostram precipue
ponimus, credentes firmiter, simpliciter profitemur Patrem ingenitum et Filium
ex Patre genitum et Spiritum sanctum ex utroque procedentem unam deitatem sub
pari maiestate et sub pia trinitate secundum apostolicam disciplinam
ewangelicamque doctrinam esse colendam. Hec est fides recta, que contra omnes
premunitur errores, quam divinum apostolum Petrum et Paulum, doctorem gencium,
novimus tradidisse Romane ecclesie, qua dive memorie Constantinus, noster
inclitus predecessor, Romanum munivit et auxit imperium. Cunctos populos nostro
subiectos imperio, nostre dicioni subiectos in ista volumus religione versari
et presenti imperpetuum lege valitura, quam sanximus, omnes hereticos utriusque
sexus, quocunque nomine censeantur, perpetua dampnamus infamia, diffidamus et
bannimus, confirmantes predecessorum nostrorum constituciones et penas, que
adversus hereticos, credentes, fautores, defensores et receptores eorum, sine
quibus diucius manere non possent, hactenus sunt statute; mandantes insuper
cunctis secularibus potestatibus, ut constituciones Romanorum pontificum contra
predictos vel in causa fidei editas observent et faciant ab aliis
inviolabiliter observari. Sanctam Romanam ecclesiam sicut matrem et ipsius
sedis antistitem tamquam Christi vicarium et Beati Petri apostoli successorem
veneramur et precipimus cunctis ex debito venerari; ipsam enim Romanam
ecclesiam in spiritualibus divine providencie altitudo universis disposicione
incommutabili ecclesiis pretulit et tocius orbis cura precipua insignivit, et
ideo hanc esse omnium caput, ut patrum regule et principum statuta declarant et
sincerissimi nostri testantur affectus. Quapropter Romanum pontificem et ipsius
ecclesie cardinales, qui sunt eius corporis pars preclara, ab omni iniuria
cupimus esse alienos, mandantes presenti nostra constitucione, ut seculares
quecunque potestates constituciones tam pontificum quam principum Romanorum
contra tales sacrilegos editas observent et faciant arcius ab aliis observari.
Et hanc itaque nostre serenitatis constitucionem in Corpore iuris sub debita
rubrica volumus inseri et mandamus. Datum in Urbe etc.
Lex secunda.
Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum imperator et semper
Augustus. Ad perpetuam rei memoriam. Ad reprimenda multorum facinora, qui
ruptis tocius debite fidelitatis habenis adversus Romanum imperium, in cuius
tranquillitate tocius orbis regularitas conquiescit, hostili animo armati
conantur nec tantum humana, verum eciam divina precepta, quibus iubetur, quod
omnis anima Romano principi sit subiecta, sceleratissimis facinoribus et
assiduis rebellionibus demoliri, ne ex eorum absencia in detestando lese
maiestatis crimine processus et sentencia retardentur, ac tanti sceleris
nephanda temeritas remaneat impunita: hoc edictali edicto Deo propicio
imperpetuum valitura lege sanximus, ut in quocumque lese maiestatis crimine et
maxime, ubi contra imperatores Romanos vel reges aliquid, quod dictum crimen
tangat, asseratur commissum, possit procedi per accusacionem, inquisicionem seu
denuncciacionem summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii, prout
illi, qui iurisdiccioni preest, videbitur expedire. Ad hoc si qua communitas,
corpus vel collegium vel alia quevis persona, cuiuscunque status, dignitatis
vel condicionis existat, super dicto crimine per nunccium vel litteras seu
eciam per edictum publice propositum citatum vel citata neglexerit in termino
personaliter vel legittime comparere, contra ipsum vel ipsam perinde, ac si
personaliter omnibus interesset et lis foret legittime contestata, tam ad
recepcionem testium, eorum publicacionem et sequencia, quam ad diffinitivam
sentenciam et eius execucionem procedatur leqibus vel consuetudinibus non
obstantibus quibuscunque. Hanc autem generalem legem nostram extendi volumus ad
preterita, presencia et futura, quam exnunc absque alterius temporis
exspectacione recursus suum integrum vigorem decrevimus obtinere. Amen. Data
Pisis IV non. Apr. regni nostri anno Vo, imperii vero Io.
Lex tercia.
Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum imperator, semper
Augustus. Ad perpetuam rei memoriam. Quoniam nuper est ad auditum nostrum deductum,
quod inter nonnullos fideles et subditos nostre provincie Lombardie aliorumque
locorum Ytalie disceptaciones et dubia sepius oriuntur, an infidelis et
rebellis imperii quisque reputari debeat, nisi prius per nostre maiestatis
sentenciam condempnatus appareat, nos attendentes, quod acta prava malorum
pocius quam verba sentenciarum ipsos faciunt pena condignos et eo ipso quod,
quis peccat, correccionem meretur, et quanto plus differtur punicio, tanto
magis culpa crescit et gentibus in exemplum perniciosius transit: tenore
presencium declaramus, decernimus et pronuncciamus, quod illi omnes et singuli
sunt rebelles et infideles nostri et imperii, qui quomodocunque publice vel
occulte contra nostrum honorem infidelitatis vel rebellionis opera faciunt et in
nostram seu imperii prosperitatem aliquid machinantur contra nos sive
officiales nostros in hiis, que ad commissum eis officium pertinent,
rebellando, aut aliis nostris rebellibus consilium vel favorem, per quod
commodius in rebellione persistere valeant, impendendo. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostre declaracionis decreti et pronuncciacionis
infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare
presumpserit, indignacionem nostram et penam mille librarum auri camere nostre
solvendaram se noverit incursurum. Datum Pysis IV nonas Aprilis regni nostri
anno quinto, imperii vero primo.
Expliciunt nove leges serenissimi principis Heinrici VII, Dei gracia
Romanorum imperatoris et semper Augusti, ad certitudinem presencium et memoriam
futurorum.
Hanc epistolam scripsit Philippus, rex Francie, Clementi pape contra
Heinricum imperatorem.
Sanctissimo patri et domino Clementi, Dei providencia sacrosancte Romane ac
universalis ecclesie summo pontifici. Philippus, Dei gracia Francorum rex,
devota pedum oscula beatorum. Ad nostrum alias quorundam magnatorum relatu et
nunc ex assercione karissimi consangwinei Philippi, principis Achaye, pervenit
auditum, quod magnificus princeps Heinricus, imperator Romanus, Apulye, Sicilie
et alias terras proprias illustris principis Roberti, regis Sicilie,
consangwinei nostri karissimi, debellare proponens, ad ipsius exhereditacionem
suos intendit exercere conatus turbando pacem universalem christianorum,
impediendo passagii terre sancte negocium in universale et specialiter ecclesie
Romane, cuius dicte terre patrimonium proprium esse dicantur, excidium et
iacturam. Cum igitur nos, qui dicti regis Sicilie, qui de sangwine nostro
originem traxit et de nostra domo regia processit, exhereditacionem non de
facili sustinere possemus, beatitudini vestre super hoc alias scripserimus, ut
consideratis incomodis, que ex premissis, si, quod absit, contingerent,
sequerentur, ad occurrendum talibus ac tantis periculis vellet vestra sanctitas
in hac parte de competenti remedio celeriter providere, ne propter huiusmodi
incomodum posset sancte terre negocium retardari vel totaliter impediri. Verum
tamen cum imperatorem prefatum a predictis non intellexerimus suum propositum
divertisse, quin immo parat se diebus singulis ad eadem, vestram iteratis
precibus clemenciam deprecamur, quatenus imminentibus periculis occurrentes,
prout ad vestrum spectat officium, in predictis sic celeriter tale remedium
apponatis, quod pacis publice pulchritudo servetur negociumque passagii terre
sancte, quod alias fieri posse non credimus, impediri non debeat aut turbari et
ne cum velletis super hiis alias occurrere, tunc comode non possetis. Denique
regem, regnum et subditos dignetur vestra sanctitas specialiter recommendatos
habere. Datum Parisiis die XII mensis Maii.
Capitulum CXVIII.
Constitucio Clementis pape contra
imperatorem Heinricum propter preces regis Francie facta.
Clemens episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Inter
cetera, quorum nos cura sollicitat, illa precipue meditacio mentem nostram
occupat illaque nos sollicitudo fatigat, ut ecclesie Romane bonis et iuribus in
sua stabilitate servatis status eius preservetur a noxiis, salubria semper
incrementa suscipiat et nostre ministerio servitutis copiose pacis affluat
ubertate. Nuper siquidem a pluribus fidedignis, quorum auditui innotuisse
dinoscitur, intellecto, quod nonnulli multarum in diversis locis et partibus
preparabant stolium galearum et alios faciebant bellicos apparatus, ac ex
coniecturis suspicaretur variis, regnum Sycilie seu terram citra Farum, que de
regno ipso fore dinoscitur, queve ad nos et Romanam ecclesiam pertinent pleno
iure, et que karissimus in Christo filius noster Robertus, Sycilie rex
illustris, noster et ecclesie predicte vasallus, a nobis et ecclesia predicta
tenet in feudum, hostiliter invadendum et offendendum stolium et apparatum
huiusmodi, quamvis hoc vix possimus credere, preparari: nos ecclesie prefate ac
nobis et regno ac terre predictis, que velut recreacionis nostre pomerium
delectabiliter intuemur et in apostolici pectoris medio pre multa delectacione
portamus, adversus talium molimina providere volentes ac periculis animarum,
corporum detrimentis, bonorum dispendiis et gravissimis scandalis et
irreparabilibus incommodis terre sancte, que possent ex hiis, si procedi, quod
absit, ad illa contingeret, merito formidari, salubriter obviare, presertim cum
simus parati omnibus de ipso rege conquerentibus iusticiam exhibere: universis
et singulis clericis et laycis, cuiuscunque condicionis, ordinis, status,
dignitatis vel preeminencie fuerint, eciam si pontificali vel imperiali sive
regali aut quacunque alia prefulgeant dignitate, ac universitatibus,
communitatibus et civitatibus quibuscunque auctoritate apostolica districcius
inhibemus et expresse precipimus, ne dictum regnum vel terram aut partem vel
aliqua loca eorum, vel alterius eorumdem per terram vel mare quocunque colore
quesito invadere vel offendere aut propter hoc recipere vel exhibere stipendia
sive galeas seu alia vasa maritima dare, locare, comodare aut tytulo quocunque
concedere seu remigare in eis, vel easdem galeas seu vasa conducere quovis modo
presumant sive prestare super hiis presumptoribus ipsis consilium, auxilium vel
favorem directe vel indirecte, publice vel oculte. Nos enim in omnes et
singulos, qui contra inhibicionem et mandatum huiusmodi venire presumpserint,
eciamsi, ut predicitur, pontificali aut imperiali seu regali vel quavis alia
premineant dignitate, de fratrum nostrorum consilio excommunicacionis, quam eo
ipso incurrant, sentenciam promulgamus eorumque terras et loca et quaslibet
alias communitates, civitates ac universitates contra premissa vel premissorum
aliquod attemptantes ecclesiastico subicimus interdicto, contra eos
nichilominus ad privacionem omnium privilegiorum, indulgenciarum quoque et
graciarum, que ab eadem Romana ecclesia, necnon et feudorum, bonorum, honorum,
officiorum et iurium quorumcunque, que ab ipsa et quibusvis aliis tenent
ecclesiis, et alias spiritualiter et temporaliter gravius processuri, prout
inobediencia eorum exegerit, qualitas facti suaserit et viderimus expedire. Ut
autem hic processus noster ad communem omnium noticiam deducatur, cartas seu
membranas processum continentes eundem in ecclesie Auinionensis appendi vel affigi
hostiis seu superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro
preconio et patulo indicio satis publicabunt, ita quod omnes et singuli, quos
processus ipse contingit et in posterum contingere poterit, nullam possint
postea excusacionem pretendere, quod ad eos talis processus noster non
pervenerit vel quod ignoraverint eundum, cum non sit verisimile remanere quoad
ipsos incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur. Actum apud
Castrum novum Auinionensis diocesis in pallacio ipsius castri II idus Junii
pontificatus nostri anno octavo.
Explicit littera ad preces regis Francie facta.
Capitulum CXIX.
Diffinitiva sentencia contra
Robertum, regem Apulie, per Heinricum imperatorem lata XXVI Aprilis MCCCXIIIo.
In nomine Domini. Amen. Heinricus Septimus, Dei gracia Romanorum imperator,
semper Augustus. Ad certitudinem presencium et memoriam futurorum. Deus iudex
iustus, fortis et longanimis, omnes secundum sua merita iudicans, superbientem
illum, qui dum ante thronum sue clemencie se gloria et honore sublimatum
conspiciens sedem suam ab aquilone, ut esset similis Altissimo, ponere
cogitavit, de altis celorum fastibus ad infima terre in obprobria sempiterna
demergens, ipsum omni gracia et spe misericordie condigne privando eum duxit eternalibus
ulcionibus exponendum; sic et ad presens iusticiam respiciat et equitatem
videat ipse celestium, terrestrium et infernorum Dominus, qui novit occulta
cordium et ante cuius tribunal omnis calumpnia cessat et veritas nullis
nequicie tenebris obscuratur, deponat et nunc de sede potentem, qui temptavit
et exacerbavit ipsum et concitavit eum in iram; perdat eum, qui mala querit, et
det illi, qui obstinato animo viam innocencie refugit et gloriatur in malicia,
obprobrium sempiternum; faciat in eum iudicium conscriptum et sit gloria
omnibus sanctis eius. Nequicie siquidem et perdicionis alumpnus Robertus, natus
clare memorie Karuli secundi, qui se Sicilie regem intitulat, ex imperii Romani
adipe inpinguatus, incrassatus et dilatatus, contra illud, cui eciam causa
multorum feudorum et honorum ipsius imperii, que hactenus tenuit et que iniuste
presencialiter occupat, humiliter obedire deberet, virus iniquitatis evomens,
odia, dolos et fraudes pro fidelitate retribuens ex detestande ingratitudinis
vicio calcaneum rebellionis presumpsit erigere ac contra stimulum indurate
nequicie calcitrare non cessat, nephandaque superbia tumefactus sedem ab
aquilone, videlicet ab opposito maiestatis cesaree, quam velud eius dominam et
magistram revereri et honorare tenetur, sibi ponere sattagens, ipsam conviciis
et contumeliis provocavit hactenus et protervo animo continuo provocare
presumit. Ipse namque inter ceteros sue malignitatis conatus, licet antequam
pro imperialis dyadematis suscepcione proficisceremur ad Urbem, per suas
litteras speciales pluries culmini nostro scripsisset, quod ipse sicut ex causa
predicta debebat et nos qui nec verbo nec opere, quod sciremus, gravaveramus,
nec gravare sed pocius graciose tractare intendebamus eundem, ex puritate
consciencie credebamus ad exhibendam nobis debitam reverenciam et honorem, tam
in dicta coronacione quam alias intendebat et ad id pro viribus se parabat,
confederaciones tamen et conspiraciones, uniones et ligas in offensam et
impedimentum progressus cesarei unacum Florentinis, Lucanis, Senensibus et
aliis nostris et Romani imperii subditis de Lombardia et Tuscia, ut eos in
rebellionis precipicium et cecitatis foveam secum traheret, sicut et traxisse
dinoscitur, per se suosque procuratores, nunccios et ambassiatores in nostre
maiestatis iniuriam et offensam et impedimentum progressus cesarei in urbem
facere procuravit et fecit, ac eciam tractavit et ordinavit, quod civitates
Cremone, Regii et Parme, que sub nostra obediencia consistebant, contra nos et
imperium rebellarent, inducendo tam communia ipsarum civitatum quam alios
subditos nostros predictos ad rebellionem huiusmodi et eis ad id pollicendo
consilium, auxilium et favorem. Et nichilominus gentes dicti Roberti, eius
fulti favoribus sueque nequicie conscii et ministri, civitatem Astensem et
castra Valencie et Casalis Sancti Evagii et alias nonnullas civitates et castra
provincie Lombardie, que mandata nostra iuraverant et nos in eorum dominum
recognoverant et officiales nostros receperant et habebant, officialibus ipsis
exinde violenter eiectis, nequiter occupaverunt ac occupatos et occupata pro
Roberto retinent supradicto. Idem quoque Robertus Johannem fratrem et
stipendiarios suos Romam ea videlicet intencione transmisit, ut urbe, si
posset, sue dicioni dolose subiecta vel saltem turbine in eius populo nefande
sedicionis inmisso, dicte coronacionis sollempnia impediret, prout dicti
Johannes et stipendiarii in ingressu nostro in urbem predictam et quamdiu in
partibus illis moram traximus, efficaci operum argumento probantes unacum
copiosa dictorum subditorum multitudine que per instigacionem dicti Roberti sub
promissi eis sui subsidii et defensionis fiducia, cum equis et armis ad se
opponendum nobis et exercendum preexcogitatam maliciam simul cum Johanne
stipendiariisque predictis convenit ibidem, contra nos et gentes nostras
hostiliter posuerunt insidias, fecerunt insultus, spoliaciones, violencias et
homicidia perpetrarunt viasque publicas et loca, per que ad reverendam
basilicam principis apostolorum de urbe omnibus religionem profitentibus
christianam liber aditus patere debebat, bellicosis apparatibus claudere
nobisque ac nostris gentibus ad basilicam ipsam, ne ibi dicta coronacio
celebrari valeret, accessum totis viribus prohibere ac alias omni modo, quo
poterant, maiestatem nostram offendere procurarunt; aliaque prefatus Robertus
committebat et erat in actu continue committendi omnia, que ad nostrum et
imperii dampnum vel iacturam tenderent, et ad ea omnibus modis, quibus poterat,
nitebatur. Hec siquidem ad nos decrescente clamore notorio et in pluribus eciam
rerum experiencia edocente, licet ipsa tam publica et notoria essent, quod
nulla possent tergiversacione celari et nos, qui legibus subiecti non sumus,
contra dictum Robertum propter premissa ipso inrequisito potuissemus procedere,
tamen ex Augusti clemencia, que libencius emendat in subditis peccata, quam
puniat nec exserit ferrum precisionis in morbos, quos sanare potest mulcebris
lenitas medicine, post recessum nostrum de urbe predicta super dicto notorio ex
predictis per ipsum Robertum contra nostram maiestatem commissis ad
inquisicionem descendimus, quam, ut fidei vel amoris scintilla, si qua forsan
remansisset in eo, ipsius viscera tangeret et ipsa interim spacium ad cor
redeundi haberet, usque in presens graciosis dilacionibus duximus protrahendum,
Robertum predictum citari legittime facientes, ut coram nobis comparere
curaret, super hiis, si posset, suam innocenciam ostensurus. Verum idem
Robertus in sua protervia perseverans in terminis ad hoc sibi prefixis vel
eorum aliquo per se vel alium comparere contumaciter non curavit. Quare nos
super premissis in ipsius Roberti contumacia fidedignis et sufficientibus
receptis et examinatis testibus et eorum dictis in scripta redactis et per nos
sollempniter publicatis et de mandato nostro a peritis nostri pallacii cum
diligencia recensitis et facta nobis de ipsis per dictos peritos relacione
fideli, per ea, que probata fuerunt, predicta omnia et singula publica et
notoria esse (et contra dictum Robertum tamquam publicum imperii hostem
procedendum fore) in scriptis interloquendo pronuncciavimus et declaravimus
iusticia exigente, ac postmodum eum requiri et citari sufficienter et
peremptorie fecimus, ut certo termino iam elapso coram nobis, ubicunque
essemus, ad hanc nostram diffinitivam sentenciam audiendam comparere curaret,
quod ipse pre suis diffisus meritis et offensis et in sua obstinatus contumacia
et fraudibus perniciosius induratus facere pretermisit. Quia igitur de
premissis omnibus et singulis, prout seriosius in inquisicione continentur
predicta, specialiter per dictos testes plenarie nobis constat, nos predictos
et alios predicti Roberti excessus nefarios et opera detestanda maturo et iusto
librantes examine ac illud notissimum nullatenus obmittentes, quod ipse
Robertus, dum in urbe predicta causa prefate coronacionis essemus, et
dilectissimi fideles nostri Pisani, qui inter ceteros subditos nostros
fidelitatis et operis sinceritate renitent, galeas et gentes Romam ad nostrum
servicium et honorem mitterent, galeas ipsas in nostre maiestatis iniuriam
hostiliter invadi, spoliari et gentes predictas capi, carcerari et in carcere
detineri fecit, et nichilominus in huiusmodi continuacione criminum
perseverando, mala malis addendo et peiora cotidie committendo, dum contra
rebelles nostros de Tuscia direxissemus signa cesarea, rebellibus ipsis, sicut
publicum et notorium est et facti evidencia docebat et docet, misit pluries
armatorum subsidium, ut eos diucius in sue rebellionis erroribus confoveret, et
attendentes, quod ipse, dum potuit pacem et quietem habere, dum debuit
tranquillitatem expetere ac nostram benivolenciam et dileccionem, quam sibi ex
animi sinceritate paraveramus, obtinere valuit, bella quesivit, iniquitates
exercuit et pro posse procuravit, sicut eciam adhuc procurare non cessat in
imperii populis seminare zizaniam, suscitare odia, inmittere scandala,
concitare tumultus, nutrire scismata et fovere discordias et sine intermissione
in actu continuandi et committendi omnia, que potest, in contrarium nostrum existit,
et non solum in nostrum et imperii contemptum reique publice detrimentum, sed
eciam in perturbacionem prosperitatis ecclesiastice, que ab ipsius imperii
statu plurimum pendere dinoscitur, et in retardacionem negocii terre sancte, ad
quod teste illo, qui omnia novit, totis cordis affectibus anhelamus. Et
videntes aperte, quod dictus Robertus irrevocabiliter in devium erroris
prolapsus et obstinatus in dolis viam veritatis spernit omnino et tamquam aspis
surda suarum aurium obdurans auditum, nec mandata nostra, nec legis penam, in
quam suis culpis incidisse ac incidere noscitur, nec eciam imperatorie
plenitudinem potestatis veretur, sed cotidie cervicis durioris efficitur, et
quanto ipsum ad penitudinem exspectamus, tanto maiorem sumit audaciam malignandi;
considerantes eciam, quod idem Robertus de imperii crapulatus pinguedine,
debacchatur et ex licencie sibi laxatis habenis furit et nobis pro obediencia
rebellionem et pro fidelitatis debito iniurias facit nosque atque quoscunque
fideles imperii nobis obedientes pro posse impugnare conatur, eiusque potestas
non in edificacionem, sed in destruccionem, non ad fructum et iuvamen, ut
deberet, sed ad pestem esse dinoscitur; et volentes periculis et iacturis, ad
que ipsius tendunt insolencie, obviare ac ewangelicam doctrinam sequentes, que
nos monet, quod omnis arbor, que non facit fructum bonum, abscindatur et
mittatur in ignem, licet fideles reges et principes propter ipsorum dignitatis
eminenciam libenter condignis honoribus et graciosis favoribus prosequamur:
tamen ut culpa supplicium timeat et virtus premium retribucionis exspectet,
dictum Robertum, cuius elegimus domare superbiam et presumpcionem elatam
conterere ipsumque a statu suo quantumcunque sublimi deponere, cum propter
premissa sit lese maiestatis crimine reus, universis et singulis dignitatibus
quocunque titulo comprehensis et quibus se intitulat et decorat auctoritatibus,
honoribus, libertatibus, immunitatibus, privilegiis, provinciis, contratis,
civitatibus, castris, terris, villis, feudis, vasallis, bonis, rebus, iuribus
et iurisdiccionibus, tam perpetuis quam temporalibus, quos, quas et que habet,
tenet vel possidet vel quasi, seu habuerunt, tenuerunt et possiderunt
quomodolibet hactenus ipse vel sui antecessores, privamus eundemque Robertum rebellem,
proditorem et hostem imperii dicteque maiestatis crimine reum de toto predicto
imperio exbannimus et diffidamus, et ipsum, si quo tempore in nostram et
imperii forciam venerit, vita per capitis mutilacionem privandum in hiis
scriptis sentencialiter condempnamus. Statuentes et mandantes, quod nulla
persona, cuiuscunque nobilitatis, excellencie status vel condicionis existat,
nullaque civitas, castrum, villa vel universitas eidem contra nos et imperium
prebeat publice vel occulte auxilium, consilium vel favorem sub pena centum
librarum auri pro qualibet civitate et quinquaginta librarum auri pro quolibet
castro, villa, marchione, duce, comite, barone et quolibet nobili et XX
librarum auri pro qualibet alia singulari persona pro vice qualibet, qua contra
fecerint, committenda, quodque cuilibet inpune liceat cives, incolas et
habitatores civitatum, castrorum, villarum et quaslibet alias singulares
personas, cuiuscunque status vel condicionis existant, que contra nostrum
honorem ei obedirent vel darent consilium, auxilium vel favorem publice vel
occulte, offendere in persona et rebus et iuribus, et ipsos et ea capere,
arrestare et detinere; inhibentes eciam et precipientes expresse, ne aliqui
debitores eiusdem Roberti de bonis, in quibus sibi tenerentur, in aliquo ei
satisfaciant vel presumant quomodolibet respondere, alioquin tantumdem camere
nostre persolvant et ad id sine strepitu et figura iudicii compellantur.
Universas eciam provincias, civitates, castra, villas et singulas universitates
et quaslibet singulures personas, cuiuscunque preeminencie vel excellencie,
eciamsi regia dignitate prefulgeant, et cuiuscunque alterius nobilitatis,
condicionis vel status existant, que ex aliquo pacto, promissione seu
obligacione dicto Roberto aut suis predecessoribus facta, vel pena apposita sub
quacunque verborum forma comprehenso vel comprehensa, sive quavis racione,
causa vel titulo et specialiter de aliquo servicio faciendo vel hominum
armatorum aut aliud subsidium dando per mare vel per terram tenerentur eidem Roberto,
ab ipsis pacto, promissione, obligacione et pena apposita, vasallos quoque,
feudatorios et omnes et singulos, qui eidem fidelitatis et feudorum vel alia
quacunque racione vel causa ad aliqua prestanda servicia personalia vel realia
tenerentur, ab omni vinculo fidelitatis, subieccionis et obediencie sibi vel
suis heredibus faciende absolvimus penitus et in totum, ita quod nec civitates,
castra, ville, universitates et persone predicte pacti vel obligacionis
predictorum, nec vasalli et feudatarii prefati, cuiusvis fidelitatis,
subieccionis vel obediencie racione, causa vel titulo sibi vel suis heredibus
quomodolibet teneantur; provincias enim, contratas, civitates, castra, terras,
villas, feuda, vasallos, bona, res, iurisdicciones, iura, servicia et quecunque
alia sub nostris comprehensa privacione et absolucione huiusmodi confiscamus.
Demum omnibus et singulis militibus, auditoribus, iudicibus, iurisperitis et
notariis, qui eiusdem Roberti domestici seu familiares existunt seu alias in
eius servicio esse noscuntur, et quibusvis aliis districte precipiendo
mandamus, quatenus ab ipsius Roberti familiaritate, consilio et direccione et
obsequiis quibuscunque infra duorum mensium spacium ab hodie computandum cum
effectu recedant et nunquam ad eius consilium vel servicium accedere publice
vel occulte presumant, alioquin ipsos milites honore et dignitate milicie,
auditores, iudices et iurisperitos omnes iudicandi et assidendi auctoritate
omnibusque ac singulis privilegiis et inmunitatibus ac notarios notariatus
officio, eos videlicet de dictis militibus, auditoribus, iudicibus,
iurisperitis et notariis, qui huiusmodi mandato nostro non paruerint, ex nunc
prout ex tunc privamus omnino et inhabiles et infames reddimus, ita quod
elapsis mensibus predictis ad nullos actus legittimos postmodum quocunque
tempore admittantur. Huiusmodi autem privacionis, confiscacionis,
exbannicionis, diffidacionis, condempnacionis et absolucionis sentencias in
hiis scriptis ferimus et alia omnia et singula suprascripta et infrascripta facimus
exigente iusticia et bono rei publice requirente ac ex certa sciencia et de
plenitudine potestatis, supplentes omnem defectum, si quis forsan in
inquisicione predicta vel quibuscunque processibus propterea factis ob aliquam
iuris sollempnitatem omissam esset habitus, non obstantibus aliquibus legibus,
constitucionibus, graciis et privilegiis sub quacunque verborum forma
concessis, eciam si de ipsis oporteret de verbo ad verbum in presentibus fieri
mencionem, que contra premissa vel premissorum aliquod possent quomodolibet
obici vel opponi, quibus specialiter derogamus. Actum Pisis in presencia
nostrorum principum et baronum, populi multitudine copiosa VII kal. Maii, regni
nostri anno Vo, imperii vero anno Io.
Lata, data et pronunciata fuit dicta sentencia per dictum serenissimum
dominum imperatorem sedentem pro tribunali et lecta et publicata mandato et in
presencia ipsius domini imperatoris per me Paulum quondam Sere Ranuctini de
Monte imperiali, notarium ipsius domini imperatoris, et in presencia Leopardi
Frenecti de Pisis, notarii ipsius domini imperatoris, quibus ipse dominus
imperator mandavit, quod de predictis omnibus et singulis scribant et faciant
publica instrumenta. Et hec omnia et singula acta fuerunt Pisis in platea
publica ante hospicium nobilis viri Ranerii comitis de Donoratico, in quo ipse
dominus imperator, habitat, convocata ibidem et congregata ad parlamentum ad
predicta audienda et intelligenda mandato ipsius domini imperatoris
innumerabili multitudine hominum tam citramontanorum quam ultramontanorum, tam
magnatum, nobilium quam eciam popularium, presentibus nobilibus viris dominis:
Heinrico de Flandria, mariscalco dicti domini imperatoris, Manfredo de
Claromonte comite Moac., Gottifredo comite de Olloco, Tancrede comite de Morilliana,
Bartholameo comite Camarlingo, Ranerio et Gerardo comitibus de Donoratico,
Amone de Albo monte, Thoma de Septem fontibus, Simone Philippi de Pistorio,
Giliberto de Saltana, magistro hospicii domini imperatoris, Alexandro de Orgio,
Dominico de Quigerio, Anselmo de Agundacort et Ugolino de Vichio, Lapo de
Ubertis, Tosolato de Ubertis de Florencia et Andrea de Caprona, Johanne Cinino,
Ugolino de Sismondis, Betto Nicho, Guidone Pellarii de Pisis militibus et Gaddo
Ganbacurta, Lapo iudice de Vico, Andrea Corfagnine, Fecino Lippi, Simone de
Colle, Vanne Ribaldini et Vanne Raciocho Anzianis Pisani populi et Ranerio
Jannis comite de Donoratico de Pisis, Carbone de Cerchiis de Florentia,
Francisco Tani de Ubaldinis, Farinata de Ubertinis et aliis quampluribus fidedignis
testibus ad hoc, Dominice nativitatis anno millesimo CCCXIII, indiccione XI,
die XXVI mensis Aprilis ac regni ipsius domini imperatoris anno quinto, imperii
vero primo.
Capitulum CXX.
Sequitur epistola, in qua per figuram
prosopopeie corona imperialis invitat Heinricum imperatorem ad ipsam
suscipiendam.
Excellentissimo ac serenissimo principi, capiti et domino suo, domino
Heinrico, divina favente clemencia Romanorum regi dignissimo et semper Augusto,
corona sublimis et confirmatoria coronarum in alma urbe recondita vite
perhennis gloriam et desiderate felicitatis gaudium triumphale in throno et
solio maiestatis dive tue sanctissime serenitatis adventum, quem ante secula
necessarium orbi terre previdit altissimus, preconceptum. Celum et terra et omnia,
que in eis sunt, laudent et benedicant nomen patris, qui ut angelum suum
eminentissimum dono nobis sperate gracie tantum mundi contulit possessorem,
cuius clemens et graciosa benignitas, strenua et doctissima probitas,
ordinatissimi motus et actus superexcellentes, sensus et habitus magnanimi et
intytulabilis cordis stabilitas et generosi ex antiquo nobilitas adeo alcius
super omnes omnibus creaturas patenter insurgant, quo lacius et uberosius, quam
tempora retroacta promiserunt, hominum superexcrescente malicia et vendicante
sibi regnum nequitia grandiorem istis oportunam temporibus prenoverat
medicinam, nimirum te inclitum celo et celorum curia transmittendum nec
tardandum consilium postulante superno reddebant.
Te planetarum, stellarum et elementorum concordia inpetrabat; te legum
ambigua et indissolubiles questiones et dubia infinita querebant; te viduitas,
te virginitas, te pupilli orphani et variarum gencium oppressa qualitas et
depressa, te iuventus, amenitas, civitatum tranquillitas carcerumque porte quam
plures et destructi parietes implorant, te montes rigidi et meatus obscuri,
ombrose planicies, senum canicies, libertas atque fiducia, populorum securitas
et invicta fortitudo castrorum et marium ac stagnorum desiderata quies et
transitus inconcussi oracionibus assiduis postulabant a patre. Te aves, te
pisces et cetera reptilia sensibilia et insensibilia pro sua et universi
pulchritudine affectabant. Ego siquidem iam longo tempore viduata et
exspectacionis diutine fatigata labore tot te donis gracie predotatum nocturnis
vigiliis et diurnis clamoribus continue querere non cessabam, ut tam
gloriosissimos crines tuos et tam sinceri capitis attingere possem ornaturam,
que tot principum Romanorum hactenus culmina decoravi. Et ecce subito
insurrexit aurora teque germen speciosissimum tetendit in patulum, cui montes
et colles, nives et pluvie, grandines et fluminum impetus ac fluctus marium
remos prebent et faciunt difficillima plana et aspera planiora, cuius et tanta
preclaritas, ut in tui aspectu corda lesa mutantur in placitum et munda
constancius in desiderium obsequendi, adventui cuius porte patent, claves
assurgunt, muri eciam fortissimi et inexpugnabiles inclinantur et tui
magnificentissimi nominis solo sono colligaciones et rebellium federa
dissolvuntur, ut omnis potens et gloriosa congeries, quod et eius, qui misit
illum, supereminenciam representat, et intueantur et credant, quod hec est Dei
manifesta voluntas, sub qua curvantur, qui portant orbem, et cui resistere nemo
potest, cum apud eum sit sapiencia et fortitudo. Ipse consilium et
intelligenciam si destruxerit, nemo est qui edificet, et si incluserit hominem,
nemo est qui aperiat, si continuerit aquas, omnia siccabuntur, si emiserit eas,
subvertent terram, qui decipientem et qui decipitur novit. Contra te non
expedit armate milicie bellum indicere iussiones nec resistentibus quibuscumque
ab urbane vie tramite deviare, cum non ignoraverit, qui te mittit, quod in hoc
cogitaciones hominum vane erant. Audisti nempe, quod tui predecessores iam diu
nati extiterant et veluti abortivi lucem intueri supini materialibus oculis
nequiverunt, ad quam intuendam pariter et habendam una dies tibi dedit
introitum. Ceterum leteris immense, cum sis, quem Dominus preelegit, tu, quem
mundus speravit, tu inter ceteros sicut lilium inter spinas, tu pius et
misericors rex et dominancium dominus, tu fons ortorum et puteus aquarum
vivencium, quibus irrigata omnis terra uberes et Deo amabiles non desperat
producere fructus, tu benivolencie consors et fidei orthodoxe zelator, pacis
amator, iusticie cultor, rebellium atque crudelium vindicator et omnis
innocencie reverentissimus conservator. Tu pius et rigidus, ut utrumque
requirit, tu prudencia dirigenda disponis et indirecta reformas, tu sapiencia
graderis et cautela progrederis, tu eciam ewangelice honestatis tytulo
insignitus inaudite moralitatis ornatus ornamine. Quid igitur abstines, cum te
cuncta bona sectentur, cur me facis affeccione tanta perplexam et desiderio te
videndi? Surge aquilo et veni auster et perfla ortum meum et fluent aromata
illius per universas mundi partes; cinge caput tuum circulo meo et splendeant
in facie tua colligatorum lapidum virtutes et fulgor. Tolle de consuetudine mea
vires et gloriam palmamque victorie triumphalis, tolle universalem potenciam,
tolle nomen imperii legumque sublimissimam potestatem; veni ut pater, veni ut
sponsus et amplexeris candiditatem et celsitudinem meam. Antiqua sum etenim,
sed formosa et in lectulo meo per noctes quesivi te diu, quia favus distillans
labia tua, mel et lac sub lingua tua; osculeris me osculo oris tui et trahe me
post te, curremus in odore unguentorum tuorum. Mediteris desideria cordis mei
et quam duro pernoctabit affectu donec ex amplexu tuo quasi cedrus exaltata in
Libano et quasi plantacio rose in Jericho. Et precepit et dixit michi creator
omnium et qui creavit me: Requiescet in tabernaculo tuo et sonitus nominis eius
per omnem terram exibunt et in fines orbis terre potencia eius. Regnabit
iustus, peribit impius, sedebunt in pace humiles et sternentur cornua
superborum nec teneant coronarum blandicie receptarum, quia splendere in meis
conspectibus non audent, non Lombardorum munera, non Tuscorum, non camporum
contrarietas vel silvarum asperitas, non armatorum quorumcumque rebellio vel
protervitas tyrannorum. Nosti enim, quod omnia plano aspera et quod impero,
iure nullus resistit et iure carens Dei auxilio non iuvatur; et sicut imperio
fuisti ex superno prepositus, sic ex alto in ipsius imperii obtinendis,
recuperandis pariter et augendis iuribus et iurisdiccionibus et honoribus tibi
est attributa potestas, quam, sicut decet, tuam excellenciam cognoscere
munificam et excelsam, ut eciam tue vigilie apponantur, ne aliquo ingenio seu
modo possint iura, iuridicciones et honores huiusmodi minui, deprimi aut ledi;
sed in eorum latitudinem extendendam, ampliandam modis omnibus et augendam
conatus et mentem dirigere, ut de die in diem afferam tibi munera. Reges et
principes intuentes, quod neminem ex eisdem reddis exemptum, nemini pacta
prebes, nemini ob diffidenciam virtutis Dei et imperialis fortitudinis
imperialia iura submittis, et tibi hoc expedit, cum sis, de quo ante tuam
originem legebatur: Veniet stella virens ex septentrionali plaga benigna et
bone causacionis, sub cuius imperio infima superioribus equabuntur et mundus in
gloria erit et inmundus in pena, tunc omnes assurgent manibus adorantes sui
nominis et felicitatis coronam et regnabit hec in Europa tota et Affrica
maioremque partem Asie subiugabit, sub qua lex tollitur paganorum et omnis
impietas et ypocrisis enervatur nec vivitur amplius ex figura, non me velis
ulterius exspectare, constantissime principum. Veni ad locum, unde tuum
speciale nomen sumpsit originem. Resuscita filiam tuam, hanc urbem
antiquissimam, caput omnium, et tu caput ipsius, cum sis, de quo legitur: Mire
magnitudinis homo ille, qui depressam resistenciam exaltabis et subiugabis
animalia dura, et erit fortitudo tua in rota, et rota dabit partes suas infimas
quasi pares. Festina, festina in adiutorium meum, spes mea et consolacio mea,
libera, queso, et pone me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me,
victricia signa cadant a facie terre; qui querunt tibi mala, fiant sicut
nebula, quam in cinerem ventus spargit. Attrahat te, alliciat te speciositas
mea et odor vestimentorum meorum reficiat mentem tuam. Oculi velut stelle, coma
mea ex aurea puritate crispata, frons mea ex miraldis ordine mirando contexta
et flagrancia oris mei sonitum vocis egredientis clarificat; gula mea ex perlis
et auro, collum et renes saphiris in serico diversisque floribus renitescunt.
Thopazyon fimbrie vestimenti superbiunt, carbunculi radiant, in cacumine
humerorum pendent lamine hinc et inde, qualem altera solem vivum, reliqua vero
lunam ex illius radiis lucem dantem presentant. Manus mee sicut cristallus
ungulas congerentes eburneas, cinctum meum iacinctis et iaspide ac eternis et
incorruptibilibus speculis fabricatum; bursa mea plena thesauro et eius
pendicula cynamomum; genua mea candida, sed cooperta et interior omnis composicio
inconprehensibilis ad nitorem, quod non est datum homini colligere posse, nisi
cum veneris et introduxeris me in cubiculum regum, et tunc sint omnia nuda
tibi, pedes mei amabiles et delectabiles intuenti: caro eorum sicut nix et
calciamenta mea ex diversis et variis margaritis. Flores mei fructus honoris et
honestatis. Si tangis me, adhuc esuries, si loqueris mecum, adhuc sicies.
Lectus meus ex aromatibus mirre et thuris et sicut novelle olivarum folia
ventilatur in gyro; camera mea luminis gloriosi omnis obscuritatis et
tenebrarum inimica; veniunt fontes Tygris in illam, irrigat eam ros placidus et
rosarum vires exornant. Fenix ibi et avium multitudo, nec canunt in tedio, cum
vocantur, assurgunt, aromatizant balsamum circumsistens, una dactilus et poma
varietate invitant. Locum tam amenissimum nullus intrat et nemo ausus est
aperire, nisi fuerit de tribu altissima et de quo dixit Dominus: Tu es ille.
Non dubitet augusta felicissima imperatrix, que margarite gaudet vocabulo
tanquam per autonomasyam preposita lapidum speciebus, quia ossa mea sunt
invisibilia singulis atque munda. Filiam hanc, que eo nomine nuncupatur, quam
suo consorcio sociabo, et erimus omes in sedibus nostris, nec erit invidia in
minori neque superbia in maiori. Sollicitet igitur te, sollicitet, inducat et
moneat, quia tempus est acceptabile, tempus gratum, ut intueamur maiestatem
tuam, quam ipse Deus omnipotens prosperari dignetur et conservare dignetur, qui
facit mirabilia magna solus et fecit tui similitudine te potentem per infinita
secula seculorum.
Explicit littera invitacionis serenissimi principis Heinrici septimi, Dei
gracia Romanorum imperatoris et semper Augusti, ad recipiendam coronam.
Capitulum CXXI.
De morte Clementis pape et quibusdam
aliis.
Anno Domini MCCCXIVo, duodecimo kalendas Maii mortuus est dominus
Clemens papa quintus nono anno sedis sue. Hic papa prius Burdigalensis
episcopus et nacione de Vasconia fuit, qui omni tempore papatus sui ad urbem
Romanam non pervenit, sed in locis occidentalibus, ubi et prius fuerat,
Philippo, regi Francie, se obtemperans in pluribus usque ad obitum suum mansit.
Hic eciam papa anno Domini MCCCXIo Winense concilium celebravit, in
quo sub pretextu pietatis et sub opinione passagii generalis decimam imposuit
generaliter toti clero, et quia rex Francie Philippus crucem ibidem assumpsit
cum duobus suis filiis simulans se et promittens, quod personaliter vellet illi
passagio interesse, sibi papa omnem decimam colligendam de clero regni Francie
assignavit. Predictus eciam papa illum prepotentem et per totum mundum celebrem
ordinem cruciferorum Templarorium ascribens eisdem quosdam errores heresis,
abrasit de gremio ecclesie totaliter et delevit, cuius ordinis magister anno
Domini MCCCXIVo non contradicente papa per regem Francie miserabiliter
mense Aprilis Parisius igne crematus est. Alie vero eiusdem ordinis persone
plurime aut tormenta passe, aut relicto regulari habitu seculum intraverunt.
Opinio tamen dictabat plurium, quod dictum ordinem non pestis heretica, sed
ipsorum possessio latissima et malorum hominum avaricia delevisset. Predicto
concilio dominus Johannes, episcopus Pragensis, interfuit, sed dominum Petrum,
archiepiscopum Maguntinensem, qui tunc cum Johanne, rege Bohemie, fuit in
Bohemia, propter preces domini Heinrici imperatoris papa ab illo concilio
habuit supportatum. Factum est autem post mortem pape, quod secundum
constitucionem sexti libri decretalium omnes cardinales in Carpentorato positi
fuerant in conclavi, et quia inter cardinales inclusos, quorum quidam fuerunt
Italici, quidam Francigene et aliqui Vascones, facta est dissensio, ita quod in
papa et in eleccione pastoris ecclesie non poterant concordare, sunt ab invicem
ideo sine omni fine ad regiones varias sequestrati et similiter eo, ut causa
dispersionis ipsorum cognoscatur plenius, presentem literam generali capitulo
Cisterciensi cardinales Italici transmiserunt, cuius litere tenor talis est:
Venerabilibus in Christo patribus, viris religiosis, de Cistercio, de
Firmitate, de Pontiniaco, de Clara Valle, de Morimundo monasteriorum abbatibus,
nec non et generali capitulo ordinis Cisterciensis amicis suis carissimis
Miseracione divina Nicolaus Hostiensis, Johannes Velletriensis episcopi,
Neapolion sancti Adriani, Wilhelmus sancti Nicolai in carcere Callensi, Franciscus
sancte Marie Nycomediensis ac Jacobus et Petrus Columpniacensis sancte Romane
ecclesie diaconi ac cardinales salutem et sinceram in Domino karitatem. Etsi ab
universis et singulis christiane fidei cultoribus detestanda pericula, gravia
ac scelerata flagicia presumpta nuper in curia, et crudeliter perpetrata per
Vascones in offensam Dei et ecclesie Romane contemptum gravemque concussionem
status eius, nisi superna Dei dextera, que Petrum in fluctibus, ne mergeretur,
erexit, ac eciam nobis, quos de mortis eripuit faucibus, astitisset, credamus
ad aures vestras per vulgaris fame preloquium pervenisse; neque nobis est
dubium, audita facinora velut acuta iacula vehementer ob zelum divini nominis
et honorem ecclesie vestra pupugisse precordia, quia tamen interdum loci
distancia facti variat veritatem, ipsam vobis puram et liquidam, nulla verborum
ficcione compositam, vestro conspectui presentamus: Et quidem dum nos et alii
eiusdem ecclesie cardinales post obitum Clementis Pape quinti essemus in
episcopali pallacio civitatis Carpentensis ad eligendum futurum pontificem
summum sub uno conclavi et nos cardinales Italici non querentes, que nostra
sunt, sed que Dei, neglectis singularibus affeccionibus reciprocis in nos
ipsos, peteremus hominem ad sustentandas columpnas ecclesie, qui dictam
ecclesiam reformando dirigeret, essetque in hoc tantum omnis nostra cura, omnis
intencio et affectus, Vascones, seu quod libram examinis sub futuro summo
pontifice teste consciencia formidarent, seu armatorum violencia crederent
hereditario jure Dei sanctuarium possidere, ex deliberato ac concordi proposito
cum sub palliato colore, deferendi videlicet corpus eiusdem pape, in copiosa
peditum et equitum armatorum multitudine convenerunt, ut scelus, quod mente
conceperant, perducerent in actum, die XXIII Julii arma sumpserunt bellica, et
sub ordinacione Bertrandi de Bothon et Raimundi Villim, dicti pape nepotum,
civitatem Carpatrensem intraverunt, multosque curiales Italicos (cum solum
Italici peterentur ad mortem) immaniter trucidarunt, et se ad predam
convertentes et spolia crescente rabie ferinoque fervescente furore in diversis
civitatis partibus incendia posuerunt; nec hiis contenti plurium cardinalium ex
nobis hospicia duris insultibus et iniectis ignibus invadentes ibidem bella
acerrima cum clangore tubarum hostiliter intulerunt. Invalescente tandem
graviori periculo et gravissima, sicut in captis civitatibus assolet fieri,
increbrescente unione, multitudo Vasconum equitum armatorum hostium dicti
conclavis obsedit, ac clamando: Moriantur cardinales Italici, moriantur!
volumus papam! volumus papam! et ipsis in huiusmodi acclamacione frementibus,
alia multitudo Vasconum equitum armatorum plateam dicti conclavis invasit,
similiter circumdato pallacio vocibus acclamando. Nos vero prefati cardinales
italici circumsepti tantis angustiis et mori tam turpiter quam crudeliter
metuentes, cum omnia circa conclave armatorum multitudo terreret, neque
publicus pateret egressus, tandem pre timore murum palacii, facto inibi parvo
foramine, pro nostra salute rupimus et de Carpentis postmodum discedentes
dispersi non sine mortis periculo ad diversa loca secessimus et per
misericordiam Dei, qui salvos nos reddidit, ad terras pervenimus amicorum.
Consideret vestra providencia, quod ob ipsorum Vasconum feritatem non defuit,
quin effusio principalium membrorum ecclesie, que benignius illos lactavit
uberibus, ditavit et complevit honoribus, statum eius confusione perpetua et
impressione confunderent, et christianum nomen infidelibus darent in derisum, fabulam
et opprobrium sempiternum. Ceterum premissis omnibus, que cum tantis iniuriis
passi sumus, nequaquam obstantibus nos pacem et unitatem ecclesie petimus,
ipsas summo conamine procuramus. Sed si ex aliena culpa procederet negocium,
quod avertat Altissimus, ad rupturam, de vestro erga Deum et ecclesiam zelo
certos vos reddimus, quod una nobiscum, qui Dei honorem et quod verum est
agimus et pro justicia et emunitate certamus, fides vestra concurrat et sic per
nos et alios orthodoxe fidei professores ipsi Domino nostro Ihesu Christo et
ecclesie sue sancte in sua causa favebitur, sic promptis affeccionibus
assistent, quod et honori divino congruet et eidem ecclesie satisfiet.
Presentes autem literas per discretum virum magistrum Guntherum de
Bybirstein, canonicum Spirensem, capellanum nostrum, portitorem ipsarum vobis
volumus nomine nostro presentari. Datum Valencie octavo die Septembris.
Capitulum CXXII.
Sentencia domini Clementis pape, per
quam damnatus fuit ordo Cruciferorum Templariorum.
Clemens episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ad
providam Christi vicarii presidentis in specula apostolice dignitatis
circumspeccionem pertinet vices pensare temporum emergencium, negociorum causas
discutere ac personarum attendere qualitates, ut ad singula dirigens debitum
necessarie consideracionis intuitum et oportune manum operacionis apponens de
agro Domini sic viciorum tribulos eruat, ut virtutes amplificet, sic
prevaricancium spinas tollat, ut evellendo plus plantet quam destruat et in loca
vacua per eradicacionem nocencium tribulorum devota Deo plantaria transferendo
pociorem prebeat de provisa et utili eorundem locorum unione et translacione
leticiam, quam vera iusticia, que compassionem habet, dolorem intulerit
demerencium personarum locorum huiusmodi per ruinam; sic enim sufferendo, quod
officit, et subrogando, quod proficit, virtutum profectus amplificat et sublata
de medio meliori subrogacione restaurat. Dudum siquidem ordinem domus milicie
Templi Ierosolimitani propter magistrum, fratres ceterasque personas dicti
ordinis in quibuslibet mundi partibus consistentes variis et diversis non tam
nephandis quam inphandis proch dolor! errorum et scelerum obscenitatibus,
pravitatibus, maculis et labe resparsos, que propter tristem et spurcidam eorum
memoriam presentibus subticemus, eiusdemque ordinis statum, habitum atque nomen
non sine cordis amaritudine et dolore sacro approbante concilio non per modum
diffinitive sentencie, cum eam super hoc secudum inquisiciones et processus
super hiis habitos non possemus ferre de iure, sed per viam provisionis seu
apostolice irrefragabili et perpetuo valitum substulimus sanccione ipsum
prohibicioni perpetue subponentes districcius inhibendo, ne quis dictum ordinem
de cetero intrare vel eius habitum suscipere vel portare aut pro Templario
gerere se presumeret, quod si quis contrafaceret, excommunicacionis incurreret
sentenciam ipso facto. Universa eciam bona ordinis prelibati apostolice sedis
ordinacioni et disposicioni auctoritate apostolica duximus reservanda,
inhibentes districcius, ne quis, cuiuscunque condicionis vel status existeret,
se de personis vel bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret vel circa ea in
preiudicium ordinacionis seu disposicionis apostolice per sedem eandem, ut
premittitur, faciende aliquid faceret, innovaret vel eciam attemptaret,
decernentes ex tunc irritum et inane, si secus a quoquam scienter vel
ignoranter contingeret attemptari ac postmodum dicta bona, que dudum ad
subsidium terre sancte et inimicorum inpugnacionem fidei christiane a Christi
cultoribus data, legata, concessa et acquisita fuerunt, debita gubernacione
carencia tamquam vacancia deperirent vel converteruntur in usus alios quam in
illos, ad quos fuerant pia devocione fidelium deputata, vel propter tarditatem
ordinacionis vel disposicionis huiusmodi eorum destruccio vel dilapidacio
sequeretur, cum fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus nec non
patriarchis, archiepiscopis, episcopis et prelatis ac eciam cum nonnullis
excellentibus et illustribus personis cum reliquorum quoque absencium
prelatorum ac eciam capitulorum et conventuum, ecclesiarum et monasteriorum
procuratoribus in dicto concilio constitutis habuimus ardua, morosa et diversa
consilia et tractatus, ut per huiusmodi consiliorum et tractatuum deliberacionem
prehabitam diligentem dictorum bonorum ordinacio et disposicio ad honorem Dei,
augmentum fidei, exaltacionem ecclesie, dicte terre subsidium salutem quoque
fidelium et quietem salubris et utilis proveniret. Post que utique longa,
premeditata, provisa et matura consilia suadentibus plurimis iustis causis
nostra et dictorum fratrum nec non patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum
et aliorum prelatorum ac excellencium et illustrium personarum predictorum in
dicto concilio tunc presencium deliberaciones et consilia in hoc finaliter
residerunt, ut predicta bona ordini sancti Johannis hospitalis Jerosolimitani
et ipsi hospitali ac dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis eiusdem
nomine hospitalis et ordinis eorundem, qui tanquam athlete Domini pro
defensione fidei se periculis mortis iugiter exponentes onerosa nimis et
periculosa dispendia continue perferunt in partibus transmarinis, in perpetuum
unirentur. Nos igitur inter cetera mundi loca, in quibus vigere dinoscitur
observancia regularis, dictum ordinem hospitalis et ipsum hospitale sincere
karitatis plenitudine prosequentes ac attendentes, quod sicut evidencia facti
docet, in eo divinis obsequiis ferventer insistitur, pietatis misericordie
opera vigilantibus studiis exercentur, fratres hospitalis ipsius mundanis
spretis illecebris devotum impendentes Altissimo famulatum ac pro recuperacione
terre predicte tanquam intrepidi Christi pugiles ferventibus studiis et
desideriis intendentes quelibet ducunt humana pericula in contemptum; considerantes
quoque, quod ex hoc tanto eorundem magistri et fratrum dictorum ordinis et
hospitalis crescet strennuitas, augebitur feruor et ipsorum roborabitur
fortitudo ad propulsandas nostri redemptoris iniurias et hostes eiusdem fidei
conterendos, quanto ipsorum potencia in opulencioribus facultatibus augmentata
onera, que prosecucionis tanti negocii necessitas exigit, levius et facilius
poterunt supportare et propterea non indigne vigiles redditi studiisque
sollicitis excitati, ut ad sui status augmentum opem et operam impendamus,
eodem sacro approbante concilio ipsam domum milicie Templi ceterasque domos,
ecclesias, capellas, oratoria, civitates, castra, villas, terras, grangias et
loca, possessiones, iurisdicciones, redditus atque iura omniaque alia bona immobilia
et mobilia vel se movencia cum omnibus membris, iuribus et pertinenciis suis
ultra et citra mare ac in universis et quibuslibet mundi partibus consistencia,
que ipse ordo et dicti magister et fratres ipsius ordinis milicie Templi
tempore, quo ipse magister et nonnulli ex eisdem fratribus milicie Templi in
regno Francie communiter capti fuerunt, videlicet anno Domini MCCCVIIIo
mense Octobris, per se vel quoscunque alios habebant, tenebant et possidebant,
vel ad eosdem domum et ordinem milicie Templi et dictos magistrum et fratres
ipsius ordinis milicie Templi quomodolibet pertinebant, nec non nomina,
acciones et iura, que predicto tempore capcionis ipsorum eisdem domui, ordini
vel personis ipsius ordinis milicie Templi quocunque modo competebant vel competere
poterant contra quoscunque cuiuscunque dignitatis, status vel condicionis
existerent, cum omnibus privilegiis, indulgenciis, immunitatibus, libertatibus,
quibus prefati magister et fratres dictorum domus et ordinis milicie Templi et
ipsa domus et ordo per sedem apostolicam vel per katholicos imperatores, reges
ac principes et fideles alios vel quocunque alio modo erant legitime communiti,
eidem ordini hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani et ipsi hospitali
donamus, concedimus, unimus, incorporamus, applicamus et annectimus in
perpetuum de apostolice plenitudine potestatis, exceptis bonis quondam dicti
ordinis milicie Templi consistentibus in regnis et terris carissimorum in
Christo filiorum nostrorum Castelle, Arragonie, Portugalie et Maioricarum regum
illustrium extra regnum Francie, que a donacione, unione, concessione,
applicacione incorporacione et annexione predictis specialiter excipienda
duximus ac eciam excludenda, ea nichilominus disposicioni et ordinacioni sedis
apostolice reservantes. Inhibicionem dudum per alios processus nostros factam,
ne quis videlicet, cuiuscunque condicionis vel status existeret, se de personis
vel bonis huiusmodi aliquatenus intromitteret vel circa ea in preiudicium
ordinacionis seu disposicionis sedis eiusdem faciende de illis necnon decreti
nostri interposicionem quoad personas et bona in dictis regnis et terris
eorundem proxime expressorum consistencia omnino manere volentes in pleno
robore firmitatis, quousque de personis et rebus predictis in eisdem regnis et
terris consistentibus per disposicionem sedis eiusdem fuerit aliter ordinatum,
occupatores quoque dictorum bonorum aut illicitos detentores, cuiuscunque
status, condicionis, excellencie vel dignitatis extiterint, eciamsi
pontificali, imperiali vel regali prefulgeant dignitate, nisi infra unius
mensis spacium, postquam super hoc per dictos magistrum et fratres ipsius
hospitalis vel ipsorum quemlibet aut procuratorem seu procuratores eorum
fuerint requisiti, dicta bona dimiserint illaque plene et libere restituerint
ordini ipsius hospitalis et eidem hospitali aut magistro seu prioribus vel
preceptoribus aut fratribus hospitalis eiusdem in quibuscunque partibus et
provinciis constitutis eorumque singulis vel procuratori vel procuratoribus
eorundem eiusdem ordinis ipsius hospitalis nomine, eciam si dicti priores,
preceptores et fratres ipsius hospitalis et procuratores ipsorum et eorum
quilibet a dicto magistro hospitalis mandatum super hoc specialiter non
haberent, dummodo procuratores predicti a dictis prioribus et preceptoribus vel
eorum singulis in provinciis et partibus, in quibus huiusmodi priores et
preceptores exstiterint, deputati, mandatum super hoc habuerint vel ostenderint
speciale. Qui omnes et singuli, videlicet priores et preceptores et fratres dicto
magistro, procuratores vero predicti eisdem prioribus et preceptoribus eorumque
singulis, a quibus super hiis fuerint deputati, plenum super omnibus gestis,
actis, receptis et procuratis per eos quomodolibet in hac parte compunctum et
racionem ponere et reddere teneantur nec non omnes, qui scienter occupatoribus
et detentoribus prelibatis in occupacione vel detencione huiusmodi dederint
consilium, auxilium vel favorem publice vel occulte, excommunicacionis,
capitula vero, collegia seu conventus ecclesiarum et monasteriorum nec non
universitates civitatum, castrorum, villarum et aliorum locorum et ipsas
civitates et castra, villas et loca, que in hiis culpabilia exstiterint, et
eciam civitates et castra et loca, in quibus detentores, occupatores huiusmodi dominium
optinuerint temporale, si huiusmodi domini temporales in dimittendo bona
predicta et restituendo illa magistro et fratribus ordinis hospitalis eiusdem
nomine hospitalis ipsius obstaculum adhibebunt et infra dictum mensem ab
huiusmodi premissis non destiterint, postquam super hoc, ut premittitur,
fuerint requisiti, ipso facto interdicti sentenciis decrevimus subiacere, a
quibus absolvi non possint, donec super hiis plenam et debitam satisfaccionem
curaverint exhibere; et nichilominus occupatores et detentores huiusmodi vel
prestantes eisdem, ut premittitur, consilium, auxilium vel favorem, sive
singulares persone, sive capitula, collegia sive conventus ecclesiarum et
monasteriorum aut universitates civitatum, castrorum, terrarum vel aliorum
locorum exstiterint, preter penas prescriptas omnibus, que a Romana vel aliis
ecclesiis quibuscunque tenent in feodum ipso facto decernimus fore privatos
sive privata, ita quod ad ecclesias, ad quas spectant illa, libere sine
contradiccione aliqua revertantur, earumque ecclesiarum prelati sive rectores
de ipsis pro sua voluntate disponant, sicut utilitati ecclesiarum ipsarum
viderint expedire. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrarum donacionis,
concessionis, unionis, incorporacionis, applicacionis, annexionis,
reservacionis, inhibicionis, voluntatis et constitucionis infringere vel ei
ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit,
indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se
noverit incursurum. Datum Wienne VI nonas Maii pontificatus nostri anno
septimo.
Capitulum CXXIII.
Miracula facta circa sepulchrum
Margarethe imperatricis, que sepulta est in civitate Janua.
Anno Domini MCCCXVo, mense Septembri dominus Waltherus, Pronensis
episcopus, ordinis Minorum ad dominum Johannem, regem Bohemie, in Podebrad de
partibus Lombardie venit et quinque infrascripta miracula secum sub literis
autenticis apportavit:
Primum miraculum, quod Deus ostendit propter merita domine Margarethe
imperatricis.
