[1559-08-30
- PRAHA]
Catalogus
personarum collegii Pragensis
30.
Augusti 1559
Cathalogus
fratrum pragensium 1559 trigesimo augusti
D.
Henricus [Blyssemius] - Fuit in Societate per quinque annos. Docuit Pragae
sacram theologiam per 4 annos. Fuit concionator Ser.mi Archiducis, quodam etiam
casu vice rectoris quando is esset in Oybin. Praefectus studiorum. Vacavit
literis quamdiu potest recordari. Ingenio multum pollet. De aetate incertus
est. Putat tamen se habere 28 annos, et ego puto quod habeat plures. Propensus
est ad iuvandam iuventutem et proximum. Vires corporales exiguas habet: est
valetudinarius. Plus valet in viribus spiritualibus, et plus etiam in schola et
conversatione quam in aliis.
Balthasar
[Sammereier] - Fuit in Societate per quatuor annos et aliquid amplius. Docuit
Pragae grammaticam fere quamdiu ibi fuit. Est autem ex primis. Transivit per
officia probationis. In Societate vix fuit sub praeceptore. Et antequam in eam
veniret, fere nihil scivit. Valet tamen aliquid in praeceptis grammaticis.
Ingenio parum valet. Habet 23 annos. Propensionem habet ut sit perpetuus
praeceptor puerorum, interdum etiam ut sit minister domus. Ad utrumque videtur
aptus, sed non ultra humaniores literas. Est magno corpore et valetudinario
plus fere quam D. Henricus. In spiritualibus viribus est potens. Magis aptus ut
gerat curam animarum quam ut studeat. [302v]
Wenceslaus [Sturmius] - Fuit in Societate per quatuor annos. Docuit Pragae
humaniores literas satis foeliciter, quamvis difficulter propter principium.
Transivit per officia probationis. Vacavit literis quamdiu fuit in Societate.
Ante cuius ingressum fere nihil scivit. Profecit in rhetoricis et graecis, non
ultra. Ingenio egregie valet. Habet 23 annos. Propensus est ad infimam classem,
nihil ad conciones in quibus etiam parum valet. Pollet viribus corporalibus,
satis etiam spiritualibus; et si quas tentationes passus est propter difficilia
principia suarum occupationum hic Pragae, emersit tamen, ut mihi videtur, nisi
fallor, et fiunt ei paulatim omnia faciliora. Ex quo eum alioqui novi, semper
fuit constans in vocatione. Potentior ad studia quam animarum curam. Idoneus
est ad quascumque superiores facultates et forte magis quam ullus alius
boëmorum, quos ego in Societate vidi.
Stephanus [Liberius] - Fuit in Societate per quinque annos. Non diu fuit
praeceptor classis humanitatis. Transivit per officia domestica. Vacavit
literis quamdiu fuit in Societate; antea nihil scivit. Consecutus est mediocrem
fructum in rhetoricis. Ingenio mediocriter valet, tamen practico magis quam
speculativo. Habet 22 annos. Propensus est ad varia quae occurrunt, quaeque
sunt excellentia. Videtur tamen valere in concionando et docendo si studeret
utrique. Vires corporis habet bonas, magnus corpore. Spirituales vi-[303r]res habet bonas, estque ac fuit semper
constans. Magis aptus ad studia quam curam animarum. Idoneus etiam ad omnes
superiores facultates.
M. Ludovicus [Backrel] - Fuit in Societate per unum annum. Nunquam docuit
nisi per aliquot menses pueros prima rudimenta. Erit tamen aptior ad docendum
quam ad quaevis alia. Transivit per officia probationis. In Societate nihil
fere studuit, sed Lovanii creatus est magister, fuitque in ordine promovendorum
primus post liniares ut vocant. Ingenium habet philosophicum et medicum satis
foelix. Habet 26 annos. Propensus fuit ad Indias quamdiu fuit in Societate.
Vires corporales et spirituales habet fortes ad omnia officia Societatis
obeunda. Idoneus ad omnes facultates superiores.
Petrus Vojvodiƒ - Fuit in Societate fere per quinque annos. Fere
semper fuit in infima classe satis foelix praeceptor. Transivit per omnia
officia probationis. Adhuc parum profecit in studiis, nondum est grammaticus.
Ingenium parvum. Annos habet 24. Propensus ad studia plus quam ingenium
patiatur, quamvis in humanioribus possit proficere propter diligentiam. Vires
corporales et spirituales mediocres habet, quae progressu temporis poterunt
sufficere ad munus docendi si ingenium adsit, et curandi animas. Idoneus non
videtur esse ad facultates artium. Videtur tamen habere nescio quid ingenii
philosophici. Forte fieret idoneus etiam ad hoc.
