Incipit vita et passio sancti Wenceslai et sancte Ludmile ave eius.

(PROLOGUS.)

Domino et ter beato sancte ecclesie Dei Pragensis secundo pontifici Adalberto humillimus et omnium monachorum nec dicendus infimus frater, solo nomine Christianus, in Christo Iesu prosperis successibus ad vota pollere.

Passionem beati Wenceslai simul cum ava sua beate memorie Liudmila, qui velut nova sidera lumine virtutum suarum patriam suam Bohemiam cum omni simul gente irradiant, diversis composicionibus et non pleniter disertam reperiens, dignum duxi, ut vestram sanctitatem, qui ex eodem tramite lineam propaginis trahitis, adirem, quo ex iussione vestra simul et licencia aliquo modo eam corrigerem, vel si qua deessent, hos, qui adhuc superstites essent, senes seu religiosos quosque, qui eorum gesta vel acie oculorum hausissent seu auditu aliorum narracione comperissent, percontarer atque hec adderem. Quod eciam sollicitus fui agere non iactancie cuiusdam causa, quippe cum omnimodis imperitus sim sermone et ab omni lepore verborum extraneus quamvis si hec cuncta in promptu forent, moles tamen peccaminum ad merita tantorum propalanda devitaret. Sed quia inepcie nostre simul et pigricie maxime sunt, studiaque nostra, studiis scolasticorum comparata, studia esse desistunt, non desperans de venia ob enormitatem criminum, prout vires suffecerint, ex adiuvamine ipsorum sanctorum confidens, ut se res habeat, aggrediar exarare stilo. Sed in primis hoc dicendum, quomodo si talium tamque precipuorum sanctorum atque ydoneorum testium Christi gleba in partibus Lutheringorum seu Carlingorum ceterarum vel Christianorum gencium contineretur, insignium miraculorum virtutibus vernans, olim gesta hec aureis, ut ita dixerim, apicibus depinxissent, responsoriorum cantilenam cum antifonis, adiectis sermonum exortacionibus, decorassent, cum plurimorum menibus cenobiorum, quamvis ipsi horum similium [sanctorum] martyrum, confessorum, virginum reliquorumque sanctorum exultent possidere venerabilia pignora. At nos horum carentes cunctorum, hos, ut ita fatear, post Deum solos habentes, quasi indigne tractamus eorumque de die in diem indigni virtutes videntes, veluti increduli manemus, eis servire dissimulamus. Hactenus de nostra desidia dixisse sufficiat.

Nunc vos deprecor, pontifex inclite et nepos carissime, ut qui me immeritum hoc opus subire fecistis, precibus aput communem patronum iuvetis, ut qui vos meritis suis ad pontificale decus conscendere statuit, dum vobis in futuro aput Christum dominum coronam glorie pro reportato lucro de creditis ovibus acquisierit, nobis saltem veniam criminum impetrare dignetur. Vestra eciam illustri sapiencia, quod nostra fatuitas insipienter ebullivit, obnixe petimus oblitterari atque doctrina vestra decorari. Auctoritate eciam vestra hec eadem firmare dignemini, quo saltem per parrochiam vestram scribatur legaturque.

Hiis itaque breviter prelibatis, ad gesta eadem propalanda accingamur, tam meritis beati martyris quam precibus vestris suffulti, auxiliante domino nostro et salvatore Iesu Christo.

1.

Moravia, regio Sclavorum, antiquis temporibus fama memorante creditur et noscitur Christi fidem percepisse, Augustini, magnifici doctoris, ut aiunt, temporibus. Bulgri vel Bulgarii attamen longe ante eadem potiti referuntur gracia. Siquidem Quirillus quidam, nacione Grecus, tam Latinis quam ipsis Grecorum apicibus instructus, postquam Bulgri crediderant, aggressus est in nomine sancte Trinitatis et individue Unitatis eciam supradicte genti, Moravie degenti, fidem domini nostri Iesu Christi predicare. Et cooperante divina gracia, postquam illos Christo lucratus erat, eciam apices vel caracteres novas comperit et vetus novumque testamentum pluraque alia de Greco seu Latino sermone Sclavonicam in linguam transtulit. Missas preterea ceterasque canonicas horas in ecclesia publica voce resonare statuit, quod et usque hodie in partibus Sclavorum a pluribus agitur, maxime in Bulgariis, multeque ex hoc anime Christo domino acquiruntur.

Cumque quodam tempore memoratus Quirillus Romam causa oracionis adisset, a summo pontifice vel a reliquis sapientibus et rectoribus ecclesie redarguitur, ut quid contra statuta canonum ausus fuerit missarum sollempnia instituere canere Sclavonica lingua. Illo humiliter satisfaciente illis nec omnino mitigare eos valente, arrepto psalterio versum psalmigraphi in medium recitavit, quo dicitur: Omnis spiritus laudet Dominum. Et ipse versui alludens: Si, inquit, omnis spiritus laudet Dominum, cur me, patres electi, prohibetis missarum celebritatem modulare Sclavonice seu alia queque de Latino vel Greco verbo eorum vertere in sermonem? Si enim quivissem ullomodo subvenire populo illi, ut ceteris nacionibus, lingua Latina vel Greca, omnimodo id non presumpsissem. Sed cernens populum dure cervicis fore et omnino ydiotas et ignaros viarum Dei, solum hoc ingenium Omnipotente cordi meo inspirante comperi, per quod eciam multos illi acquisivi. Quapropter ignoscite mihi, patres et domini, siquidem et beatus Paulus apostolus, doctor gencium, in epistola ad Corinthios inquit: Loqui linguis nolite prohibere. At illi hec audientes et admirantes tanti viri fidem, auctoritate sua statuunt et firmant suprascripto sermone partibus in illis missarum sollempnia ceterasve canonicas horas ymnizari.

Ipse autem beatus Quirillus inibi persistens monachicumque habitum suscipiens, diem clausit extremum, relinquens supra memoratis in partibus fratrem suum nomine Metudium, virum strennuum omnique decoratum sanctitate. Qui et postquam multos Christi domini manipulos in horreo congregarat, ab ipso principe, qui partibus in illis tunc dominabatur et imperabat universe terre ceu magnificus imperator, statuitur summus pontifex, habens sub se septem eiusdem sanctitatis pontifices. Sed quia ab ipso mundi exordio, vetiti postquam sumpsit amaritudinem prothoplastus pomi, seminarium discordie inter humilitatem et superbiam, inter dileccionem et odium et reliqua virtutum odoramenta viciorumque fetorem humani generis inimicus usque ad presens fundere non desistit, ac dolens populum suis semper serviciis mancipatum sibi subtrahi veroque regi Christo domino acquiri, totis nequiciarum armis indutus, novos satellites et ignaros ad tantam perfidiam bellandi adit, discordiarum venenata semina inter ipsos primarios rectoresque iactitat, superbie ac avaricie ignita tela parat in tantum, ut Zuentepulc, qui erat nepos principis vel regis religiosi, qui institutor et rector tocius Christianitatis seu religionis benignus extiterat, ipsum avunculum suum insidiis appetitum regno pelleret, visu privaret vitamque eius veneno conaretur aufferre. Sed hausto ille pestifero potu, protegente se divina gracia, nil adversi patitur.

Dehinc Zuentepulc tyrannide suscepta, fastu arrogancie inflammatus, cum sibi militantibus sodalibus pontificis Metudii predicacionem mellifluam quasi respuit monitaque sacratissima non pleniter recepit, verum membra sua, scilicet plebem populumque suum, partim Christo, partim dyabolo servire exhibuit. Quapropter a pontifice beate memorie, supra notato pagus eius cum habitantibus incolis anathemate percussa cum sulcis suis et fructibus diversis cladibus attrita usque in hodiernum diem deflet. Data est enim in direpcionem et captivitatem et predam et derisum et desolacionem et in sibilum universe carni gradienti per eam, quoniam non est societas luci ad tenebras nec convencio Christi cum Belial. Quorum exempla nos quoque videntur respicere, qui eisdem passibus conamur incedere, quoniam qui domum vicini sui conspicit concremari, suspectus debet esse de sua.

2.

At vero Sclavi Boemi, ipso sub Arcturo positi, cultibus ydolatrie dediti, velut equus infrenis sine lege, sine ullo principe vel rectore vel urbe, uti bruta animalia sparsim vagantes, terram solam incolebant. Tandem pestilencie cladibus attriti, quandam phitonissam, ut fama fertur, adeunt, postulantes spiritum consilii responsumque divinacionis. Quo accepto civitatem statuunt, nomenque inponunt Pragam. Post hinc invento quodam sagacissimo atque prudentissimo viro, cui tantum agriculture officium erat, responsione phitonisse principem seu gubernatorem sibi statuunt, vocitatum cognomine Premizl, iuncta ei in matrimonio supramemorata phitonissa virgine.

Sicque a clade et multiplici peste tandem eruti, dehinc a supra memorato principe ex sobole eius rectores seu duces preposuere sibi, servientes demoniorum simulacris et prophanis sacrificiorum ritibus bachantes, donec ad extremum dominatus eiusdem regni pervenit ad unum ex eisdem principibus ortum, vocitatum Borivoi.

Hic cum excellentissime forme et egregie iuventutis flore nitesceret, quodam tempore negocii sui populique sibi commissi causa ducem suum vel regem Zuentepulc Moravie adiit, a quo benigne suscipitur et ad convivium pariter cum reliquis adsciscitur. Verum sessionis ei locus inter Christicolas minime conceditur, sed ritu paganorum ante mensam pavimento iubetur insidere. Cuius presul Metudius iniurie condolens, fertur dixisse ad eum: Ve, inquit, quod tu talis tantusque haut erubescis a principalibus repelli sedibus, cum et ipse in fascibus ducatum obtineas, sed magis cupias ob nefandam ydolorum culturam cum subulcis humotenus incubare. At ille: Quid, inquit, ob huiuscemodi rem pericli pacior vel quid boni michi conferet Christianitatis ritus? Si, inquit presul Metudius, abrenunciaveris ydolis et inhabitantibus in eis demonibus, dominus dominorum tuorum efficieris, cunctique hostes tui subicientur dicioni tue et progenies tua cottidie augmentabitur velut fluvius maximus, in quo diversorum confluunt fluenta rivulorum. Et si, inquit Borivoi, res se ita habet, que mora est baptizandi? Nulla, inquit pontifex, tantum paratus esto ex integro corde credere in Deum patrem omnipotentem eiusque unigenitum, dominum nostrum Iesum Christum et in Spiritum paraclitum, illuminatorem omnium fidelium, non tantum mundialis causa substancie, verum eciam capessende salutis tue anime pro aquirenda perhennitatis gloriosa palma atque percipienda societate sanctorum ineffabili leticia. His et huiuscemodi mellifluis exortacionibus accensa mens iuvenis estuabat graciam baptismi percipere, et ut ne ulla mora fieret, cum suis omnibus, qui eum comitabantur, terretenus pedibus pontificis advoluti, obnixius postulavere. Quid plura? Mane facto ipsum ducem cum suis triginta, qui advenerant cathezizans, peractis ieiuniorum ex more sollempniis, sacrosancto baptismatis fonte innovavit pleniterque eum de fide Christi instruens, multis locupletatum donis ad propria redire concessit, tribuens ei venerabilis vite sacerdotem nomine Caych. Quique reversi in sua, in castello, cui vocabulum inerat Gradic, supradictum sacerdotem statuunt, fundantes ecclesiam in honore beati Clementis pape et martyris, multa detrimenta sathane ingerentes, populum Christo domino acquirentes.