In Christi nomine Amen. Beneficia miraculorum Dei non sunt tacenda, sed
omnibus propalanda, ut ipse Deus glorificetur in ipsis et sancte persone, ob
quarum inclita merita Deus ostendit miraculorum beneficia, valeant ab omnibus
honorari. Miraculum igitur, quod Deus bonis et sanctis meritis inclite domine
Margarethe imperatricis, uxoris quondam serenissimi principis domini Heinrici,
Romanorum imperatoris, que in civitate Janua migravit ad Dominum, et cuius
corpus in ecclesia fratrum Minorum de Janua iuxta altare maius cum honore
maximo est sepultum, debet presenti testificacione testificari et probari et
bone fame preconiis non taceri. Ad ipsum namque sciendum et manifestandum
miraculum et ad recipiendum dicti miraculi testimonium veritatis, venerabilis
pater, frater Porchetus, Dei gracia Januensis archiepiscopus, processit, ut
infra dicetur:
In presencia ergo prefati domini archiepiscopi, mei notarii et testium
infrascriptorum personaliter constitutus frater Rolandus de Cremona de ordine
fratrum Minorum sub debito obediencie fuit requisitus a fratre Francisco
Bartholomei, vicario ministri provincie Januensis et guardiano conventus
Januensis, quomodo de fractura sive crepatura, quam in corpore suo in latere
sinistro paciebatur, exstitit liberatus. Qui frater Rolandus volens vicario
predicto et guardiano humiliter obedire et veritatem miraculi non tacere,
respondit, dixit et testificatus est, quod ipse fuit bene per septem annos
continue ita graviter crepatus et fractus in latere suo sinistro et nunquam
potuit sine gravamine se movere, portando semper lombare ferreum et quoddam
aliud lombare, quin intestina semper inferius descenderent in vesicam sive
bursam. A qua fractura sive crepatura dixit et testificatus fuit sub obediencie
debito se esse modo infrascripto totaliter liberatum, videlicet quod eo
tempore, quo gloriosissima domina, domina Margaretha, imperatrix prefata, Janue
decessit, erat ita infirmus de dicta crepatura seu fractura et eciam alia
infirmitate, quod non potuit exequiis ipsius domine interesse. Demum audiens de
meritis sanctitatis ipsius domine vovit Deo et beate Marie, quod quam cito
posset intrare dictam ecclesiam beati Francisci, in qua dicta domina, ut
premittitur, est sepulta, et ad tumulum ipsius domine accederet reverenter et
quinquies beatam et gloriosam virginem Mariam ob reverenciam quinque vulnerum
Jesu Christi et propter merita ipsius sanctissime, de quibus multipliciter
confidebat et confidit, diceret genibus flexis salutacionem angelicam, scilicet
Ave Maria etc., et cum persisteret in ipso proposito ad ipsius domine tumulum
accedendi infra septimum diem obitus domine imperatricis, a dicta crepatura et
alia infirmitate, quam paciebatur, fuit alleviatus in tantum, quod ipsam
ecclesiam intravit et ad ipsius domine tumulum cum magna devocione ac humilitate
accessit et ut proposuerat, quinquies ante sepulchrum eius beatam Mariam semper
virginem flexis genibus salutavit, quibus sic devote peractis divina operante
clemencia ipsius inclite domine imperatricis sanctis meritis a dicta fractura
sive crepatura in continenti fuit miraculose et plenarie liberatus et sanitati
pristine restitutus. Item interrogatus per ipsum vicarium et guardianum dictus
frater Rolandus, quot annorum est et quot annis permansit in ordine fratrum
Minorum, respondit: Ego sum bene septuaginta octo annorum et ultra, in ordine
sancti Francisci vixi et permansi continue, postquam fui expresse professus in
ipso ordine quadraginta duobus annis vel circa. Actum in domo fratrum Minorum
Januensium anno Domini MCCCXIIIo, indiccione duodecima, die decimo
Aprilis, presentibus fratre Bonifacio Epynula, fratre Gualderio de Papia,
fratre Nicolao Barrochino de Papia, fratre Johannio de Clauaro ordinis fratrum
Minorum, Gerardo de Florencia et Johannio Turcho de Clarasco, domicellis
prefati domini archiepiscopi et testibus ad hoc vocatis et rogatis. Et ego
Franciscus de Lombardino, publicus imperiali auctoritate notarius, hiis omnibus
interfui et ea omnia in hanc publicam formam redegi et scripsi, meoque signo
consueto signavi rogatus.
Secundum miraculum.
In Christi nomine amen. Beneficia etc. ad recipiendum ipsius miraculi
testimonium veritatis. Reverendus in Christo pater dominus, frater Porchetus,
Dei et apostolice sedis gracia Januensis archiepiscopus, requisito per eum ad
hoc specialiter venerabili patre, domino fratre Partenvallo, Dei gracia
episcopo Nebiensi, prout infra patebit, in presencia ergo predictorum dominorum
archiepiscopi et episcopi Nebiensis ac mei notarii et testium infrascriptorum
personaliter constituta Johanna de Vintinulio, habitatrix Januensis in
contratta sive parochia Magdalene, ad sancta Dei ewangelia, sacris tactis
scripturis corporaliter iuravit super infrascriptis meram et liberam respondere
et dicere veritatem, super quibus interrogaretur. Imprimis interrogata Johanna
predicta, quam infirmitatem paciebatur et in qua parte sui corporis, respondit
et dixit, quod paciebatur guttam sive reuma in brachio suo sinistro et passa
fuerat a longo tempore dictam infirmitatem ita graviter, quod de dicto brachio
non poterat se iuvare. Item interrogata, qualiter a dicta infirmitate curata
exstitit, respondit, quod dum die dominico decimo septimo Junii prefatus
dominus archiepiscopus in ecclesia sancti Francisci, que est Janue, publice
predicaret, ac coram fidelium multitudine miraculum, quod prefate domine
Margarethe imperatricis sanctissimis meritis in fratre Rolando de Cremona de
ordine fratrum Minorum dignatus fuit operari, sollempniter publicaret, ipsa
Johanna in dicta ecclesia personaliter existente ac eciam audiente
predicacionem domini archiepiscopi prelibati, devote Deo et beate Marie vovit,
quod si meritis domine imperatricis predicte posset de dicto brachio liberari,
quod eiusdem domine quondam imperatricis sepulchrum humiliter cotidie visitaret
ac coram dicto sepulchro unum brachium cum manu de cera offerret. Itaque omni
die post votum emissum visitavit sepulchrum et sic clemencia divina operante
ipsius domine imperatricis infra tres vel quatuor dies reperit se a dicta
infirmitate totaliter liberatam. Et Margaretha de Romania, que habitabat in
eadem domo cum dicta Johanna, interrogata sub pena prestiti iuramenti per
ipsam, quod dicat veritatem, quam scit de hiis, que Johanna supradicta
predixit, utrum post predictum votum emissum ab ipsa Johanna infra tres vel
quatuor dies sine aliquo dolore libere se iuvit et iuvat de dicto brachio,
respondit, quod iuvat se et iuvit post predictum tempus ita bene, acsi nunquam
in dicto brachio passa fuisset aliquod malum, quod antea non poterat, ut supra
dictum est. Interrogata dicta Margaretha, quomodo scit predicta? respondit,
quia continue habitavit in una et eadem domo sine aliquo intermedio pariete cum
ipsa Johanna et moratur ad presens, ita quod hec vidit et videt continue.
Prefatus vero dominus archiepiscopus volens super predictis infirmitate et liberacione
certitudinem plenariam habere, fecit iurare in sui presencia Margaretham
predictam, habitatricem civitatis Januensis, que, ut supra dicitur, habitare in
una domo cum Johanna et a longo tempore dicitur habitasse, respondere et dicere
veritatem, que Margaretha suo iuramento dixit, quod dicta Johanna multo tempore
fuit infirma in dicto brachio sinistro ita graviter, quod ipsa de dicto brachio
nullo modo poterat se iuvare, nec aliquid operari, et eam infirmam vidit de
ipso brachio et post diem dominicum decimum septimum Junii dicta Johanna infra
quatuor dies ab infirmitate dicti sui brachii sinistri liberata fuit et eam
vidit totaliter liberatam, videns eam de dicto brachio plenarie se iuvare et
operari, sicut unquam melius fecit. Item interrogata per ipsum dominum
archiepiscopum, si ipsa cum dicta Johanna habitat et habitavit longo tempore in
una et eadem domo in civitate Januensi? respondit sub iuramento, quod sic.
Interrogata, si intellexit a prefata Johanna, si ipsa liberata erat meritis
bone memorie domine imperatricis predicte, respondit, quod bene intellexit ab
ea, quod prefate domine imperatricis meritis fuerat liberata. Actum Janue in
palacio archiepiscopali sancti Silvestri anno Domini MCCCXIIIo,
indiccione undecima die vicessima octava Junii presentibus Rostagno, priore
ecclesie sancti Antonii Januensis, fratre Gwillo de Thaurino, priore sancti
Sixti, Januensibus fratribus Thoma, Gerardo de Abbatibus de Florencia,
domicello prefati domini archiepiscopi, testibus vocatis et rogatis.
Et ego Franciscus de Lombardino...
Tercium miraculum.
In nomine Domini amen. In civitate Janua in parrochia sancti Georgii mulier
quedam nomine Adilheta annorum quinquaginta quinque per spacium decem mensium
et plus, penitus nichil videns, que dirigente ductore tam per viam quam per
domos, si quando vicinas suas visitare causa necessitatis vel pietatis intuitu
disposuerat, indigebat, absque ductore nesciens, quo tenderet vel quo iret, dum
esset in magna angustia nullo medicorum auxilio aut consilio, quod probavit pluries
et pluries, non potuit remedium invenire. Cum igitur huius cure
impossibilitatem per medicos Johanna, uxor magistri Wilhelmi de Vallecari, eius
vicina, perciperet, eidem Adilhete compaciens inquit ei: Cur non vovetis vos
domine sancte imperatrici? Eius meritis vestram recuperabitis sanitatem
pristinam oculorum. Petrina enim, uxor magistri Agristi, graviter paciebatur in
brachio, que emisso voto dicte imperatrici est ipsius meritis liberata, igitur
sic faciatis et liberabimini Deo dante. Quid plura? Acquiescens eius monitis
Adilheta votum emisit dicens: Ego Adilheta humiliter me devovi dicte sancte
imperatrici petens, ut eius meritis michi Altissimus oculorum meorum lumen
reddere dignetur. Sicque factum est, ut voto emisso die sequenti, quando surrexit
de mane, vidit clare fenestras medias apertas, discernens homines et alias res,
sicut prius viderat, antequam fuisset privata lumine oculorum, unde dixit: Per
omnia benedictus Deus et sanctissima imperatrix. Adilheta dicta iuravit ad
sancta Dei ewangelia, omnia vera esse supradicta, in presencia fratris
Porcheti, archiepiscopi Januensis, Johannis Turci de Clarasco, Petri de
Andoria, sufficienti eciam testimonio personarum idonearum omnia talia sunt
probata. Anno Domini MCCCXVo, die decimo tercio Junii. Hec eciam
omnia conscripta fuerunt per Franciscum de Lombardino, publicum notarium
imperialis aule.
Quartum miraculum.
In nomine Domini amen. In presencia venerabilis domini Porcheti, Januensis
archiepiscopi, et plurium testium aliorum frater Franciscus de Bartholomeo,
vicarius ministri provincie Januensis, guardianus simul fratrum Minorum eiusdem
loci, in virtute sancte obediencie et Spiritus sancti precepit fratri Ranaldino
de Placencia, quod veritatem perfectam diceret, nichil addendo, vel diminuendo
de beneficio sive miraculo, quod circa suam personam meritis sancte memorie
imperatricis illustrissime Margarethe Dominus ostendisset. Frater vero
Ranaldinus predictus dudum in ordine in omni bonitate probatus respondit quadam
vivaci tenaci memoria veritatem, que talis est: Die tredecimo mensis Junii ego
Ranaldinus in altari sancti Eligii missam pro anima domine imperatricis, sicut
communiter omnes fratres faciunt, celebravi sanus corpore atque mente; circa
nonam vero horam eiusdem diei magnis ventris quam tocius corporis doloribus
torquebar in tantum, quod quidquid habebam in corpore, pre dolorum angustia
vacuato, nichil potens sumere cibi vel potus aut medicinalis rei pre
importabilibus torcionibus, circa completorium cum devocione, qua potui, audito
prius miraculo facto in fratre Rolando de Cremona, ad supradicte imperatricis
suffragia me converti sic existens in doloribus conquassatus et dixi: O
dulcissima imperatrix Margaretha, si quid potes apud Dominum, adiuva me,
statimque emisso verbo per partem superiorem quidquid remanserat emisso, quod
tamen prius nunquam me fecisse recolo, plenam ab omnibus doloribus, torcionibus
et affliccionibus promerui, non dubito imperatricis meritis, sanitatem. Actum
Janue anno Domini MCCCXIIIo coram testibus pluribus fide dignis, hec
eciam conscripta sunt per Leoninum Grullum, publicum imperii notarium.
Quintum miraculum.
Anno Domini MCCCXIIIo in castro iuxta Papiam sito, quod Nazanum
dicitur, hoc miraculum meritis imperatricis Margarethe contigit. Quedam domina
nobilis nomine Florisia vidua existens, bonam famam habens, fluxu cepit
sangwinis laborare tam graviter multis diebus, quod pre debilitate virium nulla
sperare poterat auxilia medicorum, timens in brevi diem claudere extremum.
Deliberavit igitur ire ad castrum Nazanum, ubi nupta fuerat, ut de rebus suis
mobilibus ac immobilibus conderet testamentum. Cumque, antequam iret, audiret a
fratribus Minoribus sanctitatem imperatricis Margarethe et evidencia miracula
predicari a venientibus de Janua, audiens eciam de ipsa tanta laudum preconia,
se eidem in hac forma devovit: Vocavit namque ad se quandam suam vicinam nomine
Aldinam fame laudabilis, que tunc pro factis suis propriis ire disposuerat
Januam, quam taliter est allocuta: Ego infirmor ad mortem, medicorum et virium
auxilio destituta, propter hoc volo ire ad castrum Nazanum dispositura de rebus
meis, quia me breviter sencio ex hac miseria, quam pacior, transituram. Verum
quia Deo nichil est impossibile, audita virtute sancte imperatricis me sibi
devoveo petens cum omni devocione, spe, et fide certa sum, quod impetrare
potest a Deo mei fluxus cessacionem et corporis sanitatem. Et quia ad eius
tumulum personaliter venire non possum, quando tu fueris Janue, ipsam
visitabis, eique candelam hanc, qua totum corpus meum cinxeram, offeres
reverenter, humiliter petendo, ut me dignetur Altissimus imperatricis
Margarethe meritis liberare. Que omnia tam propter Deum quam propter
compassionem promisit predicta Aldina, quando esset Janue, firmiter adimplere.
Quid plura? Hec infirma portatur ad castrum predictum, Aldina vadit Januam et
die tercia votum implens vadit ad tumulum, votum obtulit, sanitatem pro
Florisina petit et ecce die et hora eadem, ut hec facta sunt, ut postea per
mutuam earum collocucionem patuit, dicta domina Florisina a suo languore
plenissime exstitit liberata. Que omnia sub testimonio sufficienti idonearum
personarum sunt cercius roborata et eciam hoc miraculum per Flocamontem de
Canena, publicum imperiali auctoritate notarium, est conscriptum.
Capitulum CXXIV.
Qualiter dominus Johannes, rex
Bohemie, comes de Lucemburg, contra Matheum comitem de Trencz cum expedicione
processerit anno Domini MCCCXVo, mense Junio.
Ad compescendam protervam quam acerbam violenciam, quam terre Morauie
spoliis, incendiis, hominumque abduccionibus nequicie fomes comes Matheus de
Trencz multifarie, multisque modis intulerat, copiosam armatorum multitudinem
tam de indigenis quam alienigenis dominus Johannes, rex Bohemie, convocat et
anno Domini MCCCXVo duodecimo kalendas Junii de Praga exiens versus
Vngariam procedebat, statimque cum idem rex ingressus fuisset Morauiam, Vngari
quidam audita fama metu tacti propugnacula, que in confinibus et terra Morauie
violenter occupaverant, in quibus se a facie regis salvari diffidebant, igne
apposito per se ipsos voluntarie cremaverunt et ad comitem de Trencz, suum
dominum, confugerunt. Ad castrum vero, quod Wessel dicitur, regalis exercitus
se applicuit et illud in primo congressionis aditu, more bellico scalis ad
muros appositis viriliter expugnavit, quo facto flumen, quod Moraua dicitur, ab
exercitu Bohemie transitur et ante castrum, quod Alba Ecclesia vocatur,
exercitus collocatur. Istud quippe castrum licet in Vngarie terminis situm sit,
ad reges tamen Bohemie pridem pertinuit, sed Matheus comes de Trencz ipsum
cessante resistencia suo dominio subiugavit. Cum autem regius exercitus in gyro
castri positus in obsidione moram faceret, ecce comes prefatus universos suos
aptatos ad prelium coadunat, obsessos in castro liberare satagens ad exercitum
regis cum sagittis et arcubus, gladiis, hastis et clipeis, facto clamore valido
in idiomate Vngarico, primitus satis viriliter et hostiliter appropinquat.
Tumultuantibus igitur et in altum vociferantibus eisdem Vngaris, iacula quoque
et tela undique velut nivem seu pulverem spargentibus, terror in prima
congressione exercitui regis tantus incutitur, quod magna pars eiusdem terga
hostibus vertere fugeque presidia querere videbatur. Fuit namque Bohemico
exercitui timor et suspicio, quod laterent acriores insidie in occulto;
spiritum vero fortitudinis Heinricus de Lypa vir utique strenuus tunc induit,
qui ut alter Judas Machabeus suis commilitonibus virilis animi constanciam
tribuit, ac eos, qui fugerant, verbis et verberibus viriliter ad prelium
revocavit, sicque cum vexillo regio, quod cum paucis Alemanis immobiliter in
loco campestri perstiterat, Bohemicus pariter et Teutunicus conglobatus
exercitus hostium cuneos velut telam aranee dissipans penetravit,
Quosdam mactavit et plures ense necavit
Et captivavit quosdam, quo fune ligavit.
Corruerunt namque die illo, ut dicebatur passim, hinc inde in locis silvanis
quam campestribus centum quinquaginta de Vngarix, unus autem tamtummodo ex
Bohemis. Tandem fugiente Vngarico populo palma victorie potitur milicia Bohemie
et tropheo. Verum quia in Vngariam longe procedere et inde alimenta ipsis
necessaria adducere regis exercitus propter silvarum densarum latebras et
viarum discrimina non potuit nec presumpsit, sed expensa, qua exercitus
indiguit, non absque labore gravi de Brunna ducta fuit, rex quoque Karolus
Vngarie regi Bohemie ex altero latere in adiutorium non venit, ut promiserat,
placuit igitur regi Bohemie et satrapis eius cum comite de Trentsch aliqualis
composicionis amicabilem, quam idem querebat concordiam admittere et sic ad
propria remeare. Unde factum est, quod ex utraque parte, regis videlicet et
comitis, electis octo arbitris causam discidii tractaturis rex cum suis de
obsidione Albe ecclesie abiit et Brunnam in die beati Jacobi apostoli introivit.
Habuerat autem in eadem expedicione rex Bohemie viros mille quingentos more
Sueuico aptissime galeatos, sed eorum, qui induti loricis et thoracibus,
mitrasque ferreas et cassides gestantes in capitibus, seque hastis, cuspidibus,
sagittis, arcubus et iaculis exercitabant, in prelio erant plura millia et fere
innumera multitudo. Quantus vero illorum Vngarorum adversariorum numerus
fuerit, nullius super hoc me certa relacio informavit.
Est michi hoc certum per multos sepe repertum,
Usus armorum gens non habet Vngaricorum;
Sed quando bellum committit sive duellum,
Pellicium strictum portat, tunice vel amictum,
Qui nimis est artus, quo stringit fortiter artus.
Et se sic aptat ad bellum, postea captat,
Ut sibi fiat equus velox et cursibus equus,
Plures offendit suus arcus, quem cito tendit,
Vulnera non parva facit hinc volitando per arva;
Non vult tranquille stando pugnare, sed ille
Aut fugit, aut agitat aliquem, sic prelia vitat,
Que fiunt dura servando sueuica iura.
Sed si scrire velis, fert magna pericula telis,
Arcum tendendo velociter et iaciendo,
Ex omni parte se tali protegit arte,
Nam iacit ante, retro, quod debes credere Petro,
Nec parcunt uni telis volitantibus Hunni,
Ne fias funus, hostis non sit tuus Hunnus,
Et crines cunctos lardo vel carne perunctos,
Vngarice gentes portant curtas quoque mentes.
Est gens ista levis, iaculis sevissima sevis,
Quantum te pressit Morauia, quot mala gessit
Vngara turba tibi, nequit dici neque scribi,
Iuxta tuos postes vicinos hos habes hostes,
A quibus eripiat te Christus, et hoc cito fiat.
Item anno Domini MCCCXVo circa festum beati Jacobi facta est
tanta post siccitatem nimiam diluviosa aquarum inundacio in quibusdam partibus
Bohemie et Morauie, qualem raro aliquis meminit nostris temporibus exstitisse,
specialiter tamen flumen Albea proprium excedens alveum per loca circumiacencia
spaciebatur campestria, stabula inebriabat, et horrea secum quoque deducens
evulsit plurima molendina; porro in tantum se flumina in altum crescencia
elevaverunt, quod plures in villis adiacentibus litori ultra sepes et hostia
navigio remigabant.
Eodem anno in diversis partibus plurimi inventi sunt heretici, qui obmissis
et contemptis clavibus ecclesie in quibusdam conventicularibus latibulis confessionem
suam aliis laycis facere sunt comperti, et de illis in sexu promiscuo infra
mensem unum Prage quatuordecim sunt cremati, plures accepta cruce agere
penitenciam promiserunt.
Capitulum CXXV.
De eleccione duorum regum in imperio
Romano. Qualiter mortuo serenissimo Heinrico imperatore septimo duo reges
Alemanie sub discordia sunt electi.
Post decessum divi Heinrici imperatoris septimi, anno scilicet MCCCXIIIo
mense Septembri, reverendi domini Petrus Maguntinensis, Baldewinus Treuerensis
ac Johannes Coloniensis archiepiscopi circa Confluenciam pariter convenerunt,
sacro tunc vacanti imperio de competente principe provisuri. Sed ut ego tunc
ibidem presencialiter constitutus vidi, de negocio tam arduo arto in tempore
concordare non poterant, ex unanimi consilio alium laciorem conveniendi et
tractandi terminum prefigebant, sub quo aliorum principum electorum votum et
propositum requirere disponebant. Denique proximo sequenti mense Junio iterum
in predicto loco iidem tres archiepiscopi presentibus sollempnibus ceterorum
principum nuncciis de Romano eligendo principe voluntates inter se sagaciter
investigant et velut antea dissencientibus affectibus vice iam altera minime
concordabant. Johannes namque Coloniensis archiepiscopus triginta millium marcarum
promissione avaro instigante animo depravatus, volebat tantummodo Fridericum,
ducem Austrie, Alberti, Romanorum regis filium, in regem eligere, e contrario
Treuerensis ac Maguntinensis archiepiscopi conabantur Johannem, regem Bohemie,
ad imperii fastigium sublimare, nunccii vero ceterorum principum cepere diversi
diversis partibus adherere. Tandem cum tantum scisma inter electores ac
tumultus fieret in populo, miles quidam surgens indicto manu sua silencio hec
locutus est coram nobis et omni populo inibi congregato. Vobis, inquit, o
principes et absencium principum ambaxatores dominus Maguntinus, qui in
eleccione tempore vacacionis sacri imperii omnium principum esse dinoscitur
decanus, autoritate ipsius imperii mandat, ut qui in eleccione Romani principis
ius suum obtinere et exercere desiderat, hoc anno tercio decimo kalendas
Novembris in Frankenfurt veniat et ibidem votum suum exprimere non obmittat,
qui non venerit, iure suo pro isto tempore se privabit. Hac prolata sentencia
omnes abinde discessimus sine mora. Interea Treuerensis et Maguntinensis
archiepiscopi perpendentes, quod in Johannem, regem Bohemie, propter defectum
etatis legitime, ut puta, qui primo tunc annum decimum septimum ceperat
attingere, electores ceteri vota sua nollent transfundere, nec ducem Austrie
hii duo vellent admittere, missis nuncciis ad Lodowicum, ducem Bauarie, ipsum
hortantes invitant, ut pro vacantis imperii apice nequaquam negligat laborare.
Nempe idem dux Lodowicus eodem anno mense Februario precedente contra
Fridericum, ducem Austrie, in campestri prelio triumphaverat, nec non circiter
trecentos de comitibus ministerialibus ac libere condicionis nobilibus, viros
famosos, ceperat, unde ob hoc nomen suum celebre atque preclara gloria ipsius
in auribus multorum principum se lacius diffundebat. Hac itaque fortunata quam
insperata percepta legacione mox iter arripit, ad Maguntinensem ac Treuerensem
archiepiscopos pervenit, ubi ex mutue collocucionis affatibus eius naturalis ac
benigna industria horum, quos visitaverat, principum animos ad suum obtinendum
propositum favorabiliter inclinavit. Nichilominus Fridericus, dux Austrie, hinc
inde legatos suos mittit, munera promittit, et ubi vox impetrare non sufficit,
res accedit. Post elapsum itaque prediffiniti temporis, ecce terminus
eleccionis appropinquat et ad veniendum in Frankenfurd quilibet inter electores
principes, quanto valet, valencius et decencius aptari festinat. Anno igitur
Domini MCCCXIVo septimo kalendas Novembris tanta principum, comitum
ac milicie mirifice est copiositas in Frankenfurd congregata, quanta et qualis
nostris temporibus, ut dicitur, insimul non est visa. Siccine in litore fluvii
Mogoni contra plagam aquilonalem Lodowici, ducis Bauarie, et suorum fautorum
exercitus iacuit, in alio quoque latere fluminis eiusdem contra meridiem
Fridericus, dux Austrie, se cum suis adiutoribus collocavit. Itaque die
predicto, que tunc cum festo beati Luce ewangeliste concurrerat, hora quasi
nona Petrus Maguntinensis, Baldwinus Treuerensis archiepiscopi, Johannes, rex
Bohemie, Woldemarus, Brandenburgensis marchio, ibidem presencialiter constituti
Lodowicum, ducem Bauarie, in principem imperii Romani et advocatum ecclesie
eligunt canonice et assumunt. Ex parte vero altera in eadem hora Johannes,
Coloniensis archiepiscopus, Rudolfus, dux Bauarie, Lodowici tunc electi
germanus, et Johannes, dux Saxonie, Fridericum, ducem Austrie, esse regem
Alemanie alcius proclamarunt.
O quantus strepitus tunc fit, quantusque mugitus,
Pars fremit adversa, clamant alii vice versa,
Efficitur multus mox in populoque tumultus,
Hii Ludowicum laudant, alii Fridericum.
Et nisi fluxisset ibi Moganus, inde fuisset
Mox ingens bellum generatum, sive duellum,
Quod destruxisset hos ac alios necuisset.
Porro unus exercitus ad sibi contrarium accedere non potuit, quia per aquam
solum transitus patuit. Urbs Frankenfurd per triduum clausa fuit, die vero
tercia eleccione iam dissona celebrata, cum civitas esset aperienda,
Fridericus, dux Austrie, valde mane ante diluculum recedendo movere incipit sua
castra; sustinuerat enim ipsius populus gravem ibi famis penuriam, et quia
exercitum tunc habuit duce Bauarie multipliciter pauciorem. Quo discedente
Lodowicus rex novus civitatem Frankenuurd cum principibus pluribus et octo
millibus armatorum in magnis dextrariis sedencium omnibus occurrentibus et
applaudentibus accedit et ingreditur, ac ab inde post pauci moram temporis
Aquisgrani proficiscitur, per dominumque Petrum, Maguntinensem archiepiscopum,
ibidem in sede regum collocatur, nec non regio diademate una cum Margaretha,
sua coniuge, sollempniter insignitur. Ostendit namque idem Maguntinus
archiepiscopus papalia quam imperalia privilegia, quod per ipsum de iure sit
regum Alemanie coronacio celebranda. Audiens autem Johannes, Coloniensis
archiepiscopus, quod Lodowico Maguntinensis diadema imposuerit, ipse suo
consuetudinario fungi volens officio Fridericum, ducem Austrie, in Bunna suo
oppido in mense Januario similiter coronavit; ex hoc poterit bene dici:
Dissimiles leges fiunt, cum sunt duo reges.
Cum duo sunt capita, tunc salva nequit fore vita,
Solo sub capite poteris tu vivere rite,
Unus sit princeps, plures non opto deinceps,
Nam bene dicenti cuidam credo sapienti:
Encia, inquit, nolunt male disponi, nec est bona pluralitas principum; unus
ergo princeps. Ex horum itaque regum duorum discordia ubique surgunt discidia,
committuntur passim prelia et in omnibus fere partibus Alemanie suboriuntur
pericula infinita. Sueuia, Alsacia, Renique superiores comites paucis duntaxat
exceptis ferunt auxilium Friderico; Spira vero et Wormacia, Maguncia, Colonia
cum Nuerenberg et Augusta cum pluribus ipsarum civitatum episcopis et
inferioris Reni comitibus astant fideliter Lodowico. Coloniensis tamen
episcopus, comes de Nassowe, atque Kraft dictus de Hohinloch, licet plurima
contraria sustineant, Friderico tamen usque hodie astare non cessant; similiter
Lodowicus de Ottingen et de Winesberg comites, licet in Sueuia dominia ipsorum
habebant, Fridericum tamen viriliter impugnant. Sic sunt confusa omnia,
consurgunt undique bella; stuporem eciam vehementer omnibus audientibus
ingerit, quod Rudolfus, dux Bauarie, multociens factam cum Lodowico germano suo
concordiam ruperit et in eiusdem fratris sui preiudicium Friderico de Austria
voto et viribus usque adhuc assistere non obmittit. Porro iacturam honoris,
quam ex fratris contemptu idem Rudolfus pertulit, modo sentit, nam ipse quodam
iusto Dei iudicio quam legali dampnatus sentencia a toto suo ducatu eiectus
exulat et in Wormacia sex tantum contentus famulis velut profugus peregre stat.
Hunc vero deieccionis laqueum uxor sua de Nassowe progenita suggestione
nepharia contexuit, quia dum Lodowicum, ne consequeretur imperium, impedire
quesivit, se ipsam et maritum cum heredibus in ultimum exterminium perduxit.
Semen enim discordie inter fratres hos seminare hec femina idcirco querebat,
scilicet ut, dum Rudolfus Lodowicum supprimeret, sua posteritas extincto fratre
totum dominium Bauarie possideret. O perfida et detestabilis intencio, qua quis
ditari desiderat se et posteros ex patrimonio alieno! O quam ceca est honoris
mundani et humane cupiditatis ambicio, que fratrem a fratre segregat et aggerat
in inimico. Flebiles non immerito naturalis amoris unitas promere poterit
querelas, quod, quos ex eadem radice originalis produxit nativitas, solutis et
neglectis amicicie nexibus honoris obtinendi ambitu occultas contra se
moliuntur insidias et contradicciones eciam suscitant manifestas. Albertus
quippe rex Romanorum, Friderici istius pater, mater quoque Lodowici ex eodem
sunt utero procreati. Hec propinqua consanguinitatis nequaquam obstat linea,
quin adhuc, utcunque poterunt, isti consobrini facere cogitent invicem sibi
mala. A primo namque eleccionis ipsorum tempore ipsi, quam homines eorum nunc
circa Spyram, nunc circa Augustam et hinc inde sepius contra se acies bellicas
fortissimas direxere, non tamen adhuc generali campestri prelio pariter
conflixere, sed qui fragiliores fuerant, forcioribus maluerunt cedere, quam ex
dubioso certamine tropheo forte carere. Verum tamen in diversis partibus
utriusque fautoribus sepius alternatis vicibus inferuntur pericula et precipue
Friderico in provincia, que Sweycz et Vherach dicitur, Leupoldo fratre suo vix
evadente fere duo millia pugnancium per populum satis inermem et humilem ferro
et fluvio sunt extincta. Iste est annus Domini MCCCXVo eleccionis
vero istorum duorum regum secundus et adhuc non est proch dolor finis discordie
et consumacio pestis huius, adhuc globus volvitur, sed quando et ubi residere
incipiat, penitus ignoratur.
Sed Deus hoc faciat cito, quod concordia fiat
Hos inter reges, ne luat ampla seges.
Capitulum CXXVI.
De captivitate Heinrici de Lypa et de
pluribus incidenciis. Qualiter propter captivitatem Heinrici de Lypa disturbium
in regno Bohemie ortum fuerit et propter hoc dominus Treuerensis archiepiscopus
in Pragam cum Maguntino archiepiscopo venerit.
A principio ingressionis sue in Bohemiam inclitus Johannes rex iuxta se
frequenter plurimos de Alemania comites ac nobiles sapiencia quam potencia
insignes habere consueverat, quorum fretus consilio singula fere sui regni
negocia disponebat, quibus et vicissim regalia beneficia et officia conferebat.
Videntes autem regni Bohemie barones se nonnunquam a secretis regis tractatibus
sequestrari, lucrumque et pecunias, quas prius tollere didicerant, extere
nacionis manibus attrectari, invidia, que prosperis insidiatur alienis
eventibus, in quorundam magnatum cordibus non distulit nerviciter radicari.
Namque solent gentes quecunque, quod advenientes
Alterius terre nequeunt secum bene ferre,
Sic quod ditentur ipsis nimis et dominentur.
Sed si miscentur simul aut habitare videntur
Gentes ex terris variis, inhiant nisi gwerris,
Hoc inquilinus non fert, quod eum peregrinus
Opprimat aut ledat, sed quod de rure recedat,
Hoc petit ac orat, et toto posse laborat.
Unde regni nobiles crebro privata concilia et familiaria colloquia
celebrant, vias omnes, quas valent, palliata sollicitudine ad eliminandum de
regno Alemanos excogitant, demum regalibus aspectibus talibus cum affatibus se
presentant: Domine, inquiunt, rex vestra naturalis industria liquido regni
statum et condicionem hominum intelligit, nichilominus tamen et de hoc exponere
ipsa fides, qua vobis astringimur, enucleacius nos compellit. Ecce isti
hospites, qui in regno sunt, simul avaricie student, fiscum regium eviscerant,
solum ad hoc cura frequens ipsos sollicitat, ut pecunias per fasque nefasque
congregent et deducant, castra et beneficia regni plura occupant, et tamen
pacem in stratis facere non sufficiunt nec laborant. Nobis autem, qui in regno
nati et regi famulari parati sumus, si domine rex vos curaretis credere atque
beneficia terre committere, optime valeretis hec omnia dispendia precavere, per
vos pax fieret, rex et regnum proficeret, et que sic modo deducitur, in regno
pecunia remaneret. Tociens huius importune peticionis instancia cum minarum
adieccionibus repetitur, quod tandem, quod petitur, exauditur. Dominus itaque
Bertoldus comes de Henneberg, Vlricus lantgravius de Lutenberg extra Bohemiam,
Dytenus iuvenis de Castello extra Morauiam cum pluribus aliis Teutonie
nobilibus exeunt et ad propria redeunt, seque Bohemici magnates de regis et
regni negociis totaliter intromittunt. Anno igitur Domini MCCCXVo
mense Aprili Johannis regis regni anno quinto Heinrico de Lypa in Bohemia,
Jeschoni de Wartenberk in Morauia consencientibus fere universis regni
nobilibus per ipsum regem omnia sunt regalia negocia recommissa. Hiis itaque
gestis pax, que sperabatur, non venit. Expedicio expedicioni, exaccioni exaccio
cottidie succedit, profectus regi, ut putavimus, non succrevit, sed de urbora
Kuthnensi et moneta, que tunc septimanis singulis quingentas aut sexcentas
marcas regi solvere debuit, marcas sepe tantum sedecim septimanatim pro
expensis regalibus rex suscepit, reliqua vero tota pecunia, prout Heinricus de
Lypa camerarius existens disposuit, fuerat distributa. Excrevit inter hoc
arridente fortuna Heinricus de Lypa super omnes, qui erant in Bohemia, accrevit
pariter ipsius fama, gloria, curia ac ingens familia, ita quod multo copiosior
ipsius quam regis facta est clientum ac militum subsequens ac previa, cum
incederet, comitiva. Omnia subiacent suis nutibus suisque iussionibus; rex sibi
obtemperat et populus universus, sed dic michi, quod modo quero:
O tu fortuna, que te varias quasi luna,
Et nescis stare, si sic cupias habitare
Sub stabili sorte, quod et hoc velis, ecce precor te.
En ego fortuna, si starem forte sub una,
Et non mutarer, nunquam fortuna vocarer,
Nam mea raro rota scit stare, sed est quasi tota
Cotidie mota, facit hinc bona, nunc mala vota:
Hunc premit et sursum post elevat et cito rursum,
Qui sedet in throno, par incipit esse colono.
Qui stat, conspiciat, ut non cadat, ac ita fiat
Ultimus ex primo, quando residebit in immo,
Et neque desperet homo, si sibi forsan adheret
Sors, que sic dura se mutant talia iura.
Cum igitur fortunatorum eventuum Heinricus de Lypa staret in cacumine,
amicorum ac famulorum circumfultus valida multitudine, ita quod se putaret
falli aut deici non posse, ecce quidam regni magnates, quorum nomina, quia nota
sunt, supersedi scribere in hoc volumine, sub cuiusdam fidelitatis velamine
regem adeunt, dixeruntque: Fraudis dolose vobis domine rex Heinricus de Lypa
latentes inferre insidias molitur, quibus si non maturius occurritur, a vobis
vite sanitas ac regalis dignitas auferetur. Quibus suggestionibus occultis
ventura non prospiciens regis et regine puritas aures credulas prebuit, et ut
opportune Heinricus capiatur, uterque consensum apponit. Igitur Heinricus de
Lypa anno Domini MCCCXVo septimo kalendas Novembris in castro
Pragensi coram rege per Wilhelmum de Waldek dictum Leporem armata manu capitur,
in Angerbach castrum mox deducitur, ubi in turri sub duodecim virorum custodia
diligenter mancipatus vinculis custoditur. Quo facto mox in cunctis regni
finibus inexplicabilia surgunt disturbia, ubique videntur incendia et spolia et
lamentaciones, et cantare ve et ve incipit Bohemia fere tota. Omnis enim
Heinrici de Lypa generacio, que de Ronowe dicitur, cum suis fautoribus et
assumptis sibi externis predonibus pariter congregatur et in regis preiudicium
in oppido Bohemicali Broda cum quingentis galeis collocatur. Volebant enim isti
per hoc regi terrorem incutere captumque Heinricum sic eripere aut saltem
montem in Kuthnis aut aliquam de circumiacentibus civitatibus hostiliter
obtinere. Interea Boleslaus, dux Wratislauiensis, Elizabeth regine sororius, ad
regem venit, ipsumque verbis consolatoriis ac pollicitis auxiliis forcius
animavit. Sic itaque rex, qui ad partes Reni pro adducenda milicia ire
personaliter disposuerat, pro se reginam in festo Nativitatis Domini ad
Lodowicum, Romanorum regem, regine avunculum, transmisit, ipse quoque rex
interim cum Wilhelmo dicto Lepore, Petro de Rosinberk et cum amicis Thobie de
Bechin hostibus viriliter restitit, et tres civitates, videlicet Mutam, Policz,
Germer, quas Elizabeth regina dicta de Grecz, noverca scilicet Elizabeth
regine, dotis nomine tenuerat, consencientibus urbium illarum incolis
expugnavit. Ista namque duorum regum Bohemie relicta Heinricum de Lypa propter
fidem et servicium favore precipuo graciosius fuerat prosecuta, unde stare
incipit cum parte regi Johanni adversa. Fiunt itaque hinc inde turbis
hostiliter congredientibus particulares conflictus et iam hunc, iam illum consumit
gladius et alter deducitur captivatus. Eorum autem omnium, qui adversus regem
dimicant, Johannes de Wartenberk, Beneschii filius, exstitit capitaneus, vir
utique magnanimus, strenuus et miles famosissimus, qui dum quandam municionem
ecclesie prope Grecz, que Costel dicitur, impugnaret, anno scilicet Domini
MCCCXVIo in vigilia Epiphanie Domini, tactus in facie baliste
iaculo, ibidem subito est extinctus.
Strenuus hic miles actus committere viles
Raro consuevit, eius sed gloria crevit
In terris multis. Quis erat, si noscere vultis?
Ipse fuit iuvenis fortis, natus quoque venis
Nobilibus, largus, animosus, in actibus argus
Quidquid spectabat ad honores, illud amabat,
Hic digneris ei dare Christe locum requiei,
Ne sua mors subita privetur perpete vita.
Labes tamen infamie Johannis istius militis gloriam non modicum obfuscavit,
quia tria castra Morauie Eichhorns, Bisencz et Grecz, que a rege sub fide in
feodo receperat, requisitus et per regem ammonitus minime resignavit.
Cum hec fierent, dominus Petrus de Rosinberk considerans, quod Heinrici de
Lypa liberacio in longinquum se protraheret, filiam eiusdem virginem, que sibi
desponsacionis annulo desponsata fuerat, repudiavit et sic dominam Violam,
filiam ducis de Theschin, iuvenis Wenceslai regis relictam, annuente rege
Johanne sibi matrimoniali federe copulavit. Per has nupcias Petrus de Rosenberg
regi arcius astringitur et a cognacione illius, cuius contempserat filiam,
amicicie nodum solvere comprobatur. Tandem licet rex in locis campestribus ante
castrum Budinam cum exercitu de Polonia et Mysna congregato iacens cunctis suis
hostibus forcior exstiterit, occulte tamen tradicionis molimina tam a suis,
quam alienis sibi inferenda metuit, missis nuncciis dominum Baldewinum,
Treuerensem archiepiscopum, suum patruum, ut in Bohemiam veniat, multifariis
precibus invitavit, qui patris amantis more angustiato succurrere desiderans
filio una cum domino Petro, Maguntino archiepiscopo, anno Domini MCCCXVIo
mense Aprili venit in Bohemiam cum quadringentis magnis dextrariis, electaque
milicia et exercitu glorioso. Septimo kalendas Aprilis eiusdem duobus
archiepiscopis in Pragam venientibus tractatus pro Heinrico de Lypa incipitur,
et post multa media ad hoc deducitur, quod obligatis novem castris et sex de
nobilibus terre regi assignatis obsidibus Heinricus de Lypa, qui sex mensibus
captus in Angerbach iacuerat, ut cum rege concordare valeat liberius, quinto
decimo kalendas Maii a vinculis liberatur.
Tunc nova tractantur et tractatus renovantur,
Sed quid succedat, nemo se noscere credat.
Per idem tempus cometa quedam satis notabilis versus plagam septemtrionalem
mense Novembri apparuit, que in fine mensis Februarii suum cursum et periodum
terminavit. Hec cometa duravit a festo beati Andree usque Mathie.
Eodem tempore anno scilicet Domini MCCCXVIo in die beatorum
Tiburcii et Valeriani igne domestico, qui in platea Judeorum incipiens usque ad
portam beati Martini iuxta murum se diffuderat, Pragensis civitas dampnabiliter
est cremata; post hoc incendium die duodecimo iterum alia circa ecclesiam beati
Valentini maxima adustio est secuta.
Quecunque hactenus hic notavi, non ideo scribere curavi, que acsi michi ex
hoc delectacio aliqua fuerit, sed ut quilibet, qui ista legerit, intelligat,
quam subito mundus et concupiscencia eius transeat.
De filio primogenito Johannis, regis Bohemie.
Anno Domini MCCCXVIo pridie idus Maii hora prima in civitate
Pragensi natus est Wenceslaus domini Johannis regis et domine Elizabeth regine
Bohemie et Polonie primogenitus, in cuius ortu factum est gaudium et tripudium
omnibus, qui regis et regni prospera diligebant. Hic puer tercio kalendas
Junii, in die videlicet sancto Pentecostes, in ecclesia kathedrali Pragensi in
presencia domini Baldewini, archiepiscopi Treuerensis, domini Johannis
Pragensis, et domini Hermanni Prisirensis episcoporum per dominum Petrum,
Maguntinum archiepiscopum, vociferantibus et acclamantibus pre gaudio universis
sacri fontis baptismate sollempniter est renatus. Iste puer mense Septembri in
Burgelinum ducitur, domino Wilhelmo Lepori presentatur et mense Marcio in
Pragam incolomis est reductus.
Capitulum CXXVII.
Qualiter dominus Johannes, rex
Bohemie et Polonie, cum domino Baldewino, Treuerensi archiepiscopo, circa
flumen Neccarum adversus Fridericum, ducem Austrie, pugnavit anno Domini
MCCCXVIo.
Postquam dominus Heinricus de Lypa intervenientibus pluribus tractatibus et
promissis de suis fuisset captivitatis vinculis liberatus, novissimus error
priore peior efficitur, et pax, que sperabatur, minime sequebatur. Verum tamen
primo quidam nobiles Heinrici de Lypa consanguinei sub verbis pacificis in dolo
regi multa de pace servanda promissa faciunt, sed paulatim ad inimicicias
patentes prorumpunt. Interea dominus Lodowicus, Romanorum rex, audiens, quod
Fridericus, dux Austrie, suus adversarius per Sueuiam in Reno cum valida
multitudine hominum descenderet, domino Johanni, Bohemie et Polonie regi,
dominis quoque Petro Maguntino, Baldewino Treuerensi archiepiscopis suos
legatos et epistolas in Bohemiam dirigit, et eorum sibi auxilium ferri petit.
Sic mox, quod petitur, accipitur, quod queritur, invenitur. Rex itaque Johannes
peticioni omnium regni nobilium annuens, regnoque suo de pace post se servanda
providere cupiens dominum Petrum, Maguntinum archiepiscopum, regni pro se
constituit capitaneum, ipseque cum patruo suo domino Baldewino, Treuerensi
archiepiscopo, in octava beati Laurencii de Praga exiens ad regem proficiscitur
Romanorum. Paucos autem Bohemie nobiles secum rex in exercitu suo duxit, sed domini
Treuerensis homines sibi applicans de Alemanie diversis partibus sibi eciam
plurimos sociavit. Hii itaque rex et archiepiscopus tercio kalendas Septembris
cum Lodowico, Romanorum rege, prope Nuerenberg conveniunt versus Ezcelingam,
civitatem Sueuie, ubi dux Austrie sua tentoria fixerat, pariter procedunt,
igitur Lodowicus Fridericum hostiliter visitat et tantum audacter se ad ipsum
applicat, quod utriusque exercitum flumen, quod Neccarus dicitur, tantummodo
dividebat, uterque applicantur litori et terribilibus oculis et iocis odiosis
se mutuo non desinunt intueri. Iacuit tamen Fridericus cinctus municione in
monte, Lodowicus in valle, potuit igitur Fridericus, cum voluisset, alios
invadere, sed non invadi. Porro cum diebus quinque contra se hii principes
hostiliter iacuissent, et hinc inde passim plurima dampna suscepissent, ecce
tercio decimo kalendas Octobris die dominico hora vespertina clamor validus
extollitur, et prelium imminens nuncciatur, surgunt ad clamorem principes,
armantur milites, vexilla et galearum insignia eriguntur. Hii enim, qui de
parte Lodowici fuerunt, primi prelium inceperunt, flumen licet graviter
transire ad adversarios gestiunt, at illi, quantum poterant, restiterunt. Totum
autem pondus prelii in mediis Neccari vertebatur fluctibus, ita quod ibi
prelium fuerat factum maius, quosdam absorpsit fluvius, alios occidit gladius,
quosdam, qui non aufugerant, detinuit inimicus; durat hoc bellum usque ad solis
occasum. Lodowici itaque exercitus opitulante Deo prevaluit, et ex hiis, qui cum
Friderico fuerant, duodecim comites cum aliis centum et quadraginta militibus
et viris militaribus captivavit. Mille vero et quingenti dextrarii in eodem
prelio sunt occisi. In acie huius certaminis congressione dominus Johannes, rex
Bohemie et Polonie, baltheo militari cinctus est, et alios plurimos cinxit, et
eodem die ut novus miles gloriosissime, ut stupor fuit videntibus, dimicavit.
Sequenti vero die rex Lodowicus pro adducendis expensis versus Helprunnam cum
suo incipit exercitu procedere, ut sic plus munitus Fridericum, suum
adversarium, acrius valeat impugnare. Processit autem et tunc Johannes, rex
Bohemie, una cum domino Baldewino, Treuerensi archiepiscopo, versus Lucenburk
suam propriam comiciam, ubi adhuc manet et nescio, quando redeat in Bohemiam,
terram suam. Porro Fridericus, dux Austrie, regis Lodowici non exspectavit
reditum, sed cum suis incipit ascendere Renum. Interea dominus Petrus,
Maguntinus archiepiscopus, qui pro rege Johanne in Bohemia remanserat
capitaneus, pro pace laborat pro viribus, sed proch dolor dulciloquio nobilium
deceptus, nullus omnino suum laborem consequitur pacis fructus. Videns autem
idem Maguntinus, quod nichil per verba blanda in regno proficeret, sed quod
ubique malum discordie succresceret, tandem tedio ductus et eciam per
Lodowicum, regem Romanorum, vocatus anno Domini MCCCXVIo sexto idus
Aprilis infra octavas Pasche de Praga exiens versus Nuerenberg, ubi ipsum
Lodowicus rex prestolatus fuerat, dirigit suos gressus, quo abeunte et domino
Johanne, rege Bohemie, similiter absente tocius regni cura et regimen incumbit
inclite domine Elizabeth regine. Adiuvabit eam Deus vultu suo et dextera
Domini, oro, protegat hanc et regnum amen.
Capitulum CXXVIII.
De pestilenciis, que evenerunt in
diversis mundi partibus anno Domini MCCCXVIo.
Iste annus Domini MCCCXVIo tot in se pestilencias et miserias
continet, quod eas audire auris refugit, mens stupescit. In hoc anno, ut supra
diximus, cometa quedam in parte aquilonari apparuit, que disponente Deo plurima
pericula nuncciavit. Estatis namque tempore contra naturam huius temporis facta
est ex continuatis imbribus tam copiosa aquarum habundancia, quod more diluvii
in locis pluribus subverteret edificia, muros et castra. In partibus Saxonie
tantum Albea fluvius excrevit, quod quadringentas et quinquaginta villas aque
vicinas cum hominibus et pecoribus pariter delevit. In Austria, Polonia,
Vngaria et Mysna de hoc diluvio omnium hominum querimonia nuncciabat infinita
pericula esse facta. Hec aquarum inundacio campos et valles cooperuit, fenum et
segetes destruxit, secumque plura, que rapuit, deduxit. Subsecuta est lacrimosa
mors hominum et tantum mors prevaluit, quod in plerisque villis et civitatibus
fovee profunde fierent, que mortuorum insimul plurima corpora velut morticinia
operirent. Bladum, fenum deficit, deficiunt et pascua, ut esurire et interire
incipiant homines et iumenta. Retulit nobis dominus Petrus, Maguntinus
archiepiscopus, quod infra dimidii anni tempus in civitate solum Metensi
quinquies centum milia hominum mortua sunt; nichilominus equos, sues, oves et
boves et universa pecora campi necuit pestilencia huius anni; oves enim plures
quam mille exceptis aliis animalibus premortuis, que ad Aulam Regiam
pertinuerunt, in grangiis perierunt. Estatem hanc fluminibus non fructibus
fertilem hiemps aspera subsequitur, adducens nivis copiam, frigorisque rigorem.
In hac hieme a festo beati Andree apostoli usque ad diem Palmarum, qui
videlicet quinto kalendas Aprilis fuerat, Multauia fluvius in tantum congelatus
permanserat, quod in ipsius glaciali superficie sine omni interpolacione
cottidie quasi super aridam populus transiens ambulabat. Ex hac diutina hieme
acriori fame premebatur populus et pabula animalibus defecerunt; malum malo
additur, quia regnum ubilibet et maxime religiosorum possessio assidue
spoliatur. Tantum eciam inter hec illorum de Sampach et de Brandeys et aliorum
circumsedencium malicia cottidianis spoliis Landiscronam et circumiacencia bona
ad Aulam Regiam pertinencia devastaverat, quod ipsa domino Heymaczoni, filio
Potonis de Duba, ut ea defenderet, quasi gratis nos committere oportebat.
Eodem anno dominus Petrus, Olomuncensis episcopus, septimo idus Junii Prage
moritur et in castro sepelitur. Hic licet prepositus Pragensis et
Wyschegradensis simul et regni Bohemie cancellarius diu fuerit et omnibus
diviciis plenus in vita exstiterat, in morte sua vix tantum sibi remansit, quod
poterat sepeliri. Tunc dixi:
Se facit hic stultum, qui thezaurum sibi multum
Congregat et nescit, quis eo moriente capescit
Divicias istas. Tibi consulo, desine cistas
Nummis implere, sed tu nitaris habere
Gemmas virtutis, ex hiis tibi porta salutis
Late pandetur, cum spiritus egredietur.
Huic domino Petro dominus Cunradus successit, qui idus Julii est in
episcopum Olomucensem electus.
Eodem anno circa festum beati Jacobi apostoli, postquam per mortem domini
Clementis pape quinti sedes Romana usque ad tercium annum vacaverat, dominus
Johannes vicesimus secundus, qui prius Jacobus dictus Auinionensis episcopus
fuerat, in partibus Francie a cardinalibus, qui ibi congregati erant, pariter
in apostolicum est creatus.
Capitulum CXXIX.
De cessione primi abbatis Aule Regie
et quibusdam aliis.
Post hoc tempus, anno videlicet Domini MCCCXVIo in crastino
beatorum Prothi et Iaccincti martyrum die dominico, quando per totum ordinem
Cisterciensem missa de Sancto Spiritu cantabatur, in presencia dominorum
Johannis Waldsachsenis, Heydenrici Scedlicensis et Gerwici Ossecensis abbatum
domino Cunrado, qui viginti duobus annis cum dimidio abbatizaverat honeste,
voluntarie cedente dominus Petrus abbas tercius in abbatem Aule Regie ab
universis electoribus canonice et concorditer est electus. Predictus vero
dominus Cunradus, qui primus abbas Aule Regie exstitit, bis abbacie regimen
resignavit; in prima resignacione dominus Otto sibi successit, qui anno uno cum
dimidio abbatizavit et postea resignavit; iterum dominus Conradus eligitur et
abbatis nomine insignitur. In hoc igitur officio annis pluribus mansit et
secundario resignavit, sibique dominus Petrus successit anno Domini MCCCXVIo,
fundacionis vero Aule Regie anno vicesimo quarto. Si igitur personas
attendimus, dominus Petrus est abbas Aule Regie tercius, si autem mutacionem
officii inspicimus, abbas computabitur quartus.
O Jesu Christe fac, abbas quod novus iste
Semper proficiat, quod et acceptus tibi fiat.
Cum autem abbas iste creatus ex novo fuisset, propter commune disturbium
regni et sterilitatem anni domus Aule Regie pluribus defectibus et debitis
subiacebat.
Anno Domini eodem dominus Heinricus, filius domini Bolconis, ducis Silesie
de Sweidenitz, duxit legitime sub matrimoniali federe Agnetem virginem, domini
Wenceslai regis, fundatoris Aule Regie, filiam, quam ex domina Elizabath
regina, sua secunda coniuge, generavit. Hanc puellam teneram etatis sue anno
duodecimo absque consensu et consilio sororis sue, domine videlicet Elizabeth,
Bohemie et Polonie regine, mater sua predicto principi desponsavit, sibique cum
filia civitatem Grecz, quam tunc habuit, pariter resignavit. Predictum autem matrimonium
per Heinricum de Lypa ac per alios terre nobiles, eiusdem Heinrici complices,
in preiudicium domini Johannis, regis Bohemie et Polonie, ut dicitur ab
omnibus, est contractum. De hoc fides accipitur, quia nunc de Grecz regnum
Bohemie spoliatur.
Capitulum CXXX.
De testamento scriptoris huius libri.
Omnia mundana pereunt quasi sompnia vana,
Cercius ipse super regalia solia nuper
Leges condentes vidi reges residentes,
Horam transivi, tunc hos reperire nequivi.
Quo meat Heinricus cesar pietatis amicus,
Iustus et Augustus diademate laudis onustus?
Quo venit Adolfus, pater Albertique Rudolfus?
Quo venit Ottakarus, Wenceslaus michi carus?
Quo Romanorum, quo reges Assyriorum,
Quoque Bohemorum, Francorum sive Danorum,
Aut Hispanorum cum Gotis, Vngaricorum,
Quo die Anglorum, Grecorum sive Medorum
Reges venerunt, qui sceptra manu tenuerunt?
Certe dico tibi cupiens hoc carmine scribi,
Omnes hii reges pariles servant sibi leges,
Iverunt semitam mortis, papis bene scitam,
Papa stupor mundi, quidquid modo statque, rotundi
Orbis rectores, qui tollunt res et honores,
Presul vel primas cathedras querens modo primas
Abbas, prepositus, prior et quivis parasitus,
Accidiosus, deliciosus, diviciosus
Corpus cum rebus sub paucis forte diebus
Perdent, transibunt, sic ibimus, ibitis, ibunt,
Mundus pertransit cito, nescio, quid sit et an sit?
Hinc levius sperno, mox quod marcescere cerno,
Gloria, laus et honor, quid in orbe sit, hoc modo conor
Dicere, si nossem, vel si perquirere possem,
Quod preciumve datur huic, cui mundo famulatur?
Pannus fit merces vilis, quo membra coerces,
Scito, quod in fossa caro computrescit et ossa.
Illa tremens anima nescit, si summa vel imma
Debeat intrare, sic incipit hic dubitare,
Ad quod iter rapiat Deus hanc et quid sibi fiat,
Infelix nescit, quia premia nacta capescit.
Ex quo tam subita presens rapitur michi vita
Nescio queis horis; et si sim dignus amoris
Iudicis aut ire, mea mens nequit antea scire.
Hinc michi testari bene convenit et meditari.
Qualiter expediam me mecum, ne cito fiam
Incaute raptus et nescius a nece captus.
En testamentum facio, quod sit documentum
Cunctis, qui legere non spernunt hoc vel habere;
Pectore contritis multum valet hoc cenobitis,
Dicam sic igitur, prout inferius reperitur.
Disposui testamentum electis meis valens quidem corpore, vigensque propria
racione. Timor et tremor venerunt super me, ne forte subito preoccupatus die
mortis repente viribus destituar, et anima mea in angustiis ingemiscens salutem
suam negligat, spiritus quoque meus attenuatus pre doloribus non redeat ad
dominum, qui dedit illum. Testamentum igitur meum anticipo et sanus illud
statuo, ne me in ullo impediat incautum et nescium mors et dolor. De rebus
quidem exterioribus meis laboribus acquisitis vel ex permissione ordinis meis
usibus applicatis, quibus quandoque humane condicionis necessitas seu
supervacua curiositas me sepe delectabiliter occupavit, nunc curam habeo, ne
has perdam, in hora vero illa, quando anima mea de corpusculo est egressura,
quibus ille res distribuantur, dummodo monasterii personis committantur, nunc
non curo et minime tunc curabo. Absit quod mens mea se tunc aliquibus
proprietatibus et vanitatibus continuo relinquendis occupet, quibus
abrenuncciavit voluntarie, cum eis uti libere potuisset.
Nullam ego monachus de rebus temporalibus ordinacionem facio, sed hec omnia
dispensatoribus domus Dei et ordinis derelinquo; grandis restat via, necesse
est, ut sit sarcina parva. Habeo autem thesaurum istis preciosiorem in vase
fictili michi a summo abbate et opifice consignatum; habeo talentum, talentum
michi creditum a summo patre familias, in quo debui operari. De huiuscemodi
commissione et racione michi cura dura est, qualiter super hiis respondeam et
facere valeam de istis conueniens testamentum. Animam meam thesaurum preciosum
voco, intellectum, voluntatem, memoriam et ingenium depositum meum vel pocius
donum divinum appello, sensus meos divicias et talentum nomino, in quibus
laudabiliter operari debui et cum lucro. Istis datis optimis desursum concessis
usus sum et sepius heu abusus. Voluntatem meam, in qua me aliorum iussionibus
mancipaveram, michi pro libitu furtim multociens usurpavi. De istis me cura
pervigil sollicitat statuere racionabile testamentum, et quidem de carne mea et
corpore faciam. Certe, Domine, qui in principio terram fundasti, cinis et
pulvis sum; tibi recommendo, quod tuum est. Corpusculum, quod portavi mortale,
facias cum ad iudicandum veneris, inmortale. Corpus meum tuum est, tua creatura
est. Caro mea infirma infirmata est, sepe lapsa est. Tu, qui languores nostros
portasti in corpore tuo, corpusculum meum tibi habeas recommissum, tibi illud
do tuum sicut proprium, quod fecisti. Eligo quidem, ut pro omnibus, quas
commisi, iniquitatibus in carne caro mea rodatur a vermibus, computrescat et
tabescat, donec reassumenda ab anima coram te comparere debeat, et rogo, ut
tunc glorie dotibus cum electorum corporibus hilarescat. Nunc quidem, Domine,
qui ubique dominaris, tibi reassigno corpusculum, quod dedisti, quod pro
tempore concessisti, ubi vis, ibi reponi illud iubeas. Terram palmo concludis,
ubicunque igitur positum in terra vel in aquis fuerit, in manu tua erit, nec
est, qui de manu tua possit eruere corpus meum, quod tue custodie tam diligenti
conamine studui commendare. Caro mea tantummodo requiescat in spe et in te,
quia spero, quod in novissimo die exultabunt mea ossa humiliata et incinerata
eo reformatore quo creatore; qui enim voluisti illud creare, delectaris illud
creatum multo decencius recreare. Corpus meum, caput meum et omnia corporis mei
organa tibi lego, creator meus. Quidquid feditatis istis addidi, terge et
tergere me doce lamento penitencie, quamdiu hic vixero. Lava me ab iniquitate
mea per sanguinem, qui propter me de tuo corpore profluxit habunde. Scio, te
Christe caput esse ecclesie, spero me esse membrum, uni membrorum capiti me
tibi, dilecte mi, dilecte votorum meorum, qui audis, quod votum meum coram te
facio et testamentum statuo sempiternum. Quod sepe erravi, scio, quod errabo,
timeo; nunc quidem in sensu non erro, sed cum lucido intervallo absque omni
coaccione tota devocione hoc testamentum facio, quod propria manu scribo et
signo. Animam meam a Deo michi infusam, omnia beneficia in ea divinitus michi
collata seu quocumque modo vel studio conquisita, omnia dona spiritualia lego
et assigno creatori et datori eorum volens, ut donum redeat ad datorem.
Memoriam meam do Deo patri, ut in ea suum posse reponat; intellectum meum Dei
filio, ut in eo thesaurum sapiencie recondat; voluntatem Spiritui sancto, ut
mecum misericordiam suam faciat; animam meam totam beate Trinitati dispono, ut
imago redeat ad speculum speculabile et facturum, habitum omnem virtutis et
cognicionis modum, quem hic vivens anima pro suo modulo acquisivit. Ab anima
non separo nec alteri assigno quam ei, a quo hec omnia profluxerunt: totum esse
meum, totum nosse meum, totum posse meum, vivere, intelligere, loqui et operari
meum, id ipsum quod sum, quod fui, quod ero, sanitatem, infirmitatem, leticiam,
tristiciam, prosperitates, adversitates assigno ei, in quo vivimus, movemur et
sumus. Non penitet me nec penitebit, quod hoc disposui testamentum electis
meis. Hec disposicio est quedam solucio, sed non plena. Nichil habeo nec habui,
quod non accepi, plura accepi, que quasi perdidi, quando ipsis abusus fui.
