[VITA CAROLI IV.]
Capitulum I.
Secundis sedentibus in thronis meis binis, binas mundi vitas agnoscere et
meliorem eligere. Cum binam faciem in enigmate respicimus, memoriam de ambabus
vitis habemus. Quia sicut facies, que videtur in speculo, vana et nichil est,
ita et peccatorum vita nichil est. Unde Aquilaris in evangelio ait: "Et
sine ipso factum est nichil". Quomodo autem factum est nichil peccatoris
opus, cum ipse id fecerit? Peccatum uero fecit, sed non opus. Opus denominatur
ab optacione, et peccator semper optat delicias et inquinatur per eas.
Fraudatur vero in desiderio suo, quia corruptibilia desiderat, que ad nichilum
rediguntur. Et sic sepelitur vita sua cum ipso; quia cum carnalia corrumpuntur,
desideria sua finiuntur. De secunda autem vita ait Aquilaris: "Quod factum
est in ipso, vita erat, et vita erat lux hominum." Quomodo autem faciemus
vitam in eo, ut vita sit lux nostra, docet nos salvator dicens: "Qui
manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo."
Qui vivunt de tali cibo spirituali, manent in eternum." Quomodo de ipso
vivant, advertamus. Nonne si carnaliter varia cibaria et corruptibilia
comedimus, appetitum ad ea nos oportet habere, et interiora nostra amplecti
desideranter, et ea mittere per organa corporis nostri, ut convertantur in
sanguinem; ut spiritus, qui in sanguine manet, [cum) vita nostra inibi possit
manere? Sed quia carnalia corruptibilia sunt, homo moritur. Qui autem comedit
cibum illum spiritualem, de quo anima vivit: nonne oportet, quod homo in anima
sua illum appetat et desideranter recipiat, ac diligenter in caritate
amplectatur, ut scintille illius cibi fervore dulcedinis et amoris in eo
generentur, in quibus anima nutrimentum suum habeat vitale, et in eo maneat? Et
sicut in illo nutrimento nil corruptum est, ita manentes in ipso carent omni
corrupcione, et vivent in eternum. Quod salvator affirmat, dicens Johannis VIo:
"Hic est panis vivus de celo descendens, et si quis de ipso manducaverit,
non morietur in eternum." Vita eterna est lux hominis, que sine deo effici
non potest. Et ideo dicit idem Aquilaris: "Et vita erat lux hominum",
quoniam aliam vitam reputat mortem. Et vere est mors, quia amarissima est. Quid
autem amarius, quam amatores deliciarum et has penas sustinere? Non enim sunt
mortui tantum, sed omni hora moriuntur. Viventes autem in vita eterna bene
dicuntur viventes, quia vi morti restiterunt delicias carnales refutando, et
ceperunt in premio delicias sempiternas. Sed multi comedunt spiritualem cibum
sine appetitu et desiderio et evomunt illum de cordibus suis. Ve illis! quia
reatus illorum cum Iuda describitur, et porcio eorum cum Dathan et Abiron, nec
proderit animabus ipsorum ad nutrimentum. Nonne cognoscitis, quod si bestia
comedit sine appetitu, non provenit ei ad nutrimentum, sed dolore torquetur?
Multo magis vos torquebimini, quia pena vestra erit eterna, sicut cibus est
eternus. Quorum vestigia, vos obsecro, cavete, sed in nutrimentum animarum
vestrarum cibum illum desiderate recipere et sine ipso nolite vivere, ut in
eternum vivatis; et "non in solo pane vivit homo, sed ex omni verbo, quod
procedit de ore dei". Nam panis celestis non solum est panis, sed et caro
et verbum; que si sola esset, non haberet nutrimentum vite eterne. Quomodo
autem ille panis sit caro, ait salvator: "Panis, quem ego dabo, caro mea
est." Que caro verbum est, prout Iohannes in evangelio ait: "Et
verbum caro factum est." Quod verbum deus erat, de quo idem: "Et deus
erat verbum." Et sic iste panis caro, verbum et deus est. Quem panem qui
sumere vult, accipere oportet carnem, verbum et deum in illo pane celesti, qui
panis angelorum nuncupatur. In sumpcione panis oportet, ut sumatur verbum
veritatis. De quo verbo Christus ait: "Ego sum veritas et vita." Qui
verbum veritatis non accipit sumendo, non accipit panem illum. Oportet ergo
eum, qui panem sumit, carnem sumere. Quia cum eum dominus discipulis suis
traderet, dixit: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur", et
sanguinem eiusdem carnis dedit eis dicens: "Hic est calix sanguinis mei novi
et eterni testamenti, qui pro multis effundetur." Cum autem homo sumit
illam carnem, perdat carnem suam, et tradat eam pro Christo, tollensque crucem
suam sequatur eum, ut particeps fiat mortis et passionis eius, participans in
futuro gloria nominis sui. Cum autem carnem sumit, oportet eum et panem illum
sumere verum, prout ipse ait: "Ego sum panis verus, qui de celo
descendi." Confirmavit nobis ipse Christus novum et eternum testamentum
per panem illum. De qua confirmacione David canit in psalmo: "Et panis cor
hominis confirmet." David autem non inmerito figurative de eterno pane
loquitur. Nam domus eius Bethlem vocatur, quod interpretatur domus panis. De
hac domo voluit deus Christum suum nasci, qui est verus panis. Et ideo nominat
eum scriptura de domo David, id est de domo panis. Confirmet autem ille panis
corda et animas vestras in sancta dileccione et caritate sua, ut sic valeatis
transire per regna temporalia, ut non amittatis eterna. Amen.
Capitulum II.
Cum autem regnabitis post me decorati diademate regum, mementote, quod et
ego rexi ante vos, et in pulverem redactus sum et in lutum vermium. Similiter
vos cadetis transeuntes ut umbra et velud flos agri. Quid valet nobilitas aut
rerum affluencia, nisi assit pura consciencia cum fide recta et spe sancte
resurreccionis? Non estimetis vitam vestram sicut impii, non recte cogitantes:
cum exiguum sit, quod estis, quia a deo creati et ex nichilo nati sitis et post
hoc ad nichilum redigamini, tanquam non fuissetis. Scitote vos habere patrem
eternum et filium eius, dominum nostrum Jesum Christum, qui primogenitus est in
multis fratribus, qui vos vult participes fieri regni sui, si mandata eius
servaveritis, et non inquinaveritis mentes et consciencias, et voluntate
sanguinis et carnis vestre efficiemini filii dei, prout Johannes in evangelio
dicit: "Dedit eis potestatem filios dei fieri." Si igitur vultis
effici filii dei, mandata patris vestri servate, que anunciavit vobis per
filium suum, dominum nostrum Jesum Christum, regem celestem, cuius typum et
vices geritis in terris. Mandatum vero maius est: "diligere dominum deum
ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut semet ipsum." Si ea
dileccione deum diligetis, animas vestras, pro ipso ponere non formidabitis, et
non timebitis eos, qui corpus quidem possunt interficere, animam vero perdere
non valent. Sed timebitis patrem vestrum, qui potens est salvare et mittere in
iehennam sempiternam. Si vero in timore domini ambulaveritis, sapiencia vestrum
erit inicium, et iudicabitis fratres vestros in iusticia et equitate, prout
ipsi iudicari speratis a domino; nec sic deviabitis in devium, quia via domini
recta est. Eritque misericordia vestra super egenos et pauperes, prout optatis
misericordiam consequi de egestate et fragilitate vestra a domino. Et sapiencia
vestra fortificabitur in robore domini, et ponet ut arcum ereum brachium
vestrum et conteretis bella forcia, et cadent impii coram vobis, iusti autem
gaudebunt. Cogitaciones quoque inimicorum vestrorum deus dissipabit et docebit
vos facere iusticiam et iudicium. Revelabit vobis secreta, scrutinium iustum
ostendet vobis et non palliabit vir astutus maliciam suam ante faciem vestram,
quia spiritus sapiencie et intellectus domini erit in vobis. Et velabuntur
oculi iniustorum coram vobis, tolletque deus de cordibus eorum verbum, et
amentes erunt proposiciones eorum. Iustus autem salvabit vitam suam, sicque
erit honor regis, quia honor regis iudicium diligit. Et sceptra vestra
florebunt coram domino, quia porrexistis ea lapso et inopem extraxistis de
laqueo venancium. Diademataque vestra splendebunt, et facies vestre
illustrabuntur, quia oculi sapiencium in ipsa respicient et laudabunt dominum
dicentes: "Adiciat dominus dies regis super dies eius." In
generacione iustorum benedicetur semen vestrum. Avariciam si odio habueritis,
affluent vobis divicie; quibus nolite cor apponere, sed thesaurisate vobis
sapienciam, quoniam in possessione eius multa dominacio. Avarus autem non
dominatur, sed subditus est pecunie dicioni. Perversa consorcia atque consilia
fugite, quia cum sanctis sancti eritis, et cum perversis pervertemini; morbus
namque contagiosus est peccatum. Apprehendite igitur disciplinam domini, ne
quando irascatur, et pereatis de via iusta, cum in brevi exarserit ira eius. Si
peccare vos contigerit, tedeat animam vestram vite vestre, donec recurratis ad
fontem pietatis et misericordie. Quamquam humanum sit peccare, diabolicum tamen
est perseverare. Nolite peccare in spiritum sanctum, peccando in confidenciam
dei, quia spiritus dei sanctus elongatur a vobis; putandum est, quod spiritus
sanctus peccati zelator est. Non date in vobis locum ire, sed mansuetudini, que
mansuetudo vincit iram et paciencia maliciam. Nolite invidere alterutrum, sed
caritatem pocius habete invicem, quia invidia generat odium. Qui odit, non
amatur, et in furore suo peribit, qui vero caritatem habet, diligit, et est
dilectus deo et hominibus. Si exaltari cuperit cor vestrum, humiliate vos, nec
veniat vobis pes superbie. Superbia ingrata est creatori et benefactoribus, et
ideo non habet superbus graciam nec coram deo nec coram hominibus. Conteret
autem eam dominus in fine, deponens potentes de sede et exaltans de pulvere
humiles, ut sedeant cum principibus et solium glorie teneant. Nolite crapulari
a cibo et potu, sicut faciunt hii, quorum deus venter est, quorum gloria et
finis fecium accumulacio est. Nolite renes vestros coinquinare, sed lumbos
vestros precingite, fortitudine mentis concingimini [coniugium] amplectendo.
Quoniam spiritus sanctus effugiet luxurie se dantes, nec habitabit in
corporibus subditis peccato. Abstinete vos a malo accidie, ne vos trahat
gravedine sua in profundum inferni.
Cavete ergo vobis ab omni peccato in etate tenera, quia parvus error in
principio magnus erit in fine. Sed ambulate in lege domini sine macula, ut
benediccionem accipiatis ab eo, qui ait: "Beati inmaculati in via, qui
ambulant in lege domini," ut sitis tamquam lignum, quod plantatum est
secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius
non defluet, sed asscriptum erit in libro vite, ubi asscripta sunt nomina
iustorum. Quod vobis prestare dignetur, qui dignus fuit aperire librum et
signacula eius.
Capitulum III.
Successioni vestre diligenter scripsi verba preassumpta sapiencie et timoris
dei, quantum mea parvitas divini auxilii capax fuit. Nunc de vana et stulta
vita mea vobis scribere cupio, ac de exordio transitus mei mundani, ut cedere
vobis valeant in exemplum. Graciam autem michi a deo infusam et amorem studii,
quod mei pectoris habuit tenacitas non tacebo; ut tanto magis speretis in
divino auxilio in laboribus vobis succurrere, quanto patres et predecessores
vestri vobis magis annunciant. Nam et scriptum est: "Patres nostri
annunciaverunt nobis." Cupio ergo vos non latere, quod Heinricus septimus,
Romanorum imperator, genuit patrem meum nomine Johannem ex Margareta, ducis
Bravancie filia. Qui duxit uxorem nomine Elyzabeth, filiam Wenceslai secundi,
Boemie regis, et obtinuit regnum Boemie cum ea, quia masculinus sexus in
progenie regali Boemorum defecerat. Et expulit Heinricum, Karinthie ducem, qui
habebat in uxorem sororem seniorem uxoris sue dicte, que mortua est in posterum
sine prole, qui regnum Boemie causa eiusdem sororis ante eum obtinebat, prout
clarius in cronicis Boemorum continetur. Genuitque idem Johannes, rex Boemie,
cum Elyzabeth regina primogenitum suum nomine Wenceslaum anno domini millesimo
trecentesimo XVI pridie idus Maii hora prima in Praga. Deinde alium filium
nomine Ottogarum, qui in puerili etate decessit. Demum genuit et tercium nomine
Johannem. Habuitque predictus rex duas sorores desponsatas, unam tradidit
Ungarorum regi Karoli Primo, que sine liberis mortua est; secundam vero dederat
Karolo, Francorum regi. Ipso regnante in Francia anno incarnacionis domini
millesimo trecentesimo vicesimo tercio, misitque me meus pater iam dictus ad
dictum regem Francie me existente in septimo anno puericie mee; fecitque me
dictus rex Francorum per pontificem confirmari et imposuit michi nomen suum
equivocum videlicet Karolus et dedit michi in uxorem filiam Karoli, patrui sui,
nomine Margaretam dictam Blanczam. Mortuaque est uxor sua, soror patris mei,
anno illo sine prole. Demum idem rex aliam sibi matrimonio copulavit.