Michael [Tolmainer] - Per duos annos in Societate fuit. [303v] Docuit pueros rudimenta grammaticae fere
per annum. Transivir per officia probationis. Studuit in Societate ut principia
grammaticae intelligeret. Ingenium habet accommodatum magis ad pietatem quam ad
studia. Annos habet 19. Propensus ad officia domestica, maxime ad sacristiam,
in qua nunc est. Vires
corporales bonas, meliores spirituales habet, et si difficultas ingenii
(quae tamen non videtur ita magna esse atque Petri) sufficeret omnibus officiis
Societatis, maxime curis animarum. Non videtur idoneus ad facultates artium,
sed tamen diligentia (qua multum in omnibus valet) posset eum promovere ad
omnia.
Andreas [Broch] - Fuit in Societate per tres annos. Nunquam docuit. Fuit
cocus et est adhuc, emptor etiam et dispensator. Fuit murator. Non studuit diu,
novit aliquid latine loqui magis ex consuetudine. Ingenium habet utcumque
practicum in agibilibus. Habet 24 annos. Nullam prodidit propensionem, nec ad
alia videtur esse utilis quam ad officia domestica obeunda. Fortis in corpore
satis ac magis quam in spiritu.
Henricus [Hollants] - Nihil docuit unquam. Semper versatus in officiis
domesticis incertis. Nihil scit. Nec ingenium habet. Annos habet circiter 32.
Propensionem vix singularem nisi ad ea quae ab obedientia offeruntur. Utcunque
fortis in corpore, et mediocritex habet in spiritu. Pro-[304r]pter simplicitatem, quae in illo magna est,
non videtur idoneus nisi ad domestica.
Catherinus [Gallus] - Fuit in Societate fere per tres annos. Nihil docuit.
Transivit per oficia domestica. Diutius tamen fuit sacristanus. Ad quod tamen
officium est parum aptus. Nihil studuit. Loquitur latine ut potest, magis ex
consuetudine. Ingenium parvum admodum ad omnia. Habet 17 annos. Propensionem
primariam habet ad studia ut discat legere et scribere; secundariam ad
sacristiam. Magis fortis in corpore quam spiritu. Vix scio an ad aliud sit
idoneus quam ad domestica.
Georgius [Iacobi] - Fuit in Societate per duos annos fere, vota nondum
edidit. Nihil docuit. Est pistor. Scit tantum germanice legere et scribere.
Ingenium habet tantum pro sua arte et alia officia domestica satis aptum. Habet
26 annos. Propensus ad panes coquendos. Sat fortis in utroque homine et valde
devotus.
Iacobus [Voltelin] - Fuit in Societate per duos menses. Nihil docuit. Est
murator. Nondum transiit per omnia officia domestica. Scit legere italice et
latine et scribere mediocriter. Ingenium tantum habet pro sua arte et rebus
domesticis utcunque bonum, sed simplex. Habet annos circiter 25. [304v] Habeo, inquit, propensionem ad coquinam ut
vincam propensionem quam habebam ad studia. Sat fortis in utroque homine, sed
pro studiis non est.
Paulus Hoffaeus - Hic fuit in Societate per quinque annos. Fuit minister
Romae, sacristanus Patavii, confessionarius, concionator, et lector theologiae
per medium annum Viennae. Rector et lector Titelmanni Dialectices
Pragae. Sed nondum transivit per oficia probationis ut alii fratres Societatis
solent. Studuit fere per totam vitam. Habet ingenium perplexum, humile et
obscurum. Quot annos habeat, ignorat. Forte 28 plus minus; al suspicantur eum
habere 30 aut 32. Habet propensionem ad casus conscientiae ut sit confessarius
Romae, et ut vacet rebus spiritualibus, maxime propriis Societati; nimirum ut
congreget et in quendam ordinem a patribus datum redigat mores, consuetudines,
exempla spiritualia, consilia et modos gubernandi, et quicquid boni potest
inveniri a quocunque tandem id divinitus actum sit in sancta Societate nostra;
et in hoc vitam consumat ad utilitatem propriam et omnium, et maiorem Dei
gloriam. Ad haec sentit se fortem in utroque homine, et tentatum nunquam contra
Societatem, ne leviter quidem, conservatus ab eo qui eum ad hanc vocavit, cui
aeterna gloria. Amen.
Hoc est R.de in Christo Pater collegium pragense. Mitto haec aperta Viennam
R. P. Victoriae, cui omnia longe melius quam mihi perspecta sunt, ut addat aut
detrahat quae ipsi videbuntur in Domino.
Omnes per gratiam indifferentissimi ad omnia. V. R. P. filius minimus
Paulus Hoffaeus.