Pacienciam habe in me, Domine, quia ita parum reddo tibi. Suscipe quadrantem,
quem iacto in gazophilacium tuum. Multi divites, multi magni sancti miserunt
multa et magna. Iste misit perfectam karitatem, iste castitatem, iste
pacienciam, iste predicacionem et alter doctrinam; istis siquidem reddis magna
pro magnis quasi ex iusticia, quia iustus es Domine; michi, obsecro, da pro
parvis aliquid. Scio, quia magnus es, benignus es, misericors es; vnde scis et
vis nisi dare magna. In illis appareat iusticia in me, misericordia tua, quia
miser et pauper ego sum. Perdidi gratuita, vulneravi naturalia; vnde quicquid
michi dederis, ex hoc magnificaberis et dicetur ab omnibus: "Miseraciones
Domini multe", eo quod iste peccator non est consumptus nec suo scelere
est absorptus, sed qui dampnari debuerat ex iusticia, ex misericordia Domini
est salvatus. Inde tibi laus, tibi gloria, tibi graciarum accio ab omnibus
referetur. Disposui itaque testamentum electis meis. Habeo electum, electam et
electos. Dilectus meus candidus et rubricundus; ipse est electus meus ex
milibus, quia totus desiderabilis. Electam habeo, que progreditur ut aurora
pulchra ut luna, electa ut sol, quam elegit Deus in hereditatem sibi et ego
reus in adiutricem michi. Habeo et electos, qui electi sunt in Christo ante
mundi constitucionem, ut essent sancti et inmaculati in conspectu Dei, dantes
preconium creatori et michi patrocinium peccatori. Hiis electis disposui
testamentum. Dilecto electo ex milibus, ante cuius oculos sunt mille anni sicut
dies hesterna, que preteriit, dispono et lego eternitatem anime mee, que eterna
est, ultra non desinens esse. In manus illius commendo spiritum meum, spiritum
inquam sive corpus vegetantem sive a corpore recedentem. Ex nunc omni
proprietati, quam in anima habere deberem, abrenunccio et illam electo meo
approprio et assigno, ipsi eam desponso, qui in cruce pendens pro me spiritum
patri, matrem discipulo, corpus tumulo recommisit. Tibi summo protofigulo
animam cum fragili vase et fictili recommendo. Et quid tibi, domina mea, que
electa es ut sol, legare valeo? Certe congratulacionem. Nimirum tu sola dicere
potes: Congratulamini michi, quia dragmam perditam adinveni. Congratulor tibi,
quod virginitatis privilegio servato mater Dei facta es, quod angeli tibi
serviunt, quod angelorum hominumque facta es admirabilis consolatrix, quod ad
te oculi respiciunt universi. Anima mea ex natura habet congratulari bonis,
quippe quia a bono Deo creata est. Hanc totam congratulacionis virtutem, quam
in quocunque delectabili habere deberet, tibi approprio, tibi dono. Revertere,
revertere Sunamitis, ostende michi faciem tuam, ut anima mea te cognoscens
nimis intimius congratuletur tibi. Eo plus congratulabitur, quanto magis te
contemplabitur; tota enim pulchra, tota formosa es et macula non est in te. Ne
avertas faciem tuam a me, fac me te semper intueri, ut anima mea tuis
delectacionibus contenta nisi in tuis congratulacionibus delectetur. Scio, si
in virtuosis operibus congratulando, dum hic vivit, anima delectata fuerit, a
tua per hoc congratulacione non recedit. In te est enim omnis gracia vite et
virtutis; omnem itaque congratulacionis actum tibi attribuo et quociens in hoc
oberravi tibi non dans, quod tuum est, tociens me furti arguo et penitet me
errasse. Tene, quod tuum est, quod offerro virgo tibi, fac me tibi iugiter
congratulari et quoad vixero famulari. Et quid dabo electis meis, vel verius ut
ita dixero, electis Dei, quorum coniungi consorcio omni desiderio concupisco et
tota mente aspiro? Si dixero oraciones, ieiunia, reverenciam, timeo me facere
mendacem, quia in talibus me non invenio efficacem. Istis itaque electis Dei
lego et ordino desiderium veniendi ad eos et intensum aspirium cum ipsis in
illa, qua fruuntur, gloria permanendi. Trahite me, adiuvate me vestris meritis
et precibus, o electi mei, ut meum desiderium compleatur; scio enim desiderare
et vos, ut meum desiderium compleatur et sacietur et ut vester numerus
augeatur. Igitur intendite desiderium meum, quod nunc vobis in testamentaria
ordinacione dispono, ne illud umquam ad alia quam illa, que vos possidetis,
gaudia rapiatur. Procurate, queso, me vestrum apud pium patrem familias fieri
conmansorem, in cuius domo mansiones multe sunt, vltimam michi date. Elegi enim
abiectus esse in domo Dei mei et infimus ibidem locari altissimum triclinium
magnumque tripudium reputabo. Abrenunccio exnunc contubernio aliorum et si
aliquando ad aliud inclinatus fuero, quod absit, passioni vel fragilitati mee
ascribite aut certe devio racionis. Error huiusmodi michi aput vos obsecro non
noceat, sed pocius ex vestra ordinata karitate ad debitum ordinem errorem, de
quo devio, misericorditer revocate. Licet monachus sim regulam sancti Benedicti
professus et abrenuncciaverim omni proprietati, heu michi, minime hoc servavi;
donum Dei, quod Deus michi contulit, proprium meum non est, quippe illud dare
et auferre poterit cum voluerit, quemadmodum sibi placet. Meum non est
proprium, quod ad usum meum michi necessarium datum est ab ordine et concessum;
meum vero proprium est et proprie proprium dici potest, quod facio et quod in
potestate mea est, quod abicere possum, si displicet, et servare, si libet.
Peccatum meum tale est, quod voluntarie perpetravi, hereditas mea et proprietas
est peccatum. Peccavi super numerum arene maris; tot igitur habeo proprietates,
quot iniquitates, neque iniquitas mea, neque peccatum meum Deo, qui peccatum
non fecit, nec alicui alteri attribui potest quam mee fragilitati et proprie
voluntati. Si vero dyabolo suggerenti peccatum ascribere voluero, non excusabor
nec inmaculatus ero, nec per hoc emundabor a delicto maximo; eius quippe, qui
mendax est ab inicio, proprium est opus suggerere mendacium, et peccatum meum
fuit, si volui consentire et cor apponere et consensum; nisi enim apposuissem
animum, demonis suggestio michi fuisset meritum, non peccatum. Meum itaque et
proprium est peccatum, huiuscemodi iniquitatis proprietas me fecit
proprietarium in ordine contra votum. Si igitur quisque legare debet, quod suum
est, peccatum meum est. Cui itaque legabo et dabo illud? Porro Deo electo meo
legare non audeo, quippe cum sibi abhominabile sit peccatum; electe mee non
valeo, quia, cum de peccatis agitur, de ipsa mencio fieri prohibetur. Numquid
electis meis, qui sine macula sunt ante thronum Dei, dabo illud? Absit!
Nequaquam enim recipiunt alienum, qui proprium suum contempserunt aut nunquam
committere voluerunt. Quid igitur? Debeone esse semper proprietarius? Ve michi!
Si in districto scrutinio illius, qui scrutatur Jerusalem in lucernis, inventa
fuerit iniquitas in manibus meis et si proprietas tam nephanda scelerum in mea
reperta fuerit potestate, non michi tunc quidem blandietur, sed arguet me
malicia mea et aversiones mee increpabunt me ante faciem perscrutantis. Nisi
proiecero id ipsum, quod meum est, proiectus ero a facie oculorum tuorum,
equissime renum et cordium perscrutator! Tibi soli peccavi et malum coram te
feci. Nescio quo proicere fenum et stipulam, que congessi peccando, nisi ei, de
quo dicitur: Deus noster ignis consumens est. Nescio cui legare miseriam meam
et peccatum, nisi misericordie tue, quia misericordie tue multe, sicut fiat
misericordia tua, Domine, super me. Miseria me deiecit, misericordia te
respicit. Respice in me et miserere mei, quia tibi proprium est misereri semper
et parcere. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam! Veniat
super me, queso, misericordia tua et ego miserie proprietarius ero
misericorditer tuus proprius. Cum sum proprietarius, me ipsum non habeo, sed
servus sum venundatus sub peccato. Cum tuus proprius sum, liber sum et
opulentus ambulo in spiritu libertatis. Tolle peccatum meum et tuus sum ego
proprius, tolle indulgendo, miserendo et parcendo. Peccatum divisit et
dissimulavit me a te, ignosce et redibo et assimulabor tibi. Peccatum itaque
meum cognitum tibi feci et in iusticiam meam non abscondi, sed lego et tibi
offero hoc et illam. Sic lego non quidem ut mala mea in finem reserves, sed
statim ut nubem deleas et in nichilum redigas crimina, que peregi. Peto itaque,
respice in me et miserere mei. Petrum negantem respexisti et deletam negacionis
maculam affirmasti, a peccatrice femina unguentum suscepisti, peccatum
dimisisti ac ipsius peccatorum vulnera oleo misericordie perunxisti. Ille
flebat amare, ista pedes tuos cepit rigare. Horum exemplo me, pie magister et
Domine, instruis optime, qualiter testamentum, quod tibi nunc de meo proprio,
id est de peccato facio, soleas acceptare. Video, quod penitencia oblacionem
peccati tibi reddit acceptam et quod diluit pena culpam. Penitet me peccasse,
doleo te Deum meis iniquitatibus irritasse, pene oro tue sint oblacio et
satisfaccio culpe mee. Peto, ut tradicio, capcio, flagellacio tua, crux,
lancea, passio et mors tua dura diluant omnia mala mea; resurreccio tua expurgato
fermento malicie faciat me hostiam tibi vivam. Satisfaciant tibi, pie Deus, pro
iniquitatibus meis diluendis penalitates vite mee, tribulacio et angustia,
turbacio, adversitas, quas passus sum ab infancia ex condicione humane nature
aut ex condicione novercantis fortune. Infirmitas corporalis seu mentalis, qua
sepius affligor, michi pro parte penitencie per te detur. Mors mea, quam
passurus sum, nescio ubi, quando, qualiter, et amaritudo, amarissima mortis
mee, membrorum distraccio, oculorum fraccio, anime a corpore separacio sit,
peto, satisfaccio culpe mee. Et nunc quidem in finali testamento meo statuo,
rogo et ordino, ut pena Christi mei, pena corporis mei testamentum, quod de meo
proprio peccato videlicet facio, reddat acceptabile Deo meo. Voluntarie modo
accepto illam penam, per quam hic misericorditer delere valeam meam culpam! Tu
pie Domine, si mea fragilitas inter ista flagella penarum mearum, quas
sustinebo in mortis articulo sive prius, quandoque murmuraverit seu
contradixerit, conforta me in illis rex sanctorum, tu expertus es, quia
spiritus promptus est, caro autem infirma; tu michi tribue pacienciam, qui
passus es pro me. Respice in testamentum tuum Domine, quod apud te deposui,
serva illud. Ecce me ipsum, corpus meum, sensus meos, membra mea et omnia, que
intra me sunt, nomini tuo sancto lego et approprio et resigno; animam meam,
quam redemisti, virtutes, gracias et omnia dona, que in ipsa anima mea ad
decorem posuisti, de quibus tibi sacrificare et famulari debui, hereditarie et
voluntarie sacrifico modo tibi, vitam meam tibi do, tuum sit totum, quod habeo,
me tibi mancipo, tue dicionis ulterius esse volo, legibus tuis et libertatibus,
quas tuis tribuis, me astringo, te dominum meum profiteor et me servum tuum.
Istud est decretum meum manu mea conscriptum, testes invoco celum et terram
super presenti, quod coram Deo ordino testamento. Angeli audite, omnes sancti
Dei attendite et videte, quod hodie a me omne, quod habere videor, in illum
transfero, qui hoc dedit. Fedus, obsecro, perpetuum sit inter Deum et me. Ille
dominus et Deus meus, ego servus suus. Delectat me, hoc pactum cum eo
irrevocabiliter statuisse, si quod absit aliquando aliqua in me penitudinis aut
reluctacionis indicia apparebunt. Profiteor coram te, Domine, et coram omnibus
sanctis tuis, quod hec varietas ex temptacione vel iniqua subrepcione in me
proveniet et consurget, ne hoc michi, peto, imputabis ad culpam, sed omnia fac
michi provenire ad graciam promerendam et gloriam possidendam, quia tu solus
bona ex malis elicere bene nosti. Quod scripsi, scripsi, nec aliud testamentum
scribam post hoc; scribat me in libro vite predestinacio et conservacio tua
piissime Ihesu Christe. Caros meos, consanguineos, familiares, benefactores et
notos meos tibi quoque lego in meo testamento sub illius testamenti condicione,
quo tu bone Ihesu in cruce pendens matrem discipulo commisisti et discipulum
matri tue. Me et omnia mea tibi omnipotens offero petens, ut unum te solum
tantummodo michi reddas. Datum et actum anno Domini MCCCXVIo infra
octavas Assumpcionis Marie virginis gloriose coram Deo, ad quem per spiritum
filii tui clamamus cottidie abba pater.
Quinque vulnera Christi, signaculum virginitatis Marie huic testamentarie
ordinacionis pagine sint apposita pro sigillo. Amen.
Explicit prima pars cronice Aule Regie.
Notandum, quod hec prima pars cronice continet fere sexaginta annos a rege
Ottakaro incipiendo usque ad Johannem regem Bohemie.
Isti sunt reges et principes Bohemie, quorum gesta hic principaliter
describuntur:
Primus Ottakarus, rex Bohemie.
Secundus Wenceslaus, rex Bohemie et Polonie.
Tercius Wenceslaus, rex Bohemie, Ungarie, Polonie.
Quartus Rudolfus, rex Bohemie, dux Austrie.
Quintus Heinricus, rex Bohemie, dux Chorinthie.
Sextus Johannes, rex Bohemie, comes Lucemburgensis.
De istis papis fit mencio in hac prima parte cronice:
1. De Celestino.
2. De Bonifacio.
3. De Benedicto.
4. De Clemente.
5. De Joanne.
Isti sunt reges Alemanie, de quibus fit mencio in hac parte:
1. Rudolfus.
2. Adolfus.
3. Albertus.
4. Heinricus cesar.
5. Ludeuicus
simul.
6. Fridericus
LIBER SECUNDUS.
Incipit prologus in secundam
partem chronice Aule Regie.
Putabam, quod in uno modico volumine chronographiam possem constringere,
quam promisi. Primo enim, cum eventus varios et variabiles notare inciperem,
occurrit menti mee beati Job sentencia, que sic dicit: Spiritus meus
attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum michi superest sepulchrum. Igitur
quia breves dies hominis sunt, brevem cogitavi me posse descripcionem facere
breviter moriturus; verum tamen, quia dies meos Dei benignitas ultra, quam
scire potui, aut presumere debui, propter penitenciam faciendam misericorditer
prorogavit, labores nostros eciam propter impetrandam divinam graciam, utcunque
potero, prolongabo. Licet autem labor iste non sit plurimum fructuosus, eo quod
studiosus lector possit leccionibus multo devocioribus occupari, si voluerit,
tamen michi, ut spero, prodest ad penitenciam liber iste. Laborabo quippe,
quoad vixero, finaliter propter eum, qui solus laborem et dolorem considerat,
intencionemque ponderat, quam propono. Porro pia mens, que novit sugere mel de
petra, invenire poterit in hiis, que hic legit, aliqua, de quibus ad mundi
istius variabilis despeccionem et ad Dei stabilis dileccionem aliqualiter poterit
incitari. Ut autem de dicendis cognicio facilior habeatur, hic ordo dicendorum
et capitulorum titulus prenotatur.
Explicit prologus, incipiunt
capitula secunde partis cronice.
I. De statu regni Bohemie, de reditu regis et de morte magistri Egidii.
II. Qualiter plures nobiles averterint se a rege anno Domini MCCCXVIIIo.
III. De concordia inter Johannem regem et suos nobiles Bohemie facta et de
fame maxima et pestilencia inaudita.
IV. Qualiter Johannes, Pragensis episcopus, ad Romanam curiam est citatus et
qualiter beghardi et begine per Johannem papam sunt deleti.
V. Qualiter Karolus, rex Vngarie, duxit in matrimonio Beatricem, domini
Heinrici imperatoris filiam, et de ducatu Oppauiensi.
VI. De discordia inter regem et reginam.
VII. De tabula rotunda sive foresta regis et de impugnacione Pragensis
civitatis.
VIII. De congregacione et congressione duorum regum Romanorum; de morte
Wilhelmi Leporis.
IX. De morte Wolmari marchionis et de expedicione regis contra Saxoniam; de
recessu regis Bohemie; de morte domini Petri, archiepiscopi Moguntini; de
coronacione regis Polonie et pluribus aliis.
X. De processu Johannis, regis Bohemie; de exterminio leprosorum et de aliis
quibusdam.
XI. De nativitate, de morte, de desponsacione plurium; de conflictu duorum
regum Romanorum et de aliis incidentibus notabilibus.
XII. De liberacione Heinrici, ducis Austrie, et de exilio regine et de
pluribus incidenciis notabilibus.
XIII. De discordiis principum diversorum et morte plurimorum; de processu
pape contra Lodowicum et plurimis incidenciis.
XIV. De adventu regis et regine in Bohemiam et de recuperacione hereditatis
ablate monasterio Aule Regie.
XV. Qualiter Lodowicus, Romanorum rex, Burgow obsederit et Fridericum
Australem de captivitate absolverit.
XVI. De capitaneis regni Bohemie et de statu ecclesie universalis.
XVII. De decima regali; de incursu populi paganici; de translacione regis
Wenceslai et pluribus aliis.
XVIII. De quibusdam miraculis Aule Regie.
XIX. De processu Johannis, regis Bohemie; de Lodowico et quibusdam aliis.
XX. De Lodowico Babaro; de papa scismatico et de bellis Johannis, regis
Bohemie.
XXI. De morte filii regis Vngarie et primi abbatis Aule Regie et pluribus
aliis, et de processu Johannis pape contra Lodowicum.
XXII. De terre motu et de impressionibus aeris; de reditu episcopi Pragensis
et de morte Heinrici de Lipa et pluribus aliis.
XXIII. De novitatibus morum.
XXIV. De morte Friderici de Austria et abbatis Czedlicensis; de reditu
Lodowici Babari de Ytalia.
XXV. De morte Elisabeth, regine Bohemie, et absencia regis Bohemie.
XXVI. De reconciliacione antipape et pluribus aliis.
XXVII. De hiis, que egit Johannes, rex Bohemie, in partibus Lombardie.
XXVIII. Epistola de processibus et successibus Johannis, regis Bohemie.
XXIX. De itinere regis Johannis in Franciam et de eventibus temporis.
XXX. De bellis inter Bohemos et Australes et de discordia ducum Wabarie.
XXXI. De adventu regis in Pragam.
XXXII. Qualiter Johannes rex papam visitaverit et de victoria Karuli,
juvenis regis Bohemie.
XXXIII. De morte Locotkonis, regis Polonie, et aliis.
XXXIV. De gestis Johannis, regis Bohemie, in Lombardia cum aliis.
Expliciunt capitula secunde partis cronice. Annus Domini MCCCXVII.
Incipit secunda pars cronice Aule
Regie.
Capitulum I.
De statu regni Boemie; de reditu
regis. Annus Domini MCCCXVII.
Tempore, quo disertus et expertus venerabilis pater dominus Petrus, sancte Moguntine
ecclesie archiepiscopus, in regno Boemie manebat, et Johannem regem reginamque
Elizabeth regebat, florebat pax in Boemia, iusticiaque vigebat. Tractabat enim
sollerter cum quibusdam aliis de Reno viris illustribus negocia regni et regis
non tantum armis, sed animis, innixus consilio sapienti. Plures autem de Boemia
oderunt archiepiscopum pretendentes, quod de regno nimium portaret thesaurum;
igitur ad archiepiscopatum revertitur Moguntinum. Post recessum itaque eiusdem
domini Petri, Moguntini archiepiscopi, de Boemia domine Elizabeth regine tocius
regni gubernacio incumbebat et cura. Rex quippe Johannes nondum de Reno
reversus fuerat, sed adhuc in Lucelburg, sua comicia, manebat. Quidam vero, qui
tunc erant regine consiliarii, gaudebant de recessu domini Moguntini putantes,
quod ex illius absencia status regni deberet in melius commutari, sed res venit
in contrarium. Incepit namque in regno ubique succrescere maius malum. Previo
consilio non sano vocantur de vicinis terris stipendiarii, qui tunc nobilibus
regine obsequentibus sociati igne et gladio perturbant terminos, quos regine
possident inimici. Hii vero in consilio regine principales fuere: dominus
Conradus, Olomucensis episcopus, magister Henricus cancellarius, Wilhelmus de
Waldek dictus Lepus, regni Boemie camerarius, et Winandus de Buhzes de Reni
partibus oriundus. Adversarii autem regine, qui procaciter resistunt, hii sunt:
Henricus de Lypa cum Henrico et Stenkone, filiis suis, Benisius de Wartinberch
iuvenis, Benisius de Mychahelberch, baro fortis, Albertus de Seberch senilis,
Wilhelmus de Landestein, filius Witigonis, Berka et Heynaczo germani, filii
Heymanni de Duba, Henricus de Luchtenburch, filius Vlmanni, Stisslaus de
Sternberch cum aliis quam multis. Hii omnes Henricum de Lypa habent pro capite,
opponentes strenue se regine. Verumptamen Petrus de Rosinberch, Babarus de
Stroconicz, Swynko et Thobias fratres cum Thobie magni tota genealogia,
Marchardus et Hermannus de Gablona, Johannes de Dobruscha cum quibusdam
nobilibus de Morauia quam de Boemia permanent cum regina. Est itaque parti uni
altera pars adversa, ex quo spolia incessanter surgunt et bella. Cum vero
discordia tam hostiliter inchoata magis ac magis cottidie succresceret et pars
utraque ad bellandum acrius se disponeret, regina, ne tanta mala oculatim
cerneret, assumptis sibi tribus suis pueris Margareta, Guta, Wencezlao
primogenito, conducente eam Wilhelmo Lepore, duodecimo kalendas Julii ad
castrum Cubitum perrexit ibique tribus mensibus permansit. Interea in festo
beati Johannis Baptiste congregantur nobiles ex utraque parte apud sanctum
Clementem in Pragensi civitate, ut tractent pariter de concordia et de pace. In
hoc concilio duo eliguntur arbitri, duo superarbitri, ut dissensionis causas
discrete discuciant et que discussa pronuncciaverint, a partibus inviolabiliter
debeat observari. Hiis omnibus interfui et hec vidi. Expediuntur idonei nuncii
ad viam, ut huiuscemodi ordinacionem cunctis placitam ad regem deferant et
reginam. Frater Leo ordinis Cruciferorum de domo Deutonica provincialis cum
Friderico de Gallis, cive Pragensi, primo ad reginam in Cubitum, dehinc ad
regem dictam ordinacionem defert, nichil boni refert, quia contempta legacione
fructum itineris perdidit cum labore. Henricus eciam de Lypa interim verbis
pacificis et humilibus graciam regine querit, de suis excessibus emendam
condignam promittit, sed non invenit, quod querit. Ipse namque Henricus nimis
contra se exacerbaverat mentem Elizabeth regine faciendo, que sibi sciverat non
licere. Domicellam Agnetem, regine sororem, nolente regina duci Henrico Polono
coniugio tradidit, domine Elizabeth, que vocatur regina de Gretz, in
preiudicium regis plus, quam decuit, adhesit, atque Johannem regem, cum ipsum
regeret, non legaliter educavit, atque sibi amicicior propria plus quam regalia
negocia procuravit, sic et sibi et suis municiones, que ad regem pertinent,
usurpavit. Ex hiis et similibus animus regine adeo provocatur, quod ad
faciendam vindictam pocius quam ad dandam graciam inclinatur. Hec utique iusta
duricia aut verius dura iusticia in mente feminea taliter indurata effecit in
Boemia multa mala. Generose enim huius regine nobilis animus, que et qualis
sit, que patitur et a quo et a quali paciatur iniuriam, considerans, ut puta
regina a vasallo, domina a famulo, princeps a milite, inmerito se debere talia
sustinere diiudicat, vindictam condignam expostulat, malens pro tempore
quassari totum suum dominium, quam contempni tam indebite se et regium suum
statum. Videns itaque regina, quod adversariorum contemptus contumaciter
cresceret, et quod ipsis sine virili consorcio resistere non valeret, nunciis
ac epistolis regem redire in Boemiam postulat et invitat. Et ego unus fui. De
capitulo generali rediens in crastino beati Mathei apostoli ad regem in
Treuerim veni, sibique, ut suum maturaret reditum, supplicavi. Qui tunc
respondit michi verbum, quod lete audivi: Ite, regine dicite, non iam tardabo
venire; si non moriar, in festo beati Martini in Boemiam proficiscar. Dixit et
fecit, quia in crastino beati Martini rex ad reginam in Cubitum pervenit.
Auditur ubique in urbibus et celebri sermone divulgatur regem venisse; populus
in civitatibus letatur, rusticus consolatur, monachus iocundatur, omnis plebs,
ut audit, dedit laudem Deo sperans, quod cessante disturbio debeat fieri pax in
regno. Barones plurimi cum domino Johanne, Pragensi episcopo, et Wilhelmo
Lepore regi usque in Cubitum occurrunt, melius quod sciunt, consulunt, sed de
negociis regalibus diversi diversa ibidem consilia protulerunt. Quidam enim
consulunt, ut rex armatos, quos secum de Reno circiter ducentos adduxerat,
remittat, et solus cum paucis in Boemiam veniens suis baronibus se committat;
aliorum verbum fuit: Si rex solus venerit, solus continuo interibit; plus,
inquiunt, regi expedit venire cum potencia, ut exterminari valeat subito pars
adversa. Horum suggestionibus rex acquiescens, quos adduxit, secum duxit et una
cum regina XIV kalendas Decembris Pragam venit, ubi quidam barones regi fideles
venientes cum decenti familia se exhibent ad servicia regi fideliter facienda.
Sed quia de Boemis non confidebant, qui cum rege venerant, unde ipsos redire ad
propria eorum contempto servicio permittebant; inter quos erant Heinaczo miles
iuvenis de Duba Pothonis filius, et de Gablona Hermannus et Marcquardus. Secum
tunc in consiliis precipuos rex habuit Conradum, Olomucensem episcopum,
Fridericum de Schonenburch, regni subcamerarium, Henricum cancellarium. Horum
auxiliis et suorum Renensium putabat se quemlibet posse vincere inimicum. Isti
die sexto postquam in Pragam cum rege venerant, regem trecentis galeatis
cinctum de civitate educunt, et licet hiemis esset tempore, contra hostes in
campestribus locis tentoria sua figunt. Primum quidem exercitus regalis pontem,
quem iuxta Brandeis ultra Albeam adversa pars fecerat, evellere proponebat, sed
quia firmus erat, abinde declinans Tatyhtz prepositure Wissegradensis
castellum, occupatum ab hostibus, rex expugnat. Deinde contra Stislaum de
Sternberch rex movit exercitum, qui venienti occurrit, graciam regis querit et
invenit ac astipulacione publica servicium et fidem promittit et hec per mensem
integrum non servavit.
De morte Egidii.
Eodem anno dominus Egidius nacione Romanus, magister theologie maximus,
ordinis fratrum Heremitarum sancti Augustini primo professus, post hec per papam
Bonifacium Bituricensis archiepiscopus et primas factus, qui tam in sacra
theologia, quam in philosophia plurima conscripsit famosa volumina, moriens
transiit ex hac vita. Hic cum semel ut dicitur, Parisius in kathedra questionem
determinasset, quod videlicet Bonifacius octavus adhuc papa Celestino,
antecessore suo, vivente esse verus papa non posset, per eundem Bonifacium
papam vocatur, archiepiscopatus ei exhibetur, quem tamquam a vero et legittimo
apostolico amplectitur et acceptat. Igitur sic sequitur conclusio non
sillogismo, sed cum episcopio: Bonifacium esse papam. Inter alias virtutes,
quas idem Egidius habuit, maxime in ipso iconomia nituit, quia multum legaliter
et decenter domum et familiam suam rexit. Librum enim, quem intitulavit De regimine
principum, compilavit, in quo quemlibet patrem familias, quomodo familiam
regere debeat, informavit.
Capitulum II.
Qualiter Petrus de Rosinberch,
Wilhelmus Lepus cum aliis pluribus baronibus averterint se a rege. Hic est
annus Domini MCCCXVIII.
Anno Domini MCCCXVIIIo statim in eiusdem anni principio contra
Wilhelmum de Landestein, qui regalia bona occupans regem sprevit, acies regalis
procedit, super quem rex audacter irruit, ipsius provinciam satis opulentam
pertransiens exterminat et ledit; flamma vindex plurima villarum incinerat
edificia, tolluntur ibi spolia et propter procacem dominum conterebat subditos
regis ira. Porro Petrus de Rosinberch, eiusdem Wilhelmi patruus, quia in suis
bonis propter vicinitatem aliqua dampna sustinuit, ad regem pro patruo, ut
graciam inveniat, intercedit. Rex vero cum sua regalia, que ille indebite dudum
occupaverat, repeteret, ac ea, que expediebant, proponeret, Petrus de
Rosinberch a rege avertitur et Wilhelmo iungitur et adheret. Cumque
adversariorum suorum duabus ebdomadis rex lesisset graviter provinciam, de
Budowoys versus Morauiam incipit disponere viam suam, qui in Epiphania Domini
venit Brunnam. Regina quoque nunciis et literis vocata in festo Agnetis
virginis regem de Praga in Morauiam est secuta, que continuo mansit Brunne rege
hinc inde girante et pericula suis hostibus ingerente; quorundam rebellium
obtinuit rex municiones, intulit et aliis lesiones. Nec inter hec quievit
adversariorum insania, sed et ipsi cottidie ubique inferunt hominibus et bonis
regalibus rapina, incendio, homicidio mala multa. Bella proh dolor augmentantur
et infiniti pauperes et inopes generantur, alii denudantur, alii captivantur et
diversorum tormentorum generibus amici pariter et inimici miserabiliter
cruciantur. Flebile est dicere, miserabile est audire, lamentabilius est
experimento scire, quanti fiunt iam miseri propter tale disturbium generale.
Sterilitas gravissima presentis temporis ex parte una populum cruciat, ex parte
altera discordia, vite noverca, homines ledit acrius et tormentat. Porro rege
existente in Morauia fama fallax volare incipit in tota Boemia: quia omnes
Boemos intendat excludere rex de terra. Nobiles ecce, inquiunt, regem pro
gracia obtinenda secuntur, sed repelluntur. Huiuscemodi sermonem quidam
nugigeruli iniqui viri et dolosi confixerunt, qui regem exosum facere toti
populo voluerunt. Facile credit vulgus, quod audit. Hinc inter barones fit
conspiracio et auditur adversus regem maledicio a populo universo. In castro
quippe Klingenberch in Purificacione beate Virginis barones precipui de regno
conveniunt, regique unanimiter contradicunt et dixerunt: Melius est, ut
occidamur, quam a nativitatis solo viliter depellamur. Igitur inimicicie, quas
inter se quidam nobilium habuere, sedantur, ut conglobati regi forcius
adversentur, vetus quoque discordia et altercacio, que diu inter Albertum de
Seberch et Wilhelmum Leporem perduraverat, per puerorum suorum matrimonialem
copulam cessabat, eo quod uterque regi contradicere cogitabat. Henricus itaque
de Lypa cum Petro de Rosinberch et Wilhelmo et cum pluribus aliis nobilibus in
Klingenberch compromissione facta in Morauiam, ubi rex est, revertitur et,
quoniam sibi novum favorem baronum contraxerat, forcius animatur. Ore graciam
regis postulat, aliud corde tractat, Vngaros, Australes interim congregat et
civitati Brunne, ubi rex est, inopinate cum suo exercitu appropinquat, acceptis
treugis sub pretextu concordie intrat civitatem dicens, se non aliud querere,
nisi graciam et pacem. Porro rex, quia gentis Boemice et regni tocius commodum
desiderat, iniurias sibi factas relaxat, omnibus, qui crimine lese maiestatis
fuerunt obnoxii, favorem regium offert et dat. Sed statim dolus fit publicus,
qui fuerat occultatus; qui enim pacem postulant, pacem recusant. Domine,
inquiunt, rex, scire vos cupimus, quod nullam vobiscum concordiam inire
volumus, nec valemus, nisi pari modo Fridericum, ducem Austrie, quem legittimum
Romanorum regem asserimus, huic concordie inseramus; taliter cum illo
constringimur, quod ipsum non deserimus nec ab eo ullatenus deseremur. Hiis
sermonibus auditis rex graviter provocatur, et tractatus, qui pacem
pretenderat, ad acriorem seviciam commutatur. Primitus namque Johannes rex cum
Lodowico, Romanorum rege, adversus Fridericum de Austria adeo compromiserat, quod
illo incluso cum suis baronibus concordiam facere non valebat. Videns itaque
rex quod Henricus de Lypa non sincere secum ageret, et quod cum suis
complicibus exercitum forciorem haberet, periculum evitare cupiens per Mutham
rediens Pragam cum regina tercio kalendas Marcii reversus est. Cumque rex
Pragam rediisset, sibi dictum est, quod et prius in via intellexerat, quia
videlicet Wilhelmus Lepus Mericam oppidum devastasset. Hoc periculum a Wilhelmo
Lepore et Vlrico lantgravio de Lutenberch ideo pertulit hoc oppidum, quia in
Pilsinensi districtu Buscho de Merica tunc habuit provinciale iudicium, quod ab
Vlrico lantgravio ipso invito paulo ante fuerat regi resignatum. Lepus namque
et lantgravius se maxime diligebant et in omnibus mutuo se iuvabant. Interea rex
per Lodowicum, Romanorum regem, in Egram vocatur et ad concilium invitatur.
Exiit itaque rex, XIII kalendas Aprilis de Praga, quem regina die tercia versus
Cubitum ad suos pueros progrediens est secuta. Cumque circa civitatem Sacz
homines regis pro pabulacionibus equorum exivissent, Wilhelmus Lepus super eos
irruit, quosdam vulneravit et CXLIV captivavit, inter quos fuerunt precipui
Henricus de Haginow, vir nobilis de Reni partibus, Otto de Donin et Conradus
dictus de Busches marschalcus regis, qui et ipse exstitit Renensis. Porro rex
abinde turbatus recedit et sub confusione maxima regnum post se et disturbio
dereliquit. Unde omnes acephali facti sumus, gemimus et clamamus. Stat eciam
Aula Regia paupercula omnibus suis hereditatibus viduata, quia ipsis anno iam
tercio non est usa, cogitur panem pro ducentis et quinquaginta marcis emere, ne
contingat conventum pauperum mori fame. Adiuva nos Deus salutaris noster, et
luctum nostrum converte in gaudium Ihesu bone, sedemus enim cottidie in tantis
angustiis constituti, ac si funibus ligatis in gutture simus continuo suspendio
attrahendi. A primaria regni Boemie plantacione, ut asseritur ab omnibus, usque
ad presens tempus, ad annum scilicet Domini MCCCXVIII diem Annunciacionis
dominice, qua hoc scribo, non fuit peior status in hoc regno; quilibet namque
nostrum iam non plangit quasi aliquid amissurus, sed quasi iam sit vita et
omnibus, que unquam habuit, penitus destitutus. Istius desolacionis et miserie
causa est precipua, quia plures barones plura possident castra regalia et regi
repetenti talia reddere denegant, que sunt sua. Rex instat, ut regalia
rehabeat, at illorum avaricia cogitat, qualiter occupata augeat, non amittat.
Grave est Wilhelmo Lepori Weronam, Tust civitates regi reddere, gravius
Burgilinum et Frimberch castra regalia resignare. Numquid est facile Petro de
Rosinberch Klingenberch, castrum inexpugnabile, sine pugna reddere? Quando
Henricus Sytauiam, quando Berca Glacz civitatem cum castro optimo resignabit,
tunc Wilhelmus de Landestein Vroburch, Reymundus Fren castrum et Potho de Duba
Besdes benivola mente eorum quilibet ad manus regias assignabit. Veritatis
predicte seriem rudi stilo simpliciter exaravi, mens enim ignara et ad hoc
eciam conturbata nescit lugubri materie leporem sermonis iocundo scemate
applicare.
Si mens turbatur, nunquam bene philosophatur,
Si mens turbatur, paucissima tunc meditatur,
Si mens turbatur, nisi tristia carmina fatur,
Si mens sit leta, scit cudere scripta faceta,
Si mens sit leta, sunt dicta colore repleta,
Si mens sit leta, tibi crederis esse propheta.
Et quis de bellis letetur sive duellis?
Quidquid conspicimus, plenum bellum reperimus.
Rex vero Johannes una cum domina Elizabeth regina, coniuge sua, ad
Lodowicum, Romanorum regem, X kalendas Aprilis in Egram pervenit et ibidem
presentibus quibusdam utriusque regni nobilibus sua negocia pertractavit. Hii
duo reges in Egra diebus quinque pariter commorantur et die septimo iterum in
castro Cubito congregantur. Illuc Wilhelmus Lepus vocatus venit et pro se et
suis obtinuit pacis treugas, per tres hebdomadas duraturas; qui acceptis et
datis pro pace servanda promissis, dominum Petrum de Rosinberch, qui in die
Annuncciacionis beate Virginis civitatem Budowoys potenter obsedit et adhuc in
obsidione eiusdem civitatis permanet, accedit, ipsumque, ut factas pacis
treugas observet, hortando inducit. Qui hortanti assentit et ab obsidione
civitatis, quam vallaverat, sub quibusdam condicionibus recedit.
Capitulum III.
De concordia inter Johannem, regem
Bohemie, et suos nobiles facta et de fame maxima et pestilencia inaudita.
Sepe nimis tractos arcus vidi fore fractos,
Et nimis artatum nodum vidi religatum;
Stare diu nescit res, cum nimis ipsa rigescit,
Sed stat, que medio res heret et hinc ego fio
Testis et ostensor, quia sum nimii reprehensor;
Quod nimis est, fugere doceo, mediumque tenere.
Nec spe privabor, causa quacunque gravabor.
Spe te non prives, quanto tu tempore vives.
Ecce enim cum nimis mala in toto regno Boemie crebrescendo invalescerent, et
iam omnes populi miseriis tabefacti totaliter de omni solacio desperarent et
desperando deficerent, omnes quoque modi concordie penitus refutati fuissent,
accidit obstetricante dextera Excelsi, quod inopinate satis insperata
desperatis hominibus pacis federa se offerrent. Rex namque Romanorum Lodovicus,
amicus pacis, Johannem regem cum Elyzabeth regina nec non maiores Boemie, qui
auctores discordie fuerant, in Thust civitatem convocavit, ibique in die sancto
Pasche, qui tunc in diem beati Georgii evenerat, inter partes contrarias
reconciliacionis concordiam sub temporis brevis compendio ordinavit. Ibi
Henricus de Lypa, qui pro gracia regis et regine plurimum, ut videbatur,
laboraverat, prius denegatam graciam, nunc velud ultro oblatam faciliter
obtinebat. Ibi Wilhelmus de Landestein, qui regno dampna fecerat et dampna
susceperat, pari facilitate regis graciam obtinebat. Ibi universi barones, qui
se fere communiter regi, suo domino, opposuerant, reformati gracie regali se
novo iuramento ad fidem regi servandam perpetuam obligabant. Ibi Henricum de
Lypa pridie suum adversarium ex communi consilio nobilium rex regni fecit
subcamerarium eidem subiciens totaliter se et regnum. Ibi rex Johannes iuravit
et statuit, quod omnes Renenses et hospites pugnantes, qui sibi auxilium in bellis
prestiterant, a se et a regno debeat excludere, nec alicui externo et advene
beneficia recommittere, sed cum Boemorum consilio universa regni velit negocia
pertractare. Ibi concordia ordinatur, pax proclamatur, populus quasi ex morte
resurgens letatur. Perierant quippe infinita hominum milia eo, quod hec
concordia tantum protracta fuerat et dilata; nam tali durante discordia nimia
famis prevaluit miseria, ita quod infra unius anni spacium, ut experimento
didici, in porta Scedelicensi triginta milia hominum sunt sepulta. Consimilis
quoque pestilencia in omnibus civitatibus, oppidis et villis exstitit et in
universa terra. In omnibus locis fovee fodiebantur, que mortuorum cadaveribus
replebantur. In tantum namque prevaluerat fames, tam ex sterilitate quam ex
discordancium austeritate, quod iam deficientibus alimentis et malis
invalescentibus quidam rustici cum uxoribus suis domicilia sua deserunt, silvas
petunt, homines, quos inveniunt, occidunt, comedunt, sic se pascunt. Porro
inter Mutham et Grethz civitatem viginti quatuor tales bestiis ferociores
homines adhuc more lupino circueunt querentes, quem devorent et mactent. Ex
quibus duo nuperrime capti fuerant, quorum unus emendacione promissa liber
dimittitur, alter penitere, nec a tali inaudita crudelitate cessare nolens,
igne crematus est. Predicta igitur sedata discordia sedari incipiunt eciam
plura mala; statim annona, que nimis preciosa fuerat, levius venditur et se
mutuo populus consolatur. Romanorum itaque rex Lodowicus facta unione inter
regem et barones Boemie in Bawariam, terram suam, revertitur, sed rex Johannes
cum Petro de Rosinberch in ipsius dominium proficiscitur, ibique tribus
hebdomadis vacat deduccionibus et venatur. Porro Henricus de Lypa, novus
camerarius, Wilhelmus de Waldek Lepus, novus mar[s]chalcus, quinta die post
habitam concordiam Pragam veniunt, ibique Henricum, regis cancellarium, virum
legalem in consiliis et negociis regalibus precipuum, capiunt, et in castrum
Burgilinum vinculis mancipatum transmittunt, qui postea Vlrico de Lutenberch
lantgravio presentatur et datis trecentis marcis elapsis tribus mensibus de
captivitatis vinculis liberatur.
Capitulum IV.
Annus Domini MCCCXVIII. Qualiter
dominus Johannes, XXVII Pragensis episcopus, ad Romanam curiam est citatus.
Eodem anno dominus Johannes, XXVII Pragensis episcopus, per Johannem papam
ab omni tam spirituali, quam temporali administracione in die Annuciacionis
beate Virginis est suspensus. Iste enim episcopus, quia personaliter ad curiam
citatus prius fuerat, premissis nunciis nichil agere poterat, ut dicitur,
ducentis marcis auri pro viatico assumptis VI idus Maii de Praga egrediens
versus Auinionam, ubi nunc papa habet curiam, procedebat. Erat namque quidam
Henricus de Schonenburch nomine, canonicus Wyssegradensis ecclesie, sed natus
illegittime, qui dictum episcopum in audiencia curie cepit de pluribus
articulis graviter accusare. Accusabat enim episcopum ibidem de inobediencia
exhibita sedi apostolice, de hereticorum defensione, nec non de symoniaca
pravitate. De pluribus eciam criminibus ipsum inculpabat, que verbis et
litteris se ostensurum publice promittebat, et ad talionem, si in probacionibus
deficeret, se ultroneus offerebat. Datus est autem istis dominus abbas de
Sancto Saturnino pro iudice, sed adhuc talis altercacio stat in lite.
Qualiter begardi et begine per papam sunt deleti.
Hiis temporibus beghardos gyrovagos et beginas, quorum secta omnes fere
civitates et villas in numerosa multitudine repleverat, dominus Johannes papa
sub anathemate reprobat et condempnat, de pluribus enim eorum erroneis
opinionibus et supersticiosis hereseos adinvencionibus, que erant contra
articulos catholice fidei, palam tales accusati fuerant et convicti. Sacramenta
ecclesiastica respuunt, arcana sancte Trinitatis, ultra quam licet homini
loqui, frivola perscrutacione indagari gestiunt et nichilominus se ultra se
levare volentes in pessimas carnalitatis spurcicias, iumentis insipientibus
facti similes turpiter se demergunt. Fuerunt autem istorum secte plures,
quemadmodum clare continent constituciones papales. Igitur per universas
fidelium ecclesias istorum et istarum habitus ovinus, quo suum tactinum
palliabant errorem, interdicitur et ne insimul de cetero conventicula faciant,
districcius prohibetur. Horum plures corde et corpore seculo omnino se
applicant, aliqui vero, quorum sancta fuit conversacio, de huiusmodi ignari
contagio colorem in vestibus propter statutum commutant et in sancte devocionis
proposito servientes Altissimo perseverant. Erat enim papale studium, eradicare
quod noxium, rigare quod sanctum.
Capitulum V.
Qualiter Karulus, rex Vngarie, duxit
Beatricem, domini Henrici imperatoris filiam, legittime et de quibusdam aliis.
Eodem anno Karulus, filius Karuli, regis Sicilie, factus rex Vngarie, prima
sua absque liberis viduatus uxore Thomam ac Symonem comites Vngarie cum
Stephano interprete et cum decencia familie misit ad Johannem, regem Boemie,
petens, ut unam de suis sororibus velit pro coniuge sibi dare. Hac legacione
amicabiliter suscepta Johannes, rex Boemie, certis nunciis suas sorores de
Lucelburgensi evocat comicia, quarum maior vocabatur Maria, iunior vero Beatrix
proprio nomine est vocata. Neutra harum puellarum attigit quartum decimum
etatis sue annum. Ad fratris itaque sui vocacionem iste ambe virgines venerunt
et XIIo kalendas Julii Pragam cum sua familia ingresse sunt. Quarto
autem die post istarum adventum puellarum cum rege et regina Boemie ad
monasterium Aule Regie hee pariter venerunt. Debuit enim tunc sollempniter
peragi dies anniversarius fundatoris illius loci. Veniunt quoque illuc legati
regis Vngarie, et ut eorum exaudiatur peticio, incipiunt cum instancia
postulare. Quorum peticioni rex Johannes annuit et ut unam de suis sororibus
eligant, liberam opcionem eis dedit. Stabant itaque Vngari in suis desideriis
exauditi, me presente et vidente, coram ambabus puellis intendentes in illas
mente tacita oculis apertis. Facies delicatas istarum virginum diligenter
inspiciunt, condiciones corporum discuciunt, gressus describunt et que sit
eligibilior, sagaciter inquirunt. Tandem Beatricem iuniorem puellam sibi
assignari postulant dominam Vngarie et reginam. Rex Johannes consentit et
congratulatur, puella ad ecclesiam deducitur, et mox coram summo altari beate
virginis in Aula Regia Karulo, regi Vngarie, sed absenti ad manus comitum
presencium legittime desponsatur. Campana duplex pulsatur et per conventum
monachorum, qui omnes ibi aderant, Te Deum laudamus altisonis vocibus
decantatur. Nec longe post per nuncios sollempnes regis Karuli hec tenella puella
in metis Morauie et Vngarie reverenter suscipitur, et in Vngariam deducta infra
octavas beati Martini episcopi coronatur, statimque cum eadem rite nupciarum
festiva sollempnitas per regem Vngarie celebratur.
Da Deus, ut crescant, feliciter ambo senescant,
Quos coniunxisti, conserves ab omine tristi.
Eodem anno Johannes, rex Boemie, ducatum Oppauie contulit Nycolao eleganti
iuveni circiter triginta annos etatis habenti, filio videlicet senioris ducis
Nycolai. Iste dux senior Nycolaus frater regis Wencezlai, fundatoris Aule
Regie, illegitime tamen per regem Ottakarum genitus, exstitit et ducatum
Oppauie annis pluribus tenuit, sed advenientibus contrariis eventibus eodem
ducatu usque ad mortem suam privatus fuit. Ipse hoc anno satis pauper rebus,
sed dives virtutibus in Brunna moritur et in ecclesia fratrum Minorum ibidem
circa festum beati Jacobi sepelitur. Nycolaus itaque iunior ducatum suscipit
Oppauie, ducitque filiam ducis de Ratibor legittima pro uxore. Ipse quoque
factus est camerarius regni Boemie ista vice.
Eodem anno in die beate Cecilie Virginis secundus filius Johanni, regi
Boemie, Prage nascitur, cui in vigilia beati Nycolai in kathedrali ecclesia
Pragensi in baptismo Primysl Ottakarus nomen datur. Magna tamen tempore
baptismi inter patrinos pueri oritur contencio de nomine puero imponendo. Porro
nobiles quidam viri de Reno, quorum plures aderant, puerum volebant nominare
nomine avi sui imperatoris Henricum, alii vero de Boemia geniti, quorum tunc
clamor prevaluit, nomen optinent Ottakarum, quod regibus convenit Boemorum.
Sunt itaque Johanni regi et Elyzabeth regine Boemie nunc nati et vivi quatuor
liberi: Margaretha, Guta, Wencezlaus et Ottakarus ultimo generatus.
Capitulum VI.
De discordia inter regem et reginam
Boemie. Annus Domini MCCCXIX.
In hoc anno Domini MCCCXIX satis miserabiliter
Lusit in humanis divina potencia rebus.
Consurrexerunt hoc anno quidam homines iniqui, pacis et concordie emuli,
filii scelerati, qui lingua dolosa et sermonibus odii inter Johannem, Boemie
regem, et Elizabeth, suam coniugem, seminare discordiam sunt conati, dixerunt
enim: Domine rex, vos scitis, quod honor regis exigit et requirit decor regni,
ut rex quilibet regere debeat et non regi. Videmus vero e contrario, quod
mulier vos regit, vos circumdedit, vos adeo fascinavit, quod aliud non facitis,
quam quod dicit. Fallimini in hoc facto, illa malum nostrum cogitat et vos
separare a regno sagaciter laborat. Seniorem, inquiunt, filium vestrum
Wencezlaum hec tradere vult quibusdam baronibus, ut ipsum pro rege habeant, vos
excludant; et adiungunt: Quamdiu eiusdem uxoris vestre consiliis adhesistis,
nunquam honorem in regno et pacem hactenus habuistis. Nunc quidem, si commodum
et profectum vestrum diligitis, nostris consiliis intendatis: hanc reginam,
vestram uxorem, non attendite, iubete, ut opus nendo aut consuendo exerceat
muliebre, adhereatis totaliter domine rex nobis, et nos stabimus et pugnabimus
pro vobis. Hec hii consuluerunt, quia reginam in magno odio habuerunt. Credidit
itaque rex illorum verbis et commisit se cum iuramento totaliter illis. In
consiliis et tractatibus istis Henricus de Lypa exstitit principalis. Porro cum
idem Henricus dominari in regno et aliis preferri quereret, seque per reginam
in hoc impediri cognosceret, excogitabat omnes modos, quos poterat, ut hanc
turbaret, presertim quia idem Henricus dominam Elizabeth, novercam huius
regine, cum scandalo multorum valde dilexit, ut illi placere posset amplius,
istam despexit. Habebant enim inter se iste due regine longo tempore odium
singulare. Erat autem tunc Elizabeth, Boemie regina, cum tribus pueris suis in
castro Cubitensi, quod sue subditum illa vice fuerat potestati. Rex itaque
Johannes iam perversus animo de Praga exiens cum armatis pluribus ad castrum
Cubitense venit et se velle visitare reginam pacifice simulavit. Cumque rex cum
armatis suis castrum ingressus fuisset, statim turres castri sibi dari peciit
et turrium custodes tanta novitate et importunitate perterritos et aliquantulum
reluctantes missis iaculis acriter impugnavit. Regina de hoc impetu miratur, et
videns regis vesaniam spiritu conturbatur. Altera die regina pro illis, qui in
turribus erant, regi loquitur, et intervenientibus quibusdam tractatibus
castrum ad manus regis totaliter resignatur. Demum regina tribus suis heredibus
ibidem in castro derelictis turbata cum familia pauca recedit et in Mellico,
suo oppido, se recepit. Statim post hoc rex, quemadmodum prius informatus
fuerat, quasdam personas plus familiares regine, que diucius eidem servierant,
persequi gravissime incipit et eas ab obsequio regine disiungit. Johannes
notarius erat unus, Nycolaus secundus, et domicella, que vocatur Gerdrudis; hee
tres persone regi fuerunt accusate, quod non sana consilia suggessissent
auribus regine, sed mentita est iniquitas sibi. Considerans quoque dominus
Conradus, quondam abbas Aule Regie, quod res non ageretur recte et quod animus
regis non esset erga eum sicut heri et nudius tercius, a curia et a cura
exteriori se absentabat et in monasterio suo remanens Domino serviebat. Quid igitur?
Quid modo agitur, quid itaque faciet rex in ista tam mirabili et inopinabili
mutacione? Uxorem suam vivam, nullo crimine obnoxiam quasi repudiavit, ipsam
suis liberis privavit et in pluribus gravaminibus conturbavit. Ecce quos Deus
coniunxit, consilium iniquum disiunxit. Porro rex quasi rupto iam freno
racionis et cassato vinculo matrimonialis dileccionis totus effrenis efficitur,
voluptate vincitur, voluntate perversa regitur ac in ipso perfecte tyrannidis
operacio reperitur. Ludit in alea, nec solvit officia, irascitur et ludendo
patitur mala verba. Nocturno contentus quandoque solo famulo discurrit tempore
per vicos et plateas in Pragensi civitate; plus ridiculosis quam religiosis
intendit moribus et dictis. Si aliquando missarum non ex devocione sed compulsione
humane verecundie interest officio, non instat oracionibus sed
confabulacionibus et cachinno. Verba huius pro folio arboris reputantur, et
privilegia, quantum cera in sigillo ponderat, sic curantur; cives suos
aggravat; Praga in exemplum prodeat, que hoc anno tredecim milia marcarum
exaccionata compulsaque persolvit. De [multis aliis scribere erub]esco. Regi
meo nequaquam nunc detraho, sed merens veritatem conscribo; vellem libenter
mendacia scripta hec fieri, si mores eiusdem conspicerem in melius commutari.
Preteritis annis fuerat bona [vita Johannis],
Nunc est perversa, quia stat sub labe respersa;
Qualis adhuc crescens fiat posthec adolescens,
Nemo potest scire, solet illud sepe venire:
Quod puer angelicus post in senio sit iniquus.
Hoc est deflendum, tali sit compaciendum,
Cui sic decrescit sua virtus, quando senescit.
Plus commendatur, qui sub puero reprobatur,
Et post laudatur, cum vir bonus efficiatur.
Hanc scribens satiram sumo vice muneris iram.
Forsitan (inveneris), qui nolunt credere veris,
Sed testis veri vivens volo semper haberi.
Nullus miretur super hoc, si nunc varietur
Scribendi forma, non est velut antea norma
Regis vivendi, foret hinc michi causa tacendi,
Et nil dicendi, possum forsan reprehendi,
Hunc quod laudavi prius et modo vituperavi.
Hoc per me non stat, quoniam cunctis bene constat,
Quod rex mutavit se moribus et variavit.
Sic ego muto stilum, si nunc aliter traho filum,
Quam quod erat tractum, quia stat mutabile factum.
Capitulum VII.
De tabula rotunda sive foresta regis
et de impugnacione et obsidione Pragensis civitatis.
Eodem anno accesserunt ad regem quidam iuvenes, baronum filii, plus levitate
quam strenuitate moti dicentes: Domine rex, per tornamenta et hastiludia nec
non per alia militaria exercicia vestra diffundetur gloria et admirabile erit
nomen vestrum in universa terra. Edicite itaque tabulam rotundam, regis
scilicet Arthusii curiam, et gloriam ex hac reportabitis perpetuis temporibus
memorandam. Igitur iuvenilibus rex rectus consiliis prinpicibus, comitibus ac
nobilibus scribit per Alemaniam universis, et multa spondens in litteris et
publicis instrumentis, sigillis plurimorum nobilium consignatis. Accipit igitur
rex a civibus et claustralibus magnam pecuniam propter huiuscemodi festivitatem
celebrandam. Fit itaque in horto ferarum iuxta Pragam quedam structura lignea,
que pro spectaculo publico foret apta. Siccine festum beati Johannis Baptiste,
quod pro termino tante festivitatis assignatum fuerat, accessit. Sed de exteris
nobilibus penitus nullus venit. Quid igitur fit in hoc negocio satis improvide
nunciato? Certe
Parturiunt montes, est natus ridiculus mus,
Scaturiunt fontes, se mergit mox in eis sus.
Edictum festum finem non sumit honestum.
Non incepisse melius fuit et tacuisse,
Quam sic confundi sine re per climata mundi.
Eodem tempore diversis monasteriis regni magnam violenciam rex iste fecit,
multas possessiones indebite abstulit, illasque inter satellites iniquos
divisit; testatur hoc monasterium Aule Regie, cui fere omnia bona sua sunt
ablata violenter hiis temporibus ab hoc rege.
Quis modo tutus erit, ex quo rex non sua querit?
Clericus et civis, monachus caveat sibi quivis.
Qualiter rex Johannes Pragam impugnavit et cives plurimum molestavit.
Et factum est in tempore illo, [quod] cum cives Pragenses et seniores populi
conspicerent, quod per regem iniquis suggerentibus consiliariis pene omnibus
regni incolis violencie et gravamina fierent, convenerunt in unum,
unanimiterque dixerunt: Videmus et experimento didicimus, quod rex noster
pernicioso consilio regitur et seducitur, regnum destruitur, omnibus vis
infertur. Quid igitur faciemus? Quamdiu talia sustinere debemus? Igitur
cognaciones singule, que Prage alicuius dissensionis inter se materiam habuerunt,
amicabiliter ratis compromissionibus concordarunt, ut sic pariter confederati
ad promovendam rempublicam et bonum gentis sue forciores armis et animis esse
possent. Elegerunt itaque de tota civitate sex viros honestos, sagacitate ac
consanguinitate precipuos, pollicentes se ad istorum mandatum omnes velle
intentos esse fideliter et paratos. Non erat intencio istorum civium, quod
domino suo regi vellent in aliquo rebellare, sed ipsum super communi statu
regni fideliter et sagaciter informare et ad ea, que forent utilia, totis
viribus adiuvare. Venerunt interea ad regem, qui tunc Brunne erat, mendaces
nuncii dicentes: Ecce domine rex,
Cives Pragenses acuunt iam fortiter enses,
Conducunt gentes contra vos stare volentes.
Iam non tardate, Pragam subito properate,
Et compescatis tales et eos capiatis,
Ipsos sic terite, quod sint ultra sine lite,
Res horum rapite, properate, venite, venite!
Huiuscemodi verbis rex statim credidit, exercitum congregavit et VIIIo
idus Julii castrum Pragense civitatem invasurus cum armatis ascendit.
Precedenti vero die regina per cives vocata de Mellico Pragam venerat, et quia
regem malo consilio corruptum timuit, in civitate Pragensi maiori cum civibus
remanebat. Wilhelmus quoque Lepus, Petrus de Rosinberch, Wilhelmus de
Landestein barones potentes in civitate eadem erant et regine quam civibus
adherebant. Porro Nycolaus, dux Oppauie, Henricus de Lypa et fere omnes regni
nobiles in castro erant cum rege, qui omnes uno consuluerunt ore, quatenus rex
se deberet de illis rebellibus civibus atrociter vindicare. Quidam vero eorum,
quia reginam oderant, contra ipsam animum regis procaciter concitabant; cives
quoque Maioris civitatis turres in utraque parte pontis occupaverant, pontemque
in sua potestate habebant, civitas autem Minor sub castro sita cum rege stabat
coacta.
Ecce novum bellum surgit rarumque duellum:
Ex una parte rex stat, pugnareque Marte
Contra reginam gestit, querendo ruinam
Urbis Pragensis, en sevit regius ensis.
Uxor contra virum, servus dominum, modo mirum
Bellum suscepit; hinc lucrum nemo recepit.
Si capud et reliquum corpus discordat, iniquum est,
Estque repleta malis multis discordia talis.
Igitur per regem et eos, qui cum ipso in arce erant, dampna cottidie bonis
civium inferuntur, et hinc inde passim plura bella particularia committuntur.
Plures autem de cognacione Jacobi de civitate ad regem clandestine venerunt et
regi derelictis civibus adheserunt. Tandem in die beatorum Septem fratrum, me
vidente rex cum septem panneriis erectis et trecentis galeis de castro
egrediens ante Maiorem civitatem versus monasterium Sderas venit et ibidem
plura edificia concremans civitatem hostiliter impugnavit; cives vero terrore
percussi debiliter restiterunt regi. Erat autem tunc occulta facta contradiccio
in civitate; vulgares enim quidam dixerunt: Contra nostrum regem non
pugnabimus, sed ipsum intrare ad nos utique permittemus. Et quid plura? Illo
die rex veraciter civitatem obtinuisset, si Wilhelmus Lepus cum paucis suis tam
viriliter in porta civitatis non restitisset; nondum enim Petrus de Rosinberch
cum suis bellatoribus venerat et in civitate plebs, que sciret ad prelium,
pauca erat. Venit autem idem de Rosinberch die altera cum fortibus pugnatoribus
quadringentis in subsidium civitatis. Revertitur itaque rex cum suis super
castrum, postquam intulerat civibus dampnum non paucum. Demum elapsis
octodiebus obsidionis civitatis inter regem et cives concordia facta est. Post
dies vero quatuordecim rex sex illos, qui capitanei in civitate electi fuerant,
volebat a regno totaliter excludere et a reliquis incepit pecunias extorquere;
et hec usque hodie pecunia per modum coaccionis et nove adinvencionis a civibus
exigitur et in pluribus populus cruciatur.
Tu consolatrix mestorum et vivificatrix
Mortificatorum, tu spes secura reorum,
Iusti servatrix, hominumque Dei mediatrix,
Fac quod mesticia cedat, tu leta Maria.
Amen
Capitulum VIII.
De congregacione et congressione
duorum regum Romanorum et de morte Wilhelmi Leporis.
Eodem anno mense Septembri Lodovicus de Babaria, Fridericus de Austria, qui
se adhuc ambo Romanorum reges asserunt et scribunt, cum copiosis exercitibus
hostiliter contra se venerunt et iuxta fluvium Enum prope civitatem Mulendorf
castra sua metati sunt. Primo itaque congressionis impetu Lodowicus, quia
copiosiorem pugnancium turbam habuit, Fridericum invadere voluit, sed Enus
fluvius interfluens non permisit. Demum Lodowicus tradicionem et perfidiam
quorundam, quos in exercitu suo secum habuit, intelligens lucide, ad superiores
partes Bawarie cassato prelio disposuit se transferre. Sequebatur autem eum
Fridericus, inimicus ipsius, et quia illum insequi fugientem non valuit, circa
Danubium Bawariam et ea, que reperit prope Ratisponam gravibus incendiis et spoliis
conturbavit. Post hec Fridericus in Austriam revertitur, sed discordia non
finitur. Venerant autem tunc de Boemia in auxilium Lodowici aliqui barones cum
armatis hominibus, inter quos erat precipuus Wilhelmus de Waldek dictus Lepus.
Iste ab infancia sua exstitit bellicosus et propter plurima, que strenue
fecerat opera, valde factus fuit inclytus et famosus. Qui quidem in quadam
contencione inter familiares exorta telo vulneratur, die octavo moritur et
translatus in Boemiam in monasterio fratrum Augustinensium, quod Insula
dicitur, quod suus avus fundaverat, sepelitur.
Epitaphium ipsius tale est:
Hic baro famosus iacet et multum generosus,
Miles et invictus, Lepus est cognomine dictus;
Cognomen leporis habuit virtute leporis,
Corde leonino pugnavit, non leporino,
Wilhelmus nomen proprium fuit eius et omen
Felix in factis habuit semper retroactis.
En mors prostravit, quem nemo prius superavit,
Corruit a telo, quem iunge, Jesu bone, celo.
Anno milleno nono decimoque triceno
Per fatum triste moritur vir nobilis iste.
Non erat equalis huic in regno, neque talis,
Qui sic famosus existeret, aut animosus.
Luceat eterna sibi lux in sede superna,
Sit sibi solamen, homo dicat quilibet Amen.
De morte Wolmari, marchionis Brandenburgensis et de expedicione regis
Johannis versus Saxoniam.
Anno et mense predicto pius et pacificus princeps Wolmarus, marchio
Brandenburgensis, qui potencia et diviciis super omnes suos antecessores
marchiones excreverat, sine heredibus et liberis est defunctus. Post huius
obitum tota luget Saxonia et crescit discordia per loca multa; iam enim totus
Brandenburgensis marchionatus veris et naturalibus masculinis principibus est
orbatus. Igitur circumsedentes principes, tanti principis liberis orbati obitum
audientes mox inceperunt viciniores sibi occupare civitates. Henricus, dux
Slesie, Bolconis ducis filius, Gorlicz optinuit et Lubanum, licet antiquis
temporibus ad regnum spectaverint Boemorum; Johanni vero, regi Boemie, barones
et cives de districtu Budisinensi homagium prestitere. Porro Johannes, rex
Boemie, cupiens plura de illis, que prefatus marchio possederat, optinere, cum
trecentis galeatis hominibus incepit mense Septembri partes Lusacie et fines
Saxonie visitare, oppidum, quod Sumerwelt dicitur, tunc optinuit, sed infra
duos menses id ipsum, quod acquisierat, cum dampno amisit. Gubin civitatem rex
fortiter impugnavit, sed abinde modicum utilitatis aut commodi reportavit.