Dilexitque me prefatus rex valde, et precepit capellano meo, ut me aliquantulum
in litteris erudiret, quamvis rex predictus ignarus esset litterarum. Et ex hoc
didici legere horas beate Marie virginis gloriose, et eas aliquantulum
intelligens cottidie temporibus mee puericie libencius legi, quia preceptum
erat custodibus meis regis ex parte, ut me ad hoc instigarent. Rex autem
predictus non erat avarus pecunie et utebatur bono consilio et curia ipsius
resplendebat senum principum tam spiritualium quam secularium congregacione.
Facta est autem magna dissensio inter regem Anglie, qui erat temporibus
illis, et inter predictum regem Francie. Rex autem Anglie habebat in uxorem
sororem predicti regis, quam idem rex expulit de Anglia una cum filio suo
primogenito nomine Eduardo. Que veniens ad fratrem suum permansit in Francia in
exilio una cum suo primogenito. Rex vero Francie indignatus propter expulsionem
sororis sue et sororini rogavit socerum meum Karolum, patruum suum, ut
vindicaret tantam verecundiam progeniei ipsorum factam. Qui assumpto exercitu
intravit Aquitaniam, et quasi eam in toto devicit, excepto Burdegalis cum
aliquibus fortaliciis sive castris Reversusque dictus Karolus in Franciam
triumpho obtento, tradidit filiam filie sue, comitisse Hanonie, sororis mee
uxoris, filio predicti regis Anglie Eduardo tempore exilii in uxorem,
associataque sibi comitiva misit ipsum in Angliam. Qui invaluit in patrem et
captivavit eum, et privavit eum regno, et imposuit sibi diadema. Eodem anno
interemptus fuit in carceribus pater filii predicti.
In illo eciam anno mortuus est Karolus, socer meus, et dimisit filium
primogenitum nomine Philippum. Eodem quoque anno in purificacione beate Marie
obiit Karolus, Francorum rex, relicta uxore pregnante, que peperit filiam. Et
cum de consuetudine regni filie non succedant, provectus est Philippus, filius
soceri mei, in regem Francie, quia propinquior erat heres in linea masculina.
Assumpsitque dictus Philippus consiliarios predecessoris sui, sed eorum
consiliis minime acquiescens avaricie se contulit. Fuitque unus inter
consiliarios suos, vir prudentissimus, Petrus, abbas Fiscanensis, nacione
Limovicensis, homo facundus et litteratus, omnique morum honestate
circumseptus, qui in die cinerum anno primo regni Philippi missam celebrans sic
industriose predicavit, quod ab omnibus fuit commendatus. Ego vero eram in
curia predicti regis Philippi, cuius sororem habebam, post mortem predicti
Karoli, cum quo fueram quinque annis. Placuit autem michi predicti abbatis
facundia seu eloquencia in eodem sermone, ut tantam contemplacionem haberem in
devocione ipsum audiens et intuens, quod intra me cepi cogitare dicens: Quid
est, quod tanta gracia michi infunditur ex homine isto? Cepique demum sui
noticiam, qui me multum caritative ac paterne confovebat, de sacra scriptura me
sepius informando.
Fuique duobus annis post mortem Karoli in curia regis Philippi. Post hos
duos annos remisit me idem rex cum uxore mea, sorore sua, nomine Blancza, ad
patrem meum Johannem, regem Boemie, in civitatem Luczemburgensem, qui comitatus
erat patris mei ex successione patris sui divine memorie Heinrici imperatoris.
Qui cum esset comes Luczemburgensis, electus fuit in regem Romanorum, prout in
cronicis Romanis plenius, quomodo aut quanto tempore regnaverit, continetur.
Capitulum IV.
Reversus itaque de Francia inveni patrem meum in comitatu Luczemburgensi,
occupante temporibus illis imperium Ludovico de Bavaria, qui se scripsit
Ludovicus quartus, qui post mortem Henrici septimi, avi mei, in Romanorum regem
in discordia fuit electus contra Fridricum, ducem Austrie. Quem Ludovicum
elegerunt et cum eo steterunt usque ad suum triumphum, quo captivavit eundem
Fridericum, ducem Austrie, suum adversarium, Johannes, rex Boemie, pater meus,
Maguntinensis, Treverensis et Waldemarus ultimus Brandenburgensis. Cum Fridrico
autem fuerunt: Coloniensis, dux Saxonie et comes Palatinus. Qui Ludovicus Romam
postea accesserat; et diadema imperiale contra voluntatem pape Johannis XXII ab
episcopo Venetorum et munus consecracionis recepit. Et post hoc creaverat
antipapam nomine Nicolaum, ordinis Minorum, qui post hoc traditus fuit ad manus
pape et in penitentia mortuus fuit. Et iam reversus fuit in Germaniam, prout in
cronicis Romanorum plenius apparet.
Illo vero tempore cum reversus fueram de Francia in comitatum
Luczemburgensem et inveneram patrem meum ibidem, obsederat dux Austrie
civitatem Columbariensem in Alzacia, et Ludovicus eam liberare non poterat.
Accessit pater meus ad eosdem, et concordavit dictum ducem cum Ludovico. Deinde
ivit in comitatum Tyrolis ad ducem Karinthie, quem expulerat de regno Boemie.
Cuius uxor prima mortua fuerat, soror matris mee; demum tamen acceperat aliam
uxorem, sororem ducis de Brunswych, cum qua habuit unicam filiam, quam
copulavit fratri meo Johanni in uxorem et post mortem suam constituit sibi
omnes suos principatus. Deinde pervenit pater meus in civitatem Tridentinam. Et
illo tempore mortua est mater mea in die beati Wenceslai martiris in Praga.
Moram autem in Tridento patre meo trahente date fuerunt sibi in Lombardia
civitates: Brixiensis civitas, Pergamum, Parma, Cremona, Papia, Regium, Mutina;
in Tuscia vero Luca cum omnibus districtibus et comitatibus ad eandem
pertinentibus. Ad quas pater meus accedens post hec mansionem fecit in Parma.
Vicecomes [postea] eas in suum suscepit regnum Akzo de Mediolano, qui regebat
pro tunc civitates Mediolanum [et] Novariam, quas in vicariatu eodem tempore a
patre meo susceperat.
Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem
arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et
Sabaudiam usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde trasivi montes
Brige, et veni in territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in
civitatem Papie, quam tenebat pater meus.
In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit
familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe
agebatur, et communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem
irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem
ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens
in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi
hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa
fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa
tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina
cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis
Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de]
Berge, magister curie mee, Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui
deserviebat mense mee, et quam plures alii. Ego autem manebam illo tempore in
monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio
expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius
monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod
monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum
ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus
possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et
eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium
illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer
Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in
Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam
Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem
Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.
Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in
Italia, fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie,
Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis,
qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem
civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem,
Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam:
Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi
Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic
omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam
diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia
pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac
nobis fideliter assistere. Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis
obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et
receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis resumebamus
quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati fecerunt
validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem Ludovicus de
Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua
pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore
generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in
angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de Fuliano et de
Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de Punczonibus, Senibus
de Cremona, et domini Symon et Philippus de Pistorio capitaneus Lucce
assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne consilium et auxilium,
quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.
Capitulum V.
Tunc prenominati coniuratores fecerunt validum exercitum ante civitatem
nostram Mutinam et steterunt ibi per sex septimanas, scilicet Mediolanensis,
Veronensis, Ferariensis et Mantuanus. Elapso tempore sex septimanarum, cum
devastassent dioceses et comitatus Mutinensis et Regii civitatum, recesserunt
et posuerunt potenciam eorum et exercitum ante castrum sancti Felicis
Mutinensis diocesis. Et cum ibi exercitus diu stetisset, pactaverunt illi de
castro cum eis, quod si infra mensem, videlicet usque in diem beate Katherine,
qui expirabat eodem die, ipsis non succurreretur per nos, eis castrum
traderetur. Parmenses vero, Cremonenses, Mutinenses et de Regio hoc audientes
congregaverunt potenciam eorum, accesseruntque ad nos dicentes: Domine,
obviemus destruccioni nostre prius, quam in toto deleamur. Tunc accepto
consilio exivimus ad campos castraque metati sumus, et de civitate Parmensi in
die beate Katherine pervenimus ibidem, quo die castrum dedebat tradi ad manus
inimicorum. Et circa horam nonam cum mille et ducentis galeatis et cum sex
milibus peditum contra inimicos, qui bene totidem vel plures fuerant, pugnam
arripuimus. Et duravit bellum ab hora nona usque post occasum solis. Et ex
utraque parte fuerunt interfecti quasi omnes dextrarii et aliqui equi, et
eramus quasi devicti, et dextrarius, in quo residebamus, eciam interfectus est.
Et relevati a nostris sic stando et respiciendo, quod eramus quasi superati,
iamque pene in desperacione positi aspeximus. Et ecce eadem hora inimici fugere
inceperunt cum vexillis eorum, et primo Mantuani, demum plures eos sunt secuti.
Et sic per dei graciam victoriam obtimimus de inimicis nostris, octingentos
galeatos in fuga captivando et quinque milia peditum interficiendo. Et sic per
hanc victoriam liberatum fuit castrum Sancti Felicis. In hoc bello accepimus
cum ducentis viris strenuis militarem dignitatem. Sequenti vero die reversi
sumus cum magno gaudio in Mutinam cum preda et captivis. Et dimissis gentibus
nostris reversi sumus in Parmam, ubi curiam nostram pro tunc tenebamus. Post
transivimus in Luccam in Tuscia, et ordinavimus guerram contra Florentinos et
edificavimus castrum pulchrum cum oppido muris vallato in cacumine montis, qui
distat decem miliaribus a Lucca versus vallem Nebule, et imposuimus ei nomen
Mons Karoli. Et post hec reversi sumus ad Parmam, dimisso regimine domino
Symoni Philippi de Pistorio, qui ante ex parte nostra bene rexerat et oppidum
Barcze in Garimano super inimicos acquisierat et multa alia bona in suo
regimine fecerat. Cum autem Parmam pervenissemus, aggravati eramus ex parte
inimicorum ex omni parte validissime. Sed hiemis austeritas nobis profuit, que
tantum invaluerat, quod nemo in campis persistere valebat.
Eodem tempore incepti fuerunt tractatus inter Veronenses ac inter inimicos
nostros ex parte una, et Marsilium de Rubeis, Gibertum de Fuliano, Manfredum de
Piis, Parme, Regii et Mutine pociores, qui quasi gubernatores erant earum.
Deinde eciam convenerunt ipsi cum pociori consilio Veronensium in quadam
ecclesia parva diocesis Regii, et contra me tractaverunt, ut me traderent et se
unirent, fecerunt[que] legere missam volentes iurare super corpore Christi,
illos tractatus firmos tenere. Actumque est, cum sacerdos sacramentum
confecisset, post elevacionem in eadem missa obscuritas cum turbine venti valde
magna facta est in ecclesia, ita quod omnes territi fuerunt. Et postquam lux
reversa fuit, sacerdos ante se in altari corpus Christi non reperit. Tunc
dolenter stabant omnes obstupefacti, et sic alter alterum inspicientes,
inventum est corpus domini ante pedes Marsilii de Rubeis, qui erat caput et
doctor istius tractatus. Et tunc omnes una voce dixerunt: Quod facere
decrevimus deo non placet. Et sic [consilio] dimisso quilibet ad propria
remeavit. Tunc sacerdos, qui missam celebravit, ivit in civitatem Regii et
nunciavit episcopo ea, que gesta fuerant. Episcopus misit eum ad Hostiensem
cardinalem, legatum tunc Lombardie, qui erat in Bononia. Legatus autem cum
episcopo ista intimaverunt vicario meo Egidio de Berlario Francigene in
civitate Regii, ut me premuniret, quatenus michi caverem de hiis
conspiratoribus prenominatis. Qui vero sic conspirare nitebantur, penitencia
ducti michi amplius fideliter astiterunt et firmiter mecum quasi fratres
permanserunt nichil in cordibus suis abscondendo. Una dierum Gibertus de
Fuliano septimus de ipsis dixit: Nunquam possem letus esse, si corpus domini
ante pedes meos fuisset inventum, sicut ante pedes Marsilii de Rubeis, et bene
deus precavit nos, ne faceremus ea, que pocius quam faceremus mori vellemus. Ego
autem sub silencio pertransivi tamquam inde nichil scirem.
In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab
inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei
episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri
Cesarii et quam plurimi alii comites et barones. Et transierunt de Francia in
Sabaudiam, deinde per Alpes usque in marchionatum Montis Ferrati, et de
marchionatu transierunt per Lombardiam usque in Cremonam et de Cremona usque in
Parmam.
Et erat numerus galeatorum circa mille sexcentos, qui nobis venerant in
adiutorium. Deinde pater noster cum exercitu congregato[ivit] ad succurrendum
castro Papiensi, quod se adhuc tenebat contra civitatem nostro nomine. Et
posuimus castra et obsedimus civitatem Papie et eramus bene tria millia
galeatorum. Et destruximus suburbia et monasteria suburbiorum et replevimus
castrum, cui in auxilium veneramus, victualibus et hominibus ipsum renovando;
sed civitatem per castrum non potuimus obtinere, quia fossata et propugnacula
inter civitatem et castrum cives fecerant, ita quod ingressus ad eos non
patebat, et ipsi habebant mille galeatos de Mediolanensibus in suum auxilium.
Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope
Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et
abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros
tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis. Et sic ordinatum
fuerat, quod in aurora deberet intrare aliqua pars gentis nostre, et post hec
deberet eos sequi una acies magna et intrare post eos et retinere civitatem,
donec pater noster una nobiscum cum toto exercitu eadem die veniremus. Et sic
factum est, quod amici nostri in civitate Pergami, scilicet illi de
Collisionibus, aperuerunt portam et primi nostri intraverunt. Secunda vero
acies noluit eos sequi, nescio quo mota spiritu, et tunc primi, qui pro tempore
steterunt in civitate, exierunt civitatem, quia non poterant soli resistere inimicis,
et multi amici nostri cum eisdem evaserunt; residui vero, qui remanserant,
captivati sunt et suspensi sunt ultra muros, quorum numerus erat ultra
quinquaginta. Cumque pater noster nobiscum supervenissemus, videntes, que gesta
fuissent et neglecta, turbati sumus valde cum toto exercitu nostro. Post
aliquos dies transeuntes flumen Ade reversi sumus per territorium Cremonense in
civitatem Parme.
Capitulum VI.
Post hec pater noster ivit Bononiam ad Hostiensem cardinalem nomine
Beltrandum, tunc legatum a latere sedis apostolice in Lombardia, qui temporibus
illis regebat civitatem Bononiensem et alias plures, videlicet Placenciam,
Ravennam et totam Romandiolam ac marchiam Anchonitanam, et tractavit cum eo,
quod ipse confederatus est nobiscum et factus est inimicus nostrorum
inimicorum; nam et ante erat inimicus gubernatoris Ferrariensis propter causam
ecclesie sancte et suam, qui cum inimicis confederatus erat, paratus in
adiutorium ipsis et ipsi sibi. Et dedit nobis prefatus cardinalis auxilium
gencium et pecuniarum, posuitque prefatus legatus exercitum et castra contra
hostes temporibus illis in suburbiis civitatis Ferrariensis, quorum capitaneus
fuit postea comes de Ariminiaco.
Demum eadem estate post pentecosten congregavit pater noster magnum exercitum
et premisit nos in civitatem Cremonensem de Parma ultra Padum cum quingentis
galeatis, quos misit ante castrum Piczignitonis, quod rebellaverat contra nos
et contra civitatem sue diocesis Cremonensis et astabat deserviendo Papiensibus
et Mediolanensibus. Et remanseramus in Cremona vix cum viginti galeatis. Tunc
repente fortificati sunt inimici, et augebatur numerus cottidie, ita quod illi,
qui erant ante castrum, muniverunt se fossatis, auxilium nostrum exspectantes.
Illo tempore subito Mantuani et Ferrarienses miserunt naves suas in Padum ante
Cremonam et submerserunt omnes naves in Pado territorii Cremonensis, ita ut
pater noster cum tota gente sua non poterat nobis venire in auxilium nec
mittere aliquem nuncium, quia omnes naves et molendina submerserant et se
receperant. Et nos ipsi in civitate Cremonensi existentes cum ita paucis eramus
in perdicione et civitatis et personarum cottidie propter latitudinem, quia
civitas temporibus illis propter guerras erat quasi desolata. Et cum essemus in
magna tristicia constituti, quia nec pater nobis nec nos patri nec uterque
nostrum illis, qui iacebant ante castrum, possemus succurrere, facta est
dissensio inter inimicos nostros, qui civitatem predictam obsederant in fluvio
Pado, ita quod se verberantes invicem reversi sunt unusquisque ad propria.
Rescito isto pater noster venit de Parma cum exercitu suo super flumen Padi et
mandavit extrahi naves de profundo fluvii et sic transfretavit cum paucis in
civitatem Cremonam. Et sequenti die coadunatis exercitibus processimus in
subvencionem illis, qui erant ante castrum Piczignitonis. Et tantum fuimus per
dei graciam fortificati, quod forciores eramus omnibus nostris inimicis; eramus
enim in numero tria milia galeatorum. Et postquam percepimus, quod coram dicto
castro nichil proficeremus, voluimus procedere in succursum castro Papiensi, de
quo ante mencio facta est. Quod presencientes inimici miserunt consiliarios
suos et fraudulenter cum patre nostro tractaverunt et cum eo treugas inierunt
tali modo: quod de campis cederet et castrum Papiense victualibus treugarum
tempore fultum quod per inimicos non impediretur assecurantes, per pulchra et
blanda verba multa eidem promittentes. Sicque de campis recessimus gentes
nostras per civitates et loca sua distribuentes. Post hec inimici treugas seu
pacta minime tenuerunt, et sic perditum fuit castrum Papiense, quia non
permiserunt ipsum inimici fulcire victualibus, prout promiserant. Sicque pater
noster cum gentibus suis propter blanda verba et falsa promissa in pecuniis et
expensis defecerunt. Hieme vero superveniente nec in campis stare poterant. Et
sic proverbium in nobis claruit: Nocuit differe paratis.
Illo autem tempore Ferrarienses, Veronenses et Mantuani ac Mediolanenses fortificati
captivaverunt capitaneum legati comitem de Ariminiaco in suburbiis Ferrarie
iacentem et multos de exercitu occiderunt et alios submerserunt in Pado, et
exercitum in tantum afflixerunt, quod legatus amplius non recuperavit nec
campos adversus inimicos amplius habere valuit usque ad expulsionem eiusdem de
patria.
Demum videns pater noster, quod expense sibi deficerent et quod guerram
ferre non valeret, disposuit recedere de patria et eam terrigenis et maioribus
civitatum relinquere, videlicet Parmam illis de Rubeis, Regium illis de
Fuliano, Mutinam illis de Piis, Cremonam illis de Punczonibus, qui omnes has
civitates patri nostro in potestatem dederant, voluitque eis easdem reddere.
Luccam autem voluit vendere Florentinis, sed fretus nostro ac suorum
consiliariorum consilio commisit eandem illis de Rubeis, quibus Parmam
commiserat.
Capitulum VII.
In tempore illo cum essemus in Lucca diabolus, qui semper querit, quem
devoret, et offert hominibus dulcia, in quibus fel latet, cum ante diu fuissemus
temptati per eum nec tamen divina gracia adiuvante victi, instigavit homines
pravos et perversos, cum per se non valuisset, qui patri nostro cottidie
adherebant, ut nos de tramite recto in laqueum miserie et libidinis seducerent,
sicque seducti a perversis eramus perversi una cum perversis. Deinde pater
noster non longe post nos arripiens iter versu Parmam una nobiscum pervenimus
in villam nomine Tarencz, Parmensis diocesis in die dominica, in qua erat XV.
Aug. dies Assumpcionis sancte Marie virginis. Illa vero nocte cum nos sopor
invaderet, apparuit nobis quedam visio, quoniam angelus domini astitit iuxta
nos in parte sinistra, ubi iacebamus, et percussit nos in latere dicens:
"Surge et veni nobiscum." Nos autem respondimus in spiritu: "Domine,
nec scio quo nec quomodo vobiscum eam." Et accipiens nos per capillos
anterioris partis capitis exportavit nos secum in aerem usque super magnam
aciem armatorum equitum, qui stabant ante unum castrum parati ad prelium. Et
tenebat nos in aere super aciem et dixit nobis: "Respice et vide." Et
ecce alter angelus descendens de celo, habens igneum gladium in manu percussit
unum in media acie et abscidit sibi membrum genitale eodem gladio, et ille
tamquam letaliter vulneratus agonizabat equo insidens. Tunc tenens nos per capillos
angelus dixit: "Cognoscis illum, qui percussus est ab angelo et vulneratus
ad mortem?" Tunc diximus: "Domine, nescio, nec locum cognosco."
Dixit: "Scire debes, quod hic est Delphinus Viennensis, qui propter
peccatum luxurie sic a deo est percussus; nunc ergo cavete et patri vestro
potestis dicere, quod sibi caveat de similibus peccatis, vel peiora accident
vobis." Nos autem compassi illi Delphino Viennensi nomine Bigonis, cuius
avia fuerat soror avie nostre, et ipse erat filius sororis regis Ungarie Karoli
primi. Interrogavimus angelum, utrum posset confiteri ante mortem, et
contristatus eram valde. Respondit autem angelus dicens: "Habebit
confessionem et vivet aliquot diebus." Tunc vidimus in parte sinistra
aciei multos viros stantes amictos palliis albis, quasi essent viri magne
reverencie et sanctitatis, loquebanturque ad invicem respicientes super aciem
et super ea, que gesta erant, et bene ipsos notavimus. Nec tamen graciam
interrogandi habuimus nec per se angelus [retulit], qui vel quales essent viri
illi tante reverencie. Et subito restituti fuimus ad locum nostrum aurora iam
clarescente. Veniensque Thomas de Nova Villa miles, Leodiensis diocesis,
camerarius patris nostri, excitavit nos dicens: "Domine, quare non
surgitis, iam pater vester paratus ascendit equos." Tunc surreximus et
eramus confracti et quasi fessi sicut post magnum laborem itineris. Et diximus
sibi: "Quo ut vadamus, cum hac nocte passi sumus tanta, quod nescimus,
quid facere debeamus." Tunc dixit nobis: "Domine quid?" Et
diximus sibi: "Delphinus mortuus est; et ipse pater noster vult congregare
exercitum et procedere in auxilium Delphino, qui guerrat cum comite Sabaudie;
nostrum auxilium non proficit sibi, quia mortuus est." Ipse vero deridens
nos illa die postquam venimus in Parmam dixit patri nostro omnia, que sibi
dixeramus. Tunc pater noster vocans interrogavit nos: si verum esset et si ita
vidissemus? Cui respondimus: "Utique domine eciam pro certo sciatis, quod
Delphinus mortuus est." Pater vero increpans nobis dixit: "Noli credere
sompniis." Predictis autem patri nostro et Thome non dixeramus integre,
sicut videramus; sed solum quod Delphinus mortuus esset. Post aliquot ergo dies
venit nuncius ferens litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat
ante quoddam castrum comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta
in medio omnium militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies
confessione habita mortuus esset. Tunc pater noster auditis litteris dixit:
"Miramur valde super hiis, quia filius noster mortem ipsius nobis ante
predixerat." Et multum mirati sunt ipse et Thomas, nullus tamen post hec
de ista materia cum ipsis fuit locutus.
Capitulum VIII.
Post hec pater noster videns, quod expense sibi deficiebant et guerram
ulterius ferre contra predictos dominos Lombardie non posset, cogitavit de
recessu suo et volebat nobis committere easdem civitates et guerram. Nos vero
recusavimus, quia cum honore conservare non poteramus. Tunc data nobis licencia
recedendi premisit nos versus Boemiam. Et receptis treugis cum inimicis nostris
transivimus per territorium Mantuanum in Veronam, abinde in comitatum Tyrolis,
ubi invenimus fratrem nostrum nomine Johannem, quem pater noster copulaverat
filie ducis Karinthie comitisque Tyrolis. Qui dux, socer fratris nostri, habuerat
prius sororem matris nostre nomine Annam, prout superius scriptum est. Post
obitum vero eius receperat uxorem sororem ducis de Brunswich, cum qua predictam
filiam habuerat nomine Margaretham. Et cum eadem dederat fratri nostro post
obitum suum ducatum Karinthie et comitatum Tyrolis; nam prole masculina
carebat. Et sic pax facta erat inter eum et patrem nostrum, quia ante erant
inimici propter expulsionem eiusdem ducis, quem pater noster expulerat de
Boemia, prout superius scriptum est. Deinde transivimus per Bavariam, ubi
invenimus sororem nostram seniorem nomine Margaretham, que unicum filium
habebat cum Heinrico, duce Bavarie, nomine Johannem. Deinde pervenimus in
Boemiam, de qua absens fueramus undecim annis. Invenimus autem, quod aliquot
annis ante mater nostra dicta Elyzabeth mortua erat. Ipsa vero vivente soror
nostra secundogenita, filia sua, nomine Guta, missa erat in Franciam et
copulata Johanni, filio primogenito Philippi, regis Francie, cuius sororem
nomine Blanczam habebamus in uxorem. Tercia vero soror nostra et ultima nomine
Anna erat apud dictam sororem nostram in Francia temporibus illis. Et sic cum
venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec
sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni
tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut
alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum,
Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut
una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et
intelligendum nobis erat apta. Tunc pater noster procedens versus comitatum
Luczemburgensem propter quandam guerram, quam gerebat cum duce Bravancie ipse
et college sui, videlicet Leodiensis episcopus, Juliacensis marchio,
Gerlenensis comes et quam plures alii, commisit nobis auctoritatem suam
temporibus absencie sue in Boemia.
Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus
liberum, quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non
habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis. Castrum vero
Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit, quod a tempore Ottogari
regis totum prostratum fuit usque ad terram. Ubi de novo palacium magnum et
pulchrum cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die
apparet intuentibus. Tempore illo misimus pro uxore nostra, quia adhuc erat in
Luczemburg. Que cum venisset, post unum annum habuit filiam primogenitam nomine
Margaretham. Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum
Moravie et eodem titulo utebamur. Videns autem communitas de Boemia proborum
virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt
nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia. Tunc cum magnis sumptibus
et laboribus recuperavimus castra Purglinun, Tyrzow, Liuchtenburg, Lutycz,
Grecz, Pyesek, Necztyni, Zbyroh, Tachow, Trutnow in Boemia; in Moravia vero
Luccow, Telcz, Weverzi, Olomucense, Brunense et Znoymense castra, et quam plura
alia bona obligata et alienata a regno. Et habebamus multos paratos militares
servientes, et prosperabatur regnum de die in diem, diligebatque nos communitas
bonorum, mali vero timentes precavebant a malo, et iusticia sufficienter
vigebat in regno, quoniam barones pro maiori parte effecti erant tyranni, nec
timebant regem, prout decebat, quia regnum inter se diviserant. Et sic tenuimus
capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos. Tempore illo
tradidimus iuniorem sororem nostram nomine Annam Ottoni, duci Austrie, in
uxorem. Et in illis diebus mortuus est dux Karinthie, socer fratris nostri. Et
cum frater noster debuisset accipere possessionem ducatus Karinthie et
comitatus Tyrolis post mortem ipsius, tunc fecerat occulte ligam Ludovicus, qui
se gerebat pro imperatore, cum ducibus Austrie, Alberto videlicet et Ottone, ad
dividendum dominium fratris nostri occulte et false, volens idem Ludovicus
habere comitatum Tyrolis, duces vero ducatum Karinthie, inmemor Ludovicus et
ingratus serviciorum patris nostri, que sibi exhibuerat in adepcione imperii,
prout supra est scriptum. Dux vero Austrie, licet sororem nostram haberet,
statim post obitum ducis Karinthie predicti per conspiracionem habitam secreto
cum domino de Aufsteyn, qui erat capitaneus ex parte ducis tocius Karinthie,
statim cum fratre suo habuerunt Karinthiam, quam idem de Aufsteyn eis libere
tradidit ac possessionem ei[s]dem dedit. Et sic frater noster perdidit ducatum
Karinthie. Illi vero de comitatu Tyrolis noluerunt se subdere Ludovico, sed permanserunt
in obediencia fratris nostri.
Illis peractis venit pater noster in Boemiam et adduxit post se uxorem suam,
quam receperat sibi in reginam, nomine Beatricem, filiam ducis de Burbon, de
genere regum Francie, cum qua postea genuit unicum filium nomine Wenceslaum.
Tunc mali et falsi consiliarii invaluerunt contra nos aput patrem nostrum,
lucrum proprium pretendentes, tam Boemi quam de comitatu Luczemburgensi.
Accedentes patrem nostrum sibi suggesserunt dicentes: "Domine! provideatis
vobis, filius vester habet in regno multa castra et magnam sequelam ex parte
vestri; unde si diu ita prevalebit, expellet vos, quando voluerit; nam et ipse
heres regni et de stirpe regum Boemie est, et multum diligitur a Boemis, vos
autem estis advena." Hoc autem dicebant querentes lucrum et locum suum, ut
ipsis committeret castra et bona predicta. Ipse autem in tantum assensit
consiliis eorum, quod de nobis diffidebat, et propter hec abstulit nobis omnia
castra et administracionem in Boemia et in marchionatu Moravie. Et sic nobis
remansit solus titulus marchio Moravie sine re.
Illo tempore equitabamus una dierum de Purglino in Pragam, volentes adire
patrem nostrum, qui erat in Moravia, et sic tarde venimus in castrum Pragense
ad antiquam domum purgraviatus, ubi mansionem per aliquot annos feceramus,
antequam palacium magnum fuerat edificatum. Et nocturno tempore deposuimus nos
in lecto, et Bussko de Wilharticz senior in altero ante nos. Et erat magnus
ignis in camera, quia tempus hiemale erat, multeque candele ardebant in camera,
ita quod lumen sufficiens erat, et ianue et fenestre omnes erant clause. Et cum
incepissemus dormire, tunc deambulabat nescio quid per cameram, ita quod ambo
evigilavimus, et fecimus dictum Busskonem surgere, ut videret, quid esset. Ipse
autem surgens circumivit per cameram querens, et nichil vidit nec quidquam
potuit invenire.
Tunc fecit maiorem ignem et plures candelas incendit, et ivit ad ciffos, qui
stabant pleni vino super bancas, et potavit et reposuit unum ciffum prope unam
magnam candelam ardentem. Potacione facta tunc deposuit se iterum ad lectum, et
nos induti pallio nostro sedebamus in lecto et audiebamus ambulantem, videre
tamen neminem poteramus. Et sic respicientes cum predicto Busskone super ciffos
et candelas vidimus ciffum proiectum, et idem ciffus proiciebatur, nescimus per
quem, ultra lectum Busconis de uno angulo camere usque in alterum in parietem,
qui sic reverberatus a pariete cecidit in medium camere. Videntes hec territi
sumus nimium et semper ambulantem in camera audivimus, neminem autem vidimus.
Post vero signati sancta cruce in Christi nomine usque in mane dormivimus. Et
mane surgentes ciffum, prout proiectus erat, in medio camere invenimus et ea
nostris familiaribus ad nos de mane venientibus ostendimus.
Illo tempore misit nos pater noster cum pulchro exercitu super ducem Slezie
nomine Polconem, dominum Munsterberiensem. Nam ille dux non erat princeps neque
vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tamen noster acquisierat
civitatem Wratislaviensem per dominum Henricum septimum, ducem Wratislaviensem,
qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium
temporibus vite sue, voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri
nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao
dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur. Postquam autem
pater noster accepisset possessionem civitatis Wratislaviensis, omnes duces
Slezie et Opuliensis subiecerunt se dicioni sue perpetuo ac corone regni
Boemie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boemorum, exceptis duce Slezie,
domino Swydnicensi, et Polcone domino Munsterberiensi. Cuius territorium
devastavimus, prout in cronica scriptum est. Quod in tantum fuit devastatum,
quod ipse coactus est mediantibus placitis esse vasallus patris nostri ac
corone regni Boemie sicut et alii duces.
Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem nostrum, quem
invenimus in Wissegrado super Danubio aput regem Karolum primum. Qui ante
habuerat sororem patris nostri, ipsa vero defuncta acceperat sororem regis
Cracovie Kazomiri, cum qua genuerat tres filios: primogenitum Ludovicum,
secundum Andream tercium Stephanum. Ibique fecit idem rex Karolus pacem inter
patrem nostrum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito
in inferiori Polonia, scilicet Gneznensi et Kalixiensi et aliis inferioribus
provinciis Polonie. Rex vero Cracovie renunciavit patri nostro et regno Boemie
pro se et successoribus suis regibus Inferioris Polonie in perpetuum de omni
accione omnium ducatuum Slezie et Opulie et civitatis Wratislavie. Nam ante
erat dissensio inter eos, quoniam avus noster Wenceslaus secundus, rex Boemie,
possederat Inferiorem Poloniam predictam cum ducatibus Cracovie et Sandomerie
racione unice filie Przemisl, regis Inferioris Polonie, ducis Cracovie et
Sandomerie, quam acceperat in uxorem. Qui Przemisl post mortem suam dederat avo
nostro et corone regni Boemie in perpetuum tam regnum quam ducatus possidendos.
Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius habere
in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditare in
regno. Et sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et
Kazomirum ac patrem suum quondam Wladislaum nomine, reges Cracovie seu
Inferioris Polonie. Sicque illa guerra concordata fuit per predictum regem
Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri
contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri nostro ducatum Karinthie, et contra
Ludovicum predictum. Hii autem fuerant in hac liga: scilicet pater noster, rex
Ungarie, dux Bavarie Henricus, qui sororem nostram habebat in uxorem. Eodem
tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac
fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili. Sicque
euntes intromisimus nos de hiis, sicut pater noster commiserat nobis, fuimusque
admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti.
Capitulum IX.
Tempore succedente post pascha die sequenti congregaveramus exercitum de comitatu
Tyrolis et intraveramus vallem Pustharie, Prixiensis diocesis, super comitem
Goricie, et acquisivimus castrum montis sancti Lamberti. Et transivimus
ulterius super predictum comitem et devastavimus terras suas usque clausam, que
vocatur Luncz. Et fuimus in campis cum predicto exercitu tribus septimanis in
illa devastacione, quia erat adiutor ducum Austrie, inimicorum nostrorum. In
crastino beati Georgii martiris fugavit pater noster Ottonem, ducem Austrie,
ultra Danubium et acquisivit multa castra in Austria. Ludovicus vero, qui se
gerebat pro imperatore, adiuvabat duces Austrie, et per consequens tota
Almania, gubernatoresque civitatum in Lombardia, et specialiter Mastinus de la
Scala, gubernator Veronensis, Vindencie, Padue, Tervisii, Brixie, Parmensis et
Luccanensis civitatum. Omnes hii nos et comitatum Tyrolis invadebant toto
posse, ita quod civitas Tridentina et tota vallis Arthisi erat in magno
periculo a Lombardis. Valli vero Eni tam a Suevis quam a Bavaris pericula magna
imminebant, ita quod totus comitatus Tyrolis erat in magnis periculis quasi ex
omnibus partibus. Illo tempore fecimus Nicolaum nacione Brunensem, cancellarium
nostrum, episcopum Tridentinum, et Brixinensem nomine Matheum, capellanum
fratris nostri, quia ambo episcopatus vacabant tempore eodem.
Estate vero eadem Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, magnum exercitum
cum omnibus principibus Almanie [duxit] contra Henricum, ducem Bavarie,
sororium nostrum, qui tunc nobiscum erat. Dux autem Austrie venit in subsidium
eidem Ludovico per Pataviam; pater vero noster veniens dicto Henrico in
auxilium, metati sunt castra penes unum rivum iuxta Landow. Tunc venit dictus
Ludovicus cum duce Austrie et cum aliis cum exercitu magno. Et quia propter
rivum eis accessus non patebat, devastantes Bavariam per unum mensem, licet
exercitus ducis Henrici minor esset, tamen dictus Ludovicus cum duce Austrie
sine voluntatis eorum complemento ad propria sunt reversi. Tempore vero eodem
volentes venire patri nostro et predicto sororio in auxilium de comitatu
Tyrolis cum magna gente tam peditum quam equitum, non poteramus transire per
Cupfsteyn, ubi erat filius Ludovici, quem cum eadem gente ibidem obsedimus
tanto tempore, quanto predicti principes adversus se iacebant in campis. Cum
autem separati ipsi fuissent, versus Tyrolis sumus reversi. Post hec circa
festum Michaelis tractata fuit concordia inter patrem nostrum et ducem Austrie,
sic quod dux Austrie restituit civitatem Znoymensem, quam pater noster dederat
eidem cum filia sua in dotem, magnamque partem pecunie dedit patri nostro et
quedam castra circa fluvium Drave ad comitatum Tyrolis fratri nostro; ducatum
vero Karinthie pro se debuit retinere.
Demum eadem hieme ivimus cum patre nostro versus Prussiam contra Litwanos.
Fueruntque nobiscum ibidem comites Wilhelmus iuvenis de Holandia, de Montibus,
iuvenis de Lo et quam plures alii comites et barones. Hiemps vero tam mollis
erat, quod glacies non erat; unde procedere contra Litwanos non potuimus, sed
reversi sumus unusquisque ad propria.
Cum autem orta fuisset inter Lombardos magna guerra, quam tractaveramus
antequam exiremus de Tyrolis, scilicet propter ligam, quam fecerant Veneti,
Florentini, Mediolanenses, Ferrarienses, Mantuani, Bononienses et quam plures
alii contra Mastinum de la Scala, gubernatorem Veronensem [et] Paduanum, qui
inimicus noster erat, ut supra apparet, eodem tempore de mense Aprilis ivimus
per Moraviam in Austriam volentes Lombardiam intrare, ubi dux Austrie noluit
nobis prestare conductum. Tunc locantes nos ad naves, transivimus ad regem
Ungarie, qui de civitate Bude dedit nobis conductum per Ungariam, Chorvatiam,
Dalmaciam usque in civitatem Senii supra litus maris, ubi intravimus mare. Quod
Venetorum capitanei rescientes, nos, quamvis essemus eorum amici, captivare
voluerunt. Unde galliam nostram circumvallaverunt per gallias suas, ita quod
gallia nostra minime evadere poterat. Et cum nona die pervenissemus ante
civitatem eorum Gradensem, acquiescentes consilio Bartholomei comitis Wegle et
Senii, qui nobiscum erat in gallia, mandavimus, ut ipsis per nostros diceretur:
"Ecce domini, scimus, quod manus vestras minime possumus evadere, placeat
vobis ad civitatem premittere et tractare qualiter nos velitis suscipere in
civitatem." Et dum cum eis pulchris verbis loquerentur, per foramina
gallee cecidimus in parvam parcham piscatoris cum dicto Bartholomeo et Johanne
de Lipa. Et sic cooperti saccis et retibus transivimus per galleas eorum et
pervenimus ad portum inter arundines. Et sic manus eorum evadentes ivimus pedes
usque Aquilegiam. Ipsi vero captivaverunt galleam nostram cum omni familia,
quam per aliquot dies tenuerunt in captivitate et ipsam dimiserunt. Et cum
essemus in Aquilegia, notificavimus nos hospiti nostro, qui consilio civitatis
mox notificavit, cives vero usque ad patriarche noticiam perduxerunt.
