Stanislaus de Znoyma De gracia et peccato XIX |
|
Gula videtur esse
inordinatus amor vel appetitus sumendi cibaria vel alimenta. Et patet
ex hoc, quod homo potest esse quantumcumque famelicus vel numquam vesci
datis cibariis vel alimentis cum hoc, quod ad ista cibaria sit gulosus;
gula enim per se consistit in appetitu vel | |
|
in voluntate indebita, et non per se, sed per accidens
in facto vescendi indebite cibariis. Ad detestandum autem gulam militant multe raciones. Et primo exemplum naturale, quia homo per gulam exsuperat bestias in appetitu irracionali et sic videtur tali appetitu magis irracionabilis bestiis: nam bestie, quantumcumque de terre nascentibus affuerit, moderate comedunt et tunc cessant, de aqua bibunt temperate, quantum eis profuerit; homo plus bestialiter in castrimargia est dilapsus, hoc est mergens in ventre putrido tamquam castro vescibile datum a Deo ad profectum ecclesie. Et sic eciam homo evertit signa nature, quia homo in comparacione ad alia animalia sue magnitudinis habet os minus secundum philosophos ad docendum hominem, quod utatur vescibilibus bestiis amplius moderate, modo autem facit econtra. Secunda evidencia est, quod gulosus ut sic multipliciter committit iniurias. Contrariatur enim inprimis corpori proprio, indisponens ad naturalem fortitudinem, qua serviret Deo et sue ecclesie; in tantum eciam indisponit, quod ut homicida ingratissimus pluries occidit se ipsum iuxta illud proverbium: Plures occidit gula quam gladius./1/ Tercio iniuriatur eciam multipliciter proximo: primo faciendo ventrem et os cloacam inficit aerem et sic in parte generat pestilencias; secundo in hoc, quod vires tam corporis quam anime, quibus prodesset proximo, ebetat vel confundit; et tercio in hoc, quod vescibilia, que de lege nature debent esse communia, iniuste destruit, non solum iniuriando pauperibus, sed toti ecclesie. Finis autem profectus ex tali gula consequens stat in isto, quod preparat escam vermibus et iniuriatur tam Deo quam proximo. Ideo philosophi, considerantes ordinem causarum finalium sic concludunt: Multi manducant, ut vivant; multi vivunt, ut manducent./2/ Hii autem, qui statuunt pro causa finali, ut temperate vescantur cibariis ad vite sue conservacionem et effectum promerendi, illi manducant, ut vivant, cum de tanto cibaria sunt assumenda; sed illi, qui aptant vitam suam finaliter, ut voluptuose vescantur cibariis inordinate, vivunt, ut comedant. Et patet, in quo moderamine et gracia cuius finis cibaria debent sumi. Et sciendum, quod quinque modis gulosum contingit abuti cibariis. Primo: preveniendo tempus debitum, ut hii, qui nimis mane et nimis sero sumunt cibaria. Secundo: etsi in hora debita, tamen indebite properando. | |
|
Tercio: nimis lauta et sumptuosa cibaria preparando.
Quarto: nimis excessive quantitatem cibarii assumendo; et sic videtur
quibusdam, quod melius et Deo accepcius est pro servando ieiunio multiplicari
vices comestionis quam quantitatem. Quinto: ille, qui studet indebite
circa ordinem se cibandi, incidit in speciem gule dampnabiliter. Wersus:
Prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose./3/
Et inter omnia peccata sensibilitas huius peccati, amor proprii boni vescibilis
et exemplacio Cristi mandati eciam dominici faceret ad detestandum hoc
vicium viciosum. De virtute contraria huic vicio quidam dicunt, quod sit abstinencia, quidam moderancia et quidam voluntas ordinata vel amor ordinatus vescendi cibariis. Quidquid sit de primis duobus modis propter obiecciones verbales vel reales, virtus tercio modo nominata contrariatur gule. Sed hic sciendum, quod virtutes quoad suas essencias consistunt in habitu et quoad fructus suos et profectum hominis consistunt in actu, ut beatus Iacobus canonica sua declarat de fide./4/ Unde in predicacione secundum habitudinem actus virtuosi et virtutes eis correspondentes de se mutuo predicantur et vulgariter virtus gule opposita, sicud et generale vicium accipiuntur in predicacione secundum habitudinem pro actu vel opere, fructu eorum. Nullus tamen philosophus ad tantum infatuatur, quin satis noscit, quod actus vel opus tale non sit essencialiter virtus aut vicium, sed pocius habitudinaliter fructus eius. Sciendum eciam, quod virtus opposita gule dirigit aliquando ad ieiunium faciendum, numquam tamen actus ieiunii precipitur a prudente nisi propter habitum et fructum alium magis bonum, unde quandoque pro crimine precavendo et quandoque pro crimine comisso abstergendo, ut multi spumarent in libidinem et luxuriam, nisi ceteris paribus ieiunarent, et ad abstergendum multa scelera perpetrata expedit multis, ut doleant ieiunando; et sic ieiunium, quod est a peccato abstinencia, est commendabile tamquam finis. Unde Ysaie 58o scribitur: Numquid hoc est ieiunium, quod elegi, dicit Dominus, per diem hominem affligere animam suam?/5/ Sed pocius, quod consistit in abstinencia a peccato et complecione operis virtuosi. Et narrat Ysaias multa opera, que in populo defecerunt./6/ Et si qui sunt, qui plus appreciantur corporale ieiunium vel eius rupcionem, que patent ad oculum, quam ieiunium spirituale, videntur supercilio phariseorum nimium cecati. Et sic in multis casibus homo per accidens est causa meritorie gracie, quare corporaliter occidatur, ut patet de ieiunantibus et martyribus. | |
|
Et mandatum Non occides debet intelligi, quod
nemo iniuste debet occidere. Et homo ex debito et precepto Dei debet multa
facere, que inducunt mortem propriam corporalem, cum bonum virtutis exhinc
acquiribile est longe melius quam vita corporalis hominis, et sic supra
artem medicorum oportet nos in statu beatitudinis figere fidem nostram
et ultra quam medicina precipit, precavendo periculo secunde mortis, prudenter
in multis casibus ieiunare. Cum sicud dictum est, corpus, quod nimis laute
pascitur, communiter spumat in libidinem, ideo corporalis abstinencia
saltem a provocantibus ad luxuriam, devota meditacio, quam vilis erit
caro mortua, et consideracio de premio capiendo et de supplicio precavendo
movet viantes ad detestandum peccatum luxurie. |
|
1. Walther, Proverbia 21619 |
|
pagina composita a petro
scroto anno MMIIIo |