Hoc anno quedam mulier de villa quadam prope Slaps duobus demoniis, qui in
ipsam sub specie duorum serpentum intraverant, obsessa et miserabiliter
fatigata ad monasterium nostrum in Aulam Regiam est adducta, que, cum pro ipsa
missas legeremus et oraciones plurimas funderemus, eius horribilibus
compacientes vexacionibus, tandem ad capitulum nostrum cum magna ipsius
reluctacione introducta, cum passio secundum Matheum per fratrem Theodoricum
priorem super ipsam legeretur, per modum sternutacionis auxiliante divina
gracia liberata est, statimque, que prius capite et toto corpore quassabatur,
obstetricante dextra Excelsi velut in ictu oculi disciplinata et quietissima
videbatur. Interrogata vero hec eadem mulier, qualiter haberet, respondit:
Valde bene. Ego, inquit, vestris precibus corpore quidem sum sanata et mens mea
est quodam spirituali lumine mirabiliter illustrata. Altera autem die
confessione facta, communione sancta percepta sana mente et corpore ad propria
est reversa.
Hoc quoque anno circa festum beati Martini obitus domine Beatricis, regine
Vngarie, Johanni, regi Boemie, suo fratri certis est nunciis intimatus.
Iste annus ex clemencia salvatoris nostri uberrimus in vino et blado fuit,
in pluribus locis mensura siliginis, que strich vulgariter dicitur, pro uno
grosso Pragensi denario vendebatur.
Capitulum IX.
Annus Domini MCCCXXus. De
recessu regis Boemie, de morte Moguntini archiepiscopi et coronacione regis
Polonie et pluribus aliis.
Anno Domini MCCCXXo in die sanctorum Innocentum ad vesperam
crepusculo crebrescente sub silencio nemine consciente Johannes, rex Boemie, de
Praga cum paucis egrediens versus Lucelburg iter arripuit, ubi per huius anni
circulum permanens cum Remensi ac Leodiensi episcopis, atque cum aliis
principibus, comitibus et vicinis interea prelia multa peregit. Henricus vero
de Lypa, per Johannem regem regni tocius capitaneus et tutor constitutus, pacem
in regno competenter ordinat divino aminiculo adiutus. Annus iste ut preteritus
benedictus est a Domino, quia humane nature necessaria de levi habentur precio,
et bona comparabilia sunt de foro. Revixit gens misera et exultat, que ante
annos tres in via hinc inde passim emortua pre fame iacebat, unde dicitur:
Laus tibi sit Christe, quod tale iugum male triste
Nunc amovisti, quia munera larga dedisti,
Et benedixisti fructus, quos ante dedisti
Tu nimium parce, nobis de cetero parce.
Eodem anno XIIo kalendas Maii Ottakarus secundogenitus Johannis,
regis Boemie filius, moritur et in Aula Regia ad pedes fundatoris cum Johanne
et Guta, eiusdem fundatoris pueris, de capella beati Jacobi translatis in uno
tumulo sepelitur.
Eodem anno nonis Junii reverendus pater, dominus Petrus nacione Treuerensis,
Moguntinus archiepiscopus, expertus et excellens medicus, sapiens principum
consiliarius, vir in omnibus eventibus mundane conversacionis fortunatissimus
presenti seculo valefaciens, etate senili confectus de carnis ergastulo
spiritum exalavit extremum. Iste presul affabilis ad fundacionem monasterii
Aule Regie propter fundatorem affectum habuit favorabilem, unde in ea duo
altaria cum choro et ecclesia devotissime Domino dedicavit. Quantus et qualis
iste venerabilis antistes fuerit, non dico in persona, quia pusillus, sed magis
sapiencia, sciencia et potencia, quia magnificus, precedens aliqualiter
patefacit narracio, quia de ipso scripta sunt plurima in hoc libro.
Prepositus Treuerensis erat, post Wyssegradensis,
Pastor Winnensis et presul Basiliensis,
Moguntinensis erat hic, cum Junius ensis
Rictibus extensis rapit hunc, hic utique mensis
Est gravis offensis et fletibus hac nece prensis!
Prosper in inpensis fuit ipse. Moguncia flens sis,
Hac, necdum sensisti, quantum morte dolens sis,
Fructibus inmensis aderat sibi causa forensis,
Dotibus ostensis pius huic rex omnipotens sis.
Eodem anno in festo translacionis beati Benedicti abbatis devotus et venerabilis
pius pater dominus Heydenricus, abbas Scedelicensis, postquam XL annis
honestissime abbatizaverat, in capitulo Aule Regie coram domino Johanne,
Waltsassensi abbate, regimen abbacie cunctis fere flentibus, qui aderant,
resignavit. Huic honorabilis dominus Fridericus de Saxonia oriundus in abbacie
officio est substitutus. Non diu vero postea, videlicet Xo kalendas
Novembris, plenus dierum et bonis operibus predictus dominus Heydenricus
spiritum Deo tradidit et in Domino feliciter obdormivit. Eiusdem abbatis
temporibus monasterium Scedelicense in spiritualibus et temporalibus diviciis
et edificiis laudabiliter profecit, quia benediccionem suam in lucro montanorum
largiter Deus dedit. Abbas iste magnus in dileccione principum habebatur et in
opinione populi, haud dubium, nisi maior sit in conspectu Dei. Plures adhuc
vivunt et testes mecum sunt, qui in ipsius vita et moribus exemplaribus
plurimum in virtutibus profecerunt. Opera patris istius magnalia, que per eum
Dominus voluerit fieri, in precedentibus tractatibus poterunt reperiri.
Epitaphium ipsius tale est:
Hic Heydenricus, pius Altitonantis amicus,
Iam braviis prensis iacet, abbas Scedelicensis,
Cunctis dilectus, per quem locus hic bene rectus
Quadraginta fere fuit annis, hinc michi flere,
Sed sibi ridere fit, spero me quod habere
Nunc habet hic letus, quia de celis ope fretus
In terris vitam duxit virtute politam.
Pervigil orabat, ieiunia continuabat,
Affatu mitis fuerat, quasi florida vitis.
Ex humili more multos implevit odore,
Eius erat nota bona mens, vicinia tota
Hunc fatur mundum, similem nec habere secundum.
Vidimus obmissas per eum raro fore missas,
Has cum complevit, ob cordis gaudia flevit,
Quando requisivit locus aut tempus, bene scivit
Esse suis letus et cum gravitate facetus.
Quod quis querebat in eo bonus, inveniebat,
Dona Dei nactus est, omnibus omnia factus:
Principibus gratus, populis cunctis adamatus,
Ipse labore gravis sibimet reliquisque suavis.
Viribus exhaustum corpus faciens holocaustum
Acceptum Christo, qui patre latebat in isto,
Perfecit plura bona facta satis sibi dura,
Que non fecisset, ope si Christi caruisset.
Hoc opus ecclesie noviter sub honore Marie
Primus construxit, hec ei sit dux, ubi lux sit,
Anno milleno terceno currente viceno
Ipse die decimo mensisque Novembris ab ymo
Conscendit sursum, victurus denique rursum.
Salves tunc et nunc semper, celi pie rex, hunc,
Et nos propter eum tempus duc ad iubileum
Sic ut letemur et secum congratulemur.
Hoc anno Lokotko, dux Sandomerie, a sede apostolica obtinuit coronam regalem
Polonie, et in preiudicium regis Boemie insigniri regio diademate super regnum
Polonie ab Gnisnensi archiepiscopo in Cracouia se permisit. Incepitque statim
denarium sancti Petri de uno quoque capite humano sedi apostolice decimaliter
solvere, qui antea longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto, non de
iure. Verumptamen quia duces Slesie hunc dare decimalem denarium denegant
apostolico, ipsorum dominia usque hodie stant sub ecclesiastico interdicto.
De pastoribus et regibus Romanorum.
Surrexit hiis temporibus quidam plebeius populus de Gallie diversis partibus
congregatus circiter quadraginta milia virorum, qui se pastores nominabat,
transfretareque mare gestiens et passagium facere concepcione devota, tamen
erronea proponebat. Qui cum in Auinionam ante Johannis pape pallacium cum
turmis suis venisset et thesauros ecclesie pro generali passagio reservatos cum
impetu requisisset, papa mox tanti erroris principio resistens hunc errabundum
dispergi exercitum mandavit et ipsum sub anathemate reprobavit. Hic populus sic
dispernitur, quod quo venerit, ignoratur.
Hoc anno iterum exercitus validus duorum regum Romanorum, Friderici
videlicet de Austria, et Lodowici de Bawaria prope civitatem Argentinam in
Alsacia convenerunt, et non conflictum, sed multitudinem pauperum in suo
transitu fecerunt.
Et sic plena malis durat contencio talis,
Hoc Christus faciat, pax inter eos cito fiat.
Capitulum X.
Annus Domini MCCCXXIus. De
processu Johannis regis et quibusdam aliis.
Anno Domini MCCCXXIo Johannes, rex Boemie, de comicia sua
Lucelburgensi reversus Pragam in octava Purificacionis beate Virginis est
ingressus, qui elapsis diebus quindecim torneamentum, ad quod plurimos nobiles
vocaverat, in foro Pragensi habuit, in quo de dextrario graviter cecidit, in
lutoque maximo diucius volutatus, equorumque pedibus immaniter conculcatus,
tandemque quasi semivivus scenolentis armis et vestibus totaliter deformatus de
multitudine fuerat vix extractus. Ad hoc miserabile spectaculum aliqui fecerunt
planctum, aliqui vero plausum. Per hanc sinistram sortem suscepit rex dolorem
in corpore, sed non mortem.
Eodem anno XV kalendas Aprilis obiit Matheus comes de Trencz. Quis, qualis
et quantus exstiterit, precedens narracio in multis locis ostendit. Quo
defuncto Karulus, rex Ungarie, municiones eius pugnando optinuit, eo quod
hostis eius exstiterit cuncto tempore, quoad vixit.
Hoc anno iterum Johannes, rex Boemie, ad comiciam suam in vigilia beati
Johannis baptiste cum paucis clandestine revertitur, et Bouslaus, dux Slesie de
Lignicz, capitaneus regni efficitur, variisque debitis et negociis inbrigatur.
Interrogatus vero rex, quare in regno non maneret, respondit: Quod solum
natalis patrie dulcissimum sibi foret.
Hoc anno in die beatorum Johannis et Pauli martirum feria VI eclipsis solis
exstitit, que ab hora prima usque ad horam terciam perduravit. Qua facta statim
postea omnium in terra nascencium grana et semina, que ante optime fuerunt
disposita, sunt quasi visibiliter diminuta. Subsecuntur maxime inundaciones
fluminum, que fecerunt in campis, civitatibus, muris et villis magnum dampnum.
Hoc anno ego ipse plurimas Reni et Gallie partes pertransivi et omnia
leprosoria seu leprosorum habitacula igne concremata conspexi. Ipsi enim leprosi,
qui in eisdem partibus poterant inveniri, pariter sunt cremati. Insonuerat
namque fama publica, quod ipsi leprosi per Judeos et Sarracenos pecunia
corrupti Christianis darent et occulte ministrarent in aquis, in puteis et
fontibus toxicum et venena. Ob hanc causam vidi plures puteos et fontes in
Gallicanis partibus humo tunc repletos et clausuris superius cautissime
coopertos. Epistolam vero papalem, ut creditur, causam et materiam huius
negocii continentem in Morimundensi monasterio a quodam, qui eam se habuisse
fatebatur a Romana curia, propria manu scripsi et hic de verbo ad verbum hanc
in cetera annotavi. Utrum autem eadem epistola ex certa sciencia domini pape
processerit, pro certo nescio, sed hoc discutere legencium iudicio derelinquo.
Epistola de leprosis.
Johannes episcopus, servus servorum Dei, universis in Christo fidelibus,
presertim neophitis et cathecumenis ac omnibus christianitati adherentibus, ad
quos presentes litere bulla sedis apostolice premunite pervenerint, salutem et
apostolicam benediccionem. Filii, quos genuit sibi Christus non per sanguinem
hircorum aut vitulorum, sed per suum proprium sanguinem, cum a dampnacionis
crimine mortalium versa vice in sua cruce, unda sacrosancti sui sanguinis nos
redemit, noveritis absque hesitacione aliqua infideli, quod nos a sapientissimo
et christianissimo barone, dilecto filio nostro Philippo comite Daniou, filio
secundum carnem victoriosissimi viri, domini Karuli de Valois, habuimus et
recepimus et coram nobis et confratribus nostris cardinalibus in pleno
consistorio de verbo ad verbum legere fecimus quasdam literas legittimas et
integras, in quibus continentur, que secuntur in hunc modum:
Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri ac domino, domino Johanni, s.
Romane ecclesie summo pontifici, omnibusque Christi alumpnis Philippus comes
Daniou. Sanctissimo, inquam, patri nostro predicto cum inclinato sanctorum
pedum osculo supplicem per omnia famulatum et dictis alumpnis Christi eidem
subiectis non fictam, sed remissivam in Domino caritatem. Innotescant omnes in
Christo fideles apud Deum, quod anno Domini MCCCXXIo die Veneris
post Nativitatem b. Johannis baptiste facta fuit horribilis eclipsis solis in
comitatu Daniou et Detarainne, ita quod fere per quatuor horarum spacium illius
diei sol esset inflammatus et rubeus tanquam sanguis, et in nocte illius diei
luna foret deturpata et obscurata velud saccus, ita quod crederent habitatores
terre esse in novissimo fine mundi. Nec non et in ipso die audita fuerunt
incogitabilia tonitrua et ineffabiles coruscaciones vise, sic quod plurimi
viderunt quam plurimos ignium globos de celo super terram et super domos
cadentes, ita quod tecta palea cooperta in quibusdam locis sunt conbusta. Et
fuit visus quidam draco terribilis in aere, cuius flatu et anhelitu fetido
gentes non modice sunt extincte. Insuper et terre motus fuit in quibusdam locis
et alias, quod tota terra tremeret, ita quod tremore ipsius quam plurima
hospicia super mare Anglie situata corruerunt. Interea in crastino illius diei
in comitatu memorato nostre gentes ceperunt Judeos propter impocionaciones,
quas contra christianitatem perpetrarunt, invadere, et inde scrutantes
diligenter domos ipsorum Judeorum, in domo cuiusdam Judei, cuius nomen
Bananias, in secreciori domus sue loco, in quodam forti scrinio, quo thesaurum
et secreta sua reponebat, inventa fuit quedam pellis mutonina intus et foris
hebrayce conscripta, cuius patentis litere sigillum tale erat: laqueus huius
sigilli erat de serico puro coccineo, sigillum annexum de auro probatissimo in
pondere XIX Florencie florenorum. In ipso sigillo summatim et brevius
procedendo imago Christi crucifixi elevata subtili opere erat sculpta et quidam
Judeus sive Sarracenus horribilis incurvatus per summitatem cuiusdam scale
brachio crucis appodiate cum duabus manibus femoralibus retractis super genua
secreciora suarum nacium, quod sordidum est dicere, ante dulcis Christi faciem
collocando; cuius littere tenorem gentes nostre minime curassent, nisi repente
et ex casu illud sigillum longum et latum percepissent. Scripturam vero huius
litere nobis exposuerunt duo Judei baptisati, presertim et idem Judeus Bananias
cum sex aliis Judeis in literatura Judaica satis peritis; non tamen voluntarie
sed vi et metu. Quum tamen fuerunt graviter segregati positi in questionibus et
tormentis et pro constanti dicti Judei in huius litere exposicione satis
sufficienter unum et idem dicebant vel quasi similia loquebantur, que omnia
transtulerunt tres periti Christiani clerici in theologica veritate de lingua
hebrayca in latinam, prout diligencius potuerunt, que verba fuerunt talia et
tot et tanta.
Gloriosissimo ac prepotentissimo circuli huius mundi domino, domino
Amicedich, regi triginta et unius regnorum, videlicet de Ihericho, de
Yerinocho, de Irlerein, de Lobna, de Lachie, de Gazer, de Ebron, de terra
Yessen, de Basan, de tota terra montana, de Cadesbarne, de universa Etheorum,
Ammoreorum, Gebuseorum, Hereseorum et Eueorum usque ad radices Arnon in terra
Maffe et ceteris regnis ad nostram edificacionem modicam recitandis, tam soldanis
et admirandis, precipue Zabyn soldano de Azer et Yodab, admirando de Abdon et
Senneren, exercituum milicie vestre principi, omnibusque auriculariis,
coadiutoribus, accessoribus et subregibus vestris Bananias Hebreus cum toto
populo Israelitico inclinatissimam subieccionem perhennem cum promptissima
obediencia debitaque devocione. Prepotentissime mi rex cum prenominatis vestris
magnatibus, satrapis et baronibus. Cum iam dudum a plasmacione mundi anno sex
millenario ducent. nonagenario quaternario et deinceps pluries vestra
excellentissima regia maiestas per mediatorem vestrum, subregem de Granata, et
ipsius sapientes michi et populo Hebrayco supradicto benigniter dignata est cum
nobis facto federe perpetuo intimare, quod sancti patres nostri, videlicet
Enoch, qui translatus fuit, et Helias, qui vidente et testante discipulo suo
Heliseo in paradisum in curru igneo fuit subvectus, publice apparuerunt vestris
gentibus in monte Thabor ipsis doctrinam legis nostre allegando et docendo, nec
non in quodam concavo convallium montis Sinay inventa est archa nostra
testamenti, quam archam cum ingenti devocionis tripudio et iubilacione cum
inestimabili equitum et peditum gentis vestre in quadam vestra principali
civitate, que vocatur Ay, fecistis honorifice deportari, et in ipsa dicta archa
ipsam reverenter aperiendo invenistis manna, quod nobis Deus in deserto dedit,
sanum, mirabiliter odoriferans ac eciam incorruptum, cum virgis Moysi et Aaron
et tabulas legis nostre lapideas digito Dei sculptas, que omnia supradicta et
miraculosiora et mirabiliora in dicta terra vestra ob devocionem gencium
perpetrarunt, asserentes firma fide, quod non est alius Deus preter magnum Deum
nostrum, quia locutus est nobis in monte Sinay ore ad os, sicut solet amicus
amicabiliter loqui ad amicum et affectuosissime desideratis circumcidi et ad
legem nostram, quam ipse Deus non alius dedit nobis redire bono animo et
converti, et quod redderetis nobis terram supradictam fluentem mel ac lac, quam
Deus repromisit, si videlicet aliquo cauteloso ingenio gentem christianam, que
credit filio cuiusdam mulieris simplicis et pauperis de lege nostra, que
vestram hereditatem et patrum vestrorum usurpando minus iuste, si inquam eandem
sub iugo eterne servitutis vestre domaremus, et presertim ponetis nos in
possessione libera et pacifica de civitate magna Ierusalem et de Iericho et de
Ay, in qua requiescit sanctissima archa, si possemus vos intronizare super
thronum regni et preclare civitatis christicolarum Parisius, et quod ad omnia
ista percipienda in omnibus iuvaretis nos. Interea, sicut valetis agnoscere per
predictum nobilem vestrum subregem de Granata, super hoc adhibuimus unam
callidam et subtilem cautelam, quia posuimus venena in pocinaciones ex
corruptis et pulveres de malis et amaris herbis et de sanguinibus reptilium
venenosorum in suis aquis, puteis et cisternis, fontibus et quibuslibet
fluviis, ut ipsi christiani suo tempore, unusquisque secundum complexionis sue
qualitatem vapore corrupto predictorum venenatorum morte innaturali extinquatur,
et maxime propter copiosam pecuniam nostram per quosdam pauperes legis ipsorum,
qui vocantur leprosi, fecimus fieri istud idem. Sed predicti pauperes miserrimi
leprosi in hiis se simplices habuerunt: quia aut nobis detraxerunt et
accusaverunt aut ab aliis christianis decepti totum factum confessi sunt, ita
tamen quod in quo nobis est exaltacio ipsi christiani suos confratres
christianos leprosos depopulaverunt et penitus destruxerunt et eidem leprosi
christiani suos confratres christianos innumerabiles inpocionaverunt quod est
bonum signum, cum omne regnum in se divisum debeat desolari et eciam propter
accusacionem predictorum leprosorum fuimus turpiter capti et crudeliter
incarcerati, quod martirium pacienter pro Deo sustinuimus et ab ipsis
christianis cottidie sustinemus, ut nobis in centuplum Deus retribuat in
futurum, et procul dubio, credimus, depopulati fuisse, nisi grandis noster
thesaurus corda eorum in avaricia obdurasset. Unde aurum et argentum nostrum et
vestrum nos redemit, prout valetis scire ista omnia per predictum subregem
vestrum de Granata. Transmittatis nobis argentum et aurum, quia speramus facere
maiora, dum aliquod spacium pertransierit, si impocionaciones iste non
benefecerint cursum suum; si autem fecerint, quod optamus, tunc vobis bene
notum faciemus, ita quod Deo adiuvante poteritis transfretare mare ad portum
Granate et super residuum christianorum extendere magnificum vestrum brachium
in manu potenti vestra dextera et brachio elevato. Et postea sedebitis apud
Parisius super thronum et nos similiter possidebimus terram patrum nostrorum
nobis a Deo repromissam et inde erimus sub lege una et sub Deo uno viventes, et
non erit amplius in seculo ullus dolor nec ulla oppressio in eternum. Unde
dicit noster sapiens Salomon: Qui adheret uni Deo, una voluntas est cum eo, et
b. Dauid: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Sed de
ipsis christianis prophetavit noster s. propheta Osee dicens: Divisum est cor
eorum et ideo interibunt. Excellentissime regie maiestati vestre transmittimus
hoc patens cyrographum per Sadoch, summum sacerdotem Hebreorum, et magnum
Leonem, satis peritum in sciencia legis nostre, qui vobis exponent melius
universa.
Nos igitur Johannes predictus, servus servorum Dei, quoniam quidem
intelleximus, quod dilectissimus et christianissimus dilectus filius noster
memoratus Philippus de Daniou se preparat ad arripiendum iter suum contra illam
gentem crudelem Sarracenam propter christianitatis exaltacionem et ad
vindicandam Christi mortem, eundem vero, in quacunque die iter suum arripuerit,
cum sua comitiva ac ipsum post sequentes auctoritate Dei omnipotentis et
Virginis, eius matris, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli ex nunc a pena
absolvimus et a culpa etc.
Hoc anno generosa Deo devota domina quondam regis Ottakari filia, abbatissa
ad sanctum Georgium in castro Pragensi, dicta Chunigundis Vo kal.
Decembris moritur et in suo monasterio, ubi multis annis utiliter
abbatizaverat, sepelitur.
Capitulum XI.
De nativitate, de morte, de
disponsacione plurimorum; de conflictu duorum regum Romanorum Lodowici de
Bawaria et Friderici de Austria, cum incidenciis pluribus.
Annus Domini MCCCXXIIus.
Anno Domini MCCCXXIIo pridie idus Februarii Johanni, regi Boemie,
ex regina Elizabeth in Melnico filius tercius nascitur, qui Pragam deducitur et
in ecclesia beati Viti tribus elapsis mensibus baptizatur. Iste puer efficitur
binomius, nomen ei in baptismate imponitur Johannes Henricus. Hoc itaque nomen
compositum huic imponitur infanti, ut in eo remaneat memoria sui patris et avi.
Fac Deus, ut nomen duplex sibi duplicet omen.
Quidquid virtutis fuit illis, quidve salutis,
Huic puero detur et ei sors duplificetur.
Rex celi secum sit, id omnes poscite mecum,
Hic quod sic crescat, quod cum virtute senescat.
Eodem anno VIo idus Aprilis gloriosa ac virtuosa domina
Margareta, Wencezlai, regis sexti Boemie filia, Boleslai ducis Slesie de
Lignicz uxor legitima, in Grecz puerperio moritur, et in Aula Regia, fundacione
paterna, una cum Nycolao, filio suo infantulo, inter monachorum sedes in medio
ecclesie sepelitur.
Virtutum merum iubar et speculum mulierum,
Laudari digna, pia, mitis, tota benigna,
Et merito grata, regum ramis generata,
Hec Margareta quasi margarita repleta
Laudis fulgore, iuvenili mortua flore
Non habuit plenos annos sex atque vicenos.
Eius cum prole iacet hic hac condita mole.
Slesia submissa, laus est tibi, quando ducissa
Hec tua sic moritur. Digne claustro sepelitur,
Quod pater extruxit, sibi perpes cum patre lux sit.
Anno milleno tria C duo iunge viceno,
Idibus Aprilis sextis hec migrat herilis
Parturiens natum. Deus eius terge reatum.
Da sibi solamen, nos dicamus simul Amen.
Eodem anno IIIIo idus Aprilis elegantissima puella Maria, Henrici
imperatoris filia, Johannis Boemie regis germana, de regno Boemie, in quo
tribus fere annis cum Elizabeth regina decenter permanserat, in Lucelburg
decencia, qua oportuit, est reducta. Demum in festo beati Bartholomei eadem
puella Karulo, regi Francie, in coniugio legittime copulatur et anno sequenti
in die Pentecostes Parisius in reginam Francie sollempniter coronatur.
Verumptamen regine priori, ducis Burgundie filie, per eundem regem antea
repudiate, apostolice sedis conceditur dispensacio, ut et ipsa nubere valeat
alteri viro.
Eodem anno mense Julio Johannes rex ad regnum Boemie de Lucelburg iterum est
reversus, ardua negocia tractaturus. Ipse enim rex vicinos principes affinitate
sibi attrahere conatus pridie idus Augusti Margaretam, maiorem suam filiam
novem annos non plene habentem, Henrico, duci Bawarie, ducis Stephani filio
seniori, matrimonialiter copulavit; Gutam vero, filiam suam alteram minorem
septennem, Friderico, marchioni Mysnensi, legittime desponsavit. Hec puella cum
pauca familia in parentum absencia versus Mysnam deducitur et in castro Wartberch
sub antique marchionisse manibus educatur. Regina namque Elizabeth cum
Margareta, sua filia, quam tenerrime diligit, in Bawariam procedit et in
Landeshut cum genero et filia adhuc hodie moram facit. Moratur autem adhuc
ibidem regina non solummodo propter filie dileccionem, sed et propter aliam
racionem. Porro ad suggestionem quorundam regni Boemie nobilium ipsam reginam
odiencium Johannes rex hereditates ad eam spectentes plurimas abstulit, ipsas
quoque nobilibus suis contulit aut obligacionibus imbrigavit. Adhuc proh dolor
apparent signa evidencia, quod rex dissidet a regina. Altera vero Elizabeth,
quondam regina, de Grecz dicta, multum est ante regis oculos non sine multorum
scandalo graciosa.
Eodem anno XIIo kalendas Augusti quoddam inopinabile accidit
factum, quod omnibus huius mundi amatoribus merito proficit in exemplum. Nam
honorabilis vir Johannes, Wencezlai regis sexti filius licet illegittimus,
regine ex patre germanus, regni Boemie cancellarius, ecclesie Wyssegradensis
prepositus, Pragensis ac Olomucensis canonicus, aliisque prebendis ac
municionibus preditus, honoribus secundum seculum sublimatus, familia multa
stipatus, repente ac inopinate a rege Johanne Prage capitur, omnibusque per eum
dignitatibus degradatur et quasi latro, ut mortem unam detestabilem eligat,
minis compellitur et terribiliter coartatur. Imponit rex ei, quem
familiarissimum habuerat, fraudem et dolum, et quod iniquum sibi prebuerit
consilium, per quod periclitari potuerit rex et regnum. Ille verecundia et
terrore vehementer concutitur, quasi exanimis efficitur, et quid respondere ad
tam inopinabilia problemata debeat, ab ipso penitus dubitatur. Ipsum, qui
circumstant nobiles, instigant, ut accusacionem regis fateatur fore veram, ut
sic saltem mortem evadat severam. His assentit, se reum dicit et super hiis
graciam regis querit, post multas contumelias et terrores, quos passus est a
rege et a quibusdam regis consiliariis, capitur et Prage in domo Cruciferorum
de domo Deutonica custodie mancipatur; sequenti die decurso ad vesperum noctis
tempore de custodia egreditur clandestine et fugit, fuitque in Bawaria quinto
die. Rex ab eo, licet fugerit, omnes prebendas et dignitates eciam a domino
Johanne papa ex certa sciencia roboratas abstulit, quas mox aliis de facto
contulit et donavit.
Quod sequitur, specta, quod et imminet, ipse respecta. Spectans exspecta,
modo sunt tibi plurima tecta
Que cito tu clare cernes, nescit quia stare
Istius cursus mundi, sepissime rursus
Hic redit ad prima, fuerat qui tractus ad yma.
Hec tibi sint nota, stat in hoc sentencia tota,
Quod rota fortune variatur in ordine lune;
Nullus scivisset, nec credere mens potuisset,
Quod tam sublimis vir tam cito staret in ymis.
Omnipotens Dominus faciat, quod et ille supinus
Surgat prelatus ex invidia puto stratus.
Hoc dimittamus, modo res alias adeamus,
Que prope nos facte nuper sunt atque peracte.
De prelio.
Eodem anno duorum regum Romanorum, Lodowici videlicet de Bawaria et
Friderici de Austria, dampnosa contencio, que annis octo totam Alemaniam
graviter oppressit, interveniente conflictu durissimo conquiescit. Nam hii duo
principes fortibus coadunatis exercitibus iuxta oppidum Muldorf, in
Salczburgensi dyocesi situm, prope castrum Dornberch et iuxta fluvium Ysen
pariter convenerunt et in die beati Wencezlai martiris acerrimum prelium
commiserunt. Porro Lodowicus Johannem, regem Boemie, Henricum, ducem Bawarie,
huius regis generum, ac Bernhardum, ducem Slesie, in sua parte secum habuit;
comitum vero et nobilium numerus de diversis partibus magnus fuit.
Computabantur in parte Lodowici mille octingenti dextrarii, quibus insidebant
viri nobiles galeati, peditum vero et sagittariorum turba ad quatuor milia, ut
dicitur, fuerat computata; ex parte vero altera Fridericus Henricum, fratrem
suum, Austrie ducem, habuit secum, et exercitum pugnancium copiosum, mille
quadringentos viros secum habuit galeatos, circiter quinque milia Vngaros et
paganos, pedites quoque secum plurimi fuerunt, qui ipsum viriliter adiuverunt.
Exercitus istius Friderici in colle tutissime se locaverat, et Leupoldi ducis,
eiusdem Friderici fratris, adventum cottidie de Sueuia exspectabat. Idem enim
dux Leupoldus secum de Sueuia mille ducentos viros galeatos cum copiosa
multitudine adduxerat, sed ad fratrem suum, Fridericum regem, ipsum venire aqua
interfluens prohibebat. Expense Bawaris deficere incipiunt, sed Australibus
superflue fuerunt. Cum itaque exercitus iste duplex contra se ex adverso
iaceret, nullusque de ipso utroque exercitu ad pugnandum efficaciter se
moveret, irruit spiritus fortitudinis in Johannem, regem Boemie, veluti in
Sampsonem, qui coram omnibus suis, qui aderant, nobilibus huiuscemodi protulit
sermonem: Ecce adest ille Fridericus, dux Austrie, qui me in eleccione mea,
quam in personam domini Lodowici, regis Romanorum, iam presentis legittime
transfudi, conatus est hactenus impedire in preiudicium regni mei; imperium per
tirannidem hucusque laboravit sibi subdere; de hac violencia aut de mea vita
oportet nunc utique finem esse. Ipsum Lodowicum regem rex iste incitat ad
prelium, universumque exercitum iubet in crastino esse paratum. Mane facto rex
Boemie missa audita, munitusque prius sacrosancte eucharistie sacramento,
bellum cum suis viriliter inchoat, feliciterque consumat, triumphum reportat.
Haut dubium quin sanctus Wencezlaus, Boemorum patronus, cum suo presidio tunc
affuerit, in cuius festo princeps sue patrie pro pace, pro vita et pro patria
dimicavit. In hoc bello durissimo, quod fere die duravit integro, Fridericus
rex cum suo fratre capitur Henrico, magnaque pugnencium occiditur multitudo.
Sic itaque Lodowicus rex divino fretus iuvamine ex opitulacione Johannis, regis
Boemie, hac die palmam victorie de hostibus optinet gloriose. De parte
utriusque exercitus MC, ut dicitur, occisi viri in loco prelii mortui sunt
inventi, inter quos inventus est Plihta Bohemus, baro strenuus et famosus;
equorum tria M sunt occisa. De exercitu Friderici Australis preter interfectos
in prelio mille quadringenti viri nobiles capti sunt, reliqui fugerunt. Sed et
ipse Fridericus Australis per Fridericum, purcgravium de Nurenberch, captus et
per eum Lodowico regi presentatus, a rege ipso ad castrum, quod Truisnicht
dicitur, per Wigilmum vicedominum deducitur et ibidem vinculis mancipatur. Et
quodam forte presagio hoc castrum tali nomine Truisnicht, quod interpretatur
inopinabile, vocatum est, eo quod Australes et alii quam plures de ipsorum
victoria quasi certi fuerant et terras adversariorum veluti iam captorum inter
se quodam distribucionis funiculo ante inicium prelii diviserunt, nescientes
scriptum: Quod varii sunt eventus bellorum, et quod de celo victoria est.
Henricus vero dux Austrie, cui presignatum fuit, quia rex fieret Boemie, in
Burgilnio castro regio sedet captus. Hoc est inicium malorum ducatuum Austrie
et Stirie, que sexaginta annis pre multis terris diviciis, potestate floruerunt
et pace. Adhuc liberos hee terre habent duces tres uterinos fratres: Leupoldum,
Ottonem, Albertum; hii diligenter laborant, ut duos captos suos germanos de
vinculis educant. Rex Johannes vicesimo die post triumphum Pragam ingreditur,
letanter suscipitur, clerus cantat, sonus campanarum intonat, populus letatur,
tota civitas iocundatur.
Est igitur leta Praga, leticiaque repleta,
In terra tota fit hec victoria nota,
In quovisque vico fit laus et honor Lodowico
Atque Bohemorum regi; cum laude sonorum
Dat populus plausum, quia pugnandi dedit ausum.
Australes tantum lugubrem faciunt sibi cantum,
Hunc amiserunt, cum quo quasi rege steterunt,
Sic dux Henricus et rex pariter Fridericus
Ducuntur capti, modo sunt bellis minus apti.
In castris resident et propter vincula strident.
Nunc scio, quod belli sors est incerta, repelli
Crebro conspicimus retro, quibus exstat opimus
Et bonus incursus primus, sepissime rursus
Letos in fine vidi, quos ante ruine
Tradi credebam desperatosque videbam.
Scit, quod de celis victoria, quisque fidelis.
Quos vult, hos punit, cum vult, hostes Deus unit.
Omnina sunt gentis sub nutibus omnipotentis,
Cui benedicamus et ei laudes referamus:
O rex invicte, Deus alme, Deus benedicte,
Te collaudare fac nos et semper amare,
Ut sancte turbe celi iungamur in urbe.
Eodem anno inundacio maxima fuit aquarum, ita quod aqua Mysa septies exivit alveum
suum et per campos lacius se diffundens, agros destruens maximum in segetibus
fecit dampnum. Est eciam hoc anno in quibusdam Reni partibus maxima panis
caristia, ita quod in Colonia Agrippina mensura siliginis, que Prage strich
dicitur, pro una grossorum pragensium venditur sexagena.
Eodem anno Johannes, rex Boemie, de civitate et provincia Egrensi pro
viginti milibus marcarum per Lodowicum, regem Romanorum, sibi obligatis et de
aliis tribus civitatibus imperialibus eidem similiter obligatis pro debitis
aliis, videlicet Aldenburg, Zwikwow et Citz, se nomine imperii intromittit et
abinde iterum in die beati Martini versus Lucelburg procedit et Henrico iuveni
de Lypa regni gubernacula recommittit.
Capitulum XII.
De liberacione ducis Austrie et exilio
regine Boemie. Annus Domini MCCCXXIIIus.
Anno Domini MCCCXXIIIo in die Nativitatis Christi Henricus, dux
Austrie, anno preterito captus in prelio, qui vinculatus ferreis compedibus per
ebdomadas octo in castro iacuerat Burgilino, intervenientibus pactis et
tractatibus Pragam venit, altera die abinde processit, fratresque suos duos
duces in Austria visitavit, qui cum condicionibus et pactis ab ipso duce capto
factis nollent acquiescere, Henricus dux stare volens, quam promiserat, fide,
pristine se captivitati in die beati Mathie apostoli cepit ultroneus mancipare.
In festo autem beati Bartholomei subsequente Vngarie et Boemie reges, Karolus
scilicet et Johannes, in regnorum terminis iuxta Albam ecclesiam pariter
convenere. Ibi inter alios tractatus amicabiles, quos insimul habuere,
tractatum est, quod idem Henricus, dux Austrie, liberatus de sua extitit
captivitate. Promisit vero idem Henricus, dux Austrie, Johanni, regi Bohemie,
novem milia marcarum argenti dare et quedam ardua privilegia resignare. Habebant
enim apud se duces Austrie privilegia quedam fortissima, in quibus ipsis
maiores barones Boemie temporibus Alberti, Romanorum regis, ducum Austrie
genitoris, plura incaute iuramenta fecerant et promissa. Hec omnia simul cum
privilegiis Henrici, ducis Karinthie, que super regnum habuit Boemie, resignare
duces Austrie promiserunt; itaque pro horum certitudine promissorum civitas La
cum oppido Witra et aliis municionibus regi Bohemie obligatur, et civitas Snoma
cum castro, que antea a regno abstracta fuerat, regi redditur et regno iterum
adunatur.
Eodem anno in die Pasche, que tunc sexto kalendas Aprilis evenerat,
Elizabeth, regina Boemie, duas gemellas filias Annam et Elizabeth in Cambia
Bawarie pariter est enixa. Vovit autem me audiente eadem regina votum Domino,
quod Elizabeth nata secundo sub professione ordinis Cisterciensis debeat fieri
sanctimonialis.
Eodem anno in die beati Ambrosii episcopi Wencezlaus, Johannis regis
primogenitus, heres regni Boemie, de Boemia patre iubente ad regnum Francie
deducitur, ubi Parisius per Mariam, reginam Francie, suam materteram,
suscipitur et legaliter educatur. Eidem octenni puero ibidem puella nomine
Blanca, soror Philippi, regis Francie, de stirpe regia desponsatur. Predicta
Maria, femina simplex, simplicitate columbina in die Pentecostes in reginam
Francie sollempniter coronatur.
Circa idem tempus in die Pentecostes, que idus Maii evenerat, Elizabeth
dicta regina de Grecz monasterium sanctimonialium ordinis Cisterciensis prope
Brunnam fundavit, quod Aulam Marie nominavit. Circa idem tempus Lodowicus,
Romanorum rex, filiam suam Friderico, marchioni iuveni Misnensi,
matrimonialiter copulavit. Gutha vero puella decennis, Johannis filia regis,
que in domo Mysnensis marchionis tanquam futura sponsa fere per unum annum permanserat,
in Bohemiam est remissa, non sine magna multorum admiracione et displicencia.
Circa idem tempus idem Romanorum rex Lodowicus filio suo primogenito octenni
Brandenburgensem marchionatum, naturalibus principibus orbatum, contulit et
eidem filiam Christofori, regis Dacie, in coniugio copulavit.
Eodem anno Johannes, rex Boemie, in die beati Jacobi apostoli Pragam venit
de Lucelburg reversus, decimam pecunie tulit ab universis sui regni
civitatibus, bernamque recepit ab omnibus et sic cum eiulatu pauperum pecuniam
maximam congregavit. Cum autem rex aliqua debita persolvisset et municiones
aliquas a baronibus redemisset, iterum in die beati Galli rex ad suam
Lucelburgensem revertitur comiciam.
Hoc anno toto Boemia facta est velud achephala et pupilla; caruit enim
episcopo, rege et regina. Episcopus namque in Romana quasi captivus adhuc
tenetur curia, rex in Lucelburgensi conversatur comicia, regina vero cum tribus
suis filiabus in Bawarie partibus est morata. Eadem vero regina Elizabeth, vera
heres Boemie, licet de radice regum Boemie sit progenita, heredibusque
pulcherrimis decorata, tamen ex aliquorum baronum invidia persecuciones
gravissimas est perpessa. Ipsa quidem regi Johanni instat, ut dispersum regnum
recolligat, caste, iuste et pie vivat: hoc regni occupatoribus fomitem odii
amministrat. Unde ipsa, ut devitet periculum mortis, in terris exulat alienis.
Manet itaque in Bawaria veluti peregrina, nulla penitus a toto regno habens
iuvamina pro expensa. Fuit enim tale regis mandatum, ut regina nullum censum
sive fructum recipiat, quousque ipsa revertatur ad regnum. Lodowicus vero,
Romanorum rex, avunculus, nec non Henricus, dux Bawarie, gener ipsius regine,
multe legalitatis ac humanitatis officia huic desolate regine liberaliter
studebant impendere et ut ego ipse vidi, plura solacia cum magna reverencia
exhibere.
Eodem anno VIo kalendas Decembris obiit Fridericus, marchio
Mysnensis, lantgravius Thuringie, nepos Friderici imperatoris, Alberti
lantgravii filius, in castro, quod dicitur Wartperch. Iste Fridericus,
Mysnensis marchio, iuventutis sue tempore multum famosus extitit, ita quod
vulgare vaticinium de ipso latissime se diffudit. Audivi sepe, cum essem
puerulus, quod idem marchio Fridericus imperator potens esset futurus et in
clero mirabilia facturus; et dicebatur a vulgo, quod inter scapulas crucem
auream haberet apparentem in dorso. Nichil tamen horum verum extitit vel
evenit, ymmo mirabile quam miserabile fatum huic accidit marchioni. Porro
Adolfus, Romanorum rex, eundem Fridericum marchionem ad tantam deduxerat
egestatem, quod nec unam municionem in toto Mysnensi marchionatu habuit, neque
equum proprium, in quo sederet, sed quasi vagus et profugus in terra propria
circa suos familiares victui necessaria ipse diebus pluribus mendicavit. Cum autem
ad extremam inopiam pervenisset, de se ipso ludibrium facere cepit. Ad quendam
pastorem, qui gregem in arvis pavit, solus accessit, cui sic ait: Obsecro te,
extende manus tuas et capias me. Pastori vero peticioni loquentis, quem minime
cognovit, satisfacienti ipsumque per laciniam vestimenti captivi more tenenti
marchio sic ait: Nunc cunctis hunc referas sermonem, quod tu Mysnensem captivum
habueris marchionem. Ad hec verba pastor obstupuit et rem gestam omnibus
enarravit. Tandem Adolfo, Romanorum rege, mortuo iste marchio Fridericus omnem
suam terram recuperat, potenterque resurgit et non solum marchionatum
Mysnensem, verum eciam Thuringiam suo dominio usque ad suum obitum subiugavit.
Hoc anno in vigilia beati Vrbani in nocte tantum gelu fuit, quod segetes,
vites vineasque destruxit.
Capitulum XIII.
De discordiis principum diversorum et
morte quorundam et pluribus incidenciis. Annus Domini MCCCXXIV.
Anno Domini MCCCXXIVo propter hyemis et estatis in calore et
humore temperanciam bladum et vinum, fructusque arborum optime provenerunt,
nisi quod grando et fulmina in diversis mundi partibus tam in occisione
hominum, quam lesione fructuum passim maxima dampna fecerunt. Tercio kalendas
Maii grando percussit uno die circa monasterium Aule Regie aliquas segetes et
tres vineas meliores. Et quod raro factum est, in vigilia beati Galli tot
fuerunt choruscaciones et ictus horribiles fulgurantis tonitrui in monasterio
Scedilicensi, quod fere ibidem omnes monachi quasi in stuporem et exstasim sunt
conversi.
Hoc anno circa festum Annunciacionis Maria, Francie regina, Johannis, regis
Bohemie, germana, cum partu moritur et apud sanctum Dionysium honorifice
sepelitur. Post cuius sepulturam Johannes, rex Boemie, Parisius venit et cum
Karulo, rege Francie, suo sororio, exequias dignas fecit. Huius regine
iuvencule obitum hic ideo annotavi, quia cum ipsa plurimum conversatus, eam
esse feminam virtutis consideravi. Et vehementer expavi, cum hunc florem
iuventutis, morem senectutis habentem, tam subito precisum audivi. Hec Henrici
imperatoris filia, Francie regina, XVIII etatis sue anno mortua est.
Hec pia cum vixit, secreta michi sua dixit
Plurima; speravi, quod longo stare suavi
Tempore deberet, cum regnum tale teneret.
Spes fit frustata, sors altera, mors operata:
Mors operatur, sors variatur, spes vacuatur.
Hoc opus et mortis, quod mordet et omnia sortis
Tollit, spem reicit, patet hoc: cum mors mala vicit
Vitam tam tenere domine. Queat ipsa tenere
Ut regnum celi, prece posco Maria fideli,
Cum sis fons venie, succurre Maria Marie.
O mens mundana videas, quod et omnia vana
Sunt, que tu cernis, tu iure labencia spernis,
Cerne, quod hec domina cadit a vehemente ruina,
Ex nece sic discas, quod de viciis resipiscas.
Hoc anno in crastino beati Georgii solem orientem et ad nostrum emisperium
ascendentem eclipsari conspexi, sed hec eclipsis vix ad unius hore spacium
perduravit.
Hoc anno circa festum Pentecostes Lodowicus, Romanorum rex, filiam comitis
Hanougie et Hollandie, puellam tenellam, duxit legitimam in uxorem.
Eodem tempore Ottoni, inferioris duci Bawarie, comitis Juliacensis filia fit
matrimonialiter in coniugio copulata.
Hoc anno inter Johannem papam vicesimum alterum et inter Lodowicum, regem
Romanorum, discordia, que latuerat, omnibus innotescit et ex hac in sancta
matre ecclesia cum scandalo maximum schisma crescit. Hii contra se alterutrum
processus faciunt, quos ubique publicant, et in ipsis processibus, ut patet
legentibus, leges et iura allegant. Papa in processu suo Lodowicum non regem
sed occupatorem imperii nominat, ac vice versa Lodowicus papam heresiarcham in
quadam, quam formavit, appellacione appellat. Ex hoc periculoso litigio
scandalum surgit in populo, turbacio fit in clero; sic itaque papa contra regem
reges et principes suscitat et contra papam per inobedienciam rex repugnat.
Uterque eorum episcopatus vacantes in Alemania confert, et ut heu hodie
apparet, in multis kathedralibus ecclesiis error manet; et non tantum in
Alemania, verum eciam plus in Lombardia. Plurimi illustres viri nec non alique
civitates pape se opponunt, clavesque ecclesie sub excommunicacionis astricti
vinculo vilipendunt; contra horum aliquos, ut puta, contra Canem, capitaneum
Veronensem, et civitatem Medyolanensem tanquam contra rebelles papa exercitum
bellatorum transmisit pluries, ut saltem gladio domaret materiali, quos sibi
subiugare stola non poterat spirituali. Audimus, quod papalis exercitus iam
aliquociens, proh dolor, ab adversariis sit prostratus, unde pariter petamus et
sic dicamus:
Ecclesiam rege Christe, piam rege naviculamque
Petri, ne mersa pereat, sed abinde respersa
Scismata fac cedant, hanc ne de cetero ledant.
De processu pape contra regem Romanorum Lodowicum.
Ut autem omnibus causa discordie, que inter papam Johannem et Lodowicum,
Romanorum regem, possit patere, hic papalem processum contra Lodowicum factum
de verbo ad verbum volui annotare:
Johannes episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo ecclesie
Pragensis salutem et apostolicam benediccionem. Nuper contra dilectum filium,
magnificum virum Lodowicum, ducem Bawarie, super eo, quod eleccione sua in
regem Romanum promovendum in imperatorem per quosdam, qui vocem in eleccione
huiusmodi habere dicuntur, in discordia celebrata per sedem apostolicam, ad
quam eleccionis huiusmodi et persone electe examinacio, approbacio, admissio ac
eciam reprobacio et repulsio noscitur pertinere, non admissa nec eciam
reprobata administracioni regiminis Romani regni seu imperii se irreventer ac
indebite per se et alios ingerebat, de fratrum nostrorum consilio et apostolice
plenitudine potestatis presente multitudine copiosa fidelium, videlicet VIII
idus Octobris processum fecimus continencie infrascripte:
Johannes episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Attendentes, quod dum errori non resistit is, ad quem resistere pertinet, illi
utcumque presumitur consentire, quodque plerumque iusticie opprimitur veritas,
si defensionis opportune illi beneficium subtrahatur, profecto nec errori
dampnabili consentire per resistencie negligenciam volumus, neque pati ob
defectum opportune defensionis presidii iusticiam opprimi sponse Christi. Dudum
siquidem per obitum clare memorie Henrici, Romanorum imperatoris, imperio
Romano vacante principes ecclesiastici et seculares, ad quos translato ab olim
per sedem apostolicam predicto imperio de Grecis in personam magnifici Karoli
in Germanos futuri Romani regis in imperatorem postmodo promovendi eleccio
pertinebat, votis eorum in diversa divisis duos, sicut dicitur, in discordia
elegerunt, quibusdam eorum in dilectum filium, magnificum virum Lodowicum
Bawarie, quibusdam vero in dilectum filium Fridericum Austrie duces, nominando
et eligendo ipsos in Romanorum reges, dirigentibus discorditer vota sua. Verum
prefatus Lodowicus a nobis, ad quem sue eleccionis huiusmodi, sicut
premittitur, in discordia celebrate ac persone ipsius examinacio, approbacio et
admissio, repulsio quoque et reprobacio noscitur pertinere, eleccione predicta
nequaquam admissa nec eius approbata persona, sicut notoria fama notoriat et
publica facti evidencia manifestat, non querens, ut deberet, per ostium ad
huiusmodi regni seu imperii conscendere dignitatis fastigium, sed pocius
aliunde nescimus quo ductus vel verius seductus consilio prefati Romani regni
nomen sibi et titulum regium usurpavit, quamvis priusquam alterutrius eorum per
sedem apostolicam fuisset approbata vel reprobata persona, neutri electorum
ipsorum assumere licuerit nomen et titulum prelibatum; cum nec interim Romani
reges existant, sed in reges electi, nec sint habendi pro regibus nec reges
eciam nominandi. Idem eciam Lodowicus eodem presumpto titulo non contentus
administracioni iurium regni et imperii predictorum in gravem Dei offensam et
contemptum ac manifestam iniuriam Romane ecclesie, matris sue, ad quam eiusdem
vacantis imperii regimen, sicut et in presenciarum vacat, pertinere dinoscitur,
nec non et in plurimorum scandalum et rei turbacionem et lesionem publice ac
anime sue detrimentum prosilire seque illi inmiscere irreverenter ac indebite
hactenus presumpsit et presumit exigendo et recipiendo suo prefato titulo regio
fidelitatis in Alemania et nonnullis Italie partibus tam a personis
ecclesiasticis quam secularibus, vasallis imperii, per se et alios iuramenta ac
de dignitatibus, honoribus et officiis ad eiusdem Romani regni seu imperii
disposicionem spectantibus pro suo libitu disponendo, sicut proximis hiis
diebus preteritis de marchionatu Brandeburgensi, quem primogenito suo de facto
publice contulit, ordinavit, nec non alia plura exercendo, que ad eiusdem
Romani regni et imperii regimen, non est dubium, pertinere. Eiusdem insuper
ecclesie Romane, sicut Galeacio de Vicecomitibus et eius fratribus, quamvis
sint de crimine heresis a suis competentibus iudicibus exigente iusticia per
difinitivam sentenciam condempnati, et nonnullis aliis ecclesie prefate
rebellibus se exhibere fautorem et defensorem contra dictam ecclesiam
prosequentem adversus eosdem rebelles iura imperii et negocium fidei in grauem
diuine maiestatis iniuriam, contemptum eiusdem ecclesie et anime sue perniciem
non est veritus nec veretur. Nos itaque tam temerariis ausibus, ne mos tam
perniciosus invalescat, imposterum obviare ac prout ad apostolatus nostri
spectat officium, iusticiam sponse Christi in hac parte defendere dictumque
Lodowicum a tam periculoso erroris devio ad veritatis callem reducere cupientes
ac considerantes, quod ad eius presenciam ad proponendum coram eo
presencialiter, per que posset et deberet retrahi a predictis, nequaquam tutus
patet accessus, quodque in premissis formidatur, quod mora periculum et
dissimulacio dampnum forent procul dubio allature, ad providendum super
premissis excessibus et obviandum eisdem subscriptum modum de fratrum nostrorum
consilio ac ex certa sciencia et de apostolice potestatis plenitudine eligentes
prefatum Lodowicum presente fidelium multitudine copiosa presencium tenore
monemus eidem sub virtute sancte obediencie ac excommunicacionis pena, quam
ipsum, nisi cum effectu huiusmodi monicioni nostre paruerit, incurrere volumus
ipso facto, auctoritate apostolica nichilominus iniungentes, ut intra trium
mensium spacium a datis presencium computandis, quod ei de eorundem fratrum
consilio pro peremptorio termino assignamus, ab administracione, fautoria et
defensione predictis prorsus abstineat ac desistat, administracionem ipsam per
se, alium seu alios non resumpturus ulterius nisi tunc demum, cum eleccionem
suam huiusmodi, que de ipso dicitur celebrata, ac personam eiusdem per sedem
apostolicam approbari contigerit et admitti, quodque gesta per eum post
presumptum ab eo titulum memoratum circa premissa, quatenus processerunt de
facto, cum de iure non teneant velut ab ipso, cui ius faciendi non competebat
nec competit, attemptata curet intra predictum terminum, quantum pacietur
possibilitas, realiter revocare, aperte per presentem seriem intimantes eidem,
quod si in premissis per eum infra prefatum terminum exequendis negligens
fuerit vel remissus, nos contra ipsum ad publicacionem penarum, in quas propter
premissos excessus notorios incidisse noscitur vel incidet in futurum et alias,
quantum suadebit iusticia, eius non obstante absencia procedemus. Universis
igitur patriarchis, archiepiscopis, episcopis et aliis personis ecclesiasticis
quibuscunque sub pena suspensionis ab officio et beneficio, quam eos incurrere
volumus ipso facto, nisi infra predictum terminum infrascripte inhibicioni
nostre efficaciter studuerint obedire et tam ipsis quam omnibus et singulis
civitatibus, communitatibus universitatibus nec non personis secularibus
quibuscunque, cuiuscunque condicionis aut status existant, eciamsi regali aut
alia quacunque dignitate prefulgeant, in virtute sancte obediencie ac sub pena
excommunicacionis in personas et interdicti in terras eorum nec non privacionis
privilegiorum quorumcumque, apostolicorum et imperialium, ac feudorum, que ab
ecclesia vel imperio obtinent, districcius inhibemus, ne predicto Lodowico in
premissis vel aliis regni seu imperii tangentibus regimen tamquam regi seu in
regem Romanorum electo, nisi et quousque dictam eleccionem ac personam ipsius
per sedem apostolicam approbari contigerit et admitti, in aliquo pareant vel
intendant, neve eidem in quibuscunque ad regnum prelibatum spectantibus
prebeant auxilium, consilium vel favorem, non obstantibus, si ipsi vel eorum
aliqui ad hoc se dicto Lodowico ut regi seu in regem Romanorum electo
adstrixerint per fidelitatis vel alterius cuiuslibet generis iuramenta, que
quidem cum prestita fuerint, ei, cui minime prestari debuerant, nec servari
sine eterne salutis valeant detrimento, prestantes eadem non adstringunt, que
nichilominus ad cautelam auctoritate apostolica relaxamus, illaque cassa et
irrita nuncciantes, decernimus penitus non tenere nec fore aliquatenus
observanda; seu si prefato Lodowico vel quibuscunque aliis, coniunctim vel
divisim, per literas sedis apostolice foret sub quacunque verborum forma vel
expressione concessum vel concedetur in posterum, quod excommunicari vel
suspendi vel eorum terre seu loca interdici non possint, quas contra presentem
processum nostrum in nullo eis volumus suffragari, sed ipsas quoad hec viribus
volumus omnino carere. Ex premissis autem nos nequaquam intendimus nec volumus
obligari, quin ad publicacionem dictarum penarum et alias contra dictum
Lodowicum possimus pendente huiusmodi dilacione procedere, prout iustum fuerit
et nobis visum fuerit expedire. Ut autem huiusmodi processus noster ad ipsius
Lodowici et aliorum quorum interest communem noticiam deducatur, cartas sive
membranas processum continentes eundem in ecclesia Auinionensi appendi vel
affigi ostiis seu superliminaribus eiusdem ecclesie faciemus, que processum
ipsum suo quasi preconio et patulo iudicio publicabunt, ut idem Lodowicus et
alii, quos processus ipse contingit, nullam possint excusacionem pretendere,
quod ad eos non pervenerit vel ignoraverint eundem, cum non sit verisimile,
quoad ipsos remanere incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus
publicatur. Volumus autem et apostolica auctoritate decernimus, quod huiusmodi
processus eundem Lodowicum seu alios predictos tangat, apprehendat et arctet,
acsi eisdem personaliter publicatus et insinuatus sollempniter extitisset,
constitucione quacunque per predecessores nostros Romanos pontifices in
contrarium edita non obstante. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
nostre monicionis, mandati, inhibicionis, relaxacionis et constitucionis
infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare
presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Auinione in palacio episcopali
VIII idus Octobris pontificatus nostri anno VIIIo.
Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta virtute obediencie
districte precipiendo mandamus, quatenus premissa in predicto processu contenta,
quantum ad vos pertinet, per vos et clerum civitatis et diocesis Pragensis et
alios subditos episcopatus Pragensis firmiter observetis et faciatis
inviolabiliter observari ac nichilominus predictum processum in dictis civitate
et diocesi ad id clero et populo loci cuiuslibet, ubi huiusmodi publicacio
fiet, convocatis specialiter et eciam congregatis faciatis sollempniter
publicari, de publicacione huiusmodi facientes fieri publica instrumenta illa
nobis, quantocius fieri commode poterit, transmissuri et significaturi nobis
diem recepcionis presencium et que super hiis duxeritis facienda. Datum
Auinione VII idus Octobris pontificatus nostri anno VIIIo.
Declaracio Johannis pape de audienda confessione.
Johannes episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus
patriarchis, archiepiscopis, episcopis ac dilectis filiis clericis, ad quos
presentes pervenerint, salutem et apostolicam benediccionem. Vas eleccionis,
doctor eximius et egregius predicator, cuius predicacio mundum docuit
universum, presumptuosam illorum audaciam refrenare sollicitus, qui prudencie
proprie innitentes in errores varios prolabuntur, non plus sapere quam oportet,
sed ad sobrietatem sapere salubri doctrina suggessit, ut iuxta sapientis
eloquium quisque sue prudencie ponat modum. Sane dudum cum dilectum filium
magistrum Johannem de Polliaco, sacre theologie doctorem, certis ex causis de
fratrum nostrorum consilio ad nostram presenciam vocassemus, fide digna relacio
ad nostrum perduxit auditum, quod ipse in quibusdam articulis tangentibus
penitencie sacramentum non sobrie sed perperam sapiebat, infrascriptos
articulos periculosos continentes errores, docens publice in suis
predicacionibus et in scholis. Primo siquidem astruens, quod confessi fratribus
habentibus licenciam generalem audiendi confessiones tenentur eadem peccata,
que confessi fuerant, iterum confiteri proprio sacerdoti. Secundo, quod stante
statuto: Omnes utriusque sexus, edito in concilio generali Romanus pontifex non
potest facere, quod parrochiani non teneantur confiteri omnia peccata sua semel
in anno proprio sacerdoti, quem dicit esse parochialem curatum, imo nec Deus
posset hoc facere, quia, ut dicebat, inplicat contradiccionem. Tercio, quod
papa non potest dare potestatem generalem audiendi confessiones, immo nec Deus,
quin confessus habenti generalem licenciam teneatur eadem iterum confiteri suo
proprio sacerdoti, quem dicit esse, ut premittitur, parochialem curatum. Nos
igitur scire volentes, si suggesta nobis veritatem haberent, articulorum
premissorum copiam eidem magistro Johanni fecimus assignari et ad defensionem
sui audienciam plenam prebuimus tam in nostra et dictorum fratrum nostrorum
presencia in consistorio quam alias coram aliquibus ex ipsis fratribus per nos
ad hoc deputatis. Verum licet prefatus magister dictos articulos et contenta in
ipsis defendere niteretur, asserebat tamen se paratum credere et tenere in
premissis et aliis ea, que credenda et tenenda esse sedes apostolica
diffiniret. Nos igitur attendentes, quod predictorum articulorum assercio, predicacio
et doctrina redundare poterunt in multarum perniciem animarum, ipsos per plures
magistros in theologia examinari fecimus diligenter; nos eciam cum dictis
fratribus nostris collacionem sollertem habuimus super ipsis, per quas quidem
collacionem et examinacionem super hoc prehabitas comperimus predictos
articulos doctrinam non sanam sed periculosam multum ac veritati contrarium
continere. Quos eciam articulos omnes et singulos idem magister Johannes veris
sibi racionibus opinioni sue dudum habite contrariis demonstratis in
consistorio revocavit, asserens se credere eos non veros sed ipsorum contrarium
verum esse, cum diceret se nescire racionibus sibi factis in contrarium
respondere. Ideoque ne per assercionem, predicacionem et doctrinam huiusmodi in
errorem, quod absit, anime simplicium prolabantur, omnes predictos articulos et
quemlibet eorundem tanquam falsos et erroneos et a doctrina sana devios
auctoritate apostolica dampnamus et reprobamus de fratrum consilio predictorum,
doctrinam ipsis contrariam veram esse et catholicam asserentes, cum illi, qui
predictis fratribus confitentur, non magis teneantur eadem peccata iterum
confiteri, quam si alias illa confessi fuissent eorum proprio sacerdoti iuxta
dictum concilium generale. Optantes autem veritatis vias notas esse fidelibus
et cunctis erroribus precludere aditum, ne subintrent, felicis recordacionis
Alexandri IV et Clementis IV, Romanorum pontificum, predecessorum nostrorum
vestigia imitando, universis et singulis districcius inhibemus, ne quisquam
dictos articulos per nos, ut premittitur, dampnatos et eciam reprobatos vel
contenta in eis vel aliquo ipsorum utpote a catholicis mentibus respuenda,
tenere audeat seu defensare quomodolibet vel docere. Quocirca universitati
vestre per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus universi
et singuli vestrum in civitatibus et diocesibus vestris convocato clero
communiter premissa omnia et singula per vos seu per alios sollempniter
publicetis. Nos eciam eidem magistro Johanni mandavimus, quod ipse in scholis
et in sermone Parisius predictos articulos et contenta in eis tanquam veritati
contraria proprie vocis oraculo et asseveracione constanti publice debeat
revocare, quod se facturum dictus magister Johannes eficaciter repromisit.
Datum Auinione VIII kal. Augusti, pontificatus nostri anno Vo.
