[1569-08-?? – PRAHA]

 

Catalogus personarum collegii Pragensis

mense Augusto anni 1569

 

Catalogus patrum ac fratrum collegii pragensis 12 die mensis augusti 1569

1. P. Henricus Blyssemius rector collegii; omnia ut in praecedenti catalogo.

2. P. Wolfgangus Maria [Gingalius] bohemus, minister collegii.

3. P. Michael Tolmainer carniolus; omnia ut in praecedenti catalogo, praeterquam quod iam diebus dominicis post meridiem in nostro templo concionetur.

4. P. Alexander Höllerus viennensis; ut in praecedenti catalogo.

5. P. Georgius [Varus] anglus, professor philosophiae.

6. P. Blasius Montavius perusinus patria, omnia ut in praecedenti catalogo.

7. P. Michael Cardaneus germanus natione, substitutus novitiorum.

8. M. Alexander Voit pragensis, regens convictorum et concionator bohemus apud D. Iacobum.

9. M. Nicolaus Salius pragensis, concionator dierum festorum apud D. Iacobum.

10. M. Udalricus Muskai svevus; ut in praecedenti catalogo.

11. M. Ambrosius [Achius] kramnoviensis bohemus, professor humaniorum literarum, praefectus chori. Est in collegio convictorum.

12. M. Martinus Buozick sclavus natione missus hoc anno Pragam Vienna, praeceptor primae classis grammatices, annos natus 21. Studuit humanioribus. Receptus est 1564. Fecit exercitia Viennae. Habet vota et confirmatus et habet quatuor minores. Est subregens apud convictores.

13. Martinus Decker auditor philosophiae, bavarus natione.

14. Ioannes Zedl monachiensis, auditor philosophiae.

15. Martinus Voit pragensis, auditor philosophiae.

16. Tobias Eysenman bavarus natione, auditor philosophiae.

17. Sebastianus Brandt germanus natione, auditor philosophiae.

18. Stephanus Corvinus saxo, auditor philosophiae.

19. Andreas Primusoeder austriacus natione, auditor philosophiae.

20. Ioannes Mundelius germanus natione, provincia misnensis, patria freybergensis, auditor philosophiae.

21. Martinus [Undó] ungarus, auditor humanitatis.

22. Georgius Schinnagl auditor rhetorices, germanus natione.

23. Petrus Clement germanus natione, emptor collegii.

24. Petrus [Pandolfi] italus, murator et excitator, Vienna hoc anno Pragam missus, est annorum 32. Fecit vota et exercitia. Est confirmatus. Susceptus ad Societatem 1563.

25. Bartholomaeus Schulcz, germanus, sartor. Caetera ut in praecedenti catalogo.

26. Iosephus Clement, coquus, germanus natione.

 

Novitii

27. Stanislaus [Mieleczki] polonus, auditor humaniorum literarum.

28. Panthaleon Talhamer germanus, coquus.

29. Mauritius Duskie prutenus, praeceptor infimae classis grammatices.

30. Martinus Bust [Bastius] prutenus, hoc anno receptus, annorum 19, studuit Viennae in prima classe grammatices. Receptus in festo Nativitatis Christi pro scholastico. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Habet quatuor minores. Non habet vota. Aptus ad studia. Modo ianitorem collegii agit. [18v]


31. Franciscus [Madrigal] hispanus, madridiensis, annorum 20, Viennae in Societatis collegio philosophiae cursum absolvit. Susceptus est pro scholastico circa initium anni huius. Non fecit exercitia. Est confirmatus et accepit quatuor minores. Non habet vota. Ad legendum, concionandum et varia officia idoneus. Modo praeceptorem infimae classis agit.

32. Petrus Wara hispanus, annorum 20, studuit Viennae in nostro collegio pervenitque usque ad primam classem grammatices. Receptus hoc anno pro indifferenti. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Habet quatuor minores. Non habet vota. Idoneus ad studia et varia officia domestica.

