[1567-07-?? – PRAHA]

 

Catalogus personarum collegii Pragensis

mense Iulio anni 1567

 

Catalogus patrum et fratrum collegii pragensis mense iulio 1567 in Urbem missus

Henricus Blyssemius

P. Adamus Heller

P. Blasius [Montanuccio] italus

P. Georgius [Varus] anglus

P. Ioannes Hermannus

/De his nihil novi post ultimum catalogum./

 

P. Alexander Heller austriacus, praefectus novitiorum, concionator, lector theologiae, annorum 27. In Societate ab 8 annis. Vota primum emisit uno mense post ingressum. Est magister artium.

P. Michael Tolmainer regens convictorum, lector rhetorices et linguae graecae. Caetera in ultimo catalogo.

P. Wolffgangus Maria [Gingalius] bohemus, praefectus scholarum, concionator apud S. Iacobum. Caetera in ultimo catalogo.

 

D. Wolffgangus [Georgii] bohemus.

D. Wenseslaus [Sturmius] bohemus

/Omnia ut in ultimo catalogo./

 

M. Alexander [Voit] bohemus non est amplius subregens collegii novi; caetera ut in ultimo catalogo.

M. Nicolaus Salius pragensis, de quo nihil novi habetur, cum hoc toto tempore Romae fuerit, et nuper sit huc reversus.

M. Thomas Budinus labacensis, lector historiae, praefectus bibliothecae. Caetera ut in ultimo catalogo.

M. Ioannes Mundel lector in classe suprema grammatices. Caetera in ultimo catalogo.

M. Valentinus [Kampel] novadomensis praeest secundae classi grammatices. Caetera ut in ultimo catalogo.

 

Matthias Haslerus

Iacobus Grun [Greyan]

Martinus Strauss

Ambrosius [Achius] crumnoviensis

Ulricus Moskai

Ioannes Zedell

Martinus Decker

Sebastianus [Brandt] confluentinensis

Andreas [Primusöder] neopolitanus

Petrus [Clement] emptor

Georgius Toros hungarus

/De his nihil novi post ultimum catalogum./

 

Novitii

Lucas Perger stirus, ianitor collegii. Caetera in ultimo catalogo.


Marcus Pitachich schlavus, nihil de eo novi. [14v]

Tobias Eisenman aichensis [Eichstätt] bavarus, praeceptor infimae classis, annorum ut putat 19. In Societate 6 mensibus. Habet vota secreta. Pollet dotibus utriusque hominis.

Blasius [Hercegszöllösi] hungarus coadiutor in infima classe, annorum 22. In Societate 6 mensibus. Simplex, dilegens, fidelis, parvi iudicii, laborans oculorum vitio.

Georgius [Schinagel] wirttembergensis germanus, annorum 22, ianitor novitiorum. In Societate 6 mensibus. Pollet utriusque hominis dotibus. Habet vota secreta.

Martinus [Voit] bohemus, compactor librorum, sacristanus novitiorum, annorum 17. Studuit rhetoricis. Valet utriusque hominis dotibus. Habet vota secreta.

Wolffgangus [Hoffinger] bavarus prunoviensis annorum 17. In Societate 6 mensibus. Habet vota secreta. Valet ingenio mediocri. Sano corpore.

Casparus Orosthovi hungarus, annorum 18. In Societate 6 mensibus.

Habet ingenium et robur corporis mediocre et vota secreta.

Caspar Kalisky pisdrensis polonus, annorum 19. In Societate tribus mensibus. Coadiutor in classe minima. Pollet mediocribus utriusque hominis dotibus.

Iosephus Clement niderburgensis germanus, sartor, annorum 18. In Societate 6 mensibus. Sanus et aptus ad statum coadiutorum temporalium.

Martinus Undo sartzanus [Šaca] hungarus, annorum 19. In probatione per 2 menses. Est iam in missione trebonensi cum P. Wenseslao [Sturm]. Valet dotibus utriusque hominis.

Anthonius Stephantsckitht costeliensis schlavus, annorum 18. In probatione per 2 menses. Valet mediocribus dotibus animi et corporis.

Ioannes Hernath hungarus sanctgotardensis, annorum 16. In probatione per 2 menses. Valet magnis utriusque hominis dotibus.

Henricus Pithschl zeysensis annorum 16. In probatione per mensem. Subcocus. Simplex et rectus, sanus. Futurus coadiutor temporalis.

 

Ioannes [Stephanus Leyva] bohemus pragensis

Ioachimus [Stytz] svevus constantiensis

Bartholomaeus [Scholtz] germanus, sartor

Stephanus Corvinus saxo

/De his nihil novi post ultimum catalogum./

 

Matthaeus Liebwald gerlitzensis [Görlitz] silesius, annorum 19. In probatione 10 mensibus. Robustus et industrius coadiutor temporalis.

 

Missi Romam in septembri 1566

M. Nicolaus Salius qui rediit Pragam 13 iulii 1567.

Paulus [Neukircher] germanus.

Ioannes Lucius augustanus.

 

Missi Olomucium in septembri 1566

M. Bartholomaeus [Weisagius] glatzensis.

Blasius [Hercegszöllösi] hungarus.

Christophorus Kramel.

Bartholomaeus Molitor.

Thomas [Tullius] schlavus novitius. [15r]

 

Missi in Bavariam in octobri 1566


P. Anthonius [Guise] flander ex commissione P. Natalis ante Quadragesimam 1567 missus est ad P. Canisium.

Iacobus Pontanus.

Martinus [Boñik] hungarus.

Ioannes Lelesi hungarus.

Thomas [Negaliƒ] schlavus.

 

Missi in Poloniam 7 iulii 1567

Nicolaus [Sedcovius] polonus

Ioannes Cornarius polonus

Gulielmus [Camerarius] bavarus

Franciscus Fridlant germanus

Conradus Wais norinbergensis

Matthias Gerlitzensis germanus

/De quibus nihil novi post ultimum catalogum./

 

Pragae recepti sunt a iulio 1566 usque ad iulium 1567

Ioannes Stephanus [Leyva] bohemus pragensis 17 iulii 1566.

Martinus [Voit] bohemus 10 septembris 1566.

 

Matthias germanus, sartor, gerlitzensis

Matthaeus Liebwalth gerlitzensis

/in septembri 1566./

 

Casparus [Kaliski] pisdrensis 21 martii 1567.

Henricus Pitzel in iulio 1567.

Ioseph Clement in decembri 1566.

 

Aliunde Pragam missi ad probationem a iulio 1566

Lucas Perger 29 augusti 1566.

Marcus Pitachich 29 augusti 1566.

Blasius [Hercegszöllösi] hungarus 21 novembris 1566.

Georgius [Schuhnagel] wirttenbergensis 21 novembris 1566.

Casparus [Orosthovi] hungarus 7 decembris 1566.

Tobias Eisenman 10 decembris 1566.

Stephanus Pinkover germanus 18 martii 1567.

Anthonius Stephantschitscht 6 martii 1567.

Martinus [Undó] hungarus 6 martii 1567.

Ioannes Hernath hungarus 6 martii 1567.

Wolffgangus [Hoffinger] bavarus 10 decembris 1566.

 

Dimissus est a probatione ante emissa vota

 

Stephanus Pinckover germanus novitius, quod nollet perseverare et alios turbaret.

 

Iniussus discessit sine votis in octobri 1566

Ioannes dalmata, iuvenis levis nec valde aptus instituto nostro.