De canonizacione fratris Thome de Aquino.
Hoc anno dominus Johannes papa XXII fratrem Thomam de Aquino ordinis fratrum
Predicatorum, sacre theologie magistrum, anno mortis sue quinquagesimo
sollempniter Auinione canonizavit ac ipsum sanctorum katalogo annotavit. Hic
frater sanctus Thomas semel cum in quadam capella Parisius ante imaginem beate
Marie virginis devotus oraret, vocem expresse audivit, que de imagine ita
dixit: Thoma, quid petis? At illo statim respondente: Vitam peto eternam,
responsum ulterius aliquod non recepit. Igitur ex eadem questione, que quia
caruit determinacione, ad arctiorem vitam se convertit, plusque quam prius
devocioni vacavit. Iste sanctus tam in theologicis quam philosophicis scienciis
tanta docuit et scripsit, quod nomen doctoris pre omnibus aliis sibi
authonomastice usurpavit. Porro ipse Thomas per dominum Gregorium Xum
papam vocatus ad Lugdunense generale concilium in itinere constitutus iuxta
abbaciam Cisterciensis ordinis, que Nova fossa dicitur, infirmatus est gravitur
et extinctus. Hora eadem, qua et idem beatus Thomas moritur, abbas vicini
monasterii in choro stans sub nocturnis vigiliis cum conventu sompni torpore
premitur, eidemque in visione Dei una stella prelucida ardens quasi facula
ostenditur, que quasi de nubibus celi cadens ante altare maius in sanctuario se
abscondit. Et ecce non plene de hac visione abbas evigilans, quidquid hoc
esset, quod viderat, admirans, statim recepit nunccium fratrem Thomam esse mortuum
et extinctum. Qui corpus ipsius cum devocione in eodem loco sanctuarii
sepelivit, ubi cecidisse illam stellam prelucidam prius in spiritu Dei vidit.
Grate Deo Thoma quasi thus flagrans et aroma
Nomen odoriferum retines, clarescere verum
Doctrine lumen fecisti, tu quasi flumen
Hanc diffudisti, quia totum scibile scisti.
Sidus in ecclesia fueras, nunc vera sophia
Ad se te traxit, ibi quod perpes tibi fax sit.
Iam legis absque sono librum vite, quia throno
Doctorum celo resides, et ibi sine velo
Cernis divinam faciem. Michi fer medicinam
Culpis languenti, propria virtute carenti.
Dic verbum dulce, dominumque reo michi mulce.
Scis quia doctor, vis quia fautor, quis quia ductor.
Me duc, meque doce, rege me, peto pectore, voce.
Et michi solamen anime pie fer pater. Amen.
De obsidione Metensis civitatis per regem Boemie.
Hoc anno integro Johannes, rex Boemie, extra suum regnum permansit et in
diversis Reni partibus prelia multa commisit, archiepiscopum Coloniensem
graviter rex impugnavit et cum Bunnam, archiepiscopi oppidum, obsideret,
intervenientibus amicabilibus tractatibus rex cum eodem archiepiscopo
concordavit. Impugnavitque post hoc rex Bohemie episcopum Monasteriensem, ipsum
quoque vi sua compulit a rege querere concordiam et pacem. Tandem in vigilia
beati Mathei ewangeliste rex iste adunatis sibi diversis principibus Metym
illam famosam obsedit cum potencia civitatem, quam diebus XIV continue in gyro
vallavit, ipsam variis molestiis in circuitu conturbavit. Isti vero principes
famosiores sunt, qui hanc urbem per orbem nominatam cum rege Bohemie
obsederunt: Baldwinus, archiepiscopus Treuerensis, dux Lotharingie, comes
Barrensis. Plures veraces viri, qui eidem interfuerunt obsidioni, testantur et
dicunt, quod tunc in exercitu Johannis, regis Boemie, fuerunt VII milia virorum
in equis pugnancium in plenis et sub galeis, et LXII milia peditum, qui erant
parati ad bellum. In Metensi vero civitate taliter obsessa fuerunt octingenti
advene viri pugnatores nobiles stipendiarii cum galeis cum innumerabili populo
civitatis. Nunquam aliquis in hiis quatuordecim diebus obsidionis de civitate
egressus est, qui exercitui obsidenti et ante portas et prope murum civitatis
iacenti vim faceret aut dampnum notabile inferret. Elapso XIV dierum spacio
Johannes, rex Boemie, cum exercitu suo ab obsidione recessit, tamen in
municionibus suis civitati vicinis impugnatores validos ordinavit, qui adhuc
valide civitatem hanc non desinunt impugnare.
Hoc anno mense Augusto Elizabeth, Johannis regis filia, que gemella nata
fuit, in Bawaria in Cambia oppido moritur, abinde in Aulam Regiam deducitur et
ibidem ante gradum maioris altaris cum aliis tribus liberis regalibus
sepelitur.
Capitulum XIV.
Annus Domini MCCCXXV. De adventu
regis et regine in Boemiam et de recuperacione hereditatis ablate.
Anno Domini MCCCXXVo domina Elizabeth regina Boemie de partibus
Bawarie ad regnum proprium est reversa. Igitur in adventu ipsius tripudiat
populus universus, pariter Pragenses cum ymnis et reliquiis ei procedunt obviam,
et in crastino Circumcisionis Domini suscipiunt cum leticia hanc reginam. Ipsa
namque duobus annis cum dimidio in Bawaria fuerat cum Margareta, sua filia,
commorata, ubi per Lodowicum, regem Romanorum, ipsius avunculum, atque per
Henricum ducem, suum generum, fuit satis legaliter pertractata. Quare autem
ibidem tam diu extra regnum fuerit, racio ista fuit. Dicebatur enim ei cottidie
a suis familiaribus, quod ipsa in Boemia maneret cum periculo vite sue. Plures
utique regni barones odio hanc habebant et contra ipsam regis animum graviter
concitabant. Hiis vero temporibus, quibus defuit, plus quam ad duo milia
marcarum in debitis in partibus Bawarie contraxit; preceperat enim rex, quod
regine absenti nichil de regno deberet penitus ministrari. Igitur ut ego
ipsemet vidi, multos hec regina defectus sustinuit, cum in alienis partibus
quasi peregrina fuit; licet autem sit ad regnum reversa, tamen adhuc a
creditoribus propter debita grandis imminet sibi cura.
Sic ego nunc duras bene perpendo fore curas
Cunctis, qui presunt; video, quod non modo desunt
Principibus cure; sub duro stat modo iure
Curia magnatum. Quanto plus cerno levatum
Quemvis prelatum, tanto plus cerno gravatum
Ipsum sub cura. Nunc tu perpendere cura,
Si vis, quas leges habeant hoc tempore reges,
Aut quas regine, quot sint, rogo, cerne ruine,
Sive pericula sint, que semper regibus assint,
Quis valet hoc scire, nullum poteris reperire,
Qui multis presit, quod cura gravis sibi desit.
Curia vitetur, et cura tibi minuetur.
Curia, iurgia, curaque maxima se comitantur.
Ista sequentes, pace carentes raro beantur.
Post adventum Elizabeth regine Johannes, rex Boemie, iterum de Reno
revertitur et Pragam ingreditur in die beati Gregorii pape. Venit autem non
solum ob hoc rex, ut reginam cerneret, sed ut pecuniam ab omnibus extorqueret.
Igitur per duos menses, quibus tunc in regno rex mansit, per diversos
exaccionum modos nonaginta quinque milia marcarum argenti in denariis, ut
dicebatur michi a regis officialibus, congregavit; partem vero huius pecunie
secum ad Renum detulit, partem creditoribus deputavit. Instituit quoque tunc
rex Prage per quosdam Lombardos monetam auream, de qua denarii quatuor valere
debeant plus quam marcam.
Rex redit ad Renum secum saccum modo plenum
Portans argenti, fuit hoc turbacio genti
Magna Boemorum, dicunt: Cur denariorum
Munera tanta damus et cur nos dissimulamus
Hec deportari? Nos cogunt en famulari
Omnes huic hodie Lucemburgis comicie.
Nolumus ista pati, non stabimus ultra parati
Ad dandum nummos. Quis nescit nos fore summos,
Esseque maiores, ac illos esse minores?
Non est equa via, quod debeat hec comicia
Regno preferri, volumus sub acumine ferri
Karius ecce mori, quam quod cedamus honori.
Sic omnes fantur et forcia verba minantur,
Sed cum rex verbum blandum dicit vel acerbum,
Omnes mutantur, quasi fulmine percuciantur,
Et dant, quidquid rex mandaverit. Hec stat adhuc lex.
Hoc anno in die beati Tyburcii abbas Aule Regie dominus Petrus ad regem, qui
in crastino de regno fuerat recessurus, humiliter Prage accessit et regi, ut
monasterio graciam faceret supplicavit. Tunc rex mente satis prompta monasterio
reddidit castrum Landesperh et adiacencia sua bona. Hoc castrum cum suis
hereditatibus rex sex annis violenter tenuerat, ex hoc conventus Aule Regie
magnis penuriis subiacebat. Ad castrum itaque in die beati Desiderii
desideranter ego cum duobus monachis redii, totamque hereditatem fere desolatam
inveni.
Tunc ego gaudebam partim, partimque dolebam.
Tristabar gwerram cernens, vastam quoque terram.
Ast ego gaudebam, deperdita quod rehabebam,
Quamvis destructa, quamvis foret undique lucta,
Quod quis habet proprium, considero, quod sibi dyum
Creditur atque bonum Solum plus laudo colonum,
Qui michi deservit, etsi quandoque protervit,
Quam si sint mille nil prestantes michi ville.
Capitulum XV.
Qualiter Lodowicus, Romanorum rex,
Burgow obsederit et Fridericum regem, ducem de Austria, de captivitate
absolverit.
Eodem anno hiemis tamen tempore Lodowicus, Romanorum rex, oppidum et castrum
Borgow dictum, quod ad Fridericum Australem adhuc captum respectum habuit, per
menses quatuor cum CCCC galeatis viris obsedit et fortiter impugnavit.
Congregatis autem mille octingentis magnis dextrariis et quatuor milibus
peditum pugnatorum Leupoldus, dux Sueuie, frater Friderici Australis venit in
subsidium obsessorum, Lodowicum de obsidione castri potenter repulit ipsumque
ad civitatem suam Loubingam super Danubio positam fugavit et obsessos in
municione valide liberavit.
Vox ewangelica veri non est inimica,
Hec nam sic fatur: Atrium si qui dominatur
Fortis custodit, hunc et si forcior odit,
Et venit ad fortem, minus hic fortis cito sortem
Perdet discedens. Probat hoc tempus modo presens.
Lodowicus, Romanorum rex, Bawarie dux, cernens, quod contra se frequenter
gravarentur papales processus et sentencie, paciensque defectum pecunie,
sustinens quoque instancias cottidiane pugne cepit intra se cum paucis de
liberacione Friderici sui captivi et adversarii cogitare. Igitur in festo beati
Georgii idem Lodowicus ad Fridericum in castro captivitatis, quod Truysnicht,
id est inopinabile, dicitur, inopinabiliter venit, et nescio quibus modis,
quibus formis, seu quibus tractatibus intervenientibus, cunctis admirantibus
ipse Fridericus, qui usque ad tercium annum captus fuerat, est a vinculis
absolutus. Non fuerunt alique municiones in signum federis et amicicie Lodowico
date, nec super hac concordia sunt litere publicate. Simul usque hodie hii duo
principes, qui se nominant reges, comedunt, bibunt et simul dormiunt et in
verbis pacificis unum sunt; matrimonium satis inconsuetum hii inter suos pueros
statuerunt; duxit enim filius Lodowici filiam Friderici, licet hii pueri sint
in tercia consanguinitatis linea constituti. Est autem hoc admirabile in
auribus omnium populorum, quod uterque usque hodie regem se scribit et nominat
Romanorum.
Nescio, quid fari, quid scribere, quid meditari
Debet in hoc facto mea mens occulcius acto?
Nemo potest scire, quo rex queat ista venire.
Hunc reor eventum nec mens novit sapientum,
Aut quis finis erit, quia cerno, quod sua querit
Quilibet ipsorum, si sic est pax animorum,
Sicut sermonis, divis hoc annoto donis.
Hii, qui durabunt, hec clare facta notabunt,
Fiam forte cinis, quando valet hiis fore finis.
Hoc quoque anno, ut Lodowicus Friderico Australi amiciciam ostenderet
ampliorem, procuravit, quod Otto, dux Austrie, Friderici eiusdem germanus,
Elizabeth, Henrici et Ottonis ducum inferiorum sororem, duxit legittimam in
uxorem.
Hoc eciam anno illustris domina Elizabeth, Boemie regina, fundatoris filia,
monasterio et conventui in Aula Regia ecclesiam in Ruchwan pleno iure contulit,
quam collacionem rex litteris confirmavit et dominus Johannes papa graciose
eandem donacionem roboravit. Hec regina maximo favore monasterium Aule Regie
prosequitur et in hoc paterna vestigia imitatur:
Ut quasi scintillam solam domus hec habet illam,
Multa libens faceret bona, que si posse teneret.
Multum turbatur, quando domus illa gravatur.
Circiter hanc matris cor gestat, moresque patris,
Ne videat triste, tuearis eam pie Christe,
Hac a regina procul absit queque ruina.
Capitulum XVI.
De capitaneis regni Boemie et de
statu universali ecclesie.
Admirabilis iam pluribus annis regni Boemie fuit status. Cernimus quidem
ipsum cottidie in mirabilibus commutari, eo quod rex Johannes extra regnum
consuevit frequencius commorari. Regnum enim uni capitaneo vel duobus a rege
committitur et ad annos pro determinata summa pecunie exponitur, et populus,
qui in regno est, tributarius reputatur. Ista enim generosa Elizabeth regina
sedet Prage quasi vidua, non est, qui consoletur eam ex omnibus caris eius;
liberos suos, regni heredes, secum tenet, quibus non liberaliter sed tenuiter
providetur; hereditates reginales huic regine sunt ablate, vix tantum a regno
suscipit, quod necessitatibus, non dico dignitatibus suis valeat providere.
Igitur iam vulgari dicitur eloquio: Rex, regimen, regula iuris pariter exulant
iam a regno. Quilibet propria voluntate utitur iam pro lege, officia regalia
iam a consuetudine multum cessaverunt et ab aula. Non solum autem in
temporalibus, verum eciam in spiritualibus est ordo debitus commutatus. Sedes
enim Pragensis proprio episcopo in Romana curia occupato per administratores
regitur et ipsius Christi patrimonium a pluribus per violenciam occupatur,
quapropter
Regnum divisum, confusum, sicque rescisum
Omnes heu cernunt, iam ius regaleque spernunt
De regno plures, consurgunt undique fures,
Res aliis rapiunt, passim mala plurima fiunt.
Absentem regem non curant, hinc sibi legem
Formant pro libito, mala tot sunt, quod modo vito
Omnia proferre. Finem des huic cito gwerre,
Rex regum Christe, depellas omneque triste,
Ut nos letemur, sub pace tibi famulemur,
Per mala, que patimur, plus nos prompti reperimur,
Ut domino gratum persolvamus famulatum.
Ex istis vanis, mundanis, cottidianis
Actibus et factis nobis nunc et prius actis
Digne debemus nos emendare, videmus
Singula transire, non possumus hic reperire
Quidquam, quod stabile maneat, transit quasi vile,
Quod reputabamus magnum. Nos hinc adeamus
Ad regem celi rogitantes mente fideli,
Ut trahat ad se nos, paret eius pneumate plenos,
Ut non mutemur in peius, nec variemur,
Sed stemus fixi super invariabile nixi.
Hoc est ens primum, quod summum plasmat et imum.
Et istis temporibus in Ytalie et Lombardie partibus homines ecclesie et
homines imperii, videlicet Gwelfi et Gibellini, odium antiquum plus solito
innovant et contra se acerrime cottidie pugnant. Tantus sangwis inter eos modo
frequenter effunditur, quod pia mens hec audiens merito conturbatur. Quidam de
Verona civis, qui dicitur Canis, audaciam et capud
Dat Gibilinis, hoc dicitur a peregrinis,
Hoc ipsum referunt, qui pro lucro fora querunt.
Perdit papalis, pars prevalet imperialis.
Cum preliisque malis durat contencio talis.
Tantum duravit, quod plurima milia stravit
Sedis in armatis hic ab imperii galeatis.
Ut gladii gemini pugnant Gwelfi, Gibilini
Contra se turbe campo pugnant et in urbe.
Ut gladius duplex bene concordet, peto supplex
Te nunc, Christe bone, finem liti cito pone.
Roma sub hiis morbis infirmatur caput orbis.
Intus bella gerit nec eam velut antea querit
Tantum plebs Christi, quia presul defuit isti
Tempora per multa, servet licet ipsa sepulta
Corpora sanctorum, facit hoc, puto, culpa reorum.
Urbs papam nec habet, eciam sine cesare tabet,
Papalis sedes nunc occiduas tenet edes,
Pro miro pone, quod papa stat Avinione,
Nec vidit Romam; simul hoc mirabile promam,
Quod sic imperium male stat sine cesare dium.
Ecclesie toti sunt heu iam iam bene noti
Casus adversi, sunt per loca cuncta respersi
Infortunati successus et male grati.
Ecclesiam sponsam, proprio quasi vellere tonsam
Tu Deus evellas, et ab hac adversa repellas,
Ut non mergatur, licet a ventis moveatur.
Istius es navis rector tu Christe suavis.
Insurgunt bella, surgit nunc ecce procella,
Non mittas mergi navim, nec ad impia vergi,
Quam dilexisti, quam solvisti nece tristi.
Hec nunc quassatur, hec undique dilaniatur;
Hanc pie conserva rex et sparsam coacerva.
Sic, ut letetur et leta tibi famuletur.
Non sis absconsus sponse, pius es, quia sponsus
Hanc consoleris, pie sponse nec ultro moreris.
Hoc anno dominus Burchardus, Maideburgensis archiepiscopus, Lappo cognomine
dictus, vir bellicosus, a suis propriis civibus larvata effigie indutis in ipsa
metropoli Maideburg anno sui presulatus XVIo captus mirabiliter et
miserabiliter est extinctus. Cum autem Mersiburgensis episcopus, dicti
archiepiscopi frater uterinus, ad Romanam curiam ad exponendam fratri factam
iniuriam procederet, a lantgravio Hassie in via capitur et ab eo captus in
custodia detinetur.
Capitulum XVII.
De decima regali, de incursu
Tartarici populi, de translacione corporis regis Wenceslai et de pluribus
aliis. Annus Domini MCCCXXVIus.
Anno Domini MCCCXXVIo hiemps fuit dura et aspera, per cuius
hiemis asperitatem quam plurime fructuose et delicate arbores cum vinearum
vitibus quasi radicitus in Alemanie partibus perierunt; estas sicca sine
pluvia, inde semina estivalia defecerunt, hiemalibus tamen segetibus
provenientibus competenter. Hoc anno per totum regnum Boemie et per dominium
Lucemburgensis comicie propter mandatum domini Johannis pape Johanni regi
totius clerus cogitur decimam ecclesiasticorum proventuum per triennium
solvere, quod inconsuetum fuerat cuncto tempore retroacto.
Nam consueverunt, qui reges ante fuerunt,
Clero plura dare, de reque sua decimare,
Templaque fundare, dotare, locare, sacrare.
En contrarius ordo nefarius est modo visus,
Regibus additur, abditur legibus, ecce recisus
Est pulcherrimus, ordoque pessimus exit in orbem.
Qui dare debuit et sua prebuit, hanc sibi sordem
Sumit, ut auferat, et scelus aggerat, es repetendo
A clero, cui sincero rex compaciendo
Pectore deberet pocius dare, quidquid haberet;
Hoc fecit David, cum Melchisedech decimavit.
Causa autem, propter quam talis decima Johanni regi a clero solvitur, in
rescripto papali exprimitur, quod de verbo ad verbum hic interseritur et est
tale:
Johannes episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri.. episcopo
Olomucensi et dilectis filiis,.. Breunowensis et.. sancte Marie Lucemburgensis,
Pragensis et Treuerensis diocesis monasteriorum abbatibus salutem et
apostolicam benediccionem. Nuper charissimus in Christo filius noster Johannes,
rex Bohemie illustris, per speciales nuncios suos ad nostram presenciam
destinatos in nostra et fratrum nostrorum presencia fecit exponi, quod ipse
zelo fidei christiane succensus ad impendenda oportuna presidia sancte matris
ecclesie, quam Dominus noster Ihesus Christus proprio sanguine consecravit,
seque exponendum obsequiis eiusdem ecclesie et apostolice sedis toto aspirat
affectu, per predictos nuncios humili supplicacione deposcens, ut ipsum in tam
pio et laudabili proposito confoventes in subsidium negociorum huiusmodi,
proptereaque personam et bona sua quilibet est paratus exponere, decimam
ecclesiasticorum proventuum et reddituum regni Boemie et comitatus sui
Lucenburgensis sibi ad certum tempus pro premissorum supportandis oneribus
concedere dignaremur. Nos ergo attendentes eximie devocionis affectum, quem
idem rex ad eiusdem redemptoris nostri et sancte sedis obsequia ardenti
promptitudine devocionis ostendit, desideriis gratis inducimur, ut eum tamquam
inclitum sedis apostolice filium charitatis interne brachiis amplectentes, eius
in hac parte votis, quantum cum Deo possumus, annuamus. Volentes itaque dicto
regi super premisso suo laudabilique proposito favoribus assistere oportunis, de
dictorum fratrum consilio decimam, omnium ecclesiasticorum reddituum et
proventuum, locorum quorumlibet ecclesiasticorum, exemptorum et non exemptorum,
regni et comitatus predictorum ab omnibus archiepiscopis, episcopis ceterisque
personis ecclesiasticis quibuscunque, quantacunque prefulgeant dignitate seu
cuiuscunque sint preeminencie, condicionis seu status et religionis vel
ordinis, quibus et eorum alicui nulla privilegia vel indulgencias sub quacumque
verborum forma vel expressione concessa volumus suffragari, preterquam a
dilectis filiis.. magistro et fratribus hospitalis s. Johannis Hierosolimitani,
qui contra hostes fidei christiane exponunt iugiter se et sua, quos propter hoc
ab eiusdem prestacione decime exemptos et liberos fore decrevimus et immunes,
eidem regi concessimus in suum subsidium usque ad triennium exigendam et eidem
regi assignandam. Cum itaque vos, de quorum maturitate, fidelitate et
circumspeccionis industria fiduciam gerimus in Domino specialem, ad exaccionem
huiusmodi decime pro dicto triennio faciendam iuxta infrascriptum modum per
ipsius sedis providenciam ordinatum duxerimus eligendos, discrecioni vestre per
apostolica scripta mandamus, quatenus onus huiusmodi vobis impositum
suscipientes et exequentes humiliter ac devote vos vel duo aut unus vestrum per
vos vel alium seu alios, quos ad hoc duxeritis deputandos, de omnibus
fructibus, redditibus et proventibus ecclesiasticis dictarum personarum
ecclesiasticarum, secularium et regularium, exemptarum et non exemptarum in
dictis regno et comitatu consistencium, videlicet ecclesiarum, monasteriorum et
beneficiorum, que habent et obtinent in regno et comitatu predictis secundum
modum et morem ac conswetudinem in exaccione et colleccione huiusmodi hactenus
observatos quolibet anno dicti triennii in subscriptis terminis levetis et
eciam exigatis decimam supradictam. Siquidem solucionis medietatis decime
semianni terminum primum fore statuimus festum Nativitatis Dominicae proximo
venturum, secundum vero terminum festum pentecostes dictum festum Nativitatis
Dominice proxime sequuturum; in aliis duobus annis sequentibus circa solucionem
huiusmodi decime predictis terminis observandis. Ad solucionem vero eiusdem
decime quoscumque, exemptos et non exemptos, ipsius decime debitores in dictis
regno et comitatu consistentes per censuram ecclesiasticam ac eciam per
sequestracionem fructuum, redituum et proventuum ecclesiasticorum suorum
consistencium in eisdem regno et comitatu, ut premittitur, si expedire
videritis, appellacione postposita compellendo, ita quod ad fructus, redditus
et proventus alios eorundem extra regnum comitatumque predicta consistentes
huiusmodi compulsionis officium nullatenus extendatis, nec ad exaccionem
huiusmodi faciendam in aliquo casu per vos, vel alium seu alios invocetis
auxilium brachii secularis, nisi predictorum non solvencium contumacia exigente
aliud circa hoc per sedem eandem fuerit ordinatum. Et ne de moneta, in qua
predicte decime solucio fiet et fieri debet, valeat hesitari, et ut vitentur
gravamina, que propter hoc viris ecclesiasticis interdum consueverunt inferri,
volumus, quod per vos et singulos vestrum et alios subcollectores vestros ipsa
decima ad monetam currentem communiter levetur ac eciam exigatur iuxta
constitucionem super hoc editam in concilio Wiennensi, ita quod pretextu
alicuius cambii debitores et solutores dicte decime non graventur. Illam tamen
eandemque monetam, quam recipietis vel recipi facietis dicto regi seu certo
nunccio teneamini assignare. Huiusmodi vero decimam exigetis et exigi facietis
secundum taxacionem hactenus factam in civitatibus, diocesibus atque locis
regni et comitatus predictorum, vel ubi nulla huiusmodi certa taxacio fuerit,
secundum consuetudinem in exaccione et solucione huiusmodi hactenus observatam,
attencius provisuri, ut ipsi et eorum singuli per se et alios exaccionem et
colleccionem dicte decime faciatis absque aliquo onere expensarum eorum, a
quibus huiusmodi decimas exigetis, nisi forte eis deficientibus in solucione
dicte decime in terminis suprascriptis ob huiusmodi eorum defectum expensas
fieri oporteret, ad quarum restitucionem eos teneri nolumus et astringi,
quodque circa hec constitucionem eiusdem Viennensis concilii observantes
calices, libros et alia ornamenta ecclesiarum divinis officiis deputata ex
causa pignoris vel distraccionis capere, recipere, distrahere seu quomodolibet
occupare per se vel alios non presumatis, nostris non obstantibus quibuscunque
privilegiis, indulgenciis vel graciis eisdem personis ecclesiasticis vel earum
alicui aut dignitatibus seu ordinibus earundem et specialiter Cisterciensi,
Premonstratensi, Cluniacensi, Cartusiensi, Grandimontensi vel eorum
universitatibus aut personis singularibus, sub quacumque verborum forma vel
expressione ab eadem sede concessis, eciamsi contineantur in eis, quod de
ipsorum totis tenoribus seriatim ac de verbo ad verbum plenam et expressam seu
explicitam, quantumcumque in nostris litteris fieri oporteat mencionem et
qualibet alia ipsius sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscunque
tenoris, forme vel expressionis existat, per quam de verbo ad verbum
presentibus non insertam ac nominatam et singulariter non expressam effectus
eorum non impediri valeat quomodolibet vel differri. Volumus insuper, quod vos
et quilibet vestrum omnium reddituum et proventuum ecclesiasticorum vestrorum
decimam a vobismet ipsis fideliter et integre exigatis, ita quod nullus vestrum
circa hoc sibi indulgeat, sed secum in hoc parte procedat, acsi tali officio in
extraneo fungeretur, sic quod unusquisque vestrum in scriptis redigi faciat,
quicquid pro dicta decima de proventibus suis ecclesiasticis exegerit a se
ipso; exaccionem huiusmodi iuxta taxacionem decime, sicut eam consuevistis
hactenus solvere de dictis vestris proventibus, facietis, alioquin in exaccione
huiusmodi servabitis consuetudinem hactenus in similibus solitam observari ac
nichilominus in personas illorum ex vobis vel vicariorum vestrorum et aliorum
quorumcumque, qui de mandato vestro ad colleccionem exaccionemque huiusmodi
fuerint deputati; quique defecerint in solucione dicte decime in terminis
supradictis vel in colleccione et exaccione huiusmodi fraudem forsitan vel
maliciam adhibuerint, excommunicacionis sentenciam auctoritate presencium
promulgamus, a qua post satisfaccionem debitam per aliquem ex vicinioribus
episcopis excommunicacionis sentenciam non ligatum, graciam et communionem
apostolice sedis habentem, facta sibi fide de satisfaccione huiusmodi, possint
absolucionis beneficium obtinere. Dat. Auinione kal. Junii pontificatus nostri
anno nono.
Hoc anno Johannes XXII papa multos armatorum virorum exercitus iterum in
diversis Ytalie partibus contra Gibilinos pro stipendio pugnaturos transmittit,
quos frequencius, ut dicitur, Bononie quam alias pars adversa victrix superat,
vulnerat, detinet atque mactat. Nam ut famat fama publica, de papalibus
armigeris iam diversis locis et temporibus corruerunt plus quam sexaginta milia
pugnatorum. Flebile est hoc dicere vel audire, et quis valet causam huius
interitus scire, nisi qui cognovisset sensum domini aut consiliarius eius
fuisset. Simile in libro iudicum legitur, ubi populus Israheliticus iustam
causam habens contra fratres suos legis prevaricatores movet prelium, sed
succumbit, hoc unum scio, quod iudicia Domini abbyssus multa.
Hoc anno ex permissione Johannis pape inter Cruciferos domus Deutonice in
Prusia et saracenos dictos Lythoanos sunt amicabiles per triennium facte
treuge, ita sane, quod infra istud triennium se mutuo inpedire non debeant
aliqualiter vel turbare, quod heu in magnum detrimentum christianorum devenit
et ecclesie. Nam inveteratus dierum Lokotko, rex Polonie, volens sedi
apostolice et pape complacere, ut asseruit, contra marchionem Brandinburgensem
iuvenculum, Lodowici de Bawaria regis Romanorum, filium innumerabiles
Lythowanorum turbas pugnaturus sibi assumit, marchionatumque Brandenburgensem
invadit ac iuxta civitatem Frankinfurd et in universo ipsius confinio plagam in
christianos exercuit et tyrannidem nimis magnam. Per paganos enim Lythowanos
christianum sanguinem effundere sicientes et oportunitatem habentes ville et
oppida comburuntur, monasteria quoque plurima monachorum, quam sanctimonialium
confringuntur, Christi famuli et famule trucidantur et violantur, et vulgares
homines velut pecudes innumerabiles ad paganorum patriam deducuntur. Tanta mala
ibi per paganos tunc perpetrata sunt, quod sine gemitu cordis narrari non
possunt.
Eodem anno in festo Pentecostes domina Beatrix regina, uxor et propinqua
cognata Karuli, regis Francie, est Parisius diademate regio coronata, cui
coronacionis festo Johannes, rex Boemie, cum decenti frequencia familie
sollempniter interfuit, in actibusque militaribus se ibidem exercuit et
expendit maximam pecuniam ab incolis regni Boemie persolvendam. Non solum autem
ibi, sed et alibi in partibus Gallie et Reni per Johannem regem loca aliena
frequencius visitantem, pluraque prelia committentem extra suum regnum
inestimabilia debita contrahuntur, ad quorum solucionem tam religiosi, quam
seculares Boemie homines cum reluctacione gravi et murmure compelluntur.
Hoc anno iterum Johannes, rex Boemie, cum aliquorum principum et comitum
iuvamine Metensem impugnat hostiliter civitatem. Rupta sunt federa, que anno
preterito inter regem et Metenses sunt facta. Intestinum quoddam bellum magnum
hoc anno Metensibus fecit dampnum. Surrexit enim inibi vulgaris populus contra
divites et extra civitatem eiecit plures. Isti taliter et turpiter eiecti ad
Johannem, regem Boemie, confugerunt et ipsum ad pugnandum contra concives suos
reliquos donis et vocis pluribus induxerunt.
Urbs hec insignis, quam nullus et hostis et ignis
Vincere sufficeret, plebs concors quando maneret,
Sat male destruitur, quia gens ibi dissona scitur,
Hanc intestina lis destruit, ecce ruina
Iugiter assequitur, ubi lis intus reperitur.
Lis parit horrorem, concordia nutrit honorem,
Discors se proicit, concors contraria vicit,
Urbs te Metensis proprius plus vulnerat ensis,
Quem geris in latere, studeas illum removere,
Et pacem quere, sic quit tibi nemo nocere.
Hoc anno in die beati Sixti Guta domicella, Johannis, regis Boemie, filia,
secundogenita versus Lucelburg ducitur de Boemia comitis de Bar filio sed
puerulo desponsanda.
Hoc anno Leopoldus, dux Sweuie, Alberti Romanorum regis filius, Friderici
vero de Austria, Romanorum regis, germanus, vir per omnia bellicosus moritur,
ex qua morte Friderico, suo germano, magnum consilium et opitulamen
subtrahitur.
Eodem anno VIo idus Augusti dominus Conradus, Olomuncenis
episcopus, est mortuus et in kathedrali ecclesia cum congrua reverencia est sepultus.
Iste fuit nacione Bawarus humilibus parentibus progenitus, industria tamen
naturali et gracia preditus ad presulatus officium est provectus; ipse licet
pusillus esset corpore, magnanimus fuit corde. Incepit vitam suam in
paupertate, sed in magna terminat dignitate, auxit bona ecclesie in maxima
quantitate, plurima oppida muro cinxit et castra.
Expedit in primis uti non rebus opimis,
Est miser ille nimis, ex alto qui cadit imis.
Hoc anno serenissimus princeps Wenceslaus tercius, Boemie vero VII et
ultimus, nec non Vngarie et Polonie regnorum rex et dominus, in Olomuncz anno
Domini MCCCVIo, etatis vero sue anno XVIIIo perfide
interemptus et tunc ibidem in kathedrali ecclesia sepultus, nunc ad fundacionem
sui patris Aulam Regiam Deo disponente, prout ipsemet rex adhuc vivens et bene
valens coram pluribus regnorum suorum nobilibus sepe prius elegerat ac
affectaverat, per inclitam dominam Elizabeth, ipsius germanam, Boemie reginam,
Johannis regis conthoralem, cum devocione honorifice de Morauia huc transfertur
et quinto nonas Octobris in monasterio Aule Regie iuxta patris sui tumulum a
latere sepelitur.
Est homines equum cunctos modo plangere mecum,
Per morsum mortis regum generacio fortis
Est heu devicta, stirps mascula nulla relicta.
Feminei sexus mansit tantummodo nexus.
Hinc mestum thema dic gens orbata Boema.
Corpore constrictus tuus est rex a nece victus.
Heu naturalis nunquam fit rex tibi talis.
Regnum iure gemis, quia regibus ecce Boemis
Septem privaris, et ut orphana sic viduaris.
Est factum triste, rex septimus ultimus iste,
In quo natura florens, regno placitura
Est cito deleta, gens fletibus estque repleta,
Regnum rege caret, de quo nunc nobilis aret
Terra Boemorum, paciens augmenta malorum,
Unica persona tria gessit sceptra, Polona
Atque Boemalis gens hoc scit et Vngarialis.
Hunc, qui regna tria rexit, rege dia Maria,
Cum sis regina pia, regi sis medicina,
Hunc a peccatis sana, sociaque beatis,
Huic Deus eternam requiem det opemque supernam.
Hoc anno Elizabeth, regina Boemie, a diversis personis et ecclesiis
sollempnes sanctorum reliquias obtinuit, ipsasque, que nude erant, cum gemmis
preciosis in tabulis et monstranciis aureis et argenteis decentissime
decoravit. Ad devotam peticionem eciam eiusdem regine Karulus, rex Francie,
sibi unam spinam, sive particulam ad unius digiti longam, sed gracilem de
sacrosancta corona spinea Domini destinavit, que cum devocione populi et
processione cleri tocius Pragensis Vo kalendas Novembris
reverentissime est suscepta et cum aliis regine reliquiis collocata.
Hoc anno sicut et annis prioribus propter regis Johannis absenciam
iusticieque carenciam fere in omnibus regni Boemie partibus pauperum fit
oppressio, villarum, oppidorum desolacio et de habitacione hominum vasta in
locis pluribus efficitur solitudo. Et ne longe exempla petamus, huiuscemodi
devastacionem in hereditatibus Aule Regie declaramus. Territorium enim nostrum
iuxta castrum Landesperch situm hiis in annis est adeo devastatum, quod abinde
nullum possumus habere fructum, quinimmo nos de bursa nostri monasterii hoc
anno centum marcas graves ad illam hereditatem pro expensa nostre familie
transmisimus, de qua antea pacatis temporibus quadringentas aut quingentas
marcas in censum recipere ad monasterium Aule Regie annis singulis solebamus.
Ex hoc dicamus simul omnes atque petamus,
Da nobis pacem pie Christe, repelle rapacem
Gentem, que rapere satagit vivit quoque de re,
Quam male lucratur, cum pauper homo spoliatur,
Tu Deus et Domine pie tales trade ruine,
Ne cumulent penas, cum res rapiunt alienas,
Sed magis opto tamen, quod divinum sibi flamen
A domino detur, quo gens talis revocetur
Ad cor contritum fletu, gemituque peritum.
Da tamen alme Deus, quod si non vult Phariseus
Talis cessare, sed vult spoliis inhyare,
Quod compescatur, ne plus reus efficiatur,
Vel capud ut frangat, vel eum mala passio tangat,
Sed sors iustorum concrescat ad alta polorum,
Qui sunt pacifici, qui sunt spoliis inimici,
Qui nullum ledunt, qui non de iure recedunt,
Qui sunt contenti propriis, nullis violenti,
Qui pacem servant, hii sunt, sibi qui coacerbant
Mercedem latam, celis vitamque beatam.
Hoc anno terre motus factus est magnus in estate in pluribus Boemie, Mysne,
Thuringie et aliorum locorum partibus. Huius rei sunt testes in castro
Risinburg vigiles, qui de turribus, in quibus erant, motis et quassatis terrore
nimio concussi descenderunt et instare diem novissimum putaverunt.
Capitulum XVIII.
De quibusdam miraculis Aule Regie.
Quoniam sacramentum regis abscondere bonum, opera autem Dei revelare et
confiteri honorificum est, nam ipsa divina sapiencia ita dicit: Qui elucidant
me, vitam eternam habebunt, ideo arbitror esse dignum, ut qui scribere vel
legere de regum actibus regnorumque statibus delectantur, multo magis in hiis,
que divinis attribuenda sunt operibus, debeant delectari. Etenim in humanis
actibus plerumque perpenditur omnis vanitas vanitatum, in divinis vero operibus
interne iocunditatis invenit homo statum; ista transitoria sapientis animum a
se fugant, perpetua ad se trahunt. Siquidem opera Domini universa bona valde,
nichil autem in humanis actibus reor esse perfectum, nec forsitan valde bonum,
quia nemo bonus, nisi solus Deus. Huius itaque boni immo optimi Dei nostri
opera, que ego licet malus in meo sancto ordine sum expertus, non audeo salva
consciencia sub taciturnitatis silencio pertransire, sciens ea multo amplius
legentibus utilia, quam illa, que de preliis terrenorum principum sunt
conscripta. Quamvis autem ad memoriam futurorum hominum mea cum timore ruditas
attemptaverit depingere stilo simplici res humanas, veretur magis tamen aggredi
describere res divinas, eo quod dissertum et expertum exigunt descriptorem.
Inter describenda itaque miraculosa Dei opera id ipsum estimo esse opus Dei et
gracia, quod ego infirmus forcia, vilis sublimia, terrenus celestia attempto et
gestio divina videlicet misteria explanare. Fateor inhabilis sum, occupacio mei
officii frequencius impedit me, quin immo, si ego nullo implicarer seculari
negocio, adhuc tamen sensus meus hebes descripcionis modum debitum non haberet.
Inspicite igitur obsecro, quicunque lecturi estis hanc descripcionem meam, piam
intencionem et bone propositum voluntatis. Vellem quidem omnes homines salvos
fieri, vellem omnes Deum diligere, mundum contempnere et proficere in virtute;
hoc est, quod omnibus opto corde, tamen non sufficio, hoc idem diserto
exprimere sermone nec cum exemplis bone vite ostendere. Ideoquo impolita
descripcione et simplici narracione bonum mentis mee affectum, utcunque potero,
cupio declarare et spero, quod pro ipsa erubescencia, quam pro mea suffero
insufficiencia, michi a Deo reddi merces debeat cumulata. Inceperam primitus in
cronica quedam conscribere miracula, sed iudico esse melius, ut speciale
volumen habeant, que legentes plus edificant et inflammant.
A principio fundacionis monasterii beate virginis in Aula Regia Deus ibidem
multa ostendere dignatus est miracula, quorum quedam in prima parte chronice
per me superius sunt signata. Plura tamen sunt nobiscum miracula perpetrata,
que devocio monachorum obticet et supprimit, eo quod in humilitatis latibulis
gradum figit. Ego ipse quibusdam meis familiaribus occulte michi aliqua sua
miracula referentibus sepe dixi, ut relata michi eciam aliis in publico ad Dei
gloriam revelarent. Qui responderunt: quod gloria Dei et gloriacio eorum esset
testimonium consciencie sue et timerent, quod in revelacione talium secretorum
illud, quod Dei deberet esse gloria, eis forsitan fieret ignominia et ruina.
Depredari, inquiunt, desiderat, qui thesaurum publice in via portat. Quantum
autem ipsi mei fratres in laude delectentur hominum, patuit michi ex quorundam
relacionibus seniorum. Quadam vice de via et labore veneram, et in quodam loco
quasi solitarius residebam. Accesserunt tunc ad me duo ex senioribus humiliter
et petita loquendi licencia sic dixerunt: Bone pater, dicitur in conventu, quod
vos filios nos vestros multum habeatis in audiencia aliorum hominum de
virtutibus commendatos, et ipsis eam, quam abscondimus, graciam publicetis. Timemus,
ne forte nostra apud Deum propter hoc merces meritoria minuatur, quando favor
populi ex fama crescit et temporalis promocio plus accedit. Caute igitur in
hoc, petimus, agite bone pater, sic agite, ut nostra devocio homines lateat et
pateat soli Deo. Hoc audito ego corde congratulando subrisi, ad horam subticui,
delectatus fui cognoscendo devocionis evidens argumentum et consideravi lucide,
quod cor humile verbum bonum et pium eloquium eructaret. Nec audebam
huiuscemodi devocionis spiritum extingwere, sed incepi illud dictum ewangelicum
allegare: Luceat, inquam, lux vestra coram hominibus, ut glorificent patrem
nostrum, qui in celis est, et adjeci: Permittite me karissimi mei fratres de
vobis sicut et de aliis religiosis personis loqui ad profectum secularium vera
et edificatoria in publico, vestra tamen semper intencio maneat in occulto. Nec
ex hoc vestra merces apud Deum minuitur, si per vestra exempla in aliis
hominibus devocio augmentatur, nec idcirco vos laudo tantum, ut detraccionis
vicium non incurram, sed ut faciam, sicut estis, Deo et hominibus vos dilectos,
dilectos quippe a Deo et hominibus, cuius memoria in benediccione est. Eisdem
quoque fratribus tunc dixi et adhuc dico cum beato Jeronimo: Eciam adiuratus
Christi preconia non tacebo; prestant eciam in hoc nostri fratres sue
devocionis et humilitatis testimonium, quod in iniunctis sibi non libenter
stant officiis, et exterioribus invitissime negociis inplicantur, ita quod apud
plures ipsorum officium quasi martyrium reputatur. Habent tamen pacienciam
propter obedienciam et conscienciam in labore; et licet quidam graviter portent
officium, nichil tamen ducunt in opere negligendum. Prolixum esset narrare
singula, que ab inicio fundacionis monasterii in Aula Regia Deus ibidem fecerit
miracula et opera graciosa, plura sunt scripta, plurima sunt obmissa et a
memoria hominum sunt elapsa. Quedam tamen per me visa et efficaciter per alios
approbata, que pretermittere salva consciencia non audeo, hic notabo. Ego enim
omnes novi et vidi huius monasterii a principio fundacionis personas et cum eis
sum fere a iuventutis mee tempore conversatus, unam dumtaxat personam non vidi,
fratrem videlicet Theodericum, custodem primum, utique ut creditur ab omnibus,
virum sanctum, qui subito post fundacionem Aule Regie primus inter primos
monachos cursum vite in pace feliciter consumavit et memoriam sui in
benediccione posteris suis usque hodie dereliquit. Ipse namque, ut asseritur,
licet senex decrepitus esset et in ordine XL annos haberet, tamen una tantum
tunica estatis quam hyemis tempore usus fuit. Nemo unquam ipsum impacientem
vidit in adversitatibus vel iratum, sed mitissimus ad omnes exstitit compaciens
et benignus. Post hunc quidam senior reverendus nomine Rudolphus de Walderbach
assumptus in ordine, vir approbatus felici fine obiit, qui de quodam novicio ad
primam intrante chorum astantibus signavit et colloquii tempore signata in
choro coram omnibus replicans ita dixit: Scio, scio et certus sum, quia iste
novicius hodie noviciorum cellam ingressus istius monasterii abbas erit. Cuius
dicti veritatem postmodum rei exitus comprobavit. Ille enim Aule Regie abbas
fit, quem predixit.
Accidit ante annos aliquot, cum multi essent monachi et conversi in
infirmitorio Aule Regie decumbentes, quod frater Mychahel, nunc prior Aule
Regie, cum aliis egrotaret. Qui velut in sublimibus sub firmamento nubibus
quandam quasi angelicam vidit speciem, que quandam auream virgulam sicut
catenulam dispositam deorsum contra langwidos aliquos extendebat; illi autem
omnes, super quos extendi illa virgula videbatur, in illo, quo tunc laborabant,
mortui sunt langwore. Istam visionem quasi suis carnalibus pateret oculis,
omnibus exponebat et ipsam iam quilibet langwidus metuebat, eo quod non fiebat
aliter, quam ipsa ut virgula ostendebat.
Eodem tempore frater Laurencius, hodie grangiarius, infirmatus ad mortem
omnibus est sacramentis ecclesiasticis procuratus; omnes enim, qui eum
viderunt, de ipsius vita penitus desperarunt. Qui cum nimio laboraret doloris
cruciamine gloriosam genitricem Dei Mariam incepit suspiriis et lacrimis
invocare: O gloriosa, inquit, domina virgo Maria, tibi mee castitatis et
iuventutis florem optuli, optans tibi diucius in hoc monachali habitu militare;
sed ecce iuvenis morior spe privatus. Adiuva me mater gracie, mater misericordie,
quod meam valeam vitam ad tuam gloriam prorogare. Cui tunc per quandam vocem
clarissimam taliter est responsum: Laurenti, non morieris modo, sed valebis,
frater autem Otto isto tempore morietur. Erat autem frater Otto diaconus et
succentor, omnibus conventualibus iuvenis valde gratus. Iste frater Laurencius
licet debilis obstupuit, rem auditam fratri Theoderico infirmario retulit et
uterque, quod auditum fuerat, pro fantasmate reputavit. Nec fit mora, sed ecce
hora diei tercia Otto succentor, qui in prima sanus in choro intonuerat, ad
infirmitorium infirmus deducitur, die VI moritur et cum luctu conventus more
solito sepelitur; huius sanatus competenter frater Laurencius interfuit
sepulture. Predictus frater Otto diaconus, toti cohorti dilectus, humilis et
devotus, ante exitum anime sue nobis pluribus presentibus et audientibus cepit
nomen et auxilium virginis gloriose Marie altisonis vocibus et magnis
clamoribus fortissime et devotissime invocare. Nos autem suis clamoribus
compaciendo diximus: Bone frater Otto parce capiti tuo, nimis clamas et te
ledis. Ipse quasi subridendo nobis respondit: O fratres, iam video mortem ante
me, imminet iam exitus anime mee, de illa gloriosa indigeo adiutrice, quid
michi de hoc capite? capud meum Christus sit et Maria. Sic itaque inter
clamorem et nominacionem continuam Christi et Marie virginis nobis astantibus
et orantibus in Domino feliciter et leniter obdormivit, qui post mortem suam
pluribus nostre congregacionis fratribus in forma apparuit gloriosa et salvacionis
sue prebuit evidencia argumenta.
Circa idem tempus frater Theodericus dictus Vngarus sacerdos et monachus,
qui mecum in cella fuerat novicius, elanguit, et cum iam morti vicinus fuit,
viribus corporis totaliter destitutus, loquela privatus, manum dexteram
emortuam elevavit et cum indice super fratrem Hermannum, tunc infirmarium,
stantem ibi inter alios directissime demonstravit. Considerans hoc frater
Hermannus miratur et timet, locum hinc inde mutat, cupiens se abscondere retro
dorsa monachorum astancium. Digitus vero morituri non cessat indicare
constantissime super eum. Videns hoc frater Hermannus de camera, in qua
infirmus ille iacuit, festine prosiliit, ad vicinam stubam, ubi plures
affuimus, confugit, nobisque morituri illius demonstracionem tremens retulit et
sic dixit: Forsitan frater iste Theodricus vult hoc ostendere, quod eum sequi
debeam in morte; avertat hoc Deus et custodiat me Deus. Sed ecce statim frater
Theodricus moritur et sequenti die frater Hermannus ad doloris lectulum
deportatur, qui eciam die VI moritur et suum sequitur ostensorem. Cum autem
idem frater Hermannus, sacerdos humilis, utilis et devotus monachus, iam in
extremo laboraret agone, accidit, quod dominus Conradus, tunc abbas, de Praga
veniret ad monasterium et ego secum. Cum autem suum presentem videret abbatem,
quasi de gravi sompno suscitatus, sic frater Hermannus ait ad ipsum: Bene
veniatis pater mi, o pater, inquid, licenciam detis michi, filio vestro. Quo?
inquid abbas; at ille: ut vadam in viam salutis. Ad quem abbas: Vade in pace et
Deus pacis tecum sit. Amen ille infirmus respondit et exhilaratus in spiritu et
decorus vultu, de abbatis licencia confortatus, mox sub vera obediencia nobis
presentibus in Domino feliciter obdormivit. Illius, ut spero, consecutus est sortem,
qui factus est pro nobis obediens patri usque ad mortem.
Capitulum XIX.
Annus Domini MCCCXXVIIus.
De reditu Johannis, regis Boemie, de Reni partibus versus Pragam, de Lodowico
et pluribus aliis.
Anno Domini MCCCXXVII in octava beati Johannis ewangeliste Johannes, rex
Boemie, iterum de Reni partibus reversus Pragensem civitatem ingreditur, ad
cuius ingressum totus cum clero populus timore concutitur, terrore nimioque
turbatur; didicerat enim iam per diutinam omnis populus experienciam, quod
huius regis ingressus non est pacificus, sed molestus. Advenit itaque rex iste
nunc ut pridem, ut pecunias ab omnibus regni Boemie incolis per tyrannidem
extorqueat, ipsas secum deferat et in terris exteris inaniter has expendat.
Quippe gravissima exaccio nunc facta est; cunctis namque claustralibus nec non
universis habitatoribus regni cuiuscunque condicionis grave iugum extorsionis
rex iste inposuit, et pecuniam, quam per triennium tollere debuit, una ista
vice pariter in sua marsupia congregavit. Partem vero huius pecunie
creditoribus suis, qui de Reno post ipsum venerant, solvendo contradidit,
partem deportandam alteram reservavit. Habet rex iste nunc intentum studium, ut
aggreget cumulum thezaurorum; collecta berne imponitur omnibus et invenitur in
emunccione pauperum novus modus. Advocavit rex quosdam de Florencia Lambardos
in sciencia lucrandi pecunias valde gnaros. Ad horum consilium parvos denarios
rex permisit in moneta publica monetari; cepit ex hoc clamor in vulgo non
modicus elevari, quoniam cuprea materia et corrupta eorum forma impediunt
omnium venalium rerum fora.
Nam quivis sutor hiis nummis inquid abutor,
Et dixit sartor ex hiis nummis nimis artor,
Conqueritur pistor, meus omnis questus in hiis tor-
Pet nummis, tristis eciam fit faber in istis
Denariis parvis, luit hoc villanus in arvis,
Artificum turbe super hoc clamant et in urbe
Optant deleta cito, quod sit iniqua moneta.
Nemo stat exceptus, qui non dampnum sit adeptus
Per talem fraudem; si cessat, tunc cane laudem.
Tempore isto, quo rex Johannes moratus est in regno Boemie, venit ad ipsum
Henricus VI, dux Slesie, dominus civitatis Wratizlauie, habuitque cum rege
tractatum de ducatus sui resignacione. Huic rex provinciam Glacensem ad tempora
vite ducis possidendam pro ducatu assignat, sibique deputat mille marcas
argenti annis singulis a fisco regio, quoad vixerit percipiendas. Igitur in die
beati Ambrosii episcopi rex cum duce Wratizlauiam pervenit et se de civitate et
omni ducis dominio accedente plurium consilio iure perpetuo intromisit, ita
sane, quod dux ducatum suum regis nomine ad vitam suam debeat possidere. Herede
quidem masculino tunc dux caruit, filias tantum habuit, plus quoque regi de
ducatu quam Bolezlao proprio fratri suo favit. Querebat enim idem Bolezlaus dux
de Brega omni tempore, qualiter Henricum dictum fratrem suum eiceret de suo
dominio vi vel fraude. Iste namque Bolezlaus, dictus fixuralis cultellus eciam
fit Wladizlao iuniori fratri suo contrarius, quem vinculis mancipat et eum
civitate Ligenicz et omni dominio suo privat. Iste Wladizlaus de vinculis
subtiliter ereptus usque hodie Prage manet a fratre profugus hereditate sua
privatus. Consimilem dux Henricus homo pius metuens a fratre exterminacionem
voluit causa presidii convertere se ad regem.
Eodem tempore multi duces Polonie ad Johannem, regem Boemie, visitantem
eorum terminos venerunt eique fidem et dexteram sub forma homagii ultronei
prebuerunt. Erat enim tunc rex sub tali intencione, quod Cracouiam cum regno
Polonie sibi ablatam cuperet in manu valida recuperare. Incipiebant namque iam
premissi exercitus ipsam Cracouiam civitatem hostiliter impugnare; rex vero
Lokotko, qui in civitate erat, adventum regis Boemie significat Karulo, regi
Vngarie, suo genero, eum pro consilio ac auxilio implorando. Karulus itaque, rex
Vngarie, Johannem, regem Boemie, de federe concordie inter ipsos prius habite
ammonuit, ut et suum non offendat socerum, postulavit. Nunciis quoque et
litteris regi Boemie taliter demandavit: Si aliquam meo socero molestiam
intuleritis, simile opus committetis, acsi meum filium sub meis oculis
mactaretis. Cessavit sic rex Boemie regem Polonie suum adversarium impugnare.
Hiis itaque perpetratis, cunctisque regni Boemie incolis intolerabilibus
exaccionibus aggravatis, plenis marsupiis Johannes rex de Praga in die beati
Barnabe egressus ad partes Reni iterum est reversus. Quo recedente clamor
plebis extollitur et post ipsius tergum malediccionis iacula iaciuntur. Cum
autem ad comiciam Lucelburgensem reversus fuisset, cum Metensibus in festo
beati Jacobi apostoli sedata discordia concordavit. Audiuntur apud nos de rege
isto frequenter mirabilia testimonia, qualiter se in omni exerceret milicia,
frequentet torneamenta, agat hastiludia, ita quod tota Francia et Gallia vix
enarrare sufficit regis magnifica huius facta; donat larga munera, instaurat
convivia largissima cum expensa. Volat fama, quod in hastiludio militem in
Burgundia transfixerit hasta sua. Nec manet in loco uno stabilis, sed totus
variabilis graditur huc atque illuc, et quando a nunciis queritur, difficillime
invenitur. Ipso absente regnum Boemie maiori pace fruitur quam presente.
Timetur a pluribus et plurimos ipse timet; ideo ad evitandum periculum in regno
Boemie raro manet, gubernaculum vero regni ei committit, qui plura sibi dare
poterit aut promittit. Ista vice nobilis vir et prudens Hynco dictus Berca de
Duba procurat et expedit ut capitaneus regni facta. Et Elizabeth regina sedet
sola quasi vidua maritali solacio privata, divino officio vacat cottidie et in
Melnico manens incipit edificare foris civitatem pauperibus hospitale.
Adhuc heu, ut dicitur a sapientibus, regni Boemie status non est legaliter
et regulariter ordinatus; hec video et cordis internis singultibus ingemisco,
Orans ad Christum, qui mundum condidit istum,
Et peto sincere, quod et hic dignetur habere
De regno curam, pestem tollens nocituram.
Omnipotens faciat cito, quod rex isteque fiat
Talis, quod gratus sit cunctis atque beatus.
Nec pretereundum puto sub silencio, quod Elizabeth iam dicta regina multorum
sanctorum congregat diligenter reliquias, cum decencia ornat eas. Misit hoc
anno ipsa Johanni apostolico tabulam auream cum sanctorum reliquiis et cum
gemmis preciosissimis decoratam. Gracias papa pro gracia reddidit et peticiones
ipsius, quas direxerat, plurimas exaudivit. Inter quas confirmacio ecclesie in
Ruchwan eciam per apostolicum monasterio Aule Regie facta est.
Hoc anno mense Marcio Lodowicus per sedem apostolicam reprobatus, a vulgo
vero imperator et rex Romanorum nuncupatus ad partes Ytalie proficiscitur, ad quas
per quendam virum potentem, qui Canis de Verona dicitur precipue invitatur.
Paucorum principum Alemanie usus est Lodowicus consilio in hoc facto. Scivit
tamen et consuluit hoc negocium Fridericus, dux Austrie, qui gaudet pari regis
titulo et nomine, sperans ex hoc Alemanie regnum et regimen optinere. Irruit
itaque, ut dicitur, ex adventu Lodowici timor super omnes adherere in Ytalia
sedi apostolice cupientes; bella inter Guelfos et Gibilinos frequencius
audiuntur, e quibus plurimi occiduntur, et quod non fit gladio, fit veneno.
Interierunt enim multi de Lodowici exercitu de vino toxicato. Ideoque ipsi
Romani in hoc periculo constituti hic insertam epistolam domino apostolico
conscripserunt in hec verba:
Sanctissimo in Christo patri et domino carissimo, domino Johanni, divina
providencia sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo pontifici,
quinquaginta duo electi viri per Romanum populum super pacifico statu urbis,
omnes consules arcis totusque Romanus populus devota pedum oscula beatorum.
Nexum inmensi debiti, quo parentibus filii alligantur insufficientes totaliter
ad solvendum, in hoc saltem retribuunt, quod gaudent in illorum honoribus et
opprobria detestantur. Hac certe meditacione continua nos veri filii ecclesie
sancte Dei modernis temporibus audientes iniquos flare ventos pro Petri
navicula tempestatibus conquassanda turbamur in intimis et lethaliter
vulneramur, presertim cum ecclesia, sancta matre nostra, cum qua et vivere et
mori unanimiter sumus dispositi, ab ea tam longevo spacio separati
presencialiter et continue non manemus. Eapropter vestre beatitudini flexis
poplitibus supplicamus, quatenus sedem vestram primevam et verum ecclesie
fundamentum, quam oblivioni videmini tradidisse, abjectis moralis et
excepcionibus consuetis, presencialiter visitetis, in qua omnium adversancium
repulso turbine pater et filii conflati in unum poterunt Deo propicio in pacis
pulchritudine nupcialiter delectari. Alioquin ex nunc apud Deum totamque
celestem curiam et ecclesiam ipsam ac omnes mundi christicolas excusemur, si
quid sinistrum accidat vel contingat, et filii patris presencia destituti
tanquam acephali declinent ad dexteram vel sinistram. Et ecce, quod pro his
seriosius enarrandis oraculo vive vocis nobiles et sapientes viros, dominos
Petrum Vajani et Petrum de Magistris Luce judices et Gocium Gentilis, dilectos
cives et ambaxatores nostros ad vestram presenciam destinamus eisdem
districcius iniungentes, quod quia facto opus est, non verbis, ultra tres dies
apud Romanam immo Avinionicam curiam non morentur, sed cum festinancia
retrocedant, ut eorum audita relacione saltem nostre indemnitatis caucius
consulere valeamus. Data Rome apud ecclesiam s. Marie in Ara celi die VI mensis
Junii, X indiccione.
Et ut dicitur et cerniter, propter huiuscemodi Romanorum vocacionem, seu
quamcunque aliam occasionem adhuc papa ad urbem venire dissimulat et ut verius
creditur nec intendit. Auinione vero stabilis remanens contra Lodowicum Bawarum
velud contra suum et ecclesie inimicum sentencias fulminat, exercitus bellatorum
destinat, ipsum cum adherentibus sibi dampnat. Ut autem eum ac hostes ecclesie
conterat, papa spiritualem et temporalem gladium evaginat, oraciones cum
genuflexionibus pro ecclesia universaliter instituit et in subsidium pro sede
apostolica dimicancium a nostro Cisterciensi ordine et a toto clero exigit
decimam et requirit.
Ingens est error, et maximus undique terror
Surgit in ecclesia, quem tu delere Maria
Scis, si vis, quia tis nati donata tibi vis,
Hinc velis, ipse pater est noster, tu quoque mater.
Tu fac materne, faciet pater ipse paterne,
Vos in corde facem detis cum tempore pacem.
Item hoc anno in die beati Galli Johannes quinquennis infantulus Johannis,
regis Boemie, filius secundogenitus de Praga versus Chorintiam deducitur, ut
sibi filia Henrici, ducis ipsius Chorinthie, quondam regis Boemie,
matrimonialiter copuletur. Erant enim horum puerorum genitores antea ad invicem
inimici, sed nunc intervenientibus pacis tractatibus, datisque liberorum
pignoribus facti pariter sunt amici. Que vero exstiterit predicte discordie
causa, sufficienter declarat huius cronice pars prima. Iste itaque Henricus,
dux Chorinthie, quia masculino herede tunc caruit, hunc Johannis regis filium
constituit heredem universorum, ipsum filium sibi faciens adoptatum. Displicet
autem hec copula Austrie et quibusdam aliis principibus, quia ex
consanguinitate habere in Chorinthia se asserunt pingwius ius et maius.
Sic homo cogitat et Deus ordinat, ut sibi dictat
Velle suum, donat cui vult, quem vultque coronat,
Et quos vult reicit; ideo nullus modo dicit,
Sed post dicetur, quis Chorinthis dominetur.
Item hoc anno vir nobilis Henricus, Hinconis magni de Duba filius, ad
instanciam Johannis, regis Bohemie, per papam Johannem Olomucensis ecclesie
factus est episcopus, in sabbato quatuor temporum. Veni et ostende in
sacerdotem ordinatus et sequenti Epiphanie festo in episcopum consecratus.
Hoc tribuas Christe, quod crescat episcopus iste
Omni virtute, quod possit vivere tute
Munitus per te, de quo, que sunt mala, verte.
Eius sis custos, qui cunctos vis fore iustos.
Hoc anno mense Junio ingens aquarum inundacio monasterio nostro Aule Regie
florencia sata destruxit et prata. Hoc anno nostrum est refectorium per Dei
adiutorium consumatum.
Capitulum XX.
De Lodowico Bawaro, de papa
scismatico et de bellis Johannis, regis Bohemie. Annus Domini MCCCXXVIIIus.
Anno Domini MCCCXXVIIIo in die Epiphanie Domini Lodowicus Bawarus
per Johannem papam et ab ecclesia totaliter reprobatus Romano consenciente
populo ipsam urbem Romam ingressus in beati Petri basilica per castellanum et
alios quosdam episcopos imperiali diademate in preiudicium Johannis pape et
tocius ecclesie katolice de facto est presumptibiliter insignitus. In die illo
clamor vulgi in urbe extollitur: Vivat, vivat noster in perpetuum imperator.
