[1568-07-01 - OLOMOUC]

 

Catalogus personarum collegii Olomucensis

1. Iulii 1568

 

Catalogus patrum et fratrum Societatis Iesu tam eorum qui in collegio olomucensi quam eorum qui in seminario sunt factus die primo iulii 1568

1. P. Hurtadus Perez hispanus, rector et catechista ordinarius in scholis diebus Veneris. Fecit professionem Viennae in manus R. P. Provincialis die 30 maii; quae fuit dominica infra octavam Ascensionis Domini.

2. P. D. Balthasar Hostovinus boemus, vicerector collegii, 33 annorum, natus parentibus orbus oppidi Hostovo, qui iam diu obiere. Habet 3 fratres quorum unus lanius est, alter coniugatus colonus est, tertius parochus in quodam loco Boemiae. De bonis suis nondum statuit. Ad Societatem venit 19 augusti anno 1555. Vota fecit in die S. Benedicti [21 mart.] anni 1556. Est magister in artibus, doctor in theologia. Loquitur latine, boemice, germanice, italice, polonice, et novit aliquid graece et hebraice. Est scholasticus approbatus.

3. P. Stephanus Rimelius svevus, concionator ordinarius et exactor studiorum.

4. P. Wolfgangus Pyringer austriacus ex Larbaco, 32 annorum, parentes habuit textoris lini. Venit ad Societatem Viennae anno 55 aut 56. Vota primum fecit die S. Michaeli [29 sept.] anni 57. Est rhetor et in artibus magister et graecus. Audivit aliquid in theologicis. Aliquando concionatur, extraordinarie legit lectionem graecam et est regens seminarii. Loquitur latine, graece, germanice. Nec habet parentes nec fratres nec haereditatem. Scholasticus approbatus.

5. P. Urbanus Ziffellius bavarus ex Patavio 31 annorum, parentes habuit lini textores. Ambo sunt mortui. De bonis iam disposuit. 2 habet sorores. Ingressus est Societatem Viennae circa 19 diem novembris 1554. Probationem fecit ultra biennium. Vota fecit primum in Natali Domini 1555. Audivit cursum philosophiae, audivit theologiam fere per triennium, audivit etiam rhetoricam. Catechista est ordinarius in templo S. Mauricii, praecipua huius civitatis parochia, diebus dominicis a prandio. Praefectus primae classis grammaticae. Scholasticus approbatus. Loquitur latine, germanice et italice.

6. Sigismundus Dominatius pragensis erit 22 annorum, nobilibus parentibus, altero boemo, matre germana. Uterque obiit. Unum habet fratrem et sororem. Venit ad Societatem Pragae anno 1561 in aestate. Vota fecit primum in die Circumcisionis [6 ian.] anno 1562. Studuit rhetoricae et cursui artium ex parte. Est professor hic rhetorices. Loquitur latine, boemice, germanice et italice. Est scholasticus approbatus factus die 16 maii praecedentis.

7. Bartholomeus Weysagius germanus ex Glaz professor humanitatis.

8. Gasparus Winclerus viennensis, magister secundae classis grammaticae.

9. Christophorus Cramel bavarus, magister in infima classe.

10. Benedictus Gallus sclavus, auditor rhetoricae et socius P. Wolfgangi [Piringer] in seminario.

11. Leopoldus Caesar austriacus, auditor rhetorices.

12. Bartholomeus [Molitor] lusatianus, custos pannorum lineorum et magister principiorum. [28v]

13. Stephanus Corvinus saxo ex halberstadiensi diocesi, ex oppido Grominga, parentibus colonis (uterque obiit), 23 annorum. Nullum fratrem habet nec sororem. Auditor rhetoricae. Ingressus est Societatem Viennae circa Annunciationem B. Virginis [25 mart.] anno 1566. Fecit vota primum in die S. Iohannis Baptistae [24 iun.] eiusdem anni. Bona sua consumpsit tutor eius, qui erat quidam consanguineus, haereticus concionator. Fuit factus scholasticus approbatus die 9 maii Olomucii, absoluto Pragae biennio probationis.


14. Blasius Hungarus ex Hercegszepleusi 22 annorum. Parentes eius cives supradictae civitatis ex agris et vineis vixerunt. Vivant nec ne, ipsi non constat, quia sunt prorsus inter turras. Ingressus in Societatem Viennae 4 die novembris 1566. Fecit vota primum Pragae in die apostolorum Petri et Pauli [29 iun.] 1567. Nullam scit artem. Habet principia latinae, graecae et hebraicae linguae. Vulgari lingua hungarica tantum utitur.

15. Christophorus Hayder silesius ex Lingeniz, sartor et ianitor, exivit de biennio probationis in die conversionis S. Pauli [25 ian.] 1568.

16. Bartholomeus Iulius [Andrioti] de Stafulo circiter 28 annorum, italus, dispensator, emptor, et superintendens culinae collegii. Ipse, alias arte sartor, parentes habuit colonos. Pater diu obiit, matrem credit vivere. Unum fratrem habet coniugatum qui curat rem familiarem. Venit ad Societatem Romae 6 die martii anno 1563. Fecit vota primum 16 die maii eiusdem anni. Loquitur italice. Ex usu scit aliquid latine et aliquid boemice et germanice.

17. Wolfgangus Adolfius viennensis, novitius, coquus, venit ad probationem primo die iunii proximi. Parentem habuit medicum, qui iam obiit. Mater vivit. Nullos fratres habet, et de bonis parum. Scit germanice et hungarice, et caeperat studere principiis grammatices.

 

Qui sint mutati ex catalogo superioris anni

D. Andreas Pyesinus in octobri fuit vocatus a P. Provinciali Viennam, et ibi fuit a Societate dimissus.

Magister Melchior Pichler in octobri revocatus est Viennam ubi modo est.

Paulus Bauzek boemus fecit vota primum iam in festo apostolorum Petri et Pauli [29 iun.] et profectus est cum P. Provinciali in Prussiam.

Ex his qui venerant huc in octobri praecedenti Vienna, Bartholomeus Widner stirus ex Pruk rediit Viennam 17 maii proximi, ubi manet.

Georgius Decimarius, qui erat monachiensis, diaconus et scholasticus approbatus, obiit 30 die ianuarii proximi.

D. Wolfgangus Georgii boemus venit huc ad P. Provincialem 3 maii ut absolutus a votis, liceret suo consilio vivere; qui, cum nullis rationibus posset ad mentem revocari, dimissus est; et relictus est in manu consilii sui.