Patriarcha mox civitatem ingressus cum magno honore cleri et populi campanis
pulsatis nos suscipiens in palacium suum deduxit. Et sic cum magno honore
familia nostra ad nos de captivitate perveniente in terra sua per quatuor septimanas
nos tractans, confirmatus est nobiscum deducens nos per vallem Cad usque in
comitatum Tyrolis, [ubi pro tunc pro fratre nostro, qui puer et parvus erat,
presidebamus].
Capitulum X.
De mense autem Junii cum obsedissent Veneti, Florentini, Mediolanenses,
Mantuani, Ferrarienses et alii eorum complices civitatem Padue cum maxima
gente, quasi cum decem milibus equitum armatorum et cum infinito numero
peditam, et aliqua pars gentis eorum obsedissent eciam civitatem Feltrensem cum
episcopo Feltrensi, Siccone de Caldinacio, comitibus Seneensibus, dominis de
Camino. Et dum diu stetissent in obsidione cum quingentis galeatis et multis
peditibus, quia civitas Paduana cum Feltrensi erat de dominio Mastini de la
Scala, domini Veronensis, et aliarum civitatum, que supra nominate sunt, et iam
predicti Veneti acquisivissent Tunglan, Saraballum et Bassanum, que de dominio
dicti Mastini extiterant, comesque de Colalto, advocatus Tervisii, et quam
plures alii rebellassent predicto Mastino et starent cum Venetis: quidam civis
civitatis Bellunii nomine Sudracius de Bongagio timens, ne amitteretur sic
civitas Feltrensis, et per consequens Bellunium perveniret in manus Venetorum,
quos specialiter odio habebat, et videns se obsessum ex omni parte, cogitavit
de Jacobo Auoschano, qui cum castris . . . . . et Budensteyn et cum aliquibus
montanis pertinentibus ad dominium Bellunii dicioni nostre se supposuerat, et
comitatus consilia eius, dum in Parma, eramus, [sine sciencia] utriusque
partis, tam Veronensis quam Venetorum venit ad nos secrete, ne rescirent Veneti
et dominus Veronensis, quia contra ipsum faciebat, dicens: "Si possetis
devincere et fugare hostes a civitate Feltrensi, unam portam civitatis vellem
vobis aperire, quia pocius vobis faveo de civitate quam alteri cuicumque. Ego
vero attendens verba ipsius posui sibi certam diem, qua secrete venirem.
Et quia oportebat me sapienter congregare homines, propter quoddam duellum
duorum nobilium in diocesi Noviforensi super Athesim convocans multos nobiles
sub colore, si amici eorum facerent aliquam dissensionem, quod possem eos tueri
in duello, ne resciretur, propter quid congregacionem facerem, ut civitatem
Feltrensem secrete adire possem.
Victorem vero ac interfectorem alterius, qui in duello dicto triumphaverat
et obtinuerat, cinximus gladio militari. Et cum hec facta fuissent, rogavi
miliciam, que presens aderat, quod deberet ire nobiscum, partes nullo sciente,
ubi volebamus. Ipsi vero parati exhibentes se continuo arripuerunt iter mecum,
et equitaverunt equitantes mecum per vallem Flemarum tota nocte. Crastino vero
die equitavi per deserta montana, que vadunt per Castruginum, ubi non
consueverunt homines equitare. Et cum pervenissem ad nemus, quod est inter
Castruginum et Prymeyam, viam habere non potui propter evulsas arbores; et sic
desperabat exercitus meus. Tunc ego pedes cum aliquibus peditibus per abrupta
moncium et viarum dudum destructarum quesivimus viam, ita quod pervenimus ultra
nemus, custodibus silve dudum recedentibus propter solis occasum nec
suspicantibus, aliquem timorem seu periculum ibidem ab aliquo ipsis imminere.
Et sic viam fecimus nobis in montibus. Ipsis vero nos sequentibus venimus ad
castrum Permense, quod eciam obsessum fuerat per Venetos, et fugatis inimicis
cepimus illud. Qui venientes ad societatem suam, que iacebat ante Feltrensem
[civitatem], dixerunt, quod magna gens, quam nescirent, cuius esset, veniret
super eos. Qui audientes a civitate nocte recesserunt. Castrum vero die altera
transientes de Prymeio versus Agordum et de Agordo festinanter ivimus ad
civitatem Belluniensem. Et premisimus ad Andigetum, cum quo tractaveramus,
significantes sibi, quod essemus prope civitatem cum gente. Qui statim accedens
capitaneos et rectores, dixit eis, quod nuncii venissent sibi dicentes, quod
comites Clarmonetenses, [socii] Mastini de la Scala, domini eorum, venissent
cum magno exercitu fugando inimicos ipsis in auxilium. Qui letanter apperuerunt
portas, putantes amicos esse. Et ego intravi portas im die beati Procopii
quarta die mensis Julii. Et cum omnes intrassent, aperui banneria regni Boemie
et comitatus Tyrolis. Ipsi vero videntes inimicos, stupefacti nesciebant, quid
essent facturi, nec poterant resistere potencie nostre. Et sic per dei graciam
obtinuimus civitatem. Castrum vero aliquot diebus tenebatur contra nos; minis
tamen impositis qui in castro fuerant, castrum in manus nostras resignaverunt.
Deinde posuimus exercitum ante civitatem Feltrensem. Et quia Veronensis tunc
occupabatur cum Venetis et ipsi secum, unde nocere nobis et exercitui nostro minime
poterant, sed utrique eorum nobiscum tractabant, nos sibi in adiutorium
attrahere cupientes. Et cum stetissemus per sex septimanas in obsidione
civitatis Feltrensis, concordati sumus cum Venetis. Et ligaverunt se nobiscum,
ita ut nobis assisterent cum tota potencia in guerra illa adversus Mastinum de
Scala. Et miserunt nobis in expensis propriis septingentos galeatos et multos
pedites. Nos vero dimmittentes fratrem nostrum cum exercitu ivimus Venecias,
ubi cum magno honore suscepti magnaque tractati reverencia ligam mutuam
firmavimus et inde reversi Feltrensem civitatem fame acquisivimus. Illi quoque
de Corraria Paduani tractaverunt nobiscum et ceperunt civitatem Paduam et
captivaverunt Albertum, seniorem fratrem Mastini, quem Venetis in captivitatem
dederunt. Et remanentes servitores nostri retinuerunt Paduam in sua potestate.
Nos vero dimittentes servitores nostros constituimus in civitatibus Feltrensi
et Belluniensi et castris capitaneos Volcmarum de Burchstall magnatem de
comitatu Tyrolis in Feltrensi, in civitate Bellunii Andigetum de Bongagio,
capitaneum vero guerre contra Veronenses Johannem de Lipa, qui septimo die
capitaneatus mortuus est, loco cuius Leporem substitui.
Sic reversi in comitatum Tyrolis, ivimus in vallem Eni, abinde in regnum Boemie,
et confederati sumus cum ducibus Austrie; nam ante non eramus amici. Illa hieme
in carnisprivio tradidimus filiam nostram primogenitam Margaretham Ludovico,
primogenito Karoli, regis Ungarie, et ligavimus nos contra omnem hominem. Post
hoc vero, cum sororius noster in crastinum nos ad prandium invitasset, in ortu
solis unus militum suscitavit nos de sompno dicens: Domine surgatis, dies
novissimus adest, quia totus mundus plenus est locustis. Tunc surgentes
ascendimus equum, [et) velociter cucurrimus volentes finem videre earum usque
in Pulcauiam, ubi finis earum erat per septem miliaria in longitudine;
latitudinem vero earum minime potuimus considerare. Quarum vox erat similis
sono tumultuanti, ale earum erant scripte quasi denigratis litteris, et erant
in spissitudine quasi nix condensate, ita quod sol propter eas videri non
poterat. Fetor magnus procedebat ab eis. Et divise sunt alie versus Bavariam,
alie [versus] Franconiam, alie versus Lombardiam, alie hinc inde per universam
terram. Et erant generative, quia due per noctem viginti generabant et ultra;
erant parvule, sed cito crescebant et inveniebantur in tertium annum. Eodem
tempore infra duos menses mortui sunt soror nostra et sororius dux Austrie,
quos ab eo tempore nunquam vidimus.
Capitulum XI.
Cum autem venissemus in Boemiam, contigit nos venire de Boleslavia in
Tussyn, et cum sompnus nos cepisset invadere, supervenit nobis fortis
imaginacio de illo evangelio: "Simile est regnum celorum thesauro
abscondito in agro" etc., quod legitur in die Ludmille. Et sic incipiens
imaginari in sompniis incepi expositionem. Evigilans vero retinui conceptum
prime partis evangelii et sic divina gratia adiuvante perfeci, que sic incipit:
"Simile est regnum celorum" etc. Fratres, eloquium sanctorum
evangeliorum nemo potest exponere, quia intellectus eorum tante est
profunditatis, quod nemo potest ad eorum eminenciam plene pertingere, nec
ipsorum sensum sufficienter enarrare. Quod Paulus in epistola ait: "O
altitudo diviciarum, sapiencie et sciencie dei, quam incomprehensibilia sunt
iudicia eius et investigabiles vie eius." Et idem: "Quis enim
cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit." Tamen quantum
michi datum est desuper a divina clemencia, a qua omne datum optimum et omne
donum perfectum desursum descendit, ut scribit Jacobus in canonica sua, ad
intelligenciam istius sancti evangelii vobis aliquid describere cupio, quod
vos, carissimi, fraterne rogo suscipere et puri cordis sinceritate contemplari.
Audivit namque vestra dileccio, quod Matheus in presenti parabola regnum
celorum thesauro abscondito in agro assimilat, per quem quidem thesaurum non
improprie spiritus sanctus designatur, quem homo invenit per caritatem et
graciam Jesu Christi, qui promisit fidelibus in evangelio Johannis dicens:
"Rogabo patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum
in eternum, spiritum veritatis. Per agrum vero sive per terram, in quo
thesaurus ille inuenitur, designatur cor hominis, ubi seminat homo bona et mala
opera, quae referunt fructum anime sue inposterum, prout ibi seminavit, sicut a
parte innuit Lucas dicens: "Quod autem cecidit in terram bonam, hii sunt,
qui in corde bono et optimo audientes verbum dei retinent et fructum afferunt
in paciencia." Thesaurus autem ille vere est absconditus a peccatoribus et
indignis, qui nolunt cognicionem habere nec penitenciam agere, et sic perdunt
oculos gracie, quod thesaurum illum invenire non possunt excecati. De quibus
dicit propheta: "Oculos habent et non videbunt." Sed homo vere
contritus invenit illum thesaurum per graciam Jesu Christi, ut supra dictum
est, quia iuxta verbum psalmisticum: "Cor contritum et humiliatum deus non
despicit, sed sua exuberante misericordia illud consolatur semper et coadiuvat,
ut legitur in psalmo: "Delectare in domino, et dabit tibi peticiones
cordis tui." Thesaurum vero illum cum homo contritus invenit, abscondit
eum in corde suo, vigilans et timens atque custodiens eum, ne diabolus,
adversarius noster, qui, ut Petrus ait, circuit querens, quem devoret, ipsum aufferat
de corde suo.
Secundum quod potest intelligi, quod in evangelio Mathei legitur:
"Nesciat sinistra tua, quid faciat dextra tua." Sed notandum est,
quod "pre gaudio illius vadit," quod designat festinacionem, nam ad
bona opera festinare debemus. Unde in evangelio Luce: "Exi cito in plateas
et vicos civitatis et pauperes et claudos, ac debiles introduc huc."
Sequitur autem in superiori parabola, quod homo ille invento thesauro abiit et
vendidit universa, que habuit, scilicet peccata sua, per renunciacionem malorum
operum. Ad quod accedit, quod de Matheo in evangelio Luce scribitur: "Qui
reliquit omnia sua," et illud: "Nisi quis renunciaverit omnibus, que
possidet non potest meus esse discipulus." Que uendicio et renunciacio
debet fieri in foro, et non in quolibet, sed in foro consciencie duntaxat, per
puram videlicet confessionem, integram contricionem, et coram sacerdote per
deum ad hoc deputato secundum doctrinam Christi: "Ite, ostendite vos
sacerdotibus." Ad quod Jacobus in epistola sua nos hortatur, dicens:
"Confitemini alterutrum peccata vestra." Pro quibus quidem malis
operibus cum ea vendiderit et ipsis renunciaverit, debet bona opera recipere et
possessione agri illius, videlicet cordis, quem possidere debet in charitate et
paciencia, et in eo thesaurum predictum recondere. Quem thesaurum in regno
celorum, si perseverans remanserit, in eternum possidebit iuxta dictum Mathei:
"Thesaurisate vobis thesauros in celis, ubi nec tinea nec erugo
demolitur."
Capitulum XII.
"Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas
margaritas, inventa una preciosa margarita abiit et vendidit omnia, que habuit,
et emit eam." Circa quam parabolam primo notandum est, quod margarita
gemma est mundissima, clari coloris et sine ulla macula, et ideo in hac parabola
mistico intellectu legi debet, in qua multa bona, munda et clara ac immaculata
opera continentur, non immerito potest similari. Iste vero homo negociator, de
quo refert evangelista, in propria significacione pro homine, videlicet in via
presentis seculi fluctuante retinetur, qui variis laboribus et multis continue
miseriis et negociis secularibus occupatur, et ut in Iob legitur, nunquam in
eodem statu permanet. Et ideo proprie negociator dicitur ac homini negociatori
similatur, qui semper debet querendo ambulare et ambulando querere, ut illam
preciosam nnargaritam inveniat, videlicet legem domini, quam sic querendo ac
perambulando utique inveniet, ut dicit Lucas in evangelio suo: "Querite,
et invenietis." Cum autem homo sic querendo in hoc seculo invenit legem
domini, in qua, ut supra dictum est, sunt multa bona, munda, clara et
immaculata opera atque virtuosa; eam merito assimilare potest illi preciose
margarite, quam homo ille invenit et abiit et vendidit universa, que habuit, et
emit eam, que juste preciosa dicitur, quia nihil preciosius ac maius in hoc
seculo, quam ut iuxta preceptum dei mandata ipsius, que in huiusmodi lege
continentur, diligenter observare, quod deo iubente nobis in evangelio Johannis
precipitur, cum dicitur: Si diligitis me, mandata mea servate; per quorum
observacionem mandatorum deo servire censebitur et per consequens corregnabit.
Et sic posset intelligi, quod dicit Augustinus: Deo servire est regnare. Et
idem: Servans legem et mandata dei, que in lege dei continentur, deo servit, et
sibi corregnabit.
Quod autem dicitur superius in parabola, quod homo ille abiit et vendidit
universa, que habuit et emit margaritam illam, significat iam vitam
transitoriam, in qua nunc negociamur et sumus. In qua quidem homo de die in
diem transit et abit, et plus morti sue cottidie accedendo, unde in ipsa vita
universa, que habet, vendere debet peccata et cuncta terrena desideria carnales
concupiscencias, se per abstinenciam et alia bona opera cohibendo, et pro eis
debet emere legem dei, que est illa preciosa margarita, quam si bene
custodierit, transeundo sic in via recta, profecto beatus erit. Dicitur anim in
psalmo: "Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini." Et
sic beatificatus, immaculatus et mundus portam regni celorum subintrabit. Illam
quippe portam, que est una de preciosis margaritis, que in virtute eiusdem
margarite, videlicet legis domini, confestim aperietur [ei], et tunc videbit
virtutem margarite ipsius, que est de portis sancte civitatis Iherusalem, cum
per illam eandem sanctam civitatem subintrabit, de qua et eius portis Johannes
in Apocalypsi inquiens ait: "Duodecim porte civitatis, duodecim margarite
sunt per singulas, et singule porte erant ex singulis margaritis."
Capitulum XIII.
"Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et ex omni genere
piscium [in eam] congreganti." Per sagenam possumus intelligere verbum
dei, que missa fuit per apostolos, quando eis preceptum fuit in evangelio
Marci: "Ite in universum mundum et predicate evangelium omni
creature." Fuit autem per eos missa in mare, id est, in hunc mundum, unde
notanter fuit eis dictum: ite in mundum universum, qui utique hic per mare
mistice et satis proprie designatur. Nam sicut mare nunquam quiescit, sed
semper movetur motu fluxus et refluxus et navigantes in eo suis undis et
procellis hinc inde agitat et perturbat: sic mundus ille innumerabilibus
motibus continue movetur, et in eo se fluctuantes suis insidiis et paratis
periculis semper inquietat et impugnat. Quibus periculis in hoc mari naufrago
propheta comprehensus ad dominum exclamat. "Salvum me fac deus, quoniam
intraverunt aque usque ad animam meam." Et iterum: "Non me demergat
tempestas aque seu maris," id est pericula huis mundi. Nam indubitanter
per tempestatem pericula et per mare mundum propheta hic voluit designare; per
pisces vero homines in hoc loco significantur. Unde in evangelio Mathei:
"Venite post me, faciam vos piscatores." Et alibi in evangelio Luce
dixit dominus Petro: "Noli timere, ex hoc enim eris homines capiens."
Dicitur vero superius: ex omni genere piscium, id est hominum congreganti, quia
omnes homines cuiuscunque generis, status, condicionis, sive bonos sive malos,
hec sagena, scilicet verbum dei, congregat et comprehendit. Quia non tantum ad
Judeos, sed etiam ad gentes, et pariter ad omnes transmissum est, sicut in
actibus apostolorum legitur. Est autem transmissum per apostolos, de quibus in
psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum" etc: Et per spiritum sanctum,
qui, ut sapiens ait, replevit orbem terrarum, eciam per salvatorem nostrum, qui
huiusmodi verba personaliter et salubriter in mundo seminavit et sparsit. Et
ideo in evangelio Johannes dicit: "Si ad eos non venissem et eis locutus
non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusacionem non habent de
peccato suo". Hoc autem verbum oportet impleri, et ideo superius dicitur:
quae cum impleta esset. Implebitur autem hec sagena sive verbum, cum omnia, que
hoc eodem verbo per os domini et sanctorum suorum pronunciata sunt, totaliter
et effectualiter implebuntur. Nam in evangelio Mathei legitur: "Nec unum
iota de hiis peribit, nec cessabit generacio, donec hec omnia fiant, quia celum
et terra transibunt," etc. Sicut in evangelio Luce dicitur. Postquam autem
sagena illa sive verbum dei fuerit adimpletum, tunc statim adimplebitur
similiter et numerus sanctorum in verbo dei et malorum propter verbum dei,
prout in apocalypsi Johannes vidit, et in figura dixit: "Vidi subtus
altare dei animas interfectorum propter verbum dei, quod habebant, et clamabant
voce magna dicentes: usque quo domine sanctus et verus non vindicas sanguinem
nostrum de hiis, qui habitant in terra? Et date sunt illis singule stole albe,
et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur
numerus fratrum eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi." Post
implecionem sagene seu verbi et numeri predictorum instabit dies novissima et
ultimi iudicii, prout evangelista innuit in verbis preassumptis, dum dicitur:
"Sic erit in consummacione seculi" etc. Et tunc in illo iudicio
educetur illa sagena impleta, unde dicit: "Educentes". Et ipsi iidem
erunt educentes, qui fuerunt immittentes eam, videlicet apostoli. Et ipsi
educentes sagenam seu verbum, quod in nos seminaverunt una cum agro et seminum
fructu, et plenam educent seu impletam, videlicet bonis et malis, id est illis,
in quibus verbum dei bene fructificavit, et illis, in quibus male, sicut in
evangelio Luce legitur: "Que seminat, ea et metet," et in psalmo:
"Qui seminat in lacrimis, in exultacione" etc. Et quia ipsi
seminaverunt in nobis, eciam de nobis metent et educent. Educent autem nos per
IIII funes herentes in sagena predicta adinstar sagene materialis, que
similiter per IIII funes ducitur. Sunt enim in qualibet sagena IIII funes, duo
super aquam se tendentes, et duo inferius sub aqua natantes, et hii duo
inferiores correspondent duobus superioribus, ita quod ille, qui est in dextra
inferiori, correspondet illi, qui est in dextra superiori, et in sinistra
inferiori illi, qui est in sinistra superiori. Sic eciam est in ista sagena
spirituali, in qua sunt similiter quatuor funes, per quos omnes trahuntur, duo
scilicet supernatantes, et illi sunt ex parte dei, videlicet gracia et
fortitudo; et duo inferius natantes, qui sunt ex parte nostri, videlicet caritas
et odium. Primo funi superiori, scilicet gracie dei correspondent primus
inferior, scilicet caritas, et hiis duobus bonis trahuntur boni. De primo
dominus in evangelio Johannis: "Nemo potest venire ad me, nisi pater meus
traxerit eum per graciam." De secundo similiter dicitur in evangelio
Johannis: "Si quis diligit me et pater meus diliget eum", et ad eum
veniemus, scilicet tracti in caritate et dileccione, et mansionem apud eum
faciemus. Et de hiis duobus potest intelligi, quod dicit psalmista: "Funes
ceciderunt michi in preclaris."
Item secundo funi superiori, videlicet fortitudini, correspondet secundus
inferior, scilicet odium, et hiis trahuntur omnes mali. Nam omnis, qui male
agit, odit lucem, sicut dicitur in evangelio Johannis: et quoad illos magis
necessaria est fortitudo dei quam ad primos. Nam primi voluntarie veniunt ad
iudicium, sperantes premium. Isti autem fugient iudicium, timentes supplicium
eternum, et abscondent se in speluncis et petris montibus et dicent moncius et
petris: "cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super
thronum et ab ira agni," quando veniet dies magnus ire ipsorum, et quis
poterit stare, sicut legitur in apocalypsi. Quare quoad eos necessaria est
fortitudo, ut per illam trahantur inviti. De prima, scilicet fortifudine potest
intelligi, quod dicit apostolus: Omnes rapiemur, scilicet fortitudine dei
"obviam Christo in aera". Et quod salvator in evangelio dicit:
"Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum," scilicet
fortitudine. De secundo vero legitur in libro regum: "Extendet super
Jerusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab." De ambabus dicit
psalmista: "Funes peccatorum circumplexi sunt me." Et sic omnes
educentur per apostolos in illa sagena. Nam ut ait apostolus: "Omnes
stabimus ante tribunal dei, recepturi prout in corpore gessimus."
Educent autem nos ad litus, id est tribunal omnipotentis dei, quod proprie
litori comparatur. Nam sicut litus est terminus navigancium, sic idem tribunal
est terminus et finis omnium in hoc seculo fluctuancium. Postquam autem educent
nos, tunc erunt sedentes secus litus, id est tribunal, ut supra dictum est,
sicut ait salvator in evangelio: "Cum sederit filius hominis in sede
maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus
Israhel." Et eligent ad iudicantes domino nostro bonos in vasa, id est
ascribent eos in eterna tabernacula, ubi pax est et gaudium, suo recto iudicio.
Malos autem foras mittent, id est ad gehennam perpetuam condempnabunt, ubi est
fletus et stridor dencium; quod fiet in verbo dei, dum dicet bonis:
"Venite benedicti patris mei, percipite regnum" etc. Ad malos autem:
"Ite maledicti in ignem eternum," sicut legitur in evangelio Mathei.
Quo iudicio finito statim angeli tanquam ministri et executores dictarum sentenciarum
et iudicii separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis,
ut sequitur in verbo evangelii premissi. Nam ipsi sunt ministri verbi dei, ut
de eis psalmista dicit: "Benedicite domino omnes angeli eius, potentes
virtutes facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius. Benedicite
domino omnes virtutes eius ministri, qui facitis voluntatem eius."
Sequitur autem in verbis premissis: "Intellexistis hec omnia?"
Dicunt ei: "Eciam." Interrogatoria sunt hec verba. Unde cum dominus proposuisset
discipulis suis predictas tres parabolas, interrogabat eos verbis hiis:
Intellexistis hec omnia? Interrogabit autem eos, non quia de eorum sciencia
dubitaret, quia omnia novit, antequam fiant, sed ut interrogando intellectum
eorum ad sui cognicionem alcius elevaret, quod nobis in persona Petri liquide
in evangelio Mathei demonstratur, cui interrogato, "quem homines dicunt
filium [hominis]," respondenti: "Tu es Christus, filius dei
vivi," statim a domino dictum est: "Caro et sanguis non revelavit
tibi, sed pater meus, qui est in celis." Ecce quomodo ad interrogacionem
discipulorum intellectus fuerat continue elevatus, unde protinus responderunt:
"Eciam domine." Dominus igitur elevacionem intellectus eorum
conspiciens, ac ipsos ad capienda verba sue sancte doctrine ferventes
considerans, ipsosque adhuc amplius allicere et invitare cupiens, premia
celestia eis pro mercede pollicetur, dicens: "Ideo omnis scriba doctus in
regno coelorum similis est patri familias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera." Et bene dicit scriba doctus, qui videlicet verbo doctrine et
exemplo bone vite eos erudiendo instruit et informat. Nam qui docent et non
faciunt, vocantur quidem scribe, sed non docti, ut [dicit] in evangelio Mathei:
"Super cathedram Moysi[s] sederunt scribe et farisei, sed doctrinam eorum
facite, secundum opera eorum nolite facere." Ecce, quod vocantur scribe,
sed non docti. Ideo non omnis scriba, sed dumtaxat scriba doctus similis est
homini patri familias, qui de thesauro suo profert nova et vetera. Thesaurus
enim est divicie successive recondite. Sicut igitur pater familias tempore
opportunitatis et necessitatis pro terrena gloria de thesauro suo profert nova,
que noviter recondidit, et vetusta, que dudum reservavit: sic scriba doctus de
thesauro suo, quem spiritu sancto inspirante in corde suo recondidit, pro
gloria in celesti patria adeptura ad erudicionem et iustificacionem aliorum sua
sancta predicacione et erudicione novi et veteris testamenti misteria
salubriter profert et exponit. Recte enim tales sunt scribe docti, de quibus
legitur in Daniele: "Qui autem docti fuerint, fulgebunt" etc. et qui
ad iusticiam erudiuut multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
Capitulum XIV.