Que cernens perfidus chelidrus, propriis armis sumptis antiqua bella repetit. Populum cunctum Boemorum in furorem principis accendit, eo quod paternos mores relinqueret et novam atque inauditam sanctitatis legem Christianorum arriperet. Surgunt adversus eum uno animo eademque sentencia suisque eum a finibus perturbare conantur, seu eciam vitam auferre moliuntur. Quo agnito princeps sese ab eis removit rursusque regem Zuentepulc seu pontificem Metudium Moravie repetivit. A quibus clarissime et ut decebat suscipitur, aliquantulumque aput eos degens, perfeccius doctrinam Christi nanciscitur. At vero plebs prefata in nequicia sua permanens, quendam ducem Ztroymir, nomen cuius in Latinum vertitur sermonem: rege pacem, qui aput Theutonicos profugus exulabat gente ex sua, missis legatis, ad propria eum reducunt sibique principem statuunt. Verum quoniam Veritas minime fallitur, que ait in ewangelio: Omnis plantacio, quam non plantavit pater meus celestis, eradicabitur, ipsa cooperante dissipatum est consilium pravorum velociter. Nam isdem eorum electus dux licet ex eisdem genitus foret, diuturna tamen exulacio eum proprii privaverat labii eloquio. Quapropter a suis electoribus reicitur, se ipsos primum accusantibus, videlicet quod talem sibi elegissent, cuius neque vocem neque sermonem nossent haurire, quorumque clamores aures eius, ignaras lingue sue, penetrare non valerent. Et quoniam Dei Providencia disponente supramemoratus princeps Borivoi plurimos amicorum inibi secedens reliquerat, agitur eorum consilio, ut animus furencium plebium erga benignum rectorem mitigaretur atque adversus invasorem perfidum toto annisu instigaretur ad necem. Verum quoniam pars quam maxima perfidorum tyranno favebat, ineunt consilium partibus ex utrisque, quo civitatem metropolim, Pragam scilicet, egredientes, in campo, quid sibi gerendum foret, perquirerent. Sed perfida pars perfidorum perpere agens, arma secum loricasque occulte in eundem campum deferens, piorum adversus partem signum occultum necis inter se condixit, scilicet ut si ibi, qui ex parte principis Borivoi erant, eis assentire nollent, quilibet eorum excelsa voce occultum in medio proclamaret signum, inquiens: Variemus, variemus nos!, sicque iam loricis et galeis, quas abscondite tulerant, induti, universos sibi contradictores frameis necarent. Quod consilium eorum pessimum minime partem Borivoi latuit, itaque et ipsi loricis sub tunicis induti procedunt in campum pro definiendo statu principis. Cumque parti Ztroymir non placuisset consultus partis Borivoi, unus eorum vocem in altum elevans, proclamat: Heia, nostri, variemus nos! Qua voce hausta et cognita, pars Borivoi, que loricata sub tunicis advenerat: Bene, inquit, bene dixisti, ecce nunc diversis coloribus apparebis variatus. Sicque ferro obtruncato cunctos eius socios fugam inire coegerunt eorumque falsum principem patria pepulerunt; Moravie dehinc properantes, pristinum ducem reducentes, loco proprio restituunt. Quoniam vero isdem princeps Moravie degens, omnipotenti Deo votum voverat, videlicet quo, si eum Dominus ad propria cum honore reduceret, basilicam in honore beate Dei genitricis et perpetue virginis Marie edificaret, reversus sine mora votum suum implere studuit in ipsa civitate Pragensi. Hic primus fundator locorum sanctorum congregatorque clericorum et tantille, que tunc fuit, religionis institutor extat.

3.

Habuit eciam et uxorem nomine Liudmilam, filiam Slaviboris comitis ex provincia Sclavorum, que Psou antiquitus nuncupabatur, nunc a modernis ex civitate noviter constructa Mielnik vocitatur. Que sicut par ei fuerat in errore gentilitatis, immolando simulacris, ita et in religione Christiana imitando, immo precellendo virtutes sui viri, facta est vere Christi famula. Suscepit autem ex ea sepe memoratus princeps tres filios totidemque filias, et ut ei beatus Metudius prophetico ore predixerat, cottidianis incrementis cum omni gente sua regnoque augmentabatur. Peractoque temporis sui cursu, plenus dierum bonitateque, diem clausit ultimum, tricesimum quintum vite sue complens annum. Suscepitque pro eo regnum eius primogenitus filius Spitigneu, cunctis virtutibus bonitatis famaque sanctitatis admodum fulgens. Imitator siquidem patris factus, fundator extitit ecclesiarum Dei, congregator sacerdotum clericorumque, perfectusque in fide Christi, peractis vite sue annis XL, luce ex hac migravit, astra petens. Cuius post transitum frater eius Wratislau regni suscepisse dinoscitur gubernacula, ducens uxorem nomine Dragomir, ex provincia Sclavorum paganorum, que Ztodor dicitur, Iezabeli illi assimilandam, que prophetas malicia sua trucidavit, seu Eve, prothoplasti uxori, que Cain et Abelem enixa est. Siquidem Dragomir peperit ex ipso principe natos binos, unum vocitatum Wenceslau, alterum vero Boleslau. Sed hec locum suum prestolantur.

Igitur religiosa matrona Liudmila viduata viro, orbata iam filio uno maiore, in domo propria consistens, memorans pristine ignorancie errorisque, cottidie cum lacrimis preterita deflebat crimina. Et sicut antea exhibuerat membra sua servire immundicie et iniquitati ad iniquitatem, ita demum exhibebat eadem servire iusticie in sanctificacionem, dicens illud apostoli: Quem fructum habui tunc in illis, in quibus nunc erubesco?

Testantur hec inopie pauperum frequenter sublevate ab ea, quorum indigenciis ut mater obsequebatur, esurientes alens, sicientes refocillans, peregrinos et egenos vestimentis tegens. Testantur eciam clerici, quos devota mente ceu natos proprios procurabat. Cunctis eciam hiis silentibus testantur case Christi, quas diversis ditavit opibus auri et argenti, non ut quibusdam moris est, ex rapinis vel substancia egencium, sed de sibi collata a Deo substancia. Pia atque mansueta in cunctis, omnibusque benevolencie fructibus repleta, in elemosinis larga, in vigiliis pernox, in oracione devota, in caritate perfecta, in humilitate profusa, in obsequiis servorum Dei succincta tantum, ut quibus diurne lucis solacium minime adimplere valeret, noctis in latibulo domesticorum per manus solacia allegare desudaret, ewangelicum implens illud, quo iubetur agapen agere ignorante sinistra nostra, quid faciat dextra. Verum cuncta virtutum eius insignia stilo si conemur depingere, lux diurna nobis ante deficiet quam pagina. Et quidem ianua domus eius nocte dieque omni transeunti patuit, ita ut cum beato Iob proclamare valeret: Ostium meum viatori patuit, oculus fui ceco et pes claudo mater orphanorum, viduarum consolatrix, vinctorum seu carceratorum indefessa visitatrix et in cunctis operibus perfecta bonis.

Igitur, uti prelibavimus, cum prefatus dux Wratislau in regno fratris sui defuncti succederet, firmato regno basilicam in honore beati Georgii martyris statuit, sed morte preventus, eius consecracionem diu desideratam minime perspexit. Filium vero suum etatis preeuntis Wenceslaum estuantis animi in lege divina litteris imbuendum tradiderat in civitatem, que Budecz nuncupatur, ubi ab antecedente fratre suo Spitigneo in honore principis apostolorum beati Petri consecrata inerat et inest ecclesia. Cumque sagax ingenio cuncta, que a pedagogo sibi tradita forent, Spiritu sancto inspirante, alte memorie contraderet, genitore interim ex hac vita migrante annorum fere triginta trium, revocatur metropolitanam in urbem Pragam, sedemque in paternam ab omni plebe sublimatur. Sed quoniam puericie vel adolescencie necdum perfecte florem inundaverat, inito cuncti satrape prudenti consilio, beate memorie Liudmile, Christi famule, ducem ipsum rudem cum fratre suo Boleslao educandos commiserunt, donec illis robur etatis favente Deo accresceret.

Quo viso mater supradictorum puerorum, que viduata viro solio eiusdem utebatur, dyabolo instigante totum venenosi pectoris animum in famulam Dei Liudmilam accendit, malisque suspicionibus artatur, estimans ob educacionem iuvenum, quos socrui sue cunctus commiserat populus educandos, se regno rebusque privari, illamque sibi dominatum nanciscituram universum, initoque perversissimo cum viris Belial consilio, toto annisu eam extinguere molitur. Venerabilis autem et devota Christi famula Liudmila hoc agnito, humilitatis atque paciencie arripiens arma contra arrogancie stimulum, per internuncios mandare studuit nurui, inquiens: Non aliqua regni tui porcio male blandientis cupiditatis animum invasit meum neque tui dominacionem cupio ullam habere. Recipe filios tuos, et ut animo libet, regna cum illis, michimet vero libertatem concede serviendi omnipotenti Christo, quocunque tibi locorum placet. Verum ut adsolet fieri semper, ut in quantum se humilitas pro Deo incurvaverit, in tantum se arrogancie fastus, dyabolo inpingente, erigat, mitissimam atque benignissimam precem sancte Liudmile ductrix, nurus videlicet sua, non solum suscipere, verum insuper audire contempsit. Quod cernens Christi famula, memorans illud apostolicum: Nolite resistere malo, sed date locum ire, et illud ewangelicum: Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam, a civitate metropolitana se cum suis auferens, castellum quoddam haut longe positum, cui vocabulum inest Tetin, adiit, tanto se virtutum gemmis ornans, quanto cercior erat, mox se persecutore persequente martyrii promereri victorie palmam, oracioni devotissime insistens, vigiliis et ieiuniis insudans, elemosinis largam cunctis manum prebens.

