[1587 - OLOMOUC]

 

Catalogus personarum collegii olomucensis

anno 1587

 

Catalogus primus collegii olomucensis Societatis Iesu anni 1587

1. P. Bartholomaeus Villerius belga, ex Arduenna, bastomanus, annorum 47 vel circiter, non adeo fortis, etiamsi sanus, In Societate ab anno 1560. Extra Societatem usque ad syntaxin studuit. In Societate humaniores literas et rhetoricam 3 annos, cursum philosophiae 3, theologiam ultra 3 annos audivit. Docuit in syntaxi, poësi, rhetorica per aliquot annos, conciones habuit latinas ultra annum, praefectus fuit scholarum Viennae, subregens apud convictores 8 vel 9 annis, regens ultra 9 annos, admonitor et socius provincialis. Iam rector. Professus 4 votorum 14 iulii 1585.

2. P. Ioannes Stephanus Leyva boemus pragensis, annorum 37, sanus. In Societate ab anno 1566. Extra Societatem audivit grammaticam, humaniores vero, rhetoricam et Organum Aristotelis usque ad 4 Physices in Societate; theologiam per annum. Docuit in 3 classe grammatices diu. Conciones per aliquot annos boëmice habuit. Fuit in missionibus. Praefectus fuit cubiculorum apud convictores. Iam est minister collegii. Vovit 1566. Scholasticus approbatus 1569. [97v]

3. P. Petrus Torrentinus geldrus ex Venradio, annorum 39 vel circiter, sanus. In Societate ab anno 1573. Extra Societatem audivit grammaticam, litteras humaniores et philosophiam; in Societate 2 annis theologiam. Artium licentiatus. Docuit in poësi et rhetorica 5 annis. Latinas conciones annos et medio habuit; catechismum 2 annis explicuit. Praefectus studiorum medio anno, praefectus cubiculorum apud convictores 4 annis. Iam seminarii regens est. Vovit 1575. Scholasticus approbatus.

4. P. Ioannes Vernerus Gartner hessus, annorum 38 vel circiter, utcunque sanus. In Societate ab anno 1569. Extra Societatem humaniores litteras, in Societate autem per annos duos et medium philosophiam, theologiam per 3 annos et aliquot menses audivit. Docuit grammaticam et syntaxin, praefectus fuit, subregens apud convictores 8 annis, regens convictorum Grecii 7 annis. Admonitor fuit rectoris, vicerector, concionator; iam procurator, ordinarius concionator et consultor. Vovit 1569. Scholasticus approbatus. [98r]

5. P. Bartholomaeus Veisagius silesius glacensis, annorum 47, sanus utcunque. In Societate ab anno 1562. Extra Societatem grammaticam, humaniores et rhetoricam, in Societate philosophiam 3 annis, theologiam anno et medio audivit. Artium magister. Docuit in principiis per annum, grammaticam per 4, poësin per 6, rhetoricam per 4; conciones latinas per annum habuit. Praefectus cubiculorum apud convictores per 5 annos; concionator multis annis germanicus; professor controversiarum, iam praefectus scholarum. Vovit 1567. Scholasticus approbatus.

6. P. Thomas Villiams anglus oxoniensis, annorum 48, sanus. In Societate ab anno 1563. Extra Societatem grammaticam et humaniores litteras, in Societate philosophiam 3 annis, theologiam 5 annis [audivit]. Docuit syntaxin per unum annum. Iam ab aliquot annis docet mathematicam, subregens apud convictores 13 annis; minister et procurator collegii 4 annis. Iam praefectus templi, confessarius, consultor et admonitor rectoris. Vovit, scholasticus approbatus 1569.

7. P. Baltazar Hostovinus boëmus hostunensis, annorum 53, utcunque sanus. In Societate ab anno 1555. Extra Societatem grammaticam et humaniores litteras, in Societate rhetoricam per annum, philosophiam per 3 et medium, theologiam per 3 annos audivit. Artium magister et theologiae doctor. Docuit graeca uno anno, catechismum anno, concionator boëmus [98v] 9 annis et ultra, superintendens Poloniae ante adventum provincialis. In missionibus cum cardinali Commendone et Hosio. In fundatione collegiorum: pultoviensi, branspergensi, vilnensi, vicerector Olomucii, regens per 6 annos, in variis missionibus per 6 annos. Professus 4 votorum 1570.


8. P. Thobias Prerselius moravus, annorum 33, sanus. In Societate ab anno 1583. Extra Societatem grammaticam, humaniores litteras audivit. Rhetoricam annum et medium, philosophiam 3 annis, theologiam 4 annis, controversias 5 annis, casus conscientiae uno anno a nostris audivit. Docuit 2 mensibus casus conscientiae. Iam docet cursum philosophiae. Vovit 1585. Scholasticus approbatus.