Estate eadem veniens prope Mutam fregi castrum Choczyn et alia quam plura
castra domini de Potnsteyn, quia habui eodem tempore guerram cum eodem domino;
et postea fuit concordatum. Eodem tempore inventa fuit argentifodina in
Vresnik. Eadem estate arripui iter cum multis baronibus Boemie volens transire
in comitatum Luczemburgensem ad patrem meum, qui miserat pro me; et de
Francfurt reversus sum. In eadem reversione creavi collegium ad Omnes Sanctos
in capella regia in castro Pragensi et processi ad regem Ungarie, qui graviter
infirmabatur. Et antequam in Boemiam reverterer, me in Ungaria existente, venit
pater meus ad Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, ad tractandum pro
concordia. Dictus tamen Ludovicus promiserat michi nullos tractatus cum patre
meo alicuius concordie se sine me habiturum, sed de consilio meo dicebat se cum
patre meo graciose ordinaturum. Ipse vero Ludovicus immemor fidei ac
promissionum suarum, fraudulenter decipiens patrem meum, ad composicionem eum
deduxit, asserens se dudum mecum concordasse. Et sic posuit magnam diffidenciam
inter me et patrem meum, fecitque, quod ex racione concordie, quam idem
Ludovicus confinxerat inter me et ipsum factam fuisse, pater meus recepit ab
ipso feoda sua tamquam ab imperatore. Concordavit eciam cum eo et in pluribus
voluntati condescendit ipsius, que minime fecisset, si scivisset, quod ego
nondum concordatus cum eo fuissem. Hoc vero ego resciens ad patrem meum in
Mylteberk Maguntine diocesis acceleravi, significans eidem totum esse falsum et
fraudulentum, quod idem Ludovicus Bavaricus secum tractavisset. Sicque ea, que
inter ipsos facta fuerant, cum baronibus Boemie nec sigillare nec ratam habere
volui eandem concordiam, et ea que ibidem acta fuerant, omnia pro non factis
habui et nulla dixi. Abinde veni Bozoniam, que est in metis Ungarie et Austrie,
et concordavi regem Ungarie cum duce Austrie. Deinde pater meus processit
versus Moraviam volens destruere Nicolaum, ducem Opavie et Ratiuarie, quem
patri meo vix reconciliavi. Dedit tamen patri meo castra et pecuniam multam.
Abinde processi in obsidionem castri Potnsteyn, quod contra me et regem Boemie
rebellaverat et spolia multa de eo committebantur. Et licet esset
inacquisibile, infra novem tamen septimanas ipsum acquisivi turrimque cum
barone, cuius castrum erat, in terram deieci, muros quoque cum toto castro solotenus
prostravi. Deinde ivi cum patre meo Wratislaviam. Episcopus vero illius loci
erat patri meo inobediens, propter quod pater meus commotus abstulit eidem
castrum Milecz. Ipse vero ea de causa excommunicavit patrem meum; pater autem
meus expulit eum una cum clero de civitate. Et hec dissensio duravit bene per
duos annos inter patrem meum et clerum predictum. Abinde processit pater meus
in Budissyn, proinde in Franciam in auxilium regi Francie, quia tunc incipiebat
guerra inter reges Francie et Anglie, et dimisit me loco sui in regno. Ego
autem substitui loco mei Petrum de Rosinberk et secutus fui eum per Bavariam,
ubi inveni sororium meum Heinricum, ducem Bavarie, mortuum, qui unicum filium
cum sorore mea Margaretha reliquerat in heredem, puerum decem annorum. Cuius
tutelam pariter et patrie occupavit Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore,
racione matrimonii et tractatus, quem idem Ludovicus fecerat cum patre predicti
pueri. Quia repulerat filiam Rudolphi, ducis Bavarie, comitis Palatini, filii
fratris sui, que predicto puero erat promissa et iurata, deditque eidem filiam
suam, que nondum loqui poterat, dicens, quod vellet pro ea promittere, donec
eadem pro se loqueretur; que deo permittente muta facta est. Et inde transiens
Bavariam veni ad patrem meum in comitatum Luczemburgensem.
Et ibi ego optans processi in auxilium regi Francie, cui tunc obsederat rex
Anglie civitatem Rannatensem, antequam ipse gentem suam congregaret. Et abinde
processit ante oppidum sancti Kwintini, deinde ante oppidum Rubemontis et
abinde usque prope civitatem Laudinensem. Demum reversus est versus comitatum
Hannonie, ubi rex Francie secutus est eum usque ad metas. Metatus est uterque
castra in metis Hannonie. Rex vero Anglie secessit et recessit, dimittens regi
Francie campum, cum eum per integram diem expectasset et acies essent parate,
quamvis in exercitu multos principes Almanie secum haberet, videlicet ducem
Bravancie, marchionem Juliacensem et de Monte, comitem Flantrensem de inferiori
Almania; de superiori vero marchionem Misnensem, marchionem Brandeburgensem,
filium Bavari, et quam plures alios cum potencia Ludovici, qui Ludovicus ipsum
regem Anglie per Germaniam vicarium imperii constituerat.
Illis diebus, cum pater meus unum oculum perdidisset, in altero incipiens infirmari
transivit in Montem Pessolanum secreto ad medicos, si posset curari; qui tamen
eo tempore excecatus est. Ego vero procedebam ad regem Hispanie in auxilium
eidem contra regem Granate Feragacium, ac gentes et apparatus meos iam
premiseram in Montem Albanum. Sed pater meus retinuit me in Monte Pessolani
secrete, non permittens me transire ulterius.
Et cum curari non valuisset pater meus, processi una cum ipso versus
Avinionem ad papam Benedictum duodecimum, ad concordandum cum eo de denario
sancti Petri, qui datur in diocesi Wratislaviensi. Nec tunc fuit concordatum,
sed remansit in discordia; tamen in posterum fuit concordata discordacio, que
erat inter ecclesiam Romanam et dictam diocesin pro denario iam dicto. Et ibi
nobis existentibus confessi fuimus eidem pape de visione nobis facta de
Delphino Vyenensi, cum fueramus in Ytalia, que superius memoratur. Tamen pro
tempore illo visum fuit, quod melius esset tacere propter aliquas raciones quam
patri meo dicere seu revelare. Et cum ibidem essemus aput papam, Petrus,
quondam abbas Fiscanensis, Lemovicensis diocesis oriundus, promotus in
episcopum Altissiodorensem, demum in archiepiscopum Senonensem, post hec
translatus in archiepiscopatum Rothomagiensem, tempore illo episcopus presbyter
cardinalis tituli sanctorum martyrum Nerei et Achillei, de quo ante mencio
facta est, qui fuit de consilio regis Philippi et coram eo celebraverat
[missam] in die cinerum, prout ante dictum est. [Is] receperat me in domum
suam, me marchionem Moravie existentem pro eo tempore, quo steti aput papam
Benedictum, dixitque una hora mecum existens in domo sua: Tu adhuc eris rex
Romanorum. Cui respondi: Tu eris ante papa. Quod utrumque secutum est, prout
infra describetur.
Post hec una cum patre meo reversus sum in Franciam. Et abinde misit me
pater meus ad sororem meam, olim relictam Heinrici, ducis Bavarie, que
opprimebatur per Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, pro auxilio et
consilio eidem faciendis. Et cum pervenissem ad eam, inveni eam cum eo
concordatam. Abinde arripui iter per archiepiscopatum Salczpurgensem per Alpes,
que dicuntur Aurentur. Et cum tota die transirem per vallem, que dicitur
Gerlos, recordatus sum de miraculo seu visione, quod in die beate virginis, in
assumpcione sancte Marie, in Tharunso Parmensis diocesis michi contigerat. Et
ab eodem tempore concepi ad eius honorem gloriose virginis horas cottidie
decantandas in Pragensi ecclesia ordinare, ita ut de ipsius vite, gestis et
miraculis cottidie nova legenda legeretur. Quod postea factum est, prout inferius
describetur. Ibique perveni ad fratrem meum in vallem Insuburcham. Qui dimisso
episcopo Tridentino pro capitaneo in comitatu Tyrolis processit mecum in
Boemiam, deinde ad regem Cracovie, deinde ad Karolum, regem Ungarie, cum quo et
filio suo Ludovico, genero meo, se colligavit federibus et ligis firmissimis.
Ibi eo existente venerunt nuncii, dicentes, quod uxor sua una cum baronibus
comitatus sui contra eum conspiraverunt, propter quod eum per Bavariam et
Boemiam opportebat festinanter reverti ad comitatum Tyrolis. Ego vero brevi
tempore decurso secutus sum eum in comitatum eundem in vallem Eni. Et ibi
secreto cognovi, quod quidam nomine Albertus, filius naturalis [patris] uxoris
fratris mei, et quidam baro, magister curie predicte uxoris fratris mei,
tractaverunt de consensu ipsius et aliorum baronum patrie, ut repudiaret
fratrem meum et duceret Ludovicum, filium Bavari, qui se gerebat pro
imperatore, et quod omnes barones vellent illi obedire tamquam domino, ipsaque
sibi esset in uxorem. Hec volens rescire certitudinaliter, posui secrete
insidias eidem Alberto cum Buscone iuniori et captivavi eum duxique eum per
silvam usque ad castrum, quod dicitur Sonpurg prope Inspurgam. Ibi positus ad
tormenta, recognovit hec omnia sic se habere, sicut relata michi fuerant. Tunc
nitebar captivare magistrum curie, qui tamen pro tempore illo manus meas
evasit, castro tamen suo usque ad terram deiecto per me. Ipse quoque postea per
amicos suos in manus meas fuit traditus, sic scilicet ut comite sibi vita in
aliis pro voluntate mea in manibus meis remaneret. Hec omnia fratri meo
significavi, qui michi grates agens acquievit meo consilio, et posuimus
custodiam castro Tyrolis et uxori sue.
Deinde processi ad sororem meam in Bavariam, que indigebat mei. Et abinde
reversus sum per Salczburgensem archiepiscopatum iterato gressu et perveni in
episcopatum Brixiensem ad castrum Taubers. Deinde ivi per vallem Cadubrii ad
civitatem Bellunii et nocturno tempore intravi in suburbium castri fortissimi
Iumellarum in vigilia beati Wenceslai martyris, et sic obsidione facta ipsum
obtinui. Quod castrum possidebat comes Czenensis, dominus de Camino, et civitas
Venetorum, qui tunc erant mei inimici, quod tamen post concordiam in mea
potestate remansit. Abinde ivi in civitatem Tridentinam, et veniens in
comitatum Tyrolis fui ibi usque ad vigiliam beate Katherine, et in vigilia
beate Katherine obsedi castrum Penode super [lacum] Cardi, quod obsederat gens
Luchini Mediolanensis et dominus de Arco. Quos congregato exercitu secrete cum
episcopo Tridentino abinde fugavi, et in die beate Katherine castrum in meas
manus fuit resignatum, ipsumque contuli ecclesie Tridentine. Deinde datum michi
castrum fuit Belvesini diocesis Vincentinensis, quam civitatem cum toto
comitatu tenebat Mastinus de la Scala. Ad quem opportebat me secrete accedere
nocturno tempore cum magno populo et ipsum munire gentibus. Et abinde reversus
sum in Tridentum, et de Tridento ivi in civitatem Bellunensem.
Ubi me existente patriarcha Aquilegiensis oppressus a duce Austrie et comite
Veronensi, qui in campis iacebant prope Veronium in Foro Julii, quibus
patriarcha cum gente sua resistere non valebat, misit michi epistolam in hec
verba: "Vobis illustri principi Karolo de progenie regis Boemie, marchioni
Moravie, nec non milicie vestre notifico, quod domus domine dominarum et
virginis virginum Aquilegiensis per hostes graviter oppugnatur; cui tamen
servitores dominarum vel, puellarum pocius adiuvare debent. Et ideo rogo vos et
vestros principes universaliter, quatenus amore domine dominarum non
permittatis ita ipsius domum et bona violari.
Quibus auditis una cum militibus nostris bene ducentis galeatis et mille
peditibus transivimus per altissimos montes, ubi transitus non erat consuetus.
Dominus quoque transitum nobis paravit per Senevallem, et venimus cum magna
difficultate in diocesin Aquilegiensem et altero die ad patriarcham. Qui
congregaverat gentem suam et castra metatus est ad nos prope unum flumen contra
inimicos suos, qui iacebant ex altera parte rivi inter nos et eos existentis.
Ipsi autem eadem nocte rescientes adventum nostrum fugierunt, et dispersus est
exercitus eorum. Tunc nos secuti sumus eos et obsedimus partem eorum in castro.
Ibi iacuimus per multum tempus et impugnavimus sepius dictum castrum. Ibidem ex
nostris multi fuerunt vulnerati.
Capitulum XV.
Post aliquantulum temporis Johannes rex et Karolus in Boemiam fuerunt
reversi. Et rex Johannes tocius regni administracionem tradidit in manus
Karoli, hac tamen condicione interposita, quod ipse Karolus deberet regi
Johanni quinque milia de parata pecunia ordinare, et quod ipse rex Johannes non
deberet infra duos annos ad manendum in Boemiam venire nec infra dictum
terminum aliquam pecuniam a regno postulare. Hanc quidem pecuniam sibi per
Karolum celeriter conquisitam accepit et in Franciam secessit. Post cuius
recessum Karolus feliciter et satis industriose regni gessit gubernacula, et
queque dissipata et distracta revocando in statum debitum disposuit ac reduxit.
Capitulum XVI.