33. Melchior Ditius polonus, auditor rhetorices; caetera ut in praecedenti catalogo.

34. Gabriel Gonzales hispanus, annorum 20, Viennae studuit principiis grammatices. Receptus hoc anno pro indifferenti. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Habet quatuor minores. Non habet vota. Ad domestica officia aptior quam ad studia.

35. Laurentius Fabricius germanus studiis humanioribus operam dedit. Receptus est pro scholastico hoc anno. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Nullos habet ordines, nec vota Societatis. Aptus ad studia.

36. Ioannes Schramseysen germanus, annorum 24, Viennae in collegio Societatis cursum philosophiae absolvit. Est receptus pro scholastico circa initium huius anni. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Habet quatuor minores, ac vota novitiorum more exhibuit Deo. Ad legendum, concionandum, conversandum ac regendum idoneus futurus, modo praeceptorem in secunda classe grammatices agit.

37. Mathias Thomani ungarus, annorum 20, studuit Tyrnaviae grammaticae. Receptus est pro scholastico hoc anno. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Habet quatuor minores, ac vota novitiorum more Deo obtulit. Aptus ad studia et quaelibet officia communia.

38. Simon [Czernowski] pragensis ut in praecedenti catalogo.

39. Wernerus Hortus germanus, annorum 29, Viennae humanioribus studuit. Receptus hoc anno pro scholastico. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Habet quatuor minores. Aptus ad studia, et ad legendum et concionandum suo tempore idoneus futurus.

40. Balthazar Gleser saxo, annorum 24, scit germanice legere. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Non habet ordines. Fecit vota more novitiorum. Est pro coadiutore receptus, idoneus ad officia domestica diversa. Modo occupatur in pannis lavandis.

41. Christophorus Winter germanus studuit aliquandiu grammaticae. Receptus est hoc anno. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Non habet ullos ordines nec vota. Est arte pistor, et ad labores communes idoneus.

42. Erhardus [Ioannes Engelhardus Schilz] germanus nunquam studuit. Nuper est receptus pro coadiutore. Non fecit exercitia. Non habet vota. Est confirmatus. Non habet ordines.

43. Petrus Sartor [Schröter] prutenus, annorum 29, Viennae studuit grammaticis. Est receptus hoc anno pro scholastico. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Non habet quatuor minores nec vota. Idoneus ad studia et ad obeunda diversa officia.

44. Petrus Valtelinus italus studuit grammaticae. Receptus est pro indifferenti. Non fecit exercitia. Est confirmatus. Nullos habet ordines. Ad studia utcumque, ad officia domestica aptus.

45. Hieronimus Giolito mediolanensis ut in praecedenti catalogo. [19r]

 

Mutationes quae hoc anno circa collegii personas acciderunt

Ioannes Baptista [Rizzogentile] italus, Matheus Libwaldt germanus, coadiutores et Iacobus Montanus germanus ac novitius migrarunt hoc anno tempore pestis ad caeleste collegium.

P. Wenceslaus [Sturmius] cum Anthonio [Faber] socio missi sunt hoc anno Trebonam [TÍebi…].

P. Ioannes Hermannus missus est hoc anno Viennam ut audiat theologiam.

Mathias Haslerus missus est hoc anno Olomucium.

 

Casparus Kaliski

Benedictus Virodus

Ioachimus [Stytz] polonus


Andreas [Zaleski] polonus

/missi sunt in Poloniam mense iunio anni huius./

 

Zacharias novitius quidam, hoc anno receptus, missus est Viennam et inde Romam.

Sebastianus [Tinnewald] prutenus, Vienna huc missus ut dimitteretur nisi mutaret mores, cum Sigismundo [Dominatius] bohemo et Georgio Peck novitio legittime dimissi sunt, quod essent intractabiles.

 

Sequentes iniussi discesserunt

P. Adamus Höllerus.

P. Theodoricus Tilmannus Viennam non extra Societatem.

Ioannes Hernath novitius qui abductus fuit a P. Theodorico, sed Viennae postea a P. Provinciali dimissus est.

Anthonius Faber novitius.

Ioachimus Stytz coadiutor 28 iulii discessit.