Miratur et turbatur ex eo Auiniona et curia pape tota; acriores contra
Lodowicum processus papales innovantur et excommunicacionum fulgura cumulantur;
e contra blasphemico Lodowicus inflatus spiritu ausu temerario non cessat
contra Johannem papam detractorio garrire latratu, sese iustificat, papam
dampnat.
Maximus hinc error consurgit et undique terror.
Ipse enim Lodowicus velud ecclesie inimicus autoritate papali excommunicatur
Prage in ecclesiis publice et pro scismatico reputatur. Habet tamen idem
Lodowicus sue tyrannidis, quam exercet contra ecclesiam, nonnullos tam inter
principes, quam vulgares cooperatores et erroris ipsius validos defensores.
Omnes plane conterit, quos adherere sedi apostolice scit vel audit; legati duo
a latere pape in Ytaliam missi eidem resistere satagunt, quantum possunt;
istorum namque et Lodowici quandoque congrediuntur bellantes exercitus, sed
bellorum varius est eventus.
Eodem anno II idus Februarii domina Margareta, Johannis regis Boemie filia
primogenita, decenti apparatu adaptata per matrem suam Elizabeth reginam de
Praga sollempniter educta in Thust suscipitur per Henricum, ducem Bawarie, suum
maritum, et ipsius abhinc cum gloria ducitur ad ducatum.
Eodem anno in plenilunio mensis Marcii luna eclipsatur, ventus validissimus
per hebdomadas quatuor continuatus hanc eclipsim subsequitur; multitudo hominum
mense Aprili moritur, et in pluribus mundi partibus pestilencia pecorum oritur
valde gravis. Porro Elizabeth, Bohemie regina, metu tante plage perterrita
processiones cum reliquiis sanctorum universo clero Pragensi indicit et populo;
quibus factis notabiliter cessavit quassacio et placatus factus est Dominus
populo suo.
Hac nece cessante gaudet populus velut ante.
De papa scismatico.
Eodem anno, quod lugubriter refero, Noe archam Petri naviculam mergere,
tunicamque inconsutilem findere, sacrosanctam videlicet ecclesiam scindere,
quidam perfidi contumaciter presumpsere. Non suffecit enim Lodowico Bawaro,
quod avaro ambicionis animo absque approbacione sedis apostolice sibi asciverat
nomen, titulum apicemque imperialis et regie dignitatis, sed in profundum
demersus presumpcionis baratrum, iniquitatem iniquitati apposuit, ita quod in
universali ecclesia scandalum et detestabile scisma fecit; ipse itaque urbem et
orbem in periculum posuit et errorem. Quin in festo Ascensionis Domini ordine
prepostero gestiens ascendere descendit et cecidit ab alto intentus operi
monstruoso, viso rarius vel audito. Ecce enim Johanne papa XXIIo in
apostolatus sui officio annum XIIum iam agente, sancto quoque
cardinalium sibi collegio assistente iste prefatus Lodowicus laicus cum
consensu erroneo cuiusdam Romani populi quendam Petrum de Corbaria de ordine
fratrum Minorum, de cognacione, ut dicitur, Columpnensium, Rome papam
constituit, qui se Nicolaum Vum mutato proprio nomine appellavit.
Indignum se successorem Petri veraciter demonstravit, se qui Petri nomine
spoliavit. Idem fictus et quasi pictus antipapa statim fecit XII cardinales,
sic ut arbitror dictos non a cardine, sed cardone vel forsitan a carbone.
Episcopus Venetorum Hostiensis tunc factus, qui ipsum antipapam in die
Pentecostes supervacue consecravit, fuit cardinalis unus; episcopus Sutrinus de
ordine fratrum Predicatorum fuit unus, quidam de ordine fratrum Minorum de
Anglia fuit unus, quidam frater de ordine Augustinensium fuit unus, alii quoque
cardinales prefati scismatici de canonicis ecclesie sancte Marie rotunde pro
parte maxima sunt assumpti.
Eodem tempore Lodowicus Bawarus extra basilicam beati Petri Rome in platea
publica processum multa continentem convicia contra Johannem papam fecit, quem
propter evitacionem scandali hic annotare me ipsius facti displicencia non
permisit. Fratrum Minorum ordo non caret suspicione et odio in hoc facto; frater
Michael, eiusdem ordinis minister generalis, fautor esse asseritur istius
erroris; se ipsum suspectum reddidit eo, quod Auinione nocte latenter a facie
pape fugit. Fama nunc sonat publica, quod scismaticus prefatus fictus
apostolicus una cum suo conditore Lodowico ab urbe confusibiliter fugerit
Romana et apud Biterbium mentis ambigue maneat spe non certa.
Est melior rapa, quam talis apostata papa.
Huius enim cappa pungit cunctos quasi lappa,
Ac eius corda pervertit plurima corda.
Nudipes antistes non curat, clerus ubi stes,
Nec poteris stare presumens scisma parare
Istud in ecclesia, te non regit ulla sophia,
Nam confunderis, in derisumque fereris.
Eodem anno Karulus Philippi, rex Francie, post duos suos fratres Philippum
et Lodowicum mortuos et ipse sine herede masculino moritur, in quo per directam
successionis lineam Francorum regum stirps mascula terminatur. Successit eidem
in regno Philippus, Karuli filius, de stirpe regia procreatus, qui et hoc anno
in festo sancte Trinitatis regio fuit diademate coronatus. Huic coronacioni
Johannes, rex Boemie, interfuit et quod tanta requirebat festivitas nec non
mutua affinitas, totum fecit. Huius etenim Philippi sororem Wenceslaus, eiusdem
Johannis regis primogenitus, duxerat antea legitimam in uxorem. Idem Wenceslaus,
heres Boemie, in Francie partibus manet usque hodie sub tutore.
Eodem anno mense Julio inter aliquos Morauie et Austrie barones modica primo
de re parva oritur discordia, que velud [flamma] silvam devorans postea fuit
nimium usque ad reges et principes dilatata. Quippe Henricus de Lypa cum quodam
Australi viro nobili dicto de Ruenstein contendere incipit, cui Fridericus, dux
Austrie, qui se Romanorum regem asserit, contra Henricum auxilium armatorum
transmittit. Auxiliantur Bohemi Morauis et de die in diem dissensio fit plus
gravis.
Eodem tempore Otto, dux Austrie iunior, videns a Friderico et Alberto, suis
fratribus, se contempni cupiensque eis equaliter in Austria dominari, allegans,
quod Fridericus nomine regis Romani debeat contentari, adversus eos incepit
quorundam nobilium habito consilio preliari. Huic Ottoni Karulus, rex Ungarie,
consilio et auxilio astitit et in Austriam LXXX milia Vngarorum in eius
adiutorium introduxit. Hoc bellum intestinum fecit Australibus magnum dampnum.
Tali itaque audita discordia Johannes, rex Boemie, qui tunc in sua
Lucenburgensi exstitit comicia, incipit letari, ut nacta occasione aliqua
contra Fridericum, ducem predictum Austrie, valeat preliari. Erant enim maximi
ad invicem inimici. Nec mora, sed cum festinacione magna Johannes, rex Boemie,
ad regnum suum cum paucis revertitur et Pragam ingreditur XVIo
kalendas Augusti; sexto vero die reversionis sue rex procedit in Morauiam
contra Australes facturus pugnam. Igitur in brevi temporis intervallo Johannes
rex tam de suo regno quam de vicinis Polonie ducatibus duo milia cum trecentis
virorum galeatorum pugnancium congregavit, cum quibus Austriam citra Danubium
maxime devastavit. Ex alia enim parte Danubii rex Vngarie cum suo iacuit
exercitu et lesit Austriam cum tumultu. In brevi quidem tempore et absque
consueto impugnancium labore Johannes, rex Boemie, circiter quadraginta
municiones in Austria obtinuit, inter quas Veldisperch, Drusindorf, Eginburg
murata oppida eciam expugnavit. Non modicam vero ignominiam Fridericus rex et
dux sustinuit, quia contra hostes suos aliquid virilitatis facere in
campestribus minime visus fuit. Quesivit itaque compulsus necessitate primo cum
rege Vngarie et cum Ottone, suo fratre, deinde cum rege Boemie facere
concordiam et optinuit illam. De hac concordia Fridericus non fuit potitus
gloria vel profectu, sed pocius a tali ludo abiit cum periculo et defectu. Idem
etenim Fridericus in bellicis actibus adhuc non exstitit fortunatus.
Nec pretereundum sub silencio esse utile iudico de Pragensi exercitu
hilariter regi misso. Ante prefatam concordiam edictum regis Johannis pro
ferendo sibi auxilio venit Pragam. Pragenses cives huiuscemodi mandatum regis
leti suscipiunt et infra triduum circiter decem milia virorum pugnancium tam in
curribus, quam equis regi suo in adiutorium transmittunt. Erat autem curruum
eorum numerus septingenti quadraginta, qui alimenta ducebant et arma. Isti cum
prope Znomam venissent, concordiam quoque principum audivissent, iubente rege
Pragam pariter sunt reversi, qui in campis apparuerant gloriosi. Et ipse rex
victoria potitus XVo kalendas Decembris Pragam est reversus.
Eodem anno in die beati Dominici in Brunna existens ibidem hora prima diei magnum
terre motum sensi et hoc fuit tempore pluviali. Antecesserat enim hanc pluviam
et motum caliditas et siccitas excessiva omnibus viventibus nascentibusque
nociva.
Eodem anno Johannes, rex Boemie, reversus de partibus Austrie congregata
magna parte pecunie per colleccionem generalis berne et diversa exaccionis
specie VIo die mensis Decembris de Praga exiens versus Prusziam
procedit cum exercitu contra Lytuanos paganos pro Christi nomine pugnaturus.
Hunc peto cerne virum, qui perpetrat undique mirum.
Hic nisi bellare solet et pugnis inhiare,
Qui quasi torpescit, a bellis cum requiescit.
Est raro terra, que sit per eum sine guerra,
Hoc Germania, Francia, Flandria monstrat aperte.
Nam certe isto anno Philippus, novus rex Francie, nequaquam Flandrenses
bellando vicisset, si secum eiusdem Johannis, regis Boemie, quingentos galeatos
viros bellicos et Deutonicos in suum adiutorium non habuisset.
De nobis triste depellas o pie Christe,
Nobis veracem tu digneris dare pacem,
Perque tuum crisma sacrum tollas cito scisma,
Nunc quod in ecclesia veluti zizania crevit.
Ab omnibus sapientibus iudicatur, quod Johanni, regi Boemie, plus fortuna
quam racio in suis actibus suffragatur.
Eodem anno mense Augusto Baldwinus, Treuerensis archiepiscopus, per quandam
comitissam viduam de Salm nominatam propter quasdam eius dominio illatas
iniurias in aqua Mosella navigans sub castro Starckenberg est detentus. Pro
cuius liberacione Johannes, rex Boemie, suus patruus, sese studiose interposuit
et dictum archiepiscopum a captivitate femine cum difficultate maxima
liberavit. Idem Baldwinus, Treuerensis archiepiscopus, hoc anno mense Septembri
Mathia, Moguntino archiepiscopo, mortuo, est a Johanne apostolico per
Moguntinense capitulum concorditer postulatus. Erat enim iste Moguntinus
archiepiscopatus sedi apostolice specialiter reservatus. Sed et hec postulacio
facta est modo secundario. Priori siquidem vice cum Petrus, Moguntinus
archiepiscopus, fuisset mortuus, idem ibidem ab eodem similiter fuerat
postulatus, et quia has postulaciones, que tamen nullum ius postulato
attribuunt, apostolicus non admisit, Treuerensis prefatus archiepiscopus,
reservacionem sedis parvipendens se de Moguntina sede cum suis omnibus
pertinenciis, pluribus eidem de clericis et laicis consencientibus intromisit
et sic has kathedras iam de facto regit ambas, et dicitur, quod sic dicat:
Utinam si Coloniensis vacaret ecclesia, intromitterem eciam me de illa. Exitum
huius facti nescio, sed quod dicturus sum, verissima esse scio.
Mors cunctos mordet, eciam cito gloria sordet,
Quam parat mundus, tamen hoc animus furibundus
Noster non curat, bene scit, quod per breve durat
Totum, quod cernit, nec ob hoc labencia spernit.
Crescit avaricia, quanto plus copia crescit,
Pestis avaricie iuvenescit, quando senescit;
Hoc iurant clerus, rex, dux, et servus et herus
Per proprium morem, quia querunt res et honorem
Presentis vite, nec curant vivere rite,
Sed querunt primas kathedras hii res et opimas.
Hiis aderit fortis iudex in tempore mortis,
Cuius mercedem quivis portabit ad edem
Pro propriis meritis; hoc vos omnes bene scitis.
Attamen hoc scribo, quia vos fortasse preibo
Ex isto mundo; quare vobis modo fundo
Vota precum multa rogitans, quod quando sepulta
Hec caro, quam porto, fuerit, quod Christus in orto
Hanc celi plantet, ubi perpete carmine cantet
Carmen leticie Christo, matrique Marie.
Cunctis sit notum, quidquid scribo, volo totum
Ad laudem Christi fieri, nos ut minus isti
Vite presenti studeamus iamque cadenti.
Et quia narratur a cunctis, hocque probatur:
Ocia dant vicia, fugit hinc hec queque sophia,
Hec ego vitare cupiens, a meque fugare,
Istam scripturam cepi quamvis michi duram,
Scribens terrena falsa dulcedine plena.
Hec ut spernamus et celica quod siciamus,
Scripsi preterita, dubius sum, si michi vita
Anno venturo dabitur, si non, ego puro
Deprecor ex corde, quod vos Christo per amor de
Pro me fundatis pia vota sibique canatis,
Et sic dicatis: Fons Christe fluens bonitatis
Tu pius es vere, Petro misero miserere,
Sitque tue caule, qui Regis prefuit Aule.
Hoc anno circa festum beati Martini Elizabet, Boemie regina, spiritu
devocionis inflata propter plurima virtutum opera et miracula, que Dominus
circa corpus et sepulchrum venerabilis virginis Agnetis ad sanctum Franciscum,
in sua propria scilicet fundacione Prage sepulte, diversis dignatus est
temporibus ostendere, totum clerum Pragensem et maiores populi convocavit,
ibique devocionem et intencionem suam de canonizacione iam dicte virginis
exposuit; literas quoque intercessorias ad dominum Johannem papam pro eodem
negocio tam prelatorum quam civium obtinuit, quas cum suis propriis epistolis
domino apostolico destinavit. Tenor litterarum civium iste erat:
Sanctissimo in Christo patri ac domino, domino Johanni, sacrosancte Romane
ac universalis ecclesie summo pontifici, Nycolaus Pragensis, Hermannus
Chutnensis, Henslinus Czaslauiensis et Gotzlinus Coloniensis civitatum iudices
ac universitates et communia civitatum earundem cum debita subieccionis
reverencia pedum oscula beatorum. Magnum salutis gaudium, magnum divine
pietatis misterium in regno Boemie, de cuius incolatu nos sumus, Deus deorum
dominus hactenus declaravit. Nam hanc nonnullis regibus et regnis ac quibusdam
aliis regni eiusdem filiis incolis et alumpnis devocionem et graciam
inspiravit, quod ad perfeccionis summa virtutum gradibus ascendentes ad tantam
sanctitatis excellenciam sunt provecti, quod ipsis eorum exigentibus meritis ad
eminenciam celestis exercitus elevatis, scriptis eorum in celis nominibus
sanctorum catalogo sunt ascripti, quorum dignis et Deo gratis suffragiis regni
eiusdem incole senserunt et senciunt pium et efficax opitulacionis presidium et
in tribulacionibus et necessitatibus remedium opportunum. Verum quia divine
largitatis immensitas munificencie sue mensuram non ponit, nec collata semel
liberalitas fastidium ei prestat, illis quos eidem regno patres contulit et
patronos, dedit adhuc et virginem innocencie agnam et nominis appellacione
Agnetem, que felicis memorie domini Przemisl sive Othakari, Boemie quondam
regis, filia ex utroque parente stirpe regali progenita, sic iuventutis sue
florem virtutum decore vestivit, quod ab ineuntis etatis sue primordiis ad
patriam visa fuit festinare celestem. In ordine tandem sancte Clare
conversacione degendo sanctissima vite sue terminum sic explevit, quod hoc,
quod feliciter inchoaverat, felicius consumavit. Cui pro perfeccione vite
laudabilis tantam Dominus contulit graciam et virtutem, quod in vita et in
morte et post mortem tanta miraculorum claritate refulsit, quod evidenter
patuerunt et patent cottidie sue indicia sanctitatis. Que quidem lucerna pro
dominorum varietate, qui in regno Bohemie post felicis memorie domini
Wencezlai, Boemie et Polonie regis, obitum in ipso regno Boemie successerunt,
sic occultata fuit sub modio, quod virginis ipsius vita et sanctitas ad
apostolice sedis et vestram noticiam non pervenit. Sed nunc in regno ipso
stabilitate dominii divina miseracione concessa illustris domine, domine nostre
Elizabeth, Boemie et Polonie regine, pater misericordiarum Dominus spiritum
suscitavit, eiusque cor in amorem et honorem ipsius virginis, que quidem virgo
ipsius domine regine fuit avia, sic accendit, ut ad sanctitatis vestre pedes
memorate virginis sanctitate deducta supplicaret et peteret, ut illum
venerabilem, sanctum et Deo gratum thesaurum iam diu lucentem in celis super
publice ac universalis agnicionis candelabrum vestre sanctitatis benignitas
ponere dignaretur, in terris virginem ipsam sanctorum cathalogo ascribendo.
Quod et nos sanctitatis vestre advoluti genibus humilitatis nostre instancia
supplicamus.
Capitulum XXI.
Annus Domini MCCCXXIXus.
De morte filii regis Vngarie, primi abbatis et pluribus aliis.
Anno Domini MCCCXXIXo Karulus, rex Vngarie transmisit domine
Elizabeth, regine Boemie et Polonie, epistolam lugubrem in hec verba:
Serenissime principisse, domine Elizabeth, Dei gracia regine Boemie
illustri, sorori sue carissime, Karolus, eadem gracia rex Vngarie salutem et
continua prosperorum successuum incrementa. Si Dei misericordia per votivos
successus de sua ineffabili providencia nos letificasset, sicut hac, ita et
casum miserabilem et decessum lugubrem preclarissimi filii nostri, ducis
Ladizlai, vobis proh dolor, cogimur nuncciare. Et licet proximitatis identitas
et consangwinitatis indissolubilis unio dudum inter nos divinitus ordinata, qua
ab uno stipite tamquam germani gradu proximo derivamur, fuisset sufficiens,
tamen propter deprimendum superbam elacionem regum et principum
circumadiacencium regnorum vobis et magnifico principi, domino Johanni, regi
Bohemie et comiti Lucelburgensi, carissimo contorali vestro nostroque fratri et
amico predilecto, mala machinancium mediante dispensacione supreme sedis, sine
qua esse non poterat, inter dictum filium nostrum vestramque filiam fedus
matrimonii non absque provida deliberacione duxeramus ordinandum. Verum cum
predicto domino regi, precordiali nostro, quamdiu presentis vite possibilitas
in nobis subsistere poterit in hoc mundo, in prosperis et adversis diligenti
favore adesse volumus, nos semper ad sua beneplacita offerendo, quod et per
ipsum nobis fieri presumimus firma fide, loco et tempore oportunis,
Excellenciam vestram regalem affectu fraternali sub certa confidencia requirimus
per presentes, quatenus taliter et tam diligenti solicitudine dicto domino
Johanni regi suadere velitis, quod singularis amicicie fervor, que inter nos
hactenus viguit, in futuro vigeat, sinistra loquencium suggestione frivola non
obstante, ut in incepto amicabilis unionis proposito seu perseverancia, Deo
volente votiva dierum longitudine mutuo invicem nos et ipse valeamus gratulari
et in virtute valida et brachio extento nobis rebellancium colla contere
superborum. Ceterum petimus vos, quod nova presertim ex parte dicti domini
regis Boemie, si que vobis constant, et eciam alia, que scitis de diversis
mundi partibus, nobis utique per latorem presencium mediantibus vestris
litteris velitis intimare. Datum in Alto Lapide in die Cinerum.
Sic iterum ruptum est vice altera affinitatis vinculum, quod propter
regnorum pacis commodum fuerat bona discussione previa colligatum.
Eodem tempore Elizabeth, regina Boemie, presencialiter ibi constituta
destrui iussit incendio IV molendina, que in preiudicium monasterii Aule Regie
super aquam Muldawam in Komorsan locata fuerant et constructa.
Hec regina pati non vult, quod qui bene nati
Sunt proceres, aliquid claustro faciant male, si quid
Fit, dolet ulciscens, toto conamine gliscens,
Hec ut proficiat domus et quod pax ibi fiat.
O regina poli, nostram derelinquere noli
Istam reginam, largire sibi medicinam,
Corporis ac cordis tersa cuncta fece sordis.
Ex eius etenim pia providencia, quam fecit in Ruchwan de ecclesia tibi,
mater Christi virgo virginum gloriosa, templum glorie tue, quod est in Aula
Regia ad plagam meridionalem, cum novem capellis et altaribus ampliari et in eo
laborari, quod XXII annis sine evidenti labore quasi incultum iacuerat,
procuravit. Nam hoc anno in die beati Stanizlai martyris et pontificis ego
fretus auctoritate et licencia ordinarii superioris concinente et presente
congregacione fratrum meorum in eisdem locis more solito, sollempnitate congrua
primarium posui regine ipsius nomine fundamentum. Tanta enim hactenus pressi
fueramus egestate, quod ipsa necessitas compulit ab omni sumptuoso opere nos
cessare.
De reditu regis et de eius recessu.
Eodem anno in die beati Vrbani Johannes, rex Boemie et Polonie, de partibus
Prussie et Litouie feliciter reversus in Pragensi suscipitur civitate; strenua
valde et magnifica contra Litowanos et paganos in bellicis actibus exercuit
opera, ut communis omnium hominum preconizat fama. Ipse namque, ut dicitur, ad
remociores paganorum transivit terminos, quam aliquis ante ipsum principum
fecerit, cuius memoria apud modernos sit. Sunt per ipsum inibi multa milia
trucidata et circiter tria milia gentilium baptizata; ad hec omnia fratres
Cruciferi de domo Teuthonica sua auxilia prebuerunt fideliter et consilia,
procurando vehiculorum levium quadraginta quinque milia portancium pro exercitu
necessaria et pro rege. Unus procerum gentilis tunc occiditur, qui habuisse XII
pedes in longitudine perhibetur. Mansit autem post suum reditum idem rex in
regno tantumdem quindecim diebus et Henrico iuniore de Lypa pro capitaneo regni
instituto Baldwinum, Treuerensem archiepiscopum, suum patruum, a quo propter
Maguntinense negocium vocatus fuerat, visitat, apud quem et alias extra suum
regnum usque hodie perseverat. Porro prefatus Treuerensis archiepiscopus
pretextu postulacionis parvipendens provisionem a sede apostolica Bunnensi
preposito factam, omnes municiones ecclesie Moguntine excepta sola ipsa
civitate violenter occupat tutoris nomine, omniaque gubernat. At Moguntinenses
cives obsidionem civitatis per Treuerensem archiepiscopum fieri metuentes
monasterium sancti Albani prope situm diruunt et deiciunt altas turres.
Transivi et ego hoc anno Mogunciam et hec vidi et compaciens in animo ita dixi:
Heus, Albane bone, liti finem cito pone,
Que tibi deiecit turres, monachosque reiecit
Extra domus septa. Fac, hec quod prelia cepta
Sic concludantur, Christo laudes quod agantur.
Esse puto solam sedem, gravidam quasi molam,
Quam tenet antistes; poterunt digne fore tristes,
Qui retinent binas, si curant scire ruinas,
Illis annexas. Tanto te clerice vexas,
Quanto tuis humeris inicis, cito tu morieris,
Cuncta soluturus, que dat iudex tibi durus.
De obitu primi abbatis Aule Regie.
Eodem anno VIIo idus Junii ex morbo calculi obiit venerabilis
dominus Conradus primus, quondam abbas Aule Regie, etatis sue anno LXXXIIo.
Iste de Erfordia natus in Scedelicz professus adeo legalis in conversacione sua
exstitit, quod propter famam ipsius celebrem primo in Grunhain postulatus, sed
non datus pro abbate fuit; demum in Ossek abbas efficitur, biennio elapso
cedit, in Scedelicz iterum reversus prioratui ut prius preficitur, quod quidem
officium tam diu per ipsum regitur, donec advenit tempus acceptabile, quod
datus fuit in fundacione monasterii Aule Regie primario pro abbate. Ab eodem
vero abbacie regimine anno quinto fundacionis cedit voluntarie domino Ottone
Thuringo sibi in officio succedente, abbatizante uno anno cum dimidio et
cedente. Iterum prefatus dominus Conradus ad primum officium suum redit, sed
anno Domini MCCCXVIo in crastino Prothi et Iacincti abbacie regimen
resignavit et nobiscum in Aula Regia usque ad suum obitum annis XIII
exemplariter in suo speciali comodo habitavit. Successit autem in onere huic
domino Conrado frater Petrus, abbas tercius, de Sythauia dictus, qui usque
hodie huius officii gravissimum portat pondus. Fuerunt autem anni regiminis
predicti domini Conradi abbatis primi XXII cum dimidio, sed non tempore
continuo, ut pretactum est.
Istius abbatis animam, tu fons pietatis,
Abba pater, munda preciosi sanguinis unda,
Quem fudit morte gnatus tuus, hocque precor te,
Hanc ut de penis solvas, iungens et amenis
Cetibus angelicis. Accedat ad hoc genitricis
Christi vox cara, simul assint agmina clara
Horum sanctorum, qui lete regna polorum
Iam possederunt ac ipsa pie meruerunt.
Queso, simul stetis, hunc Conradumque iuvetis,
Ut fuit hic primus, ita sit locus eius opimus.
Capitulum XXII.
De terre motu et impressionibus
aëris, de reditu episcopi Pragensis et morte Henrici de Lypa et pluribus aliis.
Eodem anno XIo kalendas Junii terre motus factus est magnus in
Boemia et Bawaria sensibiliterque notatus. Ego quidem tunc temporis sedebam
quietus Prage in domo nostri monasterii circa horam completorii appodiatus
lapideo parieti, qui tantum ex illo motu contremuit, quod me et qui mecum
erant, ad timorem et horrorem maximum incitavit. Quedam epistola de astronomica
sciencia conscripta plura mirabilia hoc anno ventura dudum ante annos aliquot
predixerat, quam quia multorum simplicium animos turbaverat, de verbo ad verbum
duxi presentibus inserendam, cuius tenor per omnia talis erat:
Magister Johannes Dauidis Toletanus et omnes magistri eiusdem loci
universis, ad quos presens epistola pervenerit, salutem ac sancti Spiritus
graciam et solamen. Noveritis, quod anno Domini MCCCXXIXo mense
Septembri sole existente in libra convenient omnes planete insimul, et sol erit
in cauda draconis, et fiet signacio rerum admirabilium et horrendarum, et fiet
diluvium ventorum per Saturnum et Martem, et crescet mare ultra solitum, et
erit ventorum tanta confliccio, quod flabunt omnes venti et obscurabunt et
denigrescent totum aërem et dabunt sonos horribiles, et corpora hominum
dissipabunt subvertentes edificia et arbores, et plures valles adequabunt
montibus; et e converso et civitates precipitabunt maxime Babyloniam, Baldach,
Sacan et Tripolym et precipue civitates sitas in locis arenosis et sabulosis.
Et ante omnia erit defectus sive eclipsis solis; et erit sol a tercia usque ad
meridiem ignei rubicundique coloris, quod signat maximam effusionem sanguinis.
Et postea sequitur eclipsis lune in coloribus permixtis, quod signat
confusionem gencium; et post emergent prelia magna et occisiones in oriente et
occidente; et terre motus erit universalis per totum orbem subvertens plurima
loca. Et erit caristia magna et fames vere per totum et mortalitas et tradicio
regnorum ad invicem. Et quidam imperator magnus et potens morietur, ita quod
post illorum ventorum diluvium pauci remanebunt viventes, sed quicunque
remanebunt, diviciis affluent. Orietur dubietas inter Saracenos et relinquent
idola sua et fient unum cum christianis. Ideoque nos cum magistratibus et
sodalibus peritis et astrologis Toletanis vobis duximus revelandum, iniungentes
in remissionem peccatorum et redempcionem animarum vestrarum, ut predictam
reveletis ignoranciam, provideatis quoque vobis, ubi habitabitis, dum venti
flabunt. Flabunt enim venti in mense Septembri et tunc vix in terra invenietur
mansio secura. Preparabitis ergo vobis cameras in planicie circumdatas montibus
non arenosis nec sabulosis; sintque operte turres et terram solidam ponite
desuper, ne sint ibi arbores vel alie res, que orificium camere possint
operire, et ponatis intus cibaria ad XXX dies. Et sciatis, quod nobiscum
convenerunt omnes philosophi, astronomi Hyspanie, Grecie et Arabie et Hebrei.
Audivimus eciam, quod Meathinus turrim construxit superexcellentis edificii,
eritque turris ad instar unius magni montis, et audivimus a rege Cycilie, que
nobis periculosa videntur. Datum in Tolleto anno Domini MCCCXXII.
Docuit me ipsa rerum et eventuum experiencia, quia fere omnia, que eadem
epistola spiritu pseudigrapho predixerat, sunt mentita. Immo iste annus quietus
fuit et temperatus et in blado plurimum fructuosus; ideoque talia pericula
futura ex suo astralabio prophetantem compescit et redarguit poeta, cum dicit:
Lingue archana Dei celumque inquirere, quid sit?
Cum sis mortalis, que sunt mortalia cura.
Ast ego cognosco, vos id quoque noscere posco,
Quod vir se stultum facit hinc, quod tollere vultum
Vult ad ventura, cui deberet fore cura
De re presenti; quia nescit, si vehementi
Morsu cras rapiat mors hunc, aut quid sibi fiat.
Ars quevis certa, sed mens quia nostra referta
Est vicio multo, de quo sepissime stulto
Subiacet errori, proprie quoque carnis amori,
Autumo, quod plures sese faciunt quasi fures,
Dum plus clarere querunt, quam vera tenere.
De summis fantur, sed in immis infatuantur.
Multi multa sciunt, fatui tamen hii sibi fiunt,
Discuciunt alia, licet hiis sit nulla sophia.
Esto tibi primo sapiens, alias sed in imo
Per nasum trahe te, tunc ius tibi sume prophete;
Cuncta locata secus oculus videt, est sibi cecus.
De processu Johannis pape contra Lodowicum.
Johannes episcopus, servus servorum Dei. Venerabili fratri episcopo Pragensi
salutem et apostolicam benediccionem. Ad obviandum damnandis Lodowici, olim
Bavarie ducis, excommunicati heretici et scismatici, ausibus et fidelium
parcium Alemanie periculis imminentibus occurrendum pridem certum processum de
fratrum nostrorum consilio presente multitudine copiosa fidelium habuimus,
cuius tenor sequitur in hec verba:
Johannes episcopus, servus servorum Dei. Ad certitudinem presencium et
memoriam futurorum. Dudum perversis et damnandis Lodowici, olim Bawarie ducis
et discorditer in regem Romanorum, sicut dicebatur, electi, conatibus, quem
adeo ambicio ceca succenderat, quod eius eleccione per sanctam Romanam
ecclesiam, ad quam cuiuscunque in regem Romanum electi et eleccionis de ipso
facte approbacio et admissio vel reprobacio vel repulsio pertinere dinoscitur,
non admissa, nec eius approbata persona nomen et titulum regium usurpare
presumpsit temere, seque immiscere administracioni regni et imperii ac
hereticis et rebellibus favorem, auxilium et consilium contra sanctam ecclesiam
impertiri, volentes remediis salubribus obviare, eundem Lodowicum per nostrum
edictum publicum, cum ad ipsum tutus nequaquam pateret accessus, sub virtute
obediencie ac excommunicacionis pena de fratrum nostrorum consilio monuimus, ut
a premissis intra certum sibi tunc prefixum terminum omnino desisteret,
administracionem eandem, quousque per ecclesiam ipsam approbatus et admissus
existeret, nullatenus resumpturus, sed revocaturus penitus, prout esset sibi
possibile, cum effectu, quecunque de facto fuerant per ipsum in contrarium
attemptata: universis prelatis et aliis quibuscunque personis ecclesiasticis et
secularibus necnon communitatibus et universitatibus sub magnis penis
spiritualibus et temporalibus districcius nichilominus iniungendo, ut eidem
Lodowico nullatenus circa premissa parerent vel intenderent quoquo modo, nec
eidem prestare auxilium, consilium super hiis vel favorem, non obstantibus
fidelitatibus aut aliis quibusvis iuramentis eidem prestitis aut
obligacionibus, colligacionibus, confederacionibus, societatibus et paccionibus
sub quacunque forma vel expressione verborum cum ipso initis, eciamsi essent
iuramentis vel adieccione penarum vallate, que omnia nulla, cassa et irrita esse
de fratrum eorundem consilio declaravimus, quatenus de facto processerant,
nulla, cassa et irrita duximus declaranda. Et quia predictus Lodowicus
huiusmodi et aliis diversis monicionibus, mandatis et preceptis nostris parere
contempsit dampnabiliter deteriora tanquam datus in sensum reproborum iugiter
committendo, primo excommunicacionis sentencia innodatus exstitit ac
subsequenter culpis ipsius excrescentibus et contumaciis eius adauctis iure
privatus, si quod sibi ex eleccione predicta fuerat ad regnum vel imperium
quomodolibet acquisitum. Deinde vero eo excessus excessibus cumulante ducatu
Bawarie ac omnibus privilegiis tam apostolicis quam imperialibus ac bonis et
feudis omnibus, que ab eadem Romana vel quibusvis aliis ecclesiis aut imperio
obtinebat, per diversos processus nostros diversis temporibus habitos, de
fratrum eorundem consilio iusto iudicio nudatus extitit et privatus. Et dumum,
quia pharaonis imitatus duriciam et contempnens omnem sancte matris ecclesie
disciplinam nulla correccionis ostendit indicia, sed pocius hereticis et
hereticalibus intendens dogmatibus ac hereticos, quos in suum admisit
consorcium eorumque hereses et errores defendendo se ostendit hereticum
manifeste, debitis servatis solennitatibus primo fautor hereticorum declaratus
et subsequenter de crimine heresis fuit sentencialiter et publice per nos de
ipsorum fratrum consilio condempnatus. Postmodum vero idem Lodowicus premissis
excessibus et criminibus detestabilibus non contentus, sed tanquam obstinatus
in malum et velud demersus in desperacionis laqueum, continue conatus suos
dirigens ad peiora imperialis solium dignitatis de facto non sine magna insania
et temeritate dampnabili usurpare presumpsit, se ad illud per illos, quibus non
competebat, faciens, ac si ius sibi competeret, coronari et ad offendendum
ecclesiam sanctam Dei eiusque fideles et devotos in Ytalie partibus, in quibus
ausu nefando contra prohibicionem remansit ecclesie, nichilominus se attingens
nonnullas civitates et loca parcium predictarum, que sibi non adheserant,
devastavit horribiliter et immaniter ac nonnulla ex ipsis ad tantam inopie ac
paupertatis egestatem deduxit, quod eciam per tractum longissimi temporis
adiicere non potuerant, ut resurgant. Jura insuper et bona imperii dilacerando
continue devotos et fideles ecclesie persequendo crudeliter et quantum in eo
fuit de illis partibus effugando, et demum nequicie sue virus conceptum evomens
ad subvertendum prorsus fidem catholicam et scindendum dominicam inconsutilem
tunicam in divine maiestatis opprobrium tociusque cetus fidelium scandalum,
periculum et contemptum execrandis faccionibus velud membrum sathane se
disponens associatis sibi quibusdam suis nequam complicibus Petrum de Coruaria,
virum utique scandalosum et perfidum qui olim dimissa uxore sua legittima, cui
pluribus annis tam in lecto quam in mensa cohabitaverat, fratrum Minorum
assumens preter uxoris eiusdem consensum habitum et pro fratre Minore se
gerens, quique ministro suo provinciali Romano inobediens per ipsum fuit
pronunciatus in excommunicacionis incidisse sentenciam, mancipandus carceri in
antipapam assumpsit procurans, quod idem Petrus sic delusorie et dampnabiliter
in antipapam assumptus pseudocardinales et notarios ac officiales alios iuxta
morem, quem servat Romana curia, constitueret aliasque nonnulla presumeret
cunctis catholicis detestanda, synagogam autem huiusmodi diebus congregatam
aliquibus virtutum Dominus misericorditer subito dissipavit. Nos, qui omnia per
eosdem Lodowicum et Petrum attemptata circa premissa vel premissorum occasione
vel eorundem aliqua de fratrum eorundem consilio nulla, cassa et irrita merito
duximus declaranda, prefatum Lodowicum tam ex predictis quam aliis diversis
capitulis multis respersum heresibus tanquam hereticum et scismaticum
manifestum de horesi et scismate de fratrum ipsorum consilio nichilominus
condempnantes, adversus eum penas infligendo varias et eciam declarando ipsum
incurrisse inflictas et comminata, sicut in diversis processibus nostris
supradictis de predictorum fratrum consilio sollempniter habitis plenius
continetur. Sane quod fide digna multorum relacio ad nostrum noviter deduxit
auditum, quod idem Lodowicus nondum in eo igne avaricie et ambicionis extincto,
sed pocius flatu diabolico inflammatus ad civitatem [se] contulit Tridentinam,
ubi suis complicibus convocatis satagit ordinare, quod sicut in partibus Ytalie
supradictis iura usurpavit imperii, fideles turbavit eorumque devoravit
substancias et consumpsit, sic et in Alemanie partibus dampnandum suum in hac
parte desiderium valeat adimplere, ac varios officiales vel ministros ad easdem
partes Alemanie disposuit propter hoc destinare: nos tantis malis et periculis
iustis obviare remediis cupientes prefatum Lodowicum per hoc edictum nostrum
publicum, cum ad eum pro faciendis sibi monicionibus et inhibicionibus
huiusmodi non sit tutus accessus, moraque pericula varia comminetur, presente
hac multitudine copiosa fidelium monemus et eidem sub excommunicacionis pena
necnon sub penis aliis tam spiritualibus quam temporalibus in eundem inflictis
hactenus, quas pro repetitis haberi volumus, quibusque ipsum subiacere
decrevimus, si contrarium fecerit, ipso facto, inhibemus et mandamus expresse,
ne ulterius de administracione regni Romanorum vel imperii se quomodolibet
intromittat nec se regem vel imperatorem nominet, nec ab aliis faciat, quantum
in eo fuerit, nominari, nec sub nomine huiusmodi vel alio quocunque pro
dictorum regni et imperii negociis ad Alemanie vel alias aliquas partes aliquem
vel alios destinare presumat, nec vicariatus vel alia quecunque officia,
quibusvis nominibus nuncupentur, concedat seu committat alicui vel aliquibus,
nec eciam in illis partibus vel aliis iura vel bona regni vel imperii
quomodolibet occupet vel pertractet fidelesque non turbet ecclesie et imperii
aut molestet. Universis nichilominus et singulis prelatis et personis
ecclesiasticis, secularibus et regularibus, cuiuscunque preeminencie,
dignitatis, ordinis, status vel condicionis existant, eciamsi patriarchali,
pontificali aut maiori seu inferiori prefulgeant dignitate, necnon regibus,
ducibus, principibus, marchionibus, comitibus, baronibus, nobilibus,
potestatibus, capitaneis, rectoribus et aliis dominis temporalibus aliisque
personis singularibus quibuscunque ac communitatibus, universitatibus, civitatibus,
castris, oppidis, villis et locis sub excommunicacionis in personas singulares
et interdicti in terras, civitates, castra, oppida et loca ipsorum ac
universitates, communitates et collegia, necnon privacionis dignitatum,
personatuum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum dictorum prelatorum et
personarum ecclesiasticarum ac tam illorum quam aliorum quorumcunque
privilegiorum apostolicorum et imperialium, feudorum, bonorum, honorum,
officiorum, que a Romana vel ecclesiis aliis seu imperio obtinet, ac libertatum
et immunitatum quarumlibet penis inhibemus districcius et mandamus, ne
vicariatus vel quodcunque aliud officium vel administracionem huiusmodi,
quocunque nomine nuncupetur, recipiant ab eodem vel alio seu aliis eius
auctoritate, nomine vel mandato; et si forsam officium vel administracionem
huiusmodi receperunt, statim illud vel illam, postquam presens processus ad
eorum noticiam pervenerit, vel per eos steterit, quominus pervenire potuerit,
dimittere non postponant, illud vel illam nullatenus ulterius resumpturi, neve
prefato Lodowico aut complicibus, fautoribus, vicariis, ministris vel
officialibus eiusdem, quomodocunque nuncupentur, pareant in aliquo vel
intendant, nec eos vel aliquem ipsorum recipiant vel admittant, aut de iuribus
et proventibus quibuscunque ad regnum Romanum vel imperium spectantibus
respondere vel alias eis impendere auxilium, consilium vel favorem directe vel
indirecte, publice vel occulte presumant, alioquin personas singulares
quascunque, ecclesiasticas et seculares, cuiuscunque sint preeminencie,
condicionis et status ecclesiastici vel mundani excommunicacionis, terras vero,
civitates, castra, oppida et loca necnon universitates, communitates et
collegia, que contra inhibicionem et mandatum nostrum huiusmodi aliquid facere
vel attemptare temere presumpserint, interdicti sentencias, quas ex nunc
proferimus, necnon personas ecclesiasticas, preter patriarchas, archiepiscopos
et episcopos, privacionis omnium dignitatum, personatuum et aliorum
beneficiorum suorum ecclesiasticorum cum cura vel sine cura et inhabilitacionis
penam ad ea et similia in posterum obtinenda incurrere volumus ipso facto; ad
privacionem dignitatum et prelaturarum dictorum patriarcharum, archiepiscoporum
et episcoporum ac inhibicionem ad ea et similia obtinenda necnon nec
privilegiorum quorumcunque apostolicorum et imperialium ac feudorum, bonorum,
honorum, libertatum, que ipsi et quicunque alii clerici vel laici a Romana vel
quibusvis aliis ecclesiis seu imperio quomodolibet obtinent, ac libertatum et immunitatum
tam contra ipsas quam alias quascunque personas ecclesiasticas et seculares,
cuiuscunque status vel condicionis existant, et alias spirituales et temporales
penas et sentencias, de quibus nobis videbitur infligendas seu inflictas
declarandas, iuxta delictum, contumaciam et excessum cuiuslibet, si quando et
quociens oportunum cognoverimus, communiter vel divisim, absque monicione et
citacione alia nos processuros apercius predicentes, non obstantibus
fidelitatis et quibusvis aliis iuramentis, per que ipsi vel eorum aliqui dicto
Lodowico sese quomodolibet astrinxissent, ac confederacionibus, societatibus et
ligis cum eodem seu alio vel aliis nomine suo vel mandato per quascunque
personas singulares ecclesiasticas vel seculares, aut communitates seu universitates,
collegia contractis seu initis sub quacunque forma seu expressione verborum,
eciam si penarum adieccionibus aut iuramentorum prestacionibus vel quacunque
alia firmitate vallate fuissent, utpote in Dei contumeliam, contra bonum pacis
ac in derogacionem honoris et status s. matris ecclesie, et in preiudicium rei
publice animarumque periculum cum heretico excommunicato presumptas temere, que
omnia per processus nostros alias nulla, cassa et irrita declaravimus, et adhuc
eciam declaramus, et quatenus de facto processerant, cassavimus, annullavimus
et irritavimus et nunc ex superabundanti cassamus, annullamus et irritamus,
eciamsi post dictos processus aliqua talia fuerint attemptata, iuramenta
dissolventes huiusmodi et penas omnes et singulas super predictis vel ea
tangentibus adiectas quomodolibet relaxantes de plenitudine potestatis. Volumus
autem et authoritate apostolica nichilominus decernentes, quod processus noster
huiusmodi prefatum Lodowicum et alios, quos tangere dinoscitur, apprehendat et
artet, ac si eisdem personaliter et singulariter publicatus et intimatus
sollempniter extitisset constitucione quacunque contraria per predecessores
nostros, Romanos pontifices, edita non abstante. Ut autem processus noster
huiusmodi et omnia in eodem contenta ad eiusdem Lodowici et aliorum, quorum
interest, communem noticiam deducantur, cartas sive membranas processum
continentes eundem in eodem Auinione appendi vel affigi ostiis seu
superliminaribus faciemus, que processum ipsum suo quasi sonoro preconio et
patulo indicio publicabunt, ut idem Lodowicus et alii, quos processus ipse
contingit, nullam possint excusacionem pretendere, quod ad eos non pervenerit,
vel quod ignorarint eundem, cum non sit verisimile remanere quoad ipsos
incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur. Datum Auinione V
kal. Februarii pontificatus nostri anno XIV.
Volentes itaque dictum processum et contenta in eo, ut plenius innotescant
parcium earundem fidelibus ac ipsi, ne per eundem Lodowicum suosque sequaces,
complices et ministros inficiantur, decipiantur aut opprimantur seu penis et
sentenciis per processum ipsum inflictis et comminatis involvantur, sibi
providere valeant caucius, et ne pretendere super hiis valeant ignoranciam, in
eisdem partibus sollempniter publicari, fraternitati tue per apostolica scripta
in virtute obediencie districcius iniungendo mandamus, quatenus per te vel
alium seu alios religiosos et seculares, de quibus tibi videbitur, processum
eundem et omnia et singula, que continentur in eo, in locis et ecclesiis tuarum
civitatis et diocesis, de quibus expedire videris, eis expositis in vulgari
nichilominus, ut clarius intelligantur, publicare sollempniter ipsumque
Lodowicum, excommunicatum hereticum et scismaticum, singulis diebus festivis et
dominicis publice studeas nunciare, nos de publicacione huiusmodi per
instrumenta publica, principium et finem presencium continencia, redditurus,
quanto cicius poteris, nichilominus cerciores. Datum Auinione III kal.
Februarii pontificatus nostri anno XIV.
Eodem anno mense Mayo Boleslaus, dux Slesie, dominus Brigensis civitatem
Lignicz cum suis pertinenciis, quam a fratre suo Wladizlao clerico vi abstulit
et sue dicioni subdidit, a Johanne, rege Boemie et Polonie, iure feodali quasi
coactus suscipit et ad eius obsequia perpetuo cum suis heredibus se astringit.
Duces quoque Polonie et Slesie, quorum numerum nunc nescio pre multitudine,
fere omnes eodem tempore eiusdem regis rerviciis se mancipant, fidem prestant.
Insuper Gorlicz civitas, que ab antiquo tempore abstracta fuerat racione dotis
propter nupcias a regno Boemie, ad regem hunc revertitur et suo vero capiti
reunitur. Huius vero reunionis exstitit iste modus. Cives siquidem prefate
civitatis grave iugum, quod eis Henricus, dux Slesie dictus de Javir, eorum
tunc dominus, iniuste sepius imposuit, ferre noluerunt, ad Wencezlaum,
Johannis, regis Boemie, primogenitum, tunc in Francia constitutum legatos
miserunt, qui dixerunt: Nos o Domine, qui heres legitimus regni estis Boemie,
ad vos noveritis hereditarie pertinere. Quamvis enim veluti sub quadam
obligacione dotis nomine diu sub marchionum Brandenburgensium fuerimus dicione,
tamen, quia hii omnes extincti sunt divina permissione, obsecramus, ut nos et
filios nostros radici, de qua processimus, dignemini denuo inserere et regno
Boemie, quod vobis natura et iura appropriant, reunire. Istorum itaque
nunciorum votum et homagium heres iste iuvenis senum usus consiliis suscipit,
urbemque Gorlicz cum civibus tutamini Johannis regis, patris sui, ut primicias
regni sui fideliter recommittit. Facit pater, quod petit filius, nam ad hoc
eius erat animus non modicum inclinatus. Fama namque tunc volabat publice, quod
predictus Henricus, dux Slesie, Johannem regem conatus fuerit latenter
occidere, quod quidam miles huius rei testis dictus Wilricus de Uzk volebat in
duello contra ducem more et modo militibus congruo comprobare. Igitur urbem,
quam dux perdidit, rex possedit.
De reditu episcopi Pragensis.
Eodem anno in die beatorum Processi et Martiniani martyrum Johannes, episcopus
Pragensis vicesimus septimus, ab urbe Auinionensi, scilicet a curia Johannis
pape, in qua annis XIII ab omni administracione tam spiritualium, quam
temporalium suspensus gravi cum tedio steterat, ad episcopatum suum omni
dignitati priori restitutus revertitur et cum sollempnitate congrua a clero et
ab universo populo honoratur. Sed quia proverbium est poëticum:
Curia Romana non pascit ovem sine lana,
iste idem episcopus omni suarum pecuniarum excoriatus vellere iterum
reversus incipit aliam lanam querere, ne eum contingat in solis nudis et puris
intellectibus remanere.
Hoc scio, quando dare quis habet, quod curia stare
Hunc secum patitur, sed cum dare non reperitur,
Tunc datur egressus homini, patrieque regressus.
Carta reportatur huc, illic gaza moratur;
Gracia de verbis, si vis lenibus vel acerbis
Magna tibi fit ibi, quidquid poterit cute scribi.
Hoc recipis plene, si turgent ere crumene,
Hoc reputo dignum, ponens super hoc tibi signum,
Exstat ius tale, quod qui dat spirituale,
Pro sale, proque vale tollat numisma reale.
De obitu Henrici de Lypa senioris.
Eodem anno in die Rufi martiris obiit Brunne vir nobilis et strenuus
Henricus senior de Lypa dictus, de quo crebro fit mencio in precedentibus, eo
quod fuit opulencia, potencia et gloria seculari plurimum pre ceteris baronibus
sublimatus. Propter mortem istius regina Elizabeth dicta de Grecz tantum flevit
et doluit, quod cunctis videntibus eius gemitum stupor fuit. Et quoniam sicut
in vita sic et morte ab ipso noluit separari, statuit corpus eius in sue
fundacionis nove monasterio honorifice tumulari. De isto famoso barone si pauca
nunc scriberem, cognicionem multorum gestorum suorum per compendium breviloquii
obfuscarem.
Hic tamen Henricus mundi licet esset amicus,
Et cum mundo res plures querens et honores,
Non tamen hunc mundus hic iuvit, quin furibundus
Morsus eum mortis raperet; quo federe sortis
Nescio, sed Christe pie te rogo, fac hoc, ut iste
A nece prostratus fiat sanctis sociatus.
Dic lacrimis amen, sibi nunc et da recreamen.
Capitulum XXIII.
De novitatibus morum.
Hiis temporibus et in annis incepit notabiliter et mirabiliter fere in
cunctis hominibus et precipue in Boemie et circumiacencium terrarum partibus quedam
nova curiositas et curiosa novitas tam in vestibus, quam consuetudinibus et
moribus suboriri; nec desunt de sapientum numero, qui huiuscemodi cum
admiracione considerant et eas in suis dictaminibus et carminibus redarguunt et
subsannant. Unus ex istis reprehensoribus nuper in montibus Kuthne est occisus.
Sunt quidam istorum mirabilium inventorum, qui more barbarorum barbas longas
nutriunt, nec has radunt. Sunt et alii, qui dignitatem deformando virilem morem
secuntur in crinibus per omnia muliebrem; alii crines suos in latum more
lanificum percuciunt in rotundum auretenusque diffundunt; alii calamistro
crines tornant, ut comis crispantibus et circumvolantibus humeros suos ornent.
Mitrarum usus, qui fuit primitus, nunc penitus est abrasus. Cantus fractis
vocibus per semitonium et diapente modulatus, olim tantumdem perfectis musicis
usitatus iam in coreis ubique resonat et plateis a laicis et phariseis. Variis
quoque lingwagiis in constratis nostri plurimi iam locuntur. In vestibus tanta
est diversa deformitas, quanta deformium mencium diversitas intus dictat. Se
quisque reputat feliciorem, qui excogitat novum morem. Curta et arta cum quadam
menda circa cubitum dependente in tunica, que quasi auris circumvolat asinina,
iam iam videntur plurium vestimenta. Pilea longa superiusque acuta, diversimode
colorata portantur in urbibus, plus in via. Nullum iam cernimus tam contemptum
in agris arantem rusticum, qui non deferat latum capucium et oblongum. De
caligis et sotularibus crura et pedes artissime stringentibus senibus et
prudentibus sepe admiracio fit et risus. Nunc clerici parvas crinibus suis
tectas deferunt in capitibus coronas, magnos vero in lateribus gladios et
cultellos; e contra raro videmus laicum, qui in cingulo zonam non habeat ad
orandum. Tanta ac talis surrexit abusio ac novitatum detestabilium invencio,
quod eas non solus, sed cum pluribus reprehendo et describere ipsas nolo. Non
enim cernentem aut legentem ista novitas edificat, sed maximam mutacionem regni
Boemie significat et declarat. Nam post naturalium regum interitum passa est
Boemia diversum multiplexque dominium, de quo accepit morum consuetudines
diversorum. Exiit nunc proverbium generale: Ad modum simie Boemia habet se,
facit enim, quidquid alios viderit exercere.
O si Nithardus, qui non fuit ad nova tardus,
Hec nova vidisset, bona plurima composuisset
Carmina satyrica, quoniam sua mens inimica
Exstitit hiis factis a rusticoribus actis.
Rusticus et civis, clerus cum milite quivis
Causam preberet, modo quod Nithardus haberet
Decantare satis referendo modus novitatis.
Iam sunt in villis, qui delectantur in illis,
Et plures turbe nunc castris sunt et in urbe.
Capitulum XXIV.
De morte Friderici, ducis Austrie, et
de morte abbatis Scedelicensis, et de reditu Lodowici Bawari de Ytalia. Annus
Domini MCCCXXXus.
Anno Domini MCCCXXXo infra octavas Epiphanie domini Fridericus
dictus rex Romanorum, dux Austrie, qui propter imperium occasio et materia
exstitit maxime discordie in omnibus partibus Alemanie, vexatus diversarum
infirmitatum onere et precipue pediculorum horrenda multitudine, in castro suo,
quod Gutenstein dicitur, in Austria moritur et in Morberch monasterio
Carthusiensis ordinis, quod ipse fundaverat, sepelitur. Hic Fridericus fuit in
Frankenfurd electus in regem Romanorum sub discordia, coronatus in Bunna, multa
constituit prelia carens quasi frequenter victoria, faciensque periculosa in
imperio scismata, de quibus omnibus plurima in precedentibus sunt conscripta.
Rarus in populo cernitur, qui de huius obitu contristetur; /
nimirum quia nec fratres sui uterini Albertus et Otto multum super mortuo
dolent isto. Tres fratres suos Rudolfum, Leupoldum et Henricum breviter antea
defunctos iste mortis solvens debitum est secutus. Reliquit post se suam
coniugem, regis Arrogonie filiam, excecatam et nullum masculinum heredem.
Fac hunc Christe ducem celestem prendere lucem,
Indulge scelera sua, da tua gaudia vera,
Vota tibi replico pie parce Ihesu Friderico.
Quamvis dux et rex fuit ante, modo tamen est fex,
Et caro, que grata fuerat, iacet incinerata.
Spiritus eius ibi sit, ubi scis nomina scribi
Horum sanctorum, quos ditant regna polorum.
Eodem tempore Lodowicus Bawarus a multis imperator Romanorum appellatus de
Ytalie et Lombardie partibus cum uxore sua filia comitis Savoye revertitur et
in Bawarie civitate, que Monacum dicitur, pro tempore commoratur
Hic Lodowicus, quod mortuus est Fridericus,
Non modicum gaudet, tamen hoc non omnibus audet
Plenius exprimere, quia vult modo solus habere
Imperii culmen, erat ille sibi quasi fulmen
Et trabs in visu, quoniam toto sibi nisu
Ille resistebat, aptum cum tempus habebat.
Inter eos scisma fecit regaleque crisma,
Sed mortis morsus fert pacis federa prorsus.
Mors abbatis.
Eodem anno in die beati Mauri abbatis dominus Fridericus nacione Saxo, abbas
in Scedelicz, Aule Regie visitator secundus, vir expertus febris quartane
molestia gravatus mortis aculeo est extinctus. Ad huius sanctam unccionem
extremam, cum frater Conradus, prior domus illius, primam tantummodo dixisset
collectam, nemine meum suspicante adventum et presenciam et ego ipse nesciens
ipsius tantam demenciam, inopinate noctis tempore superveni, sancteque
unccionis implens officium in diluculo sequentis diei mortuum, die altera
cunctis, qui aderant, dolentibus multisque, flentibus in capitulo anno sui
regiminis decimo sepelivi.
Huic Friderico pacis diti vel amico,
Tu qui pax verax et evax exstas, sis ei fax.
Fac pie rex, pia lex, sic quem terret sceleris fex,
Quam tulit ut vixit, ibi non sit stix, ubi pix sit,
Aut ubi nox atrox, sed mox ubi leta sonat vox.
Non ubi trux, sed lux, quam tu das Christe potens dux.
Isti domino Friderico successit in abbatis officium reverendus vir magister
Vlricus, doctor decretorum nobilis de Babyanitz dictus, quondam multarum
ecclesiarum canonicus, tunc monachus anno ingressionis sue ad ordinem
Cisterciensem quarto presentibus sex abbatibus electus canonice in crastino
Purificacionis beate Marie virginis in abbatem, qui invenit domum illam plus
quam in tribus millibus marcis in debitis obligatam.
De fundacione monialium domine regine.
Eodem anno VIIo idus Junii in die magno venerabilis corporis
Christi Elizabeth, Boemie et Polonie regina, cum devocione et sollempnitate
congrua sex sanctimoniales ordinis fratrum Predicatorum de Olomucz adductas ad
domum Johannis, Wissegradensis prepositi, in Vgest ante civitatem Minorem Prage
sitam, in qua prius eiusdem ordinis sorores, que nunc sunt apud sanctum
Laurencium, plus quam decem annis habitaverant, introduxit, ibique cenobium
iterum fieri instituit, cui capellam sancti Michaelis prope Wissegradum suis
cum proventibus applicavit. Porro eadem domina Elizabeth regina post trium
tantundem mensium tempora tacta dolore intrinsecus et penitencia ducta de
fundacione iam predicta, propositum et decretum sue voluntatis mutans, locum
fundacionis eiusdem sanctimonialibus Cisterciensis ordinis in Aulam Regiam
filiacionis gracia pertinendis liberaliter tradidit, ut inferius plenius
apparebit.
Eodem anno idibus Julii octava hora diei sol in tantum eclipsatur, ita quod
de corpore eius tantum una parva extremitas ad modum lune trium noctium
videbatur. Eodem anno siligo ubique periit, et de vino modicum cunctis crevit.
Quomodo rex Vngarie vulneratur.
Eodem anno Karulus, rex Vngarie, cum regina sua coniuge filia regis Cracouie
securus in suo sedens palacio inopinate a quodam superveniente Vngaro, eiusdem
regis latenter inimico, gravissime vulneratur, et regine volenti regem
protegere per illum tyrannum manus totaliter amputatur; siccarius ille mox
capitur et mactatur.
Capitulum XXV.
De morte Elizabeth regine et de
absencia regis Boemie.
Eodem anno quarto kalendas Octobris hoc est in die beati Wencezlai ducis et
martyris circa horam completorii in Wyssegrado in domo prepositi serenissima ac
inclita domina, domina Elizabeth, Boemie et Polonie regina ac Lucemburgensis
comitissa, febribus ac morbo ptysico diucius fatigata etatis sue anno XXXIXo,
regnorum vero anno XXo ecclesiasticis sacramentis devotissime premunita,
atque digna penitencia prehabita ostensaque auctoritate papali cum bulla, quod
a suo confessore absolvi deberet in fine a pena et a culpa, emigravit feliciter
sibi, sed flebiliter aliis ex hac vita. O quantus luctus hominum tam presencium
quam absencium! O quanta lamenta precipue de Aula Regia monachorum! Cor meum
conturbatum est in me, sensus ebet hec recolligens, manus trepidat ista
scribens, miratur oculus, quod non rubricatur calamus, eo quod virtus mea
deficit et a centro cordis effluit sanguis meus. Cunctis communiter communis
digne compassionis affertur materia, sed specialis specialiter opprimit Aulam
Regiam pungentis aculei vis doloris. Aufertur pupille et orphane, domui Aule
Regie patris proteccio, amor matris; cecidit, cecidit corona capitis tui,
cecidit, inquam, consolacio tua, defensio tua, o Aula Regia miserabiliter
derelicta! Sed quo cecidit? Ecce que stetit pro te omni tempore ante reges et
presides, que quidem astitit ut Hester regina, dirigens provehensque tua
negocia, cecidit tibi et cecidit ad te. Cecidit tibi, ita ut non adiciat, quod
resurgat alia similis sibi. Cecidit ad te, ad tuum scilicet gremium mortis
persequentis duris iaculis sauciata. Recipe, fove, protege o fida congregacio
Aule Regie fidelissimam ad te cum fiducia fugientem, recipe cum gratitudine
confidentem, fove indigentem, protege diligentem. Audi filia et vide, o tu
tenera Aula Regia! aure percipe, corde geme, quia heu corruit mater tua.
Occurre devocionibus, suscipe affeccionibus, subleva oracionibus eam, que in
suis anxietatibus ad te fugit. Corpore quo nil carius aut vicinius in mundo
habuit, te dotavit, confidens et sperans de te, ut eam, que in corpore
habitavit, animam ut hospitam et peregrinam tu prosequi cum omni benivolencia
tenearis cum grata vicissitudine et condigna. Auditu auris audivi te, quicunque
es, qui excitas me non quidem dormientem, sed pocius gementem et flentem et
dilectam, que abiit, ferventi spiritu prosequentem, diligentissimeque
querentem; et si dixerit quis: nescio, quo dilecte dilecta anima abiit? Ignoro,
si errore priori decepta forsitan devia quesivit. Igitur surgam et circumibo
civitatem celestis et terrestris Iherusalem querens, quam diligit anima mea.
Surgam, curram cum lumine fidei et amoris. Queram, ut inventam reconciliem
sponso sponsam, regi reginam, factori facturam. Ut quid me plenam amaritudine
ad profundiora suspiria quis audeat excitare? Adhereat lingwa mea faucibus
meis, si non meminero tui mater mea et karissima soror mea. Unus quidem pater
te et me genuit, te natura, me artificio et factura, uno certe tempore, uno
anno. Mater mea, quia educasti me, exaltasti me; nec dereliquisti me in tempore
tribulacionis mee sine adiutorio, quomodo tui unquam oblivisci potero in toto
corde meo? Celum et terra transibunt, dileccio mea non transibit; flores
filiorum meorum, qui fructus sunt honoris et honestatis, quos genui et
obstetricante manu tua officiosissime enutrivi; odorem effundere non desinent
super te oracionis continue et suavissime balsamum caritatis. Omnis plantacio,
quam plantavit sedulitas huius mulieris fortissime in orto voluptatis huius
Aule Regie, sue plantatrici sataget uberem fructum ferre, nec tantum tibi o
regina, sed et sibi, cuius es filia, et fructui tuo fructum salutis proferet
messis ista. Ubi corpus, ibi congregantur et aquile, sic ubi pater, ibi filii
et filie. Vere pater, rex Wencezlae, sic placitum erat ante te. Filii tui sicut
novelle olivarum in circuitu tumbe tue; hoc tu senex, iuvenis moribus et annis,
Wencezlae pater pacis et patrie, rex inclite, fundator Aule Regie, adhuc dum in
carne degeres, lucide previdisti, eo quod locum hunc habitacionis tue
vehementis amoris incendio dilexisti. Tu basis huius ecclesie, in qua
fundamentum stabile tuo tuorumque precioso corpore ponere adaptasti. Hec
mutacio dextere excelsi; angor enim mesticie et doloris transiit in materiam
leticie et honoris. Nimirum quoniam timentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Mortis enim rictus, quos vivos absorbuit, dat defunctos, et si dileximus vivos,
diligimus et mortuos; mortui siquidem sunt carne, sed non nostro corde, mori
poterant aliis, sed non nobis. Nobis utique vivunt, sub quorum umbra respiramus
et adiutorio post se nobis relicto vivimus, subsistimus et altissimo militamus.