Expiratis itaque duorum annorum, sicut supra dictum est, curriculis rex
Johannes reversus in Boemiam, disposuit cum Karolo, ut una versus Prussiam
transirent contra Litvanos pugnaturi. Celeriter ergo ad viam procuratis
necessariis Vratislaviam transierunt, quo eciam rex Ungarie, comes Hollandie et
plures alii principes, marchiones, duces et multi viri spectabiles in eodem
proposito de diversis mundi partibus convenerunt. Eis itaque in Vratislavia
existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille
odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et
comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos
florenos lucraretur. De quo dum dictum regem iracundum et turbulentum videret
habere animum, motus vehemencia et arroganti animo prorupit in hec verba:
"O domine rex, mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius
terra auro abundare dicitur, de tam modica pecunie summa sic egrum debetis
monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes
alii videatis aperte, quod pecunias taliter acquisitas non amplector, nec in
usus meos transire, sed liberaliter a me transire debeant. Quo dicto omnes
pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo
ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans
silencio pressit. Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri
de Vrastislavia versus Prussiam processerunt. Et ibidem cum per longum tempus
glaciem expectantes iacuissent, hiems adeo fuit mollis et lenis, quod per
glaciem transitum sicut alis annis minime habuerunt. Et sic multi magni viri
suis votis frustrati perdiderunt labores similiter et expensas.
Capitulum XVII.
Reversi sunt itaque domini prenominati et quisque eorum ad terram suam
direxit gressus suos. Rex autem Cracovie et Bolco dux malignum fraudulenter
conflaverunt consilium, qualiter Johannem regem et Karolum in eorum reditu de
Prussia possent capere et post multas contumelias usque ad extremum denarium
depactare. Ipsi autem talium insidiarum ignari, rex Johannes cum suis per
marchiam Brandenburgensem et Lusaciam transeundo versus comitatum
Lucemburgensem se recepit, Karolus vero vitare non potuit, quin oporteret eum
per regis Cracovie terram versus Vratislaviam necessario remeare. Venit itaque
in civitatem Calis, ubi procurante rege Cracovie irretitus fuit insidiis, non
ut tanquam hostis publicus capi deberet, sed ne civitatem exiret clanculo
custodiri. Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire
custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot
permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem,
insinuando sibi totius facti ordinem seriatim. Qui statim cum trecentis armatis
prope civitatem Calis ad unum milliare pervenit, valentemque spadonem Karolo
ante portam civitatis transmisit. Quem Karolus satis sagaciter, sicut per
nuncium, quem in Vratislaviam transmiserat, edoctus fuit, tentavit, adductum
itaque caballum ascendit et celeri cursu ad suos, qui de Vratislavia ad
eripiendum eum venerant, citius perrexit. Dum igitur rex Cracovie
intellexisset, quod Karolus suos sic evasisset laqueos, totam eius familiam,
que post eum in Calis remanserat, captivari mandavit, quam postea, ex quo
Karolum, sicut decreverat, retinere non potuit, absolutam abire permisit. Post
hec rex dictus Cazimirus civitatem Stynaviam ad territorium Vratislaviense
spectantem obsedit et expugnavit. Ubi multa enormia deflorando virgines et
civium uxores deturpando commisit. Quod cum Johanni, regi Boemie, qui tunc
super alveum Rheni moram traxit, insinuatum fuisset, statim in Boemiam venit,
et congregato exercitu civitatem Swidnitz obsedit et suburbio eius depopulato
et territorio eius in magna parte destructo civitatem Landeshute expugnavit et
devicit. Et quia ipse dux Swidnicensis illas insidias et machinaciones iniquas,
quibus Karolus in Calis, sicut superius narratum, extitit detentus, dolose et
nequiter procuravit, rex Johannes et Karolus decem septimanas in terra dicti
ducis iacentes, ea hostili prede in vindictam perpetrati criminis exposita in
Boemiam redierunt.
Capitulum XVIII.
Hiis itaque gestis, non longo temporis spacio transacto Ludovicus Bavarus,
qui se imperatorem nominavit, cum rege Ungarie, duce Austrie, rege Cracovie, marchione
Misnensi et duce Suidnicensi fortem super Johannem, regem Boemie, et Karolum,
marchionem Moravie, ligam construxerunt, qui omnes dictum Johannem et Karolum
in una septimana suis litteris diffidarunt, volentes eos invadere et tanquam
eorum capitales persequi inimicos. Super quibus novis rex Johannes territus
sollempnes suos nuncios, videlicet dominum Nicolaum de Lucemburg, suum intimum
consiliarium, et dominum Henricum thesaurarium de Niuemburg, suum
protonotarium, misit ad Ludovicum, ut cum eo ad tractandum de concordia aut
treugis inter eos statuendis ad aliquem terminum conveniret. Qui simpliciter
respondit: quod nullas cum eo vellet habere treugarum inducias nec aliqua cum
eo querere concordio parlamenta. Johannes vero rex hoc audito, dixit: "In
nomine domini, quanto plures habuerimus inimicos, tanto plura spolia et predas
capiemus; et ego iuro per dominum Jesum Christum, quod quicumque eorum me
primus invaserit, hunc taliter obruam, quod omnes alii terrebuntur."
Post hoc non longo tempore transacto Cazimirus, rex Cracovie, Nicolai, ducis
Opavie, civitatem nomine Saar invasit et hostiliter obsedit. Qui statim ad
regem Johannem in Pragam misit et ut aliquot viros armatos, quorum adiutorio
civitatem suam per regem Cazimirum circumvalatam posset liberare,
transmitteret, instantissime supplicavit. Rex Johannes hoc audito letabundo
respondit animo: nullam sibi velle transmittere gentem, sed intra quatuor dies
sibi velle in adiutorium venire propria in persona cum multitudine maxima
armatorum. Statim rex Johannes omnibus regni Boemie baronibus in unum
convocatis, omnibus audientibus dixit: "Ecce viri nobiles et strenui et
fideles dilecti, oportet, ut regnum nostrum et patriam contra nos et vos
iniuriose insultantes gladio et armis defendamus. Et quoniam iste Cazimirus,
Cracovie rex, nobis in contumeliam regni nostri Boemie et corone vasallum et
principem Nicolaum, ducem Opavie, hostiliter invasit, in quo maiestatem nostram
graviter reputamus offensam, nec leviter ferre debemus, quod gravem paciuntur
offensam, qui se pacis et tranquillitatis gracia nostro dominio subdiderunt. Ne
ergo nobis pigricie ascribatur segnicies et ociose quietis sompnolencia
impingatur, volumus et mandamus vobis singulis et singulariter universis, ut
statim arma capiatis, ad bellum expediti sine mora nos sequamini ad
propulsandam illius stultam proterviam, qui principem et vasallum nostrum
presumsit invadere, qui nostra defensione potitus merito deberet pacis
tranquillitate gaudere." Barones vero ad regis verba responderunt: "Domine
rex, de iure nostro existit et ab antiquis temporibus inviolabiliter
observatum, quod extra regnum non debemus armis proficisci, sed intra regni
limites ipsum regnum contra eos, qui hoc hostiliter invadere conantur, pro
viribus defendere et tueri." Quibus rex dixit: "Ducatus Opavie sicut
alii Polonie ducatus ad regem Boemie et coronam regni respectum habere
dignoscitur; unde ego accinctus ad iter iam vado districte et omnino visurus,
quis vestrum tali captus temeritatis audacia et presumcione temera, ut retro me
manere presumat." Itaque rex Johannes eadem nocte cum quingentis galeatis
de montibus Chuthnis, ubi talia verba cum baronibus regni habuit, recessit et
ad ducem Nicolaum de Opavia die et nocte festinanter properavit. Et statim
secuti sunt eum barones et regni nobiles universi, et antequam ad dictum ducem
veniret, habuit duo millia galeatorum exceptis sagittariis et aliis decenter
armatis. Quos nobilis Czenko de Lippa cum trecentis armatis cicius currendo
prevenit et cum Ungaris et aliis, qui de [Cazimiri] regis mandato ducis
civitatem obsederant, bellum fervidum instauravit, quos fugam capientes usque
in civitatem Cracoviam insecutus est. Et in eadem fuga trecenti Ungari
interfecti sunt et sexaginta viri nobiles captivati. Reliquos vero sic
insequebatur avide, ut ipse et magna pars suorum ipsam civitatem intrarent
animo furibundo; qui cancello turris demisso, fuerunt in ipsa civitate retenti.
Rex vero Johannes hec valde ferebat amaro animo, quod ipse disturbio tali non
interfuit, quia civitatem sine omni resistencia acquisisset. Statim tamen eodem
die Cracoviam cum magno obsedit exercitu, et iacendo ibidem totam terram
depopulatis suburbiis parte maxima devastavit. Tunc Cazimirus, rex Cracovie,
nunciavit regi Johanni, ut ad evitandum multarum personarum pericula secum solo
solus in stuba clauderetur, et quis ibi alium vinceret, suum propositum de eo
obtineret. Et quia rex Johannes omnino tunc excecatus erat, nunciavit sibi:
quod se excecare faceret, tunc paribus armis libentissime vellet intrare
duellum. Post hoc petente Kazimiro statim fuerunt treugarum trium septimanarum
inter eos inducie procurate. Quibus pendentibus tota inimiciciarum materia fuit
complanata, ita ut Karolus, marchio Moravie, de decem marcarum millibus
argenti, que sibi dudum Cazimirus in mutuo concesserat, quietus dimitteretur
omnimodo et solutus. Et sic extincta dissensionis materia fuit inter eos pacis
tranquillitas posita et firmata. In qua quidem pacis firmacione omnes isti
principes, qui prius ipsum regem Johannem et Karolum, marchionem Moravie,
diffidaverant, fuerunt unanimiter comprehensi.
Capitulum XIX.
Post hoc Ludovicus Bavarus sollempnem suam ambasiatam ad regem Johannem et
Karolum misit instanter petendo, ut secum ad parlamenti conveniret terminum:
vellet enim sibi de universis iniuriis et violenciis, quibus Johannes, filius
suus, per Ludovicum, filium suum, in ablacione uxoris et comitatus Tyrolis
dampnificatus esset, integraliter satisfacere et condignam reddere recompensam.
Qui quidem placitorum terminus fuit super die certo coram Trevirensi
[archi]episcopo, qui regis Johannis patruus erat, in Treviris constitutus, ad
quem quidem terminum multi domini et viri magnifici ad regis Johannis partem
convenerunt, qui super re magna magnos habuerunt tractatus, quia sic facti enormitas
et perpetrati criminis execrabilis immanitas requirebat. A seculo quippe non
est auditum, ut magnus generosusque princeps et dominus tam nobili terra et
uxore propria machinacione iniqua et proditorio consilio sic nequiter
privaretur. Multis itaque examinatis consiliis, productum fuit in medium, quod
Johanni, qui de comitatu Tyrolis et aliis suis dominiis maligno et fraudulento
consilio per suos eiectus et expulsus fuerat, nullatenus competeret nec
honorificum existeret, ut comitatum Tyrolis et alia sua dominia reingrederetur
denuo, nec uxorem reassumeret, quam taliter adulterii turpitudine pollutam
nunquam posset amplius dulcibus fovere amplexibus, nec affectu uxorico sine
abhominacionis nausea, sicut ordo coniugalis exigit, adamare. Tandem ad hoc deventum
exstitit, quod Ludovicus de Bavaria se ad hoc detulit, quod regi Johanni et
filio suo, qui de dominiis suis, ut prefertur, relegatus extiterat, vellet dare
terram Lusacie, utputa Gorlicz et Budissyn civitates, que cum totis dominiis et
universis suis pertinenciis regno Boemie incorporari debeant totis futuris
temporibus permansure. Insuper viginti millia marcarum puri argenti, pro quibus
Berlin, Brandeburg et Stendal civitates marchio obligare vellet cum universis
et singulis proventibus, utilitatibus et usufructibus ad ipsas civitates
pertinentibus, tam diu per regem Johannem aut filium eius Johannem tenendas,
possidendas et utifruendas, donec ipsa viginti millia marcarum in parata
pecunia in civitate Pragensi totaliter solveretur. Quam quidem ordinacionem rex
Johannes amplexatus est. Sed postquam ad Karolum, marchionem Moravie, et
Johannem filios suos perduceretur, noluerunt in eadem consentire, dicentes: Si
pater noster arripuerit istas pecunias, disperget eas inter Rinenses Henkinos,
et sic decepti manebimus et illusi. Dum itaque Ludovicus intellexisset, quod
regis Johannis filii ipsam ordinacionem acceptare noluissent nec eorum litteris
firmare, totum quod tractatum et ordinatum fuit, remansit irritum et inane. De
quo Ludovicus Bavarus valde fuit territus et ultra modum quam dici poterit,
stupefactus, et suspicatus est mali eventus esse omen, quod filii regis
Johannis ordinacionem per magnos principes maturis et providis dispositam et
ordinatam consiliis et per patrem eorum acceptatam acceptare renuunt et
amplecti, sic animose et mente superba contradicunt.
Capitulum XX.
Post hoc rex Johannes intravit curiam Avinionis ad papam Benedictum et cum
eo practicavit in tantum, ut ipse coram omnibus electoribus vocatis insinuaret,
qualiter Ludovicus de Bavaria non esset verus imperator, cum ipse staret contra
sacrosanctam Romanam ecclesiam, christianitatis matrem, et quendam fratrem
Minorum ad coronandum se in papam posuisset. Et sic statim electores ad
eleccionem procedentes, Karolum, marchionem Moravie, in regem Romanorum
felicibus auspiciis elegerunt.