Beatus vero Wenceslaus tenere licet adhuc etatis esset, cum matre degens, eciam spiritu prophecie in illis tunc diebus claruit, cunctaque, que ventura erant, Christo domino sibi revelante, cognovit aperta visione. Noctis conticinio forte cuiusdam presbiteri Pauli, qui sepe memorate beate memorie Liudmile lateri devotus inherens, devotissime obsecundabatur, atrium, quod amenis et vastis edium muniebatur ambitibus, sub sancti Deoque pleni Wenceslai clarissimo obtutu, omni menium cultu desertum et humane possessionis habitacione omnino comparuit alienum. Quod videlicet ipse, pulsa sompni carnalis gravitate, cordis speculacione pervigili excitatus, quibusdam, que visa sunt, prudenti sermone innotescens, subindeque quid verius futurum edita iam pronunciasset ostensio, prophetanti ore edisserens, convocatos huiusmodi dictis alloquitur: Sero me accubantem, dulces amici vosque o familiares clientuli, noctis silencio gravis et alta sustulit visio, quoniam Pauli presbiteri porticum tota edificiorum sublimitate ac hominum cultu videbam penitus desolatam. Quo viso mestus deicior ac interna pro Dei fidelibus sollicitudinis molestia consternor, sed tamen ut immensa omnium cognitoris pietate in spem, qua credenti cuncta posse promissum est, transferor, huius sompnii veritatem imminente iam casu pernoscendam, clare solucionis interpretamenta ad certam rei excussionem explanare aggredior. Domorum namque visa destruccio felicem ave mee Liudmile, sancte ac venerabilis matrone, portendit obitum. Que videlicet matris mee, tam genere quam operum eciam inquinacione gentilis, furiali cum aliquot ministris, ad scelus eque paratis, facta conspiracione, non multum hinc processuro tempore, clanculum irruentibus perversorum armis, pro Christiani nominis ac fidei professione corporis crudelem subibit passionem. Porticus autem, ut visio testatur, populis deserta amplitudo, cleri nostro inclusi tutamine, miserabilem prefingit e regno expulsionem tociusque substancie non debitam amissionem. Enim vero execrabilis memorie genitrix mea secte vitali, quam pro toto posse confiteri, colere, cordetenus sequi et amare insto et posthac aliorsum inrevocabilis instabo, mordaciter invidens eosdem diversorum clericos ordinum, quia mecum sentire non negant, ope terrena privatos, regno severius eiectum iri molietur.

Hac denique sagacis coniectura predivinacionis mens veri conscia minime frustratur, sed ut interpretacionis congrua sonuerunt indicia erga iam scripte perempcionem matrone clerique longo adiacencium ambitu regionum in eius subieccionem, immo nitidissimam largitatem se prompte concedentis ferocem expulsionem, ordine incorrupto non longo iam post cuncta constat fuisse impleta.

4.

Siquidem, ut prefati sumus, subtrahente se famula Christi Liudmila ab obtutibus perfidorum, in eodem castello, quo confugerat, ab inimicis insequitur. Ductrix etenim prefata quosdam proceres suos, filios iniquitatis, Tunnam et Gommonem loquor, valida cum manu ad perdendam socrum suam Tetinis direxit. Prescia vero Christi memorata famula futurorum, antefatum presbiterum suum Paulum accersiens, monuit eum sacra missarum sollempnia modulari confessionemque suam ante Scrutatorem cordium effundens benignissime, conscia iam de percipiendis beneficiis Altissimi, armis se ipsam fidei totam muniens, oracioni procumbens, Deo preces effudit, quo eius spiritum, quem ipse creaverat, in pace dignaretur suscipere. Celebritate dehinc missarum peracta, Dominici se corporis et sanguinis participacione muniens, psalmodiam indefessa mente concinere studuit. Vespere vero facto, supra notati tyranni domum illius aggressi, valvas discrumpentes, reliquos sociorum forinsecus armatos frameis clipeisque statuunt, ipsi autem capitanei homicide Tunna Gommoque paucis secum assumptis cubiculum, quo Dei famula incumbebat, ostium disrumpentes ingrediuntur bachantes. Quibus beata Liudmila humili sub voce: Quenam, inquit, vos repentina vesania agitat? Et non erubescitis neque mente pertractatis, quemadmodum egomet vos ceu filios proprios educavi, auro argentoque vestibusque insignibus ditavi? Verum si qua in vobis mea iniquitas inest, intimate queso. At illi furientes, saxis rigidiores, aures ad hec obdurantes, non veriti sunt manus in eam proprias inicere, lectoque extractam terretenus proiecerunt. Quibus illa: Paulisper, inquit, oracioni me incumbere sinite. Quibus hec concedentibus expansis oravit ad Dominum manibus. Post hoc inquit: Mei interitus causa si adventastis, obsecro, ut mucrone auferatis caput. Exemplo martyrum sanguinem fundendo testimonium Christo perhibere gestiens, ac palmam martyrii cum ipsis sine fine percipere optans, toto desiderio ad superne vite patriam anhelabat. Martyrii eciam coronam non dubitamus eam promeruisse, quoniam sacra Scriptura testante: Iustus quacunque morte preoccupatus fuerit, anima eius in refrigerio erit. Funesti ergo carnifices preces eius verbaque spernentes, fune gutturi eius inmisso suffocacione vitam illi abstulerunt presentem, victure in evum cum eo, quem semper dilexerat, Iesu Christo domino. Suscepit autem martyrium felix Deoque devota famula Liudmila septima sabbati die et sexta decima kalenda octobris prima vigilia noctis (anno etatis sue LXIo).

Clerus vero eius cunctus universique vernaculi utriusque sexus pastore perempto in diversa sparsi diversis in latibulis latitantes, vitam presentem sibimet conservavere. Post hec recedentibus crudelissimis carnificibus ad funeris eius officium magno cum metu et ululatu convenientes honestissimeque cuncta, que ad sepulturam fore cernebantur, peragentes terre glebam eius sanctissimam commendaverunt. Cruentissimi vero carnifices spoliis direptis dominam ad propriam regressi gaudium illi permaximum intulerunt innocentis de nece, estimantes se in eternum locupletari atque in evum victuros, quibus atrocia et inextinguibilia gehenne ignis supplicia parata mox inerant. Prefata autem perfida domina perfidorum, usurpans suppellectilem socrus sue cunctam, cum antefatis tyrannis regnare cepit, ditans eos propinquosque eorum ac familiam opibus eximiis auri argentique vesteque preciosa inestimabili. Regnaveruntque in tota provincia Boemorum velut magnifici duces, sed non ex Deo.

Quibus oppipare viventibus atque inestimabiliter gaudentibus letantibusque ulcio iusta divine vindicte improvise subsequitur impios, qui tam grande tamque crudele piaculum non horruerunt patrare, quo manus suas inhonestissimas in preclarissimam Christi famulam moverent absque causa. Namque patre suo, principe discordiarum dyabolo, exagitante, coevos coetaneosque suos ceperunt contemptui habere omnes. Qua de re excrevit dissensio odiumque permaximum inter ipsos primarios supra notatos, Tunnam videlicet Gommonemque dominamque ipsorum, ita ut omnis cogitatus sermoque domine de interita eorum die noctuque versaretur. Quod cernens memoratus Tunna tyrannus, irruente in se pavore horribili, cunctis cum sibi affinitate iunctis ex eadem provincia fuga labens, omnibus exosus, vagus profugusque huc illucque versatus est, nemoque ex stirpe illius progenitus in propria ulterius reditum habuit. Gommo autem cum fuge latibulum germano cum suo quereret, comprehensus atque capitali sentencia addictus, cum fratre vitam presentem pariter et futuram amisit. At vero domina eorum, cernens eos fugientes, omnem venenosi pectoris furorem in posteros eorum diffundens, universos eorum a maiore usque ad minimum una die unaque sentencia perdidit. Hocque primum signum sancte Liudmile claruit, dum Dei disponente providencia ex interfectoribus eius nullus superfuit. Alii propriis de habitaculis secedentes in diversaque fugientes, cunctis exosi effecti, divina ulcione tacti, exalaverunt spiritum vite, parvuli eorum impiissima morte defuncti, quamplures vero capite gladio plexi sunt. Sic impletus est sermo Dominicus, quem in ewangelio infit: Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

Hiisdem vero diebus ad tumulum beatissime et sepe memorate venerabilis matrone et martyris Liudmile, divina cooperante gracia, virtutum merita preclara patuerunt. Nam ex eiusdem monumento tanta flagrancia miri ac suavissimi odoris emanavit, que cunctorum aromatum florumque odoramenta evinceret. Quamplures eciam cereos lampadesque, lumine flagrantes divino, intempeste noctis silencio terque quaterque oculorum hauserunt acie; que cuncta dominam, interfectricem ipsius videlicet, minime latuere. Quibus cognitis, timore nimio prostrata, agendum sibi quid foret, ignorabat; tandem rursus venenosum instaurans consilium, apparitores suos Tetinis misit, quo venerabile corpus tumulatum iacebat, in mandatis iubens, quod domum beate Liudmile super tumulum ipsius statuerent in modum basilice, aptans ei nomen in honore beati Michaelis archangeli, quo si deinceps inibi claruisset signum aliquod, non meritis beate martyris, verum sanctorum, quorum pignora inibi detinerentur, deputaretur. Quo facto tantus cunctos ingredientes basilicam horror invasit, quo haut aliter nisi veneracione cum maxima inibi auderent ingredi preclaraque et insignia exhinc in eodem patuere loco virtutum miracula.

5.

Hiis ita gestis annuente Christo olim electus dux beatus Wenceslaus annos puericie transcendens, gratissime flore iuventutis nitescebat, cunctaque, que a pedagogo apicum sibi tradita fuerant, alta memoria revolvens, animo estuanti opere implere cupiebat, quod aure perceperat. Quapropter genitrix ipsius perfida cum quibusdam sibi assencientibus filiis Belial, invidentes actibus illius studiisque sanctissimis, inito invicem consilio dixerunt: Heu, quid agimus, quove nosmet vertemus? Princeps siquidem noster, qui a nobis in regni fastigio sublimatus est, perversus a clericis et ceu monachus factus, per abruptam et asvetam viciorum nostrorum semitam nos gradi non sinit. Et si hoc nunc in puericia vel adolescencia gerit, quid putas facturus est in iuventute vel senecta? Ab illo ergo die nimis inportuni ei esse ceperunt, minis increpantes aliaque perplura inportune illi ingerentes scelera.