9. P. Petrus Gras brabantinus antverpiensis, annorum 31, utcunque sanus. In Societate ab anno 1577. Extra Societatem grammaticam, humaniores litteras, rhetoricam, philosophiam; in Societate theologiam 3 annis audivit. Docuit in syntaxi biennium. Praefectus fuit cubiculorum convictorum anno et medio. Praefectus congregationis S.M., minister collegii. Magister artium. Vovit 1578. Scholasticus approbatus. [99r]

10. P. Petrus Ederus austriacus raidensis, annorum 45, sanus. In Societate ab anno 1561. Extra Societatem grammaticam, in Societate rhetoricam 2 annis, philosophiam 2 annis et medio, casus conscientiae et controversias uno anno audivit. Docuit grammaticam et syntaxin medio anno; reliquo tempore in infimis classibus docuit pueros; confessarius germanicus et concionator et catechista multis annis. Iam catechismum germanice docet post vesperas. Vovit 1568. Scholasticus approbatus.

11. P. Petrus Schroderus prutenus varmiensis, annorum 38, sanus. In Societate ab anno 1569. Extra Societatem grammaticam, humaniores litteras et rhetoricam; in Societate rhetoricam, dialecticam et partem physices, theologiam per annum audivit. Docuit in principiis grammaticam, syntaxin per 10 annos. Praefectus fuit cubiculorum convictorum 2 annis. Consultor et monitor rectoris. Magister novitiorum per 5 annos. Germanicus concionator ut etiam modo est. Vovit 1570. Scholasticus approbatus. [99v]

12. Michael Hammanus silesius, annorum 27, sanus. In Societate ab anno 1582. Extra Societatem grammaticam, poësin, rhetoricam, philosophiam nondum Societatis a nostris audivit. Docuit syntaxin uno anno, poesin uno anno, rhetoricam anno et medio. Praefectus fuit apud convictores cubiculi unius. Vovit 1583. Scholasticus approbatus.

13. Gerardus Pollard leodiensis, annorum 26 aut 27, utcumque sanus. In Societate ab anno 1580. Extra Societatem grammaticam, humaniores litteras, rhetoricam, logicam, physicam audivit; theologiam per 9 menses in Societate. Artium magister. Docuit syntaxin per 3 annos. Iam docet poësin per annum. Vovit 1581. Scholasticus approbatus.

14. Blasius Morzina goriciensis, annorum 20, sanus utcunque. In Societate ab anno 1583. Extra Societatem grammaticam, humaniores litteras et rhetoricam a nostris, in Societate philosophiam audivit. In infima classe per 6 menses, in syntaxi per 9 menses docuit. Vovit 1586. Scholasticus approbatus. [100r]

15. Christophorus Grienbergerus tirolensis hallensis, annorum 23, sanus. In Societate ab anno 1580. Extra Societatem grammaticam et humaniores litteras, in Societate philosophiam [audivit]. Docuit mathematicam 5 mensibus. Nunc docet poësin, estque praefectus cubiculi apud convictores. Vovit, scholasticus approbatus 1582.

16. Petrus Dionantius leodiensis hoyensis, annorum 31, sanus. In Societate ab anno 1577. Extra Societatem grammaticam, in Societate humaniores litteras et philosophiam audivit. Docuit in principiis per annum, in grammatica per annum et medium. Apud convictores praefectus cubiculorum per 4 annos ut modo est. Vovit, scholasticus approbatus 1578. [100v]

17. Stanislaus Voiczieskow polonus, annorum 22, sanus. In Societate ab anno 1583. Extra Societatem grammaticam et aliquid de humanioribus audivit. Docuit pueros elementa et iam docet in principiis per annum. Vovit 1584.

18. Melchior Rorbacherus austriacus badensis, annorum 22, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam et syntaxin audivit; privatim iam poësin discit. In infima classe pueros docet per annum. Vovit 1587.


19. Baltazar Czando ungarus kopczaniensis, annorum 21, sanus. In Societate ab anno 1582. Extra Societatem grammaticam a nostris, in Societate humaniores litteras et rhetoricam audivit. Docuit in principiis 7 mensibus et in infima schola per annum et medium. Vovit 1584. Scholasticus approbatus. [101r]

20. Ioannes Vernicheus marchicus, annorum 20, utcunque sanus. In Societate ab anno 1584. Extra Societatem grammaticam et poësin, in Societate rhetoricam audivit. Vovit 1586. Scholasticus approbatus.

21. Petrus Phrearius coloniensis henigensis, annorum 21, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, poesin a nostris, in Societate rhetoricam audivit. Docuit in principiis per annum et 2 menses, grammaticam ultra medium annum. Vovit 1586. Scholasticus approbatus.