Vivant et ipsi reges et regine cum sua hic sepulta progenie in aula celestis
patrie per secula sine fine. Plangendus [sic] est nobis eciam metrice mors
regine:
Hic rogo, qui statis, hec tristia metra legatis:
Annis millenis trecenis atque trecentis
Lete, spero, redit huic, qui dedit, hincque recedit
Spiritus Elizabet regine, sed caro tabet
Nobilis hac fossa, sua sunt inibi simul ossa.
Sceptrum regnorum tulit hec regina duorum,
Ac marchonissa Lucelburg et comitissa.
Tempus adest flendi, lugendi, triste loquendi
Nobis hiis horis, dat mors prothema doloris,
En iacet extincta coram nobis nece vincta,
De qua femineum genus omne tenere tropheum
Et titulum laudis potuit mota fece fraudis.
Iubar preclarum, flos, forma, decus dominarum
Hec fuit extrema regni regina Boema,
Ultima scintilla gentis periisset in illa,
Si sic transisset, quod fructum non peperisset
De sexu duplici, per quem meruit benedici.
Nec Deus hanc liquit, quia post se quinque reliquit
Pignora natorum, qui captant culmen honorum
Et duo defuncti, qui sunt hic de prope iuncti.
Ut tu plus ores, sci quatuor esse sorores
Cum gemino fratre positas hic regeque patre.
Cor gemit, osque tremit, quando mors impia demit
Istam matronam cuncto populoque patronam,
Multam virtutem Deus huic dedit atque salutem.
Non fuit elata, licet alto germine nata.
Personas humiles, devotas et quasi viles,
Despectas mundo dilexit corde iocundo.
Hiis cum se iunxit, Deus ipsam rore perunxit.
Cuncta sue vite consumpsit tempora rite:
Aut legit aut orat, propriis manibusve laborat,
Ornatum multum parat ad Domini quoque cultum.
Hoc demonstrare valet hec domus atque probare,
Hanc hec dilexit, protexit, ad altaque vexit,
Altera fundatrix, plus matre datrix et amatrix.
Ipsa loco patris hic prefuit et vice matris.
Quis nunc hoc faciet, aut quis tutor modo fiet
Isti pupille domui? confido, quod ille
Hoc bene disponat, qui nonnisi que bona donat,
Officium Marthe peragens pietatis in arte,
Contemplando pie tulit ocia sepe Marie,
Femineos mores et que spectant ad honores
Legalis vite, consuevit habere perite.
Ut verum tester: fuit hec par Judith et Hester,
Pluribus in factis per eandem fortiter actis.
Hec humilem mentem, stabilem, fidam, sapientem
In se portavit, hoc in re sepe probavit,
Quando claustrales fratres monachi, moniales
Presentes fuerant, sibi gaudia plura ferebant
Quam procerum turbe, qui congerebantur in urbe.
Mens fuit huic talis, fore quod vellet monialis,
Hoc perfecisset vivens, sibi si licuisset.
Verbis, in victu, quantum potuit, vel amictu
Se conformavit monachabus, quas adamavit.
Et patrizabat in eo, clerum quod amabat.
Huic do regine digne laudem, quia fine
Laus canitur, cunctis patuit nobis ibi iunctis,
Quod bene contrita, confessa cadit sua vita,
Sub spe secura vitam celis habitura
Articulos fidei tenuit pre luce diei
Firmiter in morte. Celi pateant sibi porte,
Omne, quod est triste, tollas ab ea pie Christe,
Te precor egregia venie regina Maria,
Isti regine prestes oleum medicine.
Micius hanc unge, quam purgatam tibi iunge
Wencezlae bone, martir pie duxque corone,
Stirpe tua natam fac celis hanc sociatam.
Mors rapit hanc mesta, cum plebs celebrat tua festa;
Hoc precibus presta, cedant sua queque molesta,
Sic quod letetur et tecum consocietur.
Omnes vos clari sancti domino rogo cari,
Detis solamen huic regine simul amen.
Hec cum perlegeris, recolas, quod tu morieris.
Regressus ad propositum.
Descripcionem cronograficam exarare cupiens ad digressionem a proposito
pertrahor animi per affectum. Dulce quidem est, et breve videtur amantibus,
dicere aut scribere aliquid de dilectis. Hec itaque prefata regina omni laude
digna, cuius in benediccione sit memoria, erga nos habitatores Aule Regie sua
fide, karitate, gracia meruit et virtute, quod pro eius felicitate regem regum,
dominum perpetue intercessionis precibus tenebimur exorare. Opera eius
magnifica viriliter per eam acta, mentisque constancia, humilitas et sapiencia
non paciuntur sub compendio enarrari. Qui vero eius conversacionis et vite insignia
scire desiderat, in prima parte et secunda cronice querat, inveniet ibi, legat.
De sepultura regine Boemie.
Igitur prefata et Deo grata Elizabet, Boemie et Polonie regina, adhuc clara
vigens racione testamentum suum racionabiliter statuit, cuius execucionem
abbatibus Cisterciensis ordinis recommisit. Rege Johanne absente et in
Chorintia tunc existente hec regina in Wissegrado moritur, que triduo per
barones Prage ad ecclesias deportata, die quarta mortis sue in Aula Regia cum
debita reverencia sepelitur. Septem hec regina cum rege Johanne marito suo
liberos habuit, duobus scilicet Ottakaro et Elizabeth ante mortem matris Aule
Regie sepultis, quinque alii scilicet Wencezlaus, Johannes, Margareta, Gutha et
Anna adhuc vivunt, de quibus omnibus et de eo, quod notabile fuerit, flet
descripcio locis suis.
De absencia Johannis, regis Boemie.
Anno isto toto Johannes, rex Boemie, de regno suo defuit et Franciam et
Renum et fere tocius Alemanie partes pertransiens inter Lodowicum Bawarum ac
alios principes, comites et nobiles multa brigosa negocia sagaciter et
efficaciter expedivit. Iam enim volat proverbium: Sine rege Boemie nemo valet
expedire finaliter suum factum.
Quem vult, exaltat, quem non vult, ipse recalcat.
Sic solet loca varia circuire, quod nullus nunciorum ipsum potest faciliter
invenire. Nuper, hoc est mense Septembris, idem rex peragratis superioribus
partibus Sueuie et Bawarie intravit Chorintiam, ubi Johanni, suo filio secundo
genito, Henrici, ducis Chorintie, filiam copulari matrimonialiter et prestari
sibi homagium a Chorintianis omnibus procuravit. Moratur ibidem civitate
Tridentina usque hodie Johannes rex Boemie et ad eum multi potentes confluunt
de partibus et civitatibus Lombardie. Quod Mediolanum, Brixia et Arecium se
regi huic subdiderint, refert fama. In tantum rex iste prosperatur, quod
vulgaris populus admiratur. Et quamdiu? Nescio; Deus scit. Ibidem in Tridentino
rex cognovit per nuncium et epistolam reginam suam coniugem esse mortuam et
sepultam. Quo audito, ut dicitur, rex turbatur et eius turbacio factis et
lugubribus vestibus demonstratur; viginti siquidem annis ipsi matrimonio ligati
fuerunt et tamen simul corporaliter paucissimo tempore commanserunt; ista in
Boemia, ille in sua, ut frequenter exstitit, comicia aut alias, ubi negocia
habuit pertractanda.
Capitulum XXVI.
De reconciliacione antipape et de
aliis.
Eodem anno perniciosum scisma, quod ortum fuit de duobus papis in ecclesia,
ex divina providencia misericorditer conquievit; nam ille fictus antipapa, de
quo superius mencio est facta, se videns per Lodowicum Bawarum, qui eum
creaverat, fore penitus derelictum et a Romano populo reprobatum, domini
Johannis pape humiliter quesivit graciam et invenit, prout generale capitulum
universis abbatibus Cisterciensis ordinis plenius declaravit. Scribit enim sic:
Ille callidus supplantator et calumpniator iniquus, qui non querit, quod
flumen absorbeat, nisi Jordanis influat in os eius, escas concupiscens electas
usque ad speciosissima ecclesie discerpenda calliditate nepharia, concussione
terribili, manus extendere temerarias est molitus; errores et scismatas ac
heresim, procellosa discrimina in ecclesia seminando, totisque ac continuis
elaborans conatibus, ut inconsutilem Domini tunicam dividat et pacis
testamentum, quod rex ipse pacificus condidit, subdola malignitate confringat.
Sed eius fraudulentis conatibus divine respectus gracie sic obviare studuit
hiis diebus, quod capitis et auctoris huiusmodi execrabilis nequicie animum
nube erroris subductum, videlicet Petri de Corbario, qui suadente maligno
sacrosancte Romane ecclesie presumpsit usurpare dampnabiliter principatum, sic
suo lumine serenavit, quod errorem suum congrua detestans penitudine ad pedes
sanctissimi patris nostri domini Johannis, summi pontificis, venire voluit et
in plebis presencia errorem suum tam execrabilem corde contrito et humiliato
lacrimabiliter condempnare curavit, de tam nefandis excessibus veniam humiliter
postulando. Unde super eo, quod suam sanctam ecclesiam divina benignitas sic
respexit, gloria in altissimis Deo, et spiritualis exultacionis gaudium inesse
debet cunctis Christi fidelibus super terram. Eapropter generale capitulum cum
alacritate spiritus gracias agens patri luminum super tam inenarrabili dono
eius statuit et diffinivit, quod quam cicius ad monasteria ordinis huiusmodi
noticia devenerit, Te Deum laudamus per ambitum altissime decantetur et missa
de sancto Spiritu in singulis domibus ordinis sollempniter celebretur.
Patet igitur, quod isto anno tam de ecclesia, quam de imperio Deus amputavit
misericorditer duo capita monstruosa, que tamquam duo hircina cornua plurimos
ventilabant et plurima corda fidelium conturbabant, hoc est Petrum et
Fridericum, hunc ecclesie, illum imperii inimicum.
Eodem anno monasterium Aule Regie subintravit possessiones hereditatum in
Chomarsan, in Wodochod et se de hospitali in Melnico, prout domina Elizabeth
regina adhuc vivens disposuerat, plenarie intromisit.
Capitulum XXVII.
Annus Domini MCCCXXXIus.
De hiis, que egit Johannes, rex Boemie, in partibus Lombardie.
Anno Domini MCCCXXXIo in nocte illa, que diem Nativitatis Christi
sequitur, eclipsis lune post mediam noctem videtur, quam eclipsim multi venti
et validi per tres menses precesserant et diebus pluribus sunt secuti.
Eodem anno et tempore Johannes, rex Boemie, qui per nuncios premissos
promiserat se velle festum Nativitatis Christi in Praga peragere, mutato
proposito partes ingreditur Lombardie. Ingressus iste inopinabilis et res
mirabilis stuporem et admiracionem inducit tam principibus quam gentibus
universis. Hec res precipue Lodowico Bawaro displicet; factum enim hoc in suum
preiudicium esse refert. Igitur Johannes rex exercitum fortem de Alemania
congregavit, cum quo cooperante fama et fortuna Lombardie partem maximam sibi
brevi sub tempore subiugavit. Hec sunt nomina principalium civitatum, que cum
castellis et oppidis suis regi prestant homagium et faciunt iuramentum: Brixia,
Pergamus, Cremona, Placencia, Cume, Parma, Regium, Modena, Lucka cum omnibus
earum districtibus et castellis; item Mediolanum, Nauarria, Papia. Harum
civitatum quedam pro tempore, alie perpetuo istius regis se dominio subdidere.
Lucka et Brixia huic regi prestant subieccionis perpetue iuramentum. Cernens
autem rex iste, quod arridente fortuna sors eum adiuvat, episcopos et clericos
per Lodowicum Bawarum depulsos ad sedes revocat, legatum sedis apostolice prope
Bononiam visitat, divinumque cultum in ecclesiis sub interdicto iacentibus
fieri ordinat et procurat. In urbibus quoque singulis sibi subditis intendit
civium concordiis revocans omnes, quantum valet, a discordiis veteratis.
Omnibus enim precipit et inhibet, ne quis se Gwelfum aut Gibilinum nominet aut
appellet. Hortatur quidem omnes rex iste, ut cives pari lege pariter Boemie
sint sub rege. Efficitur rex Lombardis amabilis et gratus, et a pluribus
predicatur iustus, diciturque beatus. Septem autem elapsis mensibus, quibus in
Lombardie rex fuerat partibus, negociis tam Alemanie quam Francie ipsum multis
urgentibus civitates Lombardicas filio suo primogenito Wencezlao, quem de
Lucenburg pridem ad se vocaverat, recommittit et venire in Ratisponam previis
nunciis se disponit. Ubi tam a me quam ab aliis negocia habentibus diucius cum
tedio exspectatus duodecimo kalendas Augusti Ratisponam, ubi Lodowicum Bawarum
reperit, est ingressus. Hii duo Lodowicus Bawarus et Johannes rex se in insula
in medio Danubio sita ad secreta frequenter recipiunt colloquia, pertractantes
mutuo cum secretissimis suis consiliariis XXII diebus secretissime sua facta.
Ibi, quod inopinabile prius erat omnibus, in omnibus concordant, et inter
heredes suos matrimonium debere fieri ordinant et comportant. Ibique eodem
tempore per ipsos inter inferioris duces Bawarie, Henricum, Ottonem fratres et
Henricum ipsorum patruum est divisio facta terre: Henricus senior Landshutam et
Strubinnam optinuit, Otto Burghusam habuit, Heinricus iunior Cambiamque
possedit.
Igitur variis in Bawaria negociis expeditis rex in vigilia Assumpcionis
Marie in Thust venit, ad suam, quam fecerat, vocacionem pluribus ibidem tam
principibus quam baronibus congregatis. Ibi, ut vidi, negocia nova laborem et
tedia parant regi. Cum vero rex ibidem, quantum licuit, facta regni Boemie ac
principum ac octo ducum, qui aderant, disposuisset, et in Nurenberch ire ad
Lodowici colloquium, ac abinde statim in Franciam procedere cogitasset et super
hoc certos nuncios premisisset, ecce nuncios de Morauia venientes rex habuit et
dicentes: Karulus, rex Vngarie, cum Ottone, duce Austrie, totam Morauiam
incipit rapinis et incendiis occupare. Ex hiis suum rex mutat propositum et
versus Pragam celerem sexto kalendas Septembris dirigit suum gressum. Inveniens
autem rex cum Prage esset, fore mendacium, quod dictum fuerat de rege
Vngarorum, missis nunciis sollempnibus ab eo petit mutuum parlamentum. Interea
vero rex exercitum congregat, et ad bella, si necesse fuerit, se coaptat.
Generalem steuram, que berna dicitur, rex ab omnibus recipit et super hoc
exacciones claustralibus et civitatibus gravissimas imponit.
Eodem anno VIo idus Aprilis Anna, octennis regis Johannis filia,
de Praga versus Lucenburg deducitur et ibidem aliis regni heredibus sociatur.
Qua recedente regnum stat confusibiliter sine domino, sine omni semine regio,
sine regimine, sine rege; pax aliqualis, que est in regno, ascribitur soli Deo.
Eodem anno in die Invencionis sancte crucis ex gelu et frigore omnes fere
vinee periere. Adhuc Lodowicus Bawarus, licet per Johannem papam sit
excommunicatus et ab omni honoris et dignitatis titulo degradatus et multis
contra ipsum factis processibus innodatus, tamen se pro imperatore gerit, et ad
se tam ecclesiasticos quam seculares principes et civitates imperii in Alemania
minis et blandiciis plures trahit. Ex hoc errore ordo reipublice confunditur et
magnum animarum periculum in pluribus generatur.
Cunctis liquet, quod quivis quid facere desiderans circa id, quod diligit,
delectabilius operatur, si vero id, quod diligitur, subtrahitur, delectacio in
opere minoratur. Porro magnifica gesta dilectorum, quos virtus ipsorum michi et
aliis fecit amabiles, principaliter describere michi erat delectabile et in
scribendo facile laborare, quoniam tam michi quam aliis ea, que de ipsis
scripsi, eciam moribus quam virtutibus proficiendi exemplaria ministrabant.
Ipsis vero proch dolor ab oculis nostris ablatis morsu mortis langwescere
incipit stilus meus. Horum qui nunc sunt et quasi primo vivere et dominari
incipiunt, facta moresque, quia nescio, non describo; illorum vero illustrium
principum et piarum personarum, qui ex hoc seculo transierunt, preclara opera,
que visu et auditu veraciter cognoveram, ad edificacionem omnium scribebam.
Nonne principum piissimus Wencezlaus, rex Boemie, fundator Aule Regie, propter
quem precipue hec descripcio primo facta est, et latam virtutum et pietatis
administravit omnibus loquentibus et scribentibus materiam? Nonne et Henricus,
Romanorum imperator magnificus, gestabat pre omnibus honorem et gloriam? Horum
duorum nobilis propago et prosapia generosa, huius inquam Johannes rex filius,
illius Elizabeth regina filia nonne optinuerunt sibi nomen grande iuxta nomen
magnorum, qui sunt in terra? Horum gesta, que tempore meo sunt facta, plus ideo
michi cognita, curavi depingere non quidem aureis aut minii coloribus, sed
quasi cum carbonibus in albis pellibus atramenti nigro tractu. Si quid de
ceteris tam ecclesiasticis quam secularibus principibus seu prelatis scriptum
hic legitur, totum occasione illorum quatuor habetur. In istorum enim manibus
dependit hactenus monasterii Aule Regie promocio, pax et salus. Adhuc viventem
regem rege Deus et miserere mortuis illis tribus; miserere eciam nostri Domine,
miserere nostri, ut misericordiam tuam inveniamus in tempore opportuno.
Capitulum XXVIII.
Epistola de processibus et
successibus regis Johannis.
Venerabili in Christo patri domino Petro, abbati Aule Regie, Henricus
incliti domini Johannis, regis Boemie, notarius paratum animum ad servicia et
se totum. Paternitas vestra, cui libenter cum reverencia pareo, michi Prage
ante domini regis exitum recommisit, quod vobis de processu et successu domini
mei regis aliquid certitudinaliter de hiis, que viderem, deberem rescribere ac
certo nuncio remandare. Cupiens itaque vestris iussionibus obedire et
affeccionibus satisfacere, vobis scribo, quod dominus meus rex ab illo tempore,
quo de Praga exiit, die decimo Wratislauiam pervenit, in qua civitate paucis
sub diebus plus quam duodecim milia marcarum diversis extorsionum modis tam a
christianis obtinuit quam iudeis. Hanc quidem pecuniam quasi totam
stipendiariis deputavit. Congregata vero ibidem et alias magna bellatorum
multitudine quatuor in Wratislauia acceptis machinis abinde versus Glogouiam
direximus viam nostram. Hanc civitatem dominus rex obtinuit hereditarie et
accepit homagium subieccionis perpetue ab eadem. Dux enim Bribko Glogoviensis,
qui hoc anno mortuus est sine heredibus, dum viveret, subiecerat se domino regi
accipiens ab eo civitatem eandem et terram suam in feodo. Ideo interveniente
mortis articulo hec ad dominum regem iure pertinent devoluta. Ab hac civitate
versus Pomeraniam cum septingentis viris galeatis dominus rex processit et
civitatem Posnaniam vallavit cum suo exercitu et obsedit. Huius obsidionis die
sexta intervenientibus nunciis inter dominum meum regem Boemie et Lotkutkonem,
regem Cracouie, sunt per unius mensis spacium facte treuge, quibus factis mox
dimissis omnibus tam machinis quam tentoriis ab obsidione eiusdem civitatis
recessimus et dominus rex ad habendum mutuum colloquium cum Karulo, rege
Vngarie, partes Morauie in terminis Vngarie visitavit. Idem enim rex Vngarie
intendit socero suo Lotkutkoni, regi Cracouie, contra dominum meum regem
auxilium modo ferre. Sed quia nescio, quid crastina pariat dies, vobis nolo
scribere de futuris. Sed que videro, nullatenus vos celabo. Valete, pater
dilecte, et orate pro me, ut revertar in Boemiam cum salute. Datum Brune in
vigilia Symonis et Jude.
Item epistola regis de eodem.
Johannes, Dei gracia Boemie et Polonie rex ac Lucenburgensis comes,
venerabili Johanni, episcopo Pragensi, principi suo dilecto, salutem cum
plenitudine omnis boni. Illustri principi Ottoni, duci Austrie, qui iam Danubio
transito cum suo exercitu prope Nuenburgam ad invadendum nostri regni terminos
se hostiliter collocavit, nos de proteccione Dei altissimi et nostre iusticie
meritis confisi pro defensione nostri regni eidem armata manu occurrere
cupientes, te seriose requirimus et monemus, preces nostras denuo repetentes,
quatenus omnibus tuis amicis, servitoribus et aliis hominibus armatis,
equitibus, non habita consideracione ad equorum valorem, dummodo ipsi homines
armati sint, quoscunque movere et habere poteris, congregatis, nobis venias in
subsidium, ita quod sis apud nos iuxta La die sabbati nunc instante ad standum
in campis, ad quos ibidem ipso die nos recipiemus, presencialiter constitutus,
in hoc nobis tuam fidem, ut confidimus, ostensurus. Datum Costel in vigilia
Omnium sanctorum hora matutina.
Epistole consimiles a domino Johanne, rege Boemie, pluribus nobilibus, qui
post recessum regis in suis domiciliis remanserant, insuper et civibus
Pragensibus ac aliis multis civitatibus sunt transmisse, qui pariter litteris
parendo regalibus ad expedicionem illam cum armorum decencia iam procedunt et
plurimi processerunt. Maxima enim formido et opinio est de bello inter
predictos principes affuturo. Refertur namque a pluribus, quod reges Vngarie et
Cracouie confederati sint cum duce Austrie, et quod eum velint adversus regem
Boemie cum suis hominibus adiuvare. Bonum finem aut concordiam de tam
periculoso negocio cottidie turbatis et suspensis animis exspectamus; Deus auctor
pacis et amator tribuat nobis pacem.
Item epistola de eodem.
Reverendo in Christo patri, domino Petro, abbati Aule Regie, Henricus,
incliti domini Johannis, regis Boemie, notarius, ad servicium sese totum. Magna
magnus dominus contra opinionem multorum hominum dignatus est ostendere
miracula et opera magnifica circa dominum meum regem ab illa hora, qua a me
vobis mea fuit ultimo epistola destinata. Quoniam quod diu conceptum iniquitas
parturivit consilium, evidentibus indiciis prodigit nunc ad lucem. Vestra novit
paternitas et vobis ad memoriam revoco, quod hoc anno, cum essemus in Bawaria,
simul audivimus ambo et vidimus manifeste, quod iste Lodwicus Bawarus, qui sibi
imperii usurpat titulum, coram pluribus, quos convocaverat, principibus proposuit
querulose, quod Johannes, rex Boemie, in preiudicium suum et imperii intraverit
terminos Lambordie, ibique sibi attrahat plurima loca et iura, que non ad se
dinoscuntur, sed ad imperium pertinere, et super hoc principum et aliorum
nobilium consilium requisivit. De illo plurimi taliter consulebant: Ex quo,
inquiunt, regem Boemie delectat sibi usurpare, que vestra sunt, indebite ultra
montes, hic citra, que sua sunt, vobis subicere modo consimili poteritis pleno
iure. Propter ista idem Lodwicus cum Ottone, duce Austrie, qui eciam predicto
concilio in Nurinberch interfuit, taliter ordinavit, quod ipse Karulum, regem
Vngarie, et Lotkotkonem, regem Cracouie, ad hoc deberet inducere, ut ipsi una
secum deberent Johannem, regem Boemie, potenter et hostiliter infestare. Et ut
hec omnia Otto, dux Austrie, ardencius procuraret, ipsum vicarium imperii
Lodowicus fieri ordinavit, licet hoc postea negocium per regem Boemie fuerit
impeditum. Prefatus itaque Otto, dux Austrie, concitavit reges Vngarie scilicet
et Cracouie adversus regem Boemie ita, quod cum maxima multitudine tam ex
Australibus quam Vngaris, quam aliis nacionibus congregata contra regnum Boemie
facere querit mala. Fama omnium istud famat, quod de Vngaris sint quinquaginta
milia pugnatorum, de quibus tria milia cum quingentis habent capita galeis
cooperta. Australium vero mille cum octingentis galeas habent in capitibus;
viginti vero milia instrumentis bellicis diversimode ad prelium sunt parata.
Hunc magnum adunavit exercitum tempus longum. Dominus vero noster, rex Boemie,
brevi hoc sub tempore mille quingentos iam congregavit viros galeatos cum
viginti milibus ad pugnandum optime preparatis, cum quibus iam iacemus et iam
per duas septimanas iacuimus ante civitatem La in campestribus, congressum cum
hostibus cottidie exspectantes. Et scire vos cupio, quod barones regni Boemie
assistunt fideliter in omnibus regi nostro. Quidam eciam nobiles de Austria
nobiscum sunt in turba. Sed ecce cum aliqui de nostris a tam copiosa
adversariorum multitudine perterriti regi dicerent, ut retrocederet et
municionibus se aptaret, eo quod tante multitudini paucitas hec resistere non
valeret, et rex, quid ageret, ignoraret, misit Deus terrorem suum super
adversarios nostros et dissipavit eos sic, quod cum tumultu et dissensionis strepitu
sunt ab invicem separati, Vngari Vngariam, Australes Austriam repetentes.
Quamvis autem maxima, ut dictum est, multitudo hostium fuerit, nunquam tamen
pernoctare duabus noctibus in nostris terminis ausa fuit. Ideo maiora sibi
ipsis quam nostris hii hostes gravamina intulerunt. Videns autem dominus noster
rex hostium fugam et manifestam Dei virtutem, plus est animo confortatus.
Contra Australes aliquos per ducem Ottonem citra Danubium causa exercendi
prelii derelictos nobiles Boemie ordinat et Morauos, qui pugnent cottidie
contra illos. Igitur dominus rex nunc in Brunnam revertitur et in Boemiam, ut
puto, breviter revertetur. Ista, que vidi, domine vobis scripsi et cum venero,
plura vobis referam viva voce. Valete in Domino. Datum in La in crastino beate
Katherine, videlicet statim post recessum Australium et Vngarorum.
Capitulum XXIX.
De itinere regis Boemie in Franciam.
Et factum est, postquam dispersa Australium et Vngarorum fureat multitudo,
[quod] Johannes, rex Boemie, hinc inde in terminis Morauie pro defensione
exercitu disposito et locato Pragam venit cum paucis in die beati Nycolai
pontificis et confessoris, ubi innumera a toto populo exacta pecunia magna dat
promittitque nobilibus stipendia, ut in eius absencia contra Australes et
Vngaros gerant bella. Hiis dispositis die octavo, hoc est in die beate Lucie,
tempore nocturno nemine conscio cum decem tantum viris Praga rex secrecius
exivit et illo die in Toplensi monasterio, sequenti vero die in Bawarie oppido,
quod Nova civitas dicitur, pernoctavit. Tantum autem rex iste exultavit ad
currendam istam viam, quod paucissimam habere sequentem poterat comitivam.
Quibusdam vero sibi in via occurrentibus casualiter et de ipsius festino
progressu mirantibus et interrogantibus rex sic dixit: Ideo festino, quia in
vigilia Christi Parisius in Francia esse volo. Miratur omnis etas, quod tam
longas frequenter solet facere rex dietas. In via cernitur non ut equitans, sed
pocius quasi volans: Hunc si sic equitantem cerneres, plus eum esse famulum,
quam dominum iudicares.
De eventibus temporis.
Hoc anno in die beati Andree hora tercia sol in parte aliqua eclipsim
patitur et post quindenam in plenilunio luna similiter post noctem mediam eciam
eclipsatur, sed tamen ab ea lux totaliter non aufertur. Hiemps huius anni
calida et ventosa, in qua usque ad epiphaniam Domini rustici in agris cottidie
cum aratris laborabant. Status regni Boemie absente rege et presente non est
taliter regulatus, quod in eo perfecte sit ordo pacis et iusticie confirmatus;
deest enim rex a regno sui pariter et heredes; et exulant iusticia et pax
pariter nunc cum illis.
Veterum cronicarum referunt historie, quod ad regendam terram Boemie quidam
rusticus Primisl nomine assumptus sit ab aratro pro primo principe et pro duce.
Si nos ad illa preterita comparare volumus presentis statum temporis, fere
respondent ultima primis. Nunc enim per Vlricum, virum industrium, qui
vulgariter Phluc, vel literaliter aratrum dicitur, prout in signo sui clypei
ostenditur, tota Boemia regitur. Quid aliud quam presens tempus esse simile
preteritis perhibetur? Quis autem dubitat in primo tempore statum Boemie satis
inordinatum fuisse, cum constet, tunc primitus in ea iusticie legalis ordinem
incepisse. Ad evidenciam huius rei facit hoc fortasse, quod sicut Lubossa terre
domina incognitum sibi virum ad eius connubium legitur invitasse, sic omnes
cognovimus, Elizabeth virginem, regis Wencezlai filiam, regni et heredem, sibi
alienigenam pro maritali consorcio copulasse. Horum temporibus, ut evidenter
cernimus, defecit tantum regni Boemie status et publice rei est ordo adeo
immutatus, quod necesse est, quando voluerit Deus, quod fiat quasi totus a
principio innovatus. Putas videbo? Putas durabo? Committam hoc domino Deo meo.
Credo videre bona Domini in terra vivencium, quia hic non habemus in terra
moriencium fixum locum.
Labilis, instabilis status est mundi, quia vilis,
Nec locus est pacis, quia vivitur hic in opacis,
Et velud errore. Quapropter quod sub honore
Semper vivamus, celi patriam siciamus.
Pax ibi secura, nil ibi nisi gaudia pura.
Hec nobis presta pie Christe, repelleque mesta.
Capitulum XXX.
De bellis inter Boemos et Australes.
Annus Domini MCCCXXXIIus.
Anno Domini MCCCXXXIIo propter Johannis regis de regno absenciam
et ob illam, que contra Australes et Vngaros habetur, discordiam, magna
commocio turbat Boemiam et Morauiam fere totam. Surgit gens contra gentem,
miles contra militem, nobilis contra nobilem, Boemus contra Vngarum et
Australem tumultuat, nec ex hoc terrarum istarum incole pacem habent. Auditur
frequenter in terminis provinciarum conflictus et famoso preconio dicitur: Iste
victor exstitit, iste victus. Hiis diebus Henricus de Lypa in La civitate fuit
capitaneus, qui post multa gravamina illata strenue Australibus ab eisdem cum
Johanne fratre suo et cum pluribus viris nobilibus per Australes capitur, ubi
Benesius de Wartinberch, baro potens, occiditur et in Gredicensi monasterio
mense Marcio sepelitur. Pro predictorum captivorum liberacione regem oportuit
Boemie multa Australibus dare et municiones aliquas resignare. Demum de
huiusmodi bellis ex utraque parte magnates affecti tedio, quidam regni Boemie
nobiles super hoc Johannis regis consensu habito Wiennam ad Albertum et
Ottonem, Austrie duces, venerunt et inter Johannem regem et Elizabeth virginem,
Friderici regis et ducis Austrie filiam, matrimonialem copulam verbaliter
comportarunt, si tamen hoc contractu sedes apostolica dispensaret. Nam eadem
puella cum Elizabeth, priori Boemie regina mortua, in tercia consangwinitatis
linea est coniuncta.
Et si hec bella sedavit pulchra puella,
Cum desponsata regi fuit et sociata,
Dulcia per verba, sed adhuc latet angwis in herba.
Festum Martini, quo debebant fore bini
Insimul in lecto, cuncto dubioque reiecto
Est iam transactum, sed adhuc nil audio factum.
Omnis terra sciet, hec quando copula fiet.
Porro prefati duces Austrie abusi hiis tractatibus non fuerunt, quoniam La,
Eginburg et Witra cum pluribus aliis oppidis et municionibus rehabuerunt,
quibus longo tempore caruerunt.
De discordia ducum Bawarie.
Eodem tempore post festum Pasche Lodowicus Bawarus, a vulgo cesar dictus,
odio habens Henricum, ducem Bawariae, propter socerum suum Johannem, regem
Boemie, adversus ipsum Ottonem fratrem et Henricum patruum duces duos concitat,
hos ab illo separat et inter eos discordiam et bellum parat. Hiis duobus Ottoni
et Henrico ducibus auxilium prebuit et cum eis Strubingam cum nongentis
galeatis mensibus duobus obsedit. Quod audiens Johannes, rex Boemie, cupiens
generum suum ab huiusmodi obsidionibus et impugnacionibus liberare, cum
Baldwino, suo patruo, Treuerensi archiepiscopo, in Nurenberch de Reno venit et
Lodowicum cum genero et generum cum fratre et patruo concordavit. Ibique
Lodowicus cum Johanne, rege Boemie, Treuerensi archiepiscopo presente amicicias
renovat et filium suum filie regis Boemie per verba matrimonialiter copulat et
desponsat; ibi quoque Lodowico promisit Johannes, rex Boemie, quod pro
reconciliacione eciam pro ipso apud dominum apostolicum Johannem velit
fideliter in persona propria laborare.
Capitulum XXXI.
De adventu regis in Pragam.
Johannes vero rex de Nurenberch recedens filia sua, Margareta ducissa, in
Landeshut visitata cum Alberto et Ottone, ducibus Austrie, amicabilia colloquia
habuit in Patavia. Quibus actis gressus in Boemiam dirigit et in vigilia
Nativitatis beate Virginis Pragam venit. Huius adventus nulli exstitit
pacificus, sed propter novas exaccionum invenciones conturbatus est populus
universus. Monasterio Aule Regie omnes possessiones circa Landesperch violenter
multis dolentibus nobilibus abstulit et eas Henrico de Redenyn, viro reprobo,
commendavit. Cogitur conventus Aule Regie gemere et egere, eo quod gratis
passus est talia a rege, a quo solacia merito debuerat reportare. Diebus vero
octo tantumdem rex iste Prage mansit et die nono in Franciam cum festinacione
ad militare exercicium, quod vulgo dicitur torneamentum, Parisius in die beati
Remigii celebrandum procedit. Causa autem predicti torneamenti et festive
congregacionis magnorum principum et multorum exstitit, quia rex Francie
Philippus suum filium Johannem primogenitum, cui hoc anno in die beati Sixti
Guta, filia regis Boemie, nupta fuit, cingi balteo militari voluit et ob hoc
festum celebre factum fuit. Iam prefata Guta, Boemie Johannis regis filia
secundogenita, satis mirabilia habuit vite sue fata. Primo quidem adhuc tenera
Lokodkonis, regis Cracouie, filio, post hoc Friderici marchionis Misnensis
unigenito, in cuius fere per annum mansit domo, tamen virgo, demum comitis
Barrensis nato, tandem Lodowici Bawari primogenito, post hoc Ottoni, duci
Austrie, suo consangwineo, fuerat diverso tempore non sine causis
racionabilibus desponsata. Sed aliter, ut cernitur, divina disposuit gracia,
cum sit modo magni regis filio matrimonialiter et corporaliter copulata
Francieque regina.
Capitulum XXXII.
Qualiter Johannes, rex Boemie, papam
visitavit.
Peracto festo cum genero et cum filia Parisius celeriter Johannes, rex
Boemie, in Auiniona, Johannem papam personaliter visitat et ibi, ut creditur,
nova parat. Super hiis michi missa fuit epistola talis:
Dilectissimo patri et reverendo domino, domino Petro, abbati in Aula Regia,
frater Henricus dictus scriptor, suus filius, obedienciam et reverenciam
filialem. Paternitati vestre pateat in hoc scripto, quod gloriosus princeps
dominus Johannes, rex Boemie, in vigilia beati Martini in Auinionam veniens a
domino nostro sanctissimo Johanne papa et ab universis cardinalibus
reverentissime est susceptus. Cardinales plurimi ipsi ad quinque leucas
occurrerunt et ipsum in Auinionam cum tripudio adduxerunt. Mansit in curia
diebus XV, infra quem terminum cum domino papa fere omnia sua negocia pro suo
libitu expedivit. Quibus expeditis in vigilia beate Katherine se disposuit ad
recessum. Manendo vero ibi expendit in curia X milia florenorum; quem
recedentem cardinales ad unam leucam de curia cum sollempnitate maxima
deduxerunt. Ivi autem ego cum eo per duos dies per castra et villas, ubi michi
rex plurima loquebatur. Et misit me rex in maximis et occultissimis negociis ad
Constantiensem et Tridentinum episcopos et ad ducem Chorinthie et ad quosdam
alios principes, in qua legacione me oportet celeriter laborare. Paterne vestre
supplicans pietati, quatenus michi non indignemini super eo, quod moram tantam
feci in curia et quod nunc istis legacionibus regalibus me subieci, quia hec,
scit Deus, facio propter bonum. Novella vero refero, quod dominus rex Boemie
pro concordia inter dominum papam et Bawarum laboravit, sed hoc non ex toto
negocium consummavit. Preterea dominus papa de contrahendis matrimoniis inter
regem Boemie et filiam ducis Austrie, insuper inter filium Bawari et filiam
regis Boemie, ut dicitur, dispensabit. Sciatis eciam, quod rex Boemie recedens
de Auiniona se ad hoc disposuit, quod statim ipse velit Lombardie partes
intrare cum exercitu et suum filium Wencezlaum in angustiis positum visitare.
Pater celestis vos valere et bene vivere faciat bone pater. Me vestrum filium
habere velitis in vestris oracionibus non exclusum. Datum Auinione die tercio
post festum beate Katherine.
De victoria Karoli, iuvenis regis Boemie.
Eodem anno circa festum beati Andree Wencezlaus cognominatus Karulus,
Johannis regis Boemie filius primogenitus, in civitatibus Lombardie pro
capitaneo a patre positus de suis hostibus, videlicet Cane et suis complicibus,
bello campestri gloriosissime triumphavit, plurimos occidit et plurimos
captivavit, quemadmodum michi dixerunt, qui hiis bellis interfuerunt et suis
oculis conspexerunt. Multa hii de magnanimitate istius iuvenis referunt, quia
ipse nequaquam hiis preliis abesse voluit, sed adesse. Cinctus ibidem inter
acies balteo militari pugnat animo non pueri sed virili. De duobus dextrariis
deiectus fit aliquantulum in brachio vulneratus; vicit ipse, campos optinuit,
partem hostium occidit et pars fugit. Sed antequam rumor de hac victoria filii
ad patrem veniret, pater exercitum de diversis Gallie et Alemanie partibus iam
congregaverat, cum quo paratus fuerat in Lombardia filium visitare. In vigilia
vero Nativitatis Christi idem Johannes, rex Boemie, de Parisius a rege Francie,
ad quem de Auiniona recedens venerat, exiit et recessit mox ad filium
processurus. Istis omnibus frater Nycolaus, filius meus dilectus, interfuit et
michi per ordinem enarravit.
Capitulum XXXIII.
De morte Lokutconis, regis Polonie,
et aliis. Annus Domini MCCCXXXIIIus.
Anno Domini MCCCXXXIIIo mense Marcio Martis bellandi more non
infimus imitator dominus Lokutco, rex Polonie et Cracouie inveteratus dierum
multorum, viam carnis subiit universe. De gestis et preliis huius principis
plurima sunt notata superius locis suis. Huic in regno successit Jaromir,
filius eius, qui filiam regis Litthuanorum pagani duxit matrimonialiter pro
uxore. Hanc idem vir eius fidem instruxit et ipsam baptizari et christianam
fieri ordinavit. Post mortem vero dicti regis filius potenter regnare incipit
et ad hoc ipsi gracia sedis apostolice et Johannis pape, nec non amicicia
Karuli, regis Vngarie, aminiculum magnum facit. Iste enim rex iuvenis paterna
sequens vestigia tributum prius negatum sedi apostolice, denarium scilicet
sancti Petri, libens solvit et rex Vngarie ipsius sororem in legitimam coniugem
sibi iunxit.
Eodem anno in die beati Gregorii Johannes, rex Boemie, hereditatem nostram
circa Landisperh sitam nobis restituit, quam prius circa festum beati Michaelis
nobis auferri violenter precepit; castrum namque in Landisperh manu tenuimus
cum expensis gravibus, licet omnibus circumiacentibus hereditatibus careremus.
Eodem anno pridie idus Maii hora vespertina eclipsis solis est facta, quam
maxima siccitas et estivalium segetum sterilitas nec non vini defectibilitas
est secuta.
Capitulum XXXIV.
De gestis Johannis, regis Boemie, in
Lombardia cum aliis.
Eodem anno fere toto Johannes, rex Boemie, cum filio suo Wencezlao
primogenito in partibus mansit Lombordie, ubi cum legato sedis apostolice, qui
moratur Bononie, contra Canes, Veronenses et contra quosdam Gebelinos prelia
multa constituit et in pluribus victor fuit. Nullus plene de Lombordia veniens
narrare sufficit, quanta mirabilia Johannes, rex Boemie, ibi facit. Barones
vero regni Boemie propter diutinam regis ipsorum absenciam contrahunt sibi
ampliorem in diviciis et in viris potenciam, usurpantes sibi omnia, scilicet
municiones et castra. Nec est iam exceptis paucis civitatibus municio aliqua
aut castrum in regno Boemie, quam aut quod Johannes, rex Boemie, in sua habeat
potestate. Omnia enim hec sunt per hunc regem aut obligata nomine pignoris aut
distracta; preterea propter absenciam regis pax in regno deficit et vis legis.
Absque suo rege regnum stat uti sine lege
Et velud acephalum; sic viget omne malum.
Regnum Romanum stat adhuc cum lite prophanum,
Exstat in vanum; quid consilium sibi sanum
Dictat Lodwici, cum magni sint inimici
Papa pater noster et Bawarus? Hoc quoque nos ter-
Ret turbatque nimis, quod in hiis discordia primis
Durat personis; ex divis nos cito donis
Hoc fore, Lodwicus cum pape fiet amicus.
Hoc cito fac Criste, depellas omne, quod triste.
Eodem anno mense Septembri cum magnis laboribus et sumptibus est aqueductus
in plumbeis canalibus in Aula Regia consummatus; aqua vero adducta a tribus
fontibus congregata usque ad lavatorium, ubi egreditur, in ambitu habet a primo
fonte in longitudine duo millia et sexcentas ulnas mensure Pragensis. De plumbo
ducenti centenarii, de stanno vero decem in hoc opere sunt impensi. Summa
impense pecunie ad hoc opus centum sexaginta sexagene grossorum Pragensium
denariorum et viginti sexagene pro lavatorio sunt impense auxiliante Deo, qui
est in secula benedictus. Amen.
Explicit secunda pars cronice Aule Regie, que finitur in anno Domini
Millesimo CCCo tricesimo tercio et in se continet gesta decem [et
septem] annorum.
LIBER TERTIUS.
Incipit prologus tercie
partis chronice Aule Regie.
Divine virtutis opitulamine, non mearum virium fortitudine suffultus, duabus
Aule Regie cronice partibus iam completis, terciam partem huius operis
aggredior, tempora et varios eventus temporum descripturus, non securus tamen,
si die crastina sum victurus. Hoc tibi committo Domine, quia in manibus tuis
tempora mea et tu terminum posuisti, quem preterire non poterunt omnes
creature. Si tu vitam et graciam dederis, quecunque hic et alias michi visa et
audita et comperta fuerint, et nota fieri permiseris, ut in operibus tuis
magnificeris, sicut me instruxeris, ita scribam. Tibi vero soli ad gloriam,
legentibus quoque et audientibus ad doctrinam; quidquid enim in toto orbe
terrarum fit, hoc totum providencia tua regulat et disponit. Ideo ex hiis, que
fiunt perspicua, ingenia te timere, te diligere et ad te conscendere magis
possunt. Igitur de rege Boemie novo novam cronographiam incipiam petens a te,
qui rex regum et Dominus dominancium es, quatenus manum et mentem et vitam meam
dirigas et michi te ipsum finaliter tribuas pro mercede.
Explicit prologus, incipiunt
capitula:
I. De reditu Karoli, heredis regni Boemie.
II. De obitu domini Henrici, Olomucensis episcopi, et de eleccione domini
Johannis, Wissegradensis prepositi, et de adventu regine Blance.
III. De contencione religiosorum et clericorum.
IV. De sterilitate et diversis eventibus in partibus Gallicanis.
V. De colloquio domini Baldewini, archiepiscopi Treuerensis, et domini Petri
abbatis.
VI. De morte Ottonis, ducis Bauarie, et temporis mutacione et obitu domini
Vlrici.
VII. De quadam domini Johannis pape XXII collacione, de questione visionis
divine, que missa fuit de curia Romana domino Petro abbati et de obitu eiusdem
pape.
VIII. De eleccione Benedicti pape et versus de paupertate Christi.
IX. De matrimonio Ottonis, ducis Austrie, et Anne, filie regis Boemie, [anno
Domini MCCCXXXVo].
X. De secundo matrimonio regis Johannis Boemie et ipsius actis aliis, et de
morte Henrici, Carinthiani ducis, et regine de Grecz.
XI. Qualiter Johannes, rex Boemie, alienavit regnum Polonie.
XII. De adventu nove regine Boemie et de expedicione Johannis regis contra
Austriam cum aliis.
XIII. De preliis domini Johannis regis et aliis.
XIV. Qualiter Johannes, rex Boemie, Prussiam secunda vice iverit et de
pluribus aliis. Annus Domini Millesimus trecentesimus XXXVIus.
XV. De quodam eventu edificatorio, qui accidit Prage in ecclesia beati
Andree apostoli.
Capitulum I.
De reditu Karoli, heredis regni
Boemie. Annus Domini MCCCXXXIIIus.
Anno Dominice incarnacionis MCCCXXXIIIo, tercio kalendas
Novembris, hoc est in previgilia Omnium sanctorum, Karolus, qui et Wenceslaus,
Johannis, regis Boemie, primogenitus et heres regni legittimus, occurrentibus
et gaudentibus omnibus etatis sue anno decimo septimo per monasterium Aule
Regie pertransiens et sepulcrum matris visitans Pragam regni metropolim cum
copiosa nobilium multitudine est ingressus. Iste quidem heres Prage natus, in
castro Burglino annis septem educatus, puer septennis de regno Boemie ad
Karolum, regem Francie, ipsius affinem, deducitur, per quem ipsius nomen
Wenceslaus, quod in baptismate receperat, mutatur et in confirmacionis
sacramento ad similitudinem regis Francie Karolus nuncupatur. Cur autem heres
iste tanto tempore, videlicet decem annis, extra regnum suum manserit, ista, ut
communiter (dicitur), causa fuit. Timuit quidem Johannes rex, ipsius genitor,
ne ipsum nobiles raperent iuvenem et in suum preiudicium facerent sibi regem;
puto tamen, quod propter hoc iuvenis bone indolis iste Deo disponente missus
fuit in Franciam, ut ibi sapienciam et vitam habere disceret ordinatam; hoc
enim in eo nunc experimento cognoscimus, qui ipsum secundum sue etatis modulum
satis industrium cernimus et bonis moribus adornatum. Quadruplex ipse scit
lingwagium, Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum; in hiis lingwis scit
scribere, legere et intelligere, et se optime potest expedire. Hic itaque
adolescens inclitus ad suum regnum hereditarium, quod successione stirpis
materne suum est proprium, cum regressus fuisset, ipsum regnum confusum et
divisum reperit nimis et a debito regimine desolatum. Nec fuit aliquod regni
castrum, quod non esset per Johannem regem, istius patrem, alicui nobili
obligatum; sed et civitates, ville et villicaciones et silve fere omnes erant
tunc obligacionis aut commissionis titulo inbrigate. Mansit autem Prage in
Maiori civitate in domo matris sue fere duobus mensibus, dehinc ad castrum
Pragense se transtulit, in quo usque hodie cum sua curia est moratus. Incepit
mox inibi ruinosa edificia regalia, que prius ante annos triginta igne
concremata fuerant et desolata iacuerant, reedificare et instruere et sarta
tecta, prout de regibus Israhel legitur, efficaciter et cum ingenioso studio
instaurare; et non tantum hic, verum eciam in Grecz et alibi ex eius
ordinacione idem fit. Heres quippe est, et pro hereditatis sue profectibus
intendere incipit iste iuvenis, quantum potest; mandante vero ipsius patre
Johanne, rege Boemie, collecta regia, que berna dicitur, generaliter per regnum
recipitur, per quam aliqua pars regni, que obligata nobilibus fuerat, per hunc
iuvenem liberatur. Burglinum et Cubitum castra obligata ad se trahens liberat;
Grecz, Mutam cum aliis civitatibus pluribus per barones regni tam in Boemia,
quam in Morauia occupatas subici sibi parat. Pater vero istius iuvenis, quia
sibi nomen et titulum regis obtinere voluit et appellari antiquus rex noluit,
marchionatum Morauie filio contulit et ipsum marchionem nominari precepit ab
omnibus et mandavit, et deinceps vocari marchio Morauie hic iuvenis sic
incepit.
Karolus ut carus sit cunctis menteque gnarus,
Ad bona quod crescat, quod cum virtute senescat,
Quod valeat regere bene regnum, iura fovere
Et pacem facere, cunctos hostes removere,
O Deus, hoc presta, fac sic, quod et eius honesta
Fama sit et vita magna virtute polita.
Predictus itaque Karolus marchio omni, quo potest, nititur studio, ut pax in
suo habeatur dominio, nunc quidem Boemie nunc Morauie, nunc Polonie civitates
et oppida visitat et statum in eis pro viribus in melius ordinat et reformat.
Nichilominus ipse peccunias, ubicunque valet, congregat, ut pro se habeat et
maxime ut patri suo, qui pluribus propter bella cottidiana indigit, partem
maiorem transmittat. Pater namque ipsius Johannes, rex Boemie, anno et tempore
superius in secunda parte notato mox ut egressus de Lombardie partibus cum
filio suo Karolo fuerat, ducem Brabancie pro ducatu in Lymburk cum copioso
exercitu invadit hostiliter et inpugnat. Inter hos Philippus, rex Francie, ut
mediator se interposuit et treugas pro tempore ordinavit.
Hoc anno mense Maio dominus Vlricus, abbas in Sedlicz, apoplexia in latere
sinistro percussus cedit de regimine, cui dominus Ortwinus cellerarius succedit
in officio abbacie. Hoc tempore anno eodem mense Octobris propter magna debita
prius contracta, scilicet quinque milia marcarum, Sedlicensis conventus per
diversa ordinis monasteria est dispersus.
Capitulum II.
De obitu Henrici, Olomucensis
episcopi, et de eleccione domini Johannis, Wissegradensis prepositi, et de
adventu regine Blancze. Annus Domini MCCCXXXIVus.
Anno Domini MCCCXXXIVo, sexto kalendas Januarii, id est in die
beati Johannis ewangeliste, dominus Hinco, Dei et apostolice sedis gracia
Olomucensis episcopus, vir nobilis genere dictus de Duba, Prage moritur et in
Pragensi maiori ecclesia sepelitur. Hic quia frequentes infirmitates habuit, in
Morauia propter inconsuetum aerem manere timuit, ideo in Boemia frequencius
habitavit. Post hunc dominus Johannes, Wissegradensis prepositus, regni Boemie
cancellarius, incliti domini Wenceslai, regis Boemie et Polonie, fundatoris
Aule Regie naturalis filius, canonice in ecclesia Olomucenci eligitur et a
domino Mathia, Maguntino archiepiscopo, confirmatur. Pro eleccione huiusmodi et
promocione sui awunculi Karolus, marchio Morauie, laboravit cum Nicolao, duce
Oppauie, bona fide. Hic electus et confirmatus eodem anno in quatuor
temporibus, quibus Caritas Dei canitur, in Wissegradensi ecclesia in dyaconum
ordinatur; fuerat namque prius in Romana curia per Johannem papam XXII in
subdyaconum ordinatus, in cuius pape conspectu idem electus graciam invenit,
quod inter alia beneficia papalia satis enituit, quia eidem ecclesiam in Malina
circa Kutnam ad Scedlicense pertinentem monasterium auctoritate sedis
apostolice in commenda ipse Johannes apostolicus recommisit, quam ecclesiam
idem electus usque hodie tenet et possidet racione commende, eleccione sua in
Olomucensi ecclesia non obstante. Hoc anno pridie idus Junii die dominico,
tempore vespertino domina Blanka, coniux Karoli, heredis regis Boemie,
marchionis Morauie, veniens de Francia a clero quam ab universo populo Prage
gloriose et magnifice est suscepta, cuius habitacio pro tempore fuit in
Pragensi castro. Hec iam predicta domina Blanka ante annos decem puella decens
prefato Karolo copulata, nunc quidem in Luczeburk, nunc vero in Francia in domo
materna permansit usque ad hec tempora iam pretacta. Est autem hec domina
Blanka moderni regis Francie Philippi germana; ex duabus autem matribus ipse
rex Philippus et Blanka geniti, sed ambo ex uno patre, scilicet Karulo,
procreati, qui Karolus pater eorum, scilicet Philippi et Blance, germanus
uterinus legittimus exstitit Philippi, quondam regis magni. Hic est ille
Philippus potentissimus, cuius tres filii reges Francie, ut supra tactum est,
mortui sunt sine heredibus masculinis. Et exinde ad prefatum Philippum tanquam
ad propinquiorem de regia prosapia exortum regnum est Francie devolutum. Huius
itaque Philippi, regis Francie, germana in Boemiam est adducta, ut cum Karolo,
suo sponso, regnet et imperet suo tempore ut regina. Specie quidem et
pulchritudine sua in oculis omnium hec placuit et spero, quod virtutibus plus
placebit; habitum muliebrem secundum sue gentis conswetudinem secum attulit et
apparatum secundum dignitatis sue statum, quem domus regia exigit, non modicum
apportavit. Magno habemus pro gravamine, quod ipsa solum loquitur in sermone
Gallico; hunc ipse maritus intelligit et diligit, quia secum in Francia diu
mansit. Gaudet autem sponsus super sponsam et Prage festivitatem in deliciis et
leticiis diebus pluribus facit magnam.
O Deus, eterne rex, et tu Christe superne
Nunc super hos cerne, facias ipsisque paterne.
Horum protector, dux, custos, estoque rector,
Ut te rectore pariter sic stent in honore,
Quod pacem terre possint et commoda ferre,
Nam nimis est stratum regnum nunc et reprobatum.
Familia vero fere tota, que de Francia et de Luczelburgensi comicia cum
eadem Blanka in Boemiam venerat, lapso uno mense cum expensis duorum milium
sexagenarum in die beate Margarete ad terras suas remittitur et familia alia de
Boemia per nobiles terre eidem domine applicatur. Ut autem hominibus benignius
possit convivere, lingwam Teutunicam incipit discere et plus in ea solet se
quam in ligwaio Boemico exercere; nam in omnibus civitatibus fere regni et
coram rege communior est usus ligwe Teutunice quam Boemice ista vice.
Capitulum III.
De contencione religiosorum et
clericorum.
Eodem anno res quedam, que prius velut prophetizata auditores sepe terruit,
Prage in scandalum multorum me tunc presente, vidente et dolente contigit et
evenit. Nam in vigilia beati Jacobi apostoli, que tunc erat die dominico, omnes
unanimiter plebani et rectores ecclesiarum parochialium convocatis omnibus suis
plebezanis, ut ad ecclesiam sancte Marie in Lacu et sancti Nycolai in Foro
pullorum convenirent in unum, ipsi adversus Predicatores, Minores et
Augustinenses ceperunt litteras papales, quas in Romana curia clerus
obtinuerat, de quarta porcione per Bonifacium papam ordinata, populo publice ostendere,
et quod ipsi fratres de ordine mendicancium sepe super hoc per iudices a sede
apostolica datos ammoniti ipsis nollent acquiescere, sed pocius resisterent
contumaciter et proterve. Ideoque illi sacerdotes, qui ad hoc deputati fuerant,
altis vocibus ceperunt extinctis luminibus, pulsatis campanis eosdem fratres
mendicantes auctoritate sedis apostolice excommunicare, acerrime mandantes
omnibus, ut tales ipsi debeant in omnibus sub excommunicacionis sentencia
evitare; e contra ipsi fratres mendicantes, quia istud negocium esse venturum
ipsis presciverant, se occultis armis, amicis et multitudine muniverant et
venientes plures ipsorum ad ecclesias, in quibus excommunicabantur, cum impetu
concurrerunt, altisonis in audiencia universi populi vocibus clamantes et
dicentes: O vos miseri, non sacerdotes, sed sacrilegi homines, animarum
occisores, hominum deceptores, quid facitis? cur contra nos vestras sentencias
promulgatis? Vos ipsi estis excommunicati, adulteri, lusores, ebriosi, omnibus
criminibus irretiti, nos iusti, vos inusti, nos lumen portamus omnibus, vos in
tenebris ambulatis, duces ceci in foveam simplices seducendo. Et quidam ex
ipsis mendicantibus audacter per medium populi accurrebant, ut illos, qui
sentencias proferebant, raperent et lederent et ab eis auferrent litteras, quas
legebant. Ex huiusmodi convicio iniquo se hii religiosi et clerici
confundebant; mutuo fit tumultus magnus in populo, partim religiosos, partim
clericos verbis et verberibus adiuvando. Quidam percuciunt pungno impie, alii tulerunt
lapides, ut iacerent in eos, alii cultellos evaginant, alii cum gladiis et
fustibus occurrunt tanquam ad latrones. Cerneres hic beginas aliquas et
beghardos et cives adiuvare fratres, illic vero confortant clericos femine
seculares. Hic revelantur ex multis cordibus cogitaciones, hic frater truditur,
alter percutitur, alius vulneratur; illic clericus trahitur, leditur et alter
sagwine rubricatur. Tumultuat iuvenis contra senem, surgit gens contra gentem,
et tantum fit cunctis scandalum, quod secundum evangelium videtur esse inicium
hoc malorum. Multi visi sunt karacterem tegere in capite et exire de templo, ut
se absconderent a calore tante furie, et ne cum protomartyre Stephano lapidibus
obruerentur inviti. Non enim celos apertos videbant, nam oculos suos statuerunt
declinare in terram multo amplius, ut conservarent capita, quam viderent ad
celos. Tandem post moram longi certaminis hii et illi, scilicet religiosi et
clerici et populi universi, mente confusi, pre admiracione stupidi ad sua loca
redeunt singuli; ubi duo vel tres congregati fuerunt, nil locuntur aliud, nisi
de cleri prelio, quod viderunt. Surgunt denique singulis diebus dominicis
fratres contra clericos, clerici contra fratres excommunicacionis sentencias
proferentes. Fratres quidam quandam appellacionem allegant, quam in principio
apposuerant, cui clerici deferre recusant. Tres ordines predicti se in hoc
facto iuvant et clero pariter sic resistunt et dicunt: Papalis illa constitucio
nostros ordines in Boemia non tangit, eo quod non sit idem fructus nec usus
funeralium in regno Boemio, qui habetur in partibus Lombardie. Duravit usque ad
festum beati Nycolai hec contencio mutua, sed tunc interveniente arbitrio hec
causa ad sedem apostolicam est relata. Interim dicti fratres dampnum et ignominiam
in civitatibus singulis, oppidis et villis passi sunt, nam ipsis tam verbis,
quam elemosinis communicare plurimi noluerunt.
Rem non dico bonam talem fore, quando coronam
Abscondit clerus, nec amor poterit fore verus
Illorum fratrum, si qui vestigia patrum
Nolunt sancta sequi, sed sicut equi minus equi
Vadunt elati, qui sunt ad bella parati
Verbis et factis, que temporibus retroactis
Non sunt audita. Magis hoc valet, ut redimita
Et pia sit vita cuiusvis, qui cenobita
Et servus Cristi fore vult, quia pax erit isti.
Capitulum IV.
De sterilitate et diversis eventibus
in partibus Gallicanis.
Eodem anno mense Maio gelu intolerabile vineas omnes in partibus Almanie
Tantum destruxit, quod post vindemia luxit. In Burgundia vero et in Francia
et Campania, ubi tempore vindemie pertransivi, non tantum dampnum factum fuisse
conspexi. Aliam autem plagam Deus hoc anno eisdem terris intulit, quia
mortalitatis pestilencia plurimos homines tunc percussit. Parysius namque infra
tres menses estivales in hospitali regis, quod ante monasterium beate virginis
in kathedrali ecclesia situm est, quod dolenter refero, sedecim milia hominum
sunt mortua et in cimiterio innocentum sepulta, me etenim in ipso hospitali
existente et compassivo animo contuente. Tot sunt in brevi mortui, quod vix
erant tot, qui hos tollerent et ad tumulum deportarent. Verum tamen in Francia
et Parysius vidi plura, in quibus delectata est anima mea; vidi ibi coronam
spineam, famosissimas reliquias in capella regia conservatas, vidi Parysius
maximam huius mundi sapienciam, regis Philippi et Johannnis sui filii
potenciam, regine antique et iuvenis domine Gute decenciam, vidi principum et
militum reverenciam, familie ordinate frequenciam, iusticiam populi, pacem
regni; sanctum quoque Dionysium visitavi, de puteo in crypta sub choro posito
in amore Dei et beati Dionysii bibi, et cum aqua hac locum magni doloris mei,
quem in femore habui, linivi et mox sanatus fui.
O felix terra, cui pax est nullaque guerra,
Est tibi Francia summa potencia, copia rerum,
Non violencia, sed sapiencia, paxque dierum.
Dicque Boemia mesta prohemia, dic michi de te,
Que tua gloria, que tua gaudia? Vivere lete
Nescis, nam te prelia pluraque tedia ledunt.
A te gracia, grata solacia, cuncta recedunt,
En, tua tempora sunt modo pessima, quidque futurum
Nescio, sed scio, quod populo [modo] vivere durum.
Eodem anno in Burgundia iuxta Divionem in castro, quo sanctus Bernhardus
natus est, vidi quoddam miraculum, quod non est silencio contegendum. Ad
cameram quippe lapideam rector castri, vir reverendus introduxit me, et vidi in
loco nativitatis beati Bernhardi novum altare de marmore, et ante altare
lampadem ardentem pendere, triaque magna vasa plena vino in camera eadem
iacere. Premissa oracione ante altare incepi rectorem castri interrogare, cur
in tam sancto loco permitteret vinum iacere, qui respondens, propter miraculum,
inquit, magnum domine hoc facio et ait: Fateor quidem, quod nunquam ab antiquis
temporibus vinum in hac camera iacuit propter reverenciam eiusdem altaris
veteris, quod primitus istac stetit; ego vero improvide plus meam utilitatem
quam loci sanctitatem desiderans altare ante annos sex vetus fregi, vinum huc
imposui, sed ecce non fructum sed periculum reportavi; nullum enim vas hic
positum vinum suum servare valuit, sed quasi per cribrum vinum effluens ad
aridam se effudit. Isto viso miraculo ante annos tres istud altare, quod
cernitis, reformavi et demum examinavi, si altari facto vasa fluerent sicut
prius, sed nequaquam hoc factum est, nam usque hodie omne vinum huc impositum,
si vile fuerit, emendatur, et bonum in melius commutatur et sine fluxibus
integre reservatur.
Ex hiis potavi vasis et magnificavi
Mente Deum celi, qui sic per signa fideli
Bernhardo facit laudem; prius ipse reiecit
Ex vasis potum, quem nunc servant sibi totum.
In eodem processu ex devocionis spiritu in Clara Valle quasi ad atrium celi
perveni, ubi clara et magnalia Dei opera conspexi, ex quibus divine pietatis
habundanciam effusam largius intellexi; vidi sanctorum Bernhardi, Malachie
episcopi et sex martyrum tumbas sub tribus altaribus de prope constitutas; vidi
sanctorum Bernhardi et Malachie capita et eximias inestimabiles reliquias; vidi
sancti Bernhardi locum habitacionis et mortis; vidi lapidem lavacri colore sui
corporis totaliter figuratum; vidi ibi trium cardinalium et quadraginta quinque
episcoporum et archiepiscoporum sepulcra, qui fere omnes sancti Bernhardi filii
monachi fuerant et professi; vidi lectum eius et lecti ipsius humilem apparatum;
vidi, ubi pater et mater et fratres ipsius et primi monachi, viri
perfectissimi, in domino requiescunt; vidi locum, ubi scripta fuit nymbre
epistola sine imbre; vidi et alia plurima, in quibus delectabatur anima et
spiritus delectabatur. Fiant novissima mea horum similia. Hoc fac domine de tua
gracia et propter beati Bernhardi et aliorum sanctorum ibidem requiescencium
merita, cum sit tua bonitas infinita. Amen.
Est Clare vallis locus inclitus, est quasi callis
Ad celos ducens; pre cunctis est quasi lucens
Sol radiis plenus, ut flos sic floret amenus.
O quot flos flores hic edidit, o quot odores
Per mundum sparsit, en qualiter ardet et arsit
Fax tam preclara, nam gens est iam puto rara,
Hanc que non noscat, aut non ab ea bona poscat.
Illi Bernhardus, ut flagrantissima nardus
Prefuit in primis, ditans hanc rebus opimis,
Semina virtutis tibi iactans, inde salutis
Excrevit fructus, pellens per gaudia luctus.
Capitulum V.
De colloquio domini Baldewini,
archiepiscopi Treuerensis, et domini Petri abbatis.
Eodem anno mense Octobris ad reverendissimum dominum Baldewinum, Treuerensem
archiepiscopum, veni in Treuerim, qui ex sua benignitate, non ex mea dignitate
legaliter ut prius cognitum me suscipiens plurima mecum conferens inter cetera
ita dicens: Scio, inquit, quod multi me de hoc iudicant, quod Treuerensem,
Maguntinensem et Spirensem manu teneo ecclesias et rego ipsas. Sed michi pro
minimo est, si ab humano iudicer die, nam qui me iudicat, Dominus est. Porro
dominus papa, quem [quasi] pro Deo in terris colimus, me iudicat et tamen
intencionem et excusacionem meam audire dissimulat. Deus autem noster, qui in
celis est, scit et intelligit interiora desideria et propositum cordis mei;
ipse scit, quod non ex ambicione, sed intencione pura est de dictis ecclesiis
michi cura. Nimia namque fierent in hiis partibus disturbia, si non tegeret et
regeret dictas ecclesias manus mea. Super hiis audivi multa testimonia et vidi,
quod ubique fuit tranquillitas et pax multa. Multum in multis Maguntinam
ecclesiam possessionibus ampliavit et in centum milibus librarum Hallensium
ipsam a creditoribus solvendo debita liberavit. Dixit quoque michi: Ecce
patruus meus dominus Johannes, rex Boemie, suscepit a duce Brabancie centum
quinquaginta milia regalium aureorum denariorum pro eo, quod ipsum pro ducatu
in Lymburk nec per se, nec per heredes suos debet deinceps impetere, sed ab
omni debeat penitus cessare accione. Hanc quidem pecuniam suscepit, nec ad
solucionem debitorum suffecit, sed subito ut fumus nebule evanescit. Eundem
regem in illis partibus omnibus non desii querere, sed eum ut circumvolantem
cum paucis undique nullatenus potui invenire; audivi tamen ibidem a
sapientibus, quod ipsis non placet huius regis tam frequens circumagitacio et
discursus. Hastiludia et exercicia militaria ubique querit, expensas maximas
gerit et nomen sibi, quod sit miles strenuissimus acquisivit. Utinam hanc
nostri Boemi attenderent strenuitatem et audaciam, qui non cessant cottidie
committere spolium et rapinam; profugis namque et impiis terra Boemie nunc
plena est; vidimus quosdam ex illis catervatim patenter et potenter incedere,
alios latenter rapere, sua expensis fortalicia replere, nec curant regis
imperio obedire.
Est malus nunc status, multum foret ille beatus
Vir, qui fornace deberet vivere pace.
Pauper quid faciet, quando spolium sibi fiet?
Rusticus in rure, cum sint magne sibi cure,
Mendicans ibit et mendicando peribit.
Immo si cives res perdunt aut homo dives,
Fiunt mendici, cum res rapiunt inimici.
Da pacem Domine, nostre sucurre ruine.
Capitulum VI.
De morte Ottonis, ducis Bauarie, et
temporis mutacione et obitu domini Vlrici.
Eodem anno mense Decembri Otto iunior, dux Bauarie, sine heredibus in Monaco
moritur, in Lanczhut monasterio monialium in sepulcro patrum suorum sepelitur,
et sic ad ducem seniorem Henricum tocius ducatus dominium applicatur.
Sic rota fortune variatur in ordine lune.
Eodem anno siccitas in estate et caliditas nimia, sed post hoc in hyeme nix
maxima cum intenso frigore est secuta.
Tempus mutatur, Deus hinc minime variatur.
Dux unus moritur, cito dux alius reperitur.
Eodem anno de ecclesia Erbipolensi et de pluribus episcopatibus aliis
provisioni sedis apostolice reservatis Ludwicus Bauarus episcopos papales
violenter eiecit et pro sua voluntate ibidem episcopos per potenciam ordinavit.
Sepius hoc fecit: hos elevat hosque reiecit.
Eodem anno Johannes, rex Boemie, domino Altisydorensi episcopo cardinali
preposituram Wissegradensem, que annexam sibi habet regni cancellariam, contulit,
in qua dominum Johannem, Olomucensem episcopum, qui prius eandem preposituram
habuit, procuratorem suum constituit et ei ipsam sub condicionibus recommisit.
Tali vero collacioni et procuracioni Bertoldus, Henrici filius de Lippa,
fortissime contradicit, ostendens regales patentes litteras se habere, quod
ipse et non alius preposituram dicte ecclesie debeat possidere.
Sic stat lis dura pro tali prepositura.
Eodem anno idus Decembris obiit venerabilis dominus Vlricus de Babyanicz, doctor
decretorum, primum quidem multarum ecclesiarum canonicus, Pragensis ecclesie
scolasticus et administrator eiusdem episcopatus, dehinc monachus et abbas in
Zedlicz factus, tercio vero anno abbatie apoplexia percussus post annum plage
sue resignavit regimen abbacie. Qui crebrescente infirmitate viribus
destitutus, motu et gressu privatus a famulis portabatur in sede tam diu, quod
est mortuus et iuxta alios abbates in capitulo tumulatus. Sub ipsius regimine
multis debitis et defectibus gravatum est monasterium Czedlicense. Illa quidem
debita fere ad sex millia marcarum, ut dicitur, se extenderunt.
Te peto sincere Deus Vlrici miserere,
Eius et esto pia protectrix virgo Maria.
Capitulum VII.
De quadam collacione Johannis pape,
de questione divine visionis, que missa fuit de curia Romana domino Petro
abbati et de obitu eiusdem pape.
Venerande pater hec dicta sunt et facta per dominum nostrum papam in octava
beati Johannis ewangeliste die tercia Januarii in publico consistorio
assistente ultra modum communi populo, in quo interfui, et hec sunt verba pape
mentaliter per me intellecta, quantum capere omni diligencia apposita potui.
Lectis enim et recitatis auctoritatibus, quibus probatur animas sanctorum
videre Deum, quia in illis consistoriis pre ceteris opposite auctoritates
fuerant lecte et recitate, papa locutus est sub ista verborum forma: Vos
videtis, quot et quales auctoritates sunt recitate in materia ista et ad partem
affirmativam et ad partem negativam simul cum suis racionibus; unde mirari non
debetis, si ista questio est mota. Videtis enim, quod Augustinus movet eam,
Gregorius movet eam et Jeronimus et Bernhardus et multi alii doctores. Sed
aliqui moderni doctores habent quosdam suos libros compositos a quibusdam aliis
doctoribus, et illos habent pro ewangeliis, pro epistolis, pro sanctis
doctoribus, et quidquid dicitur extra illos libros, totum est inane et vanum et
maledictum. Et hoc est, quia non habent ewangelia nec curant habere, nec eciam
student in eis. Ego autem quia sic fuit continue locutus in numero singulari ut
notavi multum, postquam fui in isto statu, occupavi me in isto studio libenter
originalium et maxime Augustini et Bernhardi et eciam aliorum iuxta posse. Et
libenter fui eos secutus et recitavi dicta eorum et ideo videtur michi, quod
qui vult bene investigare veritatem istius questionis, quod habet eam convenire
in scriptura sacra et dictis sanctorum et non per viam dyalecticam. Et adiecit:
Ego sum vicarius Jesu Christi, quamvis indignus, et ideo non sum dignus positus
ad inpungnandum fidem, immo ad defendendum et roborandum pro viribus, et teste
Deo, qui omnia novit, quod libencius video et audio partem affirmativam et
raciones ad illam, quam oppositam. Et dicebat: Quare nollem ego, quod pater
meus et mater mea et consagwinei mei viderent Deum? Nonne essem ego amens,
nonne multum invidus? Dixit eciam consequenter: Et qui vult bene discutere
questionem istam, tria habet considerare: primum est, quibus est promissum
premium, quia non videtur promissum nisi supposito; et ad hec fecit multas
raciones, quia dicit Dominus in ewangelio: Vos qui reliquistis omnia et cetera,
hoc autem verbum non fuit dictum anime, nec corpori, sed supposito, ergo et
cetera. Et iterum: Quia vos sedebitis super sedes etc., anima non sedebit, sed
suppositum, ergo et cetera. Iterum: Quia sitivi et esurivi et infirmus fui et
dedistis michi et cetera. Constat autem, quod anima non propinat huiusmodi,
ergo et cetera. Iterum quando debet dari visio clara, que non stat cum spe,
quam spem dicit esse nunc in animabus separatis, nam sperant iudicium et
resurreccionem. Iterum debent exaltari, quia humiliamini sub potenti manu Dei,
ut vos exaltet in die novissimo, exaltari autem non compatitur secum perfectam
et claram Dei visionem et similia, que melius ipsi cognoscetis. Iterum: Ad quid
fieret iudicium? nam verba Christi videretur inania, cum diceret: Ite maledicti
in ignem eternum, venite benedicti et cetera; nam responderent sancti, quid
datis nobis domine verba sunt pape vos nichil datis nobis nisi illud, quod
habebamus, de vestro nobis non additis, totum possidebamus. Deberent boni et
hoc idem mali. Quibus dictis et multis aliis, que non faciunt necessitatem
scribendi, fecit unam revocacionem sub ista forma: Ego non credidi nec credo
dixisse unquam aliquid contra fidem, et si aliquis sine discrecione personarum,
qui velit michi dicere, quod per me sit dictum aliquid preter fidem vel contra
fidem sive mulier sive puer, libenter audiam et discuciam et deliberabo cum
fratribus et prelatis et paratus sum revocare et ex nunc revoco et habeo pro
non dicto et de hoc peto fieri publicum instrumentum, ad Deum sitis et
recessit. Nolo tamen vos ignorare Domine, quod Dominus pridie ante mortem suam
sic fuit in presencia omnium cardinalium publice protestatus, dixit, expresse
se credere, quod anime purgate separate a corporibus sunt in celo, celorum
regno et paradiso et cum Christo et consorcio celorum aggregate et vident Deum
et divinam essenciam facie ad faciem clare, in quantum status et condicio
compatitur anime separate et cetera, prout alias plenius vobis mittam. Vera
magistrorum cunctorum dicta sacrorum:
Celis gaudere, sanctas animasque videre
Divinum vultum dicunt, cupiuntque sepultum
Corpus ut hiis detur, per dotes glorificetur.
Fine Deus faciet hoc, duplaque gloria fiet
Corporis ac anime, prope sunt cause quia prime.
De obitu domini Johannis pape vicesimi secundi et cetera.
Eodem anno pridie Nonas Decembris in festo beate Barbare virginis, quod in
dominica, qua cantatur Populus Syon, evenerit, secundum ewangelium dicte eiusdem
dominice "Facta sunt signa in sole et luna et stellis", hoc est in
vicario Christi et in ecclesia et christianis. Nam dominus Johannes papa
vicesimus secundus mortuus est Auinione et ibidem sepultus. Sedit autem annis
fere decem et novem. Plura autem sunt facta per hunc papam, de quibus aliqua in
precedentibus sunt conscripta.
Papa stupor mundi non cavit, quin furibundi
Mortis eum morsus morderent, nunc scio prorsus,
Quod mors non curat aliquem, sed lex sua durat
Omnibus equalis. Non est vivens homo talis,
Quem mors non tanget, et quem non passio franget,
Et veniet dubia. Quare te virgo Maria
Posco pia mente, me non sine morte repente
Ex hinc transire nec me permitte perire.
Sed sis salvatrix mea semper et auxiliatrix.
Causam virgo [cape], qui mortuus est tibi pape;
Fac, sic ut hec recta, quod sint sua crimina tecta.
Servo servorum det Christus regna polorum.
Capitulum VIII.
De eleccione Benedicti pape.
Venerabili in Christo patri domino Petro, abbati monasterii Aule Regie, in
Boemia frater Durandus de Firmitate, procurator Cisterciensis ordinis generalis
in curia Romana, cum dileccione et reverencia devotum animum in omnibus
complacendi. Hoc anno, quando simul eramus in Cistercio tempore generalis
capituli, inter cetera, que michi commisistis negocia, petivistis, ut vobis
aliqua scriberem nova, que relatu essent digna. Et ecce novum fecit Dominus
super terram, quod ubique, ut autumo, iam insonuit auribus et letificavit corda
omnium, quod vobis non transscriberem, eo quod rumor iam precessit epistolam,
sed ut vestro desiderio satisfaciam, que vidi, patefacere dileccio me
compellit. Sciat itaque vestra sinceritas, quod felicis recordacionis domino
Johanne papa vicesimo secundo mortuo die undecimo mortis sue, id est in vigilia
beati Thome apostoli, dominus Jacobus, presbyter cardinalis episcopus dictus
Albus vulgariter tituli sancte Prisce, qui ab infancia sua in nostro ordine
Cisterciensi abbacia Frigido fonte educatus abbas fuerat et monachus, magister
sacre theologie effectus, in omni suo statu semper laudabiliter conversatus,
famosus ex virtutibus et graciis divinitus sibi datis, in summum pontificem
Romanum et apostolicum in caput ecclesie, Christi vicarium ab omnibus, scilicet
viginti quatuor cardinalibus canonice per modum scrutinii et concorditer est
electus, qui mutato secundum sortem nomine Benedictus duodecimus est nunc
dictus. De hac eleccione gratuita quamvis gaudeat et digne letari debeat
universalis ecclesia, tamen vos cum omnibus personis Cisterciensis ordinis
speciali tripudio debetis in domino cum graciarum accionibus gratulari. Ipsum
namque, quem in gradu humiliori ordo noster pium habuit promotorem, modo ut
dictat racio, habebit graciosissimum amatorem. Incepit enim mox in principio,
quando nomen hoc Benedictus obtinuit, ostendere, quod ordinem diligeret, ita
dicens: Hoc nomen Benedictus libenter accipio, quia sub regula Benedicti in
ordine Cisterciensi ab infancia mea vixi. Eleccioni vero ipsius, cui omnes
cernui consenciebant, ipse solus per longam moram noluit consentire. Tandem
vero victus omnium instancia invitus consenciens ita dixit: Domine Deus, quis
similis tui, suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem, ut
sedeat cum principibus et solium teneat, domini enim sunt cardines terre et
ecce cardinales tui hic; et quid faciam? Fiat voluntas tua. Et adiecit: Quis
sum ego? Non sum, inquit, principis filius, nec de nobili prosapia genitus, sed
sum de humilibus et pauperibus parentibus, me iudice alter esset dignior ista
sede. Infudit autem devocionem non modicam in corda audiencium sermo iste et
quanto humiliabat se spiritu et in ore devocio, tanto magis coram Deo et
hominibus crevit dignitas, quam renuit celsitudo. Nec mora, statim quasi de
mane, id est tercia die eleccionis sue, iste dominus vinee, scilicet ecclesie
sancte, in ipsa vinea per se incipiens operari, vocavit quidem primo omnes
cardinales ad occultum consistorium, in quo omnes hortabatur, ut secum in hac
vinea domini Sabaoth, quam Dei plantavit dextera, fideliter, ut fructum multum
faciat, laborarent. Demum addidit: Thesaurum ecclesie temporalem minorem, quam
putavimus, invenimus, de quo ex nunc pro reparacione sanctorum Petri et Pauli
apostolorum et beati Johannis in Laterano ecclesiarum Rome centum millia
florenorum deputamus. Vobis quoque cardinalibus, ut nobiscum amplius vacare
possitis universalis ecclesie profectibus, inter vos dividenda centum milia
florenorum similiter assignamus. Pluribus igitur tunc utilibus negociis
propositis, die quarta secundum fecit consistorium semipublicum; in hoc enim
tantum archiepiscopi, episcopi et prelati et quatuor ordinum mendicancium, ut
puta Predicatorum, Minorum, Augustinensium et Carmelitarum, erant summi et
generales magistri et prelati. Hiis omnibus cum papa elegantissime pro profectu
tocius ecclesie locutus fuisset, generalis minister fratrum Minorum in medio
pro suo et aliis mendicancium ordinibus locuturus surrexit et in audiencia pape
et omnium ita dixit: Quatuor sunt minima terre (Proverb. XXX). Hoc verbum
applicuit satis magistraliter ad dictos quatuor ordines mendicantes, qualiter
essent minimi racione paupertatis et humilitatis et tamen magnus Dominus eos
mirabiliter ampliasset et in ecclesia dilatasset de elemosina devotorum. Et
tandem addidit: Pater sancte decretalis illa Bonifaciana super cathedram et
cetera multum gravat nostros ordines, quia quartam instanter a nobis exigunt
clerici seculares. Petimus igitur, ut ipsam aut revocacionis aut pie
interpretacionis remedio dignemini mitigare; alias nostri nimium gravabuntur.
Cumque dominus generalis suam sentenciam complevisset, dominus papa mox
pertinenter respondit verba prophete Zacharie secundo ita dicens: Ostendit
michi Dominus quatuor fabros et dixi, quid isti veniunt facere, qui ait dicens,
hec sunt quatuor cornua, que ventilaverunt Judeam per singulos viros, et nemo
illorum levavit caput suum. Et tunc verba ista prophetica applicuit ad quatuor
ordines memoratos explanans, qualiter iidem ordines fabricarent supra dorsum
peccatorum, peccata et hereses exstirpando et quasi cornua contra inimicos ecclesie
erigendo; Judeam, id est cenfitentes et incipientes dirigendo; Jerusalem, hoc
est proficientes et pacem sectantes confortando; Israel, id est perfectos
diligendo, insuper et quasi quibusdam cornibus, disputacionum argumentis,
quasdam questiones supervacuas, scilicet de Christi paupertate et de divina
visione animarum sanctarum in patria et consimiles ventilando, quas vento
similes iudicavit. Asseruit enim tales questiones dudum per sanctorum
orthodoxorum patrum sentencias definitas et nichil fere aliud senciendum, nisi
quod tenet sancte Romane ecclesie vera fides. Volumus igitur, inquit papa, quod
ulterius ab huiusmodi questionibus, que plus scandalum generant quam doctrinam,
cessetis et in antea eas minime ventiletis, sed state in fide vera, viriliter
agite, omnia vestra in caritate fiant. Porro de quarta proposicione papa dictis
fratribus sic respondit: Constitucionem Bonifacianam de quarta et aliis
articulis in ea contentis ex maturo utique consilio et racionis libramine
editam revocari aut interpretari per nos non convenit ista vice, sed successu
temporis, quid expediens fuerit pro vobis et pro secularibus clericis, qui
similiter filii nostri sunt, proinde faciemus. Tercium consistorium papa habuit
publicum, in quo plurima bona dixit, et diversas constituciones laudabiles
edidit, quarum aliquas vobis scribam et breviter dico vobis, quod omnes, qui in
curia sunt, dant huic pape testimonium bonum et gloriam et honorem. Valete in
Christo et orate pro me et pro fratre meo Johanne a vite Firmitatense, qui hoc
anno in capitulo generali pro vobis fecit, quidquid potuit et faciet in futuro.
Datum Avinione in crastino Epiphanie Domini, pontificatus domini Benedicti pape
duodecimi anno primo, consecracionis vero eius die secundo.
Item de eodem.
Reverencie vestre pater et domine dilecte ego Johannes, notarius
procuratoris ordinis Cisterciensis, significo vobis nova curie: Quod
sanctissimus pater papa Benedictus summus pontifex a Deo laudabiliter, pie et
utiliter iam se habuit in primo suo consistorio, quod fuit in crastino Thome
apostoli, sicut totus mundus de eius promocione digne debet gaudere. Ideo non
piguit me vobis plura scribere pre gaudio singulari. In dicto itaque
consistorio fecit unam collacionem cardinalibus habens pro themate: De stercore
erigens pauperem, recognoscens se de humili et paupere natum progenie et ideo
suam eleccionem precipue a Deo et deinde a cardinalibus pie et religiose motis
ad eum et sine quorumcunque regum vel principum instigacionibus vel precibus
processisse; propter quod rogavit et monuit cardinales, ut ipsi, quia pacem
habere vellet in tota ecclesia, solliciti essent et intenti omni sollicitudine,
quomodo ipse cum eorum consilio de pace huiusmodi ordinaret, quia nunquam
intenderet gwerram aliquam habere, nisi cum ad hoc extrema necessitas secundum
iusticie tramitem provocaret. Item mandavit, ut nullus cardinalium amodo
haberet reditus aliquarum abbaciarum vel prioratuum, neque munuscula a
quocunque reciperet, sed reditibus suorum beneficiorum et obvencionum camere contentus
existerent; et quicunque esset inter eos egens, quod illius egestatem
suppleret, unde pro iocundo suo principio ipsis cardinalibus ad consolacionem
deputaret iam centum milia florenorum. Item vult, quod, quia invenit in camera
pape multas peticiones ante multa tempora signatas et ideo non traditas
personis illis, quibus debebantur, ut estimavit, quia manus cubiculariorum, qui
tradere debuerant, auro non ungebantur, quod amodo nullus cubiculariorum,
hostiariorum vel aliorum quorumcunque pecuniam a quocunque recipiat, sed
quilibet de suo stipendio sit contentus. Item vult habere tres marschalcos,
quorum quilibet regat suum officium per sex menses, qui nullum precium
sangwinis, scilicet a meretricibus, recipiat, nec aliquem iniuriose molestet.
Quibus sex mensibus elapsis faciat racionem de sua amministracione et cum hoc
stabit iuri per certos dies cuicunque querulanti de ipso. Item vult et statuit,
quod omnes prelati et episcopi usque nunc constituti in curia preter illos, qui
habent officia, vadant ad suas ecclesias, donec, si et quando eos necessarios
habuerit, per ipsum vocentur. Item vult, quod quilibet clericus moriens aput
Romanam curiam et eciam laycus possit de suis bonis quibuscunque pro salute sua
libere ordinare. Multa eciam alia bona salubria, que iam in memoria non habeo,
ordinavit. Postea die sequenti, scilicet feria sexta ante festum Nativitatis
Christi, habuit consistorium publicum, ubi presentibus religiosis omnibus et
multis prelatis et clericis secularibus reprehendit illos aspere, qui opinionem
de visione beatorum cum quadam parcialitate tenebant in suis predicacionibus,
precipiens eis, quod amodo antiquam et piam opinionem et non scandalosam et
impiam predicarent, deinde eciam omnes tam religiosos, quam prelatos, quam et
simplices clericos presentes cum magna hilaritate et sincera devocione ad
osculum pedis suscepit.
Versus boni de eodem papa.
O Benedicte tuum Benedictum si modereris
Nomen cum facto, tunc benedictus eris.
Nota versus curiales de paupertate Christi super questione.
De paupertate Christi, si queritur a te,
Quid sit credendum? tu dic, hoc esse tenendum,
Quod tenet ecclesia Romana, fides quoque dya
Dives pauper erat, sicut voluit. Modo querat
Si quis fors a te, quid sit de proprietate
Dicendum Christi? Tu dic studiosius isti,
Quod res ostendat tibi, quas nullo modo prendat
Cristi diva manus. Homo scit, nisi sit male sanus,
Omnia subiecta fore Christo, nullaque tecta.
Cuncta dedit gratis fons divine pietatis,
Que dedit, inquire, si sint tua, vel sua; scire
Hoc poteris facile, quia nil retines ita vile,
Quod teneas per te. Si sic tu dicas aperte:
Hec mea propria res, dic, qua racione negares
Hoc domino danti, pocius dicam mutuanti,
Cum sua sint cuncta, sua propria sunt tibi iuncta?
Hec bona vult, quantum sumit tamen is sibi tantum
Christus pro victu, quantum vult hic et amictu;
Hiis est hic usus, sed nunquam rebus abusus,
Que mittebantur Jude, loculisque dabantur,
Quod dedit, ante datur vel nunc tamen hic dominatur.
Ergo Dei nate, ditissimus es deitate,
Ast in natura carnis scimus tibi dura.
Pauper vis fieri, vis pauperibus misereri,
Quam suscepisti paupertatem, docuisti,
Tu possedisti proprias res, si voluisti,
Aut in communi tibimet servando vel uni,
Hoc si fecisti, cum iudicat iste vel isti.
Hoc tamen expresse per papam dicitur esse
Questio finita, nec in hoc lis tota sopita;
Nam tractatur adhuc a pluribus huc simul illuc,
Attamen hoc scimus, in scriptis et reperimus,
Dives pauper erat Deus ac homo, nemoque querat
Hac de materia temerarius, quia virgo Maria
Pannis involvit hunc vilibus atque revolvit;
Pauperis exemplo fert paucula munera templo.
Nendo, laborando manibus vixit, tibi dando
Exemplum vite. Quia si vis vivere rite,
Fer paupertatem mundi, quia fertilitatem
Regni celestis acquires. Est tibi testis
Hec celi princeps. Nos protege virgo deinceps,
Spem da perfectam michi Christe, fidem quoque rectam,
Da te diligere, te tota mente tenere,
Tempore da mortis felicia gaudia sortis.
Capitulum IX.
De matrimonio Ottonis, ducis Austrie,
et Anne, filie regis Boemie, anno Domini MCCCXXXVo.
Ut discordia, que inter Johannem, regem Boemie, et duces Austrie fuerat,
sedaretur, de matrimoniali remedio a sapientibus pacem diligentibus cogitatur.
Sic igitur tractatur, ut Ottoni viduo Anna puella duodecennis, Johannis regis
filia, copularetur, sed quia inter se fuerunt iuncti in tercia consangwinitatis
linea, ad papam Johannem vicesimum secundum mittitur et dispensacio obtinetur;
siquidem predicta puella, que nata in Cambia fuerat, sorore eius Elizabeth
dudum in Aula Regia sepulta de Luczelburk, ubi quatuor annis manserat, Pragam
quarto Nonas Februarii anno dominice incarnacionis MCCCXXXVo die
dominico est adducta; abhinc die octavo Znoymam deducitur, ubi iterum octavo
die exitus ipsius de Praga die dominica ad vesperam Ottoni, duci Austrie,
thalamo sociatur. Fit omnibus leticia et gaudium magnum et tripudium; duravit
ad triduum hoc convivium opulentum. De promptuariis Karoli, marchionis Morauie,
fratris sponse, cunctis ministratur habunde. Erant ibi tres episcopi, quinque
duces, barones, comites innumerabiles et magnates. Dixit quoque michi ibidem
marschalkus Karoli marchionis, quod de nocte pabulum pro sex milibus daret
equis. Predicta Anna, licet annis tenella, tamen ostendit in opere preventa
utique Dei gracia, quod sensibus esset sana. Cum enim sabbato ante diem
dominicam sue copule in castro, quod Jarospicz dicitur, iaceremus, de mane me
vocari iussit et preparans se ad sacramentum matrimonii confessa devote fuit.
Hoc haut dubium indicium et inicium est bonorum. Loco et tempore pretactis
nupcie inter comitem de Recz et filiam ducis Oppauie sunt pariter celebrate.
Hiis peractis itaque nupciis Karolus marchio in Morauiam, marchionissa in
Pyeskam, Otto dux cum sponsa sua in Austriam processerunt.
Anna quod nomen tibi sponsa salus sit et omen,
Hoc da Christe pie, mater fuit Anna Marie,
Et si nosse velis, fuit Anna parens Samue(lis),
Qui quasi de celis datus est propheta fidelis.
Carpentemque viam iuvenem preit Anna Thobiam.
Det Deus istarum tibi virtutes dominarum,
Det tibi, quod crescas, magnaque virtute senescas,
Crescere te faciat Deus, et custos tibi fiat,
Crescas in mille, cito milia, prestat hoc ille,
Qui scit regna dare, qui scit reges reprobare,
Cui subsunt cuncta, sibi sis per secula iuncta.
Capitulum X.
De secundo matrimonio regis Johannis
Boemie et ipsius actis aliis, de morte Henrici, Karynthyani ducis, et regine de
Grecz et cetera.
Hoc anno in festo Epiphanie rumor inopinatus, veridicus tamen in regno Boemie
insonuit, qui Johannem, regem Boemie, contraxisse legittimum matrimonium cum
Beatrice virgine, filia ducis Borbonie comitis Claremontis, in partibus Gallie
nuncciavit. Ideo rex Johannes circa idem tempus in Francia hastiludium et
torneamentum cum nobilibus habuit, in quo plurimum gravibus ictibus lesus fuit.
Porro Philippus, rex Francie, quod ipso ignorante tale militare exercicium
factum fuerat, omnes qui interfuerant, Parysius captivavit; ipse vero rex
Boemie captivos suis intercessionibus liberavit. Nullus enim in regno Francie
bellum aut similes militares actus audet facere, nisi de ipsius regis
exstiterit voluntate. Predictus vero rex Johannes tercio kalendas Augusti die
dominico reversus de partibus Gallie Pragam venit, qui mox die altera contra Ludwicum
Bauarum, deinde contra ducem Austrie expedicionem fecit publice proclamari. Cum
vero de diversis terris et de regno Boemie iam preparati plures nobiles armati
ad expedicionem procederent, parlamentum inter dictos principes circa
Ratisponam in Bawaria indicitur, ubi acceptis trewgis usque ad festum beati
Johannis baptiste proclamata expedicio per Johannem, regem Boemie, revocatur;
Mysnensibus vero et quibusdam aliis nobilibus, qui se ad expedicionem indictam
aptaverant, licet non pungnaverant, plus quam quatuor milia marcarum per regem
Boemie racione stipendii assignantur.
Eodem mense contra Bolconem, impium et crudelem principem, ducem Slesye,
dominum de Monsterberk, monasteriorum Heynrichow et Kamencz destructorem
cunctis odibilem, Johannes, rex Boemie, mittit exercitum, in quo fecit
capitaneum Karolum, primogenitum natum suum. In eodem prelio, ex qua causa
fuerit, nescio, plus arrisit Polonis Martis gracia quam Boemis. Nam centum
quinquaginta viri de Boemia sub galeis captivati, per Johannem, regem Boemie,
sunt cum octingentis sexagenis grossorum pragensium liberati.
Eodem anno mense Marcio mortuus est dux Heynricus Karynthie, comes Tyrolis,
qui propter hoc, quod in Boemia pro tempore negligenter fuerat, conswevit se
regem Boemie in suis epistolis usque ad suum obitum nominare. De isto duce in
primo volumine plurima sunt conscripta. Quo mortuo mox Albertus et Otto, duces
Austrie, ipsius avunculi, accedentes ad Ludwicum Bauarum, ab eo ducatum
Carynthie in feodo receperunt asserentes, quod idem ducatus de iure esset ad
imperium devolutus, eo quod essent a duce predicto tantum filie, sed non
aliquis heres masculinus derelictus. Ipsi quoque prefati duces Austrie quedam
privilegia produxerunt, per que se habere ad ducatum Carinthie ius ostenderunt.
Johannes vero, secundogenitus filius Johannis, regis Boemie, gener dicti
Henrici, ducis Carynthie, cui prius fere omnes nobiles de ducatu Carynthie et
comicia Tyrolis homagium fecerant, dictis ducibus Austrie, qui cum exercitu
magno venerant, non poterat resistere, quamvis ibidem in illo esset tempore.
Igitur cogitur de ducatu cedere et in sola comicia castro Tyroli cum suis
fidelibus permanere. Hec una causarum exstitit, propter quam Johannes, rex
Boemie, in Boemiam venit de Gallia et contra Ludwicum et duces Austrie
expedicionem, ut dictum est, fieri ordinavit. Dixit enim predicta fieri in
preiudicium suum et sui filii obprobrium et contemptum.
Hoc anno nono kalendas Junii in die beatorum Donaciani et Rogaciani, in
vigilia tunc Ascensionis Domini, nata est Karolo, marchioni Morauie,
primogenita filia Margareta ex coniuge sua Blanca. Hoc anno sexto idus Aprilis
facta est circa medium noctis lune eclipsis; hiems fuit aspera, nivosa et longa
estas nimium frigida et pluviosa; ideo vindemia parva et tarda, scilicet circa
festum Simonis et Jude apostolorum est secuta, quia uva cunctorum fuit quasi
uva fellis et botrus amarissimus.
Eodem anno quarto decimo kalendas Novembris mortua est Elizabeth, quondam
regina Boemie et Polonie dicta de Grecz, et in Brunna sue fundacionis
monasterio sanctimonialium Cisterciensis ordinis est sepulta, de cuius
condicionibus et vita superius sunt notata.
Isti regine da dona Deus medicine;
Ipsam purgatam culpis fac esse beatam.
Fac, ut letetur et sanctis associetur.
Pax sit semper ei, sancteque locus requiei.
Eodem anno in die beate Katherine absque heredibus obiit Henricus, dux
Slesie, dominus Wratislauiensis. Quo mortuo mox Johannes, rex Boemie, Karolum,
filium suum, misit, qui se patris nomine de civitate Wratislauiensi et de aliis
cunctis ad ducatum eundem pertinentibus sine contradiccione qualibet
intromisit; sic enim dux Heinricus idem disposuerat adhuc vivus.
Capitulum XI.
Qualiter Johannes, rex Boemie,
alienavit regnum Polonie.
Eodem anno circa idem tempus Johannes, rex Boemie, cum Karolo, filio suo, et
cum pluribus suis satrapis Vngariam pacifice intravit et Karolum, regem
Vngarie, in castro suo, quod Blyndenburk dicitur, visitavit. Ubi tribus
ebdomadis iuramento et pacto inter se de fide et concordia mutuo servanda factis
Johannes, rex Boemie, Casymir, regem Cracouie, filium Lotkonis, cui ipse coram
rege Vngarie regnum Polonie pro viginti milibus marcarum vendiderat, secum
adduxit et Pragam in die beati Nicolai cum eo pariter introivit. Ideo rex
Casymir pluribus susceptis honoribus Prage per dies novem mansit et ad sua
rediens ius et titulum regni Polonie consenciente Johanne, rege Boemie,
hylariter reportavit. Igitur ex hac die Johannes, rex Boemie, tam sigillis,
quam epistolis cessavit se regem Polonie nominare. Isti itaque tres reges
pariter confederati se iuvare mutuo nunc contra omnes alios principes sunt
parati; inter cetera amicicie federa est promissum, quod Johannes puer
quinquennis, filius Henrici, ducis Bauarie, ducere debeat futuro tempore filiam
Casymir, regis Polonie, pro uxore. Hoc itaque regnum Polonie, quod triginta
septem annis in persona piissimi Wenceslai regis fuerat regno Boemie unitum, ab
ipso modo quibusdam adiectis condicionibus est divisum.
Eodem tempore Johannes rex fere omnia monasteria et civitates gravissimis
exaccionibus talliavit; maiorem autem partem pecunie ad partes Reni et Gallie
creditoribus suis misit, reliquam vero partem stipendiariis assignavit. Eodem
tempore Johannes, rex Boemie, tam in castro Pragensi quam in Maiori civitate in
domo habitacionis sue mandavit plurimum edificari et eciam modo Gallico
laborari, verum tamen ea, que fiunt nunc in castro edificia, prius per Karolum
marchionem fuerant inchoata.
Capitulum XII.
De adventu nove regine Boemie et de
expedicione Johannis regis contra Austriam. Annus Domini MCCCXXXVI.
Hoc anno in crastino Circumcisionis Domini Johanne existente Prage in sua
mansione Beatrix, coniunx sua, quam in partibus Gallie anno transacto in
matrimonium duxerat, Pragam venit, cui universus Pragensis clerus et populus
decenter occurrit eamque reverencia, qua decebat, suscepit; post cuius adventum
Johannes rex duobus fere mensibus stabiliter cum ea Prage mansit, et Blancam
marchionissam, que sibi usque in Egram obviam iverat, eidem pro solacio
deputavit, que secum indivisibiliter habitavit. Sunt autem mutuo sibi plus
grate, eo quod ad invicem sunt cognate. Qui nescit Gallice fari, cum ipsis non
poterit commode conversari.
Eodem tempore die tercia post Circumcisionem Domini Karolus, marchio
Morauie, in auxilium fratris sui Johannis secundo nati, ducis Karynthie, ex
iussione regis, patris eorum, in Carynthiam venit, ut sibi contra homines ducum
Austrie opem ferret; sunt enim hii continue in conflictu Karinthie pro ducatu.
Hiis diebus Ludwicus Bawarus ad Johannem, regem Boemie, legatos suos misit, per
quos Egram civitatem, castra quoque Flos et Parthsteyn reddi imperio minis
appositis requisivit. Qui congruo responso accepto a rege minime formidante
reversi in regionem suam fuerant sine fine.
Eodem anno mense Februario Johannes, rex Boemie, in die beati Mathie
apostoli de Praga egrediens congregata copiosa de diversis terris pugnatorum
multitudine procedit contra Albertum et Ottonem, generum suum, duces Austrie,
quorum terras ex aquilonari parte Danubii per totum tempus Quadragesime et
Pasce plurimum ferro fugavit et turbavit igne. Viginti expugnavit municiones,
captivavit tam de Austria quam de aliis terris multos comites, ministeriales et
nobiles, nec non muratas cepit civitates aliquas. Porro dux Austrie in campis
terre sue iacens cum duobus milibus galeatis et cum viginti milibus peditibus
expeditis ad prelium hominibus Johannem, regem Boemie, qui duo milia et
trecentos galeatos et quindecim milia peditum electorum habuit, invadere prelio
non presumpsit. Sed pro certo intelligens, quod Johannes rex Boemie ad hoc se
omnino disponeret, ut ipsum ducem in crastino pugnando invaderet, dux in nocte,
que diem beati Georgii sequitur, cum toto suo exercitu clam fugit, postquam
nemo in castris, que metati fuerant, de mane inventus fuit. Ex hac fuga maior
fit exercitui regis audacia et iam securi se diffundunt per villas et castella,
dampna faciendo maiora, ubique ipsis arridente fortuna. Tandem Johannes, rex
Boemie, suis aliqualiter negociis ibidem dispositis et suis hominibus in
municionibus acquisitis pro custodia derelictis cum quibusdam stipendiariis in
vigilia beati Vrbani Pragam rediit, ubi in brevi magnam pecuniam acquisivit.
Ipse namque ex quorundam informacione Prage in synagoga Judeorum fodi fecit, et
circiter duo milia marcarum in auro et argento et denariis sub terra invenit.
Fodi quoque circa sepulcrum beati Adalberti martyris in castro precepit, sed
pecuniam fodiens non invenit. Die vero decimo adventus regis in Pragam rex
Judeos mandavit per omne dominium suum captivari; ex hac captivitate rex
ditatur non modica pecunie quantitate. Hiis diebus Johannes rex talliam, quam
vngelt communiter nominant, universis sui regni civitatibus et oppidis
forensibus inposuit, ex quo maxima in populo turbacio facta fuit. Omnes tam
clerum quam laycum vexacio hec includit; abstulit eciam tunc rex Johannes in
vigilia beati Viti monasterio beate Virginis in Aula Regia castrum Landesperk
et adiacencia omnia ibi bona sua regia potestate, sed accedente abbatis et
conventus nullatenus voluntate. Igitur copiosa pecunia, scilicet viginti milia
marcarum, ut dicitur, per Johannem regem subito congregata cito dispergitur,
stipendiariis pars solvitur, pars alias emittitur et totaliter dissipatur. Hiis
omnibus sic factis Johannes rex in die beati Albani martiris de Praga
egreditur, in Morauiam cum exercitu proficiscitur ac statim inter ipsum ac
Karolum Vngarie ac Jaromir Cracouie reges in Marhekk concilium celebratur.
Eo tempore Karulus, rex Vngarie, sexcentos galeatos viros habuit et multa milia
levium sagittariorum, Jaromyr vero, rex Cracouie, trecentos leves et ducentos
galeatos dicitur in exercitibus suis habuisse, qui omnes una cum Johanne, rege
Boemie, constanti animo intendunt duces Austrie acriter inpungnare, quos reges
Henricus, dux Bauarie, toto adiuvat suo posse.
Capitulum XIII.
De preliis domini Johannis regis et
aliis.
Eodem anno in festo beati Jacobi rumor multos terrens in Boemia ubique
intonuit, cuius veritatem rei exitus comprobavit. Ecce, inquiunt omnes, iste
Ludwicus Bauarus ab ecclesia reprobatus, venit cum armatis innumerabilibus
duces Austrie contra regem Boemie adiuturus. Ipse enim tunc non longe a
Ratispona fixerat sua castra, abinde proficiscens terram Henrici, ducis Bauarie
subintravit, quam hostiliter inpungnavit. Quo audito Johannes, rex Boemie, qui
tunc erat in metis Austrie, quasi leo rapiens et rugiens et veluti aquila
sumptis sibi pennis velocibus gressibus cum paucis primo transiens per Budweys,
Cambiam, in Struwingam in subsidium genero suo venit Henrico, duci Bauarie. Cum
toto suo, qui ipsum secutus fuerat, exercitu iuxta Landaw prope flumen Ysaram
in campestribus satis tutis tentoria sua fixit; Ludwicus vero cum quinque
milibus et quingentis viris, in quorum capitibus cristate galee emicabant, et
cum gravi multitudine aliorum, quibus clipei, sagitte, gladius et lancee
pugnandi audaciam ministrabant, inter monasterium Alderswach Cisterciensis
ordinis et Danubium se in prato magno collocat et ad prelium se et suos aptat,
et quoniam inter ambos exercitus non fuit longa distancia, audires et cerneres
ibi cottidie nova bella; iste capitur, ille ceditur, alter deicitur, alius
vulneratur, nocte et die non cessant a certamine et a lite. Otto autem dux
Austrie iam de terra sua ad Ludwicum Bauarum venerat et ipsum ad prelium contra
regem Boemie instantissime provocabat. Rex vero Johannes una cum Henrico duce,
suo genero, quatuor milia et quadringentos electos viros armis decoris et
galeis insignitos secum habuit, et licet minor esset numero, tamen animo
videbatur maior. Cumque contra se hii duo exercitus validi, parvo loci spacio
segregati, diebus duodecim erectis vexillis quasi pugnaturi cottidie
iacuissent, ecce die tercia decima, hoc est XVo kalendas Septembris,
Ludwicus Bauarus ad instanciam Ottonis, ducis Austrie, cum toto ipsius exercitu
castra movit, et per Patauiam descendens versus Linczam pervenit. Post eiusdem
Ludwici processum a loco, quo iacuerat, Johannes, rex Boemie, uno die cum sua
acie stetit immobilis, donec videret plenius, quo se converteret Ludwicus.
Audiens vero Johannes, rex Boemie, quod Ludwicus versus Boemiam procedere
intenderet, ipse sine mora per viam, qua in Bauariam venerat, cum festinacione
in Boemiam revertitur et iuxta Budweys ad ipsum diffusus suus exercitus
congregatur. Fuit autem regis intencio, ut transitum nauticum per Danubium
defenderet Ludowico. Effusa vero ibi est contencio super principes, Ludowicum
videlicet et Australes; etenim Ludowicus requirit a ducibus Austrie quatuor
civitates muratas sibi obligari pro pignore pro resarciendis dampnis sue
milicie, si que ipsam in bello forsitan contingeret sustinere. Igitur ducibus
Austrie Ottone et Alberto hiis verbis minime consencientibus, Ludwicus cunctis
curribus suis honeratis ex providencia Australium cum victualibus, plus victus
quam victor in terram suam cum omni gente sua sine preliis est reversus. Quo
abeunte Albertus et Otto fratres, duces Austrie, a Johanne, rege Boemie,
concordiam quesiverunt, quam divino afflante spiritu amicabiliter invenerunt
pridie Nonas Septembris. Hac facta concordia mox letatur Boemia cum Austria,
dispargitur milicia et visitat quisque sua. Et licet dicti principes bellum
campestre non commiserunt generale, verum tamen monasteriis et rurensibus in
exitu et reditu ipsorum dampna permaxima intulere. Testantur de hoc plura
monasteria, que fere ad ultimum exterminium sunt deducta. Igitur Johannes, rex
Boemie, post tractatum concordie XVII kal. Octobris Pragam veniens statim
pecunias multas colligit, cum quibus quibusdam militibus stipendia sua solvit.
Mansit autem Johannes rex Prage diebus tredecim, in quibus inter alia, que
diversis diversa intulit gravamina, a monasterio Aule Regie mille sexcentos
florenos extorsit aureos, et se redditurum castrum Lanczperk, quod violenter
abstulerat, repromisit. Demum in vigilia beati Wenceslai martiris Johannes, rex
Boemie, Pragam egressus Wyennam venit, ubi cum ducibus Austrie per dies octo
moratus Karolum, regem Vngarie, iterum visitavit, nec non apud ipsum, ut
concordet cum ducibus Austrie, laboravit. Talis vero ordinacio facta est in
concordia, ut ad duces Austrie titulus Karynthie et ad Johannem filium regis
Boemie pertinere debeat Tyrolis dominium comicie. In diebus illis Johannes, rex
Boemie, sub pretextu necessitatis extreme quoddam opus multum commendabile pro
sarcophago et ornamento sepulchri beati Wenceslai martiris in castro Pragensi
multis laboribus inchoatum et aptatum intercipit [et] tunc temporis impedivit.
Ipse namque Johannes rex imagines sanctorum ex argento artificialiter plurimas
iam distinctas et ad ipsorum effigiem plerumque iam totaliter deductas simul
tollit et suis creditoribus obligavit. Erat autem pondus huius pecunie marce
Pragenses quingente. De hiis Karolus iuvenis ducentas marcas de suo fisco
contulit, partem reliquam tota dyocesis Pragensis sub forma questionaria
comportavit.
Capitulum XIV.
Qualiter Johannes, rex Boemie,
Prussiam secunda vice iverit et de pluribus aliis. Annus Domini MCCCXXXVII.
Anno Domini MCCCXXXVII in die Innocentum Johannes, rex Boemie, mitigata cum
ducibus Austrie dampnosa discordia de Praga cum Karolo, suo primogenito, exiens
Wratislauiam veniens, ubi pecunia non modica a populo graviter extorta et
copiosa principum ac nobilium multitudine de diversis partibus congregata cum
direccione fratrum Cruciferorum de domo Teutunica in Prussiam processit contra
Lyttwanos viriliter pugnaturus. Et quia hiemis lenitas non permisit glacies in
locis paludosis et aquosis, que ibi habundant, fieri, ut per glacies velut per
pontes christianus exercitus contra hostes Christi transiret et eos in suis
terminis apcius et acrius inpugnaret, igitur omnes cristiani, frustrati spe
belli ex aëris qualitate, non magna ibidem adepta utilitate redire ad propria
cogebantur. Ille autem predictus cristianus exercitus, ne nichil omnino in
paganorum partibus fecisse videretur, Henricus, dux Bauarie, gener Johannis,
regis Boemie, cum aliorum principum amminiculo fortalicium in terminis
Lytwanorum fossatis et edificiis bene munitum potenter construxit, in quo
milites et audaces viros strenuos ad duos annos iam preparatis necessariis
collocavit, ut Litwanos frequenter inpungnent et infestent et futuro tempore
cristianis venientibus preparent aditum tuciorem. Hiis peractis Johannes, rex
Boemie, cum Karolo, suo primogenito, et cum pluribus comitibus et militibus ac
aliis nobilibus de Prussia rediens in die beati Ambrosii episcopi Pragam venit,
quem Henricus, dux Bauarie predictus in Pragam est in Ascensione Domini
subsecutus et abhinc in Bauariam est reversus. Sub istius temporis curriculo
Johannes, rex Boemie, se senciens in suis oculis, quos nunquam acutos habuerat,
plerumque deficere, medicorum cepit auxilium pro acuendo visu in oculis
advocare, quorum unus Gallicus in praxi illa deficiens ex mandato Johannis,
regis Boemie, in Wratislauia in flumen Oderam sacco impositus est proiectus;
quo extincto alter paganus de Arabia veniens vocatus per ipsum regem in Praga,
multo illato regi martyrio cum verbo tamen consolatorio Johannem regem in
dextro oculo penitus excecavit. Idem paganus, quia non solum regem, verum eciam
multos per suam chirurgiam deceperat, extinctus quidem fuisset, si veniendi et
recedendi eidem securitas per regem promissa certitudinaliter non fuisset.
Hoc anno XIIIo kalendas Marcii fuit eclipsis lune.
Eodem anno Vo kalendas Marcii Beatrix regina, secunda Johannis
regis coniunx, peperit Prage filium suum primogenitum, qui puer tercio decimo
die nativitatis sue in castro Pragensi per Pragensem episcopum baptizatur;
nomen obtinuit in baptismate Wenceslaus. In nativitate huius pueri non multi
gaudebant, quia ipsum processisse non de stirpe Boemica asserebant, rex vero
pro hoc filio plurimum est gavisus.
Eodem anno IIIo idus Maii dominus Ortwinus quintus, abbas in
Scedlicz, quarto anno sui regiminis moritur, pro quo dominus Nicolaus, custos
Scedlicensis ecclesie, qui tunc in Romana erat curia, absens eligitur, qui in
die beati Dionysii martyris de curia revertitur et reverenter susceptus
omnibus, que ad abbacie spectant officium, investitur.
Eodem anno XVo kalendas Junii Beatrix regina in castro Pragensi
ab Johanne eiusdem ecclesie episcopo die dominico non cum tanta sollempnitate
celebri, quantam nos alias priori tempore vidimus in huiusmodi coronacionibus
fieri, corona regni Boemie coronatur, Johanne rege sine corona et absque
regalibus induviis assistente; subsequitur post hoc officium apud fratres
Minores Prage convivium sumptibus moderatum. Hec itaque regina Beatrix quarto
decimo coronacionis sue die adepta titulum coronate regine Boemie cum parva
comitiva exiit Pragam et in Luczelburgensem directe progreditur comiciam,
primogenito tamen suo Wenceslao in Praga sub nutricis custodia derelicto. In
hujus regine recessu plus omnis letatur populus quam adventu. Omnes enim regni
Boemie incole plus optant Blance marchionisse prospera quam regine. Blanca quidem
marchionissa, cum Beatrix regina in Luczelburk procederet, procedit in Morauiam
in castro Brunne habitans iussu regis. Predictis omnibus Karolus marchio non
interfuit, sed videns faciem patris erga se non esse claram ut heri et nudius
tercius de Praga mense Junio recesserat, fratremque suum Johannem, ducem
Karynthie, aliosque principes suos consanguineos, ut tempus redimeret,
visitabat, et quia nichil penitus de pecunia prohibente patre de regno percepit
Boemie, solo sine re titulo fretus marchionatus Morauie cogitur a Uenetis et
aliis civitatibus Lombardie stipendia militaria recipere et sibi sueque familie
ex hoc de necessitatibus providere. Licet paterna promocione caruerit, tamen ab
alienis munera tam temporalis quam spiritualis benediccionis copiose obtinuit
in tantum, quod omnis, qui eum noscit, nacio benedicit et adhuc, quot degit in
partibus alienis, expectans fortune tempora melioris.
Eodem anno mense Julio stella cometa notabilis in septemtrionali plaga prope
polum articum apparuit, que plus quam per mensem diversum motum versus Austriam
et occidentem habens michi et aliis visa fuit, quam stellam precesserat
caliditas et siccitas destruens vere omnes herbas; subsequitur quoque bladi et
vini inopia sed copia caristie locis multis.
Eodem tempore Philippus, rex Francie, certis intimavit litteris et nuncciis
Johanni, regi Boemie, quod bellum haberet adversus regem Anglie; super hoc
asseruit de ipsius regis presencia se plurimum indigere. Quo audito statim
Johannes rex postpositis omnibus aliis arduis negociis regnum Boemie Bertholdo
dicto de Lyppa, Wissegradensi preposito, commisit, et ipsemet septimus latenter
in die beati Kiliani noctis tempore de Praga nemine opinante exiit, portam
civitatis mox post se claudi iterum precepit et sic festinando in Frankenfurt
die quarta post eius exitum pervenit, ibique colloquio mutuo cum Ludwico Bauaro
tribus diebus habito ad Philippum, regem Francie, pervenit et ut dicitur, cum
isto rege Francie contra regem Anglie pugnaturus. Pretacta regum famosa
discordia iam commovit in Almania plura loca, siquidem Ludwicus Bawarus cum
omni sua possibilitate auxilium proponit afferre, principes vero plures alii
assistere alteri volunt parti. Istud experimento didici, cum hoc anno in
Herbipoli in via generalis capituli cum tredecim essem abbatibus constitutus;
misit enim Ludwicus Bauarus nobis litteram in hec verba:
Littera imperatoris.
Ludowicus, Dei gracia Romanorum imperator semper Augustus. Religiosis viris,
dilectis suis, de Elbra, ceterisque suis coabbatibus de Almania in via
generalis capitoli constitutis graciam suam et omne bonum. Ex relacione
veridica personarum fide dignarum sumus plenius informati, quod Philippus de
Valesio, qui se regem Francie asserit, et sui complices omnes cuiuscunque
condicionis homines de Almania ad partes sui dominii venientes occupat et
molestat in non modicam nostri et sacri imperii contumeliam et contemptum.
Cupientes igitur vobis de imminenti periculo precavere, mandamus vobis
districcius et precise, quatenus ab arrepto itinere retrocedentes ad propria
statim visis presentibus redeatis, sicut nostram graciam conservare et pericula
personarum ac rerum vestrarum volueritis evitare. Datum in Slusingen, regni
nostri anno XXIIIo, imperii vero decimo sub nostre maiestatis
tergotenus apposito sigillo.
Huius littere tenore percussi intermisimus ceptum iter, et vidimus ubique in
Franconia et alias gentem consurgere contra gentem. Benedictus vero papa, ut
dicitur, duos misit cardinales a latere, ut inter predictos reges concordiam
debeant ordinare. Hiis temporibus propter grave et intolerabile iugum, quod
Johannes rex propter frequentes tallias et exacciones monasteriis et
civitatibus presens inposuit et absens inponere non desistit, religiosorum ac
civium universorum status viluit et fere ad ultimum exterminium iam pervenit.
Testatur hoc Aula Regia, que fere in mille marcis est creditoribus graviter
obligata; super hiis omnibus in manu aliena est hereditas monasterii fere tota.
Ergo clamare domus hec vocemque levare
Cogitur ad celum. Petit, ut Deus hoc grave prelum,
Quo premitur, pellat et cuncta nociva repellat,
Tempora prospera det, felixque sors in ea stet,
Ut sic proficiat, ut iugis laus ibi fiat
Eterno patri, Christo, sancte quoque matri.
Hic tu virgo pia, cum sis patrona Maria,
Huc fer solamen, hoc fac velociter amen.
Capitulum XV.
De quodam eventu edificatorio, qui
accidit Prage in ecclesia beati Andree apostoli.
Anno Domini MCCCXXXVIo feria sexta post festum beati Viti
ecclesia beati Andree apostoli totaliter est cremata, ita quod altaria tria,
que ibi prius fuerunt, virtute incendii sunt confracta et eciam violata, ita
quod nova reconciliacione et reconsecracione et reformacione una cum tocius
ecclesie corpore indigebant. Eiusdem incendii tempore Deus, creator omnium,
perpetue memorie commendandum insigne ibidem miraculum ad sui gloriam ostendere
est dignatus. Nam sacrosancta hostia corporis Dominici pro infirmis secundum
conswetudinem in fenestra reservata in una iacuit pixide et vasculo ad hoc
apto, cui vasculo panniculi quidam annexi fuerunt pro decore. Igitur ecclesia
iam igne totaliter consumpta, cum eadem die homines ecclesiam intrare non
poterant, sed omnes lapides fractos et fenestram, in qua corpus Domini fuit,
dissipatam cernerent, frater Nicolaus, de Aula Regia monachus, ad fenestram
accedens et querere volens, si forsan alique reliquie corporis Dominici et
vasculi apparerent, ut tolleret omnino, quod mestus quesivit, in parte letus
invenit in toto integrum atque salvum. Nam nec in vase nec in pannis ardor
ignis aliquis apparebat. Hoc miraculum honorabilis dominus Petrus, abbas Aule
Regie, patronus eiusdem ecclesie, audiens devote pixidem ad capellam domus sue
deportari fecit et ibidem in altari reverenter conservari, donec cremata
fenestra fieret reformata, ut ibidem sacrosancta hostia reportata fidem augeret
fidelibus et sue potencie et gracie omnibus petentibus munera largius
condonaret. Sic est sacrosancta hostia adoranda.
Pane tuo Christe cur clam nobis tribuis te?
Digne rex fortis nos pascas tempore mortis amen.
Anno incarnacionis MCCCXXXVIIo undecimo kalendas Januarii ad
procuracionem venerabilis domini Petri, abbatis Aule Regie, reverendus in
Christo pater Przibislaus, episcopus Satoranensis, ordinis Minorum antea
ecclesiam beati Andree apostoli reformatam una cum cimiterio reconciliavit
auctoritate domini Johannis, Pragensis episcopi XXVII, et in ipsa ecclesia
eodem die tria altaria, duo scilicet reformata et tercium per dominum Petrum,
predictum abbatem, ex novo constructum cum solempnitate debita consecravit ad
honorem sancte et individue trinitatis et gloriose virginis Marie, omniumque
celestium virtutum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martirum,
confessorum atque sanctarum virginum ac omnium sanctorum, in quibus multorum
sanctorum reliquie, ut patebit inferius, continentur. Titulus vero primi et
maioris altaris beato Andree apostolo ascribitur et secundi altaris ad dexteram
collocati beatis Nicolao pontifici et Blasio episcopo et martiri, tercii vero
altaris ad sinistram collocati sanctis virginibus et martyribus Katherine,
Margarethe et Barbare titulus annotatur. Ut autem huius ecclesie beati Andree
condicio et antiquitas perfeccius cognoscatur, litteram quandam in ipso altari
maiori concremato tempore consecracionis per predictum dominum Przibislaum episcopum
cum sigillo episcopali et cum capsula reliquiarum inventam et extractam de
verbo ad verbum hic ad maiorem memoriam et admiracionem duximus inserendam.
Erat eiusdem littere tenor talis:
Tenor littere.
Anno Dominice incarnacionis Millesimo centesimo sexagesimo quinto indiccione
tercia decima, epacta sexta, concurrente vero tercia ego Daniel, licet
indignus, Dei tamen gracia Pragensis tercius decimus episcopus, anno
ordinacionis mee quinto decimo, mense sexto, die mensis undecimo, quinto idus
Octobris regnante gloriosissimo et serenissimo Romanorum imperatore semper
Augusto Friderico, temporibus quoque gloriosissimi regis Boemorum Wladislai has
reliquias horum sanctorum in hoc altari propria manu recondidi: de ligno
Domini, de sepulcro Domini, sancte Marie virginis, de vestimento Domini, sancti
Johannis baptiste, sancti Andree apostoli, sancti Jacobi apostoli, sancti
Adalberti martiris, sancti Thymothei et Apollinaris, sancti Gereonis et
sociorum eius, sancti Christophori et sociorum eius, sancti Benedicti, sancti
Johannis, sancti Mathei, Ysaac, Cristini martirum, beati Pancracii martiris,
sancti Wenceslai martiris, sancti Clementis pontificis et martiris, sancti
Martini episcopi et confessoris, sancti Henrici confessoris, sancti Mauri
confessoris, sancte Marie Magdalene, sancte Gerdrudis virginis, undecim milium
virginum, sancte Ludmille et aliorum plurimorum sanctorum. Titulus vero sancto
Andree annotatur. Isti et omnes sancti Dei intercedere dignentur pro me
peccatore ad Dominum. Amen. Ego Wladislaus, rex Boemorum eiusdem temporis, idem
oro. Amen. Ego Judita, regina Boemorum eiusdem temporis, idem oro. Amen, Amen.
Ego Petrus dictus abbas de Insula, constructor huius ecclesie, idem oro. Amen,
Amen, Amen.
Hec est conclusio littere in altari per dominum episcopum invente. Et
sciendum, quod ad idem altare sunt recollocate et recondite in ipsius
consecracionis tempore omnes sanctorum reliquie memorate, que utique cum
devocione cogrua sunt omni tempore a cunctis Christi fidelibus venerande et
implorande, ut pro nobis, qui in huius mundi pelago fluctuamus, intercedant ad
dominum, ut ad portum salutis eterne valeamus feliciter pervenire, prestante
domino nostro Ihesu Cristo, cui laus est et imperium per omnia secula
seculorum, Amen.
Et sciendum, quod dedicacio huius ecclesie annis singulis dominica proxima
diem beati Andree subsequente proxime perpetue peragetur et ego frater Petrus
dictus abbas Aule Regie, huius ecclesie promotor et patronus, ex divina
providencia hanc conscribi procuravi tabulam, cupiens et desiderans et orans
particeps fieri divine misericordie et bonorum operum, que exhibita fuerint
Domino in hoc loco. Amen.
Anno Domini MCCCXXXVIIIo mense Februario presens tabula huic
ecclesie est appensa sanctissimo in Cristo patre domino, domino Benedicto papa
XIIo ordinis Cisterciensis sacrosanctam ecclesiam Romanam regente,
ac venerabili domino Johanne, episcopo Pragensis ecclesie, presidente,
pontificatus anno eiusdem episcopi XXXVIIIo.
Explicit tercia pars cronice Aule Regie.