Que cuncta vir deo carus armis fidei repellens et clipeo se paciencie muniens, animo illeso perferebat. Siquidem et clericos eius et quosdam religiosos, quorum doctrina ipse pascebatur, insidiis assiduis impii appetentes, trucidare moliti sunt minisque maximis terruerunt, quia nemo illorum ad eum accessum quiret habere. Ipse vero cunctorum horum scius cum sibi fidelibus viris occulte posterulas agens, ruente sole in occasum clancule clerico quolibet accersito, cuncta que sibi proficua erant, nocte addiscens, crepusculo illucescente didascalum seu sibi clericum carum latenter abire sinebat. Codicellulumque suum occulens subque tegmine gestans, ubicunque locum quietis reperiebat, eum cum diligencia lectitabat et cum gemitu interno de duricia cordis populi sui et cecitate vel incredulitate dolebat nimium. Tandem confortatus a Deo et virtute se precingens, matre sua universisque primariis accitis, ut decuit, increpavit, quemadmodum Sapiencie liber testatur: Verba sapiencium quasi stimuli et velut clavi in altum defixi. Sic inquit beatus Wenceslaus: Cur, [inquit], filii, sceleratorum et semen mendax virique iniqui, prohibuistis me discere legem domini nostri Iesu Christi et obtemperare mandatis illius? Quod si vos tedet Christo servire, cur saltem ceteros impeditis? Ego vero si hactenus vestra sub providencia vel potestate degui, amodo tamen illud respuo, Deo cunctipotenti sincero ex animo deservire cupio.

Orta est postmodum pro eiusdem rei causa variisque rebus aliis dissidio pergrandis viros inter ipsos primarios, qui lateri ducis religiosi inherebant, et inter reliquos, qui partes nequissimas domine impie iuvabant. Divisique sunt consiliarii in invicem et primates terre, discordiarumque inter eos spine pullulaverunt ad sanguinis usque effusionem. Verum pars iustorum, licet minima foret, prevaluit tamen adversus partem multimodam, ut semper, iniquorum. Nam semper memoratus dux Wenceslaus, sollicitus de nanciscenda pace, Spiritu sibi sancto inspirante, corde consilium captavit, quo genitricem suam, que causa tocius nequicie inerat, perturbaret e patria, quatinus ea propulsa cunctisque consentaneis eius viris impiis invicem furor discordiarum sopiretur paxque ecclesie regni accresceret, unum eundemque Dominum cuncti possidentes veram Christi doctrinam perfectissime addiscerent, dispositisque cunctis, que ad pacem regni pertinere cernebantur, proturbatis et expulsis filiis discordie, composita quiete, matrem rursus cum honore ad propria revocaret. Que cuncta, iuvante se opifice Deo, opere complevit. Nam matrem regno cum dedecore maximo pepulit, dignam ei ulcionem omnipotente Deo reddente ob effusionem sanguinis innocentis beate Liudmile, quem causa sine fuderat. Sed quoniam timore casto, qui permanet in seculum seculi, plenus erat, memor preceptorum divinorum, quibus patrem honorare debemus et matrem, eam rursus tempore elapso reduxit, verum honore dominacionis pristine caruit usque ad obitus sui diem. Sed hec cuncta qualiter gesta sint, ob sui enormitatem pretereuntes, cepta prosequamur. Post multa adversa et incommoda pertulit, eciam filii sui necem ab gnato suo minore.

Recordatus deinde ave sue beatus Wenceslaus, quante sanctitatis in presenti fuisset quanteque claritatis meritum aput Cunctipotentem obtineret, lacrimarum imbre infusus totus, inito consilio sacratissimo cum sacerdotibus et religiosis quibusdam, misit eos in prefatum castellum Tetin, mandans eis, quo vel ossa seu pulverem consumpte carnis digna translacione ad se usque perducerent.

Ipse vero Spiritu sancto revelante, paucis familiaritate iunctis sibimet innotescens, certus erat divina cooperante clemencia aliquid inibi legatos memoratos signorum haurire. Implentes autem iussa domini sui, legati qui fuerant, basilicam ingressi ac monumentum humo revoluto detegentes, tabulam sepulcri, qua venerabilis gleba tegebatur, partim putredine consumptam reperientes, sublevare formidaverunt. Si lignum, fatentes, putridum est, quanto magis ea, que intus latent? Rursumque sarcofagum claudi voluerunt diligencia cum summa. Quorum consiliis unus ex eis, Paulus presbiter, obsistens, cuius et superius mencionem fecimus, qui semper illi, dum in terris deguit, in amiciciis iunctus semperque in omni servicio obsecundatus est, inquit: Nequaquam, ut dicitis, fiet, sed iuxta principis iussa, si vel pulverem consumpte carnis invenero, tollam. Cui ceteri assensum prebentes, unanimiter tabulam sublevaverunt. Quam dum sustollunt, frangitur, ita ut memoratus Paulus cum humo super corpus iacentis caderet. Qui concite surgens humumque velocius amovens, cum sibi iunctis sodalibus invenerunt corpus sacrum ab omni corrupcione seiunctum, preterquam quod supra memini, videlicet vultum eius pulverulentum, quod ei de fractura cooperculi, dum amoveretur, insederat. Ingenti dehinc gaudio succensi, grates inmensas Cunctipotenti exhibentes, glebam eius sanctissimam de terra sustollentes, linteaminibus preciosis, ut decebat, involventes, altari presentaverunt, laudes gratesque inmensas divine clemencie referentes.

Riteque cunctis sollempniter peractis, feretro eam locantes, duorum terga equorum onerant, sicque eadem nocte metropolim usque ad urbem, Pragam scilicet, constanter properant. Repertum est autem corpus felicis et Deo devote famule Liudmile XIIII. kalendas novembris, hora XII., feria IIII. Intulerunt autem eam in Pragam die tercio, feria VI., XII. kalendas eiusdem mensis, leticia cum ingenti, gratulantibus cunctis Christumque laudantibus. Vehitores siquidem ipsius, urbi priusquam eam inferrent, ad principem baiulos boni nuncii premiserunt. Qui venientes, sopori eum membra collocasse cognoverunt, eumque suscitavere leti taleque ei gaudium intulerunt, quod omnipotente Deo favente corpus tante talisque matrone, ave videlicet sue, incorruptum repperissent.

Qui continuo surgens ecclesiamque summa cum alacritate properans, Christo domino grates immensas persolvit. Sole terram irradiante iubareque tenebras propellente, accito clero turbaque fidelium, processione cum ingenti obvius ire properat. Occurrunt autem illi et fideles geruli, vehentes sepe memoratam glebam sancte Liudmile. Quam statim sacerdotes et levite alacriter suis inponentes humeris, benedicentes Deum cum psalmis ac laudibus, intulerunt urbi ecclesiamque ingressi altari coram pavimento statuere strepitumque sonitu ingentem personavere. Quod popularis tam fidelium quam infidelium curiositas perscrutans, quod factum erat, in unum congregati petunt ecclesie ianuas. Consilio dehinc princeps inito cum sacerdotibus, plebe coram cuncta corpus eius detexerunt, ut omnes fidem adhiberent incorruptam eam a Christo domino fuisse servatam. Cuncti quod intuentes, magnalia Christi indefessis vocibus personavere, nemoque obsistere veritati quibat, quoniam cunctis patebat integritas corporis ac capillorum firmitas vultusque nitescebat, veluti in hac constituta vita, vestimentorum insuper pulchritudo integritasque talis splendebat, ac si eodem texta forent die. Universi quod perspicientes, preconiorum vocibus persultantes, omni eam honore ac laude dignissimam iudicarunt. Humo dehinc efossa compositaque fossa, in eadem basilica tumulare eandem conati sunt. Sed ex eadem fossa repente aqua inundavit. Plurimi quod intuentes, mente captavere eundem sepulchri locum minime famule Christi placere. Replentesque rursus fossam, sarcofagum cum ipso pignore sacro statuere super eandem, prestolantes divinum auxilium. Sicque ad propria feliciter properavere.

Spacio dehinc temporis elapso modico supra dictus princeps Ratispone missis legatis, pontificem eiusdem civitatis, quia erant Boemi viri ipsius temporis parrochiani sui, consuluit, nomine Tutonem, quidnam sibi agendum foret de supra notato corpore. Qui divine legis scripta perlustrans, secundum datam sibi a Deo sapienciam in responsis hec dicta mandavit, scilicet ut corpus, inicium ab ipso exordio prothoplasti sumens, cui dictum est: Terra es et in terram ibis, pulvis es et in pulverem reverteris, sepulture traderent, gloriam Christi donec cernerent. Ingentique zelo divino accensus princeps prefatum antistitem humili prece exoravit, usque ad se dignaretur quatinus venire ac corpus ipse sepulture daret basilicamque, adhuc que benediccione pontificali carebat, dedicaret. Qui simulata infirmitate senectutis ire non prevalens, coepiscopum suum cum aliquantulis clericorum choris allegavit, quo ecclesiam eandem dedicaret. Adveniensque in primis templum Domino consecravit. Post hinc sex elapsis dierum circulis suprafatum corpusculum tumulavit eodem in loco, quo aqua inundaverat. Mira atque Christi famule declarandum meritum sufficiens res, videlicet quod sacerdotibus inconsecrato cupientibus eam tumulare loco aqua exorta est, adveniente vero coepiscopo sacrataque basilica funditus haut apparuit. Congrue satis, ut que felici conversacionis sue vita fruebatur feliciter, et cum benediccione maiori sepeliretur, que cum sanctis ad Christi locanda erat dextram. Rite hiis itaque peractis coepiscopus remuneratus, ut dignum fuerat, a principe, propria petivit.

Anniversario autem eius volvente die post translacionem ipsius glebe sacre, ad gloriam nominis sui et ad declarandum meritum famule sue, Christus dominus insigne dignatus est operari prodigium. Nam ut moris est Christiane religioni congregato clero memoriam talium agere, cum post oraciones ad refeccionem corporum una pariter residerent, quidam parvulus infirmitate corporis gravatus curvatusque, sursum omnino non prevalens aspicere, cum ante ostium basilice, corpus ubi tante requiescit matrone, virtutem Christi meritumque ipsius sancte imploraret, erectus est virtutique proprie restitutus. Intuentes quod plurimi, omnipotenti Christo laudes canebant, suam quod per famulam dignatus sit magnalia declarare sua, cui est gloria in secula seculorum, amen.

6.

Igitur composito confirmatoque suo regno, opifice se iuvante Christo, beatus dux Wenceslaus, qualem se Christo exhibuerit qualeque vas eleccionis semet ipsum prebuerit, mens, lingua, sermo paginaque dicere deficit, simul moleque gravatus peccaminum pandere nequeo, miles Christi quanta domino militans detrimenta zabulo intulerit, quantosve manipulos Christi in horreo ipsius fidelis servus aggregaverit. Verum ut de multis pauca eloquar: a puericia sua minime discedens a disciplina Domini, verax fuit in sermone, iustus in iudicio, fidelis in commisso, modum humane excedens pietatis. Cum enim quilibet reorum in concilio iudicum presenciaque ipsius adventus, a iudicibus capitali addictus sentencia fuisset, occasione suscepta qualibet semet subtrahens occultabat, qua valebat, minarum Christi memorans in ewangelio, quod minatur: Nolite iudicare, ne iudicemini, nec condempnare, ut non condempnemini. Carceres patibulaque antiquitus constructa, que ad hec tempora inerant, destruens, orphanorum, viduarum, pauperum, gemencium sauciorumque indefessus existens consolator, esurientes sacians, sicientes refocillans, nudos tegens, infirmos visitans, mortuos sepeliens, hospites et peregrinos proximos ut proprios excipiens, presbiteros clericosve ac monachos ut Dominum honorans, errantibus viam veritatis aperiens, humilitatem, pacienciam, mansuetudinem, caritatem, que supereminet cunctis, observans, per vim fraudemque nulli aliquid subtrahens, exercitum suum non solum armis optimis, verum et indumento corpus adornabat.

Hiis et huiuscemodi virtutibus ab ipso tirocinii tempore insignitus florebat, crucemque Christi membris applicans suis, memorabatur divinorum preceptorum, per que dicitur: Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Siquidem in quadragesimali vel hiemali tempore per gelidum et arduum callem discalciatus gradiebatur de civitate in civitatem, ecclesias Christi pedestris illustrans, ita ut vestigia ipsius cruore madencia cernerentur. Ciliciis exhinc, ob ablucionem mundicie servandam, utens asperrimis nimis, que tempora usque ad hec reverenciam ob ipsius velut nova servantur, assidueque laneis ceu monachus indutus tunicis ad carnem, desuper vero optimis et regalibus amictus, splendebat coram Deo hominibusque. Pabulo modico refocillans artus, pervigil assidue, gracias soli inmensas non cessabat agere Deo. At si quando illi ut principi, feras inter tantas cubanti, contigisset sero hesterno habundantem hausisse morem extra solitum potum, sompno se excuciens diluculo, citissime properans ecclesiam, quemcunque sacerdotum seu clericorum inibi reperisset, optimo quocumque indumentorum tegebatur, sese exuens illique contradens, pedibus ipsius advolvebatur, obnixe postulans, quo pro semet attencius Christum dominum exoraret, noxam quatinus illi hesterna nocte patratam clementer indulgeret.

In officiis vero divinis tam assiduus inerat, ut cottidie oblacionem suam, manibus suis confectam, Domino exhiberet. Nam in messis tempore, intempeste noctis silencio, agrum petens proprium adibat cum sibi fidelissimo cliente, de quo postmodum precipuum et ad declarandum utriusque meritum insigne exarabitur prodigium, triticumque metens, humeris baiolans propriis domui inferebat, manualique terens mola, pistor ipse et dux, farinam cribrabat, aquamque petens, itidem nocturnaliter hauriens, fatebatur: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Quam eciam domum deferens, predicta cum farinula miscens, oblatas conficiebat. Vineamque properans, botros carpens suisque illos manibus conterens urceoque infundens, usum ad sancti conservabat sacrificii. Quia vero radicitus necdum avulsi fuerant paganorum supersticiosi ritus, dum plurimi ad immolandum demoniis nefanda properarent sacrificia, cibisque ex ipsis potibusque simul inquinarentur, nunquam ipse horum consenciens contaminabatur, verum in cunctis se subtraxit, occasione facta qualibet. Carceres destruxit, patibula suppliciaque, que usque ad hec inerant ad excruciandos tempora homines, funditus sua pietate evulsit fanaque profanorum terre coequavit. Qua opinione Christicole exhausta ad eum ceu apes ad alvearia, haut secus sacerdotes, levite plurimique famuli Dei confluunt Bavarorum, Swevorum aliarumque provinciarum locis, reliquiis cum sanctorum bibliotecisque plurimis. Cunctos honore cum ingenti quos suscipiens animoque gratanti amplectens obsecundabatur, uti decebat, tribuens habunde auri vel argenti copiam, crusinas mancipiaque vel vestimenta hilariter largiens, cunctisque prout opus erat, serviens, universis didascalis hiis in doctrina mirantibus ipsius, ut cum psalmista proclamare cerneretur: Super omnes docentes me intellexi, quia mandata tua meditacio mea est. Mente in cuius sola preciose claritas fulgebat margarite. Cui eciam Dominus pietatis sue graciam quam plurimam conferre dignatus est, ut in plurimis quoque victor preliis existeret.

Procerus vultu, castitatem amplectens, quamvis hec rara vis uxoratis, martirio presentem inhians finire vitam, blandum semper cum mitibus habens colloquium, cum inmitibus vero et vagantibus crapulisque seu potibus deditis vel a doctrina seu tramite recto deviare cupientibus, zelo accensus divino, si haut illos aliter apprehendere valuisset, saltim mense sue occasionis accersitos gracia, flagris verberabat ingentibus, semper contra antiquum hostem scutum sumens fidei, cumque framea Spiritus sancti, verbum Dei quod est, incessanter aereas expungnans mundi huius potestates. Erat enim sine querela cultor Christi verus, multos apostolica secundum precepta arguens, obsecrans, increpans indefesse, cunctos ad cenam veri invitans Patris familias, faucibusque exemptos a dyaboli, gremio sancte collocans matris ecclesie, divinis assidue refocillabat alimentis. Gracia deinde divina cordi eius inspirante, templum Domino in honore beati Viti martyris condere meditans, legatos allegat Ratisponensem ad pontificem, in cuius, ut prediximus, tunc temporis diocesi constabat Bohemia, secundum statuta ut canonum licenciam illi pontifex tribueret edificandi basilicam, inquiens: Pater meus templum Domino in honore olim statuit beati Georgii, egomet vero licencia cum vestra eodem gestio condere more beati in honore Christi martyris Viti. Quibus venerandus auditis pontifex, graciarum cum accione Christum ad dominum extendendo manus profatur: Filio meo felicissimo Wenceslao hec, redeuntes, mandata referte: Ecclesia tua iam venustissime ante Dominum constructa extat. Auribus princeps captatis quibus, exhilaratur corde, fundamenta mox ecclesie iecit parietesque optime locavit.

Nec hiis contentus, verum limina beatorum apostolorum Petri et Pauli Rome adire voluit, quo papam illius temporis expeteret, quatinus eum monachicis indutum vestibus attonderet in clericum, proque Dei amore principatum relinquens fratri suo, heu, nimium secularibus intento actibus, contraderet, ipseque pacifice degens, oviculas aliquantulas Christo domino aggregaret. Quod et opere implesset, nisi illum prenotatum basilice impediret opus. Verum inimico humani generis ipsis ab exordiis inpungnante fidelium turmas, dum inevincibilem famulum Christi totus evincere nequit, arma ad antiqua vertitur, fidem Christianam evertere nitens. Nam fratrem eius iuniorem, quem et in anterioribus Cayn coequavimus et paulo post mencionem fecimus, relictis cui cunctis secularibus pompis universa disponebat tradere, consiliis malignorum preventum quam plurimis, qui sese dolebant assveta relinquere et illicita agere minime licere, in fratrem suum sanctissimum arma odii necisque exacuit. Cunctorum ipse quorum, Spiritu sibi inspirante almo, prescius, veluti cervus fluenta aquarum siciens, haut aliter martyrii exoptabat adipisci glorie palmam verumtamen minime fratris sui de manu, interitum perhennem metuens eius - in Christo semper fiduciam habebat.

7.

Agebantur vero hec temporibus Henrici, regis Saxonum, qui primus inter ipsos, Christo sibi propicio, dyadema inposuit, cui felix isdem amicus iungebatur assidue. Ergo ut cepta insequamur: Boleslaus igitur domum propriam seu curtim habens in urbe, cognomine vocitata suo, undique iam iaculis dyaboli sauciatus cupiditateque regnandi accensus, dum sollempnitas beatorum Cosme et Damiani martyrum, que biduo ante beati archangeli Michaelis colitur, instaret, inibi quoniam in honore eorundem sanctorum consecrata habetur ecclesia, capiunde occasionis causam ratus, prefatum fratrem suum felicem dolose ceu ad convivium accersit, sed ut revera patuit, pocius ad immolandum. Que cuncta sibi notissima forent quamvis, tamen animo intrepido manens, cunctos sibi familiaritate amiciciaque iunctos exosculans, ultimumque vale faciens, profectus est armis munitus fidei.

Quo cum pervenisset, cuncta sibi dupliciter parata reperit, convivium scilicet ingenti cum apparatu inimicorumque validam armatorum occultorum manum. Ecclesiam deinde petens, missarum sollempniis rite peractis, Deo sanctisque Cosme et Damiano, quorum festiva anniversariorum celebratur dies, semet commendans domum convivii letabundus ingreditur. Cumque iam residencium corda malivolorum, olim infecta felle homicidii, cibis potibusque incalescerent, absconditum paulisper aperire vulnus cepere. Mucrones siquidem gestantes sub amictibus post tergumque eosdem occultantes, semper de ictibus meditantes, ter surrexere terque identidem resedere, gubernatore Deo patrare illud eos vetante, uti forsan crastinum sanctificare optante diem, a sollempniis vacantem. Sanctus igitur bachantes cernens ipsos, intrepidus persistens, mensam quantocius sustollere acceleravit. Secedentemque paulisper loco a convivii amicorum ipsius unus aggreditur, inquiens: Equum preparo en tibi occulte, quo ascenso quantocius ab hiis discedere, mi domine, tempta; imminet enim mors tibi. Cui nec ad punctum acquiescens, rursus locum convivii petens, calice accepto, precaria coram omnibus potans, alta profatur voce: In nomine beati archangeli Michaelis bibamus hunc calicem, orantes et deprecantes, animas quo nostras introducere dignetur nunc in pacem exultacionis perpetue. Cui cum quique fideles respondissent: amen, hausto potu universos deosculans, hospicium repetit et membra delicatissima quieti indulgens ac Deo teste precibus et psalmodiis diu insistens, tandem fessus quievit.

Advenit et tempus celebrandarum vigiliarum, quibus beatus vir, ut semper, devotus interfuit. Sane in tantum sancta anima Christiane religionis et ecclesiastici propositi vigori favebat, ut quod perfectissimorum monachorum dicimus esse insigne, totam Veteris testamenti historiam in ipsis vigiliis coram se legere suo tempore suos compelleret. Sed et sacrosanctis diebus, pasche dico et penthecostes sabbatis, quando baptisma generale celebrari solet in sancta Dei ecclesia, ut nichil ex hiis, que Dei sunt, sibi deesset, si parvuli scrutiniorum tempore non inveniebantur, mittebat ad forum et pueros, quotquot venales manus vendentis attulerat, pro solius Dei amore sibi emebat et ita deitatis operi operam beatus spiritus dans, nunquam quidquam consuetudini divine deesse sufferebat.

Legis hec, pontifex alme, et que vix ipsos summi in ecclesia gracia Dei viros [vix] implere potuisse noveras, layci ordinis virum et eundem ducem et prepositum unius gentis, que et gencium ferox ipsa natura habetur, adimplesse tenuissime miraris. Oro, pro ingenito tibi sapiencie fonte, patrum felicissime, mecum et scripta et scribenda laude digna extollas, quia sicut iusseras, preter ea, que tuo ore audieram, aut mecum a fide et sanctitate plenis vera compereras, aliqua stilo perstringere omnino refugio. Sed cepta ut prosequamur!

Beatus martyr mox gloria honoris et operis perseverancia coronandus, ut diximus, matutinam laudem Deo redditurus, ecclesiam matrem petit. Hac autem gracia adeo vir eterne memorie florebat, ut nulli esset dubium eum ante lucem, vota ut persolveret, sanctitatis ianuas aditurum. Et hanc horam alter Cayn prestolans, neci peragende oportunam existimabat. Certe video, quia quidquid unquam Sanctarum scripturarum pagina implendum nunciaverat, usque ad unum iota consumabuntur, que et male agentibus alludit, cum dicit: Omnis, qui male agit, odit lucem. Ante noctem siquidem frater sancti martyris, non iam frater, sed perversus parricida, presbytero ecclesie sanctorum Cosme et Damiani iniunxerat, ut venienti quidem ecclesiam ingredi omnino negaret, ne forte militibus eius fidelibus seu camerariis eius, qui adhuc lecto detinebantur, vel populis supervenientibus liberaretur et ne sanguinis effusione et sceleris opus ecclesiam fedare et infringere videretur.

Dum ista scribo, ecce ad mentem venit Iudeorum iniqua congressio, qui quidem ingressu pretorii Pylati contaminari, sed mortem Domini non pertimescebant. Sic et iste proprii germani infelix carnifex parietes ecclesie sanguine polluere timet, qui manus a fraterna cede non abstinet. Tuo, omnium hostium severissime, verbo condempnaris et confoderis, qui eo, quem fundis, cruore, loca sancta infici perhorrescis. Sed factum est, ut iusseras. Nam precioso martyre ante matutinarum laudem ecclesiam properante cupientique ante popularem strepitum Deum patrem in cubiculo sui sanctissimi cordis secretissime exorare, interim fraterne insidie preparantur et gladius ad victimam Christo preparandam exacuitur. Sed quid dolorem cordis, quid lacrimas oculis congemino, dum mortem iusti, transitum innocentis multis sermonibus cogor enarrare? Habet certe plurima verba dolor ingens. Sed passionem sancti martyris avide scire cupientibus ne diu differam.

Surgit mox victima Christi futurus beatus Wenceslaus, ecclesiam sancto suo illo more properare siciens, oracioni quo sibi prolixiori secretissime procumbere liceret, priusquam popularis adventasset conventus, et ut pastor bonus cum grege communes matutinarum laudes vel audire vel percantare cupiens, insidiarum mox laqueos perpetitur. Nam presbiter illius ecclesie, unus ex hiis, a quibus egressa est iniquitas a Babilone, mox ut virum Dei adventare perspexit, secundum iussionem malignorum ecclesie ianuam clausit. Insurgunt et parate insidie, frater videlicet et omnis eius armatura. Et videns fratrem, Dei electus miles, cum graciarum accione collum ipsius brachiis amplectens ac deosculans, salutat dicens: Bene semper valeas, mi frater, et bonis vite huius ac future locupleteris et te Christus in suo eterno convivio recipiat, qui me heri tanta plenitudine et meos refecisti. Ad que ille superbo spiritu et torvis oculis, erigens ensem manu, quem occulte gestabat sub clamide, respondit: Heri quidem prout tempus dedit, nunc autem sic frater fratri ministrabit! Et vibrans in capite eius ferit gladio, vixque sanguinem, virtute Domini favente, elicere potuit. Tanto horrore enim miser percussus erat rei magnitudine, ut eciam secunda vice feriens, nichil viri fortis se posse agere miraretur. Cuius nudum sua manu ensem beatus Wenceslaus captans: Quam pessime, inquit, agis wulnerando me! Cum vero eum cerneret a cepto minime desistere opere, tandem ipsum, ut aiunt quidam, arripiens, pedibus suis substernens: Eya, inquit, perdite tuo iudicio, vides, ut bestiarum minimam manu propria te conterere valeam, sed absit dextre servi Dei, ut unquam fraterno cruore maculetur. Gladiumque, quem abstulerat, fratri restituit, manum ex eo iam sanguinolentam ferens, ecclesiam velociter properans. Ille vero infelix voce grandi vociferans eumque persequens: Mei inquit, mei, ubi estis? Domino vestro quam pessime succurritis et tali in angustia constituto misere subvenitis! Tunc omnis malignorum cohors de latebris profugi, cum gladiis et lanceis multis prorumpentes, vulneribus gravibus laniantes, interimerunt eum ante ecclesie ianuam. Tunc eciam sancta anima in illo campo certaminis, huius vite liberata ergastulo, sanguine laureata, migravit victrix ad Dominum IIIIo kalendarum octobrium, celo gaudente, terra plorante, anno dominice incarnacionis DCCCCXXVIIII.

Eiusque exanime corpus mater, quam nuper peccatis ipsius exigentibus pepulerat rursumque in pace pro Christi amore revocaverat, quibusdam cum fidelibus rapientes, in tumba tandem proicientes, humo cooperuerunt, non ut decebat martyrem, sed ut assolet quisquam honoris aut beatitudinis expers mortalium. Sed ille beatus miles ex pena et contumelia numerosiorem surgit ad gloriam et quanto vilius a filiis dyaboli et membris eius martyr preciosus tractatur, tanto carior suo Domino et concivibus celorum presentatur. Efficitur socius angelorum, consors apostolorum, coheres martyrum, iungitur quieti confessorum, virginum integritati possidetque coronam eterne viriditatis et pulchritudinem perhennis amenitatis. Sicque ducatu terrene nobilitatis, quo quondam strennue pollebat, contempto, regnum celeste dux et martyr verus intravit. Sed nos tante siccitatis et rusticitatis hec sapiencioribus relinquentes, ad simplicem miraculorum eius hystoriam scribendam stilum vertamus!

8.

Sanguis beati martyris, qui ab impiis impie fusus est in terram et per parietes sparsus, lotus est aqua et abstersus. Sed die altera, qui pridem laverunt, regredientes, acsi nunquam aquam inmisissent, reperiunt parietes et terram sanguine infectam, quod rursus abstergere festinant. Hoc eciam facto tercio, videntes se nichil proficere, discesserunt. Sed idem sancti martyris necatores, eum, quem usque ad mortem persecuti sunt, nec mortuo parcere cupientes, cursu rapido civitatem Pragam adeunt et omnes amicos eius - quos bonos bono adhesisse credimus - diversa et crudeli morte perimunt et infantes eorum vivos in profundo fluvii Wltavie dimerserunt. Quos, quia participes fuerunt passionis, credimus esse effectos et glorie et eorum numerum et nomina licet nos indigni pre multitudine eorum nesciamus, tamen Deum scire et elegisse vere credimus. Adunaverat autem vir beatus, dum adhuc viveret, clericorum non minimam multitudinem et servorum Dei, quos persecutores sancti martyris adeo persecuti sunt, ut vix in patria aliquis eorum remaneret, ut vere in hoc impletum cerneremus, quod de Domino specialius predictum cognoscimus: Percutite pastorem et dispergentur oves gregis.

Ecce autem dum ad narrandum, quanta ira et vindicta Domini in hostes exarserit, stilus procedit, virtutem et mirabilia divinitatis predicare compellor, qui semper iustissimus ultor adest, ut ea, que olim promiserat, fidelis sponsor impleat. Michi, ait, vindicta et ego retribuam. Pars enim illorum, qui in sanctum Domini crudeli animo consurrexerunt vel qui solo assensu participes sceleris tanti extiterunt, a demoniis exagitati, per deserta fugientes, miserabili et digna morte multati, ulterius non comparuerunt, pars arida et sicca usque ad interitum permansit. Alii autem ex iis latrantes rictibus ut canes et stridentes dentibus mortui sunt, omnisque eorum prosapia eruta radicitus, ut ita fatear, interiit. Si qui vero supersunt, stipendiorum sibi victum manibus queritant propriis.

Requievit corpus beati martyris in ecclesia sanctorum Cosme et Damiani humatum per tres annos. Postea autem revelatum est quibusdam servis Dei, ut eundem Dei servum a loco sepulture in basilicam transferrent sancti Viti martyris, quam in metropoli Pragensi Deo auctore a fundamento construxerat et ornamentis ecclesiasticis adprime decoraverat, in qua aliquando, dum fabricaretur, deambulando dixisse fertur versum psalmigraphi: Hec requies mea in seculum seculi. Et hoc ad laudem et gloriam nominis sui et ad declarandum beati viri meritum pius Dominus fieri dignatus est, quo sole clarius cunctis pateret gentibus, quod Deus omnipotens genti Bohemorum, iamdudum ad se converse, magnum sua pietate patronum preparasset, confirmante Scriptura, quia: In omni gente, qui timet Deum et operatur iusticiam, acceptus est illi, et quia: Ubi habundavit delictum, superhabundavit et gracia.

Nunciantur hec fratricide illi, et quia Christiane milicie clamide erat obtectus, magnalibus Dei resistere non valens, quamvis sero, cepit mirari. Tunc misit et noctu corpus sanctum transferri precepit, ea condicione, ut si ante auroram in sedem sepulture sancta membra tradita non fuissent, quibus iniunctum fuerat, omnes se gladio multandos non dubitarent. Venerunt igitur nocte et sacratissimum corpus auferunt, quod plaustro impositum usque ad rivulum quendam, cui vocabulum Rokytnycze est, perducunt. Et ecce aqua adeo excreverat, ut eciam ripas superans prata omnia occuparet, et nichil preter mortem spei dabat corpus sanctum advehentibus. Sed tali in angustia constitutis menti occurrit, ut ipsum sibi misereri deposcerent beati Wenceslai precibus, ut qui idem martyr transferretur, frequentissimis revelacionibus declarare dignatus est, et dicunt: O beate martyr, quia tue iussioni devota mente studuimus, nunc omnes hostili gladio puniendi tradimur. Sinul et laborant, ut pons qualiscunque fabricaretur. Dum hec aguntur, respicientes subito, vident se plaustrumque cum corpore preciosi martyris ea parte fluvii, qua ire disposuerant, constitutos.

Quod videntes sancti martyris ministri, Deum et sanctum suum voce grandi et toto corde collaudant, qui famulos suos, tali discrimine positos, potenti tam virtute liberaverat. Hinc pietas Domini, hinc meritum servi tali miraculo patuit, hinc gloria Dei et hinc virtus martyris declaratur, dum et corpus digna translacione veneratur, et exequiarum eius baiuli tali virtute sunt liberati. Ad fluvium quoque properantes Wltave, pontem fractum reperientes, ingemiscunt, insuper et gravari ceperunt ac omnino eum sustollere non valentes, rursus precibus insistunt, quo eis solita pietate succurreret, ne vitam presentem amitterent, quoniam secundum edictum principis gallicinium matutinum transibat. Mox se exauditos intuentes, sustollunt eum humeris, ac si nil oneris umquam habuisset, pontemque fractum sine obstaculo transisse se gratantur.

Venerunt igitur sine aliquo obstaculo aut impedimento ad locum, quem sibi olim sanctus preparaverat. Tunc quoque accenso lumine intuentes, viderunt corpus eius integrum et omnia vulnera eius sanata, preter vulnus illud unum, quod frater eius crudelissimus capiti eius inflixerat. Et quidem quamvis locus sanus foret, a reliquis tamen distabat, velut quodam limo albo [nive] tectus, quod eciam studuerunt abluere, similisque reliquis apparuit.

In eadem vero hora ferunt inter reliquos eiusdem sepulture procuratores quendam venerabilis vite affuisse clericum, qui huic sancto, dum hac lucis vita pociebatur, amicus fidissimus nectebatur. Qui corpus sanctissimum dum per singulos palparet artus, manum sancti, lacrimarum imbre perfusus oculis, manui sue inpositam leviter ungulas ipsius attrectabat, ex quibus unam vacillantem reperiens, lacrimosa ad socios voce profatur: Peccatoribus, inquit, ve nobis, quoniam corrupcioni cernitur proximum fore sacratissimum corpus hoc. Ecce enim et titubantes parent ungule. Quem reliqui increpantes: Quare, inquiunt, frater, talia profaris, ac intellectu capaci haut prospicis, quod obedicionis tue causa, qua fervebas, reliquias tibi sui corporis inpartiri cupit? At ille pugno pectus tundens: Vere, inquit, vere, et existimo fore ita. Apprehensaque rursus sanctissima manu ungulam repetendo tangit, quam ita firmiter carni relique herentem reperit, ac si nulla vacillacionis signa paruissent in ea.

Auricula quoque eius, que funditus abscisa ictu gladii fuerat atque a sorore ipsius, eodem revelante, inventa fuerat, sanissima iunctaque loco suo invenitur. Siquidem memorata venerabilis matrona, soror videlicet beati martyris, Pribislawa vocabulo, ab ipsis cunabulis Christo domino edocta fuerat servire Deo secundum documenta ewangelica sine querela. Postquam enim eam Dominus a iugo maritali solverat, totam se mancipaverat Deo famulandam, estuandi siciens animo velamine sacro contegi, die noctuque instanter oracionibus, vigiliis ieiuniisque persistens. Huic in visione beatus Wenceslaus astitit et inquit: Auriculam mihi persequentes me absciderunt, que actenus inter arborem, que ecclesie iungitur, parietesque ipsius ecclesie iacet, ex quo tempore abscisa fuerat. Hac comperta revelacione matrona venerabilis sompno sese excuciens ecclesieque expetens locum, thezaurum auricule sanctissime, ubi et locata fuerat, reperit eamque cum reverencia gaudioque magno sumens, omnipotenti Deo gracias referens, monumentum fratris dominique sui ac martyris adiens, cum quibusdam fidelissimis maxima cum reverencia aperuit, auriculamque imposuit et cum diligencia rursus clausit. Que post translacionem glebe ipsius venerabilis ita incorrupta iunctaque carni relique, ut prediximus, inventa est, ac si nec vestigium ferri unquam passa fuisset.

Venientes igitur, quotquot adesse poterant, clerici et populi, cum ymnis et canticis condiderunt corpus sanctum in sarcophago et sepeliverunt in basilica sancti Viti martyris, ubi Domino opitulante meritis sancti Wenceslai martyris multa et innumera operantur miracula ad laudem et gloriam nominis Christi domini nostri. Celebratur autem translacio eius IIII. Nonas Marcii, prestante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum, amen.

9.

Nunc Deo auctore de novo martyre sincere scire volentibus nova miracula pandam.

Post passionem et triumphum athlete Dei gloriosi, post excessum syderis, in tota terra suo merito fulgentis, qui sibi olim, ut dixeram, devote adheserant, vel quos ad serviendum Christo aggregaverat, partim ab impiis gladio necatis, partim fluviali sepulture iniquorum manibus traditis, ceteris in omni orbe fuga dispersis, unus militum, Podiven nomine, quem comparticipem et consocium universorum operum, que dudum a martyre gerebantur, fuisse diximus et de quo promiseramus dicturos nos, quod manibus habemus, domino suo ex hac migrante vita ad Christum, aput Theutonicos fuga labens, diu exulatus est. Post vero, ratus pacem redditam patrie, ad sua reversus, temporis aliquantum in propriis deguit, diu sese occultans. Qui quo amoris fervore, qua fidei integritate dominum suum, dum vixerat, dilexit, dicerem, si res ipsa, quam scribere cupio, satis indicii non fuisset.

Hic quadam dierum secum dolorem, quem, ex quo seniorem suum perdiderat, menti habuerat, durius solito revolvens, assumens gladium, ad domum cuiusdam festinus properat, quem caput persuase necis contra sanctum Wenceslaum coniurasse noverat et cuius manibus eundem beatum interfectum precipue sciebat. Et veniens, invenit eum in asso balneo, quod populari lingua stuba vocatur, recumbentem. Sed ille, hunc venientem videns, more gentis salutare curavit, dicens: Salveris, amice, salveris. Hic vero, cuius precordia dolor excoxerat, e contra respondit: Mee salutis provisor Deus aderit, tu vero abhinc omni salute privatus et in tuo peccato moriens, in eternum peribis. Et irruens, interfecit eum, et fuge presidio sperans se posse salvari, festinus exibat. Et silvam ingressus, dum iam securus procederet, mors militis et factum occisoris fratricide illi nunciatur. Et mox ipsis apparitoribus silvam circumdari fecit et illico comprehensus, laqueo appensus est.

Grande aliquid dicturus, fateor pro sui magnitudine me deliberasse, ut silerem, sed ora plurimorum sciencium hec luce clarius quia incessanter predicant, me silere indignum putavi. Pependit ibi tribus annis; non avis, non bestia, non ipsa humane carnis consumpcio et putredo in corpore eius prevaluit, sed more viventis ungues et barba excrevit et capilli eius usque ad summam caniciem albi effecti sunt. Tandem tedio victus ille fratricida, quia miraculum Domini ubivis gencium declarabatur, in eodem loco eum humo cooperiri fecit. Sed nec ita opera Dei abscondi potuerunt, quin ad manifestanda populis sui servi merita lumen celeste noctu a transeuntibus frequentissime super sepulchrum eius accensum videretur. Tam diu hoc actum est, donec undecumque advenientes, donaria offerre inciperent et supra tumbam sepulti devocionis sue munera darent et vite sue commoda Deo et occiso illi committerent. Post non multum temporis viri illius ex loco illo sublatum est corpus et translatum cum devocione clericorum, virorum mulierumque devotarum et positum in cimiterio ecclesie sancti Viti, ita ut sanctus Wenceslaus in ecclesia quidem et miles ille foris positus sola maceria dividantur.

Et hanc illi gloriam fides recta acquisivit, in qua, dum advixit, domino suo fideliter deservivit. Nam cum esset universorum dispensator inter tecta sancti Wenceslai degencium, cunctos pene vernaculos extremos usque ad cocos ita instruxerat, quo pene nullus curtensium foret, qui psalmograforum ymnos canere vel stilo exarare ignoraret, vel aliquid ad ecclesiasticum ritum pertinens addisceret. Universos ceu gnatos proprios amplectens, a cunctis quoque ut pater honorabatur. Si quando vero illi elemosina iniuncta fuisset in dispergendis decem nummis, ipse pro fidelitate sui domini addebat quinque. Quando quidem iubebantur in triginta vel eo amplius alimenta pauperes distribui, quindecim ille addebat numerum. Quapropter et a Deo, secundum promissa eius, ewangelicum audire meruit: Euge, serve bone, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Et cum domino carnali in gaudia omnipotentis Christi meruit intrare manencia sine fine. Lucerneque ardentes in basilica, sanctorum uterque ubi quiescit, nocte vise sunt, vocesque psallencium angelorum a pluribus inibi audite sunt frequenter.

10.

Igitur sanctus ac sepe memoratus patronus noster venerabilis Wenceslaus licet cunctis se exorantibus opem pietatis ac benignitatis impendat, precipue tamen vinculatis seu carcere trusis suffragari non desistit. Nempe et hinc primum signorum eius patuit misericordie prodigium post translacionem corporis eius venerabilem. Cum enim plurimi reorum, vinculorum nexibus ferreorum astricti, carceris publica custodia detinerentur patrie secundum morem ac multiplici pena dampnati, preter solam mortem nichil spei aliquis eorum haberet, quadam nocte inter ipsas angustias positi, Deo id, ut credimus, faciente, venit eis in mentem, ut beatum Wenceslaum sibi misereri deposcerent: Domine Deus, inquiunt, per merita et oraciones senioris nostri Wenceslai, tui sanctissimi testis, nos in tanta angustia positos tua illa antiqua virtute adiuvare digneris. Nocte sequenti, dum omnes in seculo placida quiete pausarent, soli hii miseri, quid requies esset, nescirent, divina potencia, que tribulantibus pie adesse solita est, affuit. Et primum quidem quasi sonus cuiusdam tintinabuli in auribus eorum sonuit, deinde lux cunctis miranda in carcere refulsit. Et subito lignum, quo pedes omnium inclusi tenebantur, velut arcus se incurvabat et mox omnes pedes suos a nervo extraxerunt. Videntes autem Domini virtutem per merita sancti Wenceslai adesse, confortabantur iam spe salutis accepta et continuata voce clamabant: Deus, Domini nostri Iesu Christi pater, adesto nobis, servis tuis in te confidentibus, per merita et oraciones sancti Wenceslai, qui tui nominis amore ab impiis occisus est. Mox affuit Christi virtus et uniuscuiusque torques confracta cecidit de collo in terram. Et dimissi e carcere, ambulantes per girum, narrabant ea, que suis oculis viderant, opera magna Dei.

Hoc igitur miraculo pro sui magnitudine et gloria ubique diffuso contigit quendam paganorum in custodia detentum comperisse, quod sancto Wenceslao maxima esset cura pro hiis, qui in carcere religari solebant, liberandis. Quod audiens, quia ingenti erat necessitate constrictus, votum vovit, dicens: Si Deus sancti Wenceslai et Deus Christianorum me ab hac miseria sua bonitate eripuerit et dignitati pristine restituerit, credam in Christum filium Dei et baptismum salutis accipiam ac religioni pietatique Christiane toto me animo promitto et filium meum eidem martyri eterno servicio mancipabo. Vix verba impleverat, et ecce omnia ferrea vincula ab eo ceciderunt. Quem bis terque comprehensum, rursum repetitis iniuriis, vinculis iniecerunt, sed ab hoc sicut antea vincula et compedes ceciderunt. Cuius domini pro iterato miraculo reverencia usi et graciam Deo exhibentes, eundem liberum abire permittunt. Qui dimissus, continuo sancta fide instructus et baptizatus est et filium, quem voverat, martyri tradens, postea multis annis supervixit.

Sed et alius quidam reus pari modo iussus fuerat in carcerem retrudi, qui sanctum Wenceslaum voce et frequentibus suspiriis, ut sui misereretur, invocans, sicut et a superiore, ita et ab isto cuncta manicarum et compedum argumenta ceciderunt. Quem increduli comprehendentes, peregrino precio accepto, longinquis nacionibus vendiderunt, nescientes Deum universe terre dominatorem et Domini esse terram et plenitudinem eius, putantes eciam beatum martyrem longe a se positorum preces exaudire non posse. Qui dum deduceretur, meritis beati Wenceslai subito ceciderunt kathene de manibus eius et torques ferrea de collo eius. Illi autem, qui eum emerant, quamvis gentiles forent, cernentes tanta mirabilia Dei, liberum eum abire permittunt.

Post non multum temporis princeps quendam alium in carcerem retrudi iussit. Qui dum frequentibus suspiriis Dominum deprecaretur, dicens: Domine Deus, per merita beati Wenceslai adiuva me-quadam nocte contigit, ut inter ipsas angustias obdormiret. Qui sicut moris est tribulatorum, statim expergescens, vidit se stare extra civitatem in media platea et neque compedes erant in pedibus eius neque torques in collo neque catene in manibus eius invente sunt. Et regressus ad vicarium narravit, quomodo Dei virtute mirabiliter liberatus sit. Vicarius autem agnita Dei virtute et potencia beati martyris in miraculis, reum libertate donavit.

Iterum de novo martyre antiqua miracula vobis pro amore tanti viri astantibus narrare aggrediar.

In civitate Pragensi erat quedam mulier ceca et toto corpore debilis, que veniens ad ecclesiam sancti Viti, prostravit se ante tumbam sancti Wenceslai et tam diu plena fide oravit, donec visum et tocius corporis sanitatem recipere mereretur.

Interea contigit quendam a creditoribus comprehendi et ferreis nexibus coartari, quia feneratoribus, quid redderet, non habebat. Et fortuitu hii, qui eum colligaverant, sub ecclesia, qua corpus beati Wenceslai servatur, ipsum sedere fecerunt. Qui in tali angustia constitutus, manus ferro oneratas ad celum elevans et oculos versus ecclesiam dirigens, sic orabat: Deus, inquit, adiuva me per merita et intercessiones sancti Wenceslai. Dum hec diceret, illico solute sunt manus eius et dimiserunt eum.

Fuit in provincia Francorum vir quidam pedibus debilis, cui in sompnis vir in vestibus albis apparuit, exhortans eum et dicens: Surge et vade in civitatem Pragensem in ecclesiam sancti Viti; ibi requiescit corpus beati Wenceslai martyris et ibi recipies sanitatem. Quo dissimulante, demum eisdem vestibus astans, qui et ante apparuerat, dixit ei: Cur non fecisti iussionem meam et non venisti, ubi recepturus es gressum? Ille vero quasi in excessu mentis evigilans, gratanter dixit: Eo, domine! Et surgens, baculo innixus, venit ad negociatores, qui illuc iter disponebant, et data mercede fecit, ut eorum auxilio usque ad locum predictum perveniret. Et intrans in sanctorum ecclesiam, coram omni populo in pavimento prostratus, longa oracione, meritis sancti Wenceslai ut sui misereretur, Dominum flebiliter exorabat. Et surgens ab oracione, per Dei misericordiam consolidata sunt genua eius, agens gracias Deo et beato Wenceslao, ob cuius merita eum Dominus salvum facere dignatus est.

Harum et huiusmodi virtutum fama et gloria ubique beato martyre diffuso, ceperunt quidam animo instigari, ut reliquias beati corporis acciperent et sibi retinerent ac suis distribuerent. Quidam sane pro bona voluntate et bono animo, ut nomen martyris passim diffunderetur, id agere nitebantur, si qui autem malo animo aut cupiditate idem conabantur, vindicta eos sequens ulta est. Igitur soror eius Pribislawa, quantum humanus oculus potest preiudicare, sub sacro habitu sanctissime vivens, tali se facto commiscuit, habens adiutorium sui operis presbiterum eiusdem ecclesie Stephanum. Sed inclusus quidam iuxta ecclesiam morabatur, cui quasi sanctissimo adherentes, eius consilio pravo id agressi sunt. Quid plura? Condicta nocte veniunt et extrahentes illum, participem sui facti faciunt, effodientes venerabile corpus, nequicie sue inicium sumunt; nam presbiteri eiusdem filius satis irreverenter maxillam sancti viri attrectans, extraxit. Et pallio illud involvunt, reliquumque corporis iterum terra cooperiunt, ipsis vero ex reliquiis pro libitu suo partim sibi retinent, partim suis distribuunt. Sed ulcio eos omnes protinus divina inprovise assequitur. Quod quia rudibus constat factum temporibus plurimisque patet, supervacuum huic opusculo credidi inserendum; hoc solum exaro, quod improvisa et insperata morte preventi, presenti ex luce migrarunt.

Signum quoddam, rudibus quod nunc temporibus Christus, omnipotens Deus, militem per suum dilucidare dignatus est, refero.

Dum in carcere multimoda caterva hominum, quedam reatu suo, quedam vero accusancium obloquio detentaretur et inibi diutissima servaretur custodia, fusis precibus ad Dominum per merita sancti Wenceslai liberari meruit. Ipsius liberis gressibus obicem statuere quibusdam infidelibus suadentibus, videlicet quod haut virtute Dei vel sanctorum liberati forent, sed preventus pecunia custos carceris eos pluresque alios sepe a vinculis solvisset, iudicio divino examinari iussus est. Igitur multimoda astante plebeica turba ferrum igni positum candescit, custos carceris adductus diiudicatur ferre nuda manu, inposito ruris termino. Ille nil dubitans, verum in sancti fidens merita, candens ferrum ab igne sumpsit longeque e termino gessit, et ni ab aliis prohiberetur, tres fortassis vexisset metas. Hocque facto omne scrupulum a cordibus cunctorum ablatum est dubietatis, laudancium et glorificancium Deum, quod non nisi misericordia sua et intercessione sancti sui martyris Wenceslai vinctos carceris solveret.

Igitur si cuncta beati martyris signa, que Dominus per eum demonstrare dignatus est, stilo comprehendere coner, lux michi ante, quam pagina deficiet. Siquidem omnipotens Dominus ad laudem et gloriam nominis sui, per intercessionem militis et martyris sui eiusdem sancti Wenceslai, quosdam e carcere eximit, plures a vinculis, alios de cladibus vel diversis infirmitatibus eruit, de tribulacionibus et necessitatibus variis et ab inimicis visibilibus et invisibilibus liberat. In bello eciam concertantibus sepe Deus huius sancti supplicacionibus, miraculis laudabilibusque factis sustinet, omnes sanctum Wenceslaum vocantes adiuvat, sicut ipsum non semel neque bis, dum pereat, vivis et claris signis adiuvarat.

Nam urbs quedam, Kurim vocata, populosa dum erat, extollitur atque cum principe, qui inerat, huic sancto resistere moliebatur. Sed dum utraque parte sat cedis factum fuisset, consultum mox omnibus placuit, ut si quis ducum duobus tantummodo dimicantibus victor existeret, ipse preesse deberet. Dum procedunt duces congredi volentes, Kurimensi celestis Deus celestes reserat visiones, sanctum videlicet Wenceslaum ymaginem crucis sancte in fronte nitentem portare. Hec ut vidit, longe abiectis armis, ad pedes ruit, protestabaturque nullum posse tum vincere, dum Deus vellet in tali signo iuvamen ferre. Hunc talia narrantem in pacis oscula dux sanctus sublevat atque ipsum civitatemque sue dicioni pacifice firmat, donans illi civitatem regere, quamdiu viveret ipse. Vere crucem viderat, quia Christum imitabatur, feliciusque pervenit ad regnum, ubi Christus regnat cum Patre et Spiritu sancto in secula seculorum, amen.