22. Thomas Flascherus hungaro-germanus, annorum 20, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, privatim in Societate poësin, iam rhetoricam audivit. Docuit in principiis. Vovit 1586. Scholasticus approbatus. [101v]

23. Richardus Tancardus anglus eboracensis, annorum 21 vel 22, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, poësin a nostris, in Societate rhetoricam audivit. Novitius.

24. Ioannes Russ lusatius vitchenauensis, annorum 20, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, in Societate poësin audivit. Docuit aliquando in principiis. Vovit 86. Scholasticus approbatus.

25. Ioannes Thomas Lösch bavarus, annorum 23, sanus. In Societate ab anno 1584. Extra Societatem grammaticam et aliquid ex humanioribus; in Societate cursum philosophiae audivit. Iam audit humaniores litteras. Docuit grammaticam 2 mensibus. Vovit 1587. [102r]

26. Gregorius Russau prutenus, annorum 21, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, iam poesin audit. Vovit 1586. Scholasticus approbatus.

27. Zacharias Faber misnensis, annorum 20, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, iam in Societate poesin audit. Vovit 1586. Scholasticus approbatus.

28. Ioannes Escherus norimbergensis, annorum 19, sanus. In Societate ab anno 1585. Extra Societatem grammaticam, iam in Societate] privatim eam repetit et poesin discit. [102v]

29. Christophorus Michael tirolensis, annorum 51, satis debilis. In Societate ab anno 1561. Scit legere et ex usu parum latine loquitur; sacristanus per multos annos. Coadiutor formatus 1569.

30. Ioannes Senser [Zenser] bavarus, annorum 39, sanus. In Societate ab anno 1571. Scit legere et ex usu parum latine loquitur. In diversis officiis. Vovit 1574.

31. Ioannes Schne bavarus, annorum 43, utcunque sanus. In Societate ab anno 1571. Non novit legere. In variis officiis, maxime in pistoris et emptoris. Vovit 1574. [103r]

32. Ioannes Rull rhenanus bambergensis, annorum 29, sanus. In Societate ab anno 1578. Parum novit legere. In variis officiis, maxime sartoris et emptoris. Vovit 1579.

33. Andreas Osterrodt moguntinus, annorum 31, sanus. In Societate ab anno 1582. Novit legere et bene scribere germanice. Loquitur utcunque latine. Versatur circa infirmos. Vovit 1583.

34. Abraham Brauneker tirolensis, annorum 35, sanus. In Societate ab anno 1577. Novit legere et scribere germanice. In variis officiis, iam emptor. Vovit 1578. [103v]

35. Georgius Mauslin [Meisel] salsburgensis, annorum 33, sanus. In Societate ab anno 1579. Novit legere et parum scribere germanice. In variis officiis, maxime in coquina. Iam agit in seminario quasi subminister. Vovit 1579.

36. Petrus Clement rhenanus, annorum 48, iam podagricus. In Societate ab anno 1560. Novit legere et scribere germanice; parum latine loquitur. In variis officiis, maxime procuratoriis. Vovit.

37. Marcus Brumel augustanus, annorum 19, sanus. In Societate ab anno 1585. Non novit legere. In coquina versatur. Vovit 1586. [104r]

38. Volfgangus Westermayr austriacus, annorum 22, sanus. In Societate ab anno 1586. Pistor est ex arte. Novitius.

39. Gasparus Vinkler austriacus, perpetuo inclusus. Ad nihil aptus quia semper inclusus est.

 

Sequentes in missione vratislaviensi versantur


40. P. Martinus Bastius prutenus varmiensis, annorum 39, sanus. In Societate ab anno 1569. Extra Societatem a nostris grammaticam, humaniores litteras, rhetoricam; in Societate philosophiam, theologiam autem ultra 2 annos audivit. Docuit humaniores litteras uno anno, mathematicam 2 fere annis, libros De anima et Metaphysicam. Regens fuit convictorum 2 annis; concionatus est aliquot annis. Iam Vratislaviae concionatur et est superior. Vovit. Scholasticus approbatus 15...

41. P. Bernardus Rueff rhenanus forcensis, annorum 37, sanus. In Societate ab anno 1579. Extra Societatem grammaticam et humaniores litteras; [104v] in Societate philosophiam et theologiam per annum et medium, controversias per 2 annos audivit. Docuit in principiis per annum. Concionatus est per aliquot annos. Iam Vratislaviae concionatur. Vovit 1580. Scholasticus approbatus.

42. Matthias Poller silesius, annorum..., non adeo sanus. In Societate ab anno 15... Vovit, coadiutor.

43. Martinus Kloss silesius, annorum 26, sanus. In Societate ab anno 1583. Maxime in sartoria est versatus. Iam iuvat Vratislaviae patres. Vovit 1583